Cornelius a Lapide

Romanos I


Index


Argumentum In Epistolam Ad Romanos

Duae epistolae hujus partes sunt. Prior, ab initio usque cap. XII ad finem, dogmatica est, et discutitur quaestio operum legis et gratiae: an videlicet Judaeis solis (ut ipsi jactabant), propter merita operum legis, data sit justitia et salus; an vero omnibus omnino nationibus sine ullo operum legis aut naturae merito, gratis a Deo concessum sit, ut per fidem in Christum et gratiam ejusdem justificentur, ac deinceps fidei et gratiae cooperando, juste et sancte vivant, itaque salutem aeternam assequantur.

Hac enim de re Judaei cum Gentibus contendebant, Gentibus philosophiam et virtutes morales jactantibus, pro sua justitia: Judaeis vero venditantibus opera legis, et quod essent posteri Abrahae, quibus promissus erat Messias et salus, ut, si ea potiri vellent Gentes, deberent circumcidi et fieri Judaei proselyti. Utrosque retundit hic Apostolus, ostendens quod Judaei contra legem Mosis, Gentes contra legem naturae gravissime peccarint et utrique indiguerint redemptore; ac proinde utrisque gratis promissus sit Messias, cujus fide et gratia gratis justificentur.

Haec autem totius epistolae est distributio. Primis quinque capitibus reprimit Apostolus fastum tam Judaeorum, quam Gentium, ostenditque tam hos, legem naturae, quam illos, legem Mosis violasse. Ideoque omnes esse sub peccato, et consequenter egere Salvatore Christo; quodque ex fide et gratia Christi, non autem ex operibus legis vel naturae justitia petenda et speranda sit.

Secundo, cap. VI, docet, quomodo in justitia per Christum accepta progredi, vitiisque suis resistere debeant: nam, ut ait cap. VII, post justificationem manet in justo concupiscentia, quam scuit lex, sed comprimit et superat Christi gratia.

Tertio, cap. VIII, enumerat fructus quos capimus ex fide et justitia Christi.

Quarto, cap. IX, X et XI, docet Gentes vocatas et electas esse ad justitiam, ab eaque rejectos esse Judaeos; eo quod Gentes Christo credere voluerint, Judaei vero noluerint, sed justitiam in lege Mosis, non autem in fide Christi quaesierint, eamque sibi quasi Abrahae posteris, jure hereditario debitam arrogarint.

Quinto, cap. XII, transit ad mores hortaturque ad exercitia Christianarum virtutum, ac denique, cap. XVI, salutationibus epistolam claudit.

Nota primo: Scripta est haec epistola post utramque ad Corinthios, ut recte annotavit S. Chrysostomus et patet ex I Corinth. cap. XVI, 2, ubi collectam fieri hortatur Paulus pro pauperibus Hierosolymitanis: hac vero epistola ad Romanos, cap. XV, 25, collectam illam jam factam esse significat. Ponitur tamen haec epistola ab Ecclesia primo loco, vel ob praeeminentiam Romanae Ecclesiae, ut censet Catharinus. Unde S. Irenaeus, lib. III, cap. 1, tradit S. Paulum cum S. Petro Romae evangelizasse, et cum eo Romanam fundasse Ecclesiam, sicut et eamdem cum eodem suo sanguine et martyrio consecravit. Vel, ut opinatur S. Augustinus, epist. 105 ad Sixtum, eo quod gratiam fidei commendet, quae caput est et initium gratiarum. Vel, ut vult Theodoretus, ob exactam omnis generis doctrinam.

Nota secundo: Probabiliter Salmeron, tom. I, prolegomeno 35, in fine, censet hanc unam Pauli epistolam latine esse scriptam. Primo, quia eam Apostolus scribit Latinis: ipse enim ex dono linguarum sibi infuso etiam latine norat. Secundo, quia ejus amanuensis fuit Tertius, cap. XVI, 22, quod nomen Latinum est. Dices: Cur ergo toties hic graecizat? Respondeo: Quia hactenus inter Graecos versatus erat, ideoque in Graecam erat proclivior. Contra Bellarminus, lib. II De Verbo Dei, cap. VII, et communiter alii, omnes Pauli epistolas, praeter unam ad Hebraeos, graece scriptas esse contendunt. Certe S. Chrysostomus et Graeci Graecum textum quasi autographum sequuntur. Idem facit et Syrus. Adde, Paulum hac epistola Judaeo et Barbaro non opponere Romanum, sed Graecum, cap. I, vers. 14 et 16. Scribit enim ex Graecia, ubi inter Graecos agens Graecae linguae jam assueverat, ideoque scribit graece etiam ad Romanos, quia his, uti et aliis, lingua Graeca tum erat familiaris et elegans, ut dicam cap. I, vers. 16. Perinde ergo hic facit Paulus, atque si Francus vel Belga aliquis ex Francia in Belgium ad Lovanienses vel Antuerpienses scriberet francice. Tertio, idipsum confirmat, quod haec epistola graecismis abundet, quodque Latinus noster textus ex Graeco ad verbum, imo ad litteram et apicem saepe expressus videatur, ut quod cap. I, 31 habetur: « Sine affectione, absque foedere, sine misericordia, » — quis non videt ex Graecis verbis ἀστόργους, ἀσπόνδους, ἀνελεήμονας, ad apicem esse expressum? Nam si latine scripsisset Paulus, latine et clare dixisset: Inhumanos, foedifragos, immisericordes. Similes graecismos videbimus cap. I, 7, 8, et deinceps: ita ut haec epistola plane stylo et phrasi Graeca scripta esse videatur.

Quarto, hic videtur esse sensus et consensus interpretum tam Graecorum, quam Latinorum. Omnes enim provocant, cum lectio est dubia, ad textum Graecum, quasi ad Pauli autographum. Quod si textus Graecus sit ambiguae et variae significationis, variant quoque in expositione interpretes: nil tale fit in Latino: v. g. Rom. cap. I, vers. 1, Graecum ὁρισθέντος Chrysostomus et Graeci vertunt, qui declaratus est; noster vero Interpres et Latini vertunt et legunt, qui praedestinatus est. Utrumque enim significat Graecum ὁρισθέντος. Quod si Paulus latine scripsisset, qui praedestinatus est, nulla foret hic lis, nulla varietas, nullum dubium; causa pro Latinis foret decisa, Latini omnes Graecos ad Latini Pauli autographum provocarent: quod tamen nemo hactenus fecit.

Addo tamen, probabile esse Graecum Pauli autographum mox a Tertio, vel alio interprete, quem, ut alibi dixi, Paulus semper ad manum habebat, conversum esse in Latinum sermonem, itaque Romanis et Latinis esse transmissum; hoc enim suadent rationes prioris sententiae Salmeronis. Atque hac de causa, nimirum ob duritiem et obscuritatem interpretis, putavit Diodorus Tarsensis hanc epistolam prae aliis tam hiulce et obscure esse conscriptam, ut dicam cap. XVI, 22. Pari modo S. Marcus suum Evangelium, quod Romae latine conscripserat, fertur Aquileiae in Graecum transtulisse, cujus originale Venetiis etiamnum asservatur, uti testatur Petrus Episcopus Aquileiensis in Catalogo, lib. IV, cap. LXXXVI. Sic et Irenaeum, quem utpote Graecum graece scripsisse omnes consentiunt, mox a quopiam familiari ejus interprete in Latinum esse conversum opinantur nonnulli, inter quos est Fevardentius, prooemio in Irenaeum: hoc enim suadere videtur styli illius Latini vetustas et gravitas.

Denique scripta est haec epistola anno Christi 58, ut ait Baronius, Corinthi, missa per Phoeben, ut habent Biblia Graeca, Syra et Latina Regia in fine epistolae, cum jam S. Petrus Roma jussu Claudii abiisset in Britanniam; tunc nimirum Paulus Romanos pastore destitutos, et inter se de quaestionibus jam dictis tumultuantes confirmavit, docuit et in concordiam redegit. Unde mirum non est, quod Paulus hac epistola Petrum, utpote Roma absentem, non salutet.


Synopsis Capitis

Paulus commendans suum apostolatum et Evangelium, salutat Romanos, eosque visere et eis praedicare exoptat.

Hinc secundo, vers. 16, docet Evangelium et fidem Christi esse virtutem Dei in salutem omni credenti; justum enim ex fide vivere.

Unde tertio, vers. 18, docet Ethnicos ante Christum, licet Deum ex creaturis agnoverint, non tamen eum, sed idola coluisse, indeque a Deo traditos in reprobum sensum, in abominanda, quae hic recenset, scelera incidisse. Docet ergo omnes ante Christum peccatis et irae Dei fuisse obnoxios; ut inde concludat omnes eguisse Evangelio, fide et gratia Christi Redemptoris.


Textus Vulgatae: Romanos 1:1-32

1. Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, 2. quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis, 3. de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, 4. qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: 5. per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus Gentibus pro nomine ejus, 6. in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: 7. omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 8. Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. 9. Testis enim est mihi Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio, 10. semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. 11. Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos: 12. id est simul consolari in vobis, per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam. 13. Nolo autem vos ignorare, fratres: quia saepe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc), ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in caeteris gentibus. 14. Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum: 15. ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare. 16. Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco. 17. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. 18. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent: 19. quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. 20. Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. 21. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; 22. dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. 23. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. 24. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: 25. qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium; et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. 26. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. 27. Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. 28. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, 29. repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, 30. detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, 31. insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia. 32. Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.


Versus 1: Paulus, Servus Jesu Christi

1. Paulus. — De hoc nomine multi hic multa afferunt. Primo, aliqui putant hoc nomen esse Graecum, et quietem, vel potius quietum significare, deductumque ἀπὸ τοῦ παύειν, id est a quiescendo. Sicut e contrario Saulus (ait Ambrosius) significat inquietudinem: σάλος enim Graecis idem est quod commotio. Nam Saulus inquietus fuit, turbator et persecutor Ecclesiae.

Secundo, S. Hieronymus, in Nominibus Hebraicis, vult nomen Paulus esse Hebraeum et significare mirabilem: hoc enim significat Hebraeum פלא pele, unde Paulus. Alii Paulum interpretantur operarium, a radice פעל paal, id est operatus est.

Tertio, alii censent nomen Paulus esse mixtum ex Hebraeo et Graeco et significare os tubae, vel potius os tibiae, quasi conflatum sit ex פה pe, id est os, et αὐλός, id est tibia. Rursum S. Damasus, in Carmine de S. Paulo, putat Paulum in baptismo mutasse nomen Sauli in Paulus. Sed contra facit, quod post cap. IX Actor., ubi Paulus baptizatur, semper vocetur Saulus, usque ad cap. XIII. Ergo post baptismum diu Sauli nomen retinuit: non ergo in baptismo nomen Pauli assumpsit. Denique Origenes putat Paulum fuisse binominem, et in circumcisione illi tam Pauli quam Sauli nomen impositum esse, sicuti Matthaeus vocatus est Levi.

Verum respondeo et dico: Verius est, Paulus esse nomen Latinum et Romanum, Rursum Saulum assumpsisse hoc nomen Pauli, Actor. XIII, 9, ubi cum Barnaba segregatus est et designatus Apostolus Gentium, scilicet, mox ut coepit praedicare Gentibus, puta Paulo, Proconsuli Cypri, in quem primo e Gentibus incidit eumque convertit: ut enim illi et aliis Gentibus Paulus quasi Romanus civis, etiam nomine suo facilius se insinuaret, Paulus, inquam, qui omnibus omnia fieri cupiebat, ut omnes lucrifaceret; propterea hac occasione Sergii Pauli, ut dixi, nomen Judaicum Sauli, levi mutatione unius litterae, mutavit in nomen Romanum Pauli.

Id ita esse ex eo conjicitur, quod usque ad apostolatum suum ad Gentes et conversionem Sergii Pauli, semper vocetur Saulus, vel Saul, a Saule primo rege suae tribus Benjamin, quia inter Judaeos agebat: post illam vero Sergii Pauli conversionem semper vocetur Paulus, quia deinceps inter Romanos et Gentes, quasi Gentium doctor et Apostolus agit. Ita S. Augustinus, lib. VIII Confess., cap. III; S. Hieronymus, in epist. ad Philemonem, Beda et Salmeron hic, et Lorinus in cap. IX Actor., vers. 18.

Non ergo Sergius Paulus Saulo suum Pauli nomen ex amicitia imposuit, ut aliqui volunt; sicut Josephus fatetur se Flavii nomen accepisse a familia Flavia Titi et Vespasiani: cum potius Sergius Paulus, quasi catechumenus et discipulus a Paulo nomen accipere debuerit, quasi a magistro suo: sicuti S. Cyprianus Caecilii nomen a Caecilio presbytero, a quo baptizatus est, assumpsit: sed tantum occasione illius Pauli, qui nomen sibi affine gerebat, quemque primo e Gentibus convertit Paulus, sponte inter Gentes nomen Pauli assumpsit.

