Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum XXII


Index


Synopsis Capitis

Paulus perorans ad populum, suam de caelo vocationem, conversionem et missionem enarrat. Silenter audit eum populus, donec Paulus edicit se missum ad Gentes. Tunc enim vestes et pulverem jaciens in aerem, vociferatur: Tolle eum de terra. Quare tribunus jubet Paulum flagellari et torqueri: ille asserens se civem esse Romanum, flagris se eximit. Tribunus postero die eum solutum statuit in concilio sacerdotum et primorum, ut causam suam agat.


Textus Vulgatae: Actus 22:1-30

1. Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. 2. Cum audissent autem quia Hebraea lingua loqueretur ad illos, magis praestiterunt silentium. 3. Et dicit: Ego sum vir Judaeus, natus in Tarso Ciliciae, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternae legis, aemulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: 4. qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres. 5. Sicut Princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu, a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. 6. Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de caelo circumfulsit me lux copiosa: 7. et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid Me persequeris? 8. Ego autem respondi: Quis es, Domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. 9. Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. 10. Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens, vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere. 11. Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. 12. Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judaeis, 13. veniens ad me, et astans dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. 14. At ille dixit: Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres Justum, et audires vocem ex ore ejus: 15. quia eris testis illius ad omnes homines, eorum quae vidisti et audisti. 16. Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. 17. Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, 18. et videre Illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de Me. 19. Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in Te; 20. et cum funderetur sanguis Stephani testis Tui, ego astabam et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. 21. Et dixit ad me: Vade, quoniam Ego in nationes longe mittam te. 22. Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam dicentes: Tolle de terra hujusmodi; non enim fas est eum vivere. 23. Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aerem, 24. jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. 25. Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? 26. Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei dicens: Quid acturus es? Hic enim homo civis Romanus est. 27. Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam. 28. Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. 29. Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. 30. Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judaeis, solvit eum, et jussit Sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos.


Versus 1: Viri, Fratres, et Patres; Reddo Rationem

1. VIRI FRATRES, ET PATRES. — « Patres » vocat pontifices, sacerdotes et caeteros aetate vel dignitate praestantes: reliquos appellat « fratres. » Vide dicta cap. vii, 2. Nota hic modestiam, mansuetudinem et prudentiam Pauli, qua ubique decorum servat, ut omnibus se insinuet.

REDDO RATIONEM. — Graece, ἀπολογίαν, id est defensionem contra accusationem mihi a Judaeis Asianis intentatam. Aliqui legunt excusationem.


Versus 3: Secus Pedes Gamaliel; Eruditus Juxta Veritatem; Aemulator Legis

3. SECUS PEDES GAMALIEL. — Id est discipulus Gamalielis: discipulorum enim est stare vel sedere ad pedes magistri in altiori cathedra sedentis. Sic Magdalena « sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius, » Lucae x, 39. Huc spectat illud Mosis, Deut. xxxiii, 3: « Et qui appropinquant pedibus ejus (puta discipuli Dei, qui Eum audiunt ejusque pedes et vestigia sequuntur), accipient de doctrina illius. »

ERUDITUS JUXTA VERITATEM (κατ' ἀκρίβειαν, id est juxta exactam rationem, vel juxta rigorem) PATERNAE LEGIS. — Tigurina: institutus accurate in patria lege. Forte Noster pro ἀκρίβειαν legit ἀλήθειαν, id est veritatem; aut certe illam pro hac accepit: veritas enim rigida est et in exacta ratione, adeoque in indivisibili et in puncto consistit.

AEMULATOR LEGIS. — Graece ζηλωτὴς τοῦ Θεοῦ, id est zelator Dei, nimirum legis Dei; qui zelator est legis, zelator est Dei, qui auctor est legis.


Versus 4: Qui Hanc Viam Persecutus Sum Usque ad Mortem

4. QUI HANC VIAM (hunc vivendi morem, hanc vitae rationem, consuetudinem et institutum: hoc enim significat Hebr. דרך derech, id est via, puta Christianismum) PERSECUTUS SUM USQUE AD MORTEM. — Morti tradens sanctum Stephanum aliosque Christianos. Aliter Hugo, q. d. Adeo sectator eram legis, ut paratus essem mori pro ea. Verum Graece est ἐδίωξα, id est hostiliter persecutus sum fideles Christi, usque ad mortem et internecionem.


