Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Paulus navigat Coum, Rhodum, Pataram, Tyrum, Ptolemaidem, Caesaream, ubi Agabus ei vincula Hierosolymitana praedicit: pergit ergo intrepidus Hierosolymam; ubi, suadente Jacobo, purificans se in templo, a Judaeis capitur et pene occiditur; sed eripit eum tribunus: a quo potestate facta populum alloquitur.
Textus Vulgatae: Actus 21:1-40
1. Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum et inde Pataram. 2. Et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus. 3. Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. 4. Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per spiritum ne ascenderet Hierosolymam. 5. Et expletis diebus profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. 6. Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. 7. Nos vero, navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. 8. Alia autem die profecti, venimus Caesaream. Et intrantes domum Philippi Evangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. 9. Huic autem erant quatuor filiae virgines prophetantes. 10. Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judaea propheta, nomine Agabus. 11. Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona haec, sic alligabunt in Jerusalem Judaei, et tradent in manus Gentium. 12. Quod cum audissemus, rogabamus nos et qui loci illius erant, ne ascenderet Hierosolymam. 13. Tunc respondit Paulus et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum, propter nomen Domini Jesu. 14. Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. 15. Post dies autem istos praeparati, ascendebamus in Jerusalem. 16. Venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur, Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. 17. Et cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres. 18. Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt Seniores. 19. Quos cum salutasset, narrabat per singula quae Deus fecisset in Gentibus per ministerium ipsius. 20. At illi cum audissent, magnificabant Deum dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis. 21. Audierunt autem de te, quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per Gentes sunt, Judaeorum: dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. 22. Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. 23. Hoc ergo fac quod tibi dicimus: Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. 24. His assumptis, sanctifica te cum illis; et impende in illis ut radant capita; et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. 25. De his autem qui crediderunt ex Gentibus, nos scripsimus, judicantes, ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. 26. Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. 27. Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judaei, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum et injecerunt ei manus, clamantes: 28. Viri Israelitae, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et Gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. 29. Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. 30. Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausae sunt januae. 31. Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis: Quia tota confunditur Jerusalem. 32. Qui statim assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. 33. Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. 34. Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, jussit duci eum in castra. 35. Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. 36. Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum. 37. Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Graece nosti? 38. Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum? 39. Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. 40. Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus, annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua Hebraea, dicens:
Versus 1: Abstracti ab Eis; Coum; Rhodum
1. ABSTRACTI AB EIS, — ἀποσπασθέντες, id est avulsi ab eis, sicut pater avellitur a filiis charissimis; qui proinde eum navimque mare sulcantem oculis prosecuti sunt, quoad acies eorum porrigere se poterat: ita Arator.
COUM. — Cous, Coa et Cea, insula est e Cycladibus in mari Aegaeo, alia a Chio. Nam inter Chium et Coum media est Samos. Porro Cous patria fuit Hippocratis medicorum, et Apellis pictorum principis. Putant nonnulli ex Coo Salomonem emisse equos generosos; hebr. enim est de Coa, III Reg. X, 28. Sed hoc ibi examinabitur.
RHODUM. — Nota est insula, saeculo praecedenti, anno Domini 1522, a Selymo, Turcarum Imperatore, Christianis erepta; de qua Plinius, lib. II, cap. LXII, asserit nunquam in ea tam nubilum esse diem, quin sol appareat. Unde in ea colossus, sive statua soli ex aere erecta fuit altitudine pedum centum et quinque, ita ut ejus pollicem multi non possent amplecti. Quare hic colossus erat unum e septem mundi miraculis, de quo Plinius, lib. XXXIV, cap. VII. Hinc ab hoc colosso nonnulli putarunt Rhodios vocari Colossenses, ipsosque eos ad quos Paulus scripsit epistolam: sed falso, ut ibidem dixi.
Versus 3: Cum Apparuissemus Autem Cypro
3. CUM APPARUISSEMUS AUTEM CYPRO, — ἀναφανέντες δὲ τὴν Κύπρον, id est aperientes, vel discooperientes Cyprum, hoc est, cum coepisset nobis aperiri et apparere Cyprus. Est hypallage in multis linguis usitata, eo quod navigantibus terra nunc aperiri et accedere, nunc abscondi et recedere videatur: quia enim navigans in navi quiescit, hinc non sentit se moveri et progredi, unde putat cetera moveri.
Versus 4: Qui Paulo Dicebant per Spiritum ne Ascenderet Hierosolymam
4. QUI PAULO DICEBANT PER SPIRITUM (propheticum) NE ASCENDERET HIEROSOLYMAM. — q. d. Dicebant Paulo ex spiritu prophetico, eum, si iret Hierosolymam, ibi fore capiendum. Suadebant ergo ex spiritu proprio, quo eum ejusque salutem amabant, ne eo ascenderet: alioqui Spiritus Sanctus volebat eum eo pergere, ibique capi, ut captus mitteretur Romam. Ita Lyranus.
Versus 5: Deducentibus Nos Omnibus cum Uxoribus et Filiis
5. DEDUCENTIBUS NOS OMNIBUS CUM UXORIBUS ET FILIIS. — Impletum hic est oraculum, Psal. XLIV, 3, de Tyri ad Ecclesiam accessu, ait Beda: « Filiae Tyri in muneribus; vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis, » etc. Nulla enim civitas majori dulcedine Apostolum suscepit, tenuit, dimisit. Denique hodie monstratur in arenis locus ubi cum Paulo pariter orabant, quem Christiani religiose venerantur, tanquam majorum suorum Tyriorum pietatis monumentum.
Versus 8: Philippi Evangelistae
8. PHILIPPI EVANGELISTAE. — Non quod scripserit, sed quod praedicarit Evangelium, qui erat unus de septem primis Diaconis. Vide dicta cap. VIII.