Hinc patet etymon Pauli esse Latinum, et Paulum idem esse quod parvum, pusillum, modicum. Unde et a parva statura Pauli nomen adhaesisse familiae Aemiliae, auctor est Sigonius in Nominibus Romanis, quasi dicat Paulus: Ego olim Judaeis fui Saulus, nunc vobis Romanis Romanus sum Paulus: olim ante christianismum altus et superbus eram, quasi alter Saul; nunc Christianus effectus parvus sum Paulus; parvus, inquam, tum corpore, tum magis animi demissione. Ita S. Thomas et S. Augustinus, lib. De Spirit. et Litt., cap. VII. Et in Psalm. LXXII: « Paulus, inquit, primo Saulus, postea Paulus, id est primo superbus, postea humilis. Saul enim, unde dictum est nomen Sauli, nostis quia rex superbus et infrenis fuit. Non quasi aliqua jactantia nomen sibi mutaverit Apostolus; sed ex Saulo factus est Paulus, ex superbo modicus. Paulum enim modicum est. » Et lib. I De Verbis Domini, serm. 13: « Tu es ipse Paulus, in te parvus, in Domino magnus; in te infirmus, in Domino firmissimus. Eris exaltatus, quia non es ingratus. »

Quare quod S. Hieronymus, loco jam citato, Pauli nomen censet esse nomen victoriae et triumphi, licet a parte rei vere hoc nomen ita accipi possit; tamen haec non est vera hujus nominis ratio ex mente et intentione Pauli, qui, ut dixi, Pauli nomen non tam sublimitatis, quam familiaritatis et humilitatis studio assumpsit. Ascribam hic verba S. Hieronymi, quia pulchra sunt: « Uti Scipio, inquit, subjecta Africa, Africani sibi nomen assumpsit, et Metellus, Creta subjugata, Cretici cognomentum reportavit, et Imperatores nunc usque Romani ex subjectis gentibus Adiabenici, Parthici, Sarmatici nuncupantur; ita et Paulus, ad praedicationem Gentium missus, primo Ecclesiae spolio proconsule Sergio Paulo, victoriae suae trophaea retulit erexitque vexillum, ut Paulus diceretur e Saulo. » Aptius S. Augustinus, serm. 25 De Sanctis, tom. X: « Patitur, inquit, Paulus quod fecerat Saulus. Saulus lapidavit, Paulus lapidatus est. Saulus Christianos virgis affecit, Paulus pro Christo quinquies quadragenas una minus accepit. Saulus persecutus est Ecclesiam Dei, Paulus submissus est in sporta. Saulus vinxit, Paulus vinctus est. Et dum Paulus saeviens quaerit minuere numerum Christianorum, etiam ipse accessit ad numerum Confessorum. »

Apostolus igitur, ut ipsemet ait, « praesentia corporis fuit infirma. » Fuit enim nomine et corpore Paulus, id est parvus; sed ingenio, animo, virtute et factis magnus. « Animus enim non mensuratur corpore, » sed corpus transcendit. Pulchre et vere Sapiens, Eccli. XI, 3: « Brevis, μικρά, id est minima, in volatilibus est apis, et initium (πρωτεῖον, primas, principatum) dulcoris habet fructus illius. » Ita corpore parvus, sed animo celsus fuit S. Hieronymus, ut habet ejus Vita apud Ribadeneiram et alios. Idem de se innuit S. Augustinus, hom. De Transfigur. Domini: « Quaeso, inquit, per Dominum, ne vos homuncionis foeditas offendat, dummodo qualibet occasione, de cordibus vestris peccatorum sordes abstergat. » Et serm. 6 inter commun.: « Obsecro, ait, vos fratres, etc., ut oretis pro me exiguo et pusillo, » etc. S. Antoninus, memoriae portentum, aeque ac sanctitatis et miraculorum, ab exigua statura nomen accepit: vocabatur enim Antonius. Nimirum ut ait Poeta,

Major in exiguo regnavit corpore virtus.

(Major in parvo corpore regnavit virtus.)

Et e contrario:

Nulla in tam vasto corpore mica salis.

(Nulla in tam vasto corpore mica salis.)

Et Cicero: « Valentissimo quisque corpore longissime abest a sapientia. » Experientia docet communiter in parvo corpore magnos inesse animos. Virtus enim unita fortior est seipsa divisa. Virtus autem animae in corpore parvo unitur, in magno dividitur et dispergitur. Atque hac de causa naturaliter parvis quam magnis facilior est magnanimitas, difficilior humilitas. Eleganter et cordate S. Gregorius Nazianzenus, scribens ad Nicobulum, qui Alypianae uxori suae, Gorgoniae, Gregorii sororis, filiae, exiguam staturam exprobrabat, ita rescribit, epist. 153: « Alypianam apud nos cavillis incessis ut parvam et tua proceritate indignam, o magne et vaste ac gigantine tum forma, tum robore. Nunc demum intelligo animum mensurae subjici, ac rupes margaritis praestantiores esse, corvosque lusciniis augustiores. Tu vero magnitudine tua et cubitis fruere. » Deinde subdit: « Quod si hoc quoque adjicias, eam orationis causa curvam esse, ac per ingentes mentis agitationes, perpetuam cum Deo consuetudinem habere; quid hic de tua sublimitate corporisque mensura te jactabis? Vide tempestivum silentium, loquentem audi, quam non incompta sit animadverte, quam ut femina fortis ac strenua, quas rei domesticae utilitates afferat, quam viri amans, ac tum illud Laconis dices: Certe animus in mensuram minime cadit, atque externum hominem oculos conjectos in internum habere oportet. Ita eam ut parvam deridere desines, et tuum conjugium faustum ac felix judicabis. »

Servus Jesu Christi. — « Servus, » scilicet honorarius, qui hebraice vocatur משרת mescaret, id est minister, de quo plura dicam Philip. cap. I, vers. 1.

Vocatus Apostolus, — id est vocatus ad apostolatum, vocatione Apostolus. Graece enim non est participium κεκλημένος, id est vocatus, appellatus; sed nomen κλητός, id est vocatitius. Unde Syrus vertit קריא ושליחא karia vaschelicha, id est vocatitius et Apostolus, q. d. Evocatus Deique Apostolus. Ita S. Chrysostomus. Sic Hispani gloriantur quod sint criados del Rey, id est servi Regis, evocati a Rege, vocatitii Regis. Unde, teste Hesychio, vocatus dicitur nobilis. Alludit ad Isaiae XLVIII, 12, ubi pro eo quod nos habemus: « Audi, Israel, quem ego voco, » hebraice est מקראי mecorai, id est vocate mi, uti vertunt Aquila, Symmachus, Vatablus et alii: Israel enim typus fuit S. Pauli et fidelium. Vide ibi dicta. Rursum alludit hic Paulus per nomen Hebraeum et Syrum scelicha, id est Apostolus, ad prius suum nomen regium Saul. Saul enim hebraice significat vocatum et postulatum, scilicet a Deo ad regnum, sicut Saulus hic noster ex eadem tribu Benjamin est vocatus et postulatus ad apostolatum: estque paronomasia Hebraica, q. d. Paulus: Qui olim fui Saulus vel Saul; nunc sum scelicha, id est vocatus ad legationem et munus Apostolicum. Pari modo in voce karia, id est vocatus, alludit ad duodecim principes vocatos a Deo et Mose, ut duodecim tribubus praeessent, Num. I, 16, uti ibi dixi. Quare parerga hic est Anselmi expositio, qua censet Paulum se non Apostolum, sed vocatum Apostolum nuncupare ex studio humilitatis, q. d. Ego non voco me Apostolum, sed ab aliis vocatus et dictus sum Apostolus: quomodo S. Bernardus ex humilitate non Abbas, sed vocatus Abbas Clarae-vallis dici et nuncupari voluit: repugnat enim huic expositioni textus Graecus, ut patet ex dictis.

Nota primo: Actor. IX, vocatus est a Christo Paulus Apostolus, id est legatus, missus a Christo per totum orbem evangelizare et docere Gentes, fundare et regere Ecclesias Christi, de quo plura dicam, vers. 5.

Nota secundo: Praeter duodecim Apostolos, qui Matth. X, a Christo in terris vivente vocati et missi sunt praedicare regnum Dei, nomen Apostoli extensum quoque est ad Paulum, Barnabam, Silam, Lucam, Marcum aliosque, qui pene idem officium sunt sortiti, quod primi illi duodecim a Christo vocati. Unde S. Hieronymus, in cap. I ad Tit., vers. 1, Apostoli titulum in Paulo et Apostolicam dignitatem suspiciens, inquit: « Quod ait Paulus de se, Apostolus autem Jesu Christi, tale mihi videtur, quale si dixisset, Praefectus praetorio Augusti Caesaris, magister exercitus Tiberii. Ut enim judices saeculi hujus, quo nobiliores esse videantur, ex regibus quibus serviunt et ex dignitate qua intumescunt, vocabula sortiuntur; ita et Apostolus grandem inter Christianos sibi vindicans dignitatem, Apostolum se Christi titulo praenotavit, ut ex ipsa nominis auctoritate lecturos terreret, indicans omnes qui in Christo crederent, debere sibi esse subjectos. » Apostoli enim a Christo in totum orbem et in omnes fideles auctoritatem et imperium acceperunt.

Nota tertio: Paulus hoc Apostoli nomine, quasi titulo muneris dignitatis et professionis, se initio epistolarum, suis insinuare solet. Sicut enim reges et principes praefantur: Nos Albertus, Dei gratia Archidux Austriae, Dux Brabantiae, etc.; ita Paulus: « Ego Paulus, Dei gratia et vocatione Christi Apostolus; » non autem per me, vel amicos, vel potestatem laicam in apostolatum intrusus; hoc enim proprium est pseudo-apostolorum et haereticorum, ut docet S. Cyprianus, lib. De Unitate Ecclesiae: « Ii sunt, ait, qui se ultro apud temerarios convenas sine divina dispensatione praeficiunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt (nota nomen Ordinationis, quae sane non a magistratu, sed a Christo Jesu, ejusque vicariis Episcopis, manuum impositione ritu veteri in sacramento Ordinis suscipitur), qui, nemine episcopatum dante, Episcopi sibi nomen assumunt. » Imo S. Paulus, Hebr. V, 4: « Nec quisquam, inquit, sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron. » Et Jeremias de falsis prophetis, se per amicos aut reges intrudentibus, sic ait carpens et culpans eos, cap. XXIII, 21: « Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. » Sicut enim magistratus est ordinare civilia et civicos praefectos; ita Episcoporum est ordinare sacra et sacros Praesules: hic enim est hierarchicus ordo Ecclesiae a Deo institutus. « Scriptum est, ait Ambrosius, lib. V, epist. 33 ad Marcellinam sororem: Quae Dei, Deo; quae Caesaris, Caesari; ad Imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesiae: publicorum tibi moenium, o Imperator, jus commissum est, non sacrorum. » Et Hosius Constantio: « Tibi, inquit, Deus Imperium commisit; nobis quae Ecclesiae sunt, credidit. »

Segregatus in Evangelium Dei, — tanquam in rem arduam et sublimem, quae omnem naturae modum et rationem transcendat. Alludere rursum videtur Spiritus Sanctus ad etymon Hebraeum nominis Pauli. Sicut enim Saul, vel Saulus, significat vocatum et postulatum ad munus Apostolicum, ita פלא pele (unde Paulus), significat arduum, excellentem, mirabilem, ideoque a vulgo segregatum. Idem innuit Graecum ἀφωρισμένος; ἀφορίζειν enim significat secernere aliquid et segregare tanquam eximium, puta tanquam organum electum, quale fuit Paulus. Unde et medici ἀφορισμούς vocant sententias selectas, raras et eximias. Sic Christus, Isaiae IX, 6, vocatur פלא pele, id est admirabilis, eximius, segregatus. Et angelus nuntians Manue Samsonis ortum, Judicum XIII, 18: « Quid quaeris, inquit, nomen meum, quod est mirabile, » hebraice, quod est פלא pele.


Versus 2: Quod Ante Promiserat Per Prophetas Suos

2. Quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo. — q. d. Non novum, non nuper inventum, aut ex meo alteriusve hominis cerebro fabricatum est Evangelium, sed ab aeterno a Deo institutum et decretum, ideoque jam olim per omnes sanctos Prophetas promissum tanquam res rara, mira, salutifera, divina, certissima et verissima; utpote quae confirmata est et corroborata tot saeculorum tempore: temporis enim filia est veritas, ait Cicero, lib. II De Oratore.


Versus 3: Qui Factus Est Ei Ex Semine David

3. Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. — Syrus, Valla et Erasmus vertunt, qui genitus est, vel natus est. Sed melius vertit noster Interpres, qui factus est: Graece enim non est γενηθέντος, vel γεννωμένου a γεννάω, id est gigno; sed γενομένου a γίνομαι, id est fio. Unde S. Cyrillus, lib. XI Thesauri, sub medium, dicit totam SS. Trinitatem dici et esse ἀγένητον, id est increatam, infectam, sive non creatam, non factam; solum vero Patrem esse et dici ἀγέννητον, id est ingenitum, et ita Patres Christum hic non natum, sed factum interpretantur; ut Tertullianus, Contra Praxeam; Irenaeus, lib. III, cap. XXXII; S. Augustinus, lib. II De Trinit., cap. V. Vox enim factus magis significat humanam naturam Christi contra Marcionem, illamque Christum non e coelo in Virginem intulisse, ut voluit Valentinus; sed in Virgine, et...


Versus 4: Qui Praedestinatus Est Filius Dei

4. Qui praedestinatus est Filius Dei. — « Qui praedestinatus est, » Graece ὁρισθέντος, quod apte et plane Syrus et Graeci vertunt, qui declaratus et agnitus est Filius Dei. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Origenes, Theodoretus; imo Toletus sic exponit Latinum praedestinatus, sive definitus, scilicet non quoad rem, sed quoad notitiam hominum, ut praedestinatus idem sit quod certificatus, certo cognitus hominibus, q. d. Christus demonstratus et declaratus est prae aliis Sanctis, qui sunt filii Dei adoptivi, quod ipse solus sit Filius Dei naturalis. Sed hoc est torquere Latinum verbum praedestinatus in praedemonstratus, vel declaratus. Quare hoc sensu melius Ambrosius subaudit hic verbum declarari, dum sic exponit: Christus, latens in incarnatione, praedestinatus est, ut declararetur Filius Dei in resurrectione. Secundo, rectius et profundius noster Interpres, quidquid obstrepat Calvinus, Graecum ὁρισθέντος vertit, qui praedestinatus est, et ita legunt S. Irenaeus, lib. III, cap. XXXII; Hilarius, lib. VII De Trinit.; Augustinus, lib. De Praedest. Sanctorum, cap. XV; Ambrosius et alii. Graecum enim ὁρίζειν, licet apud profanos saepe significet declarare, tamen auctore S. Dionysio, lib. De Divinis Nomin., cap. V, passim in Scriptura significat definire, constituere, praedestinare, ut Actor. II, 23: « Hunc definito consilio et praescientia Dei traditum, » Graece est ὡρισμένῃ βουλῇ. Actor. X, 42: « Ipse est qui constitutus est judex vivorum et mortuorum, » Graece ὡρισμένος κριτής. Act. XVII, 26: « Definiens statuta tempora, » Graece ὡρισμένους καιρούς.

Adde: Etiamsi Origenes, Hieronymus, Tertullianus, Cyrillus, Theodoretus, Chrysostomus, Oecumenius legant in Graeco ὁρισθέντος, quod est ad verbum, destinatus est, scilicet ab aeterno: quod in re idem est cum eo quod noster Interpres vertit, praedestinatus est, tamen alii, ut Ambrosius, Augustinus, Irenaeus locis jam citatis, et Epiphanius, haeresi 54, in fine, et Athanasius, lib. III De Assumpt. hominis, clare legunt in Graeco προορισθέντος: hoc autem ad verbum idem est quod praedestinatus est, non autem praedeclaratus est. Sic enim hic verti non posse patet ex sequentibus; vox enim prae falsum induceret sensum.

Ubi nota: Putat Origenes Christum solum dici ὁρισθέντα, id est destinatum, quia antequam nasceretur homo, erat Deus Deique Filius: nos vero dici προορισθέντας, id est praedestinatos, quia non eramus antequam nasceremur. Sed haec distinctio subtilior est, quam verior et solidior; destinatus enim hic idem est quod praedestinatus, ut jam dixi. Quare non recte Origenes hunc locum sic exponit, q. d. Paulus: Christus existens Filius Dei, destinatus est ut sit princeps et primogenitus ex mortuis, scilicet, ut in eos virtutem divinam exerceat eisque det Spiritum sanctificationis et vivificationis.