Versus 5: Sicut Princeps Sacerdotum; Ad Fratres; Ut Punirentur

5. SICUT PRINCEPS SACERDOTUM MIHI TESTIMONIUM REDDIT. — Hinc probabiliter Sanchez et alii censent Paulum servasse litteras olim sibi a Pontifice et Concilio traditas, tum quia eas ad haec tempora periculosa et dubia magno sibi usui fore arbitrabatur; tum ut iis se aliosque accenderet ad Christi amorem; qui eum publicum persecutorem, publica fide auctoratum, tam benigne sit complexus tantaque gratia donarit.

AD FRATRES. — Judaeos scilicet, qui erant Damasci, ut mihi in capiendis Christianis os et manum, puta consilium et opem praestarent. Aliter Vatablus, ad fratres, inquit, id est adversus fratres, puta Christianos.

UT PUNIRENTUR. — Syrus: ut capite mulctarentur.


Versus 6: Circumfulsit

6. CIRCUMFULSIT.περιήστραψε, id est circumfulguravit. Unde lux haec instar fulguris perculit oculos Pauli eumque excaecavit.


Versus 9: Et Qui Mecum Erant Lumen Quidem Viderunt Vocem Autem Non Audierunt

9. ET QUI MECUM ERANT, LUMEN QUIDEM VIDERUNT, VOCEM AUTEM NON AUDIERUNT. — Articulatum scilicet et distinctam: nam confusum vocis sonum eos audiisse, patet ex illo cap. ix, vers. 7: « Audientes quidem vocem, neminem autem videntes, » licet S. Chrysostomus id explicet de Pauli voce, quasi ejus socii vocem Pauli respondentis audierint, non Christi objurgantis. Graeca addunt: καὶ ἔμφοβοι ἐγένοντο, et exterriti fuerunt: unde et omnes cum Paulo in terram corruerunt, uti asserit Paulus Agrippae regi, cap. XXVI, 14.


Versus 11: Cum Non Viderem Prae Claritate Luminis Illius

11. ET CUM NON VIDEREM PRAE CLARITATE (Graece δόξης, id est gloria) LUMINIS. — Significat lucem hanc ingentem fuisse et augustam, utpote quae a divino Christi corpore evibraretur ejusque majestatem et gloriam repraesentaret.


Versus 12: Vir Secundum Legem

12. VIR SECUNDUM LEGEM. — Graece εὐσεβής, id est reverens, pius secundum legem; Syrus, justus in lege. Sensus est, q. d. Religiosus legis observator. Commendat Paulus Ananiam a tribus, scilicet a pietate, doctrina et bona fama.


Versus 13: Respice

13. RESPICE,ἀνάβλεψον, id est recipe visum, attolle oculos, apertis oculis me intuere. Hac enim voce Ananias caecitatem Pauli discussit, eique oculorum usum visumque restituit. Unde sequitur, « et ego eadem hora respexi in eum: » Graece ἀνέβλεψα εἰς αὐτόν, id est recepto visu, vidi illum, vel intuitus sum et aspexi in eum. Aliqui vertunt, suspice, sive sursum aspice: hoc enim innuit ἀνά. Solent enim caecutientes sursum aspicere, ut coeli lucem, utpote clariorem caeteris, intueantur.


Versus 14: Praeordinavit Te; Et Videres Justum

14. PRAEORDINAVIT TE. — Legit Interpres προεχειρίσατο, jam legunt προεχειρίσατο, id est designavit, vel praeparavit te; Syrus, constituit te; alii, expedivit te, ut esses Deo πρόχειρος, id est ad manum promptus, et expeditus ad discurrendum et evangelizandum per totum orbem.

