Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Paulus in concilio suam agere causam orsus, jubetur a Pontifice percuti. Cui ille: Percutiet te Deus, paries dealbate. Inde se esse Pharisaeum proclamans, jaciensque pomum discordiae inter Sadducaeos et Pharisaeos, ne occidatur, a tribuno abducitur. Apparet ei Christus, jubens esse constantem: oportere enim eum et Romae praedicare. Mox, vers. 12, Judaei in Pauli necem conjurant: sed conjuratione detecta, Paulus a tribuno Caesaream ad Felicem praesidem mittitur.
Textus Vulgatae: Actus 23:1-35
1. Intendens autem in concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. 2. Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os ejus. 3. Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? 4. Et qui astabant, dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis? 5. Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. 6. Sciens autem Paulus, quia una pars esset Sadducaeorum, et altera Pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. 7. Et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos, et soluta est multitudo. 8. Sadducaei enim dicunt, non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: Pharisaei autem utraque confitentur. 9. Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam Pharisaeorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si Spiritus locutus est ei, aut angelus? 10. Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. 11. Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari. 12. Facta autem die collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibituros, donec occiderent Paulum. 13. Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc conjurationem fecerant. 14. Qui accesserunt ad Principes sacerdotum, et Seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. 15. Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tanquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum. 16. Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo. 17. Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi. 18. Et ille quidem assumens eum, duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi. 19. Apprehendens autem Tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est, quod habes indicare mihi? 20. Ille autem dixit: Judaeis convenit rogare te, ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo: 21. tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere, donec interficiant eum: et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum. 22. Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset. 23. Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis: 24. et jumenta praeparate, ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem; 25. (Timuit enim ne forte raperent eum Judaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tanquam accepturus pecuniam) 26. scribens epistolam continentem haec: Claudius Lysias optimo praesidi Felici, salutem. 27. Virum hunc comprehensum a Judaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est: 28. volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum. 29. Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. 30. Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale. 31. Milites ergo secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. 32. Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. 33. Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum. 34. Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: 35. Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in praetorio Herodis custodiri eum.
Versus 1: Intendens Autem in Concilium Paulus; Ego Omni Conscientia Bona Conversatus Sum Ante Deum
1. INTENDENS AUTEM IN CONCILIUM PAULUS, — ἀτενίσας, id est figens oculos, fixisque oculis concilium intuens. Haec vox notat Pauli primo, confidentiam; secundo, innocentiam, quod ipse sibi optime conscius esset; tertio, libertatem; quarto, prudentiam et prudentem circumspectionem, ut se suamque orationem et gestum auditorum, puta hostium suorum, mentibus et auribus attemperaret; quinto, animositatem; sexto, benevolentiam. Solent enim oratores hilari vultu intuentes in coetum populi, vel judicum, eum sibi conciliare: maxima enim vis dicendi consistit in obtutu et ardore oculorum. Hos ergo in Paulo, aeque ac Stephano, inhabitans acuebat et accendebat Spiritus Sanctus, ut scintillas divinae sapientiae et amoris vibrare viderentur. Unde et vultus obtutusque Stephani erant instar angeli, Act. vi, 15. Quin et Augustus Caesar naturali oculorum fulgore percellebat intuentes. Nam, ut in ejus Vita scribit Suetonius, cap. LXXIX: « Oculos habuit claros ac nitidos: quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris, gaudebatque si quis sibi acrius contuenti, quasi ad fulgorem solis vultum submitteret. » Sic et Tiberii Imperatoris oculos lucem evibrasse, idem testatur in ejus Vita, cap. LXVIII. Hinc Varro oculos dictos censuit, quod eos tegminibus superciliorum Deus occuluit. Aut, quod occulta cordis pandant; nam, ut ait Demosthenes: « Oculi morum sunt indices. »
VIRI FRATRES. — Non addit et patres, uti addidit cap. xxii, 1, sive quia dicendi libertas animusque ei in vinculis accreverat, sive quia orationem convertit ad Pharisaeos, quos in secta similes, compellatione fratrum sibi conciliare satagebat, uti revera eos sibi conciliavit, vers. 9.
EGO IN OMNI CONSCIENTIA BONA CONVERSATUS SUM ANTE DEUM, — tum in Christianismo, tum suo quodam modo in Judaismo: in eo enim aemulator fui legis Mosi a Deo datae, in eoque secutus sum conscientiam meam, licet errantem. Haec enim mihi dictabat persequendos esse Christianos, ut Judaismus stabiliretur. Fuit ergo haec conscientia Pauli bona, id est sincera, sine adulatione et hypocrisi, ait Vatablus. Secundo, bona ex objecto et fine bono: quia intendebat propugnare legem Deique cultum; sed non secundum scientiam, ideoque ignorans et errans. Denique fuit bona civiliter et politice respectu Judaeorum et judicum, qui putabant Judaismum esse bonum, Christianismum malum. Sensus ergo est, q. d. Non sum mihi conscius, quod in Christianismo, multo minus in Judaismo, vos laeserim; quod quidquam mali vobis vestraeque legi irrogarim, ac proinde nihil dignum hisce vinculis commisi, inquit Chrysostomus. Sic et Dionysius et Cajetanus.
Nota: Pro conversatus sum ante Deum, graece est πεπολιτεύμαι τῷ Θεῷ, quod primo Vatablus vertit, gessi quae Dei erant. Secundo, Gagneius, munere meo functus sum Deo, id est munere mihi a Deo commisso, juxta ejus voluntatem, rite ad ejusdem gloriam perfunctus sum. Nam, ut ait Budaeus in Comment. linguae Graecae, πολιτεύεσθαι, non cives, sed magistratus respicit, significatque officium sibi concreditum administrare. Munus hoc in Paulo erat apostolatus et praedicatio Evangelii, sicut in Judaismo erat cura et propugnatio legis Mosaicae: utrumque suo tempore fideliter et strenue peregit.
Versus 2: Princeps Autem Sacerdotum Ananias; Praecepit Astantibus Sibi Percutere Os Eius
2. PRINCEPS AUTEM SACERDOTUM ANANIAS. — Incertum est, quis sit hic Ananias. Aliqui putant esse Annam, socerum Caiphae, ad quem primo ductus est Christus, captus et vinctus, Joan. xviii, 13. Favet quod Paulus, cap. xxii, 5, innuit ab hoc pontifice sibi olim ante annos 24, datas esse litteras ad persequendum Christianos. Si ita est, utique annosus fuit Annas 70 vel 80 annorum. Alii forte probabilius putant Ananiam esse Ananum, ultimum Annae jam dicti filium. Habuit enim Annas quinque filios omnesque ex ordine vidit pontifices: ultimus eorum fuit Ananus, qui post quinque annos, puta anno Christi 63, occidit Jacobum, fratrem Domini, ideoque ita displicuit populo et Agrippae regi, ut eum pontificatu privarit. Favet quod hic Ananus fuerit audax, saevus, ferus et secta Sadducaeus, teste Josepho, lib. XX Antiq., cap. VIII. Tertio, Sigonius, lib. V De Republ. Hebr., cap. I, Ananiam hunc, Nebedaei filium, ab Agrippa rege Chalcidiae Pontificem datum et remotum scribit, de quo Josephus, lib. XX, cap. III. Quarto alii censent Ananiam alio nomine dictum fuisse Ismaelem, Phabaei filium: hunc enim ultimis annis Felicis praesidis, ad quem Paulus vinctus missus est, pontificatum gessisse docet Josephus, lib. XX, cap. VI; licet Baronius et alii censeant errare hic Josephum.