Sensus ergo Apostoli est, q. d. Homo Christus, qui factus est ex semine David, seu cui data est essentia et existentia humanae naturae, praedestinatus est ad hoc, ut subsisteret in persona Filii Dei; id est praedestinatus est Jesus ad hoc, ut scilicet qui futurus erat secundum carnem filius David, idem secundum hypostasin esset Filius Dei: hoc est, praedestinatum est, ut hic homo, qui dicitur Jesus, estque filius David, esset simul Filius Dei, quia scilicet praedestinatum est, ut hic homo assumeretur a Filio Dei, illique hypostatice uniretur, ita ut idem esset homo et Deus, sive filius hominis et Filius Dei. Ita S. Augustinus, De Praedestin. Sanctor., cap. XV; Anselmus, Concilium Toletanum XI, cap. 1, et passim Scholastici, III part., Quaest. XXIV.

Dices: Pronomen qui refert Filium Dei, qui praecessit. Filius autem Dei non est praedestinatus, ut fieret Filius Dei, quia semper fuit Filius Dei. Ita Calvinus.

Respondeo: Pronomen qui refert Filium Dei, non formaliter, sed materialiter, scilicet non quatenus est Filius Dei, sed quatenus factus est secundum carnem ex semine David, uti praecessit, id est refert hunc hominem Christum, qui assumptus est a persona Verbi, estque Filius Dei. Hic enim homo non fuit ab aeterno Filius Dei, sed praedestinatus est Filius Dei, sicut in tempore factus est Filius Dei.

Ubi nota, S. Scripturam de Christo ita loqui, ut jam de ejus divinitate loquatur, mox ad ejus humanitatem transeat, rursum ad divinitatem redeat. Hinc fit, ut Christo det attributa quae Deo sunt propria, et mox eidem tribuat alia quae non nisi in hominem cadunt. Id clare videre est Hebr. I, 2, ubi sic loquitur Apostolus: « Novissime diebus istis locutus est (Deus) nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum. » Ecce hic loquitur de Filio, ut homo est; et mox loquitur de eodem, uti Deus est. Subdit enim: « Per quem fecit et saecula, qui cum sit splendor gloriae; » ac rursum redit ad eumdem Filium qua homo est, cum statim subjungit: « Purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis. »

Dices secundo: Hic homo non tantum Christi naturam humanam, sed et personam, quae Verbum est, includit; et relativum qui, non potest referre naturam humanam: quia sic dicendum esset, quae; ergo refert personam: atqui in Christo non fuit alia persona, quam divina Verbi; haec autem non potuit praedestinari ad unionem Verbi. Sic enim praedestinatum esset, ut idem cum eodem, sive ut idem cum seipso uniretur: quod est impossibile. Unde passim Doctores dicunt solam naturam humanam praedestinatam et elevatam esse ad hanc unionem cum Verbo. Est hoc argumentum Toleti, quo probare contendit praedestinatus hic debere exponi per declaratus.

Respondeo: Relativum qui refert naturam humanam Christi in concreto, id est hunc hominem, non subsistentem, sed existentem ex semine David. Licet enim idem materialiter subsistat in persona Filii Dei, uti praecessit; tamen in nova hac propositione, mens inde, puta ab hac subsistentia et persona Verbi, praescindit, et tantum hic hominem existentem, non autem subsistentem sive personatum concipit, donec accedat praedicatum Filius Dei. Sic fit in omni propositione essentiali; nam in ea semper subjectum re idem est cum praedicato, sed conceptu distinctum et quasi praecisum; ut homo est animal, leo est brutum.

Respondeo secundo: Pronomen qui referre potest personam hujus hominis, seu hoc suppositum humanitatis Christi confuse, abstrahendo ab eo, quod idem sit suppositum divinum Filii Dei: licet enim in re idem in Christo sit suppositum humanitatis et divinitatis, tamen in conceptu nostro, quem per enuntiationem hanc exprimimus, unum ab altero seorsum concipi, itaque quasi separari et praescindi potest; ut scilicet idem hoc suppositum in subjecto concipiam tantum eatenus, quatenus est suppositum humanitatis; in praedicato vero idem concipiam, quatenus est suppositum divinitatis, sive Filii Dei; ut sensus sit, praedestinatum est ut persona Christi hominis esset non humana, uti est aliorum hominum, sed ut eadem esset cum persona Filii Dei. Ita subtiliter et erudite docet Franciscus Suarez, III part., Quaest. XXIV. Et hoc sensu patet, Christi non tantum naturam humanam, sed et personam in confuso, sive in abstracto esse praedestinatam, ut ibidem docet Suarez et D. Thomas.

Denique notat D. Thomas, III part., Quaest. XXIV, et Scholastici, hanc Christi praedestinationem fuisse medium, finem et exemplar nostrae praedestinationis: quia, ut Augustinus, De Praedest. Sanct., cap. XV, ait: « Ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicumque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus. De ipso spiritu et hic renatus est, de quo ille natus. Eodem spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo factum est ut ille nullum habeat peccatum: » scilicet tam Christo, quam cuilibet Christiano id datur sine ullis alicujus meritis, ex mera Dei gratia.

In virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. — Primo, S. Chrysostomus et Graeci haec sic explicant, q. d. Declaratus est Christus esse Filius Dei, primo, in, id est ex, virtute miraculorum; secundo, quia dabat Spiritum Sanctum; tertio, ex resurrectione ex mortuis, quia inde quasi mortis Dominus resurrexit.

Secundo, Theodoretus et Toletus sic explicant, q. d. Christus declaratus est Filius Dei, per virtutem a Spiritu Sancto et sanctificante Apostolis collatam, qua miris signis et factis resurrectionem Christi confirmarunt: hoc autem factum est, postquam ipse Dominus a mortuis resurrexit. Huc pertinet Ambrosii expositio: Christus, inquit, praedestinatus est per Spiritum Sanctum, ut manifestaretur esse Filius Dei, in virtute qua resurrexit a mortuis.

Verum noster Interpres, ut dixi, vertit, non declaratus, sed praedestinatus est. Hujus ergo nostrae versionis hic est sensus: Christus « praedestinatus est Filius Dei in virtute, » id est cum potentia divina (Graece enim est δύναμις, non ἀρετή, et in ponitur pro cum; sic enim saepe sumunt Hebraei ב pro עם), ut scilicet, licet esset Filius David secundum carnem fragilem et infirmam, haberet tamen tam potentiam, quam hypostasin divinam; nimirum ut per hanc potentiam, hic homo unitus Verbo faceret miracula, remitteret peccata, sanctificaret homines: quam potentiam habuit secundum, id est per, et a natura divina, quae est « Spiritus sanctificationis, » id est fons omnis sanctitatis; vel planius, a Spiritu Sancto, qui totum hoc unionis hominis cum Deo opus in Christo peregit, eumque ita sanctificavit, ut illi virtutem dederit omnes homines sanctificandi, quae potentia Spiritus Sancti maxime se ostendit, maximeque patuit « ex resurrectione » ex mortuis, id est in resurrectione, qua Christus se et alios mortuos suscitavit. Unde de ea tunc dixit Christus, Matth. XXVIII: « Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. » Et Joannes, Apocal. V: « Dignus est Agnus qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam. » Ita S. Augustinus et passim interpretes.

Aliqui etiam sic explicant: Christus praedestinatus est, ut esset Filius Dei, « in virtute, » id est in unione hypostatica, quae opus fuit praestantissimum virtutis et potentiae tum Dei Patris, tum Spiritus Sancti, sive sanctificantis: per quam potentem unionem ipse Deus et Spiritus Sanctus resurrectionem mortuorum induxit, fecitque ut Christus et alii Christiani a morte corporis ad vitam beatam, peccatores vero a morte peccati ad vitam gratiae resurgerent. Haec expositio subtilior est; sequitur tamen et cohaeret cum priori, quae planior et solidior est. Ubi nota primo, hic esse ellipses: supplenda enim sunt verba, habuit, patuit. Vide can. 37.

Nota secundo, resurrectionem, Graece ἀνάστασιν, hic tam passive, qua Christus resurrexit, quam active, qua Christus se et alios resurgere fecit, capi posse. Ita Ambrosius.

Nota tertio hebraismum, « Jesu Christi Domini nostri, » id est, ipsius vel sua: Hebraei enim, pro pronomine demonstrativo, saepe repetunt nomen antecedens. Addit ergo hic Paulus τὸ Jesu Christi, tum ut exprimat doceatque hoc nomen esse proprium Filii Dei, de quo locutus est; tum quia hoc dulcissimum Salvatoris nomen in deliciis, ac consequenter in corde et ore semper habebat.

Denique S. Anselmus et ex eo Salmeron, probabiliter, plane et facile ita hunc locum explicant, ut Christus dicatur hic « praedestinatus esse Filius Dei, » non simpliciter et absolute, sed cum addito, scilicet, « in virtute resurrectionis, » id est praedestinatus esse ut resurgeret; « in virtute, » id est in potentia, gloria et majestate immortalitatis; ut tunc quasi plene et perfecte videretur regenerari et renasci Filius Dei gloriosus et immortalis, q. d. Paulus: Praedestinatum et definitum est a Deo, ut Christus homo esset Filius Dei, non in infirmitate et humilitate, qualis initio nascens, vivens et moriens apparuit, sed in virtute et gloria resurrectionis; ut scilicet, resurgeret a mortuis essetque Filius Dei immortalis, et gloriam deitatis per corpus ostenderet: quod factum est per Spiritum Sanctum et sanctificantem; qui sicut in incarnatione animam Christi per gratiam et gloriam, ita in resurrectione corpus Christi per immortalitatem et gloriam, ac consequenter totum Christum plene et perfecte sanctificavit. « Christus, inquit Anselmus, qui praedestinatus est secundum carnem (quoniam Deus ab aeterno praedestinavit, ut Verbum ejus caro fieret, quam et resuscitans glorificaret), praedestinatus est ut sit Filius Dei in virtute immortalitatis et potentiae, de qua post resurrectionem ait: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. » Nam cum de electis ipse dicat, quod sunt filii Dei, quia sunt filii resurrectionis, cur non ipse magis, qui « secundum divinitatem naturaliter est semper Dei Filius, in resurrectione secundum humanitatem factus esse dicatur Filius Dei? » Unde et Pater, resuscitans Filium, dixit ei: « Filius meus es Tu, ego hodie genui Te, » Act. XIII, 33. Hic sensus planus et speciosus apparet, evaditque difficultates de praedestinatione Christi paulo ante allatas; sed nonnihil coarctat, deflectit et enervat generalia Apostoli verba, scilicet, quod Christus sit Filius Dei non absolute, sed in virtute et gloria resurrectionis, quodque tunc tantum habuerit Spiritum sanctificationis, quem ei absolute hic tribuit Apostolus. Explicatio ergo prior jam allata, licet paulo difficilior, magis tamen genuina, et ex mente phrasique Apostoli, magisque sublimis, solida et universalis esse videtur.


Versus 5: Per Quem Accepimus Gratiam Et Apostolatum

5. Per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus Gentibus pro nomine ejus. — Maldonatus in notis ejus manuscriptis quas vidi Romae, censet esse hendiadyn: « gratiam et apostolatum, » id est gratiam apostolatus, et recte. Hinc et ex vers. 1 omnium pene epistolarum S. Pauli, cum S. Chrysostomo et Origene, nota contra Calvinum et Erasmum, apostolatum non tantum significare legationem et missionem, aut missionis et legationis functionem, ut sonat ejus etymon, sed etiam significare officium, potestatem et dignitatem primam et summam in Ecclesia. Sicut enim jam Legatus Summi Pontificis vocatur Nuntius, vel Legatus Apostolicus; estque haec magna dignitas: ita pariter Apostoli dicebantur et reipsa erant legati Christi, Matth. XXVIII, 19, atque hoc ipso obtinebant auctoritatem summam in Ecclesia: « Pro Christo legatione fungimur, » inquit Paulus II Corinth. V, 20. Apostoli ergo erant primi a Christo, Christi vices gerebant, et Christi personam repraesentabant: sicut regis legatus regem ipsum repraesentat. Licet ergo Apostoli omnes subditi essent S. Petro, quasi Pontifici et capiti Ecclesiae, eique obedire deberent; tamen parem cum eo potestatem habebant: Primo, toto orbe praedicandi Evangelii, « ad obediendum fidei in omnibus Gentibus, » id est ut obediatur fidei ab omnibus gentibus, scilicet, ut Apostoli sua praedicatione inducant omnes Gentes, ut se submittant, credant et obediant Evangelio. Ita S. Chrysostomus et alii. Secundo, fundandi ubique Ecclesias, id est creandi Episcopos et Presbyteros, instituendi ritum sacrorum et Sacramentorum, totumque ordinem Ecclesiae disponendi. Tertio, mandandi, prohibendi, puniendi quosvis fideles. Adde quarto, scribendi libros canonicos. Unde Paulus hunc dignitatis et potestatis suae titulum suis praefigit epistolis, dicens: « Paulus vocatus Apostolus; » ut jam faciunt Legati Pontificis, dicendo: « Nos Octavius Dei gratia Legatus Apostolicus. »

Dices: Si in hisce quatuor muniis Apostoli omnes pares erant S. Petro, quomodo ergo Petrus erat eorum et Ecclesiae totius caput?

Respondeo: quia S. Petrus poterat aliis Apostolis quasi superior praecipere; et, si errarent, Petri erat eos corrigere; et, si dissiderent, ejusdem erat lites eorum dirimere, onera insuper et provincias cuique distribuere. Ita S. Cyprianus, lib. De Unitate Eccles. Sic ἐπισκοπή, sive episcopatus, non tantum est functio, sed etiam est ipsa dignitas episcopalis, sive praesulatus. Unde Psal. CVIII dicitur: « Episcopatum ejus accipiat alter, » ubi hebraice est, פקדתו pekuddato, id est praefecturam ejus accipiat alter.

Aliqui hoc referunt ad obediendum. Unde Syrus vertit, ut omnes Gentes obediant fidei nominis ejus. Verum aptius haec referas ad τὸ accepimus apostolatum, q. d. Nomine et vice Christi apostolatum accepimus, et legatione fungimur. Ita Ambrosius, vel, ut Chrysostomus et Theophylactus: « Accepimus apostolatum pro nomine ejus, » id est pro gloria et fide nominis Christi propaganda et divulganda.


Versus 6: In Quibus Estis Et Vos Vocati Jesu Christi

6. In quibus estis et vos vocati Jesu Christi. — « Vocati, » id est vocatitii, quasi famuli vel filii Jesu Christi. Sic vers. seq.: « Vocatis sanctis, » inquit, id est vocatis ad sanctitatem, vocatis ad Christianismum, ut sint sancti. Omnes enim Christiani vocatione sunt sancti, quia vocati sunt ad sanctimoniam; et, si vocationi suae respondere velint, debent studere sanctitati, esseque sancti. Vide dicta, vers. 1.


