Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum XX


Index


Synopsis Capitis

Paulus Epheso discedens, per varias Asiae et Graeciae urbes pergit in Macedoniam; inde Troadem, ubi Eutychum a morte revocat; inde Miletum, quo Seniores Ephesi accersens, eis Ecclesiam commendans ultimum vale dicit.

Nota: Omnia quae hoc capite et deinceps narrat Lucas usque ad cap. XXVIII et ultimum, gesta sunt uno eodemque anno, scilicet Christi 58, Neronis 2. Vide Chronotaxin.


Textus Vulgatae: Actus 20:1-38

1. Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. 2. Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam. 3. Ubi cum fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Judaeis navigaturo in Syriam; habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. 4. Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gaius Derbensis, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus. 5. Hi cum praecessissent, sustinuerunt nos Troade; 6. nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. 7. Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. 8. Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati. 9. Sedens autem quidam adolescens, nomine Eutychus, super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum, et sublatus est mortuus. 10. Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum, et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. 11. Ascendens autem frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. 12. Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. 13. Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. 14. Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. 15. Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. 16. Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Hierosolymis. 17. A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu Ecclesiae. 18. Qui cum venissent ad eum et simul essent, dixit eis: Vos scitis, a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, 19. serviens Domino cum omni humilitate, et lacrymis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Judaeorum; 20. quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis, et docerem vos publice et per domos, 21. testificans Judaeis atque Gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. 22. Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem; quae in ea ventura sint mihi, ignorans; 23. nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens: Quoniam vincula et tribulationes Hierosolymis me manent. 24. Sed nihil horum vereor; nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiae Dei. 25. Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei. 26. Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. 27. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. 28. Attendite vobis, et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. 29. Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. 30. Et ex vobis ipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. 31. Propter quod vigilate, memoria retinentes, quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum. 32. Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. 33. Argentum et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut 34. ipsi scitis; quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. 35. Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere. 36. Et cum haec dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis. 37. Magnus autem fletus factus est omnium, et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum, 38. dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.


Versus 1: Exhortatus Eos; Valedixit; Ut Iret in Macedoniam

EXHORTATUS EOS. — Graece tantum est προσκαλεσάμενος, id est vocans: unde ex Graeco excidisse videtur altera vox vicina καὶ παρακαλεσάμενος, id est et exhortatus; vel ut Syrus, consolatus eos: ideo enim vocavit eos, ut exhortaretur et consolaretur in tanta Demetrii seditione et tumultu.

VALEDIXIT,ἀπησπάσατο: Syrus, deosculatus eos; Pagninus et Tigurina, complexus eos. Solebant enim Christiani primitus se salutare in osculo sancto, id est amplectando sese invicem, uti etiamnum eorum exemplo faciunt Religiosi. Vide dicta ad illud: « Salutate invicem in osculo sancto, » I Cor. xvi, 20, et II Cor. xiii, 12.

PROFECTUS EST, — sapienter cedens furori Demetrii et argentariorum, ne in Christianos omnes insurgerent eosque mactarent; se vero aliis provinciis et laboribus reservans. Ita S. Athanasius sciens se unum quaeri ab Arianis, ac in suo capite verti rem Christianam de homousio, prudenter ubique fuga se subduxit, vitamque pene omnem in exilio et latebris egit; ac fugiendo hostium furorem fregit et superavit.

UT IRET IN MACEDONIAM, — inde iturus Hierosolymam, ut ipse destinavit cap. xix, vers. 21.


Versus 3: Factae Sunt Illi Insidiae a Judaeis

3. FACTAE SUNT ILLI INSIDIAE A JUDAEIS. — Nimirum obsederunt vias, ut eleemosynas, quas deferebat fidelibus in Jerusalem, eriperent, ait Dionysius, et ut eum occiderent, ait Lyranus.


Versus 4: Comitatus Est Autem Eum; Sopater; Pyrrhi; Beroeensis; Tychicus; Trophimus

4. COMITATUS EST AUTEM EUM. — Graeca addunt, usque ad Asiam.

SOPATER. — Nonnulli legunt Sosipater, hic enim per crasin dicitur « Sopater. » Fuit hic cognatus Pauli, ut patet Rom. xvi, 21. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Origenes et alii, in Rom. cap. xvi. Ascriptus est Sanctis in Martyrologio, 25 junii.

PYRRHI, — scilicet filius; vel, ut Sedulius legit, pater.

BEROEENSIS. — Beda hoc cognomen ad Sopatrem refert, non ad Pyrrhum, q. d. Sopater patria erat Beroeensis, sive natus Beroeae: licet Ado et Usuardus, in Martyrol., 25 junii, legunt Pyrrhi-Beroeensis, quasi civitas haec dicta sit Pyrrhi-Beroea. Verum de urbe hujus nominis, nihil uspiam reperi.

TYCHICUS. — Hic fuit administer Pauli in perferendis litteris et mandatis ad absentes. Unde Paulus eum vocat charissimum fratrem, fidelem ministrum et conservum in Domino, Ephes. vi, 21; Coloss. iv, 7. Sanctis ascriptus est in Martyrologio Roman., die 29 aprilis.

TROPHIMUS. — Hic fuit Ephesius ex Gentilibus oriundus: unde propter eum captus est Paulus, suspicantibus Judaeis quod Trophimum Gentilem induxisset in templum eorum, cap. xxi, vers. 29. De eo sic legimus, in Martyrol. Rom., 29 decembris: « Arelate natalis S. Trophimi, cujus meminit S. Paulus ad Timotheum scribens, qui ab eodem Apostolo Episcopus ordinatus, praefatae urbi primus ad Evangelium praedicandum directus est: ex cujus praedicationis fonte, ut S. Zozimus Papa scribit, tota Gallia fidei rivulos accepit; » qua de causa Arelatensis Ecclesia de primatu Galliae contendit, uti fuse hic narrat Lorinus.


Versus 6: Navigavimus Post Dies Azymorum

6. NAVIGAVIMUS POST DIES AZYMORUM. — Hinc patet, hoc tempore, puta anno Christi 58, adhuc apud Christianos viguisse legalia; saltem nomine et umbra tenus. Esto enim Christiani celebrarent Pascha, non tamen dies azymorum: hi ergo erant Judaici.

Nota: Lucas hic mutat personam tertiam in primam, dicens navigavimus, idque facit usque ad finem libri. Unde liquet, Lucam hucusque abfuisse a Paulo; hic vero, cum ad Graeciam rediit Paulus, rursum ei adhaesisse: cum enim cum caeteris Paulus assumpsit socium itineris e Graecia Hierosolymam, indeque Romam. Vide dicta cap. xvi, vers. 10. Causam, cur Lucas hic rursum adhaeserit Paulo, silet Lucas ex modestia, sed explicat Paulus, II Cor. viii, 19, scilicet quod Lucas apud Graecos tum ex medicina, tum ex probitate et fide, tum ex scripto Evangelio celebris, ab Ecclesiis electus esset comes peregrinationis Pauli, ad perferendas eleemosynas fidelium Achaiae et Macedoniae in Jerusalem. Prudenter enim nolebat Paulus eas perferre, sed latorem designari ab Ecclesiis, ne quis suspicari posset eum quid ex iis in suos vel aliorum usus convertisse, ut ipse ibidem ait.


Versus 7: Una Sabbati; Ad Frangendum Panem; Protraxitque Sermonem Usque in Mediam Noctem

7. UNA AUTEM SABBATI, — id est prima die hebdomadae (quae a praecipua die vocatur sabbatum), vel prima die post sabbatum, puta Dominica: unde in ea Paulus celebravit Eucharistiam, ad quam fideles de more convenerunt. Ita S. Chrysostomus, Beda et S. Augustinus, epist. 86. Vide dicta I Cor. xvi, 1. Fuit haec Dominica una ex iis quae inter 50 dies a Paschate usque ad Pentecosten intercurrunt; et hoc respectu a Chrysostomo vocatur Pentecoste: alioqui non fuisse ipsam Dominicam Pentecostes, patet ex vers. 16, ubi festinat Paulus, ut Pentecosten celebret Hierosolymae.

AD FRANGENDUM PANEM, — non corporalem, ut vult Lyranus et alii; sed sacrum, puta ad celebrandam et sumendam Eucharistiam, et post eam Agapen. Ita Syrus et S. Augustinus, epist. 86, quin et Calvinus et Bullingerus hic. Vide dicta cap. 2, vers. 46. Nota hic primaevum morem celebrandi Missam in Dominica, ad quam conveniebant omnes fideles in eaque communicabant: quod deinde praecepto universali sanxit Anacletus Papa quartus a S. Petro, ut habetur in ejus decretis II, Quaest. VII, cap. Laici.

PROTRAXITQUE SERMONEM USQUE IN MEDIAM NOCTEM. — Primitus enim exemplo Christi, Eucharistia celebrabatur vespere post sermonem sive exhortationem, eratque et vocabatur cena Dominica; Paulus ergo ultimum valedicturus, protraxit sermonem in mediam noctem. Ubi nota fervorem Pauli in praedicando, et vice versa populi in audiendo devotionem, « ut audirent tubam illam, et amabilem vultum intuerentur, » ait Chrysostomus. Porro incertum est an haec nox et vespera fuerit praevia, et principium diei et lucis Dominicae, an sequens, diemque terminans: festum enim habebat duas vesperas, puta primam et secundam, uti etiamnum habet in Officio Ecclesiastico. Terminantem accipere videtur S. Hieronymus, epist. 28 ad Lucinum, dicens: « Utinam omni tempore jejunare possemus, quod in Actibus Apostolorum diebus Pentecostes, et die Dominico Apostolum Paulum et cum eo credentes fecisse legimus. Nec tamen Manichaeae haeresis accusandi sunt (qui docuerunt die Dominico esse jejunandum, etiamsi nemo sit communicaturus), cum carnalis cibus praeferri non debuerit spirituali. » Jejunarunt ergo die Dominica, non ob praeceptum, sed ob reverentiam Eucharistiae, quam sumpturi erant. Jejunium autem nullum est die inchoante, sed finiente. Ergo, finiente die Dominica, celebrarunt Eucharistiam, non inchoante.


Versus 8: Lampades Copiosae

8. LAMPADES COPIOSAE, — tum ad pellendas noctis tenebras, tum ad decoranda mysteria et celebrationem Eucharistiae, uti etiamnum cereis altaria collucent in Missa, de quo ritu vide Baronium hic.