Versus 9: Huic Autem Erant Quatuor Filiae Virgines Prophetantes
9. HUIC AUTEM ERANT QUATUOR FILIAE VIRGINES PROPHETANTES. — Virginitatis enim praemium est sapientia et prophetia, ait Oecumenius. Sic Sibyllas virginitate meruisse prophetiam, ideoque dictas Sibyllas, quasi σιοβούλας, eo quod sola consilium Dei norit virginitas, asserit S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin. Joannes Alba tamen, Electorum cap. LVIII, Virgines has prophetantes interpretatur, divinas laudes celebrantes, uti nunc faciunt Moniales: tunc enim harum conditio coepisse videtur. Sic in libris Regum vocantur « filii Prophetarum, » qui psalmis et divinis laudibus vacabant. Gaudeant virgines tam sanctis et antiquis suis ducibus. Exstabant adhuc aevo S. Hieronymi, Caesareae, domuncula et cubicula filiarum Philippi, quae S. Paula itura Hierosolymam, cum venisset Caesaream, pio invisit affectu, ut ipse testatur in ejus Epitaphio; qui et lib. I Contra Jovin.: « Post crucem Christi, inquit, statim in Actis Apostolorum, una domus Philippi Evangelistae quadrigam producit virginum filiarum, ut Caesarea, in qua ex Gentibus Ecclesia per centurionem Cornelium fuerat dedicata, etiam virginum puellarum praeberet exempla. » Adscriptae sunt omnes catalogo S. Virginum. Legimus in Menologio, ex eis unam Herminem nominatam sub Trajano gravissima passam, in Domino quievisse die 4 septembris.
Versus 10: Agabus
10. AGABUS. — Hic est propheta, qui famem sub Claudio Imperatore praedixit cap. XI, 28.
Versus 11: Alligans Sibi Pedes et Manus; Et Tradent in Manus Gentium
11. Alligans sibi pedes et manus. — Sic Jeremias, cap. XIII et XXVII, gestans catenas et vincula, iis reipsa adumbravit et vaticinatus est vincula injicienda Judaeis ceterisque gentibus a Chaldaeis. Idem fecit Isaias, cap. XX, et Ezechiel, cap. IV et XII. Vide ibi dicta. Nota: Pro sibi Graece est αυτοῦ; quod si legas per spiritum aspiratum, αὑτοῦ, significat sibi, ut vertit Noster; sin legas spiritu leni αὐτοῦ, significat ipsi, scilicet Paulo. Unde S. Gregorius, hom. 37 in Evang., et Dionysius hic censent Agabum ligasse manus et pedes Pauli, ut ipsum ita ligandum Hierosolymis portenderet et reipsa repraesentaret. Noster vertens sibi significat Agabum sibi ipsi ligasse manus, ut in se Paulum ejusque vincula repraesentaret: forte utrumque fecit, tamque Paulo quam sibi vincula injecit, sed successive.
Symbolice: Agabus seipsum potius quam Paulum alligavit, ut significaret fore ut Paulus suos labores et cruciatus non magis sentiret, quam si illos in aliena persona pateretur, tanta ad eos subeundos voluntate ferebatur: et proinde quoscumque adibat, parvos judicans, ad majores exsorbendos aestuabat.
ET TRADENT IN MANUS GENTIUM. — Uti Judaei tradiderunt Christum Gentibus, puta Pilato et Romanis, ad flagellandum et crucifigendum: ita tradiderunt et Paulum Gentibus, tribuno et praesidi Romano, ac tandem fero Neroni.
Versus 12: Qui Loci Illius Erant
12. QUI LOCI ILLIUS ERANT, — οἱ ἐντόπιοι, id est inquilini, puta Christiani Caesareae habitantes.
Versus 13: Quid Facitis Flentes; Et Affligentes Cor Meum; Ego Enim Non Solum Alligari, Sed et Mori Paratus Sum
13. Quid facitis flentes. — Ergo cum lacrymis obtestabantur Paulum, ne pergeret Hierosolymam.
ET AFFLIGENTES COR MEUM. — Graece συνθρύπτοντες; Syrus, contundentes; alii, contribulantes; alii, confringentes, conterentes; alii, discerpentes cor meum. Nota hic viscera charitatis et miserationis S. Pauli. « Obsecrabat illos, inquit Chrysostomus, dolens super lacrymis ipsorum; et qui in propriis tentationibus non patiebatur, dolebat prae amore, quia videbat lacrymantes; et laedi se conquerebatur ab ipsis quasi censerent eum periculis, quae praedicebantur, aegre affici. Non solitus reluctari fratrum postulatis, ut cum se permisit Damasci per fenestram demitti, cum Ephesi non se dedit in theatrum, cap. XIX, 31, unus obnixe obnititur, certus de Dei voluntate. » Sic Christus repulit Petrum revocantem se a passione: « Vade, inquit, post me, Satana, » Matth. XVI, 23.
EGO ENIM NON SOLUM ALLIGARI, SED ET MORI IN JERUSALEM PARATUS SUM, PROPTER NOMEN DOMINI JESU. — Haec vox est antesignani fidelium et Martyrum, digna Paulo, quae ceteros invitat, et quasi classicum canit ad carceres et martyria. Hoc signum est eminentis amoris, propulsantis ab se justa quadam ira inimicum, et indignantis adversus impedimenta perfectionis, ait Abbas Isaias, orat. 21, tom. II Biblioth. SS. Patrum.
Versus 14: Et cum Ei Suadere Non Possemus
14. Et cum ei suadere (in actu consummato, id est persuadere) non possemus.
Versus 15: Praeparati
15. PRAEPARATI, — ἀποσκευασάμενοι; Vatablus, sublatis sarcinis; Oecumenius, viatico et rebus necessariis instructi. Adde, praeparati, id est resoluti subire cum Paulo vincula et mortem, omneque id quod Deus nos pati vellet.
Versus 16: Adducentes Secum apud Quem Hospitaremur; Mnasonem
16. ADDUCENTES SECUM APUD QUEM HOSPITAREMUR, — Non in via, ut vult Lyranus, haec enim exigua supererat; sed Hierosolymae, ubi propter instantem Pentecosten, qua Judaei undique in Jerusalem ad templum confluebant, juxta legem Exodi XXIII, 17, penuria hospitiorum futura erat; et ne gravaremus fideles, qui in Jerusalem persecutionem et rapinam bonorum a Judaeis passi, erant pauperes, quibus proinde Paulus collectam eleemosynarum deferebat.
MNASONEM. — Alii legunt Jasonem. Vide dicta cap. XVII, 5.