Versus 7: Omnibus Qui Sunt Romae — Gratia Vobis Et Pax

7. Omnibus qui sunt Romae. — Est hic hyperbaton et perturbatus ordo. Haec enim verba referenda sunt ad prima capitis: « Paulus servus Jesu Christi; » unde aliqui omnia a vers. 2 huc usque per parenthesin intercipiunt et legunt. Vide can. 37. Deinde subintelligendum hic est verbum optat, vel orat, q. d. « Optat Paulus ut omnibus qui sunt Romae, gratia et pax, » subintellige rursum, adimpleatur, vel multiplicetur; aut certe cum ait, « Paulus omnibus qui sunt Romae, » subaudi, scribit hanc epistolam.

Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. — Notat Tertullianus, lib. V Contra Marcion., cap. V, quod Judaeorum, quos Christus secutus est, haec erat salutatio: שלום לכם schalom lachem, pax vobis, id est omnia prospera et fausta sint vobis. Apostolorum vero haec erat salutatio: « Gratia et pax vobis, » eo quod gratiae per Christum allatae praecones essent. Idem secuti Pontifices Romani et concionatores, virique Religiosi in suis concionibus et epistolis praemittunt gratiam, pacem; Pontifices etiam Apostolicam benedictionem.

Nota secundo: « Gratia » non est tantum benevolentia et favor Dei (ut vult Beza), sed et quod ex eo, utpote non inani, sed liberali et efficaci, sequitur, scilicet gratia et omne Dei beneficium gratuitum, quo homo dirigitur ad salutem: qualia sunt fides, spes, charitas, virtutes, earum augmenta, remissio peccatorum, illuminationes intellectus, impulsus voluntatis ad piam vitam, bona opera, in iis perseverantia et ipsa denique vita aeterna.

« Pax » vero hic intelligitur illa, quam habet anima justa cum Deo; item pax conscientiae, ut conscientia olim cogitatione suorum peccatorum et terrore irae Dei perturbata, jam peccatis per gratiam Dei remissis in quiete sit, et quieta Deo serviat.

Moraliter notat S. Chrysostomus, in II Timoth. I, 1, Pauli salutationes non tantum esse signa benevolentiae, sed et causas benedictionis et gratiae. « Sufficit, inquit Chrysostomus, sola Pauli salutatio gratia implere eum, qui ita salutatur. » Sanctorum enim salutationes sunt tacitae preces et benedictiones, potentes et efficaces, quae a Deo impetrant ea bona, quae Sancti iis quos salutant, apprecantur: unde Christus, Matth. X, jussit Apostolis, ut hospitibus sua salutatione bene precarentur et benedicerent: « Intrantes, inquit, domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. » Et ne verbalem tantum ac caeremonialem hanc salutationem putes, subdit ejus fructum et efficaciam, dicens: « Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam. » Tanti est a Sanctis salutari. Ita B. Virgo sua salutatione Elisabetham et Joannem Baptistam replevit Spiritu Sancto, Lucae I, 44. Vide hic quam potens quamque optanda et ambienda sit Sanctorum salutatio.


Versus 8: Primum Quidem Gratias Ago Deo Meo

8. Primum quidem gratias ago Deo. — D. Nazianzenus, in Apologetico, inquit: τάξις ἀρίστη παντὸς ἀρχομένου καὶ λόγου, καὶ πράγματος, ἐκ Θεοῦ τε ἄρχεσθαι, καὶ εἰς Θεὸν ἀποπαύεσθαι. Ordo, inquit, optimus incepti et sermonis et negotii est, a Deo incipere, et in Deum desinere, ut Deo canamus: « A te principium, tibi desinet. »

Per Jesum Christum, — tanquam mediatorem nostrum, a quo fides, gratia et omnia bona, pro quibus Deo gratias agimus, nobis proveniunt, ait Ambrosius; et tanquam summum sacerdotem nostrum, cujus oblatione omnia nostra grata sunt Patri, ait Origenes; ac consequenter et nostra gratiarum actio grata est Patri per Christum, qui tanquam Pontifex illam Patri offert.

Pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. — q. d. Gratias ago Deo, cujus gratia est fides vestra. Quod enim Christo credideritis, non per vos, sed per gratiam Dei effectum est. Rursum gratias ago Deo, quia ejus gratia factum est, ut fides vestra, id est fama, excellentia et constantia fidei vestrae, quod scilicet vos, qui Romae estis rerum domini, credideritis Evangelio, in eoque generose persistatis et proficiatis: vulgetur toto orbe Romanis subjecto, sive ubicumque nomen Romanorum est celebre, ait Chrysostomus et Theodoretus.

Hanc Pauli de Romanis sententiam et laudem, non tantum ad praesentes et illius aevi Romanos, sed et ad posteros eorum pertinere docet Hieronymus, lib. III Contra Ruffin., cap. IV: « Ad Romanos, ait, Apostolico ore laudatos perfidia non habet accessum, » nec a tempore S. Hieronymi hucusque habuit: nunquam enim hactenus ad nostra usque tempora haeresis Romam, sicut alias urbes occupavit. Vere Tertullianus, lib. De Praescript. adversus haereticos, cap. XXXVI: « Habes, ait, Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est: ista quam felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt. »

Quare S. Hieronymus, in praefat. lib. II in epist. ad Galatas: « Vultis, inquit, scire, o Paula et Eustochium, quomodo Apostolus unamquamque provinciam suis proprietatibus denotarit; usque hodie eadem vel virtutum vestigia permanent vel errorum. Romanae plebis laudatur fides: ubi alibi tanto studio et frequentia ad ecclesias et ad Martyrum sepulcra concurritur? ubi sic ad similitudinem caelestis tonitrui reboat Amen, et vacua idolorum templa quatiuntur? Non quod aliam habeant Romani fidem, nisi hanc quam omnes Christi Ecclesiae, sed quod devotio in eis major sit, et simplicitas ad credendum. »

Amplius vero quippiam dicit S. Cyprianus, nimirum haec prophetice dicta esse a S. Paulo, praevidente Romanorum futuris saeculis in fide constantiam. Sic enim ait epist. 57 ad Cornelium, ubi ejus et populi Romani, tempore persecutionis Decii, fidei robur collaudat: « Dum apud vos unus animus et una vox est, Ecclesia omnis Romana confessa est; claruit, fratres charissimi, fides, quam de vobis B. Apostolus praedicavit, et praeconio futurorum merita vestra contestans, dum parentes laudat, filios provocabat. »

Ulterius progreditur S. Chrysostomus hic, urgetque τὸ annuntiatur, cum ait Paulus: « Fides vestra annuntiatur in universo mundo, » quod scilicet sicut Ecclesia Romana, Petro et Paulo praedicante, crediderat, ita instar illius quasi matricis, caeterae Ecclesiae et nationes credere deberent, quod illa credidisset. « Non dixit Paulus, inquit Chrysostomus: Manifestatur, sed, Annuntiatur fides vestra; planum faciens, quod dictis nihil addendum vel demendum esset. Angeli seu nuntii hoc est opus, ea sola quae dicuntur, deferre: ob quod sacerdos angelus vocatur, quod non sua ipsius, sed ea tantum nuntiat, quae ab eo acceperit, a quo delegatur: quanquam Petrus alibi praedicavit; sed illius facta, sua esse ducit Paulus. »

Hinc « Romanus » apud veteres, non tantum orthodoxos, sed et haereticos, idem erat quod Catholicus. Sic Jocundus Arianus ad Theodoricum regem: « Si Armogasten, inquit, gladio peremeris, Romani martyrem praedicabunt; » Romani, id est Catholici. Ita refert Victor Uticensis in persecutione Wandalica, ubi et alium martyrem commemorat, qui ab eisdem Arianis de fide rogatus, respondit, « Romanus sum; » Romanus, id est Catholicus. Pari modo Ricemer Gothus et Arianus scribit ad Ligures: « Si est Catholicus, est Romanus. » Theodosius quoque Imperator, in epistola ad Acacium Beroensem: « Decet, ait, vos probatos sacerdotes esse Romanae religionis. » Cujus nomenclaturae aeque ac praeeminentiae et constantiae Romanae Ecclesiae vera ac justa causa est; quod S. Petrus suum episcopatum Antiochia Romam transtulerit, et in Romana Ecclesia cum episcopatu, primatum quoque ipsum ipsamque petram fidei et Ecclesiae constituerit et collocarit; idque « divino consilio, » inquit S. Leo, serm. 1 De Nativ. S. Petri et Pauli, nimirum ut Evangelium et fides a Roma, quasi a capite et arce imperii citissime per totum orbem diffunderetur et diffusa conservaretur. Erat enim Roma ἐπιτομή τῆς οἰκουμένης, quasi epitome et compendium totius orbis: omnium enim nationum inquilini versabantur Romae: unde Polemon apud Galenum vocat populum Romanum ἐπιτομὴν τῆς οἰκουμένης. Alii veteres Romam compellant παμβασίλεια, virtutum domicilium, mundi caput, urbium regina, mater et nutrix heroum, patria legum, terrarum dea gentiumque, communis nostra patria, patria omnium, quae, ut canit Poeta, Aeneid. VI,

Imperium terris, animos aequavit Olympo.
Tu regere imperio populos, Romane, memento.

(Imperium terris, animos aequavit Olympo. Tu regere imperio populos, Romane, memento.)

Unde et apposite Roma, Graece ῥώμη, robur, hebraice vero sublimitatem et celsitudinem a radice רום, id est altus, excelsus fuit, significat, ut annotavit S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinian., ubi sic Romam alloquitur: « Te alloquar, quae scriptam in fronte blasphemiam Christi confessione delesti, urbs potens, urbs orbis domina, urbs Apostoli voce laudata, interpretare tuum vocabulum: Roma aut fortitudinis nomen est apud Graecos, aut sublimitatis juxta Hebraeos. »

Quocirca ab Ecclesia Romana, quasi a matrice, caeterae Ecclesiae et nationes credere deberent, quod illa credidisset. Veritatem fidei et traditionis Apostolicae petendam esse docet S. Irenaeus, lib. III, cap. III: « Quoniam, inquit, valde longum est in hoc tali volumine omnium Ecclesiarum enumerare successiones; maximae et antiquissimae, omnibus cognitae, a gloriosissimis duobus Apostolis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae Ecclesiae, eam quam habet ab Apostolis traditionem et annuntiatam hominibus fidem, per successiones Episcoporum pervenientem usque ad nos indicantes, confundimus omnes eos, qui quoquo modo vel per sui placentiam malam, vel vanam gloriam, vel per caecitatem malamque sententiam, praeterquam oportet colligunt. Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique conservata est ea, quae est ab Apostolis traditio. »


Versus 9: Testis Enim Mihi Est Deus, Cui Servio In Spiritu Meo

9. Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo, etc. — Ostendit hic Paulus suum eximium in Romanos affectum, ut ita facilius se suaque deinceps iis insinuet et instillet. Hic autem affectus causa erat excitans Paulum, ut gratias ageret Deo pro fide Romanorum. Hanc enim causam significat vox causalis enim.

Cui servio, — quem (Deum) colo latria; Graece enim est ᾧ λατρεύω, quod verbum usu Ecclesiae significat cultum soli Deo, quasi omnium Domino debitum. Ita S. Augustinus, lib. X De Civit., cap. I. Pari modo δουλεία Sanctis datur, usu theologico: neque vero dulia elidit latriam, sed potius eam includit. Sicut enim amor proximi non impedit, imo includit et refertur ad amorem Dei; ita et dulia et honor Sanctorum refertur ad honorem Dei; ut is, qui mirabilis est in Sanctis suis, in iis honoretur; perinde ac rex honoratur, dum principes ejus et amici honorantur, honore scilicet inferiori, quam est honor, quo rex in sua persona honoratur.

Nota « cui (scilicet Deo) servio, » Graece λατρεύω, magna nimirum reverentia et sollicitudine; ideoque subdit dicens: « In spiritu meo; » nam λατρεύειν dictum volunt a λα, quae particula auget in compositione, et τρεῖν, quod est tremere.

In spiritu meo, — q. d. Servio Deo Deumque colo spiritu et mente, non caeremoniis Judaicis. Sic enim Christus jussit Patrem adorari in spiritu et veritate, Joan. IV, 23: ita Origenes, Chrysostomus, Theophylactus.

Secundo, non male alii per τὸ πνεῦμα, sive spiritum, hic spiritum vitalem intelligunt, q. d. Paulus: Ego vitam et omnes spiritus meos, sudorem et sanguinem Deo impendo, ad ultimum usque spiritum Deo deservio, pro eoque laboro et decerto.


Versus 10: Quomodo Tandem Aliquando Prosperum Iter Habeam

10. Quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate (id est, per voluntatem) Dei veniendi ad vos, etc.


Versus 12: Simul Consolari In Vobis

12. Id est, simul consolari in vobis, per eam quae invicem est fidem. — Pro « simul consolari, » Graece est συμπαρακληθῆναι, id est, ut simul consolationem et laetitiam capiamus, per mutuam fidei communicationem. Ita Chrysostomus et Theodoretus.

Secundo, aptius Origenes τὸ « simul consolari, » refert ad τὸ « confirmandum, » q. d. Desidero videre vos ut confirmem vos instruendo et docendo in fide Christi; et haec mea confirmatio fiat mutua consolatio nostra, ex communi fide mea et vestra, jam per me aucta et confirmata. Colligitur hic sensus ex versu seq. Unde etiam patet, melius nostrum Interpretem τὸ συμπαρακληθῆναι vertere, « simul consolari, » quam Bucerus et Beza, qui vertunt, « mutuo exhortari; » nec enim Apostolus exhortationem accipere, sed dare volebat Romanis, ut ait vers. seq. Quo simul tacite premit fastum Romanorum, ait Chrysostomus, et insinuat eos sua instructione et monitis indigere: consolationem autem Romanis et dare, et vicissim ab eis accipere volebat.


Versus 13: Promptum Est Et Vobis Evangelizare

13. Ita (quod in me) promptum est et vobis evangelizare, — q. d. Itaque quod ad me attinet, promptitudo mihi adest; et ut Syrus vertit, מרחפט merchappat, salago evangelizare vobis.


Versus 14: Graecis Ac Barbaris Debitor Sum

14. Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. — « Barbarus » est vox Graeca, et a Graecis per onomatopoeiam facta. Barbarus ergo a Graecis sapientiae et eloquentiae deditis, dictus est omnis is qui alia quam Graeca lingua loqueretur, et hac ratione etiam Romani Graecis erant Barbari: unde Paulus hic qui hactenus inter Graecos egerat, Graecorum more et phrasi, Graecis opponit Barbaros. Sic et Cicero, lib. II De Divinat., gentes omnes dividit in Graecos et Barbaros. Unde et Plautus in prologo Asinariae, Latinam linguam barbaram vocat. De quo rursum dicam I Corinth. XIV, 11.