PRAECEPIT ASTANTIBUS SIBI PERCUTERE OS EJUS. — Cur? Respondeo: Primo, quia plenus erat malevolentia, felle et odio Christi et Pauli, quasi hostium sui Judaismi et Pontificatus, praesertim quia paulo ante totus populus contra Paulum, quasi gentis suae proditorem, succlamarat: Tolle eum, cap. xxii, vers. 22. Quare non sustinet audire Pauli vocem, praesertim qua suam innocentiam suamque conversationem bonam protestatur: jubet ergo os ejus, quasi impium et blasphemum ignominiose percuti et obturari, uti olim Martyrum multorum ora, ob dicendi et increpandi libertatem, a praesidibus jussa sunt verberari et obturari, quod sua dicta et edicta suosque deos spernerent. Hoc enim illi sibi contumeliosum et diis blasphemum interpretabantur: ora ergo eorum quasi blasphema, rebellia, contumacia et maledica verberando et obturando puniebant. Unde secundo, Dionysius censet Pontificem hunc, superbia inflatum, non tulisse libertatem Pauli, praesertim quod se omnesque Pontifices vocasset fratres, non patres et dominos, ac proinde debitum sibi honorem demisse salutando non detulisset. Putabat impius Pontifex Paulum ex percussione territum cessaturum: e contra, Paulus vel ipsa voce indicat se in eadem fortitudine permansurum. Adversa enim pati, non semper est virtutis: multi enim ex pusillanimitate patiuntur, non audentes resistere; Christiana autem patientia conjunctam habet animi fortitudinem, juxta illud: « Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. »
Versus 3: Percutiet Te Deus, Paries Dealbate; Et Contra Legem Iubes Me Percuti
3. PERCUTIET TE DEUS, PARIES DEALBATE. — Sic vocat eum, quod esset hypocrita: ita ut nomine et stola Pontificia forinsecus niteret, intrinsecus luteis concupiscentiis, livore et odio sorderet, ait S. Augustinus, lib. De Mendacio, cap. XV. Dixit hoc Paulus auctoritate Apostolica, ex zelo justitiae intentans, et praedicens injusto judici justam Dei ultionem et plagam, praesertim ut coram tribuno, qui eum a flagris exemerat, suum jus et decus tueretur. Ita S. Chrysostomus et Oecumenius.
Mystice S. Augustinus, lib. I De Serm. Dom. in monte, cap. XIX, docet hanc Pauli vocem non tam contumeliam sonare quam prophetiam, ut illi qui saperent, intelligerent destruendum esse per adventum Christi parietem dealbatum, hoc est, hypocrisim sacerdotii Judaeorum. Minus probabiliter S. Hieronymus, lib. III Contra Pelag., agnoscit hic lapsum Pauli ex infirmitate humana, quod non tam clementer responderit ac Christus dicens danti sibi alapam: « Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? » Paulum enim sedate haec dixisse, liquet ex eo quod mox tam mansuete responderit, dicens: « Nesciebam quia Princeps est sacerdotum. » Hoc enim tam cito ab indignantibus et perturbatis fieri non potest, ait S. Augustinus, lib. De Serm. Dom. in monte, cap. XIX. Aliqui pro percutiet, ut habent Romana et Graeca, legunt percutiat optative, ut sit maledictum, hoc est, mali non tantum praedictio et comminatio, sed et imprecatio, quam Paulus in se agnoscere videtur vers. 5. Et saepe apud Hebraeos est enallage modi, ut futurum ponatur pro optativo, optativum pro futuro vel indicativo, uti docet S. Augustinus in Psal. LXXVIII, et S. Hieronymus in Psal. XI.
Porro paries dealbatus, vel incrustatus, est paroemia, significans hominem fictum et fucatum. Sic Christus Scribas vocat sepulcra dealbata, quae foris apparent pulchra, intus autem referta sunt ossibus cadaverum, omnique spurcitia. Sic Seneca asserit Philosophos, qui cum docerent honesta, turpiter tamen viverent, similes esse quorumdam pharmacopoeorum pyxidulis, quarum tituli remedium pollicentur, cum intus venenum occultarent. Ex adverso qui meliores sunt intus, quam fronte et sermone prae se ferunt, hos Plato, in Convivio Socratis, assimilabat silenis Alcibiadis. Sileni erant imagunculae sectiles, quae clausae ridiculam et monstrosam tibicinis speciem habebant, apertae subito numen ostendebant. Talis, inquit, erat Socrates, quem si de summa cute vidisses, non aestimasses asse: facies enim erat rusticana, taurinus aspectus, nares simae et stillantes, cultus neglectus, sermo simplex et plebeius, fortuna tenuis, uxor vilis et maledica: rogatus quid sciret, respondit se nihil scire. Et tamen hic mentem habebat sapientia et virtute illustrem, adeo ut Apollinis oraculo mortalium sapientissimus sit indigitatus. Tales Sileni potius fuere Apostoli, illitterati, rudes, pauperes, ignobiles, imbecilles foris, sed intus Spiritu Sancto ejusque charismatibus pleni: item Anachoretae, Silentiarii, similesque Sancti, juxta illud Col. III, 3: « Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. » Vide ibi dicta. Hypocritae ergo et impii sunt parietes et sepulcra dealbata, simplices vero et Sancti sunt basilicae denigratae, et templa atrata. Sic Lucianus, in Gallo, regum principumque pompas comparat idolo quod exterius aureum est, coronatum sceptroque insignitum, intus luteum plenumque araneis et muribus. Vita enim regum forinsecus splendida, intus amara est, puta plena curis, suspicionibus, molestiis, aerumnis.
Moraliter S. Gregorius, lib. VII Moral., cap. XV, notat miram fuisse Pauli aliorumque Prophetarum et Apostolorum animi, licet exterius oppressi, celsitudinem, indeque dicendi et principes redarguendi libertatem. « Nam, ait, super se interius rapti, in alto animum figunt, quaeque in hac vita patiuntur, quasi longe infra labentia, atque a se aliena conspiciunt, atque, ut ita dixerim, dum mente extra carnem fieri decertant, pene ipsa quae tolerant, ignorant. In horum profecto oculis quidquid temporaliter eminet, altum non est: nam velut in magni vertice montis siti, praesentis vitae gaudia plene despiciunt: seque ipsos per spiritualem celsitudinem transcendentes subjecta sibimet intus vident, quaecumque per carnalem gloriam foris tument. Unde et nullis contra veritatem potestatibus parcunt, sed quos attolli per elationem conspiciunt, per spiritus auctoritatem premunt. Hinc est quod Moyses ait ad Pharaonem: Haec dicit Dominus: Usquequo non vis subjici mihi? Et Nathan ad David: Tu es ille vir, qui fecisti hanc rem. Et Elias ad Achab: Non ego turbavi Israel, sed tu et domus patris tui. Et Eliseus ad Joram regem: Quid mihi et tibi est? Vade ad Prophetas patris tui. Et Petrus ad principes: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Et Paulus ad Pontificem: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et Stephanus ad Judaeos: Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis. Sed quia sancti viri ad verba tantae altitudinis zelo veritatis, non autem vitio elationis exiliunt, ipsi patenter indicant, qui suam humilitatem et charitatem manifestant. » Id deinde per singulos ostendit, ac nominatim in Paulo, ex eo quod dicit: « Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Dominum nostrum Jesum Christum, nos autem servos vestros per Jesum, » II Cor. IV.
