Cornelius a Lapide
Index
Frontispicium
Commentaria in Sacram Scripturam.
R. P. Cornelii a Lapide e Societate Jesu, Sanctae Scripturae olim Lovanii, postea Romae Professoris.
Accurate recognovit ac notis illustravit Augustinus Crampon, dioecesis Ambianensis Presbyter.
Editio nova, accurate expurgata mendis quae in priorem irrepserant.
Tomus decimus octavus. In Epistolas Divi Pauli.
Parisiis apud Ludovicum Vives, Bibliopolam Editorem, 13, via vulgo dicta Delambre, 13. MDCCCXCI.
Illustrissimo et Reverendissimo Domino D. Matthiae Hovio Archiepiscopo Mechliniensi.
S. Ambrosius, exemplar et speculum Pastorum et Pontificum, Illustrissime et Reverendissime Domine, Sacerdotibus et Praesulibus adeo impense commendare solebat studium S. Scripturae, ut eam vocaret librum sacerdotalem, qua in re secutus est magnum illum et coelestem Dionysium, qui S. Pauli discipulus et admirator (Paulum enim ipse virum divinum et secundum solem vocat, et suspicit) asseverat S. Scripturam esse substantiam sacerdotii nostri.
Atque ne plus dixisse quam fecisse videretur Ambrosius, hujusce rei seipsum exemplum praebuit: illius enim continuus et indefessus labor in S. Scriptura tum legenda et perscrutanda, tum voce et scripto explananda liquido patet, partim ex commentariis et tractatibus, quos in illam multos et luculentos edidit; partim ex sermonibus et concionibus, quibus quasi strenuus Ecclesiae Pastor populum suum assidue verbo Dei pavit et instruxit: quarum quanta fuerit vis et energia vel ex eo conjicere licet, quod iisdem S. Augustinum, jam tum Manichaeum, et in haeresi sua aeque doctum ac pertinacem, ad sanam fidem converterit, Ecclesiaeque Catholicae (quale lumen!) restituerit, imo dederit.
Quinimo huic S. Scripturae studio non tantum vigens valensque jugiter insudavit, sed et senescens eidem continue incumbere, adeoque immori voluit S. Ambrosius: nam usque ad ultimam aegritudinem suam, ait Paulinus, non cessavit unquam scribere, commentari et exponere sacras Litteras; ac denique commentationi Psalm. XLIII: « Magnus Dominus et laudabilis nimis, » immortuus est: unde et commentarium in eum inabsolutum reliquit, duobus ultimis ejus versibus intactis, quo tempore sphaera ignea caelitus demissa caput ejus cingens et allambens, evidens signum et testimonium dedit, hosce ejus commentarios a Deo et Spiritu Sancto non tantum probari, sed et ab eodem aspiratos et suggestos fuisse; perinde ac alias eidem S. Ambrosio contra Arianos disputanti et acertanti S. Paulus corporea specie noctu apparens, tam eum, quam ejus dicta et scripta confirmavit et roboravit.
S. Ambrosium secutus est per omnia hoc saeculo B. Carolus Borromaeus, novus Mediolanensium Ambrosius, qui S. Scripturam suis Clericis et Pastoribus tam verbo, quam exemplo studiose commendavit. Solebat enim ipse eam assidue et volvere, et populo explanare, idque tanto studio, devotione et reverentia, ut ultimis vitae suae annis S. Scripturam, quasi ipsissimas Dei ad homines litteras, non nisi nudo capite et flexis genibus venerabundus lectitaret.
Fuit B. Borromaeus Mediolanensium, tu, Illustrissime Domine, noster Belgarum es Ambrosius, ac proinde instar Ambrosii et ipse S. Scriptura mire delectaris, et eamdem tuis impense commendas. Hausit e S. Scriptura atque in primis e S. Paulo Ambrosius doctrinam sanam, vitae innocentiam, comitate mixtam morum gravitatem, spiritum Episcopalem, imo Apostolicum; hausisti pariter et tu, ac vita tua ita exprimis illud S. Pauli ad Titum: « In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile, ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis; » ut omnes hoc Paulinum Archiepiscopi schema in moribus tuis, quasi in viva idea descriptum et depictum non tam legere, quam videre et cominus intueri sibi videantur.
Fuit S. Ambrosius haeresomastyx, atque Arianos undique persecutus est et profligavit: flagellum haereticorum similiter es, Illustrissime Domine, adeo ut in tota Flandria nullae urbes magis intactae sint ab haeresi, quam tua Mechlinia, Lovanium et Bruxella: quod eo mirabilius et illustrius est, quo magis hic undique haereticis cingimur, et pene commiscemur. Facit hoc tua strenua vigilantia et auctoritas, quam ipsi etiam haeretici ita suspiciunt, timent et reverentur, ut in hisce cum Hollandis induciis in tua dioecesi non dico nidulari, sed vel haereses suas profiteri et palam facere non audeant. Vidimus in hoc genere nuper novum illum dogmatistam, non Paulum, secreto suos errores magno multorum favore, pariter et periculo spargentem, a te detegi, revinci, suaque dogmata ejurare, itaque grande incendium, quod Brabantis imminebat, in ipso fomite restinxisti.
In S. Ambrosio enituit invicta animi magnitudo, libertas et constantia, qua et Justinae Imperatricis Arianae audaciam, et Maximi Eugeniique tyrannidem corosorem repressit, nec minas, nec mortem veritus; quin et Caligono, Imperatoris eunucho, caedem minitanti placido et hilari vultu respondit: « Deus permittat tibi ut impleas quod minaris: ego enim patiar quod Episcopi, tu facies quod spadonis. » Theodosium vero Imperatorem peccantem quam libere et redarguit et in ordinem redegit! cui proinde Theodosius apud Nectarium, Patriarcham Constantinopolitanum, illud elogium dedit: « Solum Ambrosium novi Episcopum dignum eo nomine: hic veritatis magister est, qui me docuit quid inter Imperatorem et Episcopum intersit. »
Integritatem et constantiam tuam, Illustrissime Domine, norunt et experti sunt summi juxta ac infimi, ejusque opinionem et famam apud omnes ita certam, itaque ex tot annorum usu et experientia quasi praescriptione firmatam vindicas et obtines, ut citius vitam quam constantiam, Illustrissimam R. T. dimissuram cuncti existiment; quo fit ut nemo, etiamsi potentissimus sit, ab ea petere aliquid audeat, quod vel in minimo aequitatis, aut disciplinae Ecclesiasticae cancellos, non dico transgredi, sed vel praetergredi videatur: qua in re dictitant illud, quod de Chrysostomo olim celebratum est: Archiepiscopus Mechliniensis nil nisi peccatum timet; nimirum cum Timotheo et S. Paulo didicisti illud: « Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis. »
S. Ambrosius Mediolanensem Rempublicam et Ecclesiam pravis moribus et vitiis infectam et corruptam expurgavit, pristinaeque integritati et splendori restituit, atque aliud quasi Mediolanum, perinde ac B. Borromaeus nuper, nobis exhibuit, Illustrissima R. T. hanc nostram Mechliniensem dioecesim paucis abhinc annis tam ex haereticorum, quam ex bellorum et hostium incursu silvescentem, desertam et pene depositam, adeo ut rure et in pagis non tam Christiani, quam Indi et Barbari (utpote qui multis annis nec sacra, nec sacerdotes viderant) habitare viderentur, ita reformavit et reparavit, ut hic impletum videatur illud Isaiae: « Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. » Et: « Ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum; dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae, ut videant, et sciant, et recogitent, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. »
Jam quanta, te duce et chorago, Mechliniae in choro est psalmodiae et officii divini decor, ordo, reverentia? quis Ecclesiae, quis rituum ornatus et dignitas? quanta sacrorum omnium religio et majestas? Verbo dicam: Ambrosiana est; qui eam intuentur, mirantur et stupent, sibique videntur spectare sacram castrorum aciem ordinatam, imo vivam imaginem coelestis hierarchiae aeque ac harmoniae. Non abblandior, non narro secreta, sed publica, quae res ipsa palam loquitur.
Denique nunquam non ob oculos habes vivam S. Ambrosii effigiem, ideam inquam perfecti, omnibusque numeris absoluti Pontificis, quam S. Bernardus Eugenio Pontifici ita praescribit et ad vivum depingit: « Considera, oportere te esse formam justitiae, sanctimoniae speculum, pietatis exemplar, assertorem veritatis, fidei defensorem, doctorem Gentium, Christianorum ducem, amicum sponsi, sponsae paranymphum, cleri ordinatorem, pastorem plebium, magistrum insipientium, refugium oppressorum, pauperum advocatum, miserorum spem, tutorem pupillorum, judicem viduarum, oculum caecorum, linguam mutorum, baculum senum, ultorem scelerum, malorum metum, bonorum gloriam, virgam potentium, malleum tyrannorum, Regum patrem, legum moderatorem, Canonum dispensatorem, sal terrae, orbis lumen, sacerdotem Altissimi, vicarium Christi, Christum Domini, postremo Deum Pharaonis. »
Quapropter sub tali Antistite Mechliniensis Ecclesia hoc tempore et doctrina et disciplina, et morum integritate ac pietate, ita composita instructaque est, ut non tantum Belgicis, sed et totius Europae Ecclesiis, quasi forma et exemplar proponi possit; quam ad rem multum adjuvit, et indies adjuvat Serenissimorum Principum nostrorum avita pietas, religio et zelus; qui tua consilia reverentur, et constanter fovent, tutantur et promovent, ut merito sperare debeamus in hoc Belgii quasi deliquio, talibus Principibus et Praesulibus pristinum religionis aeque ac Reipublicae vigorem, florem et decus postliminio Belgio restitutum iri. Ita nimirum Gratianus et Valentinianus Junior, Imperatores, quamdiu S. Ambrosii quasi paedagogi sui et hierarchae monita secuti sunt, imperium pie et prospere administrarunt, atque Italiae regnum pacificum et felix reddiderunt. Ita Constantinus, Constans, Theodosius, Marcianus, Carolus et alii Reges et Imperatores Pontificum, quasi parentum suorum, placitis et votis obsecundantes, a Deo benedicti, directi et fortunati fuerunt, atque Imperium tam Orientis quam Occidentis, pietate et religione juxta ac opibus et gloria florens inclytumque praestiterunt.
Ambrosium itaque nobis exhibes, Illustrissime Domine, studio et doctrina, Ambrosium sapientia et prudentia, Ambrosium comitate, integritate, gravitate, Ambrosium libertate et constantia, Ambrosium vigilantia, fortitudine et zelo, ideoque instar Ambrosii sacras Litteras, ac praecipue Paulinas hasce epistolas quasi librum sacerdotalem, quasi vivum Pastorum et Praesulum speculum avide complecteris, atque earum aeque studiosus es ac doctor; indeque Pauli mores, spiritum, animos et ignes imbibisti, atque indies magis hauris et imbibis; perinde ac libros Sapientiales Salomonis et Siracidae assidue, etiam in itineribus et hospitiis (instar magni illius Hosii Cardinalis, qui Concilio Tridentino praefuit) teris et volvis, eorumque sententias gravissimas, quae in rebus quibusque particularem prudentiam tam humanam, quam divinam docent atque praescribunt, quasi ad unguem calles, atque ex earum praescripto et dictamine actus omnes tuos moderaris et dirigis.
Cui ergo justius hocce Paulinum opus, atque imprimis Pontificales atque Archiepiscopales ejus ad Titum et Timotheum epistolas dedicem, nisi Illustrissimae R. T., quae et proprius noster Episcopus es, imo Archiepiscopus, Belgiique Hierarcha, et S. Pauli gradum ac munus sortitus, eumdem aemulari, verbisque et moribus exprimere satagis, atque plures Titos et Timotheos nobis instruis, formas et creas; uti anno praecedente Vicarium tuum, virum integrum, prudentem, fortem aeque ac suavem, atque in negotiis Ecclesiasticis apprime versatum, et longo usu exercitatum, Reverendissimum Gandensem (Gandensium delicias) formasti et creasti?
Accedit, quod ego per plures annos ab Illustrissima R. T., et Reverendissimo Gandensi, Vicario tunc tuo, statis anni festis solemnioribus Mechliniam evocatus, in Metropolitana Ecclesia tua poenitentiarium egerim, dumque saepius cum Illustrissima R. T. familiariter agerem, auctor et incentor hujus operis mihi fuisti; amice enim monebas et hortabaris me, ut ea, quae in totam S. Scripturam jam per octodecim annos semel iterumque in celebri hac urbe tua et Universitate Lovaniensi publice docuissem, typis evulgarem, omnibusque Belgis, quin et aliis provinciis communia facerem. Atque ego quidem tum detrectabam, et excusabam, dicebamque libros esse liberos: eo quod non minor libris, hoc praesertim tam erudito saeculo, quam liberis concipiendis, fovendis et educandis cura, labor et sollicitudo sit adhibenda. Eram enim, et etiamnum sum, silentii et quietis amantior, alteque mihi impressi illud, λάθε βιώσας; et illud S. Job: « Dixi, In nidulo meo moriar; » et illud S. Hieronymi de S. Hilarione: « Crebro mutabat locum, non ex levitate, sed honorem fugiens et importunitatem. Semper enim silentium et vitam ignobilem desiderabat. » Quocirca octogesimo aetatis anno moriens fidenter dicebat: « Egredere, anima mea, quid times? Septuaginta prope annis servisti Christo, et mortem times? » Praesertim cum antiquae et continuae meae infirmitates jugiter me admoneant brevitatis vitae, ut disponam domui meae, utque animam meam virtutibus, et coelestium divinarumque rerum tractatione expoliam, praeparemque ad felicem transitum, et ad beatam aeternitatem; haec enim una cura est, quae Religiosum assidue ad humanarum rerum contemptum, et ad caelestium desiderium, caelestemque vitam exstimulat et impellit, quaeque me ab ipso Religionis ingressu pupugit, et assidue Deo excitante pungit et stimulat.
Verum cum ad Illustrissimae R. T. amicam exhortationem accessit Superiorum meorum, quibus quasi Dei in Religione hac nostra vicariis, voto obedientiae obstrictus sum, voluntas et imperium, jubens ut haec ipsa ederem, acquiescendum mihi fuit, etsi res mihi debili et infirmo difficilis esset et laboriosa; malim enim vitam perdere, quam obedientiam. Coepi igitur inter Magdalenam et Martham horas et operas partiri, atque rem Deo duce aggredi, orsusque sum ab Epistolis S. Pauli: tum quod illae gravissimae sint, uti et difficillimae; tum quod eas tertio et exacte prae aliis S. Scripturae libris docuissem; tum quod antagonistae Sectarii nostri Paulum assidue crepitent, eumque a se suisque sectis stare apud imperitum vulgus clamitent; tum denique quod Paulus, utpote vas electionis et Doctor Gentium, hisce Epistolis tam Praesules et Pastores, quam Principes, Magistratus et Christianos quoslibet, cujuscumque conditionis, status et gradus sint, ad sapientiam aeque ac virtutem, et perfectionem Christianam instruat et informet: quas ob causas, in hoc opere licet aliis commentatoribus sim brevior, prae meo tamen more paulo fui fusior, addidique subinde ea, quae et dogmata, et quaestiones controversas, et morum compositionem spectant; non tamen alia, nec aliunde quam ex re nata, et ex horto hoc nostro Paulino petita: quam ad rem hinc inde raras et selectas veterum sententias, exempla et apophthegmata inserui, quae proprium cujusque tam spiritum, quam sapientiam et prudentiam acuere et excitare, atque ad eumdem in aliis acuendum et excitandum Pastoribus et Ecclesiasticis adjumento esse possint: haec enim Christianae prudentiae, spiritus et zeli fomenta crebro suggerit et aspirat Paulus.
Porro hisce commentariis conscribendis et limandis multis annis assiduo et ingenti labore incubui, studuique quatuor rebus quam maxime: primo, soliditati, ut genuinam Pauli mentem explicarem; secundo, brevitati, in studio enim sacrae Scripturae verissimum est illud: « Ars longa, vita brevis; » ea de causa ex tot et tam vastis aliorum commentariis quasi mellilegium feci, et relictis furfuribus pollinem dedi: mea vero pari delectu et brevitate tradidi. Citavi Patres ad verbum, quantum brevitas tulit; sed ob eam subinde illos in verbis luxuriantes restrinxi, atque sententias illorum illustriores tantum citavi, easque etiamsi disparatas, mediis omissis, conjunxi, verbo uno, aut verbi casu ad congruam syntaxin adaptato, et commutato. Illorum enim medullam et energiam paucis tradere intendi, ideoque nonnunquam, sed rarius, plura eorum verba satis involuta uno alterove meo clariore commutavi, ut prolixitatem vitarem: sed ita, ut fideliter sensa eorum semper expresserim. Tertio, methodo, de qua mox dicam; quarto, claritati; docebo enim sapiens et eruditum est quod clarum est, non quod obscurum. Ut quid enim lingua et sermo nobis datus est, nisi ut clare sensa mentis tum nostrae, tum alienae efferat et explicet? ut quid difficiles et obscuros auctores explicamus, si nostra obscuritate, licet eleganti, tam nos nostraque dicta et scripta, instar sepiarum, quam ipsos auctores magis implicamus et involvimus?
Scopus itaque meus fuit, solide, breviter, methodice et clare tradere sensum maxime genuinum et litteralem harum epistolarum, uti et reliquae deinceps S. Scripturae: ideoque ex textu Graeco, Hebraeo et Syro, atque ex Patribus et Doctoribus ea profero, quae sensum hunc genuinum vel demonstrant, vel illustrant. Hunc scopum in omnibus spectavi et specto, in hunc ubique collimo; an assequar, Lectorum esto judicium.
Quamobrem florida et parerga non sector, nec elegantiam ambio; Theologum enim ago, non oratorem; veritatem vestigo, utilitatem quaero, non umbras et pompam; insisto rebus, non verbis: praesertim cum Apostolus ipse, quem interpretor, profiteatur se imperitum sermone, sed non scientia, I Cor. II: « Et sermo meus, » inquit ipse, « non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. » Qui enim verborum elegantiae studet et incumbit, necesse est ut tantumdem rerum ipsarum studio et profunditati demat et detrahat.
Quare stylo utor didactico et methodico, per notationes, quaestiones, numeros, membra et puncta inciso et distincto, qui in scholis usitatus ad disciplinam et memoriam aptissimus est: hic enim ornari res ipsa vetat, contenta doceri.
Methodus mea haec est: post brevem synopsin totius capitis rem aggredior, atque illustriores Patrum et Doctorum expositiones ordine quamque suo affero: tum ut plenus et perfectus sit commentarius; tum ut S. Scripturae foecunditas appareat; tum quia haec varietas in cathedris et pulpitis, cum multa materia multum affert tam ornamenti quam emolumenti. Sensum vero illum, qui maxime genuinus videtur, expresse designo, eumque aliis praefero et illustro. Connexionem quoque et vim ratiocinationum Paulinarum, ubi eae obscurae sunt, clare ostendo, et in forma dialectica propono. Porro aliorum expositiones saepe non refello, tum ne longior sim, tum ob reverentiam auctorum, tum quia multae sunt probabiles, tum quia verae et genuinae sententiae propositio ac confirmatio reipsa adversarum est refutatio. Aversor Criticos qui ex aliorum censura famam aucupantur; sed falso: nam et ipsi similes patiuntur vel Criticos, vel Apologeticos. Vere dixit Ausonius: « Tria iis avertenda sunt qui gloriam quaerunt: oculi a scriptis aliorum, manus a pecunia quam alius possidet, aures a secretis principum. » Denique Christiani animi semper esse duxi, aliorum labores fovere, laudare, mirari; nullius carpere, despicere, abjicere et impedire. Quid enim quaerimus? gloriam Christi, non nostram, ut Christi nomen per nos et alios quosvis toto orbe propagetur, secundum mensuram gratiae cuique a Deo datae.
Uniformem hanc brevitatem et methodum, quantum licuit, ubique servavi. Verum, prout ipse Paulus subinde magis assurgit, subinde magis se demittit; in nonnullis epistolis planus et facilis, in aliis (uti clare patet in epistola ad Ephesios) obscurus est et sublimis, adeo ut ipse sibi dissimilis et difformis esse videatur: ita pariter necessum me fuit in ejus interpretatione nunc vela contrahere, nunc laxare; nunc attollere, nunc demittere.
Accipe igitur, Illustrissime et Reverendissime Domine, hoc levidense amoris et observantiae meae erga Illustrissimam R. T. testimonium et mnemosynon, imo debitum: ad hoc enim me tum aliis titulis, tum eo praesertim obligas, quod tam me, quam totam Societatem nostram adeo amice et benevole foves et complecteris.
Norunt hoc nostri Lovanienses et Bruxellenses, cujus rei, ut alia praeteream, illud recens et illustre argumentum dedisti, quod a biennio nostrum tirocinium atque Domum probationis in tuam urbem Mechliniensem admisisti, quodque tirones nostros, quasi parvulos tuos Benjaminos, ita amas, visitas, juvas et protegis, ut iis videaris esse Abraham, pater, inquam, dilecti Isaaci, et magnae ejus prosapiae fidelis ac religiosae ad aliorum salutem comparatae, quam Christo Jesu ejusque Ecclesiae instruis et adornas, ut in partem laborum et messis ipsi grandiores facti quandoque veniant, utque Illustrissim. R. T., tuosque quasi subsidiarii milites adjuvent, tum in catechizanda et erudienda plebe, tum in haereticis revincendis, tum in peccatoribus convertendis, tum in omni disciplina Ecclesiastica spirituque Christiano augendo et promovendo: viri enim Religiosi, qui suas in mundo res et spes pro Christi amore, ut eum quam proxime sequerentur, abdicarunt; quique in ipsa religione tum litteris, tum moribus, tum rerum divinarum meditatione multis annis exculti fuerunt, atque instar Noe et Enoch cum Deo ambulare didicerunt: veri, inquam, Religiosi, utpote Deo devincti et conjuncti, nec sua lucra, sed quae sunt Jesu Christi quaerentes, selecta et aptissima sunt Dei instrumenta ad animas convertendas, dirigendas, et perficiendas et salvandas, uti tum hujus saeculi, tum aliorum praecedentium multiplex experientia docuit, et docet. Atque haec est causa, quae Illustrissim. R. T. impellit, ut tirocinium hoc nostrum, et totam Societatem, quae a Deo hoc saeculo excitata fuit ut Luthero et Calvino se opponeret, ut Indos, Japones et Chinenses converteret, ut languescentes Christianos et Clericos excitaret, tenere diligas, defendas et promoveas.
Divina bonitas Illustrissimam R. T. in multos annos nobis, Belgio et Ecclesiae suae incolumem servet, induatque nova virtute ex alto, ut renovetur sicut aquilae senectus, imo juventus tua, utque B. Borromaei et S. Ambrosii aemulus Paulum nobis plene perfecteque exprimas, fiasque magnus Pastor et Doctor multarum gentium tum Episcopali, tum Archiepiscopali jure, illustrissimae R. T. subditarum; ac denique, cum apparuerit summus ille Princeps Pastorum, ab eodem percipias immarcessibilem gloriae coronam. Amen. Lovanii ex nostro Collegio, anno Domini 1614, ipso S. Thomae Aquinatis.
ILLUSTRISSIMAE R. T.
Servus in Christo
CORNELIUS CORNELII Soc. Jesu.
Approbationes
Facultas Provincialis.
Carolus Scribani, Societatis Jesu per Provinciam Flandro-Belgicam Praepositus Provincialis.
