Cornelius a Lapide

Romanos II


Index


Synopsis Capitis

Idem docet de Judaeis, quod cap. I docuit de Gentibus, scilicet eos esse in peccatis, et egere fide et gratia Christi.

Primo ergo redarguit Judaeos, qui ex data sibi lege Gentiles quasi peccatores condemnabant, cum ipsi eadem patrarent. Unde docet Deum justum judicem cuique tam Judaeo, quam Gentili redditurum secundum opera.

Hinc secundo, vers. 13, asserit non auditores, sed factores legis justificari, atque non solos Judaeos, sed et Gentes habere legem a natura sibi inditam.

Tertio, vers. 17, arguit Judaeos quod ex lege sua alios doceant, non seipsos; quodque faciant eadem quae in aliis carpunt.

Quarto, vers. 25, docet circumcisionem veram esse, non externam, sed internam, quae consistit in observatione legis; quae est circumcisio cordis in spiritu, non littera; coram Deo, non coram hominibus.


Textus Vulgatae: Romanos 2:1-29

1. Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas. 2. Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. 3. Existimas autem, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? 4. An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? 5. Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, 6. qui reddet unicuique secundum opera ejus: 7. iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: 8. iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. 9. Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci: 10. gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco: 11. non enim est acceptio personarum apud Deum. 12. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. 13. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. 14. Cum enim Gentes quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: 15. qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, 16. in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. 17. Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, 18. et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, 19. confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, 20. eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. 21. Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris: 22. qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: 23. qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. 24. (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est). 25. Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. 26. Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? 27. et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es? 28. Non enim qui in manifesto, Judaeus est: neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio: 29. sed qui in abscondito, Judaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.


Versus 1: Propter Quod Inexcusabilis Es, O Homo Omnis, Qui Judicas

1. Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas, etc. — q. d. Quia Gentes, quae non intellexerunt gravitatem et supplicia peccatorum, uti praecessit in fine cap. praecedent., ob peccata tamen, quae faciunt, aut quibus consentiunt, dignae sunt morte; hac de causa multo magis vos, o Judaei, qui intellexistis ex lege Mosaica gravitatem peccatorum, et poenas quas Deus peccatoribus intentat; quique Gentes ob peccata sua judicatis et condemnatis, et tamen eadem facitis et