ET CONTRA LEGEM JUBES ME PERCUTI. — Lex enim naturae divina et humana jubet, neminem percuti aut puniri, nisi prius audiatur, auditusque damnetur; at ego necdum auditus, multo minus damnatus sum; quia ergo tu injuste jubes me percuti, juste puniet et percutiet te Deus. S. Chrysostomus ait Pontificem hoc Pauli tam justo responso, quasi fulmine ictum obstupuisse, et elinguem ac semimortuum ne verbum quidem respondere potuisse: unde alios astantes id pro ipso fecisse ac dixisse.
Versus 4: Summum Sacerdotem Dei Maledicis?
4. SUMMUM SACERDOTEM DEI MALEDICIS? — λοιδορεῖς, id est conviciaris. Ita Tigurina. S. Cyprianus legit, lib. I, epist. 3 ad Cornelium: « Sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo? » Maledictum ergo hic vocatur convicium, scilicet quod Paulus Pontificem vocarit parietem dealbatum. Potest secundo maledictum accipi pro mali imprecatione, scilicet si legas vel intelligas per optativum, hoc modo: « Percutiat te Deus, » uti jam dixi, q. d. Maledicis, id est malum non tantum praedicis, sed et precaris, intentas et comminaris summo Pontifici.
Versus 5: Nesciebam, Fratres, Quia Princeps Est Sacerdotum; Principem Populi Tui Non Maledices
5. NESCIEBAM, FRATRES, QUIA PRINCEPS EST SACERDOTUM. — Potuisset Paulus regerere: Pontifex me non tractat ut civem, nec ego tracto eum ut Pontificem; hypocritam et scurram agit, hypocrita et scurra audit, juxta illud S. Hieronymi ad Nepot.: « Scitum est istud Domitii: Cur ego habeam te ut principem, cum tu non habeas me ut senatorem? » Et illud Crassi, apud Ciceronem, lib. III De Orat., dicentis, « non esse sibi consulem, cui ipse non esset senator. » Et illud S. Hieronymi, epist. 62 ad Theophilum, contra errores Joannis Hierosolymitani Episcopi: « Aut quasi Pontifex cunctis aequaliter imperet, aut quasi imitator Apostoli universorum saluti ex aequo serviat: si talem se praebuerit, ultro praebemus manus. Sentiat in Christo, sicut omnibus Sanctis, ita et nos sibi esse subjectos, etc. Sed contenti sint honore suo: patres se sciant esse, non dominos, maxime apud eos qui, spretis ambitionibus saeculi, nihil quieti et otio praeferunt. » Sed noluit id dicere Paulus, voluitque modestiae et reverentiae erga Praelatos, etiam impios et tyrannos, publicum tam praesentibus quam posteris dare exemplum, ne Judaei eum ut arrogantem criminarentur acriusque in eum concitarentur, et furibundis animis et manibus in eum insilirent.
Unde S. Cyprianus, lib. I, epist. 3 ad Cornelium, quae in editione Pamelii est 55: « Si ita, ait, Paulus reveritus est Pontificem, qui tantum inane nomen et umbram Pontificis gerebat, quomodo reverendi sunt Pontifices Catholici et Romani, quibus sacerdotalis auctoritas et potestas de divina dignatione firmatur? Neque enim aliunde haereses obortae sunt, aut nata sunt schismata, quam inde, quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus judex vice Christi cogitatur: cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversum sacerdotum collegium quidquam moveret, nemo post divinum judicium, post populi suffragium, post coepiscoporum consensum, judicem se jam non Episcopi et Dei faceret: nemo dissidio unitatis Christi Ecclesiam scinderet; nemo sibi placens ac tumens, seorsim foris haeresim conderet. » Perstringit Novatum et Novatianum contra Cornelium et Ecclesiam insurgentes: ruminent hoc Novatores.
Quaeres: Quomodo Paulus in Jerusalem eruditus et versatissimus, non agnovit summum Pontificem, praesertim ex ipso sedendi ordine? Sedebat enim primus in solio augustiore. Respondet primo, Oecumenius, Paulum eum agnovisse, sed ignorationem simulasse ob aedificationem astantium. Verum sic mentitus esset Paulus, dicendo: « Nesciebam, fratres, quia Princeps est sacerdotum. » Secundo, Beda: Nesciebam, inquit, eum esse Pontificem, eo quod per Evangelium jam cessasset sacerdotium Mosaicum; et tamen ita se corrigit Paulus, quasi peccasset, ut alios doceret reverentiam deberi iis in quorum potestate sumus. Sic et S. Augustinus, lib. I De Serm. Domini in monte, cap. XIX, q. d. Ego non alium agnosco Pontificem quam Christum, cui maledicere fas non est; et vos tamen maledicitis, cum in me nihil aliud quam ejus odistis nomen. Unde idem, epist. 5 ad Marcellinum, et ex eo Lorinus censet Paulum hic ironice et irrisorie loqui, quasi dicat: Nesciebam eum esse Pontificem, quia ex modo loquendi furioso non videtur esse pontifex, sed tyrannus. Verum prius esto sit verum, potius tamen argutum et mysticum videtur, quam genuinum et litterale; posterius non satis simplicitati et candori Pauli respondet. Sed ad hoc commode responderi posset, Paulum prudenter cum vulpibus vulpinari, nimirum cum versutis versute agere, ac callidis et irrisoribus callide et irrisorie respondere, juxta illud Psalm. CXVII, 27: « Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris, » pro quo Genebrardus et Tigurina vertunt: Cum candidis candide ages, et cum versutis versute: hoc enim significat hebr. תתפתל titpattal. Et illud: « Responde stulto juxta stultitiam suam, » Prov. xxvi, 5. Quare hic sensus argutus et acer, moribus Pauli non indignus, imo ejus genio et ingenio amoeno et versatili congruus videtur et appositus.