Versus 9: Ductus Somno

9. DUCTUS SOMNO,κατενεχθεὶς ἀπὸ τοῦ ὕπνου, id est victus a somno, ait Budaeus. Nam sermo Pauli protrahebatur in mediam noctem. Celebre est exemplum Machetis in Collationibus spiritualibus pervigilis, apud Cassianum, lib. V De Institutis renuntiationis, cap. xxix.


Versus 10: Cecidit de Tertio Cenaculo; Incubuit Super Eum; Et Complexus

10. CECIDIT DE TERTIO CENACULO. — Syrus, de tertia contignatione. Casus et mortis Eutychi S. Chrysostomus auctorem facit diabolum, ut festum hoc gaudiumque Christianorum et fructum concionis Pauli interturbaret et tam tristi eventu funestaret.

INCUBUIT SUPER EUM, — Graeca et Syrus, cecidit super eum, instar Eliae, III Reg. xvii, 21, et Elisaei, IV Reg. iv, 34, qui incumbentes puero mortuo, eum suscitarunt: ita Beda.

ET COMPLEXUS. — Vox Graeca συμπεριλαβών, id est circumplexus, notat arctissimum circumquaque Pauli complexum, ut viscera suae compassionis, charitatis et misericordiae in eum effundere velle videretur. « S. Eutychus a S. Paulo resuscitatus, secutus est S. Joannem Evangelistam; Telae passus in Vaccaeis in Hispania, completo martyrio gloriosus migrat ad Dominum anno Christi 112, » ait L. Dexter in Chronico.


Versus 11: Sic Profectus Est

11. SIC PROFECTUS EST. — Syrus, tunc profectus est.


Versus 12: Et Consolati Sunt Non Minime

12. ET CONSOLATI SUNT NON MINIME. — Id est maximam consolationem acceperunt. Pulchre Beda: « Inter verba, ait, praedicationis occurrit occasio curationis, ut dulcedine miraculi et doctrinae sermo firmetur, et vigiliarum labor arceatur, et memoria magistri jam discessuri, arctius mentibus infigatur. »


Versus 13: Asson; Per Terram Iter Facturus

13. ASSON. — Urbs est in Aeolide juxta Troadem, alio nomine dicta Apollonia, ait S. Hieronymus in Locis Hebraicis.

PER TERRAM ITER FACTURUS. — Chrysostomus, « pedibus per terram ingressurus; » hoc enim est πεζεύειν, nimirum pedibus incedere, vel pedestri itinere venire. Unde notat Chrysostomus Paulum pedibus iter fecisse, socios vero navigare jussisse, ne laborem pedestris itineris subirent. Ita S. Franciscus et viri Apostolici incedunt pedites, quantum possunt exemplo Christi, qui pedibus magno labore et fatigatione obambulabat Judaeam et Galilaeam, et discurrebat per vicos et castella, ubique evangelizando regnum Dei: nec unquam equitasse legitur, sed semel asino vectus, nimirum quando ut Messias, Rex Judaeae, solemni pompa ingressus est Jerusalem in die Palmarum. Pedes ergo ivit Paulus, tum ut pedestri itinere amicos fideles salutaret, tum ut utique evangelizaret, tum mortificationis studio et exemplo.


Versus 14: Assumpto Eo

14. ASSUMPTO EO, — Paulo scilicet, in navim nostram: ita Syrus. Omnia haec narrat Lucas in prima persona, quia ipse omnibus his interfuit, et horum pars magna fuit.


Versus 15: Chium; Samum; Venimus Miletum

15. CHIUM. — Insula est nota inter Samum et Lesbum, praestantis vini ferax, quod vulgo Malvasinum dicitur, de qua Plinius, lib. XIV, cap. vii.

SAMUM. — Insula est in mari Ionio, patria Pythagorae et Sibyllae Samiae, inventrix vasorum fictilium, quae inde Samia vocantur. Unde illud Poetae:

Fictilibus cenasse ferunt Agathoclea regem,
Atque abacum Samio saepe onerasse luto.

Agathocles enim ex figulo factus rex, in figulinis vasis cenabat, ut semper meminisset se figulum fuisse et figuli filium.

Addunt Graeca, Syrus et S. Chrysostomus, ac divertimus Trogyllum. Porro Trogyllum est promontorium contra Samum, habens juxta se parvam insulam, Trogyllum pariter appellatam. Ita Strabo, lib. XIV.

VENIMUS MILETUM. — Urbs haec fuit illustris Ioniae, patria Thaletis, lanarum optimarum fertilis: quae inde Milesiae dicebantur. De ea ait Paulus, II Timot. iv, 20: « Trophimum reliqui infirmum Mileti: » quod cum verificari non possit de hoc Pauli adventu Miletum, nam Trophimus Mileto comitatus est Paulum Hierosolymam usque, ac propter eum ibidem captus est Paulus, cap. xxi, 29, neque etiam de ejus itinere quo Hierosolymis vinctus, missus est Romam ad Neronem, quae prima fuerunt Pauli Romana vincula: in eo enim itinere non Miletum, sed Miletam, sive Maltam adnavigavit, cap. ultim., vers. 1; hinc sequitur, id contigisse post prima Romana Pauli vincula, postquam scilicet iis liber Hispaniam adiit. Ac Miletum aliasque Asiae urbes revisit: tunc ergo Mileti infirmum reliquit Trophimum. Unde consequens est epistolam secundam ad Timotheum non e primis, uti multi volunt, sed e secundis vinculis Romae a Paulo scriptam esse, ut ibidem docui.


Versus 16: Transnavigare Ephesum; Diem Pentecostes

16. TRANSNAVIGARE (PRAETERVEHI) EPHESUM. — Vide Paulum hic instar fulguris, imo instar angeli tot urbes, tot gentes, tanta terrae marisque spatia celerrime pervolantem. Praeclare S. Chrysostomus, hom. 2 De Laudibus S. Pauli: « Paulus, ait, in terra gradiens sic se agebat in cunctis quasi angelorum societate frueretur. Nam passibili adhuc colligatus corpori illorum perfectione gaudebat, tantisque fragilitatibus subditus, in nullo inferior supernis virtutibus apparere certabat. Nam et tanquam pennatus totum docendo pervolavit orbem, et velut incorporeus labores omnes periculaque contempsit, et quasi jam coelum possidens cuncta prorsus terrena despexit, et tanquam cum ipsis jam incorporeis degeret, ita jugi mentis intentione vigilavit: et angelis quidem saepe diversarum gentium cura commissa est, sed nullus eorum ita creditum sibi gubernavit populum, ut Paulus universum gubernavit orbem. Michaeli gens commissa est Judaeorum, Paulo vero terrae ac maria, atque universi orbis habitatio. » Et mox: « Quomodo non admirabile hoc atque improvisum videtur, cum ex tenera lingua sermo prosiliens mortem fugat, peccata dissolvit, tenebras caecitatis illuminat, et mutatione mirifica terram convertit in coelum? »

DIEM PENTECOSTES, — Christianae et ritu Christianorum, ait Epiphanius, haeres. 75, Hugo, Lyranus, Cajetanus et alii; non Judaicae, ritu Judaeorum. Vide dicta cap. II, vers. 1. Hinc patet antiquitas festi Pentecostes, scilicet a tempore S. Pauli.


Versus 19: Serviens Domino cum Omni Humilitate; Et Lacrymis; Et Tentationibus

19. SERVIENS DOMINO CUM OMNI HUMILITATE. — Nihil enim admirabilius, quam in tanta Pauli sublimitate tanta humilitas. Rara avis in terris. Praeclare S. Gregorius, lib. II, epist. 54 ad Joannem Ravennatem Episcopum, pallium sibi arrogantem: « Decorari, ait, pallio volumus, forsan moribus indecori: dum nihil in Episcopali cervice splendidius fulget, quam humilitas, » praesertim si iis se humiliat, a quibus exagitatur et contemnitur, ut idem ait, lib. II, epist. 24, juxta illud Psal. ix: « Vide humilitatem meam de inimicis meis. » Vide S. Augustinum, lib. X Confessionum, cap. IV, et S. Bernardum, serm. 23 et 42 in Cantic. Memorabile est quod scribit Sophronius, vel potius Joannes Moscus in Prato Spirituali, cap. ccx: Duo, inquit, Episcopi erant in simultate; unus ex eis ut illam discuteret, cum Clero processit ad alterum, ad ejusque pedes procidit dicens: « Ignosce, Domine, servi tui sumus. » Ille victus hac humilitate: « Tu meus, ait, et dominus et pater es. » Concludit Moscus: « Et vos cum habetis inimicum, ita facite, et vincetis. Quare majorem habet gloriam humilis quam rex, quia ab omnibus laudatur. » Alia similia recenset cap. ccxviii et ccxix. Nota: Apostolus ait humilitatem esse servitium Dei. Nulla enim re magis quis se profitetur servum Dei, quam si se profunde non tantum ipsi, sed et hominibus quibusque propter Deum humiliet et substernat. « Magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur, » ait Ecclesiasticus, cap. III, vers. 21.

Rursum nota tò « cum omni humilitate »: non enim sufficit se humiliare in una re obiter et semel, sed in omnibus profunde et semper. Humiliavit ergo se Paulus in corde, in verbo, in incessu, in salutatione, in victu, in vestitu caeterisque omnibus. Adde: tò « omni » accipi potest pro plena et perfecta humilitate, ut sit enallage qua totum universale ponitur pro toto integro, puta « omne » pro perfecto et omnibus partibus numerisque absoluto. Omnis ergo humilitas est plena, profunda, ima humilitas. Sic Exod. xxxiii, 19, ait Deus Mosi: « Ego ostendam omne bonum, » id est summum bonum, puta meipsum, « tibi. » Hanc didicit Paulus a Christo eamque verbo et exemplo docuit omnes fideles, Ephes. v, 1.