Notant hic Chrysostomus et Theophylactus modestiam Pauli, qua ait: « Debitor sum, » q. d. Debitum irrecusabile evangelizandi mihi incumbit. Creditum enim et demandatum est mihi a Deo hoc munus praedicandi. Unde I Corinth. IX, 16, ait: « Vae mihi, si non evangelizavero! »


Versus 16: Non Enim Erubesco Evangelium

16. Non enim erubesco Evangelium, — uti erubescunt Judaei, qui Evangelium de Christo crucifixo et Salvatore contemnunt, habentque pro scandalo; et Gentiles qui illud idem rident quasi stultitiam, I Corinth. I, 23. Tertullianus, lib. V Contra Marcion., cap. XIII, legit: « Non enim me pudet Evangelii. »

Hanc vocem Pauli generose aeque ac congrue usurpavit perillustris Palatinides, Paulus Kostka, frater B. Stanislai Kostka, uti refertur in ejus Vita; qui parentibus demortuis, haeres amplorum et nobilium dominiorum, fratrem secutus, omnia sua Christi amore contempsit et in pauperes erogavit: quin et hospitalem domum, inter alia, extruxit et dotavit, in qua ipse inter pauperes vivere, mori et sepeliri voluit, ut Christum pauperem ejusque Evangelium, quod beatos praedicat pauperes, quam proxime pauper sequeretur, vetus S. Paulae Romanae exemplum aemulatus, ideoque suo inter eos sepulcro inscribi jussit: « Non erubesco Evangelium. » Significans vitam sibi inopem, licet mundo ignobilem, ultro delectam, quod scholae et libro Christi, non mundi, se addixisset: nec rubori sibi, sed splendori ducere, quod caelestis Magister re et oratione optabile et gloriosum demonstrarat, imo fecerat. Quocirca apud Principes Poloniae magnam sanctitatis famam obtinuit, eosque simili pio Evangelicae paupertatis et perfectionis sensu perstrinxit. Praeclare enim S. Ambrosius, lib. I Offic., cap. XXX: « Neminem, inquit, debet pudere, si ex divite pauper fiat, dum largitur pauperi; quia Christus pauper factus est, cum dives esset, ut nos sua inopia ditaret. » Digna ergo principe Christiano vox: « Non erubesco Evangelium. »

Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, — q. d. Evangelium, id est non ipsa vox vel scriptura Evangelii, sed praedicatio et fides, vel potius res praedicata per Evangelium, scilicet Christi mors, merita, Sacramenta, praecepta; promissa, licet incredulis pudori sint, scandalo et risui, nobis tamen Dei virtus sunt et potentia; Graece enim est δύναμις, per quam Deus potenter in credentibus operatur salutem, id est fidem, justitiam et vitam aeternam.

Objicit Lutherus: Ergo fides sola salvat et justificat. Respondeo, nego consequentiam. Fides quaeres quaenam hic intelligatur justitia Dei.

Respondent Origenes, Ambrosius et Chrysostomus, intelligi illam qua Deus in se justus est: scilicet qua juste retribuit justis praemium, impiis et injustis supplicium, ut vult Origenes; aut, ut Ambrosius, qua in se justus, id est verax est in promissis; aut, ut Chrysostomus, qua in se justus, id est bonus est et benignus hominibus propter Christum.

Secundo, Theodoretus: Justitia Dei, inquit, est illa, qua Christus ex rigore justitiae Deo Patri pro nobis satisfecit.

Tertio, genuine et aptissime, S. Augustinus, lib. De Spiritu et Litt., cap. ix: Justitia Dei, inquit, est justitia divina, non Judaica, non philosophica, qua scilicet nos Deus justificat per Christum, quaque nos revera in oculis Dei justos facit: haec justitia revelatur et clare docetur in Evangelio Christi. Simili modo sumitur « salus, » Psal. III, 9, ubi dicitur, « Domini est salus, » qua scilicet salvos nos facit, q. d. Domini est salvare et dare nobis salutem.

Nota hic obiter, hanc Apostoli sententiam extendi quoque posse ad salutem corporis; est enim generaliter vera: nam Evangelium est virtus et causa instrumentalis salutis et vitae non tantum futurae, sed et praesentis, idque non solum voce, sed etiam scripto. Nam, ut docet S. Augustinus, tract. 7 in Joannem, Evangelii scriptus codex, cum aegrotis applicatur, morbos eorum sanat. « Cum caput, inquit, tibi dolet, laudamus, si Evangelium ad corpus tibi apposueris et non ad ligaturam cucurreris. » Rationem dat D. Thomas, II II, Quaest. XCVI, art. 4: « Verbum Dei, inquit, non est minoris efficaciae, quam reliquiae Sanctorum, sed reliquiis utimur ad salutem; ergo pari modo, imo majori, ad eamdem licet uti verbo Dei scripto, sive Evangelio. »

Hinc consuetudo apud fideles invaluit gestandi et circumferendi Evangelium S. Joannis contra venena, veneficia, morbos aliaque incommoda. Verum Apostolus proprie non de corporali, sed de spirituali salute hic loquitur, quam conciliat Evangelium non solum voce et praedicatione, quod proprie hic intendit Apostolus, sed etiam scripto. Hinc de B. Caecilia canimus: « Virgo gloriosa semper Evangelium Christi gerebat in pectore. » Nimirum ut per illud conciliaret sibi fortitudinem ad martyrium, atque ad maritum, aliosque fidei hostes ad fidem convertendos: quod et factum est. Hinc etiam in Vita S. Barnabae Apostoli legimus, illius corpus repertum fuisse sub Zenone Imperatore in Cypro, habens ad pectus Evangelium S. Matthaei, ipsius Barnabae manu scriptum: videtur enim Barnabas Evangelium hoc secum sepeliri voluisse, ut illud haberet quasi pignus coeleste resurrectionis Evangelio promissae. Verum Apostolus, ut dixi, de Evangelii non scriptura, sed praedicatione hic loquitur.

Judaeo primum (quia primum ac potissime a Christo et Apostolis, Matth. X, 5, annuntiatum est Evangelium Judaeis, quibus promissus erat Christus) et (id est deinde) Graeco, — id est Gentili: quia enim Graeci post Alexandrum latissime linguam cum regno propagarunt, hinc Graecus idem est quod Gentilis. Ita S. Augustinus, epist. 200.

Nota: Copula et hic significat deinde, vel secundo: opponitur enim primum. Vide Can. 23.


Versus 17: Ex Fide In Fidem — Justus Autem Ex Fide Vivit

17. Justitia enim Dei in eo (Evangelio) revelatur.

Ex fide in fidem. — Primo, S. Anselmus hoc tripliciter exponit: primo, ex fide unius Dei, in fidem Trinitatis; secundo, ex fide primi adventus Christi ad salvandum, in fidem secundi adventus ejus ad judicandum; tertio, ex fide humanitatis Christi in fidem divinitatis.

Secundo, S. Augustinus, lib. De Spiritu et Litt., cap. xi: Ex fide, inquit, praedicantium, in fidem audientium et credentium.

Tertio, S. Thomas: « Ex fide in fidem, » id est, ait, per fidem Christi in omni aetate necessariam ad salutem, q. d. Ex fide patrum, in fidem nepotum.

Quarto, S. Ambrosius: Ex fide, inquit, promittentis Dei, in fidem hominis credentis Dei promissis.

Quinto, Theodoretus et Oecumenius: Ex fide, inquiunt, rerum praeteritarum in Christo, in fidem rerum futurarum in nobis.

Sexto, aptius Origenes, Chrysostomus, Theodoretus et Toletus: Ex fide, inquiunt, veteris Testamenti obscura, in claram fidem novi Testamenti, ad quam vetus illa nos ducit quasi paedagogus.

Septimo, Beda: Ex fide, ait, hic obscura, in fidem, id est in claram visionem in coelis. Sic et S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., cap. xxxix.

Octavo, et aptissime, Theophylactus, Oecumenius, Adamus et Pererius: « Ex fide, » inquiunt, incipiente et imperfecta, « in fidem » proficientem, perfectam, charitate formatam, similive modo augescentem, vel in se intrinsece, vel extrinsece per charitatem in virtutes alias, quas fides excitat, q. d. In Evangelio revelatur vera justitia, quae est et proficit ex fide in fidem, id est, quae incipit, alitur, augescit per fidem indies crescentem, donec credentem ad salutem perducat, qua Evangelii est virtus, uti praecessit. Et hic sensus optime cohaeret ei quod sequitur: « Sicut scriptum est, justus autem ex fide vivit; » ut ibi patebit: estque hebraismus hic simplicissimus et creberrimus.

Sic enim Hebraei significant rei profectum et augmentum, per geminationem rei mediante praepositione « in »; ut Psal. LXXXIII: « Ibunt de virtute in virtutem, » id est, ibunt in profectum et augmentum omnis virtutis. Simili sensu, II Cor. II, 16, vocatur « odor mortis in mortem, et odor vitae in vitam. » Et cap. III, vers. ult.: « Transformamur, inquit, a claritate in claritatem, » id est in majorem claritatem. Sic in hac epist., cap. vi, 19: « Exhibuistis, inquit, membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, » id est ad incrementum iniquitatis, ut de scelere rueretis in scelus. Eadem phrasis alibi passim occurrit.

Sicut scriptum est (Habacuc II, 4): justus autem ex fide vivit, — q. d. Vita gratiae, qua vivit justus, primo, incipit a fide sola; secundo, crescit et perficitur fide, licet non sola, sed crescente ad fidem vivam gratiae et charitatis, per observationem mandatorum, ut ea facias, quae fides jubet. Nam alioquin implicat vivere sine vita, aut fide viva. Sicut ergo dicitur Proverb. IV, 23, quod ex corde vita procedit, id est quod homo ex corde vivat et vitam hauriat, quia scilicet cor est radix vitae, estque in homine primum vivens et ultimum moriens; per hoc tamen non excluduntur cerebrum, pulmo, jecur, stomachus et caetera, quin ex iis quoque vivat et vitam suam hauriat homo: ita pariter dicitur quod justus ex fide vivat, quia fides est initium, radix et quasi cor vitae spiritualis gratiae; per hoc tamen non excluduntur spes, charitas aliaeque virtutes, quin ex iis quoque vivat justus. Vide can. 2 et 3.

Citat hic Paulus Habacuc prophetam, qui cum cap. I, graviter questus fuisset de prosperitate impiorum, quod scilicet impii Chaldaei in victoriis et imperiis essent fortunatissimi, ideoque populo Dei, id est Judaeis, tyrannice dominarentur, quodque Deus populum suum pium et fidelem, adeoque res humanas negligere videretur; respondet ei Deus, cap. II, se brevi ostensurum suam providentiam et judicium, missurum scilicet se Cyrum, qui Babylonios impios subigat et evertat, Judaeos pios liberet et salvet, ut recte ibidem annotavit Antonius Guevara, et patet ex vers. 5 et seq. Sub Cyro vero allegorice intelligit Christum, eumque his praecipue significare intendit Spiritus Sanctus, qui Babylone, id est regno impietatis et diaboli everso, inde veros spirituales Israelitas, id est fideles Christianos, eruet et salvabit: « Si moram, inquit Habacuc II, 3, fecerit, exspecta illum: quia veniens veniet (scilicet Deus justus judex et vindex, tam impiorum, puta Babyloniorum, quam piorum et fidelium, puta Judaeorum, per Cyrum, et longe verius per Christum), et non tardabit. Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso: justus autem in fide sua vivet. » Haec enim verba allegorice de Christo explicat S. Paulus, Hebr. x, 37, dum eos ad constantiam in fide ex Christi secundo ad judicium adventu, adhortatur: « Adhuc modicum, inquit, et qui venturus est (Graece ὁ ἐρχόμενος), veniet, » etc. Solet enim Christus dici ὁ ἐρχόμενος, id est venturus, ut vertit noster Interpres: ut patet Apoc. I, 4; Matth. XI, 3; Joan. I, 15; Actor. XIX, 4.

Hinc sequitur, primo, Habacuc loqui de fide generatim, qua Deo quavis in re credimus, quaque proprie credebant Judaei Deo per Habacuc aliosque Prophetas, promittenti liberationem e captivitate Babylonica per Cyrum. Hac enim fide in Deum, quilibet justus pie, juste, sancte, pacate et divine vivere incipit, pergit et proficit; dum in quavis tribulatione et miseria, hac fide et spe in Deum, vitam animae sustentat, conservat et adauget. Dicit ergo: « Justus ex fide vivit, » q. d. Qui incredulus et injustus est, Deo displicet, ac consequenter vera, recta, pacata et felici vita fidei, gratiae, justitiae praesentis et gloriae futurae non vivet, quia me habet infensum; et quia non in Deo, sed in hominibus et in humanis praesidiis, rebusque creatis spem metumque suum ponit et defigit; hinc inquietus erit, misere vivet, iisque semper agitabitur: fidelis autem et justus, qui credidit Deo meisque hisce ex Deo prophetiis de liberatore Cyro et ejus antitypo Christo, hic vivet vita recta, suavi, quieta, felici, sancta et imperturbata; quia in Deo, qui vera est vita, Deique promissis per fidem et spem defixus, Deo charus Deoque curae erit.

Sequitur secundo, quod Apostolus hanc sententiam Prophetae, « Justus ex fide vivit, » recte applicet fidei in Christum: tum quia fides vera est illa, quam sanxit et instituit Deus; jam autem Deus sanxit fidem veram esse fidem in Christum redemptorem; tum quia fides de Cyro repraesentabat allegorice fidem de Christo. Intendit enim Spiritus Sanctus per Cyrum, Cyrique liberationem repraesentare Christum, Christique redemptionem qua suis fidelibus Christus vitam, justitiam, gratiam et gloriam impertit; adeo ut in Christo verissima sit haec sententia, « Justus ex fide (Christi) vivit. »

Sequitur tertio, perinde esse, sive legas absolute cum Paulo, « Justus ex fide vivit; » sive legas, « in fide sua, » uti habent Hebraea, Aquila, Symmachus et Theodotion; sive legas, in fide mea, uti vertunt Septuaginta; legerunt enim ipsi in Hebraeo אמונתי emunati, cum alii legant אמונתו emunato, id est in fide sua. Nam fides quae in seipsa fides est, nostra est subjective, quia nobis inhaeret; Dei vero est objective, quia Deum habet pro objecto. Credit enim Christum esse redemptorem, quia Deus hoc dixit et revelavit.