Scitum est illud, quod apud Plutarchum in Vita Syllae, Carbo dixisse memoratur. Cum enim Sylla, non solum aperto Marte, sed et dolis bellum gereret, ait: « Bellum gero cum vulpe et leone (quorum utrumque habitabat in animo Syllae), sed a vulpe vehementius angor. » Et illud Lysandri apud eumdem: « Si leonina pellis non satis est, vulpina addenda: » quo significabat bellum magis stratagemate quam aperta vi conficiendum. Nam, ut ait Virgilius, « Dolus an virtus, quis in hoste requirat? »
Tertio, Baronius respondet, praeter summum Pontificem, fuisse alium ordine secundum ceteris praepositum, qui princeps sacerdotum dicebatur, huncque ex adverso summi Pontificis latere sedisse primum, ita ut Paulus dubitaverit uter esset summus Pontifex. Verum de hoc secundo Pontifice nihil uspiam legimus: primogeniti enim familiarum sacerdotalium erant Pontifices, inter se aequales, quibus solus praeerat summus Pontifex. Quarto, simplicius respondet Chrysostomus, Lyranus et Dionysius, Paulum ait non agnovisse Pontificem, quia diutius Hierosolyma abfuerat, et novus erat hic pontifex, ac multis astantibus cingebatur. Addit Sanchez et alii, Paulum audisse vocem Pontificis, sed prae turba nescisse a quo vox esset emissa, praesertim quia concilium hoc coactum videtur non in loco ordinario, puta in templo, sed in arce Antonia, ubi tumultuarie et confuse sedebatur, ac proinde summus Pontifex non considebat in solio, sed in sede aut scamno, mixtus aliis pontificibus et judicibus.
PRINCIPEM POPULI TUI NON MALEDICES, — non detrahes, non conviciaberis, non vilipendes: hoc enim est Hebr. קלל kalal. Vide dicta Exod. xxii, 28. Ita S. Cyprianus, lib. IV, epist. 9 ad Florentiam, asserit se in visione hanc vocem a Deo audisse: « Qui Christo non credit sacerdotem facienti, postea credere incipiet sacerdotem vindicanti. »
Versus 6: Sadducaeorum; Ego Pharisaeus Sum
6. SADDUCAEORUM. — « Quod genus est omnium Judaeorum in judicando crudelissimum, » ait Josephus, lib. XX Antiq., cap. viii, ubi et addit Ananiam (quem multi volunt esse hunc Ananiam) pontificem fuisse Sadducaeum.
EGO PHARISAEUS SUM. — Haec enim erat secta Judaeorum melior et honoratior: credebat enim animae immortalitatem, abstinebat deliciis, vacabat legi et sapientiae. Hoc est pomum discordiae, quod prudenter jacit Paulus inter Pharisaeos et Sadducaeos, ut eos inter se committat; utrique enim in necem Pauli inique conspirabant, ac proinde causam ejus, non ut aequi judices indagabant, sed ut testes furiosi praecipitabant. Melius ergo erat eos inter se divisos contendere, quam unanimiter veritatem impugnare. Quocirca pie et prudenter impiam eorum concordiam, serendo schisma, rumpit Paulus, ut per hoc utraque pars eo infirmior ad malum perpetrandum reddatur, quae validius inter se dissidet et disceptat.
Nota: Discordiam inter cives serere impium est. Quare impium est axioma politicum Machiavelli: « Si vis regnare, divide. » Hoc enim non est principis, sed tyranni. Verum si hostes et impii inter se inique in malum meum vel reipublicae, puta in seditione, haeresi, impietate aliove scelere conspirent, licet inter eos dissensionem serere, imo hoc unicum est medium impiam factionem et conspirationem dissolvendi, uti docet S. Thomas, II II, Quaest. XXXVII, art. 1, ad 2.
Et S. Gregorius, lib. XXXIV Moral., cap. IV: « Noxia, ait, est malorum unitas, ideoque scindenda, juxta illud Psalm. LIV, 10: Praecipita, Domine, et divide linguas eorum. Sic Deus divisit linguas fabrorum Babel, itaque insanam eorum fabricam et turrim discussit. Sic divisit impiam unionem Abimelech fratricidae cum Sichimitis, Judic. IX, cap. xxiv. Sic divisit Roboam et Jeroboam, sive Juda ab Israel, III Reg. xii. Sic Cato, teste Plutarcho in ejus Vita, serebat dissentiunculas inter servos, ne in furta aliave heri damna conspirarent. Idem patet in haereticis: hi enim quasi vulpes Samsonis caudis conspirant incenduntque Ecclesiam, capite vero abeunt in diversa: quocirca discordia et bellum haereticorum est pax Ecclesiae. »
Id sapienter vidit et edixit Cardinalis Hosius, magni illius Hosii Cordubensis in fide tuenda aemulus. Cum enim in Polonicis comitiis, Cracoviae Lutherani et Calvinistae urgerent, ut Trideistae et Anabaptistae regno pellerentur, restitit Hosius: « Comedant, ait, potius invicem, ut consumantur ab invicem: bellum enim haereticorum pax est Ecclesiae. Aut simul omnes qui ab Ecclesia discesserunt proscribantur, aut simul omnes tolerentur. Veritas enim falsitatem, non falsitas pellere debet veritatem. Solos enim Trideistas et Anabaptistas ejicere, est Lutheristas et Calvinistas canonizare, eorumque potentiam augere et audaciam nutrire. Si libet insanire, hanc potius dominatam impii Trideistae Gregorii perfidiam recipite, et Polonicam quoque fidiculam appellate: vel si vultis ad perfectionem Lutherani Evangelii citius et sine molestia pervenire, universae fidei Christianae simul abrenuntiate, et dicite: Edamus, bibamus, cras enim moriemur. Quorsum enim tot ambages? quorsum istae tot circumitiones? Lutherani Evangelii perfectio, atheismus est et epicureismus. Nec enim aliud Satanae propositum fuit, dum Lutherum ab inferis suscitavit, quam ut per eum fidem in Deum ex animis mortalium extirparet. Sed noluit statim cornua sua prodere, ne homines rei turpitudine illico ab eo absterreret. Tam est anathema, tam ethnicus et publicanus, qui Ecclesiam in multis, quam qui in paucis non audit: sicut tam mergitur qui palmo aquae, quam qui abysso maris contegitur. Hinc ille impostor nequissimus librum edidit de tribus orbis impostoribus, Mose, Christo et Mahometo. Ita a parvis initiis ad summum impietatis gradum ascenditur. Si de regni pace laboratur, primi expellendi sunt Lutherani et Calvinistae. Hi enim in Gallia, Anglia, Germania, bella civilia suscitarunt. Et ex his nati sunt Trideistae et Anabaptistae. Semina haec bellorum et motuum extirpanda sunt. Dolemus pacem Ecclesiae scissam? scidit Lutherus. Dolemus templa diruta, incensa, profanata, monasteria eversa, agros, pagos, urbes vastatas? diruit, evertit, vastavit Lutherus. Dolemus bella civilia suscitata? suscitavit Lutherus. Desideramus Moros, Roffenses, Carthusianos? eripuit Lutherus. » Vide Stanislaum Rescium in Vita Hosii, lib. II, cap. XXI.
DE SPE ET RESURRECTIONE MORTUORUM EGO JUDICOR. — Aliqui distinguunt spem a resurrectione, quod spes respiciat felicitatem alterius vitae, cujus objectum est Deus, Deique visio et fruitio; resurrectio vero significet statum corporum denuo copulandorum, tam damnatorum, quam beatorum. Alii per spem accipiunt rem speratam, puta Christum Judaeis promissum, quem proinde Paulus, Act. xxviii, 20, vocet « spem Israel, » dicens: « Propter spem Israel catena hac circumdatus sum. » Simplicius et germanius Syrus haec duo conjungit, sicque per hendiadyn vertit et explicat: De spe resurrectionis mortuorum ego judicor. Spes enim Christianorum non est alia quam resurrectio mortuorum, ut ait Tertullianus.