Christus enim cum esset in forma Dei, propter eos exinanivit se per omnem vitam, nascens in praesepio, vivens in hospitio, non habens ubi caput Suum reclinaret, moriens in patibulo. Quocirca accedens ad Joannis baptismum, cum Joannes ex summa reverentia cum prohiberet diceretque: « Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me? » respondit: « Sine modo. Sic enim decet nos implere omnem justitiam. » Matth. III, 15. « Omnis justitia est humilitas, » ait Glossa, quae se non tantum superioribus et aequalibus, sed et inferioribus subjicit; sicut ex adverso omnis injustitia est superbia, qua quis etiam superiori se praeponit: jus enim et subjectionem debitam ei adimit. Sicut ergo in omni actu virtutis intervenit humilitas, qua quis Deo ejusque legi humiliter se subdit, ita in omni actu peccati se miscet superbia, qua quis superbe jugum legemque Dei excutit: humilitas itaque solvit, imo superat omnem justitiam omneque debitum quod debet Deo, proximo et sibi ipsi: Deo enim se subjicit per religionem, proximo per charitatem, corpus per continentiam subdit animae, animam spiritui, spiritum Deo. Secundo, S. Ambrosius, lib. I, in cap. III Lucae: « Haec, ait, est justitia, ut quod alterum facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo. Si pro nobis Christus lavit, imo nos in corpore suo lavit, quanto magis nos nostra delicta lavare debemus? » Hoc est quod clamabat Christus: « Discite a Me quia mitis sum et humilis corde, » Matth. XI. Tertio, « omnem, » id est summam justitiam implevit Christus et Paulus. Nam magna humilitas et justitia est subdere se superiori, major subdere se aequali, maxima subdere se inferiori: uti Christus, cum esset Sanctus sanctorum, caput tamen inclinavit Joanni ad baptismum, quasi petens ab eo purificationem et sanctificationem, tanquam peccator et poenitens, uti faciebant caeteri, qui baptizabantur baptismo poenitentiae a Joanne. Praeclare S. Gregorius: « Haec, ait, est summa justitia et sanctitas, si virtutis merito summi, humilitate simus infimi. » Hanc impense et continuo docuit Christus Dominus, qui est aeterna Patris Sapientia, ideoque e sinu Patris et summo coelorum in imum terrae uterumque Virginis descendit, ad hoc ut refutaret erroneum mundi judicium, quod falso docet, si quid habeamus sapientiae aut virtutis, ut id ostentemus, extollamus, ambiamus honorari et caeteris praeferri. S. Thomas Aquinas rogatus quo indicio vere sanctus et perfectus dignosci possit? respondit: Humilitate, contemptu sui, fuga honoris et laudis. Si ex adverso, inquit, videris aliquem dum negligitur, postponitur, irridetur, dare sensum doloris vel indignationis, dejicere vultum, nasum contrahere, rugare frontem, scito hunc non esse sanctum, non esse magnum, etiamsi miracula faceret. Ostendit enim in sui contemptu suam superbiam, tristitiam, iram, impatientiam, ac proinde vilem se facit et contemptibilem. Ex adverso S. Ambrosius, lib. V in Lucam, ad illud, Beati pauperes: « Humilitas spiritus, inquit, divitiae virtutum sunt. » Quarto, « omnem justitiam, » id est omne incrementum justitiae et humilitatis, ut scilicet quotidie magis magisque te humilies, donec ad culmen, aut potius ad centrum humilitatis pertingas. Sic Christus descendit e coelo in uterum, ex utero in praesepium, ex praesepio in Jordanem, ex Jordane in crucem, ex cruce in infernum; unde merito tanti descensus, ex inferno gloriosus ascendit et resiliit in coelum imo super omnes coelos; nimirum docuit te et me, ut, si ex uno loco, officio, gradu in quo eminebas, colebaris, honorabaris ab omnibus, mittaris et devolvaris ad alium locum, officium, gradum, in quo deprimaris, negligaris, despiciaris ab omnibus, libens eo descendas dicasque cum Christo: « Sic decet nos implere omnem justitiam. » Quod si feceris, certus esto te cum Christo in summum honoris gradum conscensurum, uti in summum coelorum sua humilitate conscendit S. Franciscus.

Quocirca sapienter S. Augustinus, epist. 56 ad Dioscorum: « Huic (Christo humili, inquit) te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas velim, nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam veritatem viam munias, quam quae munita est ab eo qui gressuum nostrorum tanquam Deus videt infirmitatem. Ea est autem prima humilitas, secunda humilitas, tertia humilitas, et quoties interrogares, hoc dicerem; non quod alia non sint praecepta quae dicantur, sed nisi humilitas omnia quaecumque benefacimus, et praecesserit, et comitetur, et consecuta fuerit, et proposita quam intueamur, et apposita cui adhaereamus, et imposita qua reprimamur: jam nobis de aliquo bono facto gaudentibus totum extorquet de manu superbia. » Appositum dat exemplum: « Itaque sicut Rhetor ille nobilissimus (Demosthenes) cum interrogatus esset, quid ei primum videretur in eloquentiae praeceptis observari oportere, pronuntiationem dicitur respondisse: cum quaereretur, quid secundo, eamdem pronuntiationem; quid tertio, nihil aliud quam pronuntiationem dixisse. Sic si interrogares, et quoties interrogares de praeceptis Christianae religionis, nihil aliud respondere, nisi humilitatem liberet. Huic humilitati saluberrimae, quam Dominus noster Jesus Christus ut doceret, humiliatus est, adversatur imperitissima scientia, etc., ut docti eruditique videamur. »

ET LACRYMIS. — Graece, et multis lacrymis, tum compunctionis, ob mea et omnium fidelium peccata; tum compassionis, ob tot Christianorum infirmitates et miserias; tum orationis, ut lacrymis a Deo impetrarem et quasi emerem gratiam toti Ecclesiae necessariam; tum zeli et charitatis, qua deflebam obstinationem Judaeorum et Gentilium, non tam Christo et mihi, quam sibi et suae saluti obluctantium. Vide de lacrymarum fructu S. Basilium, hom. 4 De Gratiarum actione, et ejus familiarem S. Ephrem, qui totus fuit vir compunctionis et lacrymarum, tom. II, in illud, Attende tibi, cap. ix, et ea quae dixi Jerem. cap. ix, vers. 1, et Thren. i, 2, et cap. iii, vers. 48. Pulchre Chrysostomus, hom. 2 De Laudibus S. Pauli: « Sicut, inquit, parentes qui mortibus filiorum vulnerantur, aliquid consolationis accipiunt, cum fletibus madent, magisque dolent, cum dolere prohibentur; sic Paulus nocte ac die consolationem accipiebat ex lacrymis: nullus siquidem tanto affectu mala propria, quam ille deflebat aliena. » Unde ait Rom. ix, 2: « Tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem. » Et II Cor. ii, 4: « Ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas (madefaciens epistolam), non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeam abundantius in vobis. » Nam, ut ait Chrysostomus: « Tanta est vis spiritualium in parturitione dolorum, ut malit sexcenties defatigari qui talem partum enititur, quam unum ex his qui nati sunt, videre perditum ac corruptum. » Est haec Pauli testamentum, in quo eis ultima dat monita ideamque vitae suae, quam sibi infigant, jugiterque ad imitandum ob oculos ponant. Similia dedit Apostolis Christus, Joan. cap. xiii, xiv, xv, xvi, xvii, aeque ac Jacob, Moses, Samuel, David et Tobias morituri. Sunt enim ultima verba parentum efficacia, haerentque in mentibus filiorum, quasi « scrupulus abeunti, » ait Cicero, lib. IV De Finibus.

ET TENTATIONIBUS, — vexationibus, angustiis, afflictionibus. Sic sumitur tentatio pro tribulatione, Hebr. xi, 37: « Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. » Et Jacob. i, 2: « Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes incideritis. » In tribulatione enim gaudendum est: de tentatione autem proprie dicta, utpote peccati illice, non gaudendum, sed dolendum est et pavendum.


Versus 20: Nihil Subtraxerim Utilium; Publice et per Domos

20. NIHIL SUBTRAXERIM UTILIUM, — puta eorum quae possent prodesse animabus vestris. Ita Syrus. « Sicut enim invidiae est quaedam abscondere, ita insipientiae est omnia dicere, » ait Chrysostomus. Unde Deus nonnisi utilia eloquitur. « Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, » inquit ipse Isaia XLVIII, 17. Hoc imitentur Doctores et Concionatores, ut non speciosa, non curiosa, non blanda, sed utilia doceant, quae animae saluti conferant. Vide S. Basilium, hom. 11 Hexaemeron. Praeclare Sidonius Apollinaris, lib. VIII, epist. 4: « Modo, ait, tempus est seria legi, seria scribi, deque vita perpetua potius quam memoria cogitari; nimiumque meminisse nostra post mortem, non opuscula, sed opera pensanda. » Secundo, et magis genuine tò « utilium » referas non tantum ad doctrinam utilem, sed et ad alia quaevis saluti utilia. Unde Pagninus, Tigurina et Vatablus vertunt, « quomodo nihil suffugerim, vel detrectarim » (hoc enim est ὑπεστειλάμην) « eorum quae essent in rem vestram, » q. d. Nihil detrectavi neque periculi, neque laboris, qui modo ad vestram pertineret utilitatem.

PUBLICE ET PER DOMOS. — Hinc patet non sufficere Episcopo et Pastori, ut publice in genere doceat, sed et debere privatim singulos in particulari docere et monere, ubi res exigit, praesertim cum rudes sunt, aut peccatis gravibus vel scandalosis irretiti. Imitari enim debet Pastorem ovium, qui singulas oves in particulari agnoscit, fovet, pascit, curat, medetur si aegrotent, uti faciebat Jacob pascens oves Laban, Genes. xxxi, 39. Hoc est quod monet Sapiens, Prov. xxvii, 23: « Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. » Cura enim et providentia est rerum particularium, non universalium.

Ita in Belgio vidi vigilantes Pastores parochiam suam obire domatim, ac singulos salutare, compellare, solari, monere, hortari; quod mirum eis subditorum amorem, confidentiam et reverentiam conciliabat. Id fecisse se ait Paulus, vers. 31: « Per triennium, ait, nocte et die non cessavi cum lacrymis monens unumquemque vestrum. » Nam,

« Omnem prorsus hominem Deo exhibere cupiebat, et omnes quantum ad ipsum spectat, exhibuit: quasi enim universum mundum genuisset, sic perturbabatur, sic currebat, sic omnes in regnum Dei festinabat inducere docendo, pollicendo, meditando, tum pro ipsis etiam supplicando et terrendo, et daemones corruptores animarum fugando: aliquando epistolis, aliquando poenitentia, nunc sermone, nunc rebus, per discipulos, per semetipsum conabatur erigere labantes, stantes vero firmare, humi jacentes attollere, sanare contritos, torpentes oleo exhortationis animare, inimicis insonare terribiliter, hostes minaciter intueri more optimi cujusdam ducis, ac medici artis suae instrumenta gestantis: protector ipse bellantium, ipse sedulus aegrotorum minister, et unus omnium officiorum personas et exercitium ubique custodiens. » Causam subdit: « Cum celsus in omnium consisteret arce virtutum, omnem tamen flammam praecipuo charitatis ardore vincebat. Ut enim missum in ignem ferrum, totum profecto ignis efficitur; sic Paulus charitate succensus, totus factus est charitas: qui quasi communis totius mundi esset pater, ita in amore omnium ipsos eorum imitabatur parentes, imo cunctos non carnales solum, sed et spirituales patres sollicitudine ac pietate superabat; et pecunias, et verba, et corpus, et animam, pro his quos diligebat, impendens. »


Versus 21: Testificans; In Deum Poenitentiam

21. TESTIFICANS, — id est publice et libere praedicans, ait Chrysostomus. Apostoli enim fuerunt publici testes Christi et Evangelii. Vide dicta cap. x, vers. 42.