Sequitur quarto, Habacuc loqui de vita non corporis, sed animae; non naturali, sed supernaturali, gratiae scilicet et justitiae, qua justus, quatenus justus est, vivit. De illa enim hanc Prophetae sententiam explicat S. Paulus hic, imo Propheta ipse: opponit enim haec duo, scilicet « vivere, » quod tribuit justo et fidei, et « non habere rectam animam, » sive displicere Deo, quod tribuit incredulo et injusto; ait enim: « Qui incredulus est, non recta erit anima ejus in semetipso, » pro quo Septuaginta vertunt, non placebit (id est displicebit) anima mea; justus autem in fide sua vivet. Ergo a contrario per vivere intelligit habere animam rectam, qua placeas Deo; ita scilicet, ut exinde a Deo tanquam amico et benevolo audeas sperare opem, liberationem et salutem, tum corporalem per Cyrum, tum potius spiritualem per Christum.

Sequitur quinto, Habacuc et Apostolum loqui tam de inchoatione vitae supernaturalis, seu de prima justificatione, quam de secunda justificatione, seu de incremento justitiae et vitae spiritualis, uti patebit ad Hebraeos x, 38.

Est enim haec sententia, « Justus ex fide vivit, » generalis et universalis, pertinens tam ad Judaeos, quam ad Christianos; tam ad peccatores, qui primo justificantur, quam ad eos qui jam justificati sunt. Omnis enim horum vita spiritualis incipit, conservatur et crescit per fidem. Licet ergo Habacuc hanc sententiam ad litteram applicet Judaeis in Babylone captivis, credentibus Deo promittenti Cyrum liberatorem; tamen affert eam quasi generalem sententiam, et commune quoddam axioma aut proverbium: quod proinde recte a Paulo Christianis quoque applicatur. Adde, Judaeos illos fuisse typos Christianorum. Rursum, Judaeos, per fidem illam suam dictam, non tantum conservatos esse in vita gratiae et justitiae acceptae, sed per eamdem fidem inchoasse et disposuisse se ad hanc vitam, si necdum erant justificati. Credendo enim et sperando in Deum liberatorem et protectorem, sensim accedebant ad Deum, seque disponebant ad Dei gratiam et amicitiam, praesertim accedente fide Christi, qui per Cyrum hic adumbrabatur. Quare recte Paulus hanc sententiam tam justis jam, quam justificandis adhuc applicat. Simili modo applicat utrisque illud Genes. xv: « Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, » ut dicam cap. IV, vers. 3.

Denique cum in Hebraeo dicitur, « Justus in fide sua vivit, » « sua » significat causam tam inchoantem, quam conservantem vitam; sensus enim est: Justus in fide sua vivere pergit, uti in eadem vivere coepit. Sic dicimus: Animal calore suo vivit, id est vivere pergit, uti coepit. Hic homo in sua turpitudine vivit, id est vivere pergit in eadem turpitudine, in qua vivere coepit; eadem, inquam, generice, licet in individuo, imo in specie alia et alia saepe sit turpitudo, in qua vivere pergit, ab ea, in qua vivere coepit. Eodem modo, semper « Justus in fide sua vivit, » id est justus, uti coepit, ita pergit vivere in eadem fide, eadem, inquam, quoad objectum formale et genericum, quod est credere Deo, licet quoad objecta materialia et specifica, alia saepe sit fides quae inchoat, alia quae continuat vitam gratiae et justitiae. Fides enim quae inchoat justitiam, proprie et proxime est fides in Christum redemptorem; fides vero quae justitiam continuat et auget, quaelibet alia potest esse fides, uti hic erat fides, qua Judaei credebant Deo promittenti libertatem per Cyrum.

Generice ergo verum est, « Justus in sua fide vivit, » id est justus credens et sperans in Deum incipit vivere spiritualiter, incipit habere rectam animam, qua placeat Deo: ac rursum pergens et proficiens in hac sua fide et spe in Deum, pergit pariter et proficit in vita spirituali, in rectitudine et justitia animae, in gratia et amicitia Dei, ut magis magisque Deo placeat.


Versus 18: Revelatur Enim Ira Dei De Coelo

18. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent.

« Enim » ponitur pro « autem, » et γάρ pro δέ, ait Maldonatus in Notis manuscript. Verum melius proprie et causaliter accipias. Nam probat hic Apostolus id quod dixit, scilicet quod Evangelium sit virtus Dei in salutem omni credenti, quodque justitia Dei in eo reveletur: id est, probat Christum Christique Evangelium et fidem, necessaria esse ad justitiam et salutem. Quod hoc probare intendat, patet ex voce causali « enim », quae significat eum hic afferre rationem et causam eorum quae immediate ante dixerat, q. d. Recte dixi justitiam veram revelari per Christi Evangelium, illudque esse virtutem Dei in salutem: quia e contrario revelatur tum in eodem Evangelio, tum experientia, tum maxime revelabitur in die judicii impietas et injustitia hominum infidelium; revelabitur, inquam, omnes homines, qui fide Evangelii destituti fuerunt, veritatem Dei in injustitia detinuisse, ideoque esse peccatores, impios et injustos, ac consequenter Dei irae et vindictae aeternae obnoxios esse. Ita S. Chrysostomus, Theodoretus et Oecumenius.

Est haec sententia Apostoli, quasi thesis ejus generalis, primumque principium, ex quo probat omnes homines, utpote peccatores, indiguisse Christo redemptore, Christique Evangelio et fide. Hanc autem thesim probat inductione; scilicet omnes Judaeos sine Christi fide, veritatem Dei in injustitia detinuisse, esseque peccatores probat cap. seq.; omnes vero Gentes, veritatem Dei in injustitia detinuisse, esseque peccatores irae Dei obnoxios, probat hic versibus seq., ex eo quod omnes coluerint idola; omnes, inquam, non solum simplices et plebeii, sed etiam sapientes et Philosophi, quos maxime et acerrime hic insectatur. Indeque cap. III, vers. 23, concludit, omnibus tam Judaeis quam Gentibus ad justitiam et salutem omnino opus esse fide et gratia Christi, qui est scopus totius hujus discursus Paulini, adeoque totius hujus epistolae.

Qui veritatem Dei in injustitia detinent. — Nota: Non ait: Qui veritatem Dei in errore et ignorantia detinent, licet et hoc verum fuerit; nam homines ante Christum multos errores Deo affinxerunt, uti Deum esse corporeum, agere fato, non curare res humanas; sed ait Paulus: « Qui veritatem Dei detinent in injustitia, » quia scilicet homines plerique ante Christum, licet agnoscerent veritatem Dei, scilicet unum esse Deum verum, opificem et rectorem universi; tamen hunc Deum non coluerunt, sed justum et Deo debitum cultum creaturis et idolis injustissime dederunt. Ergo quasi incarcerarunt veritatem eamque detinuerunt seris iniquae voluntatis, ne exiret ad effectus et opera conformia veritati notae; sicque vim illi intulerunt illique summam injuriam irrogarunt. Ita S. Chrysostomus et S. Augustinus, serm. 55 De Verbis Domini secundum Joannem. Hi ergo quasi in vinculis tenuerunt judicem, nec recta dictare permiserunt legislatorem menti suae a Deo impressum, scilicet rectae rationis et veritatis dictamen.

Idem tropologice facit quilibet peccator, dum contra veritatis et rationis dictamen operatur et peccat. Unde S. Basilius, in Regul. brevior, interrog. 65, quaerit: « Quomodo veritatem in injustitia aliquis detinet? » ac respondet: « Quotiescumque, datis sibi a Deo bonis, ad proprias voluntates abutitur, quod vitium in se fuisse negavit Apostolus, cum dixit: Non enim sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei. Et: Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, neque in sermone avaritiae (Deus testis est), nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. »


Versus 19: Quia Quod Notum Est Dei, Manifestum Est In Illis

19. Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit. — Occurrit hic Paulus objectioni. Dicet enim aliquis, Gentes non detinuisse veritatem Dei in injustitia, quia eam non cognoverint: unde enim verum Deum agnovissent? Respondet Apostolus, asseritque plane eos Deum Deique veritatem agnoscere potuisse et debuisse; quin et reipsa cognovisse. Quia haec veritas naturaliter est aperta et manifesta, eamque docet et dictat ipsa natura. Deus ergo per lumen naturae his hanc veritatem manifestavit, quam tamen ipsi sua malitia in injustitia detinuerunt. Ait ergo Paulus: « Quod notum est Dei, » Graece γνωστὸν τοῦ Θεοῦ, id est, quod naturaliter de Deo est cognoscibile, ut, Deum esse unum, aeternum, mundi principem et vindicem.

Manifestum est in illis. — « In illis, » id est illis, in illorum mente, intellectu, conscientia. Syrus vertit ידיעתה דאלהא גליא הי בהון idiata dalaha galia hi behon, id est, cognitio Dei patefacta est in ipsis, idque, ut recte ait Chrysostomus, hom. 9 ad Popul., non per angelos, non per Prophetas, non per Evangelistas; sed quia invisibilia attributa Dei creatoris a creatura intellecta conspiciuntur. Ita et alii Patres mox citandi. Solus fere Anselmus, cum aliquot recentioribus, addit Deum hanc veritatem, sive seipsum Gentilibus manifestasse per lumen non tantum naturale, sed etiam supernaturale, quasi sine lumine supernaturali et sine fide non potuerint Gentiles per solum lumen naturae agnoscere unum esse Deum verum. Sed hoc est praeter mentem Apostoli et Patrum, qui asserunt Deum Gentilibus se manifestasse per creationem et res creatas. Ex illis enim Gentiles per lumen naturae Deum creatorem agnoscere potuerunt et debuerunt. Addunt aliqui, « in illis, » id est, inquiunt, in ipsorum anima et mente, adeoque toto homine maxime relucet et cognoscitur Dei virtus et majestas; est enim homo speculum et imago Dei. Sed hoc arctius est. Subdit enim Apostolus a creatura qualibet generatim cognosci posse creatorem.


Versus 20: Invisibilia Enim Ipsius A Creatura Mundi Conspiciuntur

20. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas. — Quaeres, quaenam sunt haec invisibilia Dei, et quae est Dei virtus et divinitas?

Respondet primo Origenes: Dei « invisibilia, » inquit, sunt angeli; « virtus » Dei est potentia, qua Deus regit omnia; « divinitas » est essentia Dei, quae continet universa. Verum de angelis hic nullus est sermo, sed tantum de Deo: praecessit enim, « Quod notum est Dei; » et sequitur: « Sempiterna quoque ejus (scilicet Dei) virtus et divinitas. »

Secundo ergo, S. Thomas haec tria sic explicat et distinguit: « Invisibilia, » inquit, Dei est essentia divina invisibilis, quae cognoscitur per viam negationis; « virtus » Dei est potentia Dei, quae cognoscitur per viam causalitatis; « divinitas » est esse ultimum finem et summum bonum, quo omnia tendunt, quod cognoscitur per viam excellentiae. Verum haec subtilior quam solidior est expositio: nam divinitas non est aliud, quam essentia divina.

Tertio, S. Ambrosius, lib. II De Spiritu Sancto, cap. II, et Cyrillus, lib. I Thesauri, cap. v, et Anselmus hic sic explicant: « Invisibilia » est Pater invisibilis, « virtus » est Filius, « divinitas » est divina bonitas, quae tribuitur Spiritui Sancto. Sed hoc est accommodatitium: nam ad litteram, certum est Philosophos ex creaturis non cognovisse SS. Trinitatem; atque sine fide, lumine ac revelatione supernaturali eam non posse cognosci; data tamen fide, potest homo in creaturis advertere vestigia quaedam et quasi umbras SS. Trinitatis. Quod ergo Platonici de Deo et Dei Verbo obscure et tenuiter cognoverunt, quodque dixit Trismegistus: « Monas genuit monadem, et in se reflexit ardorem, » q. d. Pater genuit Filium, et se reflexe amando spiravit Spiritum Sanctum, id totum a Mose et Hebraeis didicerunt, ut docet Eusebius, lib. X De Praeparat. Evangel., cap. 1; lib. XIII, cap. x: hinc et Plato vocatus est Moses Atticus.

Dico ergo: « Invisibilia » Dei sunt attributa Dei spiritualia, ut esse aeternum, immensum, omniscium, optimum, maximum; « virtus » Dei est potentia, per quam Deus omnipotens omnium rerum causa est efficiens, regens et providens; « divinitas » est essentia Dei et majestas, scilicet Deum esse primum ens perfectissimum, a quo omnia pendent, a quo omnia bona expetuntur, et mala omnia avertuntur; Deum esse ultimum finem omnium rerum et μακάριον, maxime humanorum, ideoque colendum esse latria, precibus, votis, sacrificiis, gratiarum actione.

Ubi nota: « Virtus » quasi potentia Dei continetur quoque inter invisibilia Dei: est enim aeque ut alia, attributum Dei; eam tamen prae aliis hic exprimit Paulus, quia inter alia maxime relucet et resplendet illa in creatione et rebus creatis. Sic, Marci xvi, 7, dicit angelus mulieribus: « Ite, dicite discipulis ejus, et Petro; » non quod Petrus non esset discipulus, sed quod inter discipulos Christi quasi primus emineret.

Dices: I Corinth. I, 21, dicitur contrarium hujus sententiae, quod scilicet mundus in sapientia Dei Deum non cognoverit.

Respondeo: Loquitur ibi Paulus de practica cognitione Dei, quae conjuncta est cum Dei amore et cultu, non autem de speculativa.

Secundo: Etiam speculative non cognovit mundus multa Dei attributa, quia mentem ab eo avertit et vitiis excaecavit: cognoscere tamen illa potuit et debuit.

A creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. — Per « creaturam mundi, » Anselmus intelligit hominem, qui dominus est, participium, nodus et vinculum omnis creaturae. Homo enim ex seipso, suisque partibus et potentiis tam corporis quam animae, vel maxime cognoscere potest creatorem suum Deum.

Secundo, planius, generalius et melius Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus et S. Augustinus, tract. 2 in Joan., per « creaturam mundi » accipiunt fabricam et creationem mundi, aut potius res ipsas creatas in mundo, sive mundum ipsum, qui est creatura Dei. Utrumque enim significat Graecum κτίσις, scilicet tam creaturam resque creatas, quam ipsam creationem.

Nota: Vox « intellecta » significat opus esse discursu, collatione et illatione, ut per opera sensibilia resque creatas ascendamus ad cognoscenda invisibilia Dei. Et hoc est quod Sapient. XIII, 5, dicitur: « A magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter (graece ἀναλόγως, id est per analogiam) poterit creator horum videri. » Syrus vertit, besachala, id est intellectu conspiciuntur et videntur, quae oculis corporis sunt invisibilia. Pulchra paronomasia idipsum insinuant Graeca; habent enim, τὰ ἀόρατα νοούμενα καθορᾶται, id est invisibilia videntur, scilicet per creaturas, quasi διὰ κατόπτρου, id est per speculum.