ET VIDERES JUSTUM, — puta Christum, qui est « justus » antonomastice, puta formaliter in se justissimus, et causaliter justificans omnes qui unquam justi fuerunt, sunt aut erunt. Unde Christus a Daniele, cap. IX, 24, vocatur « justitia sempiterna, et Sanctus sanctorum. » Hinc patet Christum Paulo fuisse vicinum eique apparuisse, ac suo fulgore eum caecasse. Unde et vocem ex ore ejus manantem auribus suis accepit et audivit, quod utique naturaliter fieri non potuisset, si Christus fuisset in coelo, non in aere Paulo vicino.

Rursum S. Chrysostomus notat Paulum tacite culpare Judaeos injustitiae, quod Christum justum occiderint. Nota pro τὸν δίκαιον, id est justum masculine, aliqui legunt τὸ δίκαιον, id est justum neutre, puta id quod justum est, justitiam, q. d. Ut videas Christi ejusque legis justitiam, quam antea zelo excaecatus non videbas. Minus recte: eodem tamen redit sensus.


Versus 16: Ablue Peccata Tua; Invocato Nomine Ipsius

16. ABLUE PECCATA TUA, — per baptismum: licet enim videatur Paulus jam ante totum se Deo dedens per actum contritionis abluisse peccata sua esseque justificatus; tamen is actus includebat propositum baptismi, et ab eo vim abluendi accipiebat, uti docet Concilium Tridentinum, sess. XIV, cap. IV. Insuper baptismus abluebat peccata venialia, si quae in Paulo erant reliqua, omnemque poenam tam iis, quam peccatis mortalibus per contritionem jam remissis, debitam, uti communiter docent Doctores Scholastici, tract. De Paenitentia et De Baptismo.

INVOCATO NOMINE IPSIUS. — Oportet enim baptizandos ante baptismum, invocare Christum, a quo sperant gratiam, justitiam et salutem: haecque Christi invocatio est una inter caeteras congrua ad baptismum dispositio.


Versus 17: Fieri Me in Stupore Mentis

17. FIERI ME IN STUPORE MENTIS. — Graece, in exstasi: haec enim stuporem tam corpori quam menti inducit. Videtur haec exstasis Paulo contigisse tertio anno a conversione et baptismo, cum rediit Jerusalem, Actor. IX, 26; Galat. I, 18. Hoc enim videtur connexa Pauli narratio exigere. Tum enim constitutus est Gentium doctor: unde et mox coepit Gentibus praedicare. Ita Sanchez.

Aliqui tamen censent eam contigisse diu postea, nimirum cum initurus apostolatum ad Gentes, Actor. XIII, 2, raptus est in tertium coelum, II Corinth. XII, 2. Verum ille raptus videtur contigisse Antiochiae, ubi Paulus ordinatus est Episcopus et Apostolus Gentium; haec autem contigit Hierosolymis in templo, ut ipse hic asserit.


Versus 18: Exi Velociter Ex Jerusalem

18. EXI VELOCITER EX JERUSALEM. — Praevidebat Deus Judaeos Paulo machinaturos carceres et mortem, si iis in Jerusalem praedicaret, per suam omniscientiam, qua praescit omnia futura, etiam conditionalia, licet nunquam futura, eo quod conditio nunquam sit futura, uti ostendi Jeremiae XXXVIII, 17. Jubet ergo Paulum e Jerusalem excedere, quia ejus vita et salus sibi curae erat, eaque uti volebat ad multorum conversionem.


Versus 19: Ipsi Sciunt

19. IPSI SCIUNT. — Est modesta Pauli ad manendum Hierosolymis ibique praedicandum contra Deum egredi jubentem replica, q. d. Judaei sciunt quam ferventer pugnarim olim pro Judaismo: nunc cum ab eo tam mire a Deo conversus sim ad Christianismum, pro eoque ferventius decertem, utique scire possunt et debent, me non privato odio aut affectu id agere, sed impelli a Deo, qui intellectum meum et voluntatem tam potenter immutavit, ut Christum, quem prius non cognitum summe oderam, jam agnitum summe diligam et praedicem: ac proinde mihi tanquam Judaeo, Christianorum olim hosti, sed nunc a Deo illuminato, et de veritate certo credere debent. Ita Lyranus, Dionysius et alii. Commemorat hoc Judaeis Paulus, ut ostendat summum eis amorem, quo apud eos cupivit manere, iisque praedicare: quod ergo, iis relictis, iverit ad Gentes, non ex suo voto, sed Dei jussu compulsum fecisse: simul terret eos, ne religionem Christianam, quasi ab hominibus inventam persequantur, quin potius eam ut divinam et a Deo revelatam revereantur.