IN DEUM POENITENTIAM. — Poenitentia, etsi non sit virtus theologica, sicut fides, spes aut charitas, quae directe et primario Deum quasi objectum respiciunt, tamen indirecte suo quoque modo tendit in Deum. Sicut enim peccatum est offensa Dei, ita poenitentia est reconciliatio Dei: quia ipsa est quasi satisfactio pro offensa Deo facta.


Versus 22: Alligatus Spiritu

22. ALLIGATUS SPIRITU. — Noster Mariana sic explicat, q. d. Spiritus praedicit fore, ut liger in Jerusalem. Alii, q. d. Scio mihi instare vincula: quare perinde habeo, atque si illis jam essem alligatus. Simplicius alii, q. d. Pergo Hierosolymam impellente me Spiritu Sancto, cui quasi alligatus et devinctus sum. Ipse enim me ita possidet, ut non tam agere, quam ab eo agi videar, juxta illud Roman. viii, 14: « Quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. » Porro Spiritus Sanctus mihi indit spiritum, id est impulsum, desiderium, ardorem eundi in Jerusalem; qui me ita valide eo impellit, ut ei alligatus, eo ferri videar; sicut nubes ita aguntur vento quaquaversum, ut ei alligatae videantur, juxta illud Oseae IV, 19: « Ligavit eum spiritus in alis suis. » Causa hujus impulsus fuit: prima, quia hoc eodem anno post paucos dies beata Virgo Hierosolymis migratura erat in coelum, uti dicam cap. xxi, 17. Impulit ergo Spiritus Sanctus Paulum in Jerusalem, ut ante migrationem beatam Virginem salutaret, eique tam suos fideles et Ecclesias quam instantes agones cum Judaeis et Nerone commendaret. Secunda, quia volebat Spiritus Sanctus Paulum Hierosolymis vinctum mitti Romam, ut cum S. Petro Romanam Ecclesiam fundaret et stabiliret.


Versus 23: Spiritus Sanctus per Omnes Civitates Mihi Protestatur; Vincula et Tribulationes Hierosolymis Me Manent

23. SPIRITUS SANCTUS PER OMNES CIVITATES MIHI PROTESTATUR, — per ora fidelium prophetantium; primitus enim fideles multi accipiebant donum prophetiae, ut vidimus cap. ii, 17, et xiii, 1.

VINCULA ET TRIBULATIONES HIEROSOLYMIS ME MANENT. — « Ut ubi aliquando persequebatur Ecclesiam, ibi nunc pro Ecclesia decertet, » ait Beda. Hoc enim gloriosum erat tum Christo, tum Paulo.


Versus 24: Sed Nihil Eorum Vereor; Dummodo Consummem Cursum Meum; Evangelium Gratiae Dei; Nec Facio Animam Meam Pretiosiorem Quam Me

24. SED NIHIL EORUM VEREOR,οὐδενὸς λόγον ποιοῦμαι, id est, nullius ex dictis rationem facio, nihili duco, non curo, non timeo. « Paulus, ait Chrysostomus, hom. 2 De ejus Laudibus, ad confusiones et injurias, quas ob praedicandi studium sustinebat, magis quam ad bonorum oblectamenta properabat; mortem potius quam vitam appetens; paupertatem, quam opulentiam: et multo magis laborem desiderans, quam alii requiem post laborem; ac moerorem magis eligens, quam alii voluptatem; studiosius pro inimicis orans, quam alii adversus inimicos. Converterat enim orbem terrarum, quem nos pervertimus. » Causam subdit: « Quia non tantum urbes, gentes, exercitus, provincias, pecunias, potestates, velut arenam vilia reputavit; sed et prae Christi dulcedine non Angelorum, non Archangelorum admiratus est dignitatem, nec quidquam simile concupivit. Quod enim majus erat omnibus, Christi amore fruebatur: cum hoc beatiorem se cunctis putabat, sine hoc autem neque Dominationum, neque Principatuum socius esse cupiebat; sed cum hac dilectione magis esse extremus optabat, imo etiam ex numero punitorum, quam sine hac inter summos et honore sublimes. Perfrui enim charitate Christi, hoc illi vita, hoc mundus, hoc angeli, hoc praesentia, hoc futura, hoc regnum, hoc promissio, hoc bona videbantur innumera; praeter haec vero nihil in tristium parte ponebat. Horum enim quae hic habentur, nihil asperum, nihil etiam suave reputabat. Sic despiciebat universa quae cernimus, ut solet herba jam putrefacta contemni. » Illi ergo vivere Christus erat, et pro eo mori lucrum.

DUMMODO CONSUMMEM CURSUM MEUM. — Graeca addunt μετὰ χαρᾶς, id est cum gaudio. Gaudebat enim Apostolus dari sibi occasionem martyrii, quo evolaret ad Christum, quem magis quam cor suum et animam propriam diligebat. Unde ait: « Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, » Philip. i, 23. Et die mortis martyriique instante, exultans: « Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex, » II Timoth. iv, 7.

EVANGELIUM GRATIAE DEI, — Quia Evangelium est annuntiatio et exhibitio gratiae Christi, tum per praedicationem efficacem Apostolorum, tum per Sacramenta quae gratiam conferunt ex opere operato, tum per exempla Sanctorum, tum per copiosam gratiam, quam sponte sua Christus in fideles suos instillat. Unde et vocatur lex gratiae.

NEC FACIO ANIMAM MEAM PRETIOSIOREM QUAM ME. — « Animam, » id est vitam, metonymice. Legit Interpres τιμιωτέραν ἐμαυτῷ, id est « pretiosiorem me, » q. d. Vitam non pluris facio quam me: me autem consecravi Christo et Evangelio: ergo et vitam, tam hanc quam me pro Christo prodigere et perdere paratus. Jam Graeca habent τιμίαν ἐμαυτῷ, id est non habeo, non duco animam mihi pretiosam, aut charam; Syrus, nihilo mihi habetur anima mea, scilicet pro Christo, q. d. Paratus sum mori pro Evangelio. « Et tamen moriendo magis eam pretiosam faciebat, cui tantum meritum conquirebat, » ait S. Augustinus, Quaest. LVII in Levit. Sic David ait, Psal. cxviii, 109: « Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus; » q. d. Pro lege tua animam meam omnibus periculis expono, eamque quasi in manibus fero cuivis hosti obvio eam libenter daturus. Heliogabalus Imperator, teste Lampridio in ejus Vita, dicebat: « Basilice moriendum est, ut mors parem non viderit; » dixit, sed non praestitit: at Paulus dixit, et reipsa praestitit. Vide S. Bernardum, serm. 30 in Cant.

Paulum imitentur viri Apostolici et Religiosi, ut prodigi valetudinis et vitae, se perditos aestiment, et utramque libenter, imo exultanter offerant Christo pro eoque prodigant. Hispanorum axioma est: « Capitaneum gloriae avidum, debere nihil ducere vitam. » Quid jam dicat miles, imo signifer Christi, et ambiens gloriam coelestem et aeternam, ut cum Christo regnet in omnia saecula? Nimirum Paulus praemeditatas in corde gerebat hasce aureas S. Nazianzeni sententias: « Sola virtus ducenda est vita. Mortem velut praesentem semper tibi ob oculos pone: ita enim fiet, ut cum ipsi occurrendum erit, superior existas. In sempiternum aevum thesauriza. Nil est vita haec quam fumus, herbae flos, insomnium, rota semper volubilis. Nudus omnino vitae pelagus sulca. Labora, ut animus natura sua volubilis, in te fixus sit et constans. Sepulcris opes tuas ne relinquas. Nullus enim funebris honor cum praeclara fama comparari potest. » Et illud ejusdem Nazianzeni, orat. 19: « Vita et mors improprie vocantur. Vita enim haec est mater corruptionis, adeoque continua mors; mors vero est janua vitae beatae. Una vita est, ad vitam respicere. Una mors, peccatum: est enim animae interitus. » Denique Paulo vivere Christus erat, et mori lucrum.


Versus 26: Mundus Sum a Sanguine Omnium

26. MUNDUS SUM A SANGUINE OMNIUM. — q. d. Si quis vestrum pereat, sua culpa peribit, non mea. Ego enim meo officio perfunctus sum docendo, hortando, monendo. Hic verum est illud vulgo tritum: « A pastore requiritur cura, non curatio, » juxta illud angelorum, Jerem. li, 9: « Curavimus Babylonem, et non est sanata. » Alludit Paulus ad Ezech. iii, 17: « Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, etc., ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. » Vide dicta cap. xviii, 6.

Praeclare S. Gregorius, hom. 12 in Ezech., explicans illud: Speculatorem dedi te domui Israel, etc. Sanguinem ejus de manu tua requiram: « quia, inquit, ipse hunc occidit, qui eum tacendo morti prodidit. In quibus utrisque pensandum est, quantum sibi connexa sunt peccata subditorum atque praepositorum: quia ubi subjectus ex sua culpa moritur, ibi is qui praeest, quoniam tacuit, reus mortis tenetur. Pensate ergo, fratres charissimi, pensate, quia et quod nos digni Pastores non sumus, etiam ex vestra culpa est, quibus tales praelati sumus. Et si quando vos ad iniquitatem defluitis, etiam ex nostro hoc reatu est, quod obsistentes atque reclamantes in pravis desideriis non habetis. Vobis ergo et nobis parcitis, si a pravo opere cessatis; vobis et nobis parcimus, quando hoc quod displicet, non tacemus. O quam liber a commissorum sibi sanguine fuerat praedicator egregius, qui dicebat: Mundus sum a sanguine omnium! Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Si enim non annuntiasset, mundus a sanguine non esset. Sed quibus omne consilium Dei annuntiare studuit, ab eorum sanguine mundus fuit. » Deinde idipsum sibi et suis applicans, subdit: « In qua voce nos convenimur, nos constringimur, nos rei esse ostendimur, qui sacerdotes vocamur, qui super ea mala quae propria habemus, alienas quoque mortes addimus; quia tot occidimus, quot ad mortem ire quotidie tepidi tacentes videmus. Sanguis ergo morientis de manu speculatoris requiritur, quia peccatum subditi culpa esse praepositi, si tacuerit, reputatur. Est ergo quod faciat, ut etiam moriente subdito se liberum reddat, surgat, invigilet, malis actibus contradicat, sicut scriptum est: Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. »


Versus 27: Omne Consilium

27. OMNE CONSILIUM. — Syrus, « omnem voluntatem, » id est omne quod Deus a vobis vult fieri, puta utilia ad vestram salutem, ut dixi vers. 20.