Cum Commentarium P. Cornelii a Lapide in omnes Epistolas D. Pauli quatuor Societatis nostrae Theologi, quibus id commissum fuit, recognoverint, et in lucem edi posse probaverint: pro potestate mihi facta ab admodum R. P. N. Claudio Aquaviva, Societatis nostrae Praeposito Generali, concedo haeredibus Mart. Nutii facultatem typis eum mandandi. In cujus rei fidem hasce mea manu subscriptas sigilloque officii munitas dedi, Antuerpiae, 21 martii, anno 1614.
CAROLUS SCRIBANI.
Approbatio Censoris.
Hi Commentarii in omnes S. Pauli Epistolas, auctore R. P. Cornelio Cornelii, Societatis Jesu Presbytero, sunt docti ac pii, et digni qui studiosorum manibus terantur. Quare utilissimum judico, ut in publicum prodeant. Quod testor 14 januarii, anno 1613.
EGBERTUS SPITHOLDIUS, S. T. L. Canonicus et Plebanus Antuerpiensis, librorum Censor.
Prooemium De Praerogativis Sancti Pauli
Octo dotes et praerogativae eximiae in S. Paulo considerandae et admirandae sunt. Prima est, praeclara ejus natura et indoles; secunda est, mira ejus vocatio et gratia; tertia est, rara ejus sapientia; quarta, heroicae ejus virtutes; quinta, efficacia et fructus in evangelizando; sexta, illustre illius martyrium; septima, miracula; octava, ejusdem fama et gloria.
Caput I: De Genere Et Natura Pauli
Quoad primum, fuit Paulus nobili Judaeorum prosapia ortus, e tribu Benjamin. S. Hieronymus, lib. De Scrip. Eccles., cap. xv, videtur tradere Paulum Gischalae, Judaeae oppido, natum esse; quo a Romanis capto, eum cum parentibus suis Tarsum Ciliciae commigrasse. Verum idem S. Hieronymus, in epist. ad Philem., hanc traditionem fabulam appellat, et vere fabula est. Certum enim est Paulum non Gischalae, sed Tarsi natum esse. Id enim ipse affirmat Act. xxii: « Ego, » inquit, « sum vir Judaeus, natus in Tarso Ciliciae. »
Porro Tarsus Ciliciae erat metropolis, et jus municipale a Romanis fuerat consecuta, ita ut Tarsenses censerentur cives Romani et civium Romanorum privilegiis fruerentur. Unde Paulus, Act. xvi, 37, et xxii, 25, civem Romanum se esse proclamat: « Si hominem Romanum, » inquit, « et indemnatum licet vobis flagellare? » Cumque diceret Tribunus: « Ego multa summa civitatem, » vel, ut Graeca habent, politeian, "civitas"; respondit Paulus: « Ego autem et natus sum. » Jus hoc civitatis Romanae adepti sunt Tarsenses a Julio Caesare et ab Augusto, eo quod utriusque partes in bellis civilibus strenue adjuvissent. Unde et Tarsus Juliopolis est dicta, ut testatur Dio Cassius, lib. XLVII.
Hac de causa liberaliter et nobiliter educatus fuit Paulus, atque Graecorum litteris et liberalibus disciplinis egregie excultus: nam harum scholae florebant Tarsi, iisque ita dediti erant Tarsenses, ut teste Strabone, lib. XIV, in studiis hisce superarint Athenas et Alexandriam; adeoque ipsa Roma Tarsensibus litteratis abundarit. Paulus ergo Gentilium scientiis Tarsi apprime imbutus, inde, quod genere Judaeus esset, ad Judaeorum metropolim Hierosolymam, ut sacris disciplinis a Gamaliele erudiretur, profectus est. « Ego, » inquit ipse Act. xxii, « nutritus sum in ista civitate, secus pedes Gamalielis eruditus juxta veritatem paternae legis, aemulator legis, sicut et vos omnes. »
Tantum vero in hisce profecit, ut Tertullianus, lib. V Contra Marcion., ante finem, asserere non dubitet neminem magis nosse medullas Scripturarum, quam S. Paulum. Audi et S. Hieronymum ad Paulinum: « Cur dicitur, » inquit, « Paulus vas electionis? nempe, quia legis et S. Scripturarum erat armarium. »
Fuit autem Paulus Pharisaeus, quae secta apud Judaeos erat nobilissima et praestantissima. Ita enim ipse ait Act. xxvi, 5: « Secundum certissimam, » graece akribestaten, id est diligentissimam, exactissimam, religiosissimam, « sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus. »
Jam vero insignis, magnanima et heroica ejus indoles elucet in ardenti ejus zelo et pugna pro Judaismo, quo, errare licet, putansque obsequium se praestare Deo, ipse adhuc adolescens ducem se praebuit Judaeis ad persequendum et extirpandum Christianos.
« Saulus, » inquit Lucas, Act. viii, « devastabat Ecclesiam, per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. » Et cap. ix, 4: « Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. » Luculentius vero ipse Paulus, Galat. cap. i, vers. 13: « Supra modum, » inquit, « persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. »
Nimirum mystice impletum est in Paulo vaticinium Jacobi, Genes. xlix: « Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. » Praeclare S. Augustinus, lib. XXII Contra Faust., cap. lxx: « Animae, » inquit, « virtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe vitia, quibus hoc ipsum indicent, cui virtuti sint potissimum accommodatae, si fuerint praeceptis excultae. Sic Moyses occidens Aegyptium, vitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat: ita quoque Pauli saevitia silvestre erat vitium, sed magnae fertilitatis erat indicium. »
Quis enim postmodum in Evangelio toto orbe propagando animos et ignes Pauli aequavit? quis in laboribus pluribus? quis in carceribus abundantius? quis in crucibus et plagis majoribus? quis in periculis tam interritus? quis in arduis tam audax et excelsus? quis tanta, non dicam moliri, sed et cogitare ausus fuit, quanta molitus est, fecit et confecit Paulus?
Caput II: De Mirabili Vocatione Et Gratia Sancti Pauli
Secundo, illustris Pauli vocatio et gratia imprimis in eo elucet, quod ipse a Christo immortali et glorioso e coelis vocatus sit, cum alii Apostoli a Christo mortali in terra vocati sint. Rursum, quod Christus cum Paulo quasi duellum inierit, eumque sui odio flagrantem, in ipsa persecutione in terram prostraverit, vicerit, subegerit. Cum enim inclamasset illi Christus: « Saule, Saule, quid Me persequeris? » Mox ille: « Quis es, Domine? » Rursum Christus: « Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. » Cui ille statim manus dans: « Domine, quid Me vis facere? » Quam valida haec Christi cum Paulo contentio! quam potens vocatio! quam efficax gratia, quae momento cor Pauli hostile sibi subditum, amicum et obsequens effecit, quae Saulum in Paulum, lupum in agnum, persecutorem in praedicatorem, Judaeum in Apostolum commutavit! Et qualem quantumque Apostolum, audi: « Vas electionis (instrumentum et organum electum) est mihi iste, ut portet nomen Meum coram Gentibus, et regibus, et filiis Israel. Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine Meo pati. »
Mirantur S. Ambrosius, Basilius, Aristoteles, Plinius et alii echineida, sive remoram, exiguum pisciculum, qui vastissimas navium moles validissimis etiam ventorum turbinibus agitatas, nullo suo labore, non detinendo, non manus injiciendo, non alio modo quam iis adhaerendo, remoratur et sistit. Causam et modum hasce naves sistendi varii varium divinant. Alii fieri id putant, quod echineis navi qualitatem aliquam imprimat, quae ejus impetum licet citatissimum remoretur; alii, quod adhaerendo detineat per virtutem sibi innatam, sicut homo per manum detinet lapidem ne cadat; alii, quod primo se ipsam sistat, et immobiliter adhaereat loco et spatio suo, ita ut nulla vi, etiam navim impellente, inde dimoveri possit, ac consequenter nec navis cui adhaeret cuique se affixit.
Quanto magis mirum fuit in Paulo, Deum hominem turbinibus concupiscentiae in barathrum ruentem praecipitem sistere? ejus amores et aestus inhibere, imo in contrarium reflectere? ad Christum, quem pessime oderat, trahere, Christo unire et vincire?
Hanc sui vocationem et gratiam admirans Paulus, 1 Timoth. i, 15: « Fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam. » Quis poenitens veniam et gratiam non speret, cum Saulum blasphemum et persecutorem Christi, ab eo in gratiam intimamque amicitiam receptum videt?
Jam vero quanta fuit Christi gratia, qua Paulum Gentium doctorem orbis magistrum creavit? « Mihi, » inquit ipse, Ephes. cap. iii, 8, « omnium Sanctorum minimo data est gratia haec, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. » Et 1 Timoth. cap. ii, vers. 7: « In quo positus sum ego praedicator et Apostolus (veritatem dico, non mentior), doctor Gentium in fide et veritate. » Dicebat ille adulator: « Divisum imperium cum Jove Caesar habet. » Nos vere dicere possumus Christum cum Paulo, non imperium, sed titulos et munia sua divisisse: Christus enim orbis est redemptor et doctor; Paulus vero praeco est et doctor orbis omniumque gentium.
Huic vero gratiae quam strenue cooperatus est Paulus? quanta fide munus sibi commissum obivit? quam sedulum, ardentem et indefessum se Gentibus omnibus praeconem exhibuit? Dicat ipse, Roman. xi, 13: « Quamdiu ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, » Spartam quam nactus sum, exornabo; et 1 Cor. cap. xv, vers. 10: « Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit; sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum. »
Porro quantos Evangelii et Gentium causa labores generose exantlarit, quanta pericula intrepidus adierit, quanta ludibria, aerumnas, plagas et verbera alacer sustinuerit, enarrat ipse 1 Cor. cap. iv, vers. 9: « Spectaculum, » inquit, « facti sumus mundo, et angelis et hominibus: nos stulti propter Christum, usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus (akatastatoumen, incertis locis et sedibus vagamur et discurrimus), et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus; tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. »
Uberius vero, plenius, nervosius laborum et passionum suarum catalogum seriemque generosus Christi athleta pertexit, aut potius perstringit II Corinth. xi, 23: « In laboribus, » inquit, « plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui: in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. »
Caput III: De Rara Sapientia Pauli
Tertio, eximia Pauli sapientia passim in epistolis ejus conspicua est. Ipsae enim continent medullam fidei et religionis Christianae. Sane de gratia, de praedestinatione; de Christi redemptione et tota ejus in carne economia, de matrimonio et jure conjugum, de caelibatu, de Ven. Sacramento et sacrificio, de novem ordinibus angelorum, de muniis Episcoporum, Presbyterorum, Diaconorum totoque ordine hierarchico nullus ita plane, graviter, exacte et sapienter disseruit ac Paulus.
Taceo naturalem et graecanicam ejus scientiam, in qua Tarsi insigniter, ut dixi, excultus fuit, quam etiam Ethnici admirati sunt: adeo, ut tradat S. Chrysostomus, hom. 3 in 1 ad Cor., apud Ethnicos disceptatum fuisse, an Paulus Platoni, cujus doctrinae gravitatem et subtilitatem illi in primis venerantur, praeferendus esset.
Memoria dignum quod de S. Paulo scribit Clemens Alexandrinus, lib. VI Stromat., his verbis: « Quomodo Deus Judaeos salvos esse voluit, dans eis Prophetas; ita etiam Graecorum spectatissimos propriae suae linguae exercitatos, prout poterant capere Dei beneficentiam, a vulgo secrevit. Praeter Petri praedicationem declaravit Paulus Apostolus dicens: Libros quoque Graecos sumite, agnoscite Sibyllam, quomodo unum Deum significet, et ea quae sunt futura: Hydaspen sumite, et legite, et invenietis Dei Filium multo clarius et apertius esse scriptum, et quemadmodum adversus Christum multi reges instruerent aciem, qui eum habent odio, et eos qui nomen ejus gestant, et ejus fideles, et adventum, et tolerantiam. » Haec Clemens, non ex epistolis, sed ex concionibus S. Pauli, per manus tradita posteris consignavit: unde discas quanti veteres ac S. Paulus Sibyllina oracula fecerint. Ita Baronius in Apparatu Annal.
Christianam et divinam ejus sapientiam intueamur: cujus praecellentiam et profunditatem satis ipse insinuat, cum ad Gal. i, asseverat se Evangelium non ab homine accepisse et didicisse, sed per revelationem Jesu Christi. Rursum, quod II Cor. xii, se raptum asserat in tertium et summum Beatorum coelum, scilicet in paradisum, ibique audivisse arcana verba, quae non licet homini loqui, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt. Sublimia illa ac coelestia, homini ineffabilia, imo incomprehensibilia sunt. « Tria sunt, » ait Sapiens, « mihi difficilia: via aquilae in coelo, via colubri super terram, via navis in medio mari. » Quis aquilam hanc Paulum in coelum pernicissime se librantem vel visu assequatur? Paulus ergo non in terrena, sed in coelesti schola eruditus, ibidem quasi creatus et consecratus est magister Evangelii doctorque orbis.
Moses in Sina collocutus cum Domino, acceptis ab Eo legis tabulis, inde prodiit quasi novus et coelestis legislator ad populum: Paulus vero non e Sina, sed e coelo, quasi Propheta, imo quasi angelus urano-gnomon in terram descendit, ut arcana legis Evangelicae toti orbi panderet, atque eructaret mysteria aeternis temporibus tacita et abscondita a constitutione mundi. Quapropter Origenes affirmat extitisse nonnullos, qui crederent Paulum esse veritatis Spiritum a Patre missum, quem Christus suis discipulis promiserat, dicens, Joan. xv: « Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere: ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. »
Verius et solidius S. Dionysius Areopagita, Pauli proles et haeres, cap. vii De Divin. Nominib., Paulum communem nostrum solem; et alibi, eumdem sapientiae abyssum indigitat, ab eoque altissima sacramenta suamque Ecclesiasticam pariter et Coelestem Hierarchiam accepisse se gloriatur. Audi S. Chrysostomum, hom. 4 De Laudibus S. Pauli: « Paulus, » inquit, « archetypus bonorum, cui omnem praedicationem, res orbis, mysteria cuncta universamque dispensationem Deus concessit. Ipse caelum solem habens justitiae, ipse mare sapientiae purissimum et profundissimum. » Audi S. Hieronymum, epist. 61 ad Pammachium: « Paulus, » inquit, « vas electionis, tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, flumen eloquentiae Christianae, qui mysterium retro generationibus ignoratum, et profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei magis miratur, quam loquitur: quem quotiescumque lego, videor mihi non verba, sed audire tonitrua. »
Amplius dico: Paulus doctor fuit Petri, doctor Apostolorum, imo doctor Angelorum. Ut alia praeteream, Paulus insigni sapientia, fiducia et constantia Petrum a recto tramite Christianae libertatis deviantem, et nonnihil in Judaismum inclinantem, redarguit, revocavit et correxit. « Cum venisset, » ait ipse Galat. ii, « Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Et cum vidissem quod non recte ambularet ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice, quomodo Gentes cogis judaizare? » Rursum, magnum illud mysterium vocationis Gentium ad fidem et ad Christum primus ipse mox a sua conversione, utpote doctor Gentium a Deo electus et declaratus, Act. ix, 13, plene cognovit: ipse Apostolos, ipse Ecclesiam, ipse angelos edocuit. Loquatur ipse, imo loquatur potius per eum Spiritus Sanctus, Ephes. iii: « Prout potestis, inquit, intelligere prudentiam meam in Christo: mihi omnium Sanctorum minimo data est haec gratia, in Gentibus evangelizare; ut innotescat principibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam (puta per me Ecclesiae doctorem) multiformis sapientia Dei secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro. »
Nemo jam mirabitur S. Chrysostomum, praefatione in Epist. ad Romanos, proclamare laicos omnes, etiam opifices et mercatores, Paulum identidem legere debere. « Quod si cui id per negotia non liceat, » inquit, « hic saltem me Paulum enarrantem et explicantem assidue audiat »: quare commentaria quae in Paulum reliquit nobis Chrysostomus, homiliae ejusdem fuerunt ad Populum. Sane ipse Chrysostomus, ut refert Georgius, Patriarcha Alexandrinus, in ejus Vita, nunquam sinebat Paulum e manibus elabi, sed assidue eum legebat, ac miraculi loco habebat ejus sapientiam.
Jam vero Paulus haeresomastyx sua sapientia et acrimonia omnes Novatorum aetatum omnium errores destruit et configit. Auctor est S. Augustinus, lib. VII Confess., xxi, sub initio conversionis avidissime se sacram Scripturam et prae caeteris Apostolum Paulum ingenti fructu legisse; quinimo Pauli lectione plane conversum se fatetur idem Augustinus, ut mox ex eo audiemus. Atque haec fuit causa, cur prisci haeretici Paulum Paulique epistolas proscripserint. Fuerunt illi triplices. Primi omnes Pauli epistolas repudiarunt easque a canone S. Scripturae detruncarunt. Horum parens et dux, teste Irenaeo, lib. I, cap. xxvi, et Eusebio, lib. III Histor., cap. xxvii, fuit mentis inops Ebion (sic namque in eum vere ludit S. Ignatius: Ebion enim hebraice pauperem et inopem significat), qui judaizans Apostolum Paulum, quasi legis suae hostem, Apostatam et Graecum per summam contumeliam appellabat. Hunc Paulum ducem et errorem secutos esse Helcheseitas, auctor est Eusebius, lib. VI, cap. xxvii.
Secundi non omnes quidem Pauli epistolas, sed aliquas duntaxat, quas semet suis dogmatibus infestas videbant, ex catalogo sacro, more, ingenio et fastu haereticis usitato abraserunt. Hi fuerunt Encratitae, Severiani, Marcionitae, Manichaei, Ariani, Aetiani: nimirum Encratitae et Marcionitae utramque ad Timotheum, et unam ad Titum, alii alias sustulerunt.
Tertii omnes Pauli epistolas receperunt, verum asseruerunt in iis multa esse scripta dictante non Spiritu Sancto, sed genio et ratione humana: uti epistolam ad Philemonem, item ea quae naturaliter et familiariter scire et scribere poterat Paulus. Ita censuit anonymus ille, Fabricii discipulus, contra quem S. Augustinus sub nomine adversarii legis et Prophetarum duos libros edidit. Huc etiam allusit Erasmus, cum in cap. ii et xxvii Matthaei asserit scriptores sacros subinde memoria lapsos esse, et leves quosdam errores admisisse. Alii denique subinde vitiatas et a falsario quopiam depravatas hasce epistolas somniarunt.
Hac similive de causa Marcion, teste Epiphanio, haeresi 42, e ceteris epistolis, quas ipse admittebat, id quod sibi videbatur, quodque palato et oculis suis non allubescebat, spongia sua politula et delicatula, quasi spurium extersit ac dispunxit.
Verum veritas et auctoritas S. Pauli has omnes nebulas mox dispulit atque disjecit; adeo ut jam vel fanaticorum, vel umbrarum potius quam hominum obsoletae et emortuae sint hae cum suis auctoribus haereses. Quare iis refutandis non immorabor; videat, qui volet, Irenaeum, Epiphanium, Petrum Cluniacensem, epistola priore Contra Henricianos et Petrobrusianos, atque Sixtum Senensem, lib. VII Biblioth., cap. vii. Tantum illud hic animadversione dignum est, veteres illos haereticos, licet epistolas hasce respuerent, eas tamen Paulo ascripsisse. Itaque communis Orthodoxorum jam olim omnium consensus fuit, et est, hasce omnes epistolas, excepta una ad Hebraeos, de qua aliquando dubitarunt nonnulli (ut suo loco dicam), esse canonicas, plenas majestate et spiritu Apostolico: quinimo nostri Sectarii hasce Pauli epistolas prae caeteris sacrae Scripturae libris laudant, colunt et jactitant. Sed et hi in alium lapidem impingunt. Dum enim non advertunt, quando, contra quos, qua de causa tam acriter subinde insurgat Paulus, a mente et sententia Pauli aberrant: nam uti ille qui acrius errorem aut vitium aliquod persequitur, in oppositum aliudque extremum videtur declinare et impingere; ita Paulus, dum contra Judaeos Gentesque sui temporis disputans, legis et naturae opera caeremoniasque elevat et convellit, dum Christi fidem et gratiam inculcat, videtur imperitis tollere liberum arbitrium, operaque bona et meritoria, atque uni fidei salutem et justitiam ascribere et consignare. Nimirum, imperiti et stulti dum fugiunt vitia, in contraria currunt. Hoc modo Philippus ille, vere Melancathon, pro Paulo in sua Confessione, vel potius confusione, Augustana passim testem citat S. Paulum; atque ut in ejus epistolis homo profanus egregie versatus sit oportet. Omnes enim ipsi Paulinis sententiis ad suas haereses utuntur et abutuntur, et de earum sensu intelligentiaque perpetuo cum Orthodoxis, imo inter seipsos concertant.
Lutherus stolide et superbe extollit Melanchthonis sui in D. Paulum commentaria. Quale hoc supercilium dedit Lutherus: « Ego tibi, mi Melanchthon, vere tribuo, neminem melius te scripsisse in D. Paulum. Ego scio, quo judicio et spiritu hoc de te pronuntio: Hieronymi et Origenis commentaria esse meras nugas et ineptias, si tuis comparantur. » Quale hoc supercilium? nimirum e Platon philonizei, e Philon platonizei, nimirum potho philippizei, Lutherus philippizat, quia Philippus lutherizat. Itaque vere ad suam mentem dixit Lutherus: "Nullus melius" — scilicet ad Lutheri palatum et sensum, nullus melius, hoc est lutheranius — "in D. Paulum scripsit, quam Melanchthon." Hieronymus, Origenes aliique Patres, quia antilutherani, ideo Luthero pessime scripserunt: suis enim scriptis novam Lutheri fidem ejusque cacangelion configunt, destruunt, evertunt.
Calvinus, odium Dei et hominum, passim pro fide sua calva et bonorum operum inope, pro libero arbitrio, pro reprobationis, praedestinationis, virtutum peccatorumque fato, pro justitia Christi nobis imputata, pro concupiscentia culpa aliisque similibus sibi placitis, testes Paulum et S. Augustinum producit, eos a se stare clamitat, et quasi haeresum suarum auctores dilaudat. Sed fallitur erro, fallitur impostor, ut suis quibusque locis ostendam. Atque, ut ex ungue leonem agnoscas videasque quam ipse aliique Novatores paralogizent, qualiaque ex Paulo sophismata texant: Accipe e multis unum, commune et frequens eorum sophisma, imo fraudem manifestam. Solent ipsi a propositione Pauli indefinita inferre universalem; solent ex una parte totum concludere; solent ab affirmativa indefinita inferre negativam universalem, v. g. « Fides, » inquiunt, « teste Paulo, sola fides justificat; ergo opera non justificant, ergo nihil aliud a fide justificat »; quod perinde est ac si tali ratione concluderent: "Panis alit hominem, ergo caro aut piscis non alit hominem"; "Homo vivit per respirationem, ergo non vivit per cibum"; "Homo est animal, ergo leo non est animal."
Alterum accipe: Paulus saepe obscurus est et difficilis; eo abutuntur Novatores, ejusque obscuritate, quasi latebris, errores suos velant et contegunt; atque ex obscura Pauli sententia dogmata sua aeque obscura et abstrusa demonstrare nituntur. Verum hic seipsos conficiunt. Hic enim vel ex sua confessione convincuntur et fateri coguntur, Paulum et S. Scripturam non esse claram et perspicuam, ac consequenter non posse esse judicem, qui controversias fidei decidat, enodet et determinet. Judex enim qui obscuram et ambiguam fert sententiam, quam utraque litigantium pars sibi arrogare et attribuere possit, litem non decidit, non determinat, neutri parti causam adjudicat. Lis ergo in fide et religione apud haereticos interminabilis, kai aspondos polemos. Omnes enim ipsi Paulinis sententiis ad suas haereses utuntur et abutuntur, et de earum sensu intelligentiaque perpetuo cum Orthodoxis, imo inter seipsos concertant.