Versus 20: Stephani Testis Tui; Ego Stabam; Et Consentiebam

20. STEPHANI TESTIS TUI. — Graece, protomartyris tui. Primus enim ex adultis Stephanus sanguine fuso, Christo testimonium perhibuit.

EGO STABAM,ἐφεστώς, id est assistebam, instabam, et quasi supra stabam — velut dux et choragus.

ET CONSENTIEBAM,συνευδοκῶν τῇ ἀναιρέσει, id est complacebam neci ejus, comprobabam ejus interfectionem.

Moraliter disce hinc, quantus fuerit Pauli affectus in suam gentem et patriam, eumque imitare. Rursum, quam ejus ingratitudinem gratia, iram patientia, livorem amore, malevolentiam benevolentia, invidiam modestia, maleficia beneficiis et praeteritis et praesentibus vincere et obruere sategerit. Multis enim idipsum, quod Paulo, accidit, ut cum pro republica suisque civibus se suaque impenderint, levi de causa eos ingratos, imo hostes experiantur.

Celebrant Graeci Epaminondam ducem Thebanorum, qui ab aemulis accusatus, quod quatuor mensibus diutius quam populus jusserat, gessisset imperium, rebus ita exigentibus, quod erat confessus est, neque poenam mortis lege sancitam abnuit; sed unum ab iis petivit, ut in occisi sepulcro conscriberent: « Epaminondas a Thebanis morte mulctatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo Boeotiorum ausus fuit aspicere: in acie uno proelio non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam universam Graeciam in libertatem vindicavit. » Haec cum dixisset aemulis pudorem injecit, ac risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quisquam judex ausus est ferre suffragium, sic a judicio capitis maxima discessit gloria. Ita Aemilius, Plutarchus et alii in Vita Epaminondae.

Themistocles Atheniensibus ipsum contumelia afficientibus: « Quid tumultuamini, inquit, adversus eos a quibus saepe magnis estis affecti commodis? » Dicebat autem se similem platanis, sub quarum umbram accurrunt homines afflicti tempestate, et easdem simul ut rediit serenitas, vellunt: sic enim populus in belli periculis, virorum fortium implorat opem; in pace contemnit, conviciis et injuriis vexat: ita Plutarchus, in Graec. Apophth. Hinc Antisthenes dicebat: « Regium est cum bene feceris, audire male, » teste Laertio, lib. VI, cap. I.

Demosthenes inter fugiendum respiciens subinde ad arcem Palladis, exclamavit: « O Pallas, urbium domina, cur tribus infaustissimis bestiis delectaris, noctua, dracone et populo? » Noctua cum sit avium inauspicatissima, tamen Palladi erat sacra, uti et draconem habebat pro gestamine; populus autem bellua est multorum capitum, pessimam gratiam referre solita optime de se meritis, ut Socrati, Phocioni, Lycurgo et aliis compluribus. Ita Plutarchus in eodem.

Alfonsus, Aragonum rex, increpitus quod in Alvarum Lunam hominem sibi plane ingratum, tanta beneficia contulisset: « An ignoratis, inquit, ingenti beneficio non nisi ingenti ingratitudine satis semper fieri? » Ita Panormitanus, lib. II De Gestis Alfonsi.

Scipio Africanus ab aemulis accusatus peculatus in rostris, libere ita respondit: « Memini, Quirites, me tali die de Annibale et Poenis egregiam victoriam consecutum: quare postpositis litibus, hinc eumdem in Capitolium censeo, ut pro Republica felicissime gesta divino Numini gratias agamus. » Scipionem ergo in Capitolium secuta est tota concio, Magistratu cum solis ministris relicto. Ita Plutarchus in Scipione.