Versus 28: Attendite Vobis et Universo Gregi; In Quo Vos Spiritus Sanctus Posuit Episcopos; Regere; Ecclesiam Dei Quam Acquisivit Sanguine Suo

28. ATTENDITE VOBIS, ET UNIVERSO GREGI. — q. d. Invigilate primo vobis vestraeque saluti et perfectioni, deinde caeterorum fidelium vestrae curae commissorum. Pastor enim primam sui curam gerere debet, deinde sui gregis. Nam quo magis se curat et perficit, tanto magis curabit et perficiet gregem: sicut mater quo magis se curat, plusque comedit, eo plus habet lactis quo lactet infantem. Unde S. Gregorius, ideam veri Pastoris pingens in Pastorali, primam ejus dotem ponit munditiem cordis: « Tantum, inquit, debet actionem populi actio transcendere Praesulis, quantum distare solet a grege vita Pastoris. Sit ergo necesse est cogitatione mundus, actione praecipuus, discretus in silentio, utilis in verbo: singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus: bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus: internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam in internorum sollicitudine non relinquens. » Ita ipse initio Pastoralis, quae deinde singula ordine toto libro prosequitur.

Sapienter Philo, in Legatione ad Caium: « Sicut, inquit, coelos regunt Angeli, coeli elementa, sic reguntur bestiae ab homine, ab anima corpus, res omnis inferior a superiore. » Melius S. Chrysostomus, lib. III et VI De Sacerdotio, Episcopum in populo doctrina et sanctitate eminere debere docet, sicut Angelus eminet inter homines, pastor inter oves, magister inter discipulos, et, ut ait Nazianzenus, Apologia de Fuga, sicut animus et caput in corpore. « Vita principis debet esse censura populi, » ait Trebellius in Valeriano. Quocirca Archiepiscopi gestant pallium: « Illud enim, ait Isidorus Pelusiota, amiculum ex lana contextum, quod illi gestant humeris, ovis illius, quam Dominus aberrantem quaesivit, inventamque humeris suis sustulit, pellem designat. » Vide dicta Ezech. iii, 4.

IN QUO VOS SPIRITUS SANCTUS POSUIT EPISCOPOS — Episcopalis enim cura, officium, jurisdictio, potestas instituta est a Spiritu Sancto per Christum. Spiritus Sanctus ergo singulis Episcopis, dum Episcopatum ineunt, haec omnia largitur et imponit. Porro Ephesi unus erat Episcopus, scilicet Timotheus. « Episcopos » ergo vocat primarios Presbyteros: hi enim cum Episcopo quasi Episcopi invigilabant Ecclesiae eamque regebant. Unde, vers. 17, vocavit eos « majores natu, » id est Seniores et Presbyteros. Vide dicta Philip. i, 1. Jam vero Ephesinum Episcopum non advocavit, quia is erat Timotheus, qui erat cum Paulo, ut patet vers. 4 et seq. Adde Paulum advocasse plures revera Episcopos, nimirum eos qui erant Episcopi civitatum provinciae Ephesiae (metropolis enim erat Ephesus). Hoc enim est quod ait vers. 25: « Amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei. » Ita intellexit S. Irenaeus, lib. III, cap. xiv, dicens: « Paulus in Mileto convocans Episcopos et Presbyteros, qui erant ab Epheso et a reliquis proximis civitatibus, multa testificans eis adjecit, » etc.

REGERE,ποιμαίνειν, id est pascere, juxta illud quod a Christo dictum est Petro principi Pastorum: « Pasce oves Meas, » Joan. cap. ult. « Pasce verbo, pasce oratione, pasce exemplo, » ait S. Bernardus; ideo Christus ter Petro dixit: « Pasce. » Sic Psal. xxii, 1: « Dominus regit me; » Hebr. « pascit me. » Meminerint ergo Episcopi et Pastores ipsorum regimen esse pastum, regere esse pascere, non se, sed oves.

ECCLESIAM DEI (Graece, Ecclesiam Domini et Dei; Syrus, Ecclesiam Messiae, sive Christi: unde sequitur), QUAM ACQUISIVIT (Christus) SANGUINE SUO. — Hinc patet Christum esse Deum, contra Arianos: ipse enim existens Deus, in carne assumpta effudit sanguinem, quo emit et redemit Ecclesiam.

Inepte enim et distorte Erasmus Arianis arma ministrans, sic exponit: « In quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei (Patris), quam acquisivit (Christus) sanguine suo. » Si hoc non est falsare Scripturam, quid erit? Porro « pretium tantum sanguinis Filii vehementer sollicitat et flagitat Pastorum custodiam et curam, monetque fore, ut princeps ipse Pastorum peculium diligentissime tueatur et servet, » ait Vigilius Episcopus, lib. II Contra Eutychem. Rursum hinc fideles monet Apostolus, dicens: « Empti estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro, » I Corinth. vi, 20.


Versus 29: Lupi Rapaces

29. LUPI RAPACES. — Syrus, « feroces. » Haeretici sunt lupi, ait S. Ambrosius, lib. VII in cap. x Lucae, ad illud vers. 3: Mitto vos sicut agnos inter lupos: « Lupi, inquit, bestiae sunt quae insidiantur ovilibus, circa pastorales versantur casas, habitacula domorum intrare non audent, somnum canum, absentiam aut desidiam pastoris explorant, ovium guttur invadunt, ut cito strangulent: feri, rapaces, iidemque natura corporis rigidiores, ut se facile non possint inflectere, impetu quodam suo feruntur, et ideo saepe luduntur. Si quem priores hominem viderint, vocem ei quadam naturae feruntur vi eripere: si autem homo prius eos viderit, exagitari memorantur. » Et mox haec applicans: « Nonne lupis istis, ait, haeretici comparandi sunt, qui insidiantur ovibus Christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore quam diurno? Semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi scaevae nebulis interpretationis fuscare conantur. Versantur ergo circa caulas, stabula tamen Christi intrare non audent. Explorant Pastoris absentiam, et ideo Pastores Ecclesiarum vel necare, vel in exilium agere contendunt, quia praesentibus pastoribus oves Christi incursare non possunt: mentis intentione duri ac rigidi, nequaquam solent a suo errore deflectere. Si quem versuta mentis suae circumscriptione praevenerint, faciunt obmutescere; si autem commenta impietatis ejus agnoveris, jacturam piae vocis timere non poteris. Animam petunt, guttur invadunt, vitalibus vulnus affigunt. Graves sunt morsus haereticorum, qui ipsis graviores et rapaciores bestiis, nullum avaritiae finem impietatisque noverunt. Vestitum ovis habent, facta praedonis: foris ovis, intus lupus est. Nonne vobis videtur lupus, qui humanae necis insaturabili crudelitate, fidelium morte populorum rabiem suam explere desiderat? Ululat iste, non tractat; qui negat vocis auctorem, et sacrilego sermone bestiale murmur interstrepit, qui non confitetur Dominum Jesum aeternae praesulem vitae. Audivimus ejus ululatus, cum in orbem gladius mitteretur; dentes asperos, ora tumida praeferebat, et putabat quod vocem omnibus abstulisset, quam solus amiserat. » Quocirca S. Clemens ex mente Apostolorum, lib. VIII Constitutionum, cap. xviii, jubet eos exstirpari ut insidiatores Ecclesiae, gregis labefactores, haereditatis contaminatores, qui Judaeos falsa religione, Graecos impietate superent.


Versus 30: Et Ex Vobis Ipsis Exsurgent; Ut Abducant Discipulos Post Se

30. ET EX VOBIS IPSIS EXSURGENT. — Paulus hic verus fuit vates: nam adhuc eo vivente, contra eum insurrexerant Hymenaeus, Alexander, Phygellus et Hermogenes, uti ipse testatur I Timot. i, 20, et Epist. ii, cap. i, 15.

UT ABDUCANT (τοῦ ἀποσπᾶν, abripiant dolo et fraude a Christo, qui unus omnium est magister, Matth. xxiii, 10) DISCIPULOS POST SE. — Fons enim haereseos est ambitio, et ambitus magisterii ac discipulorum. « Omnes (haeretici) tument, ait Tertullianus, lib. De Praescriptionibus, cap. xli. Omnes scientiam pollicentur. Ante sunt perfecti catechumeni, quam edocti. Ipsae mulieres haereticae quam procaces, quae audeant docere, » etc.


Versus 31: Vigilate; Per Triennium; Nocte et Die Non Cessavi, cum Lacrymis Monens Unumquemque Vestrum

31. VIGILATE. — « Oportet, ait Antiochenus, hom. 411, ut Pastor totus mens oculusque virgam seu baculum gestet oculatum et vigilantem, instar Argi, ut ne una quidem concreditarum sibi pecudum rejicula fiat. » Sic Cherubini pleni erant oculis, Ezech. i, 18, et Apoc. iv, 6. Vita ergo Pastorum vigilia. Vide S. Gregorium, lib. II, Indict. x, epist. 33, et S. Bernardum, serm. 76 et 77 in Cantic.

PER TRIENNIUM. — non integrum et absolutum, sed duos annos integros, et tertium inchoatum per tres menses: tot enim resedit Ephesi, ut dixi cap. xix, 10.