Hinc patet primo, Deum esse non esse per se notum, scilicet ex ipsis terminis: sicut cognitis terminis, per se notum est, unum et duo facere tria; sed ad hoc, ut quis scilicet cognoscat Deum esse, opus esse discursu, scilicet ex iis quae facta sunt, colligendo ipsum factorem Deum. Ita Scotus et D. Thomas I part. Quaest. II, art. 1. Unde S. Bernardus, serm. 31 in Cant.: « Tanta haec, inquit, formarum varietas, atque numerositas specierum in rebus conditis; quid, nisi radii sunt deitatis? monstrantes quidem quia vere sit, a quo sunt; non tamen definientes prorsus quid sit: ita quod de ipso sit, vides, sed non ipsum. Cum autem de eo quem non vides, caetera vides, scis indubitanter existere quem oportet inquirere: ut inquirentem non fraudet gratia, ignorantem negligentia non excuset. Verum hoc videndi genus commune. In promptu enim est juxta Apostolum, omni utenti ratione invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspicere. » Hinc idem, lib. De Interiori domo, cap. xII et xIII, docet quod speculum ad videndum Deum sit animus intuens seipsum: « Frustra, inquit, oculum cordis erigit ad videndum Deum qui nondum idoneus est ad videndum seipsum. Prius enim necesse est ut cognoscas invisibilia spiritus tui, quam possis esse idoneus ad cognoscenda invisibilia Dei. Et si non potes cognoscere te, non praesumas apprehendere ea quae sunt supra te. Praecipuum et principale speculum ad videndum Deum, est animus intuens seipsum. »

Secundo, ex hoc loco, et ex Sapient. XIII, 5, patet naturali lumine cognosci posse Deum esse unum, esse liberum, habere providentiam non tantum in universali, sed cujusque hominis in particulari. Tali enim soli agendae sunt gratiae ab unoquoque, quod hic urget Apostolus, vers. seq. Ita S. Chrysostomus, Ambrosius, Beda, Anselmus et S. Dionysius, cap. vii De Divin. Nomin., et S. Augustinus De Spiritu et Litt., cap. xII.

Idem experientia ipsa didicerunt et docuerunt ipsimet Gentiles: nam Trismegistus dixit mundum esse librum divinitatis et speculum divinorum, in quo nimirum Deus seipsum, quasi Apelles summus, clare expressit et depinxit. In hoc tantum studuit S. Antonius, ut de eo testatur Athanasius, aliique eremi incolae: nec solus S. Bernardus, S. Franciscus aliique Sancti; sed etiam Plato, Socrates, Aristoteles omnesque Philosophi. Idem agnovit et docuit Orpheus, cum ait: « Mundi machina est musica et admirabilis consonantia, praedicans et laudans Deum; coeli enim enarrant gloriam Dei. » Haec etiam est musica coelorum, quam praedicabat Pythagoras.

Unde Philo, lib. De Unitate Dei, et duplici templo, mundum vocat Dei templum: « Dei, inquit, templum alterum, summum verumque existimandum est, mundus scilicet hic universus, cujus sacrarium sit coelum, in tota rerum natura praestantissimum; donaria vero sint sidera; sacerdotes et aeditui sint potestates angelicae, ratione sinceritatis unitati similes: alterum vero templum est manufactum, » etc. Vide hac de re pulchre disserentem S. Chrysostomum, hom. 9 ad Popul., et S. Basilium, in princip. Parabol. Salomonis; Anselmum hic; Bernardum, initio lib. V De Consider.; auctorem Soliloq., cap. xxxi, tom. IX operum S. Augustini, et Prosperum, lib. De Vocat. Gent. cap. 1, qui liber falso adscribitur S. Ambrosio: « Quod est, inquit Prosper, testimonium, quod semper Domino deservivit, et nunquam de ejus bonitate ac potestate conticuit, nisi ipsa totius mundi inenarrabilis pulchritudo, et inenarrabilium beneficiorum ejus dives et ordinata largitio? per quam humanis cordibus quaedam aeternae legis tabulae praebebantur, ut in paginis elementorum, et voluminibus temporum, communis et publica divinae institutionis doctrina legeretur.

« Coelum ergo, mare, terra et omnia quae in eis sunt, consono speciei suae ordinationisque concentu protestabantur gloriam Dei, et praedicatione perpetua majestatem sui loquebantur auctoris: et tamen maximus hominum numerus hanc vocem non intellexit, » etc. Hinc vere et pie S. Augustinus: « Coeli, inquit, et terra clamant, Domine, ut amemus te; » et, « Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. » Ita ipse, lib. I Confess. I.


Versus 21: Non Sicut Deum Glorificaverunt

21. Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Deo pro mundi fabrica, suique ac rerum omnium ad suum usum creatione et conservatione), sed evanuerunt (graece ἐματαιώθησαν, id est, vani et inanes facti sunt) in cogitationibus. — Graece διαλογισμοῖς, id est disquisitionibus et discursibus, quos ex creaturis de Deo creatore fecerant; quia scilicet, iis relictis, ad vana idola, quae non erant Deus, colenda deflexerunt. Ita S. Chrysostomus, Origenes, Theodoretus.

Secundo, « evanuerunt » in sua cogitatione et cognitione Dei, quia finem et fructum cognitionis Dei, qui est actio (de qua re pulchre S. Bernardus disserit serm. 36 in Cantica) honesta et cultus Dei, non sunt assectati. Hinc « et obscuratum est insipiens cor eorum, » adeoque stulti facti sunt, quia veram sapientiam, quae in praxi et pietate consistit, respuerunt, et stultissime idola pro diis habuerunt et coluerunt.

Tertio, ex S. Augustino Anselmus, « evanuerunt, » inquit, id est superbierunt hac Dei cognitione. Sed primus sensus est optimus, et hoc loco genuinus. Ita enim seipsum explicat Paulus, vers. 23.


Versus 23: Mutaverunt Gloriam Incorruptibilis Dei

23. Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, etc. — q. d. Hi sophi, caeci et stulti, gloriosum divinitatis nomen, adorationem et confessionem, quae Deo immortali praestare et exhibere debebant, converterunt et collocaverunt « in similitudine » (Graecum enim ἐν ὁμοιώματι potest proprie capi pro « in similitudine »), vel, « in similitudinem » (capiendo ἐν pro « in, » uti saepe capitur), sive assimilationem « imaginis hominis, » id est in imaginem hominis, non naturalem, sed arte factam et assimilatam, q. d. Idola pro Deo coluerunt hi sophi. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et Oecumenius. Quare non recte Erasmus et Beza sic exponunt, « in similitudinem » vel assimilationem: quia, inquiunt, Gentiles assimilarunt Deum incorporeum rebus corporeis, puta homini, bobus, crocodilis, quia in horum...

Volucrum, et quadrupedum, et serpentium. — Nam aves, serpentes, feles, crocodilos, imo allia, porros et herbas, quin et stercutium, cloacinam, pestem, febrem, aliaque his absurdiora veteres pro diis coluisse, fuse docet S. Augustinus, lib. III De Civit., cap. XII, et lib. IV, cap. X et seq., et lib. XVIII, cap. XV. Unde et Juvenalis, satyra penultima, Aegyptios, quod sua caepe colerent quasi numina, ita ridet:

Porrum et caepe nefas violare ac frangere morsu.
O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis
Numina!

(Porrum et caepe nefas violare ac frangere morsu. O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis Numina!)

Ubi nota: Multi Gentiles putabant ipsa idola lignea et lapidea esse deos; aliqui tamen sapientiores, uti Philosophi, sciebant ipsa idola non esse deos, et tantum in idolis ipsis deos repraesentari: verumtamen omnes tam hi, quam illi, non Deum verum in idolo, quasi in imagine, ut vult Calvinus, sed ipsa idola, uti Deum vel Numen aliquod adorarunt, et adoranda crediderunt; idque, quia putabant idolum esse corpus Dei, aut esse simulacrum Dei, Deumque similem esse idolo, et similia habere membra, aut esse locum et sedem Dei, cui quasi naturaliter adhaereret et praesens esset Deus. Denique censebant omnes idolum habere aliquid numinis, ut cum ad illud irent, ad deos ire se putarent, ait Cicero, lib. I De Natura Deorum; idque quia videbant idolum loqui et oracula dare. Excipe hic paucos Gentilium sapientissimos, qui idola colebant non ex animo, sed metu legum suarum, et ut populum metu deorum in officio continerent, ut testatur ibidem Cicero.

Peccarunt ergo primo, quia daemonem quasi animam idoli pro Deo coluerunt, eumque ex falsis oraculis, malis consiliis, et sua propria confessione, aliisque circumstantiis, non Deum, sed daemonem esse agnoscere potuerunt et debuerunt.

Peccarunt secundo, quia ipsa idola quasi aliquid esset Dei, adorarunt, placarunt, invocarunt; hoc enim, quidquid neget Calvinus, clarissimum est ex Psal. CXIII, Baruch. VI, et Sapientiae XIV. Idem expresse docent Patres, Tertullianus, Lactantius, Justinus, Athanasius, Athenagoras, Cyprianus et alii, qui passim rident Gentiles, quod lapides et ligna pro diis colant, ut etiamnum faciunt Indi et Japones. Nil ergo idolo cum imagine Christianorum, quae nihil habet numinis, sed nudam rationem imaginis, quae est repraesentare suum prototypon, ut docent S. Basilius et Damascenus.

Nota secundo: Licet Catharinus de Socratis et Platonis salute bene speret et existimet, tamen Xenophon et Plato docent Socratem diis Graecorum sacrificasse, et inter alia gallum Aesculapio. Sic Plato eosdem colendos censuit, quod lex Gentium ita juberet, uti testatur Eusebius, lib. XIII De Praepar. Evang., cap. VIII et XI. Sic et Seneca sacrificia laudat, non quasi diis placita, sed quia legibus jussa, uti testatur S. Augustinus, lib. VI De Civit., cap. X. Idem Plato, in Epinomide, divinum cultum tribuit caelis, astris et daemonibus. Denique Trismegistus daemonum simulacra colenda esse docet, ut benefaciant, inquit S. Augustinus, lib. VIII De Civit., cap. XXIII. Eadem colenda esse ob metum legum politicarum docuit Cicero, lib. I De Natura Deorum. En quo labitur humana, etiamsi docta, infirmitas et caecitas, si Deum deserat et a Deo deseratur, ut merito in eos hic ita detonet Apostolus.


Versus 24: Tradidit Illos Deus In Desideria Cordis Eorum

24. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam. — « Propter quod, » q. d. Sicut illi gloriam Dei serpentibus, aliisque immundis et ignominiosis creaturis tradiderunt, ita etiam Deus tradidit illos immunditiae, « ut contumeliis afficiant, » graece τοῦ ἀτιμάζεσθαι, id est ut ignominia afficiant « corpora sua. » Nota: Deus hos ita tradidit, non proprie immittendo, vel impellendo eos ad mala, ut vult Calvinus: haec enim blasphemia est nimis evidens et atrox in Deum, ejusque infinitam bonitatem et sanctitatem; sed tradidit eos Deus in peccata, quia permisit eos suae concupiscentiae, daemoni et occasionibus peccati, ut fornicatione et adulterio corpus suum dedecorarent. Unde Psal. LXXX, Dominus idem explicans ait: « Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. » Sic S. Augustinus, lib. V Contra Julian., cap. III, et De Grat. et Lib. arbit., cap. XXI, docet Deum tradere peccatores in prava desideria, quando non solum non apponit gratiam, sed etiam ponit occasiones et offendicula peccandi (licet alio et pio fine), in quae eos per suam malitiam gravius ac turpius impacturos praevidet, non autem praedefinit, praedeterminat vel impellit. Talis occasio sunt opes, honores, deliciae, quibus impios Deus cumulat, ut iis bene utantur; scit tamen id eos non facturos, sed iis ad peccata abusuros. Vide can. 14 et 15.

Objicit Beza: Deus quasi judex tradit impios carnifici, scilicet peccato; ergo non tantum permittit, sed positive tradit eos peccato.

Respondetur: Aliter permittit homo peccata, aliter Deus: homo negative, Deus positive: quia Deus voluntates omnium hominum arctissime omnipotentiae suae manu, quasi lupum vel feram fune constrictas tenet, quam positive laxare debet, ut male agere possit. Unde recte haec laxatio et permissio dicitur actio et traditio, maxime quando fit a Deo, ut vindice, ad puniendum praecedens peccatum, ut dixi can. 21.

Hinc docent Theologi peccata sequentia praecedentium peccatorum esse poenas. Ita Magister Sententiarum, in II, dist. 36, et Augustinus, lib. Contra Julian., cap. V, ubi sic ait: « Crimina criminibus vindicantur, et supplicia peccantium non tantum sunt tormenta, sed et vitiorum incrementa. » Et in Psalm. LVII, in illud, Supercecidit ignis: « Inter primum, ait, peccatum apostasiae et ultimam poenam ignis aeterni, media quae sunt, et peccata sunt, et poena peccati. » Et paulo superius, in illud ejusdem psalmi, Iniquitatem manus vestrae concinnant, docet quamdam esse peccatorum inter se colligationem, et velut catenam, in qua alia sint causa sequentium peccatorum, alia poenae praecedentium, qua de re vide quoque S. Gregorium, lib. XXV Moral., IX.


Versus 25: Commutaverunt Veritatem Dei In Mendacium

25. Commutaverunt veritatem Dei in mendacium, — id est in mendax falsum idolum; εἴδωλον enim Graecis est res vana, inanis, umbratica, fallax et mendax; sicque idola mentiuntur se esse deos, suntque mendaces umbrae deorum: de quo plura dicam I Cor. VIII.


Versus 26: Tradidit Illos Deus In Passiones Ignominiae

26. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. — Graece, εἰς πάθη, id est in libidines pathicas et pudendas, ut nimirum contra naturam non tantum masculi et pathici pueri cum masculis; sed, ut sequitur, et feminae cum feminis omnes naturae et honestatis limites transcendentes commixtae sint. Ita Ambrosius, Theodoretus, Anselmus et alii. Dicitur haec praepostera et vesana libido πάθος, non tantum quia in ea activae libidini praepostera ut passiva respondet; sed etiam quia haec passio ita vehemens est, ut homo illi immersus, adeo ab ea absorbeatur, ut potius pati quam agere videatur, sitque instar equi equae adhinnientis et ad eam furentis. Jam vero Gentiles, non tantum plebeios, sed et Philosophos, ac nominatim Socratem, infami hoc paederastiae vitio laborasse, tradit Philo, lib. II De Vita contemplat. Quin et Laertius, in Vita Socratis, tradit eum in judicio, quo ad mortem damnatus est ducentis octoginta sententiis, accusatum fuisse primo, quod Deos patrios respueret et nova daemonia induceret; secundo, quod contra fas et jus juvenes corrumperet. Idem vitium Platoni ascribit Laertius, Gellius, lib. XVIII, cap. II, et lib. XIX, cap. XI, et Plutarchus, lib. De Educandis liber., ante finem: licet Cardinalis Bessarion, Platonis propugnator, eum ab hoc vitio purgare conetur, lib. IV in Calumniatorem Platonis, cap. II. Addit S. Chrysostomus, Solonem et alios Philosophos non tantum paederastiam fecisse, sed et eam quasi honestam laudasse et legibus sanxisse, statuisseque ut illam exercere possent liberi, non autem servi; quasi paederastia non servos, sed liberos tantum deceat, sitque et ipsa ars libera et liberalis. Talia monstra quoque ab haeresi nata nostra vidit et protulit aetas. Contra hos fulminat hic S. Chrysostomus et Patres saepe.