Hosce omnes longe superavit Moses, qui a populo saepe lapidibus appetitus, eum tamen dilexit instar matris, adeoque pro eo se devovit, dicens: « Aut dimitte eis hanc noxam; aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti, » Exodi XXXII, 32. Unde et sibi reipsa a Deo jussum dictumque censuit: « Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram pro qua jurasti patribus eorum, » Numer. cap. XI, vers. 12. Hinc et a Deo hoc elogium meruit: « Erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra, » Num. cap. XII, vers. 3. Mosen aemulatus est Paulus, cupiens anathema fieri pro suis ingratissimis Judaeis, Rom. IX, 2. Vide illis locis dicta.


Versus 21: In Nationes Longe

21. IN NATIONES LONGE, — ad gentes remotas. Addit hoc Paulus, ut ostendat se invitum, nec nisi Dei mandato a Judaeis divertisse ad Gentes, ac proinde Judaeos in hac re debere sibi veniam dare, divinae voluntati cedere, imo obsecundare; sed tantus erat Judaeorum suae nationis amor, et tantum Gentium odium, ut interpretantes hunc insignem esse sui contemptum, quod nimirum Gentibus postponerentur, quodque Paulus Messiae gratiam Judaeis promissam ab eis transferret ad Gentes (hoc enim contumeliosum eis videbatur, quasi ipsi indigni essent veritate, Evangelio, Messia et salute: iis autem dignae essent Gentes, ideoque promissionum Abrahae Judaeorum parenti factarum, futurae haeredes), ut illico eum quasi Judaismi transfugam et Messiae proditorem poposcerint ad necem.

Moraliter: tales hodie multi sunt, qui tamdiu audient Concionatores, Superiores, Praeceptores, Confessarios, Monitores, quamdiu nihil contra eos dicunt; ubi vero vitia reprehendunt ulcusque tangunt, illico aures animumque avertunt. Miseri sane et miserandi qui cum in corporalibus morbis medicos admittant, pharmacaque amara libentes hauriant, in spiritualibus, qui multo majores et damnosiores sunt, omnem medicum et medicinam respuunt.


Versus 22: Tolle de Terra Hujusmodi

22. TOLLE DE TERRA HUJUSMODI,τοιοῦτον, id est talem, Paulum scilicet apostatam et suae gentis hostem.


Versus 23: Projicientibus Vestimenta Sua, et Pulverem Jactantibus in Aerem

23. PROJICIENTIBUS VESTIMENTA SUA, ET PULVEREM JACTANTIBUS IN AEREM. — Primo, in signum excandescentiae et detestationis, quod execrentur verba Pauli, ait Lyranus; secundo, ut vi quasi a tribuno extorqueant sententiam damnationis Pauli; ita Chrysostomus; tertio, ut significent Paulum turbatorem esse non tantum terrae, sed et aeris ac coeli, ait Cajetanus; quarto, in signum furoris et turbulentiae: est enim hoc signum, imo imago et principium seditionis et pugnae. Ita Dionysius. Glossa vero Interlinearis censet hoc signum fuisse moeroris. Quinto, Sanchez, ut significent, inquit, Paulum a tribuno lapidibus esse obruendum quasi blasphemum et religionis contemptorem: nam in lapidationes vestis ponitur, et lapides mittuntur, cujus optima imago est ventilatio pulveris: erat enim Paulus in turba et intra templi ambitum, ubi lapidibus appeti non poterat. Pro iis ergo pulverem jactant, ut indicent se primos in eum missuros lapides, ubi id licebit, sicut ipse olim per suos fecerat in Stephanum, ipsomet hic narrante; ut quem persecutus est culpa, sequatur in poena.

Moraliter: hae furiae Judaeorum ipsosmet vexarunt, non Paulum. Nam, uti docet S. Augustinus in illud Psal. XCVI: Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus: « Furor magis cruciat animum furentis, quam corpus patientis. » Et alibi: « Maledictum et maleficium patientia repercussum, in suum redit auctorem, illaeso eo qui petebatur. » Porro Paulus amore cum furore certabat, perinde ac medicus conviciis et pugnis phrenetici non irritatur, sed magis ad commiserationem ejusque curationem incitatur. Scit enim eum esse phreneticum, id est sui impotem mentisque non sanae, sed insanae. Phrenesi ergo convicia tribuit, non homini.