NOCTE ET DIE NON CESSAVI, CUM LACRYMIS MONENS UNUMQUEMQUE VESTRUM. — Vide hic, o Pastor, Pauli vigilantiam, assiduitatem, lacrymas in monendo et exhortando singulos, eamque imitare. Ita legimus S. Ambrosium, S. Bernardum, S. Dominicum poenitentes audivisse et monuisse cum lacrymis. Quod cor tam saxeum, ut hisce lacrymis non emolliatur? quis non fleat flente Paulo? Nam ut haec verba Pauli expendens ait S. Chrysostomus, hom. 12 in epist. ad Coloss.: « Ex quonam fonte tanta emanarunt fluenta, ut ex illius oculis lacrymae? » Et paulo post: « Quemnam fontem vis comparare cum his lacrymis? Eumne qui est in paradiso qui irrigat universam terram? Sed nihil dices aequale. »

Nota tò « unumquemque »: esto enim directe alloquatur Paulus majores natu, tamen in illis alloquitur caeteros fideles, quos singulos habebat in corde et ore, q. d. ait S. Chrysostomus hic, in fine hom. 44: « Si liceret cor nostrum disrumpere ac ostendere, videretis intus esse in magna latitudine vos omnes, mulieres, pueros ac viros. Tanta enim charitatis vis est, ut coelo faciat animam latiorem. ‘Capaces nostri estote,’ dicebat Paulus, II Cor. vii, ‘non angusti estis in nobis.’ Totam Corinthum habebat ille in corde suo et dicebat: ‘Dilatamini et vos.’ » P. Gaspar Barzaeus, S. Francisci Xaverii discipulus et vicarius, imo in spiritu Apostolico alter in India Xaverius, ad Socios in Europam inter caetera haec scribit: « Saluto omnes et singulos e Societate in visceribus charitatis Christi: singulorum imaginem menti impressam gero, adeo vivam, ut ipsi eam intuentes, ex ea sola se agnoscerent: si cui id non obtingeret, id inde fieret, quod ipse ex humilitate alium se sibi in animo efformarit, nimirum vilem, abjectum, inutilem, cum ego eumdem mihi ut virtutibus donisque Dei conspicuum illustremque, in meo corde pinxerim et sculpserim. » Idipsum prae Gaspare, Xaverio aliisque omnibus factitabat Paulus, fideles omnes in memoria, mente et benevolentiae affectu, aeque ac beneficentiae effectu, quasi mater et nutrix assidue gerens et versans.


Versus 32: Et Nunc Commendo Vos Deo; Et Verbo Gratiae Ipsius; Qui Potens Est; Aedificare; Haereditatem; In Sanctificatis Omnibus

32. ET NUNC COMMENDO VOS DEO, — orans ut ipse vos dirigat, custodiat, augeat. Discat hic Pastor a Paulo, sibi orandum esse pro ovibus sibi commissis.

ET VERBO GRATIAE IPSIUS, — id est Spiritui Sancto, inquit Glossa Interlinearis; alii, Filio, per quem gratia et veritas facta est, Joan. i, 17; alii Evangelio, quod gratiam confert prae Mose et lege, ut sit prosopopoeia. Fingitur enim Evangelium quasi persona animata et spiritu plena, Spiritum et gratiam aspirare suis praeconibus, q. d. Evangelium ejusque spiritus vos dirigat et custodiat, formetque tales, ut digni sitis capessere haereditatem inter sanctificatos. Hic sensus est plausibilis placetque nostro Sanchez. Alii « verbo, » id est Evangelio ejusque praedicationi, ut sit hypallage: « commendo vos verbo, » id est commendo vobis verbum et praedicationem Evangelii per quam via ad gratiam aperitur, tum quaerendam, tum conservandam et augendam; tum si perdatur, recuperandam. Verum haec hiulca sunt et duriuscula. Sequitur enim: « Qui potens est. » Ergo « verbum gratiae » per hebraismum est ipsa gratia, sicut verbum Evangelii est ipsum Evangelium, q. d. Commendo vos Deo et gratiae ejus. Sicut dixit Lucas, cap. xiv, 25, Paulum et Barnabam ab Antiochenis traditos fuisse gratiae Dei. Gratiam vocat verbum, tum quia Hebraei omnem rem metonymice vocant verbum, tum quia gratia verbo a Deo per Christum nobis promissa est, tum quia verbo et jussu Dei datur. Sufficit enim ut Deus verbo dicat: « Esto sanctus, patiens, humilis »; et mox talis ero. Verbum enim Dei est efficax: Dei enim dicere est facere. Unde sequitur: « Qui potens est. » Ubi Syrus vertit, « quod potens est. » Tum quia verbo, puta Evangelio, gratia exhibetur et annuntiatur, q. d. Commendo vos Deo ejusque Evangelicae gratiae, quae verbo Dei promissa, verbo Prophetarum praedicta, verbo Christi exhibita, verbo meo vobis annuntiata est. Ita Mariana, qui tamen ait verbo per hebraismum redundare. Huc accedit Sanchez, qui sic explicat: « Commendo vos verbo gratiae, » id est divinae promissioni, quae gratiam omnibus liberaliter offert. Ac si dicat: Obsecro Dominum ut ipse vobis tribuat quod suis promisit, haereditatem scilicet suam his qui sanctificantur. Hoc vero nihil aliud est quam petere ut illi, a quibus discedebat Paulus, ita sanctificentur, ut digni sint quibus Deus praestet verbum gratiae, id est gratiam verbo, id est Evangelio promissam, seu verbum gratiosum. Denique verbum saepe sumitur in Scriptura pro facto et opere, quod potenti Dei verbo jussuque fit, q. d. Commendo vos Deo ejusque potentiae et potenti operationi gratiae ipsius: ipse enim potens est, et per gratiam suam potenter aedificabit Ecclesiam vestram, singulosque vestrum, ut fiatis domus, imo templum Dei, hic per gratiam, in futuro per gloriam.

QUI POTENS EST. — Graecum ὅς Syrus et alii referunt ad λόγῳ, id est « verbum. » Planius Noster et alii referunt ad Deum.

AEDIFICARE,ἐποικοδομῆσαι, id est superaedificare, q. d. Ego aedificavi fundamenta Ecclesiae vestrae, rogo Deum, ut ille superstruat et fabricam ejus consummet, tum gratia, tum gloria et haereditate coelesti.

HAEREDITATEM, — in coelis, quae est ipse Deus, quam nobis quasi filiis suis dabit. « Haeredes Dei sic sunt, ait S. Augustinus, serm. 119 De Tempore, ut ipse Deus sit haereditas nostra. Haec haereditas non minuitur copia possessorum, non fit angustior numerositate cohaeredum, sed tanta est multis, quanta paucis; tanta singulis, quanta omnibus. Non talis te fecit haeredem, cui mortuo succedas, sed cum quo in aeternum vivas; » imo, ut ait S. Ambrosius, in Psal. cxviii: « Manet emolumentum integrum, et eo magis singulis crescit, quo pluribus fuerit acquisitum. » Secus est in haereditate terrena, quae quo in plures dividitur, eo singulis fit minor.

IN SANCTIFICATIS OMNIBUS. — Syrus: « in omnibus sanctis, » id est inter, vel cum omnibus sanctis: soli enim sancti hujus haereditatis sunt capaces.


Versus 33: Argentum et Aurum, aut Vestem Nullius Concupivi

33. ARGENTUM ET AURUM, AUT VESTEM NULLIUS CONCUPIVI. — Idem fecit et dixit Moses, Num. 16, et Samuel, I Reg. xii. Hoc ergo Mosaicum, hoc Propheticum, hoc Apostolicum opus, « Gratis accepistis, gratis date, » ait Christus, Matth. x.

Mira libertas, energia et auctoritas persuadendi praedicatori et confessario accedit, si omnia dona refutet. Praeclare S. Hieronymus ad Nepotianum: « Nunquam, ait, petentes, raro accipiamus rogati. Nescio enim quomodo, qui te precatur ut tribuat, cum acceperis, viliorem te judicat: et mirum in modum si rogantem contempseris, plus te posterius venerabitur. »

Ita S. Columbanus objurgans Theodoricum, regem Gallorum de suis sceleribus, dapes regias ei a rege submissas refutavit, dicens: « Munera impiorum reprobat Altissimus, » Eccli. xxxiv. Vix autem verba protulerat, cum vasa omnia quibus dapes continebantur, disrupta sunt; qua re rex territus, se in ejus potestate in omnibus rebus fore pollicitus est.

Similis fuit continentia et constantia S. Antonii de Padua: Ezelinus enim tyrannus, quem graviter ob caedes et rapinas increparat Antonius, misit ad eum quosdam ex suis cum praeclaris donis, quibus ita mandarat, ut precibus et omni importunitate id agerent, ut ea acciperet: quod si faceret, illico eum obtruncarent; si non acciperet, patienter ferrent quidquid ab eo diceretur. Illis igitur ficta humilitate instantibus ut dona admitteret, Antonius voce liberrima: « Abite, inquit, illico cum vestris impiis donis, ne vel ruente tecto, vel dehiscente terra nos quoque exitio vestro involvamur. » Ita illis dimissis, Ezelinus, re cognita, semper illum deinceps ut hominem sanctum veneratus est.

Par fuit virtus S. Bernardini Senensis, qui libere in concione redarguens Ducem Mediolanensem, cum ab eo submissum esset poculum aureum auro plenum, ipse illud cum stomacho rejecit: cumque legati instarent ut acciperet, et urgendi finem non facerent, surgens Bernardinus eosque sequi jubens, ad carcerem perrexit quo obaerati tenebantur, quos eo die omnes, aere quod debebant persoluto, vinculis exemit.


Versus 34: Et His Qui Mecum Sunt, Ministraverunt Manus Istae

34. ET HIS QUI MECUM SUNT, MINISTRAVERUNT MANUS ISTAE. — Haec excellentia, haec gloria Paulo pene propria, quod in tantis laboribus et Ecclesiarum omnium negotiis, manibus tamen victum pararit non tantum sibi, sed et suis omnibus, qui saepe erant multi, ut vidimus vers. 4.


Versus 35: Omnia Ostendi Vobis; Ac Meminisse Verbi Domini Jesu; Beatius Est Magis Dare Quam Accipere

35. OMNIA OSTENDI VOBIS. — « Omnia, » scilicet non tantum abstinentiam a donis, labores, lacrymas, aerumnas, praedicationem, sed et opus manuum, ut doceam vos suscipere infirmos, eorumque infirmitati consulere. Secundo, apposite Syrus et Vatablus restringunt tò « omnia » ad opus manuum, ut per graecismum intelligatur διά, id est « per, » q. d. Per omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, sicut ego laboravi, oportet se accommodare infirmis in fide, nec ab illis quidquam accipere, ne ipsi pecuniae suae amantes putent eam quaeri, non se suamque salutem. De hac enim fidei infirmitate et animi pusillanimitate ad litteram loquitur Apostolus.