Exemplo non obscuro, sed claro res patebit: asserit S. Paulus Christum in institutione Eucharistiae dixisse: « Hoc est corpus Meum, hic est sanguis Meus. » Idem iisdem verbis dixerunt Evangelistae omnes, qui ultimam Christi coenam enarrarunt. Calvinus et Calvini asseclae verba Christi clara, simplicia, historica, testamentaria ultimae voluntatis Christi, ad figuram et tropum torquent sensumque esse volunt: "Hoc est figura corporis et sanguinis mei." Quid agitis? cornicibus, vobis ipsis, inquam, oculos configitis. Ad Scripturam orthodoxos provocatis, ad illam quasi judicem certum et clarum appellatis, per eam omnem traditionem Patrum et Ecclesiae excluditis. Scripturam proferimus, Scripturae verba clara et plana sunt: « Hoc est corpus Meum, hic est sanguis Meus. » Nos planum et clarum verborum sensum amplectimur, vos illum declinatis; imo verba ipsa vestra explicatione invertitis et evertitis, quia pro corpore figuram et umbram corporis surrogatis: quo jure? qua fide? Pari jure et modo licebit omnia testamenta, omnes libros, omnes historias, fidem omnem subruere.
Asserit Scriptura Christum esse natum, passum, crucifixum: pari libertate, qua vos, exponet Manichaeus Christum natum, passum et crucifixum esse, non revera, sed per figuram, speciem et apparentiam tantum. Asserit Scriptura Filium esse Deum: exponet more vestro Arius Filium esse Deum, non proprie, sed tropice per metonymiam, puta esse Deum, hoc est esse hominem divinum. Asserit Scriptura in fide SS. Trinitatis, Patris, et Filii et Spiritus Sancti, nos esse baptizandos: exponet vestro genio Sabellius, haec tria significare Trinitatem, non personarum, sed nominum tantum, et potestatum unius ejusdemque personae divinae. Si in loco tam plano, tam claro nobis obstrepitis, si de sensu tam aperto nobiscum contenditis, quid facietis in locis plane obscuris et implicatis?
Quid? Vos ipsi in hoc aliisque Pauli locis, de Pauli mente acerrime inter vos ipsos digladiamini: quis lites hasce componet? quis hic judex sedebit? quis arbiter? Sane, nisi veneranda saeculorum omnium antiquitas causam definiat, nisi prisca majorum Patrumque fides canam veritatem ostendat, nisi Ecclesia, quae columna est et firmamentum veritatis (Ecclesiae enim a Christo data est S. Scriptura ejusque sensus concreditus, ut sit ejus custos et doctrix), audiatur: nemo erit ad diem usque judicii, qui lites hasce resolvat et terminet. Quis credat Christum Dominum tam male consuluisse et providisse Ecclesiae, et omnis alia hominum respublica suos judices habeat, qui lites quasvis decidant et determinent. Plurima talia recenset illustrissimus Cardinalis Bellarminus in suo opere Controvers., quod vere est panoplia rectae fidei opusque aeterna memoria dignum. Praevidit hoc et praemonuit S. Petrus, epist. II, cap. III: « Charissimus, » inquit, « frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut et in omnibus epistolis: in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem. »
Caeterum Paulum non Calvinianae, nec Lutheranae, sed Catholicae et Romanae fuisse religionis et fidei, nemo eum lectitans ambigere potest. Paulus enim asserit se fuisse caelibem, caelibatum laudat, virginitatem suadet; gloriatur in cruce, in jejuniis, in vigiliis; castigat corpus suum; reprobus fieri timet; merita bonorum operum commendat, Deumque eis redditurum coronam justitiae asseverat; damnat eos qui fidem Deo datam, vota, inquam, violant; docet homines esse liberi arbitrii, eisque ut liberis suadet et praecipit actus humilitatis, obedientiae, charitatis, etc.; docet hominem sui peccati et damnationis esse auctorem, ac thesaurizare sibi iram, non Deum qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, etc. Haec loquitur, haec scribit Paulus. Utri haec docent, Catholicine et Romani, an Calvinistae et Lutherani? Tuam fidem, tuum judicium, tuam conscientiam, o lector, appello.
Scio, dices, Catholici, non Calvinistae, nec Lutherani, qui nullos caelibes, nullas virgines habent, omnes conjugatos volunt, qui jejunia et poenitentias horrent, corpus delicate habent, fide divina et speciali credunt singuli se praedestinatos et salvandos, merita operum execrantur, votifragi sunt et votifragos recipiunt ac laudant, docent homines libero carere arbitrio, Deum omnium humanorum operum, tam bonorum quam malorum, ac consequenter tam damnationis quam salvationis cujusque esse auctorem; fidem solam tegere peccata, justificare, salvare, etc. Quae ergo conventio Christo cum Belial, luci cum tenebris, Paulo cum Calvino?
Verum, missis haereticis, ad nostros Orthodoxos oceanus redeamus. Paulus, ut dixi, oceanus et abyssus est tam sapientiae, quam zeli et spiritus divini, atque utraque haec ita mixtim et glomeratim eructat et convolvit, ut se ipse capere suamque vim expromere non posse videatur; ac veluti balistae nostrae nitrato ac sulphureo pulvere gravidae, eo accenso ingentes ferri, aeris, lapidum globos, fulminum instar, flammis eluctantibus cum horrendo fragore et fumi convolutione contorquent; ita incensum Pauli pectus sapientia aeque ac spiritu gravidum et turgidum, cum densas utriusque flammas expromere et ejaculari nititur, quasi fumo intermicantia fulgura, et crebra tonitrua verborum et sententiarum vomit et conglobat, eaque de causa menti audientium et legentium nebulam non raro effundit, quae deinde si a doctore elucidetur et clarescat, in magnum doctrinae et charitatis incendium flammescit.
« Praedicatio mea, » inquit ipse I Corinth. II, « non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Sapientiam autem loquimur inter perfectos; sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. »
Apostolus ergo sensu et rebus turgidus, ad verba et syntaxim non aeque respicit, sed multa commiscet, inserit, incidit, mutilat, divaricat, absorbet. Hinc crebrae ei sunt aposiopeses, mutilae sententiae, hyperbata, anantapodota, et id genus tropi, qui legenti vel interpreti supplendi vel ordinandi sunt. Taceo phrases Graecas et Hebraeas: Paulus enim, uti Hebraeus erat, ita hebraismis abundat. Atque haec una inter alias obscuritatis harum epistolarum est causa, qua retardatus et revocatus S. Augustinus, vir licet tanti ingenii et eruditionis, commentarium olim in epistolam ad Romanos orsus, mox resiliit: « Coeperam, » ait S. Augustinus, lib. I Retract., cap. XXV, « in epistolam ad Romanos; sed quoniam, si perficeretur, plures futuri erant libri, et ipsius operis labore ac magnitudine deterritus, in alia faciliora deflexus sum. » S. vero Chrysostomus, magnus Pauli admirator, interpres et assecla, quem deinceps Theophylactus, Photius, Oecumenius, Euthymius et alii secuti sunt, quique nobis quoque prae aliis in hoc commentario facem praeducebit: Chrysostomus, inquam, cujus maxima in Paulinis epistolis explicandis laus constat, felicius id, ut sum tentavit, non suo, sed Pauli lumine et institutione.
Dum enim hosce suos in Paulum commentarios dictaret, visus est vir quidam augustus, S. Pauli effigie et habitu, ei astare, qui ea quae scriberet in aurem suggereret. Cujus rei testis oculatus est Proclus, qui postea factus est Episcopus Constantinopolitanus, apud Leonem Augustum in Vita S. Chrysostomi. Unde et Damascenus, De Imaginibus, orat. I, testatur S. Chrysostomum in musaeo perpetuo habuisse imaginem S. Pauli, in eamque saepe oculos et animum intendisse.
Denique graviter aeque ac vere Eusebius, lib. III Histor., cap. XXIV: « Paulus, » inquit, « qui inter ceteros Apostolos eruditior etiam in verbis videtur, et in sensibus praepotens, non amplius quam parvulum epistolarum suarum corpus reliquit, quod utique immensa continet intra se atque innumera sacramenta: utpote qui usque ad tertium coelum raptus, quae gererentur inspexerat, et in ipsum quoque Deo dignum paradisum abductus viderat ibi ineffabilia verba, et doctrinam illius interim scholae discipulus effectus exceperat. »
Caput IV: De Virtutibus Sancti Pauli
Quarto Paulus virtutum omnium illustre fuit speculum et exemplar: quippe qui eas exacte gentes omnes toto orbe dispersas docere deberet, non tam verbis quam factis: longa enim et languida est doctrina virtutum per verba; brevis vero et efficax eadem est per facta et exempla. Viderunt id quoque Gentiles Philosophi. Quare Epictetus, Enchiridii cap. XXIX: « Nunquam, » inquit, « te Philosophum profitearis, nec apud imperitos multum disputa de praeceptis, velut in convivio, nec dic quo pacto sit edendum, sed ede ut decet. Nam et oves non foenum afferunt opilionibus, sed pastu intra se concocto exterius proferunt lanam. Et tu ergo ne verba ostendas imperitis, sed opera quae verborum concoctionem sequuntur. »
Paulus ergo Christianae virtutis et perfectionis magister peritissimus, eamdem magis vita et gestis quam sermone docuit et expressit. Unde II Cor. VI, 4: « Exhibeamus (Graece συνιστάντες ἑαυτούς, id est commendantes, hoc est commendamus) nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris. » « Paulus, » inquit Chrysostomus, « omnium virtutum fuit area; adeo ut, etiamsi quis totum contra eum justorum chorum sigillatim appendat, inveniat trutinam virtutum ponderiorem a Pauli parte depressam. »
Porro virtutes has in hisce epistolis, quasi in horto quodam deliciarum ita luculente inseruit et expressit, ut, si Paulum non aliunde, certe ex scriptis suis agnoscas et admireris; quin et in teipso persentiscas. Sicut enim in sole diutius inambulantes, calorem inde sibi cum colore conciliant vel nescientes, nec advertentes; ita fieri non potest, ut qui non obiter et parergos, sed accurate et sedulo Paulum versat, Pauli sensu non afflatur ac spiritu. Age, si lubet, in hoc deliciarum paradiso inambulemus, libemus florem et pomum hinc inde unum.
Vis violam humilitatis? « Ego, » inquit, « sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Novissime omnium tanquam abortivo visus est et mihi Christus. Mihi omnium sanctorum minime data est haec gratia. Blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus. »
Vis myrrham poenitentiae? « Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Eramus aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam, salvos nos fecit. »
Vis juglandem temperantiae? « Usque in hanc horam esurimus et sitimus. » Abstemium fuisse Paulum et nunquam vinum bibisse censet Baronius, anno Christi 36, et alii. Idque ex eo colligi potest, quod Timotheus, Pauli discipulus, ex Pauli utique institutione, exemplo et disciplina, abstemius fuerit. « Noli, » inquit ipse, I ad Timot. cap. V, 23, « adhuc aquam bibere, sed modico vino utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. » Idem colligitur ex voto nazaraeatus, quod, ut satisfaceret Judaeis, fecit Paulus, Act. XXI, statimque postero die explevit. At quomodo illud explere potuit postero die, atque purificari in templo, nisi jam ante sua consuetudine vino (quod proprium erat hujus ritus et nazaraeatus, teste Josepho, lib. II Belli, cap. XV) abstinuisset? alioqui enim fuisset haec non religio, sed potius quaedam legis illusio, et simulatae sanctitatis effictio, et tanquam in scena fabula, ac in re gesta affectatum mendacium, quae omnia prorsus indigna sunt non solum tanto Apostolo, sed et quolibet Christiano.
Vis lilia castitatis? « Aemulor vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. » Rursum: « De virginibus praeceptum Domini non habeo: consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo enim hoc bonum esse, propter instantem necessitatem. Volo omnes homines esse sicut meipsum. » Unde liquet, Paulum non conjugalem, sed caelibem egisse vitam, uti communis habet Patrum et Orthodoxorum sensus et consensus.
Vis palmam contemptus mundi, humanae laudis et vituperii? « Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die; sed neque meipsum judico: qui autem judicat me, Dominus est. »
Vis amaranthum crucis? « Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto. »
Vis rosam aculeatam amoris Christi? « Vivo ego, jam non ego; vivit vero in me Christus; mihi vivere Christus est, et mori lucrum. » Hac etiam de causa singulis saepe periodis nomen Jesu vel Christi repetit et personat; utpote quod plusquam adamantinis litteris cordi insculpserat. Sane si cui Sanctorum, Paulo certe, Jesus erat mel in ore, melos in aure, jubilus in corde. Quam assidua ubique fuerit Pauli cum Christo conversatio, docet S. Chrysostomus, hom. 55 in Matth., cap. XVI: « Paulus, » inquit, « cum in terris esset, ubi Seraphim sunt, ibi conversabatur, propius Christo assistens quam hastati et stipatores isti regi assistunt: quippe cum isti aspectum huc illuc circumferant, ille vero nulla rerum specie motus universam mentis aciem ad regem (Christum) semper tenderet. »
Vis hyacinthum coelestium cogitationum et desideriorum? « Fratres, jam non estis hospites et advenae; sed estis cives Sanctorum et domestici Dei. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Nostra conversatio in coelis est: unde et Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. » Et vero omnia in hisce epistolis caelestes spirant animos et ignes. Nec aliud in eis ubique agit Paulus, quam ut doceat omnes terrena despicere, concupiscentiae turbines sedare, carnis fluxos et infimos, sed incensos amores restinguere, mentem ad caelestia et ad Deum avocare, illi unire et sociare.
Vis heliotropium gratitudinis, orationis et devotionis? Ephes. I: « Benedictus, » inquit, « Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in coelestibus, in Christo: sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus quae superabundavit in nobis, in omni sapientia et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis, et quae in terra sunt, in ipso. In quo etiam et nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae: ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo. » En quos gurgites, quae flumina gratiarum et laudum convolvit et revolvit, eructat et regurgitat in Deum omnium fontem.
Vis (ut alia praeteream) malogranatum charitatis? Hoc sane in Paulo tam vernans, tam redolens, tam punice erubens mire adblanditur. Accipe et degusta. « Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? sicut scriptum est: 'Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis.' Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum (πέπεισμαι, certo mihi persuadeo, fixum mihi et certum est) quia neque mors (comminata), neque vita (promissa), neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum (neque coeli, neque inferi), neque creatura alia (quae esse aut fingi possit), poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. »
Atque ne putes otiosa et inania haec tantum esse amantis desideria, aut adulantis verba, audi efficaciae charitatis verba. Hac charitate armatus Paulus, inquit Chrysostomus, Neronem omnesque tyrannos velut quosdam culices aestimabat; hac charitate labores, pericula, cruciatus, mortem, mille supplicia quasi ludum putabat esse puerorum; hac charitate Paulus vinctus Jesu Christi magis quam diademate coronatus gloriatur. « Ego, » inquit ipse, « in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. » Neque hic stetit amor Pauli, sed quotidie celsior assurgens, et quasi incorporeus, imo igneus ad omnes labores, quae retro sunt obliviscens, ad ea vero quae priora sunt, extendens seipsum, ad destinatum persequebatur bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu: nec ante destitit, quam amori divino vicem reddens, illi vitam cum sudore et sanguine refudit et profudit.
Miremur jam Paulum Dei amore ab Oriente in Occidentem pervolasse; miremur eum sua charitate totum mundum esse complexum; miremur eum tot terras et maria oberrasse. Nimirum consecrarat se ipse Deo et amori Christi, ideoque illi omnes homines totumque orbem offerre, et ex hominibus, imo brutis et daemonibus angelos efficere, impensa sudoris et sanguinis sui satagebat; ac velut ignis ventusque validissimus totum mundum percurrit, percurrendoque purgavit. Pectus ergo Pauli fuit tentorium Christi, Deum toto orbe vehens et circumferens. Docet id S. Gregorius, lib. XXVII Moral., cap. VIII, explicans illud Job, XXXVI, 29, Si voluerit extendere nubes quasi tentorium: « Dum catenis, » ait, « vinctus Romam peteret Paulus, occupaturus mundum, latens in ejus pectore quasi sub tentorio ibat Deus: quia et occultus videri non poterat, et per verba praedicationis proditus, iter inchoatae gratiae sine cessatione peragebat. Ibat ergo sic Romam in Paulo Deus, ibat Christus, inde velut a capite invasurus et debellaturus mundum. »
Dominus enim est, qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. « Quotidie, » inquit ipse, « immolor propter gloriam vestram, fratres: sed etsi immolor super sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis. » Sim ego sacerdos, vos hostia, libamen sanguis meus. Hac de causa, quasi pater qui totum orbem genuisset, sic perturbabatur, sic sollicitus erat; sic omnes in regnum Dei festinabat inducere. « Instantia, » inquit, « mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum: quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? » Hac de causa factus est Judaeis tanquam sub lege, infirmis infirmus, omnibus omnia factus est, ut omnes Christo lucrifaceret. Hic amor coegit eum quasi matrem, os et verba mutare, alternis blandiendo, increpando, rogando, terrendo, consolando, et in omnes partes se suosque versando. « O insensati Galatae », inquit; et statim blandiens: « Filioli, » ait, « mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. » Et Philip. II: « Si qua ergo, » ait, « consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si quae viscera miserationis; implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes. » En qua charitate se pene eviscerat.
Denique Paulus charitate incensus non aliud satagebat, quam Dei cultum et gloriam propagare omnesque ad Dei fidem et amorem perducere. « Sicut ferrum, » inquit S. Chrysostomus, homil. 3 De Pauli Laudibus, « missum in ignem totum ignis efficitur; sic Paulus charitate succensus, totus factus est charitas. Unde nunc per epistolas, nunc per exhortationes, nunc per preces, nunc per minas, nunc per se, nunc per suos omni studio conabatur erigere laborantes, stantes firmare, humi jacentes attollere, sanare contritos, torpentes animare, hostes retundere, more optimi ducis, militis et medici, omnium officiorum personas et munia unus ipse subibat. »
Accipe e multis unum vivum hujus charitatis in infensissimos infestissimosque sibi terra marique hostes, Judaeos et judaizantes, exemplum pariter et argumentum: « Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: » ne putes me aulicismo, amphibolia, rhetorica amplificatione uti; ne putes me ludere; testor Christum, testor conscientiam meam, testor Spiritum Sanctum hujus mei doloris et amoris conscios, imo causas: « Quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem. »
Quid agis, Paule? nonne desipis? nonne contra charitatem, contra Christum, pro caecis Judaeis pugnas? Nequaquam, sed pro charitate contra charitatem in charitatem connitor et tendo; optabam et opto anathema esse a Christo; opto pro charitate Christi a Christo divelli; opto pro salute Judaeorum, non ab amore, sed a beatitudine et gloria Christi, a Christo et coelo, etiam in aeternum, si opus sit, exul excludi: deposco pro eis esse anathema, deposco esse diris devotum caput; dempto peccato et charitatis naufragio, deposco mihi aeternum eorum exilium. Opto oroque, Domine, omnia irarum tuarum fulmina Judaeis imminentia, ut eis parcas, in meum caput retorqueas, vibres, effundas, exhaurias, « Me me, adsum qui feci, in me convertito ferrum. » [Vergil, Aeneis IX.427]
Caput V: De Efficacia Et Fructu Praedicationis Sancti Pauli
Quinto, ex dictis consequitur admirabilem in Paulo extitisse agendi dicendique efficaciam, qua homines quoquoversum impelleret. Quid enim non persuadeat tantus zelus, tam ignita charitas? Si enim magnes ferrum ad se trahit, eamdemque vim ferro communicat, ut aliud ad se ferrum trahat; hoc iterum aliud et aliud, quasi catenam nectendo, ait S. Augustinus, sive hoc fiat vi a polo, ad quem vergit, magneti communicata; sive tanquam a fine, ut ipsum ferrum interna et innata virtute, naturali pondere se libret et moveat ad magnetem, quasi ad centrum suum; seu potius, ut passim censent melioris notae Philosophi, id fiat ex sympathia quadam ferri et magnetis, per potentiam attractivam in magnete, quae qualitatem seu vim impellentem imprimat ferro, qua illud ad se impellat et trahat: quidni homines rapiat amor? quidni Paulus sua ardenti charitate omnes sibi Christoque devinciat? magnes enim amoris est amor; efficacissimum philtrum ut ameris, est ama.
Disputante Paulo apud injustum et incestum praesidem Felicem de justitia, castitate et judicio futuro, tremefactus est Praeses, quantumvis impius et scelestus. Pariter et Festus: « Insanis, » inquit, « Paule, multae te litterae ad insaniam convertunt. » Cui Paulus: « Non insanio, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. » Agrippa denique Rex: « In modico, » inquit, « suades me Christianum fieri. » Cui Paulus: « Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. » Audi Lycaonios ad Pauli Evangelium et vocem attonitos, Actor. XIV: « Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos, et vocabant Paulum Mercurium, quoniam ipse dux erat verbi, » illique tanquam Deo sacerdos Lycaonius hostiam parabat, quam eidem sacrificasset, ni Paulus ipse acri objurgatione prohibuisset.
Quod de Catone Majore in ejus Vita refert Plutarchus, eum de tribus tota vita indoluisse: primo, quod unquam secretum credidisset mulieri; secundo, quod navigio ivisset aliquo, quo pedibus ire poterat; tertio, quod vel uno die mansisset intestatus in hac tam brevi, fragili incertaque vita: hoc de S. Augustino ferunt, eum tribus maxime delectatum, tria haec unice optasse et desiderasse: primo, videre Christum in carne conversantem, secundo, cernere Romam in flore et pristino imperii splendore triumphantem; tertio, audire Paulum in sede et cathedra fulminantem.
De hisce tribus S. Augustini votis Ravisius, Lipsius et alii plures scripserunt. Sane si scripta Pauli et oratio mortua tantam vim habet ad animos legentium et audientium commovendos: quid fieret, si non Demosthenem, ut Aeschines, sed Paulum audisses viva voce et spiritu sua verba resonantem? Potuit una Paulina vox lecta Augustinum convertere; quid fecisset integra vivaque oratio? Narrat ipse Augustinus, lib. VIII Confess., cap. II [recte XII], animi sui aestum et duellum, cum hinc in haeresi et libidine retineretur vinculis inolitae consuetudinis et voluptatis, inde metu, gratia ac inspiratione Dei retraheretur, audisse se vocem inclamantem: « Tolle, lege: Tolle, lege; » apparuisse mox librum, ac Deo regente, oculos subito conjecisse in illud Pauli, Roman. XIII: « Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induimini Dominum Jesum Christum. » Qua sententia quasi fulmine ictus Augustinus litem diremit, et ab haeresi ad fidem, a scortatione ad castitatem, non maritalem, sed religiosam, caelibem omnino et intactum ultro se transtulit, eamque illibatam constanter in omnem omnino vitam conservavit.