Versus 24: Jussit Tribunus Induci Eum in Castra; Et Flagellis Caedi et Torqueri

24. JUSSIT TRIBUNUS INDUCI EUM IN CASTRA, — in arcem Antoniam, ubi erat praesidium Romanorum, uti dixi cap. praeced., vers. 34. Consistebat enim Paulus in gradibus arcis, perorans ad populum interius ad gradus consistentem: inde ergo in arcem induci jubetur, ne populus tumultuans Paulum, et per Paulum forte arcem invadat.

ET FLAGELLIS CAEDI ET TORQUERI. — Syrus et Graeca: ut per flagra interrogaretur, vel examinaretur. Injuste in Paulum hic agit tribunus: nec enim ob furorem populi tumultuantis licebat Paulum damnare ad torturam et flagra. Ita Chrysostomus. Unde recte Paulus excipit iisque se eximit. Nam, ut ait Lucas,


Versus 25: Cum Astrinxissent Eum Loris; Si Hominem Romanum et Indemnatum Licet Flagellare?

25. ET CUM ASTRINXISSENT EUM LORIS, — ad palum vel columnam, uti Christus columnae alligatus est dum flagellaretur, quae Romae in templo S. Praxedis religiose servatur et visitur. S. Ignatius, uti refert Antonius in Melissa, part. II, serm. 89, dictitabat: « Cum caederis, firmiter quasi incus sta. Generosi athletae est caedi et vincere: maxime vero propter Deum omnia nobis patienda sunt, ut et ipse nos patiatur. » Ita Paulus stabat hic quasi incus pro Christo tundenda.

DIXIT ASTANTI (ἐφεστῶτι, id est instanti, supraetenti, quasi qui torturae et flagellationi Pauli praeesset, sibi) CENTURIONI PAULUS: SI HOMINEM ROMANUM ET INDEMNATUM LICET VOBIS FLAGELLARE? — Duplex eis crimen objicit. Prius, quod civem Romanum; posterius, quod indemnatum velint flagellare. Vide dicta cap. XVI, vers. 37. Dixit hoc Paulus, non quod flagella pro Christo refugeret, qui in iis gloriabatur; sed ne probrum hoc in Christi fidem et religionem derivaretur, quasi Christiani flagellandi et exterminandi essent. Rursum tribuno consulebat, ne is hac iniquitate conscientiam laederet et Deum offenderet, simulque docuit judices, ne simplices et pauperes in gratiam potentum opprimant, memores eorum vindicem fore Deum judicum judicem. Nam, ut ait Psaltes: « Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. »


Versus 28: Ego Multa Summa Civilitatem Hanc Consecutus Sum; Ego Autem et Natus Sum

28. EGO MULTA SUMMA CIVILITATEM HANC CONSECUTUS SUM, — q. d. Ego multa pecunia jus civitatis Romanae, sive ut haberer civis Romanus, comparavi et emi. Graecum πολιτεία et civitatem et civilitatem significat. Sicut enim a πολιτεία πολίτης, ita a civitate civis dicitur. Unde aliqui codices hic legunt civitatem, id est jus civitatis, jus civium. Sic Jurisconsulti dicunt aliquid fieri civiliter, id est jure civili, vel civico; item dari actionem civilem, petere officia civilia, etc. Civilitas ergo non significat hic urbanitatem et concinnitatem morum, quae rusticitati opponitur; nec etiam socialem inter cives conversationem, vel administrationem reipublicae, ut vult Beda; sed jus civitatis, quo quis particeps fiebat privilegiorum Romae, sive praerogativarum quibus gaudebant cives Romani: inter quas erat una, ut verberibus caedi et in crucem agi non possent; qua de causa cum S. Petrus Romae crucifixus est, S. Paulus, ut civis Romanus, non crucifixus, sed capite plexus est.