Praeclare S. Gregorius, hom. 18 in Ezech.: « Quis, inquit, nostrum, si unum hujus mundi divitem ad omnipotentis Dei servitium convertisset, seque egere conspiceret, et illum sibi vitae subsidia non praebere, non protinus de ejus vita desperasset? Quis non incassum laborasse se diceret? Quis non ab ejus exhortatione obmutesceret, quem in semetipsum primum ferre fructum boni operis non videret? Sed Paulus per mansuetudinem in virtutum vertice solidatus perstitit, praedicavit, dilexit, et bonum quod coeperat, explevit, eaque portando et persistendo, discipulorum corda ad misericordiam perduxit. » Unde pro « suscipere, » Graece est ἀντιλαμβάνεσθαι, quod, ait Vatablus, proprie est porrecta manu retinere lapsurum alioqui, vel abiturum. Paulus ergo ne ullius omnino jacturam faceret, cavebat ne quam ansam praeberet infirmis et alienandis a Christo, quod nollent gravari sumptu, sed potius eis porrigebat manum.

Notent hoc Concionatores et Confessarii. A pari tamen potest idipsum ad quamlibet infirmitatem et quoslibet infirmos extendi: quamlibet enim tolerare, imo superare et sanare debet praedicator, et quicumque animabus mederi, easque salvare satagit: adeoque signum virtutis heroicae est, quamlibet proximi infirmitatem, sive corporis, sive animi sit, patienter et generose sufferre, uti multis ostendi Galat. vi. Praeclare S. Chrysostomus hic, hom. 40, in fine: « Exhibeamus, ait, nos ad colloquium faciles, expectemus proximos; ne dicas: Si videro aliquem exspectantem, deterior ego efficior: sed magis quando videris, assume et extingue ejus affectionem. Vides aegrotantem, et auges morbum? Hoc maxime faciamus, ut praeveniamus invicem honore. Itaque si praeveneris honore, teipsum magno honore ornasti, accelerans ut magis honoreris. Ubique primatus aliis concedamus: nihil eorum quae erga nos facta sunt malorum cogitemus, sed si quid bonum. Nihil sic facit amicum, ut lingua gratitudinis studiosa, os bene loqui solens, anima sine fastu, contemptus vanae gloriae, contemptus honoris. » Et paulo ante dicit hanc charitatis dilatationem esse signum, quod certo ostendat nos esse filios et discipulos Christi, sicut diadema et paludamentum ostendit regem. Haec magnitudo animi et dilectionis necessaria est Apostolo, ut ea absorbeat omnes fidelium et infidelium mores inconditos et insulsos, sicut mater magnitudine amoris absorbet omnes aerumnas et ineptias sui infantuli.

AC MEMINISSE VERBI DOMINI JESU. — Hoc verbum nusquam scriptum extat: illud ergo dixisse Christum Paulus, Apostolorum traditione, vel revelatione accepit, ut et Clemens, qui idem Christi dictum citat, lib. IV Constitutionum, cap. III; licet S. Chrysostomus, Oecumenius et Lyranus illud deducant ex illo Christi: « Omni petenti te tribue, » Lucae VI, 30. Et: « Mutuum date, nihil inde sperantes, » ibidem, vers. 35. Et: « Cum facis convivium, voca pauperes, etc., et beatus eris, quia non habent retribuere tibi, » Lucae XIII (XIV), vers. 23. Tale est et illud Christi dictum, quod nusquam scriptum est, citat tamen Hieronymus, in cap. V ad Ephesios: « Nunquam laeti sitis, nisi cum fratrem vestrum videritis in charitate. » Plura citat Clemens, lib. II Constitutionum, cap. XL; Justinus, Contra Tryphonem; Ignatius, epist. ad Smyrnenses. Unde liquet non omnia Christi dicta esse scripta, sed nonnulla per manus tradita; ac proinde traditiones esse admittendas.

BEATIUS EST MAGIS DARE QUAM ACCIPERE — temporalia bona. Nam in spiritualibus, ut Sacramentis, gratiam recipit accipiens, non dans, ideoque dante beatior est. Syrus, beatior, vel melior est ille qui dat, quam qui accipit. Primo, quia dare signum est abundantiae, accipere vero signum est egestatis, ait S. Augustinus, lib. III Contra Maximinum, cap. XIV. Ubi et addit, hoc axioma non habere locum in divinis. Esto enim Pater det, Filius accipiat a Patre divinitatem, tamen Filius tam beatus est quam Pater: quia Filius, inquit, a Patre accipit omnia, ac consequenter ipsam etiam copiam et aequalitatem.

Secundo, quia dare signum est liberalitatis, accipere necessitatis aut cupiditatis, q. d. « Beatior est impartientis largitas, quam accipientis penuria, » ait Cassianus, lib. X De Institutis renuntiationis, cap. XVIII et XIX.

Tertio, quia major est benefacientis ad beneficiatum amor, quam hujus ad illum: quoniam ille nobilius operatur, ait Aristoteles, lib. IX Ethicorum. Unde et liberior est: qui enim accipit, ob donum acceptum obligatus, et quasi alligatus est donanti. Quae major beneficii merces, quae amplior compensatio, quam beatitudinis incrementum? Quocirca Seneca, lib. I De Beneficiis, cap. V: « Beneficium, ait, eripi non potest: non enim res est sed actio. » Et inferius: « Potest eripi domus, et pecunia et mancipium, in quo haesit beneficii nomen; ipsum vero stabile et immotum est. » Hinc M. Antonius apud Rabirium poetam, cum fortuna sua excidisset, ac nihil sibi reliquum videret, exclamavit: « Hoc habeo, quodcumque dedi. » Quem secutus Martialis:

Extra fortunam est quidquid donatur amicis:
Quas dederis, solas semper habebis opes.

Quamobrem Plinius, in Panegyrico Trajani, eum celebrat, quod acceptando imperium a Nerva, tantum ei dederit, quantum acceperat: « Imploratus, inquit, adoptione et accitus es. » q. d. Nerva tibi imperium dedit, tu illi reddidisti. Solus ergo adhuc es, qui pro munere tanto, paria accipiendo fecisti, imo ultra dantem obligasti: communicato enim imperio sollicitior tu, ille securior factus est. Hinc Plutarchus, lib. De Praeceptis gerendae reipublicae, amicos dicit esse reipublicae fulcrum, « quam tutatur amor, » ait Claudianus, lib. XII. Quocirca Alexander Macedo rogatus ubi haberet thesauros, amicos ostendit, quod ii soli veri thesauri censeri debeant. Hinc Hebraei hoc Christi et Pauli proverbium sic paronomastice efferunt: « Beatius est » מָשֵׂאת מִתֵּת misset, id est dare plus quam accipere, tollere, auferre: qui enim tollit, alium spoliat vel privat re sua. Beati autem est beare et ditare; non privare et egenum miserumque facere. Ita Franciscus Vallesius, Sacrae Philosophiae cap. LXXXVIII: Beatius, ait, est dare, quia liberalis largitionis extremum, non est bonorum vacuitas, sed adjectio potiorum, puta honestatis et honoris. Acceptio vero est egestatis, vel illiberalitatis. Atque hac de causa censet Aristoteles plus amare eos qui beneficia conferunt, quam in quos sunt collata, utpote magis inde bonum consecuti. Ita etiam a parentibus magis amari filios, quam ab eis redamentur. Contra qui receperint, citius recedere ab amicis, quam qui largiti sint, quod scilicet amissa utilitate, nihil illis restet in amicitia praeter illiberalitatis memoriam: his vero restet semper suavis recordatio beneficiorum. Haec ex Aristotele Vallesius. Quarto, quia honorabilior est qui dat, vilior qui accipit, ait S. Hieronymus ad Nepot. Celebre est illud P. Syri in Mimo: « Beneficium qui accipit, libertatem vendit. » Ex adverso in malis et injuriis, « beatius est eas accipere quam dare. » Unde S. Chrysostomus scripsit hom. 78 ad Popul. hoc titulo: Quod melius est injuriam pati quam inferre: « Patienti enim, inquit, Deus totum reserat coelum, Sanctorum civem efficit, a peccatis absolvit, coronat justitia. » Et mox: « Non es affectus injuria, sed coronatus, anima redditus sapientior, Deo similis constitutus, cura pecuniarum liberatus, coelorum regnum adeptus. » Et anterius: « Hoc ergo fac, et in coelum respiciens, cogita quod illic super Cherubim sedenti factus es similis. » Hoc ergo paradoxum Christi et Pauli, priori est antistrophon.

Quinto, quia dare est regale et divinum, accipere plebeium et humanum. Deus enim omnia dat, et nihil accipit; atque in hoc consistit ejus beatitudo, opulentia et bonitas immensa, qua ut mare redundans sua effundit in creaturas: defectus enim miseriae et infirmitatis est, accipere; plenitudinis vero, beatitudinis et magnificentiae, dare, juxta illud Psaltis: « Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges, » Psal. XV (XVI), 1. Hinc Deus hebraice vocatur Saddai, id est cornucopia. Clemens Alexandrinus, lib. II Stromatum, cap. IX: « Dei, inquit, imago est homo benefaciens. » Et Nazianzenus, orat. 16 De Cura pauperum: « Nihil, ait, adeo divinum habet homo, quam benefacere. Esto calamitoso Deus. » S. Leo, serm. 10 De Quadragesima: « Ubi, inquit, Deus curam misericordiae invenit, ibi imaginem suae pietatis agnoscit. » Deus Pater dat Filio suam naturam: Pater et Filius eamdem dant Spiritui Sancto: Filius se nobis dedit in praesepio, et in cruce, ac quotidie se totum dat in Ven. Sacramento. Deum imitantur omnes ejus creaturae. Coeli enim dant lumen et influxum, ignis dat calorem, aer dat auram qua respiramus, terra dat fructus omnis generis, mare tot pisces, animalia dant lanam et carnes, sol omnibus dat radios, vigorem et vitam. Unde Leo Imperator homines beneficos comparabat soli, qui cunctis suum splendorem et calorem impertit. Jupiter, Mars caeterique ob beneficia inter Deos relati sunt, ait Plinius, lib. II, cap. VII. Quin et Ptolemaeus Philadelphus, secundus Aegypti rex, aiebat « regium magis esse ditare quam ditescere, » ait Aelianus. Et Artaxerxes Longimanus, rex Persarum, teste Plutarcho in Apophthegmatibus regum, dicebat sibi quasi principi, manum ad dandum, puta dextram, esse longissimam, alteram vero ad detrahendum, puta sinistram, contractam esse et brevissimam: « Regalius enim esse addere, quam adimere. » Ita Deus ad dandum est longimanus, ad accipiendum vero brevimanus, imo nullimanus. Sic Bion semper dicebat, « esse optabilius suam messem alteri largiri, quam alienam decerpere, » ait Laertius, lib. IV, cap. VII. Demosthenes rogatus, « quid Deo simile haberent homines? » respondit: « benefacere. » Ita Maximus, serm. 8. Xenophon dicere solebat: « Multo praeclarius ac laudabilius esse beneficiorum quam trophaeorum multitudinem post se relinquere. » Ita Stobaeus, serm. 46. Agesilaus « sibi jucundius esse dicebat ditare suos milites quam seipsum. » Ita Plutarchus in Laconicis.