Nec enim Judaei litem movebant Paulo de spe felicitatis aeternae, sed de resurrectione Christi et Christianorum. Unde et Vatablus sic explicat, q. d. Propterea accusor, quod defendam et asseram sperandam esse omnium resurrectionem: Judaei enim et praesertim Sadducaei negantes resurrectionem, quorum caput est Ananias Pontifex, me persequuntur, quod doceam Christum, quem ipsi occiderunt, ut eum extinguerent ejusque nomen et sectam abolerent, resurrexisse, ac rediturum ad judicium, ut sit eorum omniumque judex et vindex, atque ab eo expectandam esse resurrectionem nostram, non a Moyse, non a lege, vel aliunde. Ergo non mentitur hic Paulus, sed tacet ea quae supplevi; quae prudenter tali loco et tempore tacenda erant. To ergo mortuorum, intellige Christi et Christianorum, qui ex morte et per mortem sperant transire ad resurrectionem et immortalitatem. Impertinens ergo est Hugonis expositio, quae talis est: « Mortuorum, » id est pro mortuis qui sunt in Purgatorio aut coelo: nec enim hac de re quaestio erat inter Judaeos et Paulum. Rursum qui sunt in coelo, non habent spem, sed rem et certitudinem jam felicitatis aeternae, quam resurrectionis aeternandae.
JUDICOR. — Graece κρίνομαι: quod aliqui accipiunt pro διακρίνομαι, id est secernor, separor, quasi Pharisaeus credens resurrectionem, a Sadducaeis eam negantibus; de qua expositione aliisque multa habet hic Sanchez. Verum plane et genuine vertit Syrus, in judicium vocor; Vatablus, accusor; alii, condemnor, et inauditus, quasi praejudicio damnatus, verberor. Nota hic rursum libertatem et animum Pauli in vinculis, inter medios hostes, eosque judices.
Quare ei vere applices elogia, quibus Celerinum confessorem celebrat S. Cyprianus, lib. IV, epist. 5 ad Presbyteros, Diaconos et plebem: « Hic ad temporis nostri praelium primus, hic inter Christi milites antesignanus, hic inter persecutionis initia ferventia cum ipso infestationis principe et auctore congressus, dum inexpugnabili firmitate certaminis sui adversarium vincit, vincendi caeteris viam fecit: non brevi compendio vulnerum victor, sed adhaerentibus diu et permanentibus poenis longae colluctationis miraculo triumphator. Per decem et novem dies custodia carceris septus, in nervo ac ferro fuit; sed posito in vinculis corpore, solutus ac liber spiritus mansit. Caro famis ac sitis diuturnitate contabuit, sed animam fide et virtute viventem nutrimentis spiritualibus Deus pavit. Jacuit inter poenas poenis suis fortior, inclusus includentibus major, jacens stantibus celsior, vincientibus firmior vinctus, sublimior judicantibus judicatus; et quamvis ligati nervo pedes essent, calcatus serpens, et obtritus et victus est. Lucent in corpore glorioso clara vulnerum signa, eminent et apparent in nervis hominis, membris longa tabe consumptis expressa vestigia. Sunt magna, sunt mira, quae de virtutibus ejus ac laudibus fraternitas audiat. »
Idem, lib. V, epist. 9 ad Successum: « Haec peto, ait, per vos et collegis vestris innotescant, ut hortatu eorum possit fraternitas corroborari et ad agonem spiritualem praeparari, ut singuli ex nostris non magis mortem cogitent, quam immortalitatem; et plena fide ac tota virtute Domino dicata gaudeant magis quam timeant in hac confessione, in qua sciunt Dei et Christi milites non perimi, sed coronari. »
Versus 7: Et Soluta Est Multitudo
7. ET SOLUTA EST MULTITUDO, — discedendo, non domum, sed in varias sententias et factiones. Graece enim est ἐσχίσθη (Noster legit ἐλύθη, id est soluta est) τὸ πλῆθος, id est dissecta est multitudo. Ita Tigurina; Syrus, divisus est populus.
Versus 8: Sadducaei Enim Dicunt Non Esse Resurrectionem; Neque Angelum, Neque Spiritum
8. SADDUCAEI ENIM DICUNT NON ESSE RESURRECTIONEM. — Unde contra illos eamdem probat Christus Matth. xxii, 23 et 32, ex illo Exodi III, 15: « Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob: non enim est Deus mortuorum, sed viventium. »
NEQUE ANGELUM, NEQUE SPIRITUM. — Ergo Sadducaei negarunt: primo, animam rationalem esse spiritualem et immortalem; secundo, esse daemones; tertio, esse Spiritum Sanctum: ita Nazianzenus, orat. 5, quae est de Spiritu Sancto; quarto, S. Trinitatem; generatio enim Verbi est spiritualis, fitque in spiritu; quinto, Deum esse spiritum; censebant enim in Deo unam tantum esse personam, aeque ac naturam, eamque corpoream, qualis est hominis.
Sic Tertullianus censuit angelos esse corporeos, animam pariter hominis esse corpoream, imo ipsam esse corpus effigiatum et coloratum, aerei scilicet coloris et lucidi, quod suos habeat sensus, « oculos, aures et caeteros artus, per quos in cogitationibus utitur et in somnis fungitur, » huncque esse hominem interiorem, quem saepe nominat et celebrat S. Paulus. Ita de Tertulliano refert S. Augustinus, lib. X De Genes. ad litter., duobus ultimis capitibus. Ratio Tertulliani erat haec, quod anima videatur esse ex traduce. Cum enim pater generat filium, videtur quod anima patris ex se traducat et proseminet animam filii, sicut planta una proseminat aliam: atqui id quod proseminat et proseminatur, est corpus, non spiritus. Addit S. Augustinus, Tertullianum putasse Deum esse corporeum, adeoque nihil in mundo esse incorporeum: quod fuit haeresis Vadianorum, qui inde dicti sunt Anthropomorphitae. Hinc et Tertullianus dicit animam hominis, puta Adae, esse ex materia Dei, lib. IV Contra Marc., cap. xxxvii. Pamelius tamen, in Paradoxis Tertulliani, eum ab hoc errore excusat, quod ipse per corpus intellexerit substantiam, quae in Deo et angelis est spiritalis, in hominibus corporalis.
PHARISAEI AUTEM UTRAQUE CONFITENTUR. — Syrus, pro utraque, vertit, omnia: sunt enim hic tria quae negabant Sadducaei, confitebantur vero Pharisaei, scilicet resurrectio, angelus et spiritus. Sed Lucas angelum et spiritum quasi unum quid et ejusdem rationis ac generis conjungit oppoitque resurrectioni, quae est corporum. Ita Chrysostomus et Oecumenius. Quare minus recte Cajetanus, spiritum, id est animam rationalem, censet unum censeri cum resurrectione et opponi angelo.
Versus 9: Quidam Pharisaeorum; Quid Si Spiritus Aut Angelus Locutus Est Ei?