S. Joannes Chrysostomus Paulum assidue versabat, et ex eo tantus evasit ecclesiastes, ut Chrysostomus, puta os aureum, dici meruerit. Quare et idem Chrysostomus ecclesiastae futuro non alium magis quam Paulum legendum censet. Addo ego, ipsum etiam Chrysostomum, Pauli imitatorem, eidem diligenter volvendum esse. S. Dominicus, illustris Praedicatorum Ordinis caput et fundator, dum suos ad id munus formaret et Praedicatores institueret, prae omnibus jussit, ut S. Scripturas et maxime S. Paulum assidue tererent. Ita Fratres ab eo missi ad praedicandum, sola Biblia, aut solas epistolas S. Pauli secum deferebant, indeque tanto spiritu concionabantur, ut plurimos converterent ad poenitentiam: quin et ipse Dominicus epistolas S. Pauli totas callebat et memoria tenebat. Atque, quod rarum est et memorabile, ipse S. Paulus apparuit S. Dominico, suum illi offerens librum ad concionandum; itaque eum quasi praedicatorem, et Praedicatorum magistrum, consecravit, uti refert auctor Vitae ejus, lib. II, cap. I.
Similiter S. Thomae Aquinati, S. Dominici alumno et discipulo atque Doctori Angelico, S. Paulus per noctem vigilanti et oranti apparuit cumque docuit, atque obscurum Isaiae locum, qui plures dies eum torserat, cujusque explicationem multis jejuniis et orationibus a Deo postulaverat, explanavit, ut ipsemet socio et scribae suo Reginaldo facilitatem dictandi insolitam advertenti, ab eo importunis precibus rogatus et pene coactus revelavit. Quocirca ea hora qua mortuus est S. Thomas in monasterio Fossae novae, F. Paulus Aquilinus insigni probitate et existimatione, in visione vidit illum Neapoli in frequenti auditorio praelegentem, et S. Paulum cum multa Sanctorum frequentia ingredientem in scholas. Cum autem S. Thomas e cathedra descenderet, honoris causa in ejus occursum processurus, Apostolus jussit eum pergere in praelectione suscepta. Sciscitabatur vero ex illo S. Thomas, num probe assecutus esset mentem Epistolarum ejus. Apostolus respondit: « Quantum quidem assequi potest quispiam in mortali corpore. » Et subdidit: « At nunc tamen eo te perducturus sum ubi longe majori institueris cognitione et intelligentia. » Atque haec dicens videbatur illum, apprehensa veste, secum e scholis educere. Tum vero F. Paulus Aquilinus coepit clamare fortiter: « Succurrite, Fratres, succurrite: en F. Thomas aufertur a nobis. » Ad quos clamores excitati Fratres quaerebant ex eo, quidnam vidisset ita clamitans. Illo autem visionem omnem ordine referente, hora annotatur; et facta diligenti inquisitione animadversum est ea ipsa Doctorem sanctum excessisse e vivis. Ita ad verbum habet ejus Vita.
Discant Scholastici a S. Thoma studere S. Paulo: ita pariter ejus lumen et opem, praesertim in hora mortis, experientur.
Jam vero eadem praedicandi energia in Paulo, multis aliis capitibus illustrior evadit. Primo, si spectemus inculta novalia, barbaras, inquam, gentes, quas ipse primus Evangelio subegit, erudivit, excoluit, expolivit. « Sic, » inquit ipse Rom. XV, « praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, sed sicut scriptum est: 'Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt, intelligent.' »
Secundo, quod ipse amplissime Christi fidem a Jerusalem ad Illyricum usque, per omnes intermedias provincias propagarit. « Non audeo, » inquit ibidem, « aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in obedientiam Gentium, verbis et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. » Inde ab Illyrico in Italiam et Hispaniam pergens, easdem aliasque provincias evangelizando peragravit. Imo vero S. Irenaeus, lib. III, cap. I, diserte asserit Paulum una cum Petro Romae evangelizasse, ac Romanam Ecclesiam (quae caput et matrix est omnium Ecclesiarum) fundasse.
Denique tota Ecclesia Paulum quasi suum totiusque orbis doctorem colit et indigitat, atque antonomastice Apostolum nominat. Unde in Collecta de S. Paulo ita precatur: « Deus qui universum mundum S. Pauli Apostoli praedicatione docuisti. » Quare merito S. Paulum admiratur Chrysostomus, homil. 4 De ejus Laudibus: « Etenim, » inquit, « homo ignobilis (Paulus), abjectus, et circumforaneus, qui artem exercebat in pellibus, in tantum virtute progressus est, ut vix triginta annorum spatio Romanos et Persas et Parthos et Medos et Indos et Scythas et Aethiopas et Sauromatas et Saracenos, et omne prorsus humanum genus sub jugum mitteret veritatis. »
Tertio, ex sapientia et spiritu vehementi, quo afflatus et inflammatus Paulus ignes divinos ejaculabatur, eosque omnibus, etiam potentibus, principibus et sapientibus mundi aspirabat, et vel invitos accendebat, atque ad coelestia rapiebat. « Sermo, » inquit, « noster non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. » Diffiteri idipsum non potuit Lucianus Paulo coaevus, sed Pauli et Christianorum hostis et sannio, qui in Philopatro ita Paulum pingit et ridet: « Quando autem Galilaeus ille recalvaster, naso aquilino, qui in tertium usque coelum per aerem ingressus, quae optima et pulcherrima sunt, inde didicit, per aquam nos renovavit, in beatorum vestigia insistere fecit, et ex impiorum regionibus nos redemit. »
Beatus Cyrillus, lib. III Dialogorum de SS. Trinitate, Paulum « Christi promptuarium » appellat, ex quo scilicet quaslibet Christi opes et dotes depromere possimus. Idem, lib. III Contra Julian., asserit Paulum a Juliano Apostata vocatum esse magum: cui ipse respondet, Paulum hactenus vocari posse magum, quod sapienter incantarit Gentiles, eosque ad Christum traxerit concinnitate et efficacia doctrinae. Quo sensu Clemens Alexandrinus Christum vocat Paeonium medicum et incantatorem animarum.
De Elia ita scribit Ecclesiasticus, cap. XLVIII: « Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Qui dejecisti reges ad perniciem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo; qui audis in Sina judicium, qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum. » Talis fuit Paulus. Cum rapiendus esset Elias in coelum, obsecrabat eum Eliseus: « Obsecro, » inquit, « ut fiat in me duplex spiritus tuus. » Obsecravit, et impetravit: « Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem in coelum. » Eliseus autem videbat et clamabat: « Pater mi (quo raperis? tu qui es) currus Israel, et auriga ejus. » Pari modo Paulus quasi alter Eliseus, Christi Domini, quasi veri Eliae, ascendentis in caelum, duplicem videtur obtinuisse spiritum. E coelo enim a Christo vocatus, imo ad coelum raptus est Paulus; indeque rediit, quasi ignis, ut verbum ejus quasi facula arderet, ut merito illi pariter acclamare liceat: « Pater mi, currus Ecclesiae, et auriga ejus: » tu solus universum orbem, quasi pater, charitatis visceribus, voce animoque complexus, tanquam auriga, Evangelii tui curru in coelum subvexisti.
Hoc ipsum, imo amplius asserit Chrysostomus, homil. 4 De Laudibus S. Pauli: « Sicut, » inquit, « radiis solis orientibus fugantur tenebrae, ferae latitant, recondunt se fures et latrones; sic praedicatione fulgente et Evangelium disseminante Paulo, fugabatur error veritasque remeabat; idololatria, ebrietates, comessationes, stupra, adulteria, aliaque dictu foeda defecerunt atque consumpta sunt, instar cerae ignis vapore pereuntis, et instar palearum, quae subito cremantur incendio. »
Caput VI: De Martyrio Sancti Pauli
Sexto, nobilis fuit Pauli mors et martyrium multis nominibus. Primo, quod illud constantissime subierit sub Nerone Caesare, cujus crudelitas omnibus historiis celebratur. Rursum, quod Romae passus sit in conspectu totius orbis. « Tunc, » inquit Tertullianus, in Scorpiaco, cap. XV, « Paulus civitatis Romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate. » Ad haec, quod cum B. Petro, Apostolorum Principe, eodem anno et die occisus sit.
Secundo, ex causa. Passim enim veteres tradunt Petrum et Paulum cum Simone Mago Romae decertasse, ac de eo triumphasse, adeoque illum arte magica in coelum evolantem suis precibus dejecisse, illique crura elisisse, ita ut sanguine ejus Nero, cui Simon ob magicas praestigias erat in deliciis, aspersus fuerit. Unde Suetonius, in Nerone, cap. XII, narrans a Nerone in theatro exhibitum spectaculum, quo Icarius hic exhiberetur volatus, sic ait: « Icarius primo statim conatu juxta cubiculum ejus decidit, ipsumque cruore respersit. » Hac de causa in Petrum et Paulum, quasi Simonis sui antagonistas, infensus Nero, eos ad necem persecutus est.
Altera, et Paulo propria causa fuit, quam enarrat S. Chrysostomus, lib. I Adversus Vituperat. vitae monasticae: « Paulus, » inquit, « pellicem Neronis, quam ille deperibat, cum induxisset fidei ac religionis sacramenta suscipere, persuaserat una incestum illum impurumque congressum declinare; hac de causa ille crimina objectans, corruptoremque nequam, flagitiosum ac nebulonem Paulum vocitans, primum conjecit in vincula; cum vero ut puella ejusmodi monita atque consilia dare desineret, persuadere non posset, eumdem necavit. » Pro castitate ergo aeque ac pro fide Paulus martyr occubuit.
Tertio, quod Paulus, praecisa cervice, pro sanguine lac profuderit, symbolum utique innocentiae et castitatis, pro qua tuenda moriebatur. Hujus rei certus testis est S. Ambrosius, serm. 68, cum ait: « De Pauli cervice, cum eam persecutor gladio percussisset, dicitur fluxisse lactis magis unda, quam sanguinis, et mirum in modum sanctum Apostolum baptismi gratia, in ipsa caede extitisse splendidum potius quam cruentum. Quid enim mirum, si abundat lacte nutritor Ecclesiae, sicut ipse ad Corinthios ait: 'Lac vobis potum dedi?' » S. quoque Chrysostomus, orat. in Principes Apostolorum: « Beatus, » inquit, « Paulus, cui caput ense praecisum est, vir, cujus laudes verbis exprimi nequeunt: at cujusmodi ensis illius guttur, Dominicum, inquam, instrumentum, coelo suspiciendum, et terrae tremendum, pervasit? qualis locus tuum, Paule, sanguinem excepit, qui lacteus apparuit in ejus veste, qui te percussit: qui quidem sanguis barbaricum illius animum reddens melle dulciorem, ut ipsa una cum sociis ad fidem traduceretur, ita affecit. » Nimirum in Paulo adimpletum est illud Jeremiae: « Nazaraei ejus candidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. »
Quarto, quod, ut ait hic Chrysostomus, Paulus suos carnifices, sua lactea nece, ad Christi fidem converterit. Addit Martyrologium Romanum, Beda, Usuardus et alii, Paulum cum duceretur ad mortem, tres milites apparitores convertisse, puta Longinum, Acestum et Megistum, ut habent acta SS. Nerei et Achillei, quos idem Nero martyrio affecit secunda julii, qua die eorum memoria in Menologiis et Ecclesia recolitur.
Quinto, quod resectum Pauli caput tres in terra quasi saltus dedit, et quolibet saltu e terra fontem elicuit, unum lactei, alios alterius saporis: cujus rei hanc dant causam, quod Pauli cervix recisa primo lac, deinde sanguinem dederit. Celeberrimus est hic Romae locus trium fontium, qui omnium peregrinorum concursu visitur.
Memorabile est quod Jacobus de Vitriaco Cardinalis scribit in Vita S. Mariae Oigniacensis, lib. II, cap. XI, scilicet S. Stephanum e coelis lapsum interfuisse martyrio S. Pauli, ejusque animam in coelum transtulisse Deoque obtulisse: « Dicebat (S. Maria Oigniacensis rapta in exstasin), » inquit, « cum de B. Stephano protomartyre caneret, quem paradisi rosarium appellabat, illi sub mortem orati Dominum, pro munere dedisse S. Paulum: et B. Paulo, peracto martyrio, e corpore excedenti S. Stephanum adfuisse, ejusque spiritum obtulisse Domino, atque dixisse: Domine, hoc ingenti et singulari munere tu me donasti: ego vero multiplici fructu auctum tibi illud reddo. »
Sexto, quod Pauli sepulcrum quasi nobilissimum victoriae trophaeum, totius orbis peregrinatione et Christianorum undequaque concursu celebretur uti pluribus dicam cap. VIII.
Porro S. Chrysostomus, S. Pauli studiosissimus aeque ac peritissimus, loco jam citato asseverat Paulum occubuisse anno aetatis suae sexagesimo octavo: quare cum occubuerit anno Neronis 13, ut communior et verior habet Chronologorum sententia, sequitur eum occubuisse anno 34 a sua conversione, anno vero 36 a passione Christi: tot enim annos, scilicet 36, invenies, si ab anno Neronis 13 retrocedas, et computes ad annum Tiberii 18 quo passus est Christus: secundo autem anno a passione Christi conversus est Paulus. Rursum, si Paulus conversus ad Christum 34 annos laboravit pro Evangelio, et anno aetatis 68 occubuit, sequitur eum ad Christum esse conversum pariter anno aetatis suae 34, ut totidem annos vixerit post conversionem, quod ante: si enim duplices annos 34, conficies 68, quae est integra aetas vitae S. Pauli. Alii volunt Paulum conversum esse anno aetatis 25, eo quod a Luca vocetur adolescens in lapidatione S. Stephani. Verum pro adolescens graece est neaniskos, id est juvenis, item homo audax, juvenili audacia et ferocia praeditus, qualis erat Paulus anno aetatis 34. Quae fuerit Pauli forma et statura, dicam II Corinth. 10:10.
Praetereo quod scribit Nicephorus, lib. II, cap. XXXVI, Paulum tertia die e martyrio Neroni, uti ei praedixerat, apparuisse in visione, eique professum esse non esse aliam viam ad salutem, quam fidem in Jesum Christum: eaque visione mire consternatum fuisse Neronem. Porro de loco sepulcri S. Pauli divinitus designato, deque Orientalibus ejus corpus asportare volentibus, per tonitrua et fulgura deterritis, audi S. Gregorium, lib. III, epist. 30: « De corporibus vero beatorum Apostolorum quid ego dicturus sum, dum constet quia eo tempore quo passi sunt, ex Oriente fideles venerunt, qui eorum corpora sicut civium suorum repeterent? Quae ducta usque ad secundum urbis milliarium, in loco qui dicitur Catacumbas, collocata sunt. Sed dum ea exinde levare omnis eorum multitudo conveniens niteretur, ita eos vis tonitrus atque fulguris nimio metu terruit atque dispersit, ut talia denuo nullatenus attentare praesumerent. Tunc autem exeuntes Romani, qui hoc ex Domini pietate meruerunt, eorum corpora levarunt, et in locis quibus nunc sunt condita, posuerunt. »
Denique locus martyrii Pauli post eum ita nobilitatus est, ut plurimi Martyres ibidem caesi sint, fueritque quasi communis Christianorum laniena, ut jure Martyrium nuncupari possit. Avebant Christiani ibidem sanguinem profundere, ubi Paulus eorum doctor suum profuderat. Ut alios taceam, ibidem S. Zeno dux cum decem millibus militum, gloriosum pro Christo agonem et mortem obiit. Cum enim Diocletianus et Maximianus eos, quia Christiani erant, ad lutum, lapides et lateres convehendos in fabricam thermarum suarum damnassent; ea consummata, timentes ne ob numerum seditionem concitarent, omnes ad Aquas Salvias duci et capite plecti jusserunt. Celebrat Ecclesia eorum diem natalem in Martyrologio 9 julii. Quocirca ibidem locum monasterio suis adaptando delegit, et a Pontifice dono accepit S. Bernardus, in eoque primum Abbatem creavit eum, qui postea Summus Pontifex creatus, Eugenius III appellatus est, ad quem et scripsit libros De Consideratione. Hic itidem vidit S. Bernardus, quasi alter Jacob, scalam ascendentium angelorum et descendentium: nimirum angeli tuentur locum, ubi Angelus ille coelestis potius quam terrestris, puta S. Paulus, corpus pro Christo exuit, ac ad angelos evolavit; loco ergo hoc civis sui, qui tot angelicos effecit homines, jure delectantur, et ad eum visendum colendumque, S. Bernardum omnesque Christianos invitarunt et invitant, in cujus rei memoriam ibidem sacellum aedificatum est, quod Scala coeli appellatur: ubi pro animabus e Purgatorio liberandis, Pontifices amplas indulgentias concesserunt. Haec omnia templum, imo tria templa visitantibus, et tabellas juxta altare, in quibus haec omnia descripta sunt, aeque ac Annales Romanos legentibus, notissima et certissima sunt. Tribus enim templis locus hic S. Pauli decoratus et consecratus est: primo, S. Pauli; secundo, S. Vincentii et Anastasii; tertio, quod dicitur Scala caeli, ob visionem S. Bernardi quam jam recensui. Omitto basilicam imperatoriam, quam Constantinus Magnus non longe a loco martyrii, in honorem S. Pauli aedificavit, in qua corpus S. Pauli a S. Sylvestro Pontifice conditum est, de qua cap. VIII.
Caput VII: De Miraculis Sancti Pauli
Septimo, miraculis maximis et plurimis Paulus excelluit. Pauca ex iis recenset Lucas in Actis; sed multa ex iis verbo perstringit dicens Actor. XIX, 11: « Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli: ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. » Addit Chrysostomus, hom. 8 in epist. ad Rom., Paulum sua umbra non tantum morbos, aeque ac Petrum depulisse, sed etiam mortuos suscitasse.
Mortuos suscitavit Paulus, uti Eutychum adolescentem illum, Act. XX, qui in concione Pauli indormiens, lapsusque ex alto expiravit. Super quem Paulus incumbens eumque complexus dicit: « Nolite turbari, anima enim ejus in ipso est. » De suis hisce miraculis scribens I ad Thessalonicenses Paulus, statim initio: « Evangelium, » inquit, « nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa. » Et II Cor. XII, 12: « Signa, » inquit, « apostolatus mei facta sunt super vos, in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. » Mox ut a Spiritu Sancto Paulus segregatus, designatus et missus est evangelizare Gentibus, cum Paphum pervenisset, primum edidit miraculum, quo suam vim et potentiam non tantum in homines, etiam magos, sed vel maxime in daemones ostendit, eosque subegit et compescuit. Elymam magum, qui Paulum Proconsulem a fide avertebat, intuens Paulus dixit: « O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas. Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manum daret. Tunc Proconsul credidit, admirans super doctrina Domini, » Act. XIII, 10.
Lycaonii vero videntes miracula Pauli, stupefacti exclamaverunt eum esse Deum, Act. XIV. Pari modo Melitenses, cum vipera invasisset manum Pauli, Act. XXVIII, putarentque eum mox veneno ejus inflandum et enectum iri, videntes eum viperam excutere nihilque ab ea laedi, dicebant eum esse Deum et inviolabile numen.
Christus vero ita frequens apparuit Paulo, ut illi familiaris, in graviori quolibet casu occurreret et assisteret. Ita, Actor. XVIII, 9, Corinthi per visionem dixit Paulo: « Noli timere, sed loquere, et ne taceas; propter quod ego sum tecum; et nemo apponetur tibi ut noceat te; quoniam populus est mihi multus in hac civitate. » Ita Christo monente et adjuvante, periculum et insidias Judaeorum Hierosolymae evasit, Actor. XXII, 17: « Factum est, » inquit ipse, « revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. Vade quoniam ego in nationes longe mittam te. » Rursum, Actor. XXIII, cum Hierosolymae captus esset Paulus, « nocte assistens ei Dominus ait: Constans esto; sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari. »
Pari modo in naufragio Adriatico, submisso angelo affuit ei, eumque, et propter ipsum 276 animas certo mortis periculo liberavit, Act. XXVII, 22: « Nunc, » inquit ipse, « suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animae erit ex vobis, praeterquam navis. Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, dicens: Ne timeas, Paule, Caesari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. » Sic cum sisteretur quasi reus Neroni, II Timoth. IV, 16: « In prima, » inquit, « mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis. »
Quid multa? unicus ille raptus in tertium coelum, quem soli Paulo, nulli alteri Apostolorum vel Prophetarum, concessum legimus, luculentum perhibet testimonium prophetiis et exstasibus Pauli. Rursum, plures alias revelationes habuisse Paulum, easque pressisse silentio, manifestum est ex eo quod ipse ait II ad Corinth. XII, 4: « Veniam ad visiones et revelationes Domini. » Et post enarratum sui raptum: « Si, » inquit, « voluero gloriari, non ero insipiens: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me; et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. »
Linguarum dono eminuit Paulus: licet enim donum illud in Pentecoste, utpote necdum conversus, cum caeteris Apostolis non acceperit, tamen postea speciatim a Christo infusum adeptus est: hoc enim illi, qui omnium gentium futurus erat doctor, necessarium erat ad evangelizandum tota Syria, Asia, Graecia, Macedonia, Achaia, Italia, Hispania. Unde ipse, I Corint. XIV, 18: « Gratias, » inquit, « ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. »
Prophetiae spiritus major fuit in Paulo: Christus enim qui Paulum primo sua praesentia convertit, Actor. IX, eum deinde per omnem viam et vitam ita direxit, ut non tam Paulus, quam Christus per Paulum omnia gessisse videatur. Ita Troade in Macedoniam per visionem eum evocavit, Actor. XVI, 9: « Visio, » inquit Lucas, « per noctem Paulo ostensa est: Vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam adjuva nos; ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. » « Signa, » inquit, « apostolatus mei facta sunt super vos, in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. »
Atque hic adverte memorabile continuumque miraculum, quod Deus insulae Melitae, sive Maltae, ab eo tempore ob S. Pauli merita concessit; ut scilicet in ea insula serpentes et scorpiones, qui alibi sunt lethales, Pauli munere sint innoxii; adeoque ut quaevis animalia venenata, etiam aliunde transportata, venenum in Melita ponant nocendique facultate destituantur; quin et glebae ejusdem insulae contra venena antidotum praebeant, quam insulani gratiam sancti Pauli nominant, qua Paulus sinistram, quam de eo quasi scelerato, quod a vipera invaderetur, opinionem conceperant Melitenses, in perpetuum abolevit, atque hospitii sui benevolentiam compensavit: nam ante hoc Pauli factum viperas aliosque serpentes in Malta, aeque ac alibi noxios fuisse, patet ex eo quod insulani putabant Paulum a vipera correptum, mox extinguendum esse. Ita mihi Romae narrarunt et asseverarunt nostri Patres Siculi, addentes hanc vim maxime sentiri in gleba, et frustis lapidis decisis ex carcere Melitensi, in quo transiens hospitatus fuit S. Paulus: quocirca eadem Romam afferuntur et distribuuntur, uti et mihi ab iisdem pars istius lapidis candidi instar cretae, distributa et donata fuit.
Addit Alanus Copus, Dialog. III, cap. XXVIII, eos quos nasci contingit in festo Conversionis S. Pauli, puta 25 januarii, quaecumque eos orbis pars in lucem proferat, non horrere nec formidare angues; imo, quod majus est, sola saliva horum morsibus mederi. Idem asseverat, et ex certa experientia confirmat vir egregie doctus et exactus, Thomas Fazellus, De Rebus Siculis, decade I, lib. I, cap. 1. Est genus hominum, qui se de cognatione Pauli temere et falso venditant; hi quoque angues contrectant, nec ab eis laeduntur: verum compertum est istos contra anguium morsum antidotis efficacibus se praemunire.