Sexto, quia qui accipit, accipit tantum temporalia; qui vero dat, a Deo recipit spiritalia, puta gratiam et gloriam; et ab accipiente recipit preces, benedictiones, gratiarum actiones Deique laudes. Quocirca Agapetus, Diaconus Romanus, inter monita quae dat Justiniano Imperatori, tom. II Bibliothecae SS. Patrum, hoc dat ordine 50: « Eos plus ama, qui accipere abs te beneficia supplicant, quam qui tibi contendunt offerre munera: hi enim debitor referendi gratiam efficeris, illi vero Deum dant tibi vadem, vindicantem sibi, pertinereque ad se putantem, quaecumque erga supplices contuleris, et remunerantem bonis retributionibus tuam tam piam quam perhumanam intentionem. Solis profecto partes sunt illustrare radiis orbem, principis vero virtus est egenorum misereri. »

Dices: Ergo Religiosi mendicantes sunt infeliciores, utpote qui accipiunt; seculares vero et divites sunt feliciores, utpote qui eis dant eleemosynam. Respondeo negando consequentiam. Primo, quia illi non mendicant ex concupiscentia, aut inopia coacti, sed ex virtute et libera electione; elegerunt enim paupertatem voluntariam, ut sint similes Christo, qui eam verbo et exemplo suasit, quasi medium utilissimum ad perfectionem.

Secundo, quia Religiosi simul et semel omnia sua dederunt Christo et pauperibus, cum ingressi sunt Religionem. Liberaliores ergo, et consequenter beatiores fuerunt divitibus, qui sensim et parce sua erogant, longeque plura sibi reservant. Unde S. Basilius, Syncletio senatori monasterium ingresso, sed nonnulla sibi reservanti, ne cui gravis esset, dixit: « Syncleti, senatorem perdidisti, et monachum non fecisti, » uti refert Cassianus, lib. VII De Institutis renuntiationis, cap. XIX. S. Hilarion, teste S. Hieronymo in ejus Vita, recusans munera Orioni: « Nemo, ait, melius erogat, quam qui sibi nihil reservat. » Vide Hieronymum Platum, lib. III De Bono status Religionis, cap. XX.

Tertio, quia Religiosus plus dat diviti, quam ab eo accipiat, ut aiebat S. Franciscus; dat enim spiritualia, accipit corporalia; dat coelestia, accipit terrena; dat aeterna, accipit temporalia; dat coelum, accipit solidum, juxta illud Christi: « Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula, » Lucae XVI, 9. Praeclare Hermas, Pauli discipulus, lib. III, cap. III: « Sicut, inquit, vitis ulmo fulcitur, sic dives oratione pauperis juvatur. » Liber hic titulo Pastoris saepe a Patribus citatur et celebratur; sed a Novatianis inspersi videntur eidem errores de neganda relapsis poenitentia, unde a Gelasio Papa inter apocryphos rejectus est; extat tom. V Bibliothecae SS. Patrum, initio. Denique Paulus utrumque habuit: fuit enim pauper, et tamen dedit ut dives, quod est perfectissimum et beatissimum. Nam, ut ait Cassianus, lib. X De Institutis renuntiationis, cap. XIX: « Labore proprio non solum suae necessitatis sufficientiam, verum etiam quod tribuat indigenti pia sollicitudine parare festinat, duplici gratia decoratus, quod et perfectam nuditatem Christi universarum rerum suarum abjectione possideat, et munificentiam divitis labore suo exhibeat et affectu. »

Sunt qui Sanctos in multis imitentur: solum hoc pulcherrimum Pauli exemplum vix habet aemulos, vix asseclam. Citant hic nonnulli Sixti III Pont. lib. De Divitiis, ubi varie ad objectionem jam factam respondet. Verum sciat Lector hunc librum inscribi Sixto III Pont., cum sit editus a Pelagianis, contendentibus Christianos omnes, etiam prolibus abundantes, debere a se abdicare divitias, esseque pauperes, qui fuit error Pelagii. Sic enim sextus haeresum ejus articulus, in Concilio Diospolitano condemnatus, habet: « Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, nec eos habere posse regnum Dei. » Vide S. Augustinum, lib. II De Peccato originali, cap. XI, et epist. 106 ad Paulinum. Id primum de libro hoc notarunt Doctores Lovanienses, ac Lindanus, Baronius, Possevinus. Vide Baronium, anno Christi 440, cap. VII.


Versus 36: Positis Genibus

36. POSITIS GENIBUS. — Familiare fuit Apostolis et priscis Christianis crebro per diem orare, idque flexis genibus, uti videtur fecisse S. Stephanus, Actor. cap. VII, vers. 59; et S. Petrus, cap. IX, vers. 40. S. Jacobus, frater Domini, ex genuflexione frequenti genua habebat callosa instar cameli. Addit S. Chrysostomus, hom. 3 in Matth., eum callosam quoque habuisse frontem, quod eam orans prostratus humo affigeret. In Vita S. Marthae apud S. Antonium et alios legimus, eam centies per diem et centies per noctem genibus flexis adorasse et invocasse Deum. Simile legimus de S. Bartholomaeo in ejus Vita apud Ribadeneiram et alios. Didicerunt hoc a Christo, qui « positis genibus orabat, dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a Me, » Lucae XXII, 41. Idem ante Christum fecit Daniel, cap. VI: « Tribus temporibus in die, inquit, flectebat genua sua, et adorabat confitebaturque coram Deo suo. » Quin et Salomon Regum magnificentissimus: « Utrumque enim genu (notent hoc nostri ignobiles et delicatuli, qui coram Deo unum genu flectunt instar Judaeorum) in terram fixerat, et manus expanderat in coelum, » lib. IV (III) Reg. cap. VIII. Sic S. Petrus Simonem Magum per aera in coelum volantem, orans flexis genibus praecipitavit, ejusque genua collisit, teste S. Maximo, tom. 5 De Natali SS. Petri et Pauli. Hic enim situs gestus est supplicis, rei, orantis et reverentis Numen.

Mysticam physicamque causam dat Rupertus, lib. VI in Cantic., quod genua respondeant genis, easque per sympathiam moveant ad lacrymas: « Lacrymae autem paenitentium et orantium, vinum sunt angelorum. » Audi Rupertum explicantem illud Cantic. VI, 7: Sicut cortex mali punici, sic genae tuae: « In utero, inquit, nos ita natura formavit, ut genua genis opposita sint: unde et a genis genua dicuntur. Ibi enim cohaerent sibi, et cognata sunt oculis lacrymarum indicibus et misericordiae. Denique complicatum aiunt gigni formarique hominem, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur, ut cavi fiant ac reconditi. Inde est quod homines dum se ad genua prosternunt, statim lacrymantur. Voluit enim natura nos maternum rememorare uterum, ubi considebamus in tenebris, antequam veniremus ad lucem. Profecto qui causam istam diligenter attendit, ille scienter atque rationabiliter laudat et approbat, sanctis et eruditis cogitationibus familiare esse, genua frequentius excelso Deo curvare, et genas lacrymosas genibus curvis applicare, ut respiciat ac recogitet Creator habitans in excelsis, qualiter nos in utero formaverit. Unde et illud S. Job commonefacit his verbis: Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? » Et paulo inferius ibidem: « Nec vero soli Deo, sed et hominibus dulcis visu, et amabilis est hujusmodi compositio: tantoque magis quis reverendus existit, quanto frequentius atque affectuosius genua curvans, genas suas vel oculos, vel totum caput demiserit. » Ita Rupertus.

Porro Apostolis et Paulo id familiare fuit in abitu, ut valedicentes cum suis genuflexi pariter orarent, tum ut oratione suam doctrinam obsignarent, tum ut Deum invocarent ad eamdem in mentibus discipulorum conservandam et confirmandam contra omnes tentationum et persecutionum insultus. Unde Paulus idem fecit Tyri, cap. seq., vers. 5: « Positis, inquit Lucas, genibus in littore oravimus. » Esto enim tunc esset tempus paschale (festinabat enim Paulus, ut Pentecosten celebraret Hierosolymae, vers. 16) quo ob honorem resurrectionis Christi, stantes solent fideles orare, idque a tempore Apostolorum, ut tradit Justinus, quaest. CXV ad Orthodoxos; tamen tunc necdum introducta erat ista consuetudo. Ita Baronius. Adde consuetudinem istam standi tempore paschali, magis esse in publicis Ecclesiae precibus et officiis Ecclesiasticis, uti sanxit Concilium Nicaenum, canon. 28 vel 29, quam privatis, quales fuerunt hae Pauli. Unde etiamnum multi fideles tempore paschali in ecclesia orant genuflexi. Pauli exemplo solent nostri Olysippone in Indiam Evangelii causa soluturi, et Europae ultimum vale dicturi, cum sociis in littore orando extremum se salutare. Audi nostrum Nicolaum Trigautium oculatum testem, imo consortem in Vita Gasparis Barzaei, lib. I, cap. 5: « Solemne, inquit, tunc erat generosos illos totius mundi cives, velut olim Christiani Paulum, ad littus usque comitari, ac subinde positis genibus, Dei, Virginis et Sanctorum auxilium implorare » in signum communionis et charitatis, abeuntibus felix iter, sibi eorum memoriam et imitationem, utrisque uberem Dei gratiam comprecantes, nimirum magnes amoris est amor: si vis amari, ama. Hinc ad Gal. IV, 14, ait: « Sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum, etc.; quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. » Discant hic fideles, quo amore et reverentia prosequi debeant suos Pastores, Concionatores, Confessarios, etc.


Versus 37: Procumbentes Super Collum Pauli, Osculabantur Eum

PROCUMBENTES SUPER COLLUM PAULI, OSCULABANTUR EUM. — Syrus, complexi sunt eum. Amplexus ergo vocatur osculum, quia caput capiti, et per illud quasi os ori jungit. Vide dicta de osculo sancto, II Corinth. XIII, 12. Mirus fuit amor fidelium erga Paulum, utpote qui esset doctor, Apostolus, pater, causa salutis omnisque boni eorum,