9. QUIDAM PHARISAEORUM. — Graece, οἱ γραμματεῖς τοῦ μέρους τῶν Φαρισαίων, id est Scribae qui erant ex parte Pharisaeorum, q. d. litterati et doctores Pharisaeorum.
PUGNABANT, — certabant, contendebant, non studio veritatis, sed sectae suae tuendae.
QUID SI SPIRITUS (puta Deus, vel Spiritus Sanctus) AUT ANGELUS LOCUTUS EST EI? — Supple, quis culpet, vel incuset Paulum? Alludunt ad exstasin qua Paulus se a Deo abreptum, edoctum et missum dixit, cap. xxii, vers. 17, simulque perstringunt adversarios suos et Pauli, Sadducaeos, qui negabant angelos et spiritus, q. d. Nos Pharisaei cum Paulo credimus esse angelos et spiritus, aeque ac resurrectionem, quam angeli nos docuerunt, ipsaque natura animae evincit. Si enim anima est spiritus, ergo immortalis, ergo resurget rursumque corpus assumet: naturali enim pondere propendet ad aliud, et sine eo in aeternum esse nequit: sic enim in aeternum esset in statu innaturali et violento. Quid si ergo idipsum caeteraque quae docet Paulus, ei in exstasi revelarit Angelus aut Spiritus Dei, quid habetis, o Sadducaei, quod in ipso carpatis eique objiciatis? Quod enim ipse sentit et docet, nos quoque sentimus et docemus. Si ipsum accusatis, nos accusatis. Si ipsum tangitis, nos tangitis. Unde Graeca addunt μὴ θεομαχῶμεν, id est ne cum Deo Deique Spiritu pugnemus, sicut superbi illi olim gigantes, quos proinde Deus disperdidit. Verum haec additio irrepsisse videtur ex nota marginali, desumpta ex simili sententia Gamalielis, qua Apostolos defendit, cap. v, vers. 39. Ecce quid facit amor patriae sectae. Pharisaei pro aris et focis pugnant pro Paulo, alias suo hoste, eo quod ipse Pharisaeum se professus sit et filium Pharisaei.
Versus 10: Descendere
10. DESCENDERE, — ex superiore loco arcis Antoniae in inferiorem, ubi erat consessus pontificum, ut ex eo abriperent Paulum, quasi civem Romanum, ne a Sadducaeis discerperetur.
Versus 11: Sequenti Autem Nocte Assistens Ei Dominus; Constans Esto
11. SEQUENTI AUTEM NOCTE ASSISTENS EI DOMINUS. — Hinc videtur Christus per angelum apparuisse in visione Paulo dormienti, ac proinde Paulus hic realiter non vidit, nec audivit Christum. Ita Dionysius.
CONSTANS ESTO, — θάρσει, Paule, id est aude, Paule, juxta illud Joannis xvi, 33: « Confidite, ego vici mundum. » Syrus, obfirma te. Vere dicebat S. Pantaleon martyr in tormentis: « Cum Tu sis mecum, Domine, quid est quod timeam? » « Quid enim times, o homo, in sinu Dei? » ait S. Augustinus.
Versus 12: Facta Autem Die; Devoverunt Se
12. FACTA AUTEM DIE. — Syrus, cum factum esset mane.
DEVOVERUNT SE, — dejerantes et dicentes velle se perdi a Deo, et deleri instar anathematis, nisi Paulum occiderent, ait Vatablus. Graece enim est ἀνεθεμάτισαν ἑαυτούς, q. d. Se velut anathema devoverunt. Sic Decii pro patria se devoverunt.
Secundo, devoverunt se fami et morti, scilicet se non gustaturos quidquam cibi, donec occiderent Paulum, adeoque fame morituros, nisi illum e medio tollerent: ita enim hoc eorum devovere explicatur verbis sequentibus. Ita Beda, Lyranus et alii.
Tertio et genuine, nectendo utrumque sensum, q. d. Diris se devoverunt, dejerantes et execrantes, dicendo, v. g. Deus nos perdat, si aliquid comedamus aut bibamus, antequam occidamus Paulum. Hoc enim est quod aiunt, vers. 14: « Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum, » ubi Graeca habent, « anathemate anathematizavimus nos, » puta execrando execravimus nos nihil comesturos, quoad necemus Paulum.
Suspicatur Baronius, anno Christi 58, cap. cxxxvi, hosce quadraginta conjuratos in necem Pauli fuisse sacerdotes illos, quos Josephus in Vita sua scribit a Felice levi de causa vinctos missos esse Romam, acturos causam apud Caesarem. « Quos, ait, ut periculo eriperem, praesertim cum audirem ne in calamitate quidem constitutis curam pietatis excidisse, et ficis et nucibus eos vitam sustentare; veni Romam, ubi per Aliturum Judaeum Poppaeae, uxori Caesaris, innotui, et confestim per eam impetravi absolutionem illis sacerdotibus; magnisque praeterea donatus ab ea muneribus, in patriam reversus sum. » Suspicatur Baronius eos, eo quod jurassent se non manducaturos nisi occidissent Paulum, cum minus voti compotes facti essent, abstinuisse pane, tantumque arida comedisse, ne penitus interirent. Sed ambigua et obscura est haec conjectura, praesertim quia Paulo, a Festo, Felicis successore, Romam misso, Judaei qui Romae erant, dixerunt se nihil de eo inaudisse, Act. xxviii, 21, qui utique multa de eo audissent a sacerdotibus illis, si ipsi ob Paulum vincti fuissent destinati Romam.
Versus 15: Ut Producat Illum Ad Vos
15. UT PRODUCAT ILLUM AD VOS. — Graeca addunt αὔριον, id est cras, idque diserte habent Latina et Graeca, vers. 20. Cupiebant enim illico rem conficere, itaque juramento votoque absolvi. Ita Lyranus.
Versus 16: Quod Cum Audisset Filius Sororis Pauli Insidias
16. QUOD CUM AUDISSET FILIUS SORORIS PAULI INSIDIAS, — scilicet a Judaeis strui Paulo. Unde Graeca plane habent: « Cum autem audisset filius sororis Pauli insidias. » An casu audierit, an de industria, eo quod sollicitus de avunculo clanculum indagarit consilia quae Judaei contra eum agitabant, uti censet Lyranus, incertum est.
Versus 21: Expectantes Promissum Tuum
21. EXPECTANTES PROMISSUM TUUM, — non factum; sed faciendum, q. d. Expectant ut eis promittas, te cras producturum Paulum in eorum coetum.