Porro ostenta et prodigia a Paulo post mortem multa sunt edita. Pauca e multis afferam. S. Paulus cum S. Petro apparens Constantino Magno Imperatori curationem a lepra ei promisit, si curaret se baptizari a S. Sylvestro, et superstitionem omnem abjiceret, ac Christo templa aedificaret. Fecit imperata Constantinus, promissum praestitit Paulus, eumque sanum et purum sibi et suis restituit. Quare Constantinus insignem basilicam in gratiarum actionem nomine S. Pauli erexit. De qua cap. VIII. Ita ex monumentis Romanae Ecclesiae narrat Baronius in gestis Constantini.
S. Ambrosius, lib. VII, epist. 53, narrat sibi vigilanti apparuisse S. Paulum, et revelasse corpora SS. Gervasii et Protasii martyrum, dicendo: « Isti sunt qui monitis meis obtemperantes, praedia et divitias respuentes, secuti sunt Domini Jesu Christi vestigia, nihil terrenum, nihil carnale concupiscentes, in media hac Mediolanensi urbe per decem annos in Dei servitio perdurantes, ad hoc pertingere meruere, ut Christi martyres fierent. Quorum corpora in eo loco invenies, in quo stas et oras. Duodecim pedum altitudine terra coopertam arcam invenies, quam arcam superius exaltabis, et in nomine eorum ecclesiam fabricabis. » Quae omnia reipsa explesse se narrat S. Ambrosius.
Insigne est quod refert S. Gregorius, lib. III Dialog., cap. XXIX, de quodam Ariano Episcopo templum S. Pauli invadente, ab eo excaecato: « Cum ad Spoletanam, » inquit, « urbem Longobardorum Episcopus (scilicet Arianus) venisset, et locum illic ubi solemnia sua ageret, non haberet, coepit ab ejus civitatis Episcopo ecclesiam petere, quam suo errori dedicaret. Quod dum valde Episcopus negaret, idem qui venerat Arianus beati Pauli Apostoli ecclesiam illic cominus sitam, se die altero violenter intraturum esse professus est. Quod ejusdem ecclesiae custos audiens festinus cucurrit, ecclesiam clausit, seris munivit. Facto autem vespere lampades omnes exstinxit, seque in interioribus abscondit. In ipso autem subsequentis lucis crepusculo Arianus Episcopus collecta multitudine advenit, clausas ecclesiae januas effringere paratus: sed repente cunctae simul portae divinitus concussae, abjectis longius seris, apertae sunt, atque cum magno sonitu omnia ecclesiae claustra patuerunt. Effuso desuper lumine, omnes quae extinctae fuerant lampades, accensae sunt. Arianus vero Episcopus, qui vim facturus advenerat, subita caecitate percussus est, atque alienis jam manibus ad suum habitaculum reductus. Quod cum Longobardi in eadem regione positi omnes agnoscerent, nequaquam ulterius praesumpserunt Catholica loca temerare. Miro enim modo res gesta est, ut quia ejusdem Ariani causa lampades in ecclesia beati Pauli fuerant exstinctae, uno eodemque tempore et ipse lumen perderet, et in ecclesiam lumen rediret. »
B. Gregorius Turonensis, lib. De Gloria Martyrum, cap. XXIX, narrat quemdam ex desperatione volentem se strangulare, ac opem S. Pauli implorantem, ab eo fuisse liberatum, mentique et vitae meliori redditum.
Alberto Magno torquenti se in quibusdam locis difficilibus S. Dionysii De Ecclesia Hierarch., cum ea elucidare non posset, apparuit per visionem S. Paulus quasi Missam celebrans, ac post Missam duxit Albertum ad aquas profundas instar illarum Ezechielis, cap. XLVII, vers. 5, et ad domum Aaronis; cumque, eo aquas sicco pede transeunte, Albertus ab eo invitatus sequi, easque tranare non posset, evigilavit, ac resolutionem dubiorum suorum, mentem Apostolo illustrante accepit, uti ipsiusmet Alberti verbis narrat Ludovicus Castiglius, gravis auctor, in Historia Ordinis S. Dominici, part. I, lib. III, cap. XLVII. Illustra et mentem meam, o S. Paule, ut profundum hoc mare tuum, et S. Scripturae oceanum intelligendo et explicando, penetrare ac permeare valeam.
De reliquiis S. Pauli missis in Gallias, quarum ope navigantes evaserunt naufragium, narrat idem Gregorius Turonensis, De Gloria Martyrum, cap. LXXXIII. Quin et catenae et carcer Apostolorum etiamnum miraculis coruscant. Catenae S. Petri integrae visuntur in basilica quam in earum honorem augustam extruxit Eudoxia Imperatrix. Sane saepius eas vidi et collo imposui, ac semper ingenti devotionis et dulcedinis internae spiritu perfundi me sensi. Catenarum S. Pauli, uti et scipionis, sive baculi ejus viatorii pars ostenditur in basilica S. Pauli, ipso conversionis ejus die. Carcer Mamertinus ad radices Capitolii, in quem a Nerone conclusi fuere Petrus et Paulus, nunc in sacellum conversus, quotidie ab indigenis, uti et a Romipetis, ingenti concursu et veneratione visitur, ac spirat afflatque devotionem. Exstat in eo etiamnum aqua et fons quem S. Petrus orans per miraculum elicuit, ut S. Processum et Martinianum, custodes carceris, a se conversos, baptizaret: ex quo quotidie hauriunt peregrini, ac a febribus aliisque morbis liberantur.
Memorat Nicetas, lib. I, Andronicum Comnenum Imperatorem S. Paulo auream erexisse imaginem, in templo quadraginta Martyrum, eamque ante mortem Andronici, quasi eam portenderet, lacrymatam esse; terserunt famuli lacrymas imaginis: illa uberiores profudit, quasi vivens in ea Paulus, ex visceribus misericordiae, Imperatoris in se pii, licet alias impii, necem doleret et fleret.
Caput VIII: De Fama Et Gloria Sancti Pauli
Octavo, quanta sit et fuerit Pauli fama et gloria, colligi potest, primo, ex iis quae hactenus dicta sunt; secundo, ex eo quod, sicuti Moses Judaeorum, ita Paulus Gentium habitus et vocatus sit legislator et doctor; tertio, quod Petrus et Paulus censeantur duo Ecclesiae principes. Unde S. Augustinus, lib. De Consensu Evangel., et p. X, affirmat olim moris fuisse, ut in qua tabula Christi effigies picta extaret, in eadem hinc inde Petrus et Paulus, quasi Apostolorum duces, appingerentur. Sic etiamnum videmus in altaribus Paulum Petro appingi, idque a dextris Petri, cujus rei varias causas afferunt illustrissimi Cardinales Bellarminus et Baronius.
Pulchre Venantius Fortunatus, lib. III Carm., Paulum cum Petro ita comparat et combinat:
Coelorum porta, lati duo lumina mundi,
Ore tonat Paulus, fulgurat arce Petrus.
Inter Apostolicas radianti luce coronas
Doctior hic monitis, celsior ille gradu.
Corda per hunc hominum reserantur, et astra per illum:
Quos docet ille stylo, suscipit ille polo.
Pandit iter coelis hic dogmate, clavibus alter
Est via cui Paulus, janua fida Petrus.
A facie hostili duo propugnacula praesunt,
Quos fidei turres Urbs, caput orbis, habet.
Unde S. Leo loquens de SS. Petro et Paulo, serm. 1: « Duo, » inquit, « ista praeclara divini germina seminis, in quantam sobolem germinarint, beatorum millia Martyrum protestantur, qui Apostolicorum aemuli triumphorum, urbem nostram purpuratis et longe lateque rutilantibus populis ambierunt, et quasi ex multarum honore gemmarum conserto uno diademate coronarunt. » Et de iisdem inferius: « In horum excellentia Patrum merito est excellentius gloriandum, quos gratia Dei in tantum apicem, inter omnia Ecclesiae membra provexit, ut eos in corpore, cui caput est Christus, quasi geminum constituerit lumen oculorum: de quorum meritis atque virtutibus, quae omnem loquendi superant facultatem, nihil diversum, nihil debemus sentire discretum: quia illos et electio pares, et labor similes, et finis fecit aequales. »
Et S. Chrysostomus, hom. 32 in epist. ad Rom.: « Ego, » inquit, « Romam propterea diligo, tametsi et aliunde eam laudare queam, nempe a magnificentia, ab antiquitate, a pulchritudine, a divitiis, a bellis et triumphis. Sed relictis omnibus illis, ob id illam beatam praedico, quod erga illos Paulus, dum viveret, adeo fuit benevolus, adeo illos amavit, coram disseruit, et postremo vitam finivit. Unde et civitas ista hinc facta est insignis, plusquam a reliquis omnibus, et sicut corpus magnum ac validum duos habet oculos illustres, Sanctorum videlicet illorum corpora. Non ita coelum splendescit, quando radios suos sol ex sese dimittit, sicuti Roma duas inas lampades ubique terrarum effundens. Considerate quale spectaculum visura sit Roma in resurrectione: hinc rapietur Paulus, inde Petrus in occursum Domini. Propterea celebro hanc urbem, non propter copiam auri, non propter columnas, neque propter aliam phantasiam, sed propter columnas illas Ecclesiae. »
Quarto, quod ad Paulum Paulique sacras reliquias venerandas, e toto orbe Christiani Romam confluunt. Audi rursum Chrysostomum, hom. jam citata, ad Pauli sepulcrum suspirantem: « Quis mihi nunc dabit circumfundi corpori Pauli, affigi sepulcro, videre pulverem corporis illius quae adhuc in Christo deerant implentis, stigmata illius gestantis, praedicationem Evangelii ubique seminantis, pulverem, inquam, oris illius, per quod Christus locutus est. » Et paulo post: « Vellem videre sepulcrum, quo recondita sunt arma justitiae, arma lucis, membra nunc viventia, tunc vero cum in hac vita essent, mortua. »
Testatur S. Augustinus, serm. 28 De Sanctis, sub fine, et epist. 42, quod Christiani imperatores reddita jam pace Ecclesiae, ad sepulcra haec Petri et Pauli se venerabundi abjiciant, et ibi radient gemmae diadematis, ubi fulgent beneficia flectentibus genua concessa. « Nam et ipse ille, » inquit Augustinus, « purpura indutus peregre proficiscitur sepulcra illa complexurus, et fastu deposito contingit Sanctos, rogans ut sibi apud Deum patrocinentur; et tabernaculorum opificem et piscatorem patronos, etiam mortuos, deprecatur ille diadema gestans. » Ita Galla Placidia, Theodosii imperatoris uxor, epist. ad Pulcheriam Augustam scripta, testatur se Romam ivisse non aliam ob causam, quam ut sacra Apostolorum limina viseret et veneraretur. Idem fecerunt alii reges et principes. Unde S. Chrysostomus, hom. Quod Christus sit Deus: « Relictis, » inquit, « omnibus, ad sepulcra piscatoris et pellionis (scenopegi Pauli) currunt et reges et praesides et milites. Et in Constantinopoli reges nostri magnam gratiam putant, si non prope Apostolos, sed si vel extra eorum vestibula, corpora sua sepeliantur. » Et in II ad Timoth., hom. 4: « Nullus, » inquit, « ex Romanis regibus tanto in honore fuit, quanto hic est (Paulus); caeterum Imperator foris alicubi jacet abjectus: hic autem velut vivens et regnans medium urbis tenet; longe Imperatore clarior est et honoratior pellium sutor. » Quinimo, vigente et fervente persecutione, haec sepulcra ex Oriente et Occidente, etiam cum capitis periculo, adibant certatim Christiani. Ita ex Perside venisse constat Martham, Marium et Audifacem temporibus Claudii Imperatoris ad limina Petri et Pauli, atque sum peregrinationis praemium retulisse martyrium, quorum dies natalis sacris fastis ascriptus, ab Ecclesia recolitur 19 januarii.
Porro solent fideles ad sepulcra SS. Petri et Pauli venerabundi, plane in terram se prosternere, pavimentum osculari, et toto quasi corpore proni eis supplicare. Neque id soli plebeii faciunt, sed et viri graves ac Praelati: uti Cardinalem Baronium quotidie ea visitasse, ac supplicem toto corpore procubuisse humum deosculando vidit et laudavit tota Roma. Neque id recens et novum: vetus fuit ille fidelium mos. Romipetae enim in terram procidui, limina Apostolorum osculabantur. Ita Prudentius in hymno S. Laurentii canit:
Apostolorum ac Martyrum
Exosculantur limina.
Et in hymno S. Hippolyti:
Oscula perspicuo figunt impressa metallo.
Sidonius Apollinaris, lib. I, epist. 5, de se ita scribit: « Triumphalibus Apostolorum liminibus affusus, omnem protinus sensi membris male fortibus explosum esse languorem: post quae coelestis experimenta patrocinii, conducti diversorii parte susceptus, » etc. Idipsum docet S. Chrysostomus loco citato; quin et hom. 30 in epist. II ad Corinth., ait fideles solere januas et vestibula templi deosculari; et Cassiodorus, Histor. Tripart., lib. IX, cap. XXX, et Fortunatus, lib. IV De Vita sancti Martini:
Rursus Apollinaris pretiosi limina lambit
Fusus humi supplex.
Et Arator, Histor. Apost., lib. II, agens de Philippensi templo in honorem S. Pauli:
Quam bene carcer erat: tota concurritur urbe,
Qui primus nova tecta petat, quive oscula figat
Postibus, et tacta sacretur parte cylindri.
Petrus Arvernus Venerabilis, lib. I De Ecclesiis, agens de liminibus Apostolorum: « Ab eisdem, » ait, « fidelibus dulcissime ac devotissime deosculantur. » Causam dat S. Hieronymus scribens nomine Paulae et Eustochii ad Marcellam: « quia in his Petrus et Paulus, Christiani exercitus duces, sanguinem fudere pro Christo. » Quin et Paganos in gravi clade aut causa idipsum factitasse docet Arnobius, lib. I: « Cum per omnia supplices irent templa, cum deorum ante ora prostrati, limina ipsa converrerent osculis. » Et Tibullus:
Non ego, si merui, dubitem procumbere templis,
Et dare sacratis oscula liminibus.
Audi quid S. Gregorius scribat, lib. III, epist. 30, Constantiae Augustae, quae in honorem S. Pauli ecclesiam in palatio aedificaverat, ad eamque reliquias S. Pauli sibi mitti petebat: « Corpora, » inquit, « S. Petri et Pauli tantis in ecclesiis suis coruscant miraculis atque terroribus, ut neque ad orandum sine magno illuc timore possit accedi. Ego ad sacratissimum corpus S. Pauli aliquid meliorare volui; et quia necesse erat, ut juxta sepulcrum hujusmodi effodi altius debuisset, praepositus loci ipsius ossa aliqua, non quidem eidem sepulcro conjuncta, reperit: quae quoniam levare praesumpsit, atque in alium locum transponere, apparentibus quibusdam tristibus signis, subita morte defunctus est. » Subdit S. Gregorius Orientales fideles voluisse tollere corpora SS. Petri et Pauli; sed per fulmina fuisse dispersos, uti cap. VII recensui, unde concludit: « Quis ergo nunc, serenissima Domina, tam temerarius possit existere, ut haec sciens, eorum corpora non dico tangere, sed vel aliquatenus praesumat inspicere? » Denique ne Augustam vacuam dimittat: « De catenis, » inquit, « quas ipse S. Paulus collo et in manibus gestavit, ex quibus multa miracula in populo demonstrantur, partem aliquam vobis transmittere curabo, si tamen hanc tollere limando praevaluero. »
Quinto, Constantinus Imperator basilicam S. Paulo Apostolo, ex suggestione S. Sylvestri, inter viam Ostiensem et Tiberim erexit, et sanctum ejus corpus ita recondidit in aere et conclusit, sicut condiderat S. Petri in ejus basilica; atque ingentia eidem dona obtulit, quae recenset Baronius anno Christi 324, p. 214 et 206. Imo, ipsemet Constantinus, epist. ad Cathol., quae habetur tom. I Concil., ait se corpora Apostolorum Petri et Pauli in electro conclusisse: « Quia, » inquit, « electro nulla praevalet materia elementorum. » Unde Plinius asserit electrum esse pretiosius auro. Hanc basilicam postea Valentinianus Junior imperator amplissimam effecit anno Christi 386: exstat Valentiniani hac de re rescriptum ad Sallustium, praefectum Urbis, lib. II De Decur. urb. Roman., Cod. Theodos. Eamdem basilicam in expugnatione Romae venerati sunt Gothi, ut eo confugientibus pepercerint: imo ipsimet Gothi S. Marcellam ejusque filiam Principiam, sanctissimas feminas atque cognatas, ad S. Pauli basilicam perduxerunt, ut custodirentur intactae, uti refert S. Hieronymus, epist. 443 ad Principiam. Eadem basilica postea magnis donis ornata est a S. Gregorio et a Sergio Pontifice, qui et hospitium S. Pauli Romae in ecclesiam convertit: quae etiamnum exstat estque vicina Collegio nostro Romano, ut multum mihi gratuler, quod in vicinia S. Pauli habitem, eumque assidue cominus quasi intuear; ac vocatur « ecclesia Beatae Mariae in via lata. » Plurima alia magnificentissima templa in Italia, Hispania, Germania, Gallia, Anglia, Belgio et aliis provinciis in honorem S. Pauli aedificata scimus.
Quin in S. Pauli memoriam, et trophaea mox a martyrio fuisse erecta, puta ecclesiam ab Anacleto Pontifice, eamque sevientibus persecutionibus perdurasse, magisque inclaruisse, docet ex Eusebio et aliis Baronius anno Christi 106, in fine. Ex tot etiam priscis principum Romanorum titulis et trophaeis, Dei providentia factum est, ut duae ingentes columnae marmoreae remanserint, Antonini Imperatoris una, altera Trajani, utriusque victoriis et triumphis incisae et caelatae, quibus duae Ecclesiae columnae a Sixto V Pontifice imponerentur. Itaque columnae Antonini cierra ex aurichalco coruscus insistit S. Paulus, Trajani S. Petrus. Utraque adeo est illustris, ut in orbe nihil sit simile, sive materiam spectes, sive altitudinem (Trajani enim est 128 pedum), sive caelaturam, sive amplitudinem, sive cochleam, qua ab imo ad culmen per 185 gradus introrsum ascenditur; sive culminis coronicem ejusque peribolum et cancellos, quae tam vasta sunt, ut plures simul circumcirca inambulare et libere exspatiari possint. Pari modo obeliscus Augusti Caesaris S. Petro cessit, ac hodie ante ejus basilicam erectus instar trophaei vel pyramidis triumphalis consistit: unde a civibus D. Petri Aguglia nuncupatur. Ita S. Petrus Augustum et Trajanum, S. Paulus Antoninum suo solio dejecit. Nam et hic Antonino cognomento Pio, revera impio, in immensum fuit pientior; et ille Trajano fuit melior, Augusto felicior. Nimirum hae sunt duae columnae, Iachin et Boos, quas Salomon ante templum erexit, III Reg. 7:21. Iachin enim, id est directio et regimen, notat S. Petrum, Ecclesiae principem et rectorem; Boos, id est fortitudo et fortis executio, notat S. Paulum, doctorem Gentium.
Denique S. Chrysostomus, hom. 8 De Laudibus S. Pauli, in fine tomi III, Paulum rerum gestarum gloria universos Patriarchas, Prophetas, Apostolos Sanctosque omnes antecelluisse asseverat, « Cui, » inquit, « te, o sancte Paule, justorum veteris vel novi Testamenti audeam comparare? Omnium quippe virtutem quasi in arca quadam, sed cum multo prorsus cumulo condidisti. Denique, etiamsi totum contra te aliquis sigillatim justorum appendat chorum, inveniet trutinam virtutum ponderibus a tua parte depressam. Paulus vere secundus Abel; verum non semel, sed per dies singulos immolatur: Paulus alter Noe, sed absque arca insurgentes adversus se undas impietatis enavigans: Paulus alter Abraham, non modo a patria vel gente, sed post vocationem suam, ab ipsa etiam vita prorsus abscissus: Paulus alter Isaac, sponte in hostiam colligatus: Paulus alter Jacob, quasi pro uno quodam totius mundi grege semper invigilans: Paulus alter Joseph, spirituali fame tabescenti mundo veritatis alimenta distribuens: Paulus alter Moses, qui omnes gentes a tyrannide diaboli reduxit ad Christum. » Non hic sistit S. Chrysostomus; audi plures et plura: « Paulus alter Aaron, totius mundi populis inunctus sacerdos: Paulus alter Phinees, impietatem Judaeorum atque Gentilium, quasi fornicationem mentium uno fidei mucrone confodiens: Paulus alter David, qui velut quemdam Goliath in certamen diabolum provocat: Paulus alter Elias, clarius raptus in coelos: Paulus alter Eliseus, qui Gentes ab interiore leprae pollutione purgavit: Paulus alter Ezechias, qui ad unam fidem Christi diversos populos attraxit: Paulus alter Josias, qui abominationes Gentilium dissipavit ac perdidit: Paulus alter Joannes, pro Christo capite truncatus: Paulus alter Petrus, de coelo vocatus ad Evangelium: Paulus alter Gabriel, qui Christi ortum cunctis gentibus nuntiavit: Paulus alter Michael, qui Christianorum dux esse sortitus est. Etiamsi angelorum, etiamsi justorum hominum circumvolem choros, non invenio comparationem, cui non cumulo meritorum Paulus occurrat. »
Auctoris Oratio Ad Sanctum Paulum
Aspice nos ex alto, S. Paule: tu enim es deliciae animae nostrae. Suscipe has, exiguas licet, primitias operum nostrorum, imo tuorum, quas tibi toto animo offerimus et reddimus. Impetra clienti tuo majorem indies sapientiam, lumen et gratiam, ut stadium hoc biblicum decurrere, et utrumque Testamentum a te toto orbe praedicatum, tuamque ac Christi gloriam illustrare, ac sudore, quin et sanguine meo obsignare valeam. Hanc lauream, hanc unam laborum meorum omnium mercedem, a te enixe efflagito. Fiat in me, obsecro, hic spiritus tuus duplex. Da nobis quoque multos, si non Paulos, certe Paulinos, qui Belgium hocce nostrum, Hollandiam, Frisiam, Zelandiam totumque septentrionem, quin et Indias, universumque orbem, quasi Soles, spiritu Apostolico illuminent, convertant et igne divino inflamment; atque in ultimo mundi die nos Christo nostro, cum magna fidelium messe sistas dicasque: Ecce ego et pueri mei, quos dedisti mihi, Domine, in signum et portentum orbis.
Argumentum In Epistolas Sancti Pauli
Duplex objectum in genere spectant hae epistolae, doctrinam scilicet et mores Christianos: prior enim pars cujusque fere epistolae dogmatica est, in qua res fidei docet Apostolus; posterior ethica, in qua instruit mores fidelium, idque varie et mixtim, more epistolico, et more Hebraeorum. Ubi nota primo: Res et mysteria fidei quaelibet quidem docet hic Paulus, maxime tamen tria inculcat, scilicet, primo, Christi economiam et gratiam, Christumque solum esse Redemptorem nostrum, a quo omnis gratia, justitia et salus aeterna petenda et exspectanda sit; secundo, judaismum et caeremonias Judaicas abrogatas esse per legem novam Christi; tertio, cavendas esse haereses jam tum suppullulantes, quas saepe hic perstringit et confutat. Missi enim sunt Apostoli post Christum, ut per orbem haec de Christo Christique redemptione et salute promulgarent, explicarent, inculcarent, stabilirent, utpote nova omnia et orbi inaudita, necessaria tamen ad salutem.