Versus 17: Et cum Venissemus Hierosolymam
17. ET CUM VENISSEMUS HIEROSOLYMAM. — Indicat Chrysostomus Paulum appulisse Hierosolymam post Pentecosten: eam enim celebrasse Caesareae, ut Caesareenses eum detinentes solaretur eisque aliqua ex parte morem gereret. Probabilius Baronius censet Paulum Hierosolymam appulisse ante Pentecosten, tum quia id ipse certo destinarat, cap. XX, vers. 16; tum quia Caesareensibus eum retinere volentibus non acquievit, sed fortiter obluctatus est; tum quia Lucas studiose enumerat dies a Paschate, ut significet Paulum diem quinquagesimam, puta Pentecosten, egisse Hierosolymae. Nam cap. XX, 4, narrat Paulum cum in Paschate, post 7 dies azymorum, solvisse Philippis, et diebus 5 Troadem appulisse, ibique 7 dies commoratum esse, indeque tribus diebus pervenisse Miletum, ibique cum aliquandiu haesisset, properasse ut Pentecosten ageret Hierosolymae: quare inde recedentem prima die venisse Coum, secunda Rhodum, inde Pataram, inde Tyrum, ibi septem egisse dies, inde Ptolemaide diem unam: inde venisse Caesaream; ibi haesisse aliquot dies, ac mox Hierosolymam concessisse. Numera hosce dies omnes et pertinges circiter ad 50, ita ut quinquagesimam, sive Pentecosten egerit Hierosolymae.
Nota: Paulus pervenit Hierosolymam sub Pentecosten anno Christi 58, Petri in Romana Sede 14, Neronis 2, quo pariter anno B. Virgo Deipara die 15 augusti ex Jerusalem terrestri concessit in coelum, uti tradit Ecclesia.
Porro ad transitum B. Virginis, mira Dei providentia, convenerunt omnes Apostoli toto orbe dispersi, ut tradit Juvenalis, Episcopus Hierosolymae, apud Nicephorum, lib. II, cap. XXI et seq.; Damascenus, De Dormit. Virg., et alii. Non ergo dubium est quin omnes Apostoli, Hierosolymam ad Virginem convenientes, visitarent pariter Paulum in vinculis jam agentem, ac mirifice invicem sint consolati, narrando alternatim suos labores ac conversionem omnium gentium. Ex dictis liquet omnia quae narrat Lucas, cap. XX usque ad XXVIII et ultimum, a Paulo gesta esse hoc anno Christi 58. Hoc ergo anno B. Virgo deserit Jerusalem terrestrem, itque in coelum, quo Paulus Hierosolymae traditur in vincula, ut Ecclesiae decus a Jerusalem et Judaea transferat Romam ad Gentes. Dum enim viveret B. Virgo in Judaea, Ecclesiae decus ibidem sua vita et meritis sustentabat: ea mortua, quasi fulcro sublato ruit Ecclesia Judaica.
Aliqui tamen suspicantur Paulum Virgini morienti adfuisse. Si enim verum est quod tradunt Juvenalis, Damascenus et alii mox citandi, ad illam ceteros ex toto orbe per miraculum traductos convenisse Apostolos, cur id uni Paulo vicino, Virginis amantissimo, ejusque benedictione, consilio et precibus egentissimo, utpote in vinculis, jam ituro Romam et cum Nerone certaturo, denegemus? Tam enim Angelus Paulum e vinculis, quam Petrum, Actor. XII, 7 et 8, eximere ad modicum tempus poterat, idque insensibiliter, et mox reducere. Licet enim Epiphanius, haeresi 78, contra Antidicomarianitas B. Virginem celebrans, indicare videatur eam non esse mortuam, sed instar Henoch translatam, vel instar Eliae curru igneo vivam raptam in coelum, tamen certum est eam mortem obiisse et resurrexisse, ac deinde ad coelestem. Licet enim in Chronico Eusebii habeatur B. Virginem vita et terra decessisse anno Christi 48, aetatis vero suae 62 vel 63, tamen id verum esse nequit, eo quod S. Dionysius, lib. I De Divin. nom., cap. III, scribat se cum Hierotheo ejus funeri interfuisse. Dionysius autem, anno Christi 48, necdum viderat Paulum, ac proinde necdum erat conversus. Paulus enim Athenas venit anno Christi 52; Hierosolymam vero adiit anno Christi 58, quando illum eo comitatus videtur S. Dionysius, et funeri Virginis interfuisse. Esto enim probabile sit Paulum quoque anterius, puta anno Christi 54, ascendisse Hierosolymam, uti dixi cap. XVIII, 22, tamen hic subitus fuit excursus duntaxat, isque adhuc incertus et dubius. Quare Cedrenus in Compend., in Tiber.; Epiphanius Presbyter, serm. De Deipara; Baronius, anno Christi 48, cap. IV; Suarez, III part., Quaest. XXXVII, art. 2, disp. XXI, sect. 1; Canisius et Christophorus a Castro, in Historia Deiparae, censent B. Virginem decessisse anno Christi 58, aetatis suae 72, qui fuit annus a passione Christi 24, die 13 augusti, ac die tertio, puta 18 augusti resurrexisse: licet nonnulli, sed pauci, censeant eam defunctam die 13 augusti, et resurrexisse die 15, at gloriosam tam in corpore quam in anima ab Angelis, imo a Christo suo Filio cum triumpho assumptam in coelum, ibique supra omnes Angelorum ordines in solio juxta Filium collocatam, coeli et terrae Reginam esse coronatam. Atque haec fuit causa, cur Spiritus Sanctus impulerit Paulo festinare Hierosolymam, nimirum ut ante ejus obitum abitumque in coelum, eamdem salutaret eique suas Ecclesias suosque agones, praesertim quos Romae cum Nerone et Simone Mago propediem subiturus erat, commendaret. Morienti tamen adesse non potuit, utpote qui paulo post suum Hierosolymam adventum, puta paulo post Pentecosten, in templo a Judaeis captus, in vinculis degeret.
Versus 18: Introibat Paulus Nobiscum ad Jacobum; Omnesque Collecti Sunt Seniores; Quos cum Salutasset
18. INTROIBAT PAULUS NOBISCUM AD JACOBUM. — « Detulit, inquit Chrysostomus, dignitati Episcopali, quam Jacobus, frater Domini, Hierosolymis gerebat, et eximiae sanctitati et auctoritati, qua pollebat. » Unde idem fecit Paulus, Galat. I, 18, et Actor. XV, 2. Jacobus hic post paucos, puta quinque annos, nimirum anno Neronis 7, cum 30 vel potius 29 annos sanctissime rexisset Ecclesiam Hierosolymitanam, e templi fastigio praecipitatus, et fullonis vecte percussus martyr occubuit, inquiunt Beda, Eusebius in Chronico, et alii: nimirum Judaei iras in Paulum conceptas, eo Caesarem appellante, et Romae ab eo libero dimisso, evomuerunt in Jacobum sibi praesentem.