Versus 23: Parate Milites Ducentos, Et Equites Septuaginta, Et Lancearios Ducentos; Caesaream; A Tertia Hora Noctis
23. PARATE MILITES DUCENTOS, UT EANT USQUE CAESAREAM, ET EQUITES SEPTUAGINTA, ET LANCEARIOS DUCENTOS. — Videntur ducenti milites esse diversi a ducentis lanceariis: forte « milites » communi nomine vocantur levis armaturae, ut velites, fundibularii et similes, qui jaculis et arcubus certabant; « lancearii » vero qui lanceis vel hastis oblongis depugnabant: hi enim graece vocantur δεξιολάβοι, perinde ac nunc in exercitu sunt sclopetarii, et lancearii sive hastati, qui loricati longas hastas gerunt, suntque quasi triarii roburque exercitus: utrique ergo videntur fuisse pedites, quia hic ab equitibus secernuntur. Alii tamen censent lancearios fuisse equites, quia iis junguntur, sed ab equitibus vulgaribus hic secerni, quod hi jaculis, arcubus aliisve armis certarent; lancearii vero lanceis; perinde ac jam equites alii sunt sclopetarii, alii lancearii, uti Epirotae sive Albani, quorum auctor et dux fuit Georgius Castriota, Turcarum terror et flagellum, qui proinde a Turcis Scanderbeg, id est Alexander magnus est cognominatus. Aliqui tamen censent ducentos milites eosdem esse cum ducentis lanceariis, ut το καὶ sit διαγατικόν, explicetque το milites ducentos. Favet vers. 32, ubi praeter equites, soli nominantur milites, quasi iidem sint cum lanceariis. Sed ad id respondent alii, lancearios fuisse pedites, vel equites, verum lanceis armatos, ponique ultimo loco, quia ultimi erant in acie quasi triarii, uti etiamnum sunt ultimi. Hic ergo Paulus deductus fuit a 470 praesidiariis. Timebat enim Tribunus, ne illi quadraginta, qui in necem Pauli conspirarant, secum traherent multa populi agmina.
CAESAREAM. — Caesarea erat tunc sedes Praesidis, quia Judaeae caput. Ita ex Tacito, lib. XVIII, Mariana; praesertim quia Herodes eam exornatam, in gratiam Caesaris Caesaream nominarat, in eaque praetorium exaedificarat, ut patet vers. 35. Sic Ravenna fuit sedes Exarchorum Italiae, non Roma.
Vide hic, quam Gentiles et Romani aequiores, sinceriores et humaniores sint Judaeis in Paulum contra jus furentibus. Ecce ibi Centurionis comitatem, qua Paulo vincto obsequitur, ejusque nepotem ad tribunum deducit. Tribunus pari comitate eum manu apprehendit, seorsim audit, silentium indicit, ac ex ejus indicio, ut Paulum a Judaeorum insidiis tueatur, cum 470 militibus stipatum ad praesidem Caesaream mittit.
Notent hoc illi, qui magistratu intumescunt et insolescunt, ideoque non nisi potentes et divites ad colloquium admittunt. Magistratus enim est omnes benevole audire, misericordiam cum justitia conjungere, ob potestatem non superbire, agnoscere se ministrum aliorum; orphanos, viduas et pauperes contra injurias potentum tueri: contrarium faciunt tyranni. Laudat Suetonius Augustum Caesarem, in ejus Vita, cap. xxxiii et lxxii, quod perstaret in noctem in audientia, etiam sub porticibus, lectica quoque utens pro tribunali, si parum corpore valeret, vel etiam domi cubans. Plinius, in Panegyr., celebrat Trajanum, quod assiduus esset in tribunali, « adeo ut labore refici ac reparari videretur. » Demonax rogatus a quodam quomodo provinciam sibi commissam optime administrare posset, respondit: « Si minimum loquens, plurima audieris. » Artaxerces, Cyri frater, cognomento Mnemon, id est Memor, non solum se facilem et affabilem praebuit adire volentibus, sed et uxorem jussit sublatis currus aulaeis vehi, ut iis qui eam conventum vellent, etiam in itinere pateret aditus. Ita Plutarchus in Regum Apophtheg. Celebre est Vespasiani dictum: « Non oportet quemquam a Caesare tristem discedere. » Ita Suetonius in ejus Vita. Aristippus, cum aliquando Dionysium interpellaret pro amico, nec ille preces admitteret, prostratus coepit amplecti pedes regis, et impetravit. Id factum cum quidam abjectius, quam ut Philosophum deceret, culparent: « Non ego, inquit, sum in culpa, sed Dionysius, qui aures habet in pedibus. » Ita Laertius, lib. II, cap. viii. Legati Lacedaemonii venientes ad Lygdamin tyrannum, cum ille eos differret et infirmitatem obtenderet: « Per Jovem, inquiunt, non venimus huc cum illo luctaturi, sed collocuturi. » Ita Plutarchus in Lacon. Anus a Philippo postulans ut causam suam cognosceret, cum ille diceret sibi non esse otium, inclamavit: « Proinde ne rex quidem esse velis; » quare Philippus non tantum illi, sed et aliis faciles aures praebuit. Ita Plutarchus in Apophtheg. Reg. Inter Christianos illustris fuit Gratianus Imperator, de quo Ausonius: « Laudabile est, inquit, Imperatorem interpellantibus faciles praebere aditus, nec de occupatione causari. Tu confirmas adhuc cunctantes; etiam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur, interrogas. » Celebrat facilitatem S. Ambrosii, eam expertus S. Augustinus: circumsessum enim eum fuisse « catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus inserviebat: nec vetitum quemquam ingredi, nec ei venientes nuntiari in more fuisse. »
A TERTIA HORA NOCTIS. — Refer ad eant, q. d. Ut tertia hora noctis incipiant ire et proficisci cum Paulo Caesaream. Porro Romani, et ex iis Judaei, uti diem in quatuor partes sive horas dividebant, ita et noctem in quatuor vigilias sive horas, quarum quaeque ternas nostrates comprehendebat: in quarum initio fiebat in castris et excubiis mutatio vigilium et excubitorum. Sicut ergo tertia hora diei est tertia ab orto sole, ita tertia hora noctis est tertia ab occasu solis, quam Itali vocant tertiam noctis. Aliter Dionysius, qui tertiam interpretatur tertiam post mediam noctem, vel tertiam vigiliam noctis. Prior sententia planior est: nam sequitur, vers. 31: « Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem, » etc.
Versus 24: Et Iumenta Praeparate; Ad Felicem Praesidem
24. ET JUMENTA PRAEPARATE, — puta equos, asinos vel mulos, ad vehendum Paulum et socios ejus. Ita Dionysius. Syrus vertit, parate jumentum, ut ei Paulum faciatis inequitare, et ereptum perducatis ad Felicem praesidem. Vide hic quam Deus Paulum non tantum tueatur, sed et honoret. Ibat enim eques septus praesidio 470 equitum et peditum, qui ei ad corporis custodiam contra Judaeos erant assignati. Unde δεξιολάβους, id est lancearios, Suidas et alii vertunt παραφύλακας, id est corporis custodes. Quis princeps aut rex incedit stipatus 470 custodibus et stipatoribus? Ita incedit hic Paulus. Vere pretiosa in conspectu Domini non tantum mors, sed et vita Sanctorum ejus.