Unde nota secundo: Quibusdam epistolis Paulus maxime judaizantes impugnat, et opera caeremoniasque non Christianas, sed Judaicas. Id facit epistola ad Romanos, ad Galatas, ad Philippenses, ad Hebraeos. Aliis, haereses nascentes evellit, puta Simonis Magi, cum sua sobole, id est Menandri, Saturnini, Basilidis, Gnosticorum, Carpocratis, quos etiam vivis coloribus depingit Judas et S. Petrus epistola secunda. Id facit epistola ad Ephesios, ad Colossenses, ad Timotheum. Reliquis privatim eos ad quos scribit, instruit, eorum dubia resolvit, eosque in fide et officio Christiano confirmat et perficit. Id facit epistolis ad Corinthios, ad Thessalonicenses, ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem. Haec autem omnia praestat eximia et admirabili tum sapientia, tum efficacia et spiritu.
Nota tertio, hos haereticos primaevos, quos jam nominavi, coaevos fuisse Apostolis. Nam Epiphanius, lib. I, haeres. 23, et Philastrius, haeres. 37, docet Cerinthum, qui illis fuit posterior, illam quaestionem de servandis legalibus Mosis simul cum christianismo movisse Antiochiae: cujus solvendae causa coactum est primum Concilium Hierosolymitanum, Actor. xv; eumdemque concitasse Hierosolymis seditionem in Paulum, quasi praeputiatos adduxisset in templum: de qua Actor. xxi. Nec mirum, Cerinthum diu adhuc postea vixisse pervenisseque ad annum Christi 166, ut docet Caesar Baronius. Nam et S. Polycarpus, Dionysius, Simeon, S. Joannes et alii ea aetate diu vixerunt. Paulus ergo adversus errores horum Novatorum, nec non et Philosophorum ac Poetarum, ex quibus maxime sua dogmata consarcinarat Simonis schola, scripsit epistolam ad Ephesios, ad Colossenses, ad Timotheum, ad Titum. Unde facile intelligitur, quo sensu accipienda sint ea quae de cavenda philosophia, de falsa religione angelorum, de superstitioso delectu ciborum, deque horum similibus inculcat: videlicet eo sensu haec accipienda esse, quo illa adstruebant Simoniani, ut suo loco demonstrabitur. Sicuti vice versa cum opera elevat Paulus, ut fidem Christi attollat, opera intelligit illa, quae lex vetus dictabat et praescribebat, qualia jactabant Judaei, quasi suis lustrationibus, caeremoniis, sacrificiis justificarentur, nec indigerent fide, gratia, redemptione, Sacramentis et praeceptis Christi.
Nota quarto: Posteriore epistolae parte, Paulus virtutes Christianas et ethicam Christianam docet, non per continuos discursus et tractatus, uti fecit Aristoteles aliique in suis ethicis, sed per varias gnomas, sive breves sententias, saepe sine ordine congestas; hic enim fuit mos veterum Hebraeorum, ut patet in Proverbiis, Ecclesiaste, Ecclesiastico; et Graecorum, ut patet ex Phocylide, Hesiodo, Theognide.
Nota quinto: Omnes hae epistolae, excepta epistola ad Romanos et ad Hebraeos, de quibus suis locis agendum est, scriptae sunt graece, utpote ad Graecos.
Nota sexto: Extat Syriaca versio epistolarum et totius novi Testamenti, in Bibliis Regiis, qua etiamnum utuntur Christiani S. Thomae in India, Babylonii et Aethiopes Abyssini. Guido Fabricius, qui eam in Latinum vertit, tradit Syros putare eam esse S. Marci Evangelistae. Sed quia veteres, ut S. Athanasius, Cyrillus, Clemens, Hieronymus et alii, imo et S. Damascenus, qui in Syria vixerunt, ejus non meminerunt, cum de Scriptura et Scripturae editionibus variis tractant, hinc videtur, hisce Patribus eorumque aetate Syriacam hanc versionem esse posteriorem. Quaedam etiam habet, quae doctis non admodum placent. Denique idiotismus hujus Syriacae versionis non respondet Syriacae linguae, qua usus est Christus, Marcus et Apostoli, ut ostendam in proomio epistolae ad Hebraeos. Illud tamen contra Novantes notandum, in titulis capitum hujus Syriacae versionis praefigi dies jejuniorum, festorum, commemorationes Sanctorum, preces pro mortuis, venerationem Crucis et alios sacros ritus, quos vel hinc patet non esse inventos a Romanis Pontificibus, sed acceptos ab Apostolis, utpote quos Asianae et Syriacae Ecclesiae quasi a suis Apostolis acceptos etiamnum servant, uti faciunt et Africanae Ecclesiae Abyssinorum sive Aethiopum, ut testatur Damianus a Goez, libro De Fide et Moribus Aethiopum.
Nota septimo: Hic videtur esse ordo harum epistolarum. Primo, scripta est a Paulo epistola prior ad Thessalonicenses, Corinthi, anno Christi 52. Secundo, posterior ad Thessalonicenses scripta est Corinthi, anno Christi 53. Tertio, prior ad Corinthios scripta est Ephesi, anno Christi 57. Quarto, prior ad Timotheum in Macedonia, vel, ut communior habet sententia, Laodiceae (qua de re dicam in proomio primae ad Timotheum) scripta est anno Christi 57. Quinto, secunda ad Corinthios scripta est Nicopoli, anno Christi 58. Sexto, epistola ad Galatas scripta est anno 58. Septimo, epistola ad Romanos scripta est Cenchris apud Corinthum, anno Christi 58. Octavo, epistola ad Titum e Graecia scripta est anno Christi 58. Nono, secunda ad Timotheum Romae scripta est anno Christi 59. Decimo, epistola ad Ephesios scripta est Romae anno Christi 59. Undecimo, epistola ad Philippenses Romae scripta est anno Christi 60. Duodecimo, epistola ad Colossenses Romae scripta est anno Christi 60. Decimo tertio, epistola ad Philemonem scripta est Romae anno Christi 60. Decimo quarto, epistola ad Hebraeos scripta est Romae anno Christi 60. Ita Baronius annalium Ecclesiasticorum fax et pharus: cui per omnia assentior, excepta epist. II ad Timotheum, de qua ibi in fine dicendum. Paulo aliter hasce epistolas ordinant Theodoretus, Salmeron et Pererius. Ubi nota, sex ultimas scriptas esse Romae e vinculis, ideoque plenae sunt spiritu.
Canones Rerum
Visum hic fuit commodum fore lectori, si generalia quaedam documenta, quasi canones qui facem praeferant, epistolis Paulinis praemitterem.
I.
Sit ergo primus canon: Ut quis sensum genuinum tum aliarum Scripturarum, tum maxime S. Pauli assequatur, vestigandus maxime est scopus et intentio ejus, videlicet quorsum, quibus, contra quos loquatur, an contra Judaeos, an contra Gentiles, an contra Simonem. Spiritus enim ejus sublimis et acer in partem in quam inclinat, ita vehementer fertur, ut in extrema declinare videatur, alterumque extremum negare. Ita saepe, in lib. Retract., se purgat S. Augustinus, quod olim contra Manichaeos, qui dicebant omnia bona a Deo bono, omnia mala a Deo malo, quasi fato, non autem ab homine libere fieri, scribens, ita liberum arbitrium praedicarit, ut gratiae oblitus esse videatur. Contra postea, orto Pelagio, hoste gratiae, ita gratiam extollit, ut liberum arbitrium deprimere videatur. Sic, cum judaizantes oppugnat Paulus, dicit circumcisionem nihil esse, et vetera sacramenta fuisse infirma et egena elementa, Galat. cap. IV, 9. Sic, ut charitatem extollat apud Corinthios in dono linguarum gloriantes, dicit sine charitate cetera dona omnia nihil esse, nihil prodesse, 1 Corinth. xiii, 2. Sic, ut supra Aaronem exaltet Melchisedech, dicit ad Hebr. vii, 1, eum fuisse sine patre, sine matre, sine genealogia. Non quod vere talis fuerit Melchisedech, sed quod derepente quasi talis, Genes. xiv, inducatur et proponatur. Sic, ut Judaeos suis meritis praefidentes deprimat, provocat ad Dei misericordiam et praedestinationem, eamque exaggerans dicit: « Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: cujus vult, miseretur; et quem vult, indurat, » Rom. ix, 16.
II.
Hinc saepe Paulus fidem Christi opponit non charitati, sed legi, id est gratiam opponit naturae, Christum Mosi, sive opera facta viribus gratiae Christi, per dictamen fidei, opponit operibus quae fiunt viribus naturae, per dictamen legis naturalis vel Mosaicae. S. Paulus enim totus in eo est, ut Christum inculcet doceatque eum unum esse hominum per mortem in cruce redemptorem, et talem ab omnibus credi oportere, ab eoque (non autem a Mose vel a natura) omnia quae salutis sunt, exspectanda esse, qualia sunt gratia et opera ex gratia facta, Sacramenta ex praecepto legis Evangelicae: hoc enim tunc orbi erat novum et incredibile. Ita passim Patres, et patet I Cor. ii, 2. Hac de causa dicit subinde Paulus Christi justitiam nobis imputari, non formaliter, sed efficienter et meritorie, de quo Rom. iv, 5. Et Christum factum esse nobis sapientiam, justitiam, sanctificationem, redemptionem, 1 Corinth. i, 30. Sic dicit fidem Christi, vel passionis Christi justificare, scilicet objective; quia merita passionis Christi, quae sunt objectum fidei, quod fide credimus, meruerunt nobis justitiam et meritorie nos justificant.
III.
Hinc rursum sub fide non solam fidem, ut haeretici, sed ipsam charitatem omnemque gratiam a Christo manantem, quasi ramos in sua radice et causa complectitur. Ita Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. viii; et patet Rom. xii, 3, et cap. xiv, vers. ult., et II Thess. i, 11, ubi sic ait: « Impleat (Deus) omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute. » Quis non videt hic Apostolum, praeter fidem, opus fidei requirere? Ergo recte dicit, quod fides nos justificet, non sola (uti Lutherus addidit et pervertit), « quod absit ut sentiret vas electionis, » ait S. Augustinus, lib. De Gratia et libero arbit., cap. vii; sed sicuti dicimus: « Hac arbor me aluit » — scilicet cum pomis et fructibus suis; « hic medicus me sanavit » — scilicet per pharmaca, diaetam, exercitia a se praescripta, quibus sanatus sum. Nam fides est quasi doctor indicans et praescribens opera spei, paenitentiae, charitatis, quibus justificamur. Imo hac ratione recte dici potest: « Sola fides me justificat »; sicuti recte dicitur: « Solus hic medicus me sanavit. » Est enim fides in suo genere adaequata causa justitiae, sicut medicus salutis; et quia reliqua necessaria ad justitiam et salutem fides tacite in se includit, quasi in principio, ut patet toto cap. xi ad Hebraeos. Patet etiam ex eo quod aliquando salus tribuitur invocationi Dei, ut Joel ii, 32; aliquando spei, timori, charitati, ut 1 Cor. xiii, 2; Luc. vii, 47; alibi passim ad justitiam et salutem requiritur poenitentia, ut Luc. xiii, 3, et 2 Cor. vii, 10. Alioquin enim nisi adhibeatur moderatio, concludetur pari modo, ad salutem nec baptismum, nec sacramenta requiri, et eum qui crediderit, salvum fore, etiamsi postea fiat infidelis. Ita S. Augustinus, lib. De Fide et Operibus, cap. xiv, tom. IV. Quem librum expresse conscripsit hoc fine, ut mentem Apostoli esse doceat hanc, scilicet, quod fides non excludat, sed requirat opera ex fide facta.
IV.
Sic in epistola ad Hebraeos sacrificium crucis, quod unum nos habere ait Apostolus, opponit veteribus Aaronicis, non autem sacrificio Missae; imo illud sub eo tacite complectitur, quasi unum idem in substantia, licet modo diversum. Tam enim in Missa, quam in cruce idem principalis est sacerdos, scilicet Christus: eadem numero ei victima, scilicet corpus Christi: sunt etiam idem repraesentatione, quia Missa repraesentat, imo continet et applicat sacrificium crucis; sed actione et modo sacramentali et incruento, cum in cruce fuerit visibile et cruentum: quanquam, si metaphysice loquamur, hic modus sit differentia essentialis, et constituat aliam speciem ultimam sacrificii. Sicut mincha, quod in lege veteri farreum erat sacrificium, siccum et incruentum, differebat specie ab holocausto, quod cruentum erat et jugulatorium. Est tamen in Missa eadem victima, quae fuit in cruce, ut dixi, et idem sacrificium in substantia saltem generica. Sacrificium enim novi Testamenti, quod est quasi genus, tam competit sacrificio Missae, quam sacrificio crucis. Rursum, sacrificium Missae idem est cum sacrificio crucis analogice, quia illud repraesentat; sicut imago qua imago, sive quoad repraesentationem, idem est cum suo exemplari. De quo plura in epistola ad Hebraeos.
V.
Negantes propositiones generales absolute et sine alia superaddita conditione intelliguntur: ut, « nihil damnationis est iis qui sunt in Christo. » Affirmantes vero promissiones, benedictiones et regulae numquam absolute, sed commode et cum conditione intelligendae sunt: scilicet, ut significent virtutem et naturam rei, itaque fore, quantum est ex parte rei, nisi quid aliud impediat, aut si cetera requisita adsint.
VI.
Quatuor sunt sensus sacrae Scripturae, Litteralis, Allegoricus, Tropologicus vel Moralis et Anagogicus: quos Lyranus, prologo in Biblia, hoc carmine describit:
Littera gesta docet; quid credas (scilicet de Christo et Ecclesia) Allegoria;
Moralis, quid agas; quid speres, Anagogia.
v. g. Urbs Jerusalem, ait Eucherius, ad litteram significat urbem notam Judaeae, allegorice Ecclesiam, tropologice animam fidelem, anagogice patriam coelestem. Hosce quatuor sensus diserte expressit Paulus ad Galat. iv, ubi sic ait: « Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera, » en sensus litterae planus; « quae sunt per allegoriam dicta: haec enim sunt duo Testamenta, » en allegoria. « Sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc, » en tropologia. « Illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra, » en anagogia. Ubi nota, omnem Scripturam habere sensum litteralem, non autem semper alios; imo in novo Testamento vix est allegoria; in epistolis raro tropologia. Porro litteralis sensus est is quem primo littera significat, sive is proprius sit, sive metaphoricus aut parabolicus: huic autem inniti debet allegoricus et tropologicus, eique apta proportione respondere, ut quasi ex ipso natus videatur. Sicut enim litteralis est is, quem verba primo significant; ita allegoricus est is, quem res per litteralem sensum significatae significant. Quo ergo melius et plenius allegoria et tropologia respondet sensui litterali, eo magis apta et genuina est. Ita S. Hieronymus, in Osea I, ubi retractat quod alibi dixerat, sensum accommodatitium esse allegoricum, vel tropologicum.
VII.
Quae de Christo vel corpore Christi dicuntur in S. Scriptura; aliquando de solo capite, id est Christo; aliquando de solo corpore, id est Ecclesia; aliquando de utroque accipienda sunt; et solerter ex adjunctis dispiciendum est, quid de quo dicatur. Ita Augustinus ex Ticonio, lib. III De Doctr. Christiana, cap. xxxi et seqq.
VIII.
Sacra Scriptura potest habere varias versiones. Addit Leo Castrius, prologo in Isaiam, et varias lectiones etiam in Hebraeo, intentas a Spiritu Sancto. Denique, potest eadem habere varios sensus canonicos, etiam litterales.
Primo, quod S. Scriptura possit habere varias versiones, patet Matth. xii, 19, ubi ex Isaia, juxta versionem Septuaginta de Christo dicitur, « non clamabit »: pro quo tamen noster Interpres in ipso Isaia xlii, 2, vertit, « non accipiet personam. » Sic pro eo quod, Oseae xiii, 14, dicitur: « Ero mors tua, o mors »; Septuaginta et ex iis S. Paulus, I Corinth. xv, 55, vertunt, « ubi est, mors, victoria tua? » Sic versio Nostra discrepat saepe a versione non tantum Aquilae, Symmachi, Theodotionis, sed et Septuaginta interpretum; quorum tamen versionem probavit et recepit Ecclesia, eaque usa est per quadringentos annos, scilicet donec nostram ex Hebraeo versionem cuderet S. Hieronymus.
Secundo, quod possit S. Scriptura habere varias lectiones, probatur ex Genes. xlvii, 31, ubi noster Interpres ex Hebraeo vertit, « adoravit Israel Dominum conversus ad lectuli caput »; pro quo tamen Septuaginta et ex iis S. Paulus ad Hebraeos cap. xi, vers. 21, verterunt, « adoravit Israel fastigium virgae ejus. » Cujus diversitatis non alia videtur fuisse causa quam quod noster Interpres in Hebr. legerit מטה mittah, id est lectulum; Septuaginta vero aliis punctis legerint מטה matteh, id est virgam. Sic ad Hebraeos, cap. xii, vers. 6, Paulus citans Proverb. iii, 11, cum Septuaginta legit כאב keab, id est flagellat; cum noster Interpres in Proverbiis legat כאב keab, id est sicuti pater; vertit enim, « quasi pater in filio complacet sibi. » Pro quo Septuaginta et Paulus vertunt, « flagellat omnem filium quem recipit. »
Tertio, quod possit S. Scriptura habere varios sensus, patet Matth. vi, 11, ubi noster Interpres vertit sic, « panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. » Pro quo tamen idem Interpres, Lucae xi, 3, vertit, « panem nostrum quotidianum da nobis hodie. » Utrobique enim in Graeco eadem est vox ἐπιούσιον, quam Interpres in Matthaeo, "supersubstantialem", in Luca vero "quotidianum" vertit. Idem patet tum ex aliis S. Scripturae locis, tum ex variis ejusdem loci Patrum expositionibus, commodis saepe et litteralibus. Unde S. Augustinus, lib. XII Confess., cap. xxxii: « Cum alius, » inquit, « dixerit: 'S. Scripturae scriptor hoc sensit, quod ego'; et alius: 'Immo quod ego': religiosius me arbitror dicere, 'Cur non utrumque potius, si utrumque verum est? et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt, cur non illa omnia vidisse credatur, per quem Deus sacras Litteras, vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit?' »
IX.
Solet Paulus frequenter tacitis objectionibus occurrere. Unde S. Hieronymus ad Hedibiam, epist. 150, Quaest. xi: « Paulus, » inquit, « solet quidquid alius objicere potest, per ἀνθυποφοράν, quam Quintilianus vocat subjectionem, antequam objiciatur, edisserere. » Ut Rom. i, 18, cum dixisset: « Revelatur ira Dei de coelo super eos qui veritatem Dei in injustitia detinent, » et vidisset sibi objici posse: « Unde Gentiles veritatem Dei cognoverunt? », subintulit: « Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. » Rursum, quia hic alius objicere denuo poterat: « Quomodo Deus se manifestavit Gentilibus, qui S. Scripturam non habuerunt? », idipsum praeoccupans resolvit et explicat subdens: « Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus et divinitas. » Hac de causa Apostolus saepe more Hebraeo utitur interrogatione, idque ad emphasim: interrogando enim suspendit auditorem, suspendendo attentionem excitat.
X.
Rursum, eadem de causa solet Apostolus, si forte in argumentatione quapiam, alia necessaria inciderit quaestio, in eam digredi, et postea ad praecipuum scopum reverti. Sic I Timoth. iii, cum multa disputasset de Diaconis, ea occasione ad eorum uxores digreditur, ac paulo post rursum ad eosdem Diaconos redit.
XI.
D. Paulus, utpote in veteri lege et Testamento versatissimus, passim vel expresse, ut patet tota epistola ad Hebraeos; vel tacite, alludit ad dicta et facta veteris Testamenti, ut ostendat Christum in Mose, Ecclesiam in Synagoga, et novum Testamentum in veteri fuisse significatum et adumbratum. Magnum enim Christo et veritati perhibet testimonium consensio utriusque Testamenti, sive consensio Mosis et Christi, Prophetarum et Apostolorum, ut docet Tertullianus passim contra Marcionem. Hac de causa Christus et Apostoli citant vetus Testamentum, ostenduntque illud novo praelusisse, Christique paranymphum egisse. Ita Paulus, I Timoth. iii, cum Ecclesiam vocat « columnam et firmamentum veritatis, » alludit ad columnas templi Salomonici, Booz et Iachin. Idem facit saepe alibi, ut in commentariis ostendam.
XII.
Non est in hisce epistolis requirenda semper et nulla est ubique connexio tam capitum quam sententiarum: quia more epistolico scripsit eas Paulus, quo scilicet amici ad amicos varia familiariter sine ordine saepe et connexione perscribere solent. Id patet ex epistolis ad Corinth., in quibus singulis saepe capitibus novas materias pertractat, et quaestiones alias et alias a Corinthiis propositas resolvit, ut cap. VII resolvit quaestionem de virginitate et matrimonio; cap. VIII, de idolothytis; cap. XI, de Eucharistia; cap. XIV, de prophetia; cap. XV, de resurrectione.
XIII.
Duplex est praedestinatio, vocatio, electio: una ad gratiam, secunda ad gloriam. Rursum haec secunda est duplex: una inchoata, altera completa et efficax. Tam illius quam hujus meminit S. Scriptura. Unde subinde vocatos, praedestinatos, dilectos, electos vocat, non eos qui proxime, absolute et efficaciter destinati sunt ad gloriam et beatitudinem, sed eos qui ad fidem et gratiam christianismi destinati et vocati sunt, in qua qui perseverant, gloriam aeternam assequentur. Haec enim prima et insignis est gratia, ac caeterarum fons, quam proinde omnibus epistolis admiratur et extollit Apostolus, opponitque vanae fiduciae, quam Judaei habebant in caeremoniis legis Mosis, Gentes in suis virtutibus moralibus. Sic Ephes. I, 3, omnes Christianos Ephesios vocat praedestinatos et electos ad gratiam et sanctitatem. Ait enim: « Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum, etc., in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. » Et vers. 4: « Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. » Praedestinatio ergo haec et electio proxime est ad adoptionem, gratiam et sanctitatem, non autem ad gloriam.
Hoc sensu omnes justi sunt electi et praedestinati, scilicet complete ad gratiam et justitiam, inchoate vero ad gloriam. Hinc Paulus Christianos passim vocat electos, dilectos et vocatos sanctos; id est electos, dilectos et vocatos ad sanctitatem. Haec distinctio praedestinationis, sive electionis inchoatae et completae non est recens et novitia, ut aliqui putant, sed antiqua. Nam eam non quoad verba, sed quoad rem et sententiam tradit S. Thomas, I part., Quaest. XXIV, art. 3, ubi docet aliquos scriptos esse in libro vitae absolute et perenniter, alios tantum ad tempus, scilicet, quoad praesentem justitiam; et hos excidere posse, imo saepe reipsa de libro vitae deleri, juxta illud Psal. LXVIII: « Deleantur de libro viventium. » Nam scribi in libro vitae, est esse praedestinatum et electum. Liber enim vitae, est liber sive catalogus praedestinatorum et electorum. Jam scribi in hoc libro absolute, sive praedestinatio absoluta, quid est aliud quam praedestinatio completa? Et praedestinatio quoad praesentem justitiam, quid est aliud quam praedestinatio inchoata? Hinc S. Augustinus, lib. III Contra duas epistolas Pelagian., cap. III, docet duplicem esse salutem, unam inchoatam per gratiam et consummatam per gloriam. Salus inchoata ergo est praesens gratia et justitia: consummata, est ipsa gloria et beatitudo. Rursum S. Augustinus, lib. De Praedest. Sanct., cap. X, non aliter praedestinationem a gratia distinguit, quam quod, inquit ipse, « praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero ipsa donatio; » cum ergo gratia alia sit inchoata, alia completa, erit pariter praedestinatio alia inchoata, alia completa. Denique hanc distinctionem praedestinationis agnoscit Ecclesia, cum dominica I Quadragesimae, in Collecta, quae tribuitur S. Augustino, pro inchoate praedestinatis orat: « Ut omnium fidelium nomina beatae praedestinationis liber ascripta retineat: » nec enim pro complete praedestinatis apte recteque oratur, ut retineantur maneantque praedestinati, cum completa eorum praedestinatio includat et praesupponat eos semper mansuros esse praedestinatos. Est enim haec Dei praedestinatio immutabilis.