OMNESQUE COLLECTI SUNT SENIORES, — tum aetate, tum potius dignitate et ordine, puta Presbyteri, ut habet Graecus. Non fuit hic celebratum concilium; nihil enim hic definitum; sed conventus duntaxat fuit salutantium Paulum eique adventum gratulantium. Improprie ergo Beda ait hoc fuisse quartum concilium: primum enim coactum esse in electione S. Matthiae, Actor. I, 15; secundum, in electione et ordinatione septem Diaconorum, cap. VI, vers. 2; tertium et proprie dictum, in quaestione de servandis legalibus, Act. XV, 6; quartum hoc loco.
Quos cum salutasset. — Syrus, dedimus eis pacem. Salutatio enim Hebraeorum, indeque et Christianorum, erat: « Pax tecum, pax vobis. » Pax enim Hebraeis omne bonum significat.
Versus 20: Quot Millia; Et Omnes Aemulatores Sunt Legis
20. Quot millia. — Graece μυριάδες. Myrias continet decem millia. Sed hic confuse sumitur, significatque multa millia; primi enim Christiani a Petro et Apostolis, per plures annos in Judaea efficacissime praedicantibus, conversi fuere Judaei, iique plurimi, ut patet ex cap. II, vers. 41, et cap. IV, vers. 4. Unde liquet Deum non ita rejecisse Judaeos, quin multos ex eis elegerit et salvarit.
ET OMNES AEMULATORES SUNT LEGIS, — Calmet. Tigurina, studiosi, sectatores, q. d. Judaei, conversi ad Christum, magno zelo certant pro Mose et lege, ejusque honore et observatione: verentur autem ne illa per te tuosque sermones negligatur et aboleatur; itaque ipsi quoque a Gentibus ad Christum conversis, utpote numero et dignitate potioribus, contemnantur et proterantur. S. Jacobus agit causam Judaeorum, quasi eorum Pastor et Episcopus. Licet enim lex Mosis jam esset mortua a 24 annis, puta a prima Pentecoste, in qua facta est promulgatio legis novae anno Christi 34, mox ab ejus passione et resurrectione; tamen illa necdum erat mortifera. Unde adhuc a Judaeis observari poterat, quasi honesta et religiosa, dataque a Deo; esto neminem jam obligaret; ut ab ea quasi nefaria non essent prohibendi Judaei, nec vicissim Gentiles ad eam quasi necessariam compellendi, ait S. Augustinus, epist. 19.
Versus 21: Quia Discessionem Doceas a Mose; Non Debere Eos Circumcidere Filios Suos; Neque Secundum Consuetudinem Ingredi
21. QUIA DISCESSIONEM DOCEAS A MOSE EORUM, QUI PER GENTES SUNT, JUDAEORUM. — Clare Tigurina, quod defectionem doceas a Mose omnes, qui inter Gentes sunt, Judaeos. Hoc de Paulo spargebant Judaei manentes in Judaismo, ideoque Pauli hostes; sed falso: nusquam enim vetuit Paulus Judaeos circumcidi et servare legem Mosis; imo vero ipsemet Timotheum circumciderat, Actor. XVI, 3, et votum nazaraeatus nuncuparat, Actor. XVIII, 18. Unde Graece pro discessionem est ἀποστασίαν. Paulum ergo vocant legis apostatam, uti eum vocavit Ebion haeresiarcha, imo apostatarum incentorem et patrem, quasi qui legem damnaret ut sacrilegam. Occasio hujus calumniae fuit, quod Paulus elevabat Christum Christique gratiam, eoque tacite deprimebat Mosen et legem, docens nos justificari per Christi gratiam, non per legem Mosis: hanc enim illius umbram et praeambulum fuisse duntaxat.
NON DEBERE (id est non licere eis) CIRCUMCIDERE FILIOS SUOS, — quod circumcisio sit abolita per Christum.
NEQUE SECUNDUM CONSUETUDINEM INGREDI. — Tigurina, neque secundum instituta, vel consuetudines patrias et Judaicas vivere, q. d. Audierunt te non servare ritus a patribus institutos et traditos.
Versus 22: Quid Ergo Est?; Utique Oportet Convenire Multitudinem
22. Quid ergo est? — quid consilii? quid facto est opus?
UTIQUE OPORTET CONVENIRE MULTITUDINEM: AUDIENT ENIM TE SUPERVENISSE. — q. d. Utique conveniet multitudo Judaeorum legem zelantium, ut de te tuisque dictis contra legem inquirant, querantur, accusent, et forte male tractent et mulctent, nisi prevertas teque legis studiosum ostendas.
Versus 23: Habentes Votum
23. Habentes votum — nazaraeatus, cujus terminus et consummatio erat sanctificatio, id est detonsio comae, lustratio et sacrificii oblatio, juxta legem, Num. VI, 13 et sequent. Addit S. Hieronymus, epist. 11 ad Augustinum, pedum nudationem. Nonnulli tamen per votum accipiunt votum sacrificandi, uti dicam inferius.
Versus 24: Sanctifica; Et Impende in Illis ut Radant Capita
24. SANCTIFICA, — ἁγνίσθητι, id est purifica te modo jam dicto et plenius mox dicendo. Audierat jam ante Jacobus et alii Hierosolymitani, Paulum fecisse votum nazaraeatus. Ita Baronius et alii, qui censent votum hoc Paulo fuisse familiare, crebrum et quasi continuum, ideoque perpetuo abstinuisse vino.
ET IMPENDE IN ILLIS UT RADANT CAPITA. — Syrus, pro illis. Hinc censet Cajetanus Paulum hic non fuisse Nazaraeum, nec solvisse votum nazaraeatus: recens enim advenerat, nec voti ejus ulla facta est mentio; Paulum ergo tantum Nazaraeis se junxisse, pro eisque expensas fecisse, et quasi patrinum eos praesentasse in templo. Hoc ipso enim publice declarabat se Nazaraeorum, Judaismi et Judaeorum esse patrinum et patronum. Verum Lyranus et alii censent Paulum quoque hic fuisse Nazaraeum suumque votum explesse; illudque innuit illud sanctifica te cum illis. Hoc ergo votum fecit Paulus, Act. XVIII, 18. Si dicas eum illud explesse Act. XVIII, 22, ut ibidem innui, necesse [aliter dicendum].