Denique ut videas verissimam esse hanc Apostoli sententiam, atque Philosophos fuisse impurissimos et spurcissimos, audi ex uno Diogene Laertio, seriatim singulorum hac de re emblemata.

Periander, inquit, Cratea propria matre sua abusus est, lib. I.

Socrates Alcibiadi in deliciis fuit, lib. II.

Theodorus ait sapientem publice absque pudore et suspicione scortis congressurum.

Phaedon captus ab hostibus, infami se quaestui addixit.

Stilpo, praeter uxorem, Micarete pellice utebatur.

Menedemus notatur nimium familiaris fuisse amasio Asclepiadis.

Aristippus, lib. IV De Antiquis deliciis, ait Platonem captum fuisse amore Stellae astrologi et Dionis: alii Phaedrum addunt, alii etiam Alexim. Plura de eo habet Laertius, lib. III.

Bion Borysthenites Theodotae et Phyletae, scortis, palam congrediebatur: item duos adolescentes, Demetrium et Myrleanum Leocharem, turpiter amavit. Unde et ab Aristone Chio, Corruptor juvenum dictus est. Idem adoptabat juvenes, ut eis abuteretur, lib. IV.

Aristoteles Hermiae concubinam amavit, eique sacrificavit, lib. V.

Demetrius Phalereus, qui 360 statuis aereis honoratus est, a Cleone turpiter est perpessus.

Antisthenes dicebat sapientem formosissimis quibusque mulieribus congressurum, lib. VI.

Diogenes dicebat debere esse communes mulieres et filios.

Zeno uxores communes in republica statuebat, lib. VII.

Chrysippus, in libro De Republica, congredi jubet matribus, filiabus et filiis.

Eudoxius fuit in deliciis Theomedonti medico, lib. VIII.

Epicurus Leontiam et Themistram meretrices, et Pithoclem, formosum adolescentem, in deliciis habebat, lib. X.

Eant nunc politici et naturalistae nostri, Philosophos hosce ut viros probos praedicent, eosque ut sanctos et beatos canonizent, quos infandae veneris mancipia Asmodaeus auctoravit, Orcoque addixit. Praeclare S. Bernardus, contra Petrum Abailardum platonizantem, epist. 109 ad Innocentium Pontificem: « Ubi, inquit, dum multum sudat, quomodo Platonem faciat (Abailardus) Christianum, se probat Ethnicum. »

Feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. — Nota, diabolico invento feminas instar virorum cum feminis active congredi. Docet id et plura Seneca, epist. 95: « Feminae, ait, cum virorum licentiam aequaverint, corporum quoque virilium vitia aequaverunt: non minus pervigilant, non minus potant, oleo et mero viros provocant, libidine vero nec maribus cedunt, pati natae. Dii illas deaeque male perdant, adeo perversum commentae genus impudicitiae, viros ineunt. » Graecis hae feminae Tribades dictae, id est frictrices, quarum meminit Tertullianus, lib. De Pallio. Unde τριβαδικὴ ἀσέλγεια dicitur tribadum illa insana et nefaria libido, cujus inventrix creditur fuisse Philaenis, et ob hanc male audiit Sappho. De his agit impurissimus Lucianus, dialog. Clonarium et Leaena. Haec invitus licet scripsi ad hoc, ut sciant confessarii quanta sit libidinum vorago, sciantque feminas quoque, ut viros, peccatum mollitiei committere, ut Galenus, medici et experientia docet; et sicut illud in se exercent, ita et in alios idem exercere modis infandis.

Mercedem (quam oportuit) erroris sui in semetipsis recipientes. — Pro « mercede, » graece est ἀντιμισθία, id est recompensationem, sive mercedem pro meritis; ut quia contra naturae ordinem cum ignominia creatoris, eo relicto ad creaturae idololatriam se converterunt, hac de causa juste a Deo permissi sint naturae ordinem pariter in actu generationis invertere, et pudenda libidine se dedecorare. Ita Anselmus.

Porro idololatriam esse causam libidinis et obscoenitatis, docet quoque Sapiens, cap. IV, vers. 12: « Initium, inquit, omnis fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est; » idque primo, quia idola iis caeremoniis colebantur, quae ad omnem obscoenitatem homines impellerent, ut patet ex sacris Priapi, Veneris, Bacchi. Et hoc permittente Deo in supplicium idololatriae, ut ait hic Paulus. Secundo, quia idololatrae, ut ait hic Ambrosius: « Deum incuriosum colentes, atque per hoc negligendum, magis hebetati sunt, et ad omnia mala admittenda facti promptiores. » Exardescit enim concupiscentia, cum vindicem non timet Deum. Quis autem timeat Deum ligneum, aut saxeum? Tertio, quia, ut ait S. Athanasius, orat. Contra idola: « Idololatria instituta est desiderio eorum qui stupris et propudiis pleni, figmentis repraesentantur. » Jupiter enim adulter cum ut Deus colitur, quis non putet licere, imo pulchrum esse adulterari, quod ea in re deo suo similis sit? Addit S. Athanasius: « Et pene omnes civitates omnibus libidinibus scatent, ob immanitatem morum quam in suis diis conspiciunt; neque est in hoc genere deorum quem castum appelles. Olim certe Phoenissae mulieres ante idola prostituebantur, dedicantes numinibus suum quaestum, persuasae meretricatu ea propitiari, ac prosperitatem rerum inde nasci. » Idem factitarunt virgines Babylonicae, Syrae, Medae, Persicae, Lydiae et aliae, uti dixi Baruch VI, 42. Pergit S. Athanasius: « Viri quoque, abdicato sexu, nec se amplius mares esse ferentes, mulierum naturam affectaverunt, tanquam ita honorifica grataque matri deorum facturi essent. Omnes autem in turpissimis vivunt, et certamen inter se pravitatis suscipere videntur, et, ut dixit S. Paulus, Mulieres eorum mutaverunt usum. »

Hinc patet infidelitatis, impietatis et haeresis poenam esse monstrosas libidines, atque hujus rei causa est: Primo, quia ubi non est fides, ibi non est gratia Dei; ubi non est gratia Dei, ibi non est castitas, sed omnis concupiscentia: ut merito dixerit Lutherus, concubitum homini tam necessarium esse, quam cibum, et passim apud Novantes personat hoc axioma, castitatem esse impossibilem, quia vere Luthero et haereticis impossibilis est. Vere ergo dixit S. Hieronymus, lib. II Comment. in Osea cap. IX: « Difficile est invenire haereticum qui diligat castitatem, etiamsi eam verbis commendet et prae se ferat. »

Secundo, quia haeresis et infidelitas oritur ex superbia, superbiae autem poena est libido, sicut humilitatis praemium est castitas. Unde efficacissimum remedium ad castitatem, est humilitas. Haec enim justa est Dei ordinatio, ut si mens Deo, et iis, quibus debet, se subdat, etiam sibi subditum habeat corpus suum: sin Deo Deique vicariis subdi nolit, etiam corpus suum sibi sentiat rebelle, ut pulchre docet Gregorius, lib. XXVI Moral., XII: « Sic, sic, inquit, elati justa fuerant retributione feriendi, ut, quia superbiendo se hominibus praeferunt, luxuriando usque ad jumentorum similitudinem devolvuntur; homo enim cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, etc. Intus ergo videt Deus, quod mentem elevat, et idcirco permittit foris invalescere, quod deponat; ergo per humilitatis custodiam servanda est munditia castitatis. Si enim spiritus pie sub Deo premitur, caro illicite supra spiritum non levatur: et contra. Unde et primus ille inobediens Adam, mox ut superbiendo peccavit, pudenda contexit. » Ita virgo illa, de qua Palladius in Lausiaca, cap. XXXIV, a daemone superbiae obsessa, deserta fuit ab angelo temperantiae, et turpiter lapsa.


Versus 28: Tradidit Illos Deus In Reprobum Sensum

28. Sicut non probaverunt (graece οὐκ ἐδοκίμασαν, id est non placuit eis, non est eis visum, non curaverunt) Deum habere in notitia (id est, ait Ambrosius, credere Deum res nostras curare; vel, ut alii, Deum habere prae oculis, ut illi placere et servire intenderent. Verum simplicius et magis proprie S. Chrysostomus, Theodoretus et Toletus sic explicant, q. d. Sicuti non curarunt Deum verum vere nosse, ut recte de eo sentirent, sed idolis adhaeserunt, eaque pro Deo agnoverunt et coluerunt; ita pariter juste) tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. — Nam, ut docet S. Gregorius, lib. XXV Moral., IX: « Qui errant in Dei cognitione, juste traduntur ut errent pariter in agendis; » qui mentem et rationem ab errore non servant, exponunt se pecuinis cogitationibus et vitiis, tum quia, errante duce, errant comites: cognitio autem est dux actionis; tum quia recedentes a Deo, recedunt a virtute et gratia; tum quia ubi non est cognitio Dei et timor, ibi dominatur effrenis concupiscentia.

Nota: « Reprobum sensum » vocat Paulus improbam et perversam mentem, quae probat non probanda, et probanda improbat ac reprobat (hoc enim est Graecum ἀδόκιμος), v. g. quae judicat et probat mollitiem, fornicationem, vindictam, ebrietatem esse appetenda et sectanda; ac tandem, cum mens per consuetudinem peccandi est excaecata, judicat haec ipsa vix esse peccata, esseque licita.

Tota hujus loci elegantia consistit in paronomasia et antithesi verbi δοκιμάζειν, et epitheti ἀδόκιμον, q. d. Quia reprobarunt Dei notitiam et cultum, hinc traditi sunt in reprobam et perversam mentem: ἀδόκιμος ergo significat eos non expertes fuisse judicii, ut vertit Beza (hoc enim minus est malum, et saepe naturale), sed pravo, distorto et perverso fuisse judicio, quo scelera infanda judicabant esse licita et honesta.


Versus 29: Repletos Omni Iniquitate, Dolo Et Malignitate

29. Repletos (id est, ut repleantur: pendet enim « repletos » a verbo « tradidit, » q. d. Hoc ipso, quo tradidit eos Deus in reprobum sensum, factum est ut replerentur, fuerintque repleti) omni iniquitate, dolo et malignitate. — Pro « malignitate, » graece est κακοηθεία, quod, ait Aristoteles, vitium est, quo omnia in deteriorem partem accipiuntur: alii morum asperitatem vertunt; sed hanc significat vox incompositi, quae sequitur. Syrus fraudem vertit.


Versus 30: Deo Odibiles, Contumeliosos, Superbos

30. Deo odibiles.θεοστυγεῖς, id est Deo odibiles, vel Dei osores, a quibus Deus abhorret, vel qui execrantur Deum. S. Cyprianus, epist. 68, legit Deo abhorrentes, στυγέω enim abhorrere significat; unde Styx, palus inferni, ita dicta est ab horrore.

Elatos.ὑπερηφάνους, id est gloriosos et jactabundos.


Versus 31: Insipientes, Incompositos, Sine Affectione

31. Incompositos.ἀσυνθέτους, id est inciviles, barbaris moribus, ab omni societate et conversatione honesta alienos, turbulentos, qui non possunt in civitate aut familia cum aliis componi. Ita ex Demosthene Suidas. Œcumenius vertit, separantes se ab omnibus, id est omnes odio prosequentes et adversantes.

Sine affectione.ἀστόργους, id est inhumanos, qui neminem, aiunt Theophylactus, Œcumenius et Syrus, amant, nec habent amicum. Sic in India versus Peru, Indi quidam sunt Uri nuncupati, qui ita fugiunt homines, ut rogati qui sint, respondeant se non esse homines, sed Uros, ut refert oculatus testis Josephus Acosta, lib. II De Novo Orbe. Talis erat ille, de quo Satyricus, « nec amat, nec amatur ab ullo. » Rursum ἀστόργους, verti potest, sine pietate, hoc est impios in parentes et cognatos.

Absque foedere, — id est foedifragos. Densat hic Apostolus synathraesmum, per rerum congeriem, ut ostendat quantum malum sit Dei ignorantia et neglectus, atque in quot quantaque scelera Gentes per hunc Dei neglectum inciderint.

Sine misericordia, — id est immisericordes et crudeles, qui hebr. vocantur אכזרי aczari. Syrus vertit, cum quibus nullum est foedus, nulla charitas, nulla pax, nulla denique misericordia in eis.

Hi ergo sunt fructus idololatriae, infidelitatis et haeresis.


Versus 32: Qui Cum Justitiam Dei Cognovissent

32. Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt (noluerunt intelligere, considerare, et practice sibi persuadere), quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. — Kemnitius, Valla, Erasmus et Faber hic volunt corruptum esse nostrum textum, quia Graeca sic habent: εἴτινες τὸ δικαίωμα τοῦ Θεοῦ ἐπιγνόντες ὅτι οἱ τὰ τοιαῦτα πράσσοντες ἄξιοι θανάτου εἰσίν, οὐ μόνον αὐτὰ ποιοῦσιν, ἀλλὰ καὶ συνευδοκοῦσι τοῖς πράσσουσι, id est, qui cum justitiam Dei cognovissent, videlicet, quod qui talia agunt digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed etiam facientibus consentiunt. Hoc enim consentire majus et pejus est, quam facere. Fit enim ex malitia, cum facere saepe ex mera infirmitate promanet. Ita quoque legunt et explicant S. Chrysostomus, Theophylactus et Œcumenius. Verum variare et olim variasse exemplaria Graeca patet ex Œcumenio, Origene et quibusdam manuscriptis. Rursum nostro Interpreti per omnia consentit Ambrosius, Sedulius, Haymo, Anselmus, Hesychius, lib. VI in Levit. XX; Symmachus Papa, in Apologet. contra Anastasium Imper., et S. Cyprianus, lib. I, epist. 4. Denique nostra lectio planior et facilior est intellectu, ideoque verisimilior. Videtur enim Apostolus hic taxare Philosophos sapientiores, qui idolorum cultum, aliaque vitia jam dicta, licet mala esse scirent, nec passim ea facerent et perpetrarent, illa tamen ab aliis facta probarunt, vel dissimularunt, sive metu legum, sive amore sui placendi et timore eisdem displicendi. Vide dicta vers. 23.