XIV.
Cum Apostolus ait nos « vocatos, praedestinatos, electos secundum propositum, » propositum vocat decretum, sive beneplacitum Dei, quo ex amore et favore liberali proposuit et decrevit homines peccato perditos revocare ad gratiam et salutem per Christum. Unde hoc propositum opponit debito justitiae, vel naturae, id est meritis nostris, ut plenius et fusius ostendam Rom. cap. VIII, vers. 18.
XV.
Justificationem, bona opera, merita, salutem, beatitatem saepe Apostolus tribuit gratiae, vocationi, electioni, misericordiae Dei, non quasi liberum arbitrium nihil hic agat, ut vult Lutherus: sic enim ageremus, vel potius ageremur ut bruta, imo ut stipites et trunci; et ridicule nobis Deus praeciperet et prohiberet id quod in nostra non est potestate et arbitrio, atque tyrannice minaretur et infligeret transgressoribus poenas aeternas. « Virtus et vitium, » ait Philosophus, « in nostra est potestate. Quae autem sunt in nostra potestate, ea agere et non agere possumus. Et circa haec versatur lex, laus, vituperium, poena et praemium; ad ea enim quae non sunt in nostra potestate, nemo hortatur, praecipit, punit; nemo de iis consultat, deliberat, eligit; sicut non eligimus famere, frigere, sed ea patimur. » Haec et plura hac de re habet Aristoteles, lib. III Ethic., cap. I, II, III, V. Tribuit ergo Sancta Scriptura opera nostra potius gratiae, quam libero arbitrio: primo, quod primas et potissimas partes in iis teneat Dei gratia, quae liberum arbitrium praevenit et excitat, eique deinde cooperatur. Secundo, hoc sensu totum opus bonum dat gratiae, quia etiam cooperatio nostra manat a gratia Dei excitante, pendetque a gratia Dei cooperante. Tertio, quia tota dignitas operis supernaturalis est gratia: quod enim opus charitatis sit supernaturale et nobilissimum, Deoque gratissimum et meritorium vitae aeternae, hoc habet a gratia, non a libero arbitrio. Ab eo enim habet tantum quod sit liberum, non coactum. Ita passim docet S. Augustinus contra Pelagianos, et diserte libro De Spiritu et Littera, cap. XXXIV, et Concilium Tridentinum, sess. V, cap. V; imo Apostolus II Timoth. cap. II, vers. 19 et 21.
XVI.
Perditionem, obdurationem, reprobationem, damnationem tribuit Paulus et S. Scriptura homini, idque primo et proprie: Deus enim ex se (cum sit ipsissima bonitas et clementia infinita) omnium hominum justitiam et salutem: hinc saepe Judaeos dicit reprobatos, quia Christum noluerunt recipere, nec in eum credere. Omne enim bonum ex Deo est, malum autem ex nobis. Ac rursum praedestinatio et vocatio opus est gratiae Dei, quia omne opus et meritum praevenit. Reprobatio vero opus est justitiae vindicativae, quae ex natura sua non praevenit, ut vult Calvinus, sed sequitur et supponit demeritum sive peccatum. Judex enim condemnans reum supponit peccatum rei. Et ex hoc capite subinde S. Scriptura reprobationem, obdurationem et perditionem, aeque ac praedestinationem, vocationem et electionem tribuit Deo, quia scilicet Deus ob praecedentia demerita hominem obdurat et reprobat. Hinc ait: « Non volentis, non currentis, sed miserentis est Dei. Cujus vult, miseretur; et quem vult, indurat. Jacob dilexi, Esau autem odio habui. »
Ubi notandum, Scripturam hisce phrasibus tantum significare altissimam et generalissimam Dei providentiam circa omnia tam bona quam mala, nihilque in mundo extra eam esse aut fieri, ut Dei manum effugere possit; quin potius Deum sua providentia omnia, etiam peccata, complecti, stringere, regere et ordinare. Providentia tamen haec Dei circa bona et mala in specie diversa et dispar est. Nam Deus bona proprie providet, praedestinat, intendit, excitat, promovet, protegit et coronat, mala autem ex certa scientia, singula cum suis circumstantiis statuit tantum permittere, cum tamen, si vellet, facile ea posset impedire; eaque jam facta ordinat ad bonum finem et justam poenam, qua ea punit. Ita S. Augustinus, Enchiridii cap. XI et CX.
XVII.
Homo proprie, directe et active seipsum obdurat, excaecat, tradit in reprobum sensum: Deus tamen idem agere dicitur, non proprie et directe, ut vult Calvinus. Caecitas enim mentis non tantum est simplex carentia lucis, sed affectus pravus, quo quis illustrationes divinas libere repellit, vel eis obicem ponit, ut nunquam a Deo illuminetur; ac consequenter caecitas haec gravis est peccatum, ut docet Augustinus, lib. V Contra Julianum, cap. III; sic et duritia cordis, sive improbitas et malitia sensus, grave peccatum est. Indurat ergo et excaecat hominem Deus: primo, permissive; secundo, sensim gratiae non sufficientiam, sed copiam solitam subtrahendo; tertio, daemoni potestatem in hominem dando, qui sponte hominem tentat, et in omne scelus et cordis obstinationem impellit; quarto, objiciendo homini occasiones, scilicet inducendo corpori et animo eas affectiones et cogitationes, alias bonas vel indifferentes, aut exterius ea proponendo, v. g. species mulierum, opes, honores, plagas, quibus praescit hominem libere ruiturum in peccata, et se in iis obduraturum; licet Deus non hoc fine, sed alio bono ea homini objiciat et indat. Sic obduravit Pharaonem, plagas in Aegyptum immittendo, intendens ut iis humiliatus, resipisceret Pharao; quibus tamen ille sua culpa magis exacerbatus obduruit, et fortius Deo restitit. Et hoc tantum vult Augustinus, lib. V Contra Julianum, cap. III, cum ait Deum non tantum patientia, sed et potentia, id est plagis suis, obdurasse Pharaonem, ut docte et solide docet Bellarminus, lib. II De Amiss. gratiae, cap. IV. Potuisset enim Deus aliis modis agere cum Pharaone, quibus praesciebat eum molliendum et flectendum fore; sed noluit: maluitque ob ejus superbiam et duritiem, plagis eum contundere, quibus tamen praesciebat eum magis se obduraturum.
XVIII.
Loquitur Paulus, uti et alii scriptores hagiographi, aliquando perfectis, aliquando et statim transit ad imperfectos: hinc aliquando laudat, aliquando vituperat. Sic Corinthios laudat quasi sanctos, et tamen mox eorum (puta imperfectorum in eis) schismata, avaritiam, libidinem aliaque vitia redarguit. Pari modo aliquando blanditur, mox minatur; estque quasi mater, quae ut pueris persuadeat et omnibus se accommodet; se in omnes partes vertit, ex amoris vehementia. Patent haec Galat. cap. III, vers. 1, et cap. IV, vers. 19 et 20.
XIX.
Libertas Christiana, quam praedicant Apostoli, est exemptio, qua Christus nos exemit, non a servitute herili, non ab obedientia Decalogi, legum, Principum, Praelatorum, Superiorum; non ab operibus poenitentiae et satisfactionis, non ab obligatione votorum, ut volunt haeretici (quos damnat Concilium Tridentinum, sess. IX, canon. 19, 20, 21: haec enim irrationalis, animalis, carnalis, turpis, et contra omne naturae jus, et contra omnem rectam rationem est libertas); sed a servitute tum legis veteris, tum peccati, diaboli et vitiorum hic, tum concupiscentiae, miseriae et mortis in coelo. Patet id I Petri II, 13, 16, 17; Galat. V, 15. De quo plura II Cor. III, 17.
Canones Verborum
XX.
Apostolus graece scripsit, ideo saepe graecizat; sed quia Hebraeus erat, hinc saepe hebraizat. Notandum enim quod Spiritus Sanctus per eum loquens, suo se organo attemperabat, uti facit naturam gratiae subservire tum in angelo, tum in homine. Sic per sanctos scriptores ita accommodate locutus est Spiritus Sanctus, ac si ipsi suo stylo, nutu, conceptu, voce loquerentur et scriberent, ut patet II Machab. II, 27; Luc. I, 3. Hinc Apostolus eloquentia utitur non phalerata, nec verbosa Graecorum, sed simplici, gravi tamen ac nervosa Hebraeorum. Unde in hisce epistolis phrases parum Graecas, quin et soloecismos, et plurimos hebraismos invenias: sic pariter Hebraeam antiptosin reperies, II Cor. VIII, 23; ad Ephes. II, 2, et alibi; quia Hebraei casibus carent, et eodem nomine invariato per omnes casus utuntur. « Iste (Paulus scilicet, » inquit S. Hieronymus, lib. II comment. in epist. ad Ephes.), « qui soloecismos in verbis facit, qui non potest hyperbaton reddere sapientiamque concludere, audacter sibi vindicat sapientiam. »
XXI.
Hinc saepe Paulus per heterosin abstracta sumit pro concretis, ut circumcisionem pro circumciso, id est Judaeo; praeputium pro praeputiato, id est Gentili; electionem pro electis; dominationes pro dominantibus; virtutes et potestates pro virtute et potestate praeditis. Sic dicit quod Christus nobis factus est justitia, sanctificatio, redemptio, id est factus est nobis justificator, sanctificator, redemptor, ut dicetur I Cor. I, 30. Ita Theophylactus, Anselmus et alii ibidem.
XXII.
Hinc etiam per hebraismum saepe omittit notas similitudinis, comparationis, causalitatis, atque quorumvis adverbiorum et conjunctionum vincula, ut patet I Timoth. I, 3, et alibi. Haec enim Hebraei saepe significant per litteras serviles, ל, כ, ב et similes, quas ipsi saepe subaudiunt.
XXIII.
Verba activa Hebraeorum saepe passionem vel permissionem significant, scilicet cum sunt in conjugatione vel significatione cal. Sic dicit Paulus, Rom. XI, 32: « Conclusit Deus omnia in incredulitate: » conclusit, id est concludi permisit. Ita Theodoretus, Ambrosius, Anselmus, Theophylactus, ibid. Ratio est, quia permissio ejus, sine cujus nutu nil fieri potest, quaedam est actio, non autem pura negatio. Sic ergo in Deo non negativum, sed positivum est decretum, quo vult permittere peccata, sive quo nullum peccatum fieri posset. Ex cujus decreti vi in executione positive laxat Deus habenas male agere volenti voluntati: omnium enim voluntates Deus arctissime omnipotentiae suae manu tenet, quasi ligatas, ut nec aliud, nec alio modo, aut loco, aut tempore cogitare, aut velle, aut in ullum omnino motum erumpere possint, quam ipse positive voluerit permittere, imo effective etiam concurrere. Hoc enim spectat ad altissimam Dei circa res omnes, etiam illas, quae peccata sunt, providentiam. Hoc ergo exprimit S. Scriptura per verba activa, ut inclinare, inducere, excaecare, tradere. Sicuti qui leonem manu tenet, et dimittit, si is aliquem occidat, dicitur tenens occidisse et immisisse leonem in hominem. Et hoc tantum vult S. Augustinus, lib. De Gratia et lib. arbit., cap. XX et seq., ubi ait, Deus voluntatem Semei et aliorum vitio suo malam in hoc speciale peccatum inclinavit, id est inclinari permisit, ut malediceret David, non alteri. Aliter ergo permittit malum Deus, aliter homo: homo negative, Deus positive; homo saepe cum peccato, quia tenetur impedire; Deus juste et sancte, quia summus omnium Dominus causas secundas sibi permittit, ut libertate sua in quamlibet partem utantur: vim enim naturae inferret, si eas necessitaret ad bonum.
XXIV.
Eadem verba, imo et notae causalitatis, v. g. ut, quia, propter quod, propterea, saepe non causam, sed eventum et consecutionem significant. Sic enim vulgus antecedentem occasionem causam vocat, ut, « Blanda patrum segnes facit indulgentia natos. » Scriptura autem, quia familiariter loquitur, saepe vulgi phrasi se accommodat. Ita Cyrillus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, in Joan. cap. XIII, vers. 38. Rursum causales particulae, ut propterea, ideo, et similes, apud Paulum subinde redundant more Hebraeo, et nullam causam reddunt, sed tantum praecedentia continuant cum sequentibus.
XXV.
Nihil Apostolo familiarius, quam enallage praepositionum, conjunctionum et adverbiorum. Sic more Hebraeorum "in" sumit pro "per", "ex", "de", "cum", "propter", "apud"; et per "in" significat omne genus causae: ut τὸ "in Christo", quod singulis pene iterat versibus ad Ephes. I, jam significat per Christum, jam propter Christum, jam ex Christo, jam cum Christo, jam in Christo. Ita ibi Theophylactus. Sic "in Domino" saepe significat, in re vel negotio Domini, vel coram Domino, vel per Dominum, vel a Domino, vel propter Dominum, Domini amore et reverentia, ad gloriam Domini. Ex hac phrasi S. Pauli in regulis nonnullarum Religionum saepe dicitur: « Omnes orationi incumbant cum omni diligentia in Domino, omnes invicem ament in Domino; omnes integre obediant, studiis vacent, sincere agant in Domino. »
Ubi τὸ "in Domino" est excitamentum virtutis et industriae, idque quadrupliciter. Primo, quasi dicant: Sciant omnes se Domino servire, se Domini negotium agere, non hominis. Secundo, non pretio, non metu, non cupiditate, sed "in Domino", id est unius Dei amore et reverentia, id agant. Tertio, ut servi in oculis domini, ita ipsi coram Domino serio id agant, Dominus eorum oculis obversetur. Quarto, finem spectent, non suam, sed unius Domini gloriam. Sic praepositionem κατά, quam noster Interpres saepe vertit "secundum", valde ample et varie accipit Paulus. Jam enim κατά capit pro διά, id est "per", ut « Paulus Apostolus secundum (id est per) imperium, » vel praeceptum « Dei, » ad Titum I, 3. Jam pro "in", ut ibidem, vers. 4: « Tito filio secundum communem fidem, » id est in communi fide. Jam et frequenter per illam designat materiam, sive objectum, ut "secundum" idem sit quod "circa", ut ibidem, vers. 1: « Fidem quae secundum, » id est circa, « pietatem est » et versatur, ut scilicet pietatem doceat. Jam eamdem capit pro "ante", vel "coram", ut II Cor. cap. X, vers. 7: « Quae secundum, » id est ante, « faciem sunt, videte. » Jam et saepissime ac maxime proprie τὸ "secundum" accipit pro "juxta", ut « secundum Deum, secundum hominem loquor, secundum carnem, vel spiritum ambulant. » Jam τῷ κατὰ utitur pro "a" vel "ex", denotatque per illud causam efficientem, ut Coloss. II, 8: « Ne quis vos decipiat per philosophiam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum; » id est ne quis vos decipiat per philosophiam quae manat non a Christo, sed a traditione et fictione hominum, qui de mundi elementis et auctoribus mira somniarunt. Denique τὸ "secundum" accipit pro "propter", ut ad Titum III, 5: « Deus salvos nos fecit secundum, » id est propter, « misericordiam suam. » Pari modo voculas "tamen", "sed", et similes, sumit Paulus pro "imo", "quinimo". Sic vocem "enim", non proprie, ut sit causalis, sed adversative pro "autem", sumit Galat. II, 6. Idem facit Isaias, cap. XXVIII, vers. 11, quem locum citat Apostolus, I Cor. XIV, 21. Sic copulam "et" sumit Paulus pro "id est", Ephes. I, 1; Galat. VI, 16; Coloss. II, 8.
XXVI.
Conduplicat Paulus quaedam ad majorem emphasim, maxime in gradibus comparationis, idque ut plurimum excessum significet; ut Philipp. cap. I, vers. 23: « Multo magis melius, » id est longe melius.
XXVII.
Apostoli et Evangelistae consarcinant in unum testimonia ex lege veteri, cum tamen e variis locis petita sint, patet Rom. III, 11. Sic etiam citant subinde non verbotenus, sed eodem sensu. Denique citant eadem juxta Septuaginta, quia Gentibus graece scripserunt, quibus Graeca Septuaginta versio notior erat Hebraico textu.
XXVIII.
Utitur Paulus saepe verbo induendi, ut dicat hominem induere opprobrium et ignominiam, induere Christum, induere gloriam, immortalitatem, virtutem. Ubi τὸ "induere" significat hominem Christo et virtuti Christianae studere, eam possidere, eaque largiter uti, et quasi veste decora circumvestiri. Rursum, hominem gloria et immortalitate abundare, amiciri et circumfundi. Alludit ad togam Hebraeorum, et praetextam Romanorum: cum qua quasi virum et virilem animum, virtutem et decus induebant juvenes. Vide S. Hieronymum ad Pammach., Contra errores Joannis Hierosolymitani. De hac phrasi dicam plura Rom. XIII, in fine.
XXIX.
Infinitivos per hebraismum saepe Paulus sumit pro nominibus, aliquando pro verbis quorumlibet temporum et modorum. Rursum, saepe imitatur Hebraeos in eo quod, cum careant indicativo, pro eo utuntur participiis, ut I Cor. XII, 2: « Ad simulacra euntes, » id est ibatis. Similia sunt II Cor. X, 2, 4, 5, 12, 15. Subinde quoque Hebraei, et Paulus, per praeteritum significant indicativum, ut Psalm. CXV: « Credidi, » id est credo, « propter quod locutus sum, » id est loquor: de quo dicam II Cor. IV, 13. Porro tritum est Hebraeos, praesertim Prophetas, de futuris loqui per praeteritum, quia ea quae praedicunt, tam certo futura sunt, ac si jam essent praeterita, et in altissima amplissimaque Dei praescientia jam sunt quasi praeterita.
XXX.
Nomina, gerundia, infinitivos subinde active, subinde passive capiunt Hebraei; et ex iis Paulus, ut « Christus factus est nobis justitia, » id est, justificator. Contra, II Cor. cap. V, vers. ult., dicit: « Nos efficeremur justitia, » id est justi « in Christo. » Ita Chrysostomus et Cyrillus, lib. XII Thesauri, cap. III. Sic Deus dicitur amor et timor noster, spes et patientia nostra, scilicet passive, id est objectum amoris, timoris, spei et patientiae nostrae; sive is quem amamus et reveremur, in quem speramus, propter quem patimur. Pari modo saepe ab iisdem Hebraeis potentia vel actus sumitur pro objecto, et contra. Sic enim Hebraei colorem vocant oculum, quia color oculo videtur et percipitur, estque objectum oculi: ut Num. XI, 7, ubi noster Interpres vertit, manna erat coloris bdellii, hebraice est כעין habebat manna en, id est oculum, bdellii. Et Levitici XIII, 53, pro eo quod nos habemus, « cum viderit non crevisse lepram »; hebraice est, si lepra non mutaverit עינו eno, id est suum colorem. Sic et Galli, Flandri aliaeque gentes loquuntur ut dicant rem aliquam, puta gemmam aut vestem, pulchrum habere oculum, obtutum, aspectum; volentes hac phrasi significare gemmam aut vestem pulchram habere formam aut speciem.
XXXI.
Ludunt Hebraei et Paulus, elegantiae causa, vario sensu in iisdem vocibus. Sic peccatum nunc proprie, mox pro causa vel effectu peccati, scilicet concupiscentia, mox pro hostia pro peccato sumunt. Sic Paulus ait, II Cor. V, 21: « Eum qui non noverat peccatum (Christum), pro nobis peccatum (id est hostiam pro peccato) fecit. » Ita S. Augustinus, Enchirid. cap. XLI. Estque antistasis, sive ejusdem verbi contraria significatio; qualis est, si dicam, « Amari jucundum est, ac curetur, ne quid insit amari. » Sic Plautus, in Aulularia: « Araneas, inquit, mihi ego illas servari volo. » Locuta erat anus de inani prorsus, praeter araneas, domo; at senex araneas intelligit thesaurum, qui anum latebat.
XXXII.
Verba Hebraeorum subinde actum inchoatum, subinde continuatum, subinde perfectum significant: inchoatum, ut Rom. II, 4: « Benignitas Dei ad poenitentiam te adducit, » id est adducere conatur. Perfectum, ut II Cor. II, 14: « Deus triumphat nos, » id est triumphare facit. Ita Ambrosius, et ex eo Anselmus ibi. Continuatum, ut Joan. XIV, 1: « In me credite, » id est pergite credere, confirmate vos in fide mea. Jam pridem enim ante in Christum crediderant Apostoli.
XXXIII.
Sicut Christus multis parabolis, ita et Paulus, more suae gentis, docet per similitudines et metaphoras. Sic saepe Ecclesiam comparat aedificio, corpori, agro, arbori, Christum Adamo, peccatum fermento. Ita S. Hieronymus, in Matth. XVIII.
XXXIV.
Caro, ait S. Augustinus, epist. 146 ad Consentium, nunc proprie sumitur, nunc tropice: et tunc aliquando carnis corruptionem, aliquando concupiscentiam, aliquando homines carni deditos significat. Sic virtute praestantes, vocantur carnis expertes. « Vos, » ait Paulus, Rom. VIII, 9, « in carne non estis. » Et Joan. III, 6: « Quod natum est ex carne, caro est, » id est carnale, animale est; « quod natum est ex spiritu, spiritus est, » id est spiritale est. Rursum, Apostolus subinde "carnem" vocat externam speciem et gratiam, eamque opponit spiritui, id est internae gratiae et efficaciae. Sic dicit Judaeos gloriari « in carne, » id est in carnali circumcisione et prosapia, quod sint filii Abrahae. Sic « sapientes secundum carnem, et sapientiam carnis, » vocat sapientiam mundanam et sapientes mundi: hoc sensu ait se neminem nosse « secundum carnem, » id est externam speciem et carnalem cognationem, de quo plura II Corinth. X, 2. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus et alii. Saepius vero "carnem" vocat ipsam concupiscentiam: cujus causa est, primo, non quod proprie caro sit ipsa concupiscentia, aut fomes, incentrix et dictatrix peccati (nec enim caro peccati cogitationes et motus suscitat aut format), sed metonymice: quia caro est velut officina animae, quae in carne quasi figulus in luto, format suarum concupiscentiarum et turpitudinum idola, per quam ea peragit et consummat.
Secunda causa est quia caro motus concupiscentiae juvat et fovet: effervescentia enim sanguinis iram concitat, motus et concitatio spirituum generationi subservientium suscitat libidinem: sic varii motus spirituum et sanguinis varias concupiscentias suscitant.
Tertio, caro non nuda, sed animata et informata anima concupiscente, dicitur concupiscentia: quia concupiscentia, sive anima concupiscens, carnem inhabitat, informat et cum ea unum efficit compositum.