Quaeris, quaenam fuit haec Pauli purificatio? Vatablus et alii censent fuisse votum nazaraeatus, illudque hic exsolvisse: poterat enim quolibet die hoc votum nuncupari, et arctari etiam ad unum diem, alteraque expleri. Quod ergo ait: « impende in illis, » id est cum illis, vel potius pro (hoc enim significat Graecum ἐπί) illis, ut magis ostendas te legis et rituum et legalium esse studiosum. Forte etiam caeteri erant pauperes, ut sumptus pro eis facere debuerit Paulus, uti censent Cajetanus et Vatablus. Pro impende, Graece δαπάνησον, id est fac sumptus, expende, exsolve. Porro sumptus hi necessarii erant, tum « ut radant capita sua, » unde Arias vertit, impende rituales sumptus in lotionem et tonsuram capillorum; tum consequenter ad emendas et offerendas hostias in rasura Nazaraeorum lege, Num. vi, 12 et 14, praescriptas. Vide hic, quamdiu duraverit legis, post eam abolitam, observatio, nimirum 24 annis. Haec enim gesta sunt anno Christi 58, ut dixi in Chronotaxi: illo ergo anno lex, licet esset mortua, necdum tamen erat mortifera, ut scilicet peccaret is qui eam servaret.
Versus 25: De His Autem Qui Crediderunt ex Gentibus; Ut Abstineant Se ab Idolis Immolato
25. DE HIS AUTEM QUI CREDIDERUNT EX GENTIBUS. — Occurrit objectioni: ne enim obtenderet Paulus Gentilium scandalum, scilicet eos exemplo suo existimaturos, se quoque debere servare legalia, docet, aut potius refricat, jam ad eos scriptum esse, quod lege Mosis non obligarentur, ac jussos esse abstinere tantum idolothytis, sanguine et suffocato, uti sciebat Paulus, qui huic decreto interfuerat, imo ejus causa exstiterat, Act. cap. xv.
UT ABSTINEANT SE AB IDOLIS IMMOLATO. — Graece, ab idolothyto, puta a carne et cibo idolis oblato et immolato. Vide dicta cap. xv, vers. 20 et 29.
Versus 26: Tunc Paulus Assumptis Viris; Postera Die Purificatus; Annuntians Expletionem Dierum Purificationis
26. TUNC PAULUS ASSUMPTIS VIRIS. — Vide hic facilitatem Pauli statim acquiescentis S. Jacobi consiliis, ac studium non tantum vitandi scandali, sed et conciliandi sibi Judaeos. Ita omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret. Insuper S. Chrysostomus, hom. 5 De ejus Laudibus, notat ejus prudentiam, qua juxta loca et tempora, vitae modum variat, ac quasi ambidexter nunc judaice, nunc gentiliter vivit et agit. Sic Homerus initio Odysseae celebrat Ulyssis versutiam, eumque vocat ἄνδρα πολύτροπον, id est virum versatilem, qui pro rerum, locorum et temporum exigentia, nosset se vertere et versare in omnem partem, ac cuilibet genti, personae, loco, tempori cedere seque accommodare. Haec dos requiritur in viro Apostolico.
POSTERA DIE PURIFICATUS, CUM ILLIS INTRAVIT IN TEMPLUM. — Vatablus, simulans, inquit, se implesse tempus nazaraeatus sui, quasi Paulus vere non fecerit votum nazaraeatus, sed finxerit se fecisse, ut satisfaceret Judaeis. Verum hoc fuisset mendacium, quod absit a Paulo, uti recte contra S. Hieronymum, qui Paulum asserit simulate tantum reprehendisse Petrum, Galat. ii, 11, arguit S. Augustinus, epist. 19.
Alii, ut Sanchez, planius et verisimilius censent hanc purificationem fuisse proprie dictam; ita enim semper in Graeco hic vocat eam Lucas, nimirum Paulum habentem votum nazaraeatus, contactu mortui fuisse pollutum, et ab hac immunditia legali se purificasse. Hoc enim proprie sonat vox purificatus, et hanc purificationem praescribit lex, Num. vi, 10. Ubi et septem dies ei constituit, ac totidem hic eidem impendit Paulus, vers. 27. Eadem de causa Paulus totondit caput in Cenchris, Act. xviii, 18. Sensus ergo est, q. d. Paulus pollutus ex funere, ab hac pollutione se purificavit radendo illico caput, itaque purificatus adiit templum, ut ibi annuntiaret et expleret reliquos septem dies purificationis suae praescriptos lege Num. vi, 9. Alioqui enim si per purificationem votum ipsum nazaraeatus accipias, erit amphibologia in voce purificatus. Nam hic significat lustrationem: mox cum dicit: « Annuntians expletionem dierum purificationis suae, » significabit votum ipsum. Favet Syrus, qui vers. 23, pro votum habentes super se, vertit, voto obnoxii ut mundentur. Unde videtur colligi, quod et hi quatuor Nazaraei, Pauli socii, aeque ut ipse, purificati fuerint a simili immunditia legali, non autem expleverint votum nazaraeatus. Idem colligitur ex eo quod sequitur: « Annuntiavit expletionem dierum purificationis suae, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio, » scilicet in purificatione praescripta: erant ergo omnes impuri et polluti, ideoque purificandi.
ANNUNTIANS EXPLETIONEM DIERUM PURIFICATIONIS. — De hac annuntiatione nihil praescriptum legimus Num. vi. Unde Sanchez censet incertum esse qualis ea fuerit, et an ea a Paulo facta sit Judaeis, quasi ipse eis annuntiarit suam legalem in nazaraeatus pollutione purificationem, ut iis ostenderet se legem Mosaicam non contemnere, sed servare; an vero Nazaraeis, quasi sociis, suum votum annuntiarit; an denique sacerdotibus: quod ultimum passim censent alii. Ad sacerdotes enim pertinebant purificationes et caeremoniae nazaraeatus, utpote in Nazaraeis per eos explendae. Jam si per purificationem accipias votum nazaraeatus, ejus expletionem proprie in actu perfecto expletoque sumitur, q. d. Annuntians votum suum esse expletum, postulansque ut caeremoniae et oblationes pro se fiant, quae in editione voti hujus praescribuntur, Num. vi, 13, ubi dicitur: « Cum dies quos ex voto decreverat (Nazaraeus), complebuntur, adducet (sacerdos) eum ad ostium tabernaculi foederis, et offerret oblationem ejus Domino agnum anniculum, » etc. Et vers. 18: « Tunc radatur Nazaraeus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae; tolletque capillos ejus et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum. » Capilli ergo ejus velut sacri, instar hostiae offerebantur per ignem, et cremabantur Deo cum hostia pacifica. Unde quod sequitur: « Donec offerretur, » sic expone, q. d. Usque dum offerretur, vel ut offerretur, pro « unoquoque eorum oblatio. » Ita Mariana.