AD FELICEM PRAESIDEM. — Felix hic, teste Suetonio in Claudio, cap. xxviii, erat frater Pallantis, qui e servo factus libertus a Claudio Imperatore, apud eum gratia et potentia pollebat: adeoque matrimonium Agrippinae, matris Neronis, cum Claudio conciliavit, itaque causa fuit ut Nero in imperium Claudio succederet. Quocirca in gratiam Pallantis, Claudius Felicem ejus fratrem Samariae, ac postea Nero toti Judaeae praefecit. Verum Felix ex servo factus praeses intumuit et prolapsus est, de quo cap. sequenti, vers. 3. Sapienter Salvianus ad Eucherium: « Pedissequa plerumque novi honoris est arrogantia. » Et Ausonius: « Fortunam reverenter habe, quicumque repente / Dives ab exili progrediere loco. »
Versus 25: Timuit Enim; Tanquam Accepturus Pecuniam
25. TIMUIT ENIM. — Hic versus deest in Graeco et Syro.
TANQUAM ACCEPTURUS PECUNIAM. — Supple, a Judaeis, permississet ab eis occidi Paulum. In multis enim verum est istud Catonis apud Gellium, lib. XI, cap. xviii: « Fures privatorum furtorum in nervo et in compedibus vitam agunt, fures publici in auro et purpura. » Praeclare Nazianzenus Juliano Apostatae in purpura insolescenti, orat. 3: « Annon, inquit, eam Tyriis objicies, a quibus pastoralis ille canis prodiit, qui exeso murice labiisque cruore perfusis, pastori florem indicavit; ac per eos vobis Imperatoribus pannum illum, improbis luctuosum ac superbum porrexit? » Nam, ut explicat ibidem Elias, canis fuit inventor purpurae ejusque tincturae. Cum enim muricem devorasset, indeque expresso succo os ejus rubcret, pastor putans canem suum caesum fundere sanguinem, succum lana excepit, quam videns eo purpurari, ac manare ex murice, rem evulgavit. Porro Nazianzenus purpuram vocat pannum luctuosum, tum quia purpura superbis principibus fastum, quo miseros opprimunt, indeque miseris oppressis luctum, conciliat; tum quia purpureus color monet, ut promptis animis sanguinem suum pro subditorum salute fundant; quod cum non meminerint cui minime tales sunt, fastus inde et arrogantiae ansam trahunt.
Versus 26: Optimo
26. OPTIMO, — κρατίστῳ, quod primo, verti potest potentissimo, a κράτος, id est robur, imperium: ita Vatablus; secundo, praestantissimo, ut sit superlativus comparativi κρείττων, id est melior, praestantior: ita Pagninus; tertio, victoriosissimo: ita Syrus a κρατεῖν, id est vincere; quarto, optimo. Ita Noster.
Nota hoc epithetum solere tribui praesidibus, principibus et optimatibus, qui ab optimo nomen acceperunt, quod scilicet fortitudine, clementia, justitia, meritis in Rempublicam omnique virtute optimi et praestantissimi essent (tales enim olim eligebantur praesides), aut esse deberent. Quocirca Dio in Trajano ait, eum prae omnibus honorum titulis, gavisum nomine Optimi. Unde et Imperatoribus acclamari solitum: « Vivat Imperator Augusto felicior, Trajano melior! » Porro, sicut Candidati, teste Seneca, lib. I, ep. 3, hoc titulo salutabantur: « Boni viri; » ita magistratum jam adepti, iidem « optimi » dicebantur. Quocirca Paulus sine mendacio, cap. xxiv, vers. 3, ait: « Optime Felix; » et cap. xxvi, vers. 25: « Optime Feste, » licet ipsi essent scelerati, quia τὸ optimus est titulus amplissimae dignitatis, non laus personae; significans tamen talem debere esse personam, quae rite publica dignitate et magistratu fungi velit.
Versus 27: Eripui, Cognito Quia Romanus Est
27. ERIPUI, COGNITO QUIA ROMANUS EST. — Mentitur Tribunus, ut ostendat se nominis Romani studiosum, itaque Praesidis et Romanorum gratiam captet. Nam cum Paulum e manibus Judaeorum eripuit, nesciebat eum esse civem Romanum, sed id ab eo postea didicit, cum praeter jus et morem vellet eum flagellare. Ita Lyranus.
Versus 29: Nihil
29. NIHIL. — Graece, μηδέν, id est nullum, scilicet crimen. Nota hic quanta fuerit innocentia Pauli; adeo ut tribunus Gentilis testetur se in eo, licet a Judaeis calumniis onerato, nullum invenisse crimen.
Versus 31: Duxerunt Per Noctem in Antipatridem
31. DUXERUNT PER NOCTEM IN ANTIPATRIDEM. — « Antipatris » distabat Hierosolymis septemdecim leucis, sive horis, ut patet ex tabulis Geographicis: ergo una nocte id iter confici non potuit, praesertim cum tertia noctis hora proficisci coeperint, vers. 31. Quare per diem iter continuantes, post meridiem, imo sub vesperam appulerunt Antipatridem, ibique post longum iter fessi quierscentes et pernoctantes, « postera die dimissis equitibus ut cum eo irent Caesaream, » quae Antipatride octo circiter horis distabat, « reversi sunt in castra, » quae erant Hierosolymis in arce Antonia, uti jam saepius dixi. Porro Antipatris, prius Capharsalama dicta, urbs pulchra et amoena, sita in optimo campo, divite arboribus et fluminibus, mari Mediterraneo adjacebat, media inter Joppen et Caesaream, et ab utraque aequaliter distans, puta octo circiter leucis, sive horis. Juxta hanc Nicanor a Juda Machabaeo caesus est, I Machab. cap. vii, vers. 31. Hanc Herodes, rex Judaeae, extruens, a patre suo Antipatro Antipatridem nominavit. Tempore belli sacri obsessa a Godefrido Bullonio, sed frustra, tandem capta est a Balduino, qui post Godefridum creatus est rex Hierosolymae: hodie villa est, quae Assur dicitur, ait Brocardus, Bredembachius et Adrichomius, in Descript. Terrae Sanctae.
Versus 32: Dimissis Equitibus
32. DIMISSIS EQUITIBUS — septuaginta, cum ducentis lanceariis, si hi pariter erant equites, sed lanceis armati; sin autem lancearii erant pedites, cum caeteris militibus redierunt Hierosolymam: de quo dixi vers. 23.
Versus 33: Statuerunt Ante Illum et Paulum
33. STATUERUNT ANTE ILLUM ET PAULUM, — παρέστησαν, id est stiterunt ad ejus, quasi summi judicis et praesidis, tribunal. Merito exclamat hic Dionysius: « O Felix praeses, quam vere felix fuisses, si agnovisses qualis et quantus fuerat iste tibi directus, et manibus tuis ad tempus subjectus! Quam humiliter eum suscepisses, et quam reverenter tractasses, sicut Cornelius Centurio Petrum! Et nunc quia id non novisti, neque per Paulum converti meruisti, quem tamen pro tua conversione saepe orasse non ambigo, miser potius et infelix, quam felix fuisti. »
Versus 35: Iussitque in Praetorio Herodis Custodiri Eum
35. JUSSITQUE IN PRAETORIO HERODIS. — Praetorium erat palatium in quo habitabat Praetor, sive praeses loci, aut princeps, qualis fuerat Herodes qui ab Augusto Caesare rex Judaeae creatus, in ejus honorem Turrim Stratonis dilatavit et exornavit, ac a Caesare Caesaream nuncupavit, atque inter alias fabricas, in ea praetorium pro se et posteris aedificavit; in quo proinde causae forenses agebantur, rei vincti servabantur, et jus dicebatur: ibi ergo cum caeteris Paulus, quasi reus, asservatus fuit.