Denique quarto, multi Philosophi censent, sicuti sensationes (quales sunt visio, auditio, perceptio, gustus et tactus), ita et concupiscentias motusque appetitus sensitivi esse tam in corpore et organo corporeo, puta oculo, aure, lingua, spiritibus, corde, etc., quam in anima: licet alii et forte subtilius ac verius, putent eas, utpote spiritales et animales, esse in sola anima: cum enim haec sola praecise vivat et sentiat, sola quoque vitales et animales actiones elicit, ac consequenter sola quoque eas recipit: quod enim vitalium et animalium actionum est efficiens, idem earumdem est recipiens, sive subjectum. Ad has tamen actiones corpus per organa sua, per spiritus et sanguinem, disponit et adjuvat animam, et per sympathiam, similes passiones, sed corporales, in se suscitat et suscipit: ut v. g. cum in anima et appetitu sensitivo exurgit concupiscentia irae et appetitus vindictae (hic enim praecise non videtur esse in corpore, sed in sola anima), mox per consensionem quamdam naturalem et sympathiam corporis et animae, ex anima redundat in corpus ira quaedam quasi corporalis, scilicet effervescentia sanguinis et spirituum; et ita de aliis concupiscentiae motibus, ut propter hanc sympathiam et similes utriusque motus recte concupiscentia tam in corpore, quam in anima esse dici possit, adeoque vocari caro, ut docte docet S. Cyprianus, in prologo tractatus De Cardinalib. Operib. Christi. « Hoc ipsum, » inquit S. Cyprianus, « quod dico carnis affectus, improprie dico: quia haec vitia propria animae sunt, quae sentit, et movet, et vivit, cui imputatur peccatum: quia ipsi datum est arbitrium, et judicium, et scientia, et potentia; per quae possit improbare malum et eligere bonum. Corpore autem sic utitur anima, sicut faber malleo, vel incude, in qua format omnium turpitudinum idola, et fabricatur quaelibet quarumcumque voluptatum simulacra. Non est caro dictatrix peccati, nec inventrix malitiae, nec cogitatus format, nec disponit agenda; sed officina est spiritus, qui in ea et per eam quaecumque affectaverit, peragit et consummat; quod autem ipsa insensibilis sit, spiritu recedente dignoscitur, post cujus discessum nulli apta usui superest putredinis massa et paludis acervus: quidquid enim sentit, a natura corporis alienum probatur. »
Deinde explicat S. Cyprianus quomodo jam dictis non obstet, quod caro adversus spiritum concupiscere dicatur: « Quod vero, » inquit, « caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem contendere dicitur et repugnare, improprie arbitror dictum: quia solius animae lis ista est, quae secum rixatur et cum proprio arbitrio litigat, certior in hujusmodi quaestionibus quid bonum sit, quid malum, quam in aliarum rerum inquisitionibus, quid verum sit, quid falsum. Sed desiderii sui veneno mens ebria corpus contumeliis applicat, et junctis complexibus ambo in mortiferas suavitates elapsi obdormiunt; cumque evigilaverint, sero poenitentiam adducit confusio et inquinamentorum horror foedatae menti occurrit. Et in caeteris omnibus, quae maligne patrata sunt, hujusmodi ultio peccatorem persequitur, et ipse libidinum labe crapulatus se convomit. »
XXXV.
Opponit Paulus spiritum carni, interiorem hominem exteriori; legem mentis legi carnis et membrorum; legem Dei legi peccati, id est gratiam qua per Christum renovamur, virtutem ejusque motus et dictamen opponit concupiscentiae, ejusque motibus et dictamini. Notandum est enim, quod concupiscentiam vocat nunc carnem, nunc legem (id est dictamen) membrorum, carnis et peccati, sive peccatum; nunc exteriorem hominem, terrenum et animalem; nunc hominem veterem, nunc corpus peccati, id est peccato obnoxium, in peccatum proclive. Et e contrario gratiam et spiritum vocat « legem mentis, legem Dei, hominem novum, novam creaturam, interiorem hominem et spiritualem; » cujus phrasis originem et causam assignabo ad Roman. VII, 22 et 23: ita Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus et clarissime Anselmus ibidem.
XXXVI.
Verba Hebraeorum activa realia saepe per mentalia exponenda sunt: ut "adduxit", id est adducere voluit et praedestinavit, Hebr. II, 10. Sic Jeremiae I, 10, dicitur: « Constitui te ut evellas et destruas, aedifices et plantes, » Gentes scilicet et regna, id est, ut illa evellenda et destruenda, vel aedificanda et plantanda praedicas et prophetes. Simile II ad Timoth. I, 9, et ad Titum I, 2.
Rursus Hebraei comparationem exprimunt per negationem, scilicet, ut id quod majus est, asserant; quod minus, negent. Patet Matth. IX, 13. Ita Chrysostomus et Euthymius ibid., et Augustinus, lib. X De Civit. V. Ut I Cor. XV, 10: « Abundantius omnibus laboravi, non ego, sed gratia Dei, quae in me est » (uti legunt Graeci), id est in operibus supernaturalibus plus fecit gratia Dei, quam ego; et I Cor. III: « Neque, qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus, » id est parum facit praedicator in conversione et perfectione animarum, si comparetur cum eo quod facit Deus interius, menti gratiam aspirando.
XXXVII.
Apostolus confuse subinde loquitur et rem ponit pro adjacentibus rei. Sic Christum saepe vocat Christi fidem, gratiam, institutionem, baptismum, Ecclesiam, religionem, id est christianismum ipsum. Ut Coloss. II, 6: « Sicut, » inquit, « accepistis Jesum Christum, » id est Christi fidem, doctrinam, religionem; « in ipso, » id est in fide et religione ipsius, « ambulate. » Et Galat. V, 2: « Si circumcidamini, Christus (id est christianismus) vobis nihil proderit. » Sic passim ait baptizatos « induere Christum, » id est Christi virtutes, spiritum et mores, eosque esse, inseri, vivere, ambulare in Christo, id est in Christi fide et gratia.
XXXVIII.
Apostolus, quia spiritu, sapientia, sensu et rebus turget, hinc ad verba non aeque respicit, « Etsi imperitus (inquit ipse) sermone, sed non scientia; » et, « Praedicatio nostra, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, » I Cor. II. Hinc saepe sententias convolvit, alias et alias agglomerat, primas imperfectas relinquit et quasi alio abreptus, digreditur, multaque interloquitur, ac deinde ad primas et ad propositum redit. Patet id clare Galat. II, 6; Ephes. III, 1, 2 et 14. Rursum utitur crebra ellipsi, enallage, aposiopesi, hyperbatis, et id genus tropis qui interpreti supplendi sunt, vel ordinandi. Causam dat S. Irenaeus, lib. III, cap. VII: « Hyperbatis, » ait, « saepe utitur Apostolus propter velocitatem sermonum suorum et impetum spiritus qui in eo est. » Porro ellipsi elliditur, vel casus, vel propositionis, vel conjunctionis, vel verbi, vel integrae etiam sententiae, ut cum lanificium ab eo significatur, Rom. 11, 8. Exercitium namque, et studium lanae hoc nomine significatur: est enim ab eriphos, proprie ancilla quae lanam tractat, et eriphia, est ipsum lanificium. Et post pauca, docet, cum Apostolus ait: « Tunc et ipse Filius subjectus erit ei, » pari modo per subjectionem hanc Filii, abusive intelligi non servilem ejus humilitatem, sed salutem, felicitatem, incorruptionem et regnum aeternum, quod Filius a Patre, quasi illi unitus et gloriosissime subjectus, accipiet.
XXXIX.
Multa verba usurpat Paulus juxta phrasim et morem provinciae suae, puta Tarsi et Ciliciae: erat enim ipse Tarsensis et Cilix, ut 1 Cor. IV, 3: « Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die. » Ubi diem posuit pro judicio, ex Cilicum phrasi: nam dies dici reis consuevit. Sic ad Coloss. II, 18, usus est verbo katabrabeuein, quod lingua Tarsensium significat insidiose alteri palmam praeripere, ut annotavit S. Hieronymus, epist. 151 ad Algasiam, Quaest. X. Cilices enim Graece, sed corruptius quam alii Graeci loquebantur. « Hisce, » inquit Hieronymus, « et aliis multis verbis usque hodie utuntur Cilices: nec hoc miremur in Apostolo, si utatur ejus linguae consuetudine, in qua natus est et nutritus, cum Virgilius, alter Homerus, apud nos patriae suae (Mantuae et Mantuanae linguae) sequens consuetudinem, sceleratum frigus appellet, » sceleratum, id est horrende intensum, mordax et noxium; quomodo et Galli nostri loquuntur cum aiunt: Il fait meschamment freid, id est scelerate, hoc est horrende est frigidum.
XL.
Apostolus subinde novat quasdam voces iisque nova significatione et sensu utitur. Hunc canonem tradit et exemplis illustrat Gregorius Nyssenus, orat. in illud I Cor. xv, « Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui subjecit sibi omnia »: « Solet, » inquit Nyssenus, « sapientia magni Pauli, ad id quod visum fuerit, libere ad arbitrium suum verbis uti et ad suae sententiae seriem verborum significationes adaptare, etiamsi ad aliquas alias mentis conceptiones usum dictionum trahat consuetudo. Nam unde sumpsit usum verbi ekenose, id est 'exinanivit seipsum,' Phil. II, et II Cor. XI: 'Gloriationem meam nemo exinaniet aut evacuabit'; et Rom. IV: 'Exinanita est fides'; et I Cor. I: 'Ne inanis reddatur crux Christi': ex quonam usu haec traxit ad suum propositum? Quis item judicabit eum quod dixerit imeiromenoi humon, id est cupidi eramus vestri, vestrique avidi? per quam dictionem amoris habitum et effectum ostendit. Quomodo per dictionem ou perpereuetai, id est non egit perpera, charitatem a fastu et superbia alienam demonstrat? Studium item contentionis et ulciscendi cupiditas quo pacto per verbum... »
XLI.
Hinc etiam utitur epitasi, id est vehementiori verbo, pro minus vehementi, ut Rom. IX, 13: « Esau odio habui, » id est neglexi, postposui, minus amavi. Simile Gen. cap. xxix, vers. 31; Luc. cap. xiv, vers. 26.
Paulus, licet Graece scribat, subinde tamen utitur vocibus Romanis, easque ex Latinis Graecas facit, quia hae voces usitatissimae erant, non solum apud Latinos, sed etiam apud Graecos. Sic enim Graece scribens vocat macellum, coloniam, sicarios, semicinctium, membrana, penulam.
XLII.
Scriptura et Paulus dicunt aliquando nos credere in Deum, aliquando nos credere Deo. S. Augustinus, in Psal. LXXVII, haec duo distinguit: « Plus, » ait, « est credere in Deum quam credere Deo: nam et homini cuilibet plerumque credendum est, quamvis in eum non sit credendum. » Hoc juxta communem Latinorum phrasim verum est; verum juxta phrasim Hebraeorum, Pauli et Scripturae haec duo idem sunt. Idem enim est Hebraeis haamin baYHWH, id est credere in Deo, vel in Deum, et haamin laYHWH, id est credere Deo. Haec ergo tria apud Hebraeos et in Scripturis idem significant, scilicet, credere Deo, credere in Deo et credere in Deum. Verbum enim haamin, id est credere, Hebraeis significat contactum quemdam mentalem, quo mens quasi tangit sua credulitate et consensu rem creditam, illique adhaerescit. Verba autem contactus saepe apud Hebraeos cum bet, id est in, construuntur.
XLIII.
Verba Hebraeorum saepe non actum, sed debitum, vel officium significant, ut Hebr. xiii, 17: « Ipsi enim pervigilant, » id est pervigilare debent, « quasi rationem pro animabus vestris reddituri. » Sic Hebraei dicunt asa asher lo ye'aseh, id est "fecit quod non fiet", hoc est fecit quod fieri non debet, sive quod facere non licet.
XLIV.
Utitur Scriptura et Apostolus saepe metalepsi, id est transumptione, ut ad Philip. II: « Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, » id est non ut rapinam studiose retinuit, defendit, ostentavit, jactavit aequalitatem suam cum Deo Patre, sed eam quasi Dominus sponte deposuit et celavit. Sic etiam utitur hypallage, ut Isaia I: « Cognovit bos praesepe domini sui, » id est cognovit bos dominum praesepis sui, sive dominum se alentem in praesepio.
XLV.
Apostolus subinde alios quoque tropos plurimos usurpat — periphrasim, synecdochen, metonymiam, et similes — quos lector ex contextu agnoscere et discernere debet, ne superficie verborum decipiatur, sed germanum sensum, quem Apostolus intendit, vestigare valeat.
Interpretes Epistolarum Sancti Pauli
E Graecis primus Origenes scripsit in epistolam ad Romanos. Fusus hic est, elegans, et in moralibus excellit, dogmata quaedam habet a sana fide aliena. Unde S. Hieronymus, in epist. ad Pammachium et Oceanum de Origene, sic ait: « Laudavi interpretem, non dogmatisten; ingenium, non fidem; Philosophum, non Apostolum. » Secundus est Theodoretus, qui in omnes Pauli epistolas scripsit. Brevis hic est, planus et litteralis. Tertius est S. Chrysostomus. Excellit hic tum sensu litterali, tum morali, tum spiritu Paulino. S. Chrysostomum sequuntur, quasi discipuli, Theophylactus et Oecumenius, in quibus tamen quaedam cavenda et suis locis monenda sunt: ut quod, Rom. IX, praedestinationem non tantum ad gloriam, sed etiam ad gratiam ex praevisis meritis factam esse, ex vers. 11, plane contra mentem Apostoli asserere et docere videntur. Theophylactus quoque Photii, Patriarchae Constantinopolitani (utpote a quo creatus fuit Episcopus Bulgariae), errorem secutus est, docetque Spiritum Sanctum procedere non a Filio, sed a solo Patre.
Inter Latinos, primo extant commentarii in omnes Pauli epistolas inscripti nomine S. Ambrosii, breves, sed graves passim. Verum notandum est eos non esse S. Ambrosii. Alibi impressi extant, nomine S. Athanasii, sed nec esse Athanasii, nec Ambrosii, patet primo, ex stylo, quodque hic auctor graece se nescire profiteatur, cum S. Ambrosius optime Graecam calluerit, uti indicant multa quae ex Origene et Basilio mutuatus est. Secundo, quod nec S. Hieronymus, nec S. Augustinus eorum meminerint. Tertio, quod quaedam habeant suspecta fidei: ut quod, I Corinth. VII, docent virum non ita constringi legibus matrimonii, sicut uxor constringitur; virum enim posse facere divortium, uxorem non, qui est manifestus error, etiam ipsimet S. Ambrosio aliis locis. Sic ad Roman. IV, vers. ult., docent eos, qui baptizati sunt ante Christi passionem, accepisse remissionem peccatorum, sed non fuisse justificatos. Rursum, Rom. VIII, 28, docent nos vocari ad gratiam secundum propositum, non Dei, sed nostrum: quod est Pelagianum, et contra mentem Apostoli. Sunt tamen hi commentarii veteris auctoris. Unde ipse, I Timoth. III, ait se haec scribere Damaso regente Ecclesiam. Tempore Cassiodori, hi commentarii nomine Gelasii vulgabantur, ut patet ex Cassiodoro, lib. De Divinis Lectionibus, cap. VIII, non Gelasii Romani Pontificis, uti putavit Cassiodorus, qui Damaso posterior fuit, sed illius, ut videtur, Episcopi Caesariensis, qui vixit ante Concilium Chalcedonense, et scripsit librum De Duabus Naturis.
Alii hosce commentarios Remigio attribuunt: sed hic longe posterius vixit, scilicet anno Domini 880, fuitque Antisiodorensis Episcopus, cujus etiam alii in has epistolas exstant commentarii, prorsus ab his Ambrosianis diversi. Alii putant illorum auctorem esse illum qui scripsit Quaestiones veteris et novi Testamenti, tom. IV operum S. Augustini, quia in quibusdam cum eo consentit, sed stylo, gravitate, doctrina, methodo ab eo dissentit. S. Augustinus, lib. IV Contra duas epistolas Pelagian., cap. IV, citat ex hoc commentario, in cap. V ad Roman., explicationem illius sententiae: « In quo omnes peccaverunt, » nomine S. Hilarii. Hinc putant Doctores Lovanienses, quos sequitur Salmeron, disp. XIX, et Cardinalis Bellarminus, lib. De Scriptor. Eccles., in Ambrosio, Hilarium Diaconum urbis Romae esse hujus commentarii auctorem, qui schismati Luciferi Calaritani adhaesit, et docuit rebaptizandos esse haereticos. Unde S. Hieronymus scribens contra Luciferianos, eum vocat « Deucalionem orbis. » Dices: Quomodo ergo S. Augustinus eum sanctum vocat? Respondeo: Forte deceptus fuit Augustinus nomine Hilarii, putavitque eum esse eumdem cum S. Hilario Pictaviensi Episcopo; aut nomen sancti, more illius temporis accipit late pro quovis ministro Ecclesiae. Sive ergo hic fuerit horum commentariorum auctor, sive quis alius, certe doctus est, litteralis, verbis brevis et sententiis gravis; sed, ut dixi, infarcta quaedam habet quae suspecta et erronea sunt.
Secundus est S. Hieronymus, qui scripsit in epistolam ad Galatas, ad Ephesios, ad Titum et ad Philemonem. Ubi adverte, solere S. Hieronymum in praefatione dicere, quos veteres secuturus sit, ac deinde in commentario saepe eorumdem errorum res transcribere, nec refutare. Quare caute legendus est in hisce S. Hieronymus, atque Origeni, quos in praefatione nominat, non autem ipsi Hieronymo hi errores tribuendi sunt. Rursum notandum hic est, inter opera S. Hieronymi, post commentarium in hasce quatuor epistolas, etiam alios extare commentarios breves in omnes epistolas S. Pauli. Sed certum est intuenti et conferenti priores cum hisce posterioribus, eos non esse S. Hieronymi. Unde et in ipsa praefatione Heliodoro ascribuntur: hic enim posteriorum auctor recentior, nil habet Graeci, vel Hebraei, cum Hieronymus acer sit, et tam Hebraeis quam Graecis abundet. Adde videri auctorem hunc esse Pelagianum. Nam, in cap. V ad Roman., negare videtur peccatum originale; tractans enim illud Pauli: « Per unum hominem peccatum intravit in mundum, » sic explicat: « Per Adam, » inquit, « intravit peccatum in mundum, » intravit, inquam, imitatione, non naturali traduce aut propagatione: quia scilicet posteri Adae peccatum sponte sua imitati sunt, non autem naturali propagatione ex Adamo peccatum aliquod contraxerunt: quae expositio fuit Pelagii. Unde hic auctor ementito nomine S. Hieronymi plures decepit. Nam eum secuti sunt Sedulius, Primasius et Rupertus, adeoque commentarius Sedulii Scoti in epistolas Pauli idem cum hoc Hieronymiano esse videtur, resectis tantum plerisque, quae manifestam Pelagii haeresim continebant. Sic et Primasii Uticensis, qui floruit sub Theodosio Imperatore fuitque S. Augustini discipulus, commentarius, ejusdem scripti, S. Hieronymo falso ascripti, non aliud quam lima et castigatio quaedam est, licet per omnia non satis semper exacta et diligens.
Tertius S. Augustinus inchoavit commentarium in epist. ad Romanos: « Sed difficultate et prolixitate, » inquit ipse, lib. I Retract., cap. XXV, « Apostoli territus, destiti. » Scripsit et in epist. ad Galatas et in reliquas sparsim, eaque collegit Venerabilis Beda. Hos secuti sunt alii post aliquot saecula. Primus, qui caeteris aptius, peritius, sapientius scripsit, est S. Anselmus, Cantuariensis Archiepiscopus, Lanfranci discipulus et successor sub annum Christi 1080. Dubitat tamen Franciscus Ribera, in epist. ad Hebraeos, an hi commentarii sint S. Anselmi; et in antiquis exemplaribus, Hervaeo monacho inscribitur, teste Sixto Senensi in Anselmo. Nonnulla descripsit hic auctor ex commentario Ambrosiano, ut videre est in II ad Corinthios, cap. VIII.
Haymo etiam, Halberstatensis Episcopus, in hasce epistolas breviter scripsit, simpliciter et clare, anno Domini 830. Cum Primasio ita consentit, ut pene unus idemque utriusque videatur esse commentarius.
Hos secutus D. Thomas, in easdem scripsit breviter, methodice et theologice, multumque materiae legenti suggerit. Magister Sententiarum, Petrus Lombardus, ex Patribus more suo commentarium in hasce epistolas contexit: in quo hoc unum desideratur, quod Patrum loca non annotet aut designet. Huic similis est Glossa ordinaria, quam ex Patribus, tacitis locis, collegit Strabo, Rabani auditor. Sicut Anselmus Laudunensis, anno Domini 1110 (ut tradunt Sixtus Senensis et alii), auctor est Glossae interlinearis, quae multa breviter et punctim, sed docte et utiliter attigit. Huic Glossae tum ordinariae, tum interlineari adjunctus est Nicolaus Lyranus, ex Judaeo Christianus, suo tempore nobilis Scripturae interpres. Scripsit etiam Hugo Cardinalis, qui subinde moralia puncta, eaque multa, sed brevia conglomerat e Scriptura.
E recentioribus prae aliis egregie scripserunt Cajetanus, Dionysius Carthusianus, Contarenus Cardinalis, Ambrosius Catharinus, Claudius Guilliaudus, D. Hasselt, doctor Lovaniensis, qui apud nos Lovanii manuscriptus exstat; Titelmannus, Adamus Sasbout. Bene etiam Gagneius scripsit, sed immatura morte praeventus, commentarium hunc quasi posthumum embryonem aliis formandum, limandum et edendum reliquit. Novissime in omnes epistolas scripsit per dubia et quaestiones P. Alfonsus Salmeron fuse et docte. In epistolam ad Hebraeos scripsit Franciscus Ribera, singularis sacrae Scripturae interpres, ultimamque hic quasi cycnaeam vocem edidit.
In epist. ad Roman. scripsit primo, Dominicus Soto docte et theologice. Secundo, per quaestiones selectas, P. Pererius. Tertio, commentarium plenum et exactum, magno judicio edidit Cardinalis Toletus, qui Apostoli argumenta et rationes acri indagine rimatur, nectit et stringit. Multas hic habet novas expositiones, easque vestigare et adamare videtur. In epist. ad Timotheum et ad Titum fuse et floride scripserunt noster Magalianus et Ludovicus Soto Major; et ante hos Claudius Spencaeus, qui prolixas cum haereticis nostri temporis disputationes interserit. Habet et Erasmus hic suas annotationes, grammaticales saepe, quibus varias lectiones atque vim et significationem Graecae dictionis expendit. Verum de nonnullis fidei articulis, uti de divinitate Filii, de descensu Christi ad inferos, de processione Spiritus Sancti a Patre et Filio, de peccato originali, de confessione sacramentali, dubie et ambigue loquitur, eaque ponit quae postea Lutherus et Ariani exsculpserunt.
Ex haereticis scripserunt multi, ac in primis Calvinus, Beza et Augustinus Marloratus, qui ex Luthero, Melanchthone, Brentio, Bullingero, Pomerano, Sarcerio, Petro Martyre et aliis Catenam confecit.
Vatablus Catholicus fuit, sed ejus scripta ab haereticis excusa et depravata sunt: alioqui vir ipse fuit egregie doctus, tam in Hebraeis, quam in Graecis. Acute litteram breviterque persequitur; sed saepe a nostro Interprete diversus est. Habet enim ipse propriam versionem, vel potius versionem Tigurinam Leonis Hebraei.
Joannes a Gorcum optimam epitomen ex Estii et Cornelii in Paulum commentariis conflavit, cujus praecantor editio Lovanii exiit, ann. 1754.