Ex hac expositione moraliter elice nazaraeatum nostrum, puta statum Religionis, esse statum assiduae purificationis et sanctificationis, ac consequenter Religiosos usque ad finem voti et vitae, jugiter purificationi cordis et affectuum studere debere. Sin purificationem proprie accipias pro expiatione immunditiae legalis, ejus expletionem sumas oportet in actu inchoato hoc praesenti tempore, sed explendo in futurum, q. d. Annuntians sibi explendos esse septem dies purificationis praescriptos Num. vi, 9, ubi dicitur: « Si autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus; quod radet illico in eadem die purgationis suae, et rursum septima: et in octava die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii, facietque (immolabit) sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo, sanctificabitque caput ejus in die illo, et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato. » Et haec est oblatio de qua ait Lucas: « donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio, » q. d. Persistebat Paulus in templo cum quatuor sociis Nazaraeis per septem dies, donec die octava fieret pro eis oblatio lege praescripta: ita Vatablus. Quod dico, in templo, intellige juxta templum, in aedibus et cubiculis annexis templo: templum enim nemo ingredi poterat nisi purus. Unde pro impuris erat atrium ante templum, in quo degebant donec purificarentur. Hoc posterius videtur verius, uti paulo ante ostendi.
Versus 27: Dum Autem Septem Dies Consummarentur
27. DUM AUTEM SEPTEM DIES CONSUMMARENTUR. — In actu progrediente, aut potius inchoante, non perfecto, id est dum pergerent aut potius inciperent consummari: necdum enim erant consummati, uti mox patebit. Unde Graeca habent, ὡς δὲ ἔμελλον αἱ ἑπτὰ ἡμέραι συντελεῖσθαι, id est cum futurum esset ut septem dies implerentur, vel cum inciperent impleri: μέλλω enim saepe idem est quod incipio, uti ostendam Jacobi ii, 12; licet Syrus sumat in actu pene perfecto vertatque, cum advenisset dies septimus; sed minus vere. Nam Paulus paulo post captus, missus est Caesaream, ibique mansit quinque dies, cap. xxiv, vers. 1; quibus elapsis, ductus ad tribunal Praesidis, cap. 24, vers. 11, ait: « Non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem. » Nam a Jerusalem usque ad Caesaream est iter bidui. Adde septem, quinque et duos, habebis dies 14, non 12. Quare dicendum est Paulum, dum haec diceret, non consummasse et explesse dies septem, sed eos coepisse explere, ita ut jam ageretur dies tertius ab adventu suo in Jerusalem, qui erat primus purificationis Pauli, quo eam inchoans, illico captus est. Adde enim tres, quinque, duos et duos alios, de quibus mox dicam, habebis praecise dies duodecim, quos hic assignat Paulus. Ita Beda. Porro aliqui hos septem dies inchoant ab adventu Pauli in Jerusalem, ita Lyranus et Vatablus. Alii et melius a coepta Pauli purificatione: haec enim, ut dixi, durabat septem dies; ita Beda, Glossa, Dionysius et Sanchez.
Tertio, aliqui hic facillime se expediunt, dicendo haec vota et purificationes non fuisse nazaraeatus, aut similes lege sancitas, sed fuisse alias peculiares, ex devotione populi et traditione majorum introductas. Tales enim fuisse apud Judaeos, liquet ex Josepho, lib. II De Bello, cap. xv, ubi agens de Berenice, sorore Agrippae regis: « Venerat, ait, Hierosolymam, ut vota Deo solveret. His enim qui morbo vel aliis necessitatibus implicantur, mos est orare per triginta dies antequam immolent hostias; abstinere quoque vino et capillos radere. Quem morem regina exercens illis diebus, nudipes etiam ante tribunal stetit, deprecans Florum. » Quae verba Josephi pene ad amussim consentiunt cum hisce Lucae, et secundum ea haec Lucae sic exponas, q. d. Paulus fecit votum sacrificandi, sive victimas offerendi: quare juxta ritum majorum purificavit se, id est rasit caput, ac quotidie Deum precaturus in templum ascendit, annuntians expletionem dierum hujus suae purificationis, ut iis expletis, sacrificium quod voverat, Deo offerret. Nec obstat quod Josephus numeret triginta dies purificationis, Lucas vero septem; quia cum numerus hic dierum ex devotione cujusque penderet, poterat ob occupationes aliasve necessitates contrahi, praesertim ad septenarium, qui Judaeis ob religionem sabbati sacer erat et frequens; itaque Paulum Evangelii praedicatione occupatum eos contraxisse ad septem.
Haec ergo est series et chronotaxis rei gestae: Paulus appulit Jerusalem; postridie invisit Jacobum; ille suasit purificationem; paret illico Paulus, ac postero die, ut dicitur vers. 26, purificationis causa ingressus templum, ibi capitur: quare captus est tertio die ab adventu suo Hierosolymam; sequenti die, puta quarto, ut patet vers. 30, Paulus in concilio causam dicit; sequenti nocte confortatur a Christo, cap. xxiii, vers. 11; facto mane, puta die quinto, conspirant in ejus necem Judaei, ibidem vers. 12. Quare tribunus, vers. 23, sequenti nocte misit eum Antipatridem, quae Hierosolymis distabat 17 horis; eo ergo pervenit Paulus die sexto ad vesperam; ac sequenti die, qui fuit septimus, pervenit Caesaream (haec enim ab Antipatride tantum distabat octo horis), cap. xxiii, vers. 32; post quinque dies Pontifex Caesaream ingressus, Paulum coram praeside accusat, cap. 24, vers. 1. Paulus inter alia respondet, ibidem vers. 11, se a duodecim diebus venisse Hierosolymam. Numera enim dies septem jam recensitos, et quinque venientis Pontificis, praecise habebis duodecim, quos Paulus assignat: ideoque versibus jam citatis, sigillatim Lucas eos digerit eo modo quo jam recensui, ut ostendat Paulum verum dixisse, ac praecise fuisse dies duodecim.
Versus 28: Gentiles Induxit in Templum
28. GENTILES INDUXIT IN TEMPLUM. — Judaei enim Gentiles aversabantur ut alienigenas, idololatras et immundos; etsi e Gentilismo conversi essent ad Christianismum, ut erat hic Trophimus, nihilominus eos Gentilium nomine et probro censebant, imo pejus oderant, quasi directos Judaismi hostes: hinc capitale erat Gentili ingredi templum, teste Josepho, lib. V Antiq., cap. xiv. « Templum » hic vocat, non Sanctum: hoc enim solis sacerdotibus ingredi licebat; multo minus Sanctum Sanctorum: hoc enim soli Pontifici patebat, idque semel in anno duntaxat, scilicet in die expiationis: sed atrium laicorum, quod ante Sanctum, et ante atrium sacerdotum erat sub dio, e quo populus spectabat sacerdotes orantes et sacrificantes in suo atrio. Porro, ante hoc atrium Judaeorum, adjectum est atrium extimum pro Gentilibus et immundis: ipsi ergo illud duntaxat ingredi poterant: quod proinde non habebatur locus sanctus, sed profanus.
Versus 30: Trahebant Eum Extra Templum; Et Statim Clausae Sunt Januae
30. TRAHEBANT EUM EXTRA TEMPLUM. — Ut eum liberius et audacius occiderent, ne templum ejus sanguine polluerent, ait Chrysostomus. Dices: In templo est jus asyli, ut reum ex eo extrahere non liceat, nisi sit insidiosus, homicida, aut publicus latro, vel publicus depopulator agrorum, ut habetur cap. Immunitatem, Extrav. de Immun.; quo jure ergo Judaei Paulum e templo extraxerunt? Respondeo: Jus asyli immunitatis ex Jure canonico et civili proprium est templo novae legis, non veteris, uti contra Canonistas docet Abulensis, in cap. xxi Exod., Quaest. XVI; nusquam enim in veteri Scriptura exstat sanctio de hac templi immunitate. Ex reverentia tamen templi, noluerunt Paulum ibidem vulnerare vel occidere. Adde, censebant Paulum violasse sanctitatem templi, inducendo in illud Gentilem Trophimum, ideoque eo quasi indignum, extrahendum esse. Porro templum caede, aliove scelere pollutum, expiabatur communi ritu semel in anno in die expiationis, Levit. xvi, 15 et sequent., nisi in eo perpetrata esset idololatria: tunc enim statim expiari debebat, nec ante expiationem licebat in eo sacrificare, ut colligitur IV Reg. cap. xxiii, vers. 4, et II Paral. xxix, 3.
ET STATIM CLAUSAE SUNT JANUAE. — Ne in hoc tumultu Gentiles in templum irrumperent, quasi Paulum, vel Trophimum Gentilem (ob quem seditionem concitarant Judaei) liberaturi et defensuri; ac ne in hoc tumultu caedes aliqua committeretur in templo. Aliter Arias: censet enim januas templi divinitus fuisse clausas, ut Paulus adhuc degens in eo maneret et servaretur, nec ab affluente populi furentis turba occideretur. Quod si verum esset, utique ingens fuisset miraculum, aeque ac Dei in Paulum patrocinium.
Versus 31: Confunditur
31. CONFUNDITUR. — συγκέχυται, commiscetur, conturbatur.
Versus 32: Decurrit ad Illos
32. DECURRIT AD ILLOS. — Scilicet ex arce edita in subjectum ei templum, ubi Paulus a Judaeis raptabatur ad necem. Arx haec non fuit in Sion, ut vult Cajetanus, sed fuit turris Antonia, quam ita ex Josepho et aliis describit Adrichomius, in Descript. Jerusalem: « Antonia arx firma et munita valde, a Septentrione templo adjacens, quae olim ab Hyrcano Machabaeo in rupe quinquaginta cubitis alta et undique abrupta, exstructa, et turris Barris vocata est. Hanc Pontifices a Machabaeis orti, usque ad Herodem incoluere: ubi in cella ad hoc ipsum structa, sacra Pontificis stola servabatur, praefecto arcis accendente ibi lucernam quotidie. Herodes major regnum adeptus, hanc arcem, cum opportuno loco cohibendis civibus, ne quid rerum novarum per seditionem molirentur, sitam esse deprehenderet, eam magno sumptu instauravit; et intus regia magnifica, instar palatii et civitatis formata, et per quatuor angulos quatuor turribus excelsis (quarum tres quinquaginta, quarta vero septuaginta cubitis eminebat) communivit, unde totum templum videri poterat; eamque in gratiam M. Antonii triumviri, amici sui, Antoniam denominavit. In qua Romani milites cum armis semper excubabant, observantes ne quid novi populus festis diebus in templo committeret. Et sic templum civitati, templo autem Antonia castrum erat. » Eadem habet Aristeas, lib. de 72 Interpretibus; Hegesippus, lib. I De Excidio Jerusalem, cap. vi, et alii.
Versus 33: Catenis Duabus
33. CATENIS DUABUS. — Una ligabat manus, altera pedes Pauli, uti ei praedixerat Agabus, vers. 11.
Versus 34: In Castra
34. IN CASTRA. — « Castra » haec erant praesidium Romanorum in arce Antonia, de qua jam dixi. Unde graece est εἰς τὴν παρεμβολήν, id est in locum communium militumque stationibus et tentoriis interstinctum.
Versus 35: Gradus
35. GRADUS. — Quibus ascendebatur in arce Antoniam.
Versus 36: Tolle Eum
36. TOLLE EUM. — Ita clamarunt Judaei contra Christum, Joan. xix, 15; non mirum ergo si idem clament contra Paulum, qui non nisi Christum spirabat. Chrysostomus et Oecumenius aiunt aliquos exponere, q. d. « In signa eum tollendo injice, » puta in hastas et enses militum sub signis in arce congregatorum.