Porro jura et privilegia civium Romanorum erant multa et magna, quae recenset Brissonius, lib. I Antiq. juris civil., cap. XIII. Primum erat: Ex civium Romanorum testamentis soli cives capiebant, civiumque duntaxat Romae rata habebantur testamenta. Secundum: Inter solos cives Romae, justae nuptiae contrahebantur. Unde Seneca, lib. IV De Benef., cap. XXXV: « Promisi, inquit, tibi filiam in matrimonium: postea peregrinus (ita vocabatur qui non erat civis) apparuisti; non est mihi cum extraneo connubium. » Tertium: In liberos habebant jus patriae potestatis, hocque eis erat proprium. Quartum: Verberibus caedi cives, aut in crucem agi, aut injussu populi in eos animadverti fas non erat. Quintum: In legionibus non alii quam qui civitatem accepissent, militabant. Sextum: Solis civibus licebat honores Romae gerere, suffragium ferre et toga uti: peregrinis enim fas non erat indui toga, sed pallio. Hominis enim Romani certissimum signum erat toga. Itaque apud Livium a Q. Fabio in invidiam P. Scipio eo nomine adducitur, quod in Sicilia palliatus fuisset. Hinc etiam regibus, quos amicos et socios appellabant, inter cetera togam muneri mittebant, et amicos populos jure togae donabant, quod novae Carthagini concessum Tertullianus, lib. De Pallio, significat. Inde Togatae Galliae nomen, quam et ad honores aspirasse et suffragiorum jus in urbe habuisse, memorat Tacitus, lib. XI. Haec Brissonius, qui et addit solis civibus Romanis praenominibus insigniri licuisse.

Moraliter, si tanti est, tantique emitur esse civem Romanum, quanti est esse civem coeli, quantoque pretio comparanda est civitas coelestis, ut simus cives sanctorum et domestici Dei. Nam, ut ait Apostolus: « Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in coelis, » etc. Hebr. XII, 23.

NATUS SUM, — non in urbe Romana, sed ex patre et patria civitate Romana donatis. Tarsus enim, ubi natus erat Paulus, hoc privilegium et jus civitatis Romanae obtinuerat, uti innuit Plinius, lib. V, cap. XXVII, et Dio Cassius, lib. XLVII. Vide Baronium. De Paulo ergo, quasi cive suo, glorietur Roma et Romani, utpote quo illustriorem non habuit, nec habitura sit.


Versus 30: Solvit Eum; Producens Paulum; Volens Scire Diligentius

SOLVIT EUM, — quasi civem Romanum honorans, et praecedentia vincula injuste ei injecta hac gratia et beneficio compensans. Si ita honoratur civis terrae, quomodo honorandus civis coeli? Si illum nemo impune laedit, quis hunc tangere audeat? « Nolite tangere Christos meos, » ait Deus Psal. CIV. Sic Deus punivit Pharaonem et totam Aegyptum, propter unam Saram, Abrahae uxorem, ab eo abreptam, Gen. XII; et Abimelech regem, propter eamdem abductam, Gen. XX. Sichimitas delevit ob violatam Dinam, Gen. XXXIV. Tribum Benjamin pene abolevit ob illatum stuprum uxori Levitae, Judic. XX.

PRODUCENS PAULUM,καταγαγών, id est demittens, scilicet ex turri Antonia in locum concilii, qui erat inferior et in templo. Ibi enim erat locus Sanedrin, sive Concilii magni primorum Judaeae, ut colligitur I Paral. XXVI, 45; voluit enim tribunus Paulum, utpote Judaeum, in lite Judaica causam suam agere coram primis Judaeae senatoribus, ita tamen ut ipse totam hanc actionem dirigeret et moderaretur, quasi concilii praefectus et praeses, nomine Imperatoris Romani: unde et cap. seq. vers. 10, Paulum abripuit, ne ab eis occideretur. Quam ob causam verisimilius est concilium hoc, non solito loco in templo (illud enim tribuno, utpote Gentili, ingredi non licebat), sed in ima arce ab eo esse congregatum, ne Paulus a Judaeis abriperetur et necaretur, uti paulo ante in templo factum et pene perfectum meminerat. Ita Sanchez.

30. VOLENS SCIRE DILIGENTIUS,τὸ ἀσφαλές, id est certum scire volens: ita Tigurina et alii.