Versus 38: Nonne Tu Es Aegyptius; Quatuor Millia; Sicariorum
38. NONNE TU ES AEGYPTIUS, QUI ANTE HOS DIES TUMULTUM CONCITASTI? — Puta ante triennium, nimirum anno Claudii Imperatoris 13, Christi 55, haec enim a tribuno dicta et acta sunt anno Christi 58, Neronis 2: ita Eusebius, in Chronico, qui et lib. II Histor., cap. xxi, ex Josepho, lib. XX Antiq., cap. xx, hunc Aegyptium ita describit: « Eodem, ait, tempore quidam ex Aegypto venit Hierosolymam, vatem se esse profitens, et plebi suadens ut secuta se in montem Oliveti ascenderet, qui e regione urbis ad quintum abest stadium: illic enim visuros suo jussu cadere Hierosolymorum moenia, ita ut per eorum ruinas aditus in urbem pateat. Quo cognito, Felix jubet milites arma sumere; stipatusque multis equitibus ac peditibus erumpens, invadit turbam seductam ab Aegyptio: quorum quadringentis occisis, ducentos vivos cepit: Aegyptius ipse pugna elapsus disparuit. Post haec latrones rursum ad rebellandum Romanis incitabant populum, dictitantes excutiendum illorum imperium, et non assentientium vicos direptos absumebant incendiis. »
Porro Aegyptii olim male audiebant, tanquam malarum auctores artium. Unde proverbium: « Nectunt stupendas machinas Aegyptii, » de versutis, et ut ait Plautus, consutis dolis dictitatum. Et: « Lydi improbi, post hos secundi Aegyptii, tertiique Cares perditissimi omnium. » Et: « Aegypti nuptiae, » inauspicatae et infelices dicebantur. Sumptum e fabula Aegypti, qui filios quinquaginta totidem filiabus fratris maritos dedit: at hi, praeter unum, omnes a sponsis jugulati sunt. Sic etiamnum errones illi, quos Itali Cingaros vocant, qui divinando cuique fortunam, evacuant bursam, Aegyptii nuncupantur, et ex Aegypto se venisse jactitant.
QUATUOR MILLIA. — Tot initio eduxerat ex Aegypto, sed, ut fit, affluente turba, praedonum numerus excrevit ad triginta millia, uti narrant Josephus et Eusebius jam citati.
SICARIORUM. — Ita dicti qui sicas gestabant, ad secreto, occulte et expedite alios trucidandum. Sica enim erat gladius brevior, sed acutior, ita dictus a secando, quasi seca. Unde Cicero, oratione 2 et 3 in Catilinam: « Non jam, ait, inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique inter domesticos parietes pertimescemus. » Ecce rursum Paulum similem Christo. Christus enim cum Barabba compositus, inter latrones quasi latro crucifixus est: ita Paulus hic censetur sicarius, imo sicariorum antesignanus.
Versus 39: A Tarso Ciliciae; Non Ignobilis; Municeps
39. A TARSO CILICIAE. — Est enim alia Tarsus in Bithynia, alia in India. Tarsus olim vocata est Tersus, a quod illic primum a diluvio apparuerit terra sicca; vel quod illic delapsus Pegasus talo fracto, quem illi ταρσὸν vocant, claudicationem contraxerit: ita Stephanus, lib. De Urbibus; aut a serie remigii et remigum, quam Graeci vocant ταρσόν. Tarsus enim utpote maritima, remigibus et navibus abundabat. Unde in Scripturis celebrantur naves Tarsis.
NON IGNOBILIS. — Id est nota, celebris. Est μείωσις, erat enim Tarsus Ciliciae metropolis: ita Stephanus, lib. De Urbibus; nunc vero longe celebrior est, eo quod illi Paulum Apostolum debeamus.
MUNICEPS. — Moderne, id est civis; Syrus, in qua natus sum. Municeps a munere, quasi munus capiens, proprie is dicebatur, qui in civitatem Romanam receptus, munerum particeps fiebat, quales fuerunt Tusculani, Tiburtes, Praenestini, Arpinates, etc., quibus non licebat magistratum capere, sed tantum muneris partem. Ita Festus. « Municipes dicti, quod munera civilia capiant, » inquit Paulus, in lib. Munus, ff. De Verborum et Rerum significatione. Postea tamen abusive municipes dicti sunt, cujusque civitatis cives, inquit Ulpianus in dict. lib. 1, ff. Ad municipales. Dicit hoc Paulus, q. d. Ego non sum Aegyptius ille sicariorum dux, ut tu putas, tribune; quia sum Tarsensis, ac consequenter Romanus municeps et civis.
Versus 40: Allocutus Est
40. ALLOCUTUS EST. — Miratur hic merito S. Chrysostomus Pauli animum ingentem, qui in tanto tumultu et periculo sibi praesens, imperturbatus, celsus et erectus, utpote innocentiae causaeque suae confisus, ac Deo nixus, tam appositam, imo compositam ad populum furentem habuerit concionem, ut miro omnium silentio sit auditus; nimirum « justus ut leo confidit, » dicitque cum Psalte: « Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo, » Psalm. xxvi, 1; utique dicebat Paulus: « Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. »
Rursum vide hic Pauli pectus ardens amore suae gentis, licet erga se ingratissimae sibique inimicissimae, quod in tantis injuriis adhuc de Judaeorum salute cogitat, si vel aliquos possit Christo lucrifacere et salvare. Unde optabat pro eis anathema fieri a Christo, Rom. ix, 1.
Tertio, vide quantus fuerit in Paulo zelus honoris divini, ad propagandum nomen et Ecclesiam Christi, ejusque majestatem et gloriam amplificandam. Nam etiam in mediis vinculis et tumultibus ipsoque agone mortis tacere non potest quin Jesum Christum pro viribus praedicet, celebret, glorificet; esto auditores omnes obstrent et occlament.
Denique Paulus captus fuit circa Pentecostem, ut dixi vers. 17, et forte ipso festo Pentecostes, quo allusit dicens cap. xx, vers. 22: « Ecce alligatus ego spiritu vado in Jerusalem, et Spiritus Sanctus protestatur, quod vincula et tribulationes me manent Hierosolymis, » q. d. Alligat et impellit me Spiritus Sanctus in Jerusalem, ut in ejus festo, puta Pentecoste, pro ipso vinculis alligor. Unde sicut S. Petrus ante 24 annos, in prima Pentecoste Christiana habuit primam concionem ad populum, Actor. ii, ita in eadem habet et Paulus hic; sed causa et eventu dissimili. Petrus enim habuit auditores, ob prodigia Pentecostes, maxime capaces et benevolos, ideoque illico vi spiritus et lingua ignea convertit tria hominum millia; Paulus vero concionatus est ad hostes sibi infensissimos, poscentes eum ad necem: unde fructum alium non retulit, quam ut in eum jaciendo vestes et pulverem, occlamarent: Tolle eum de terra; non enim fas est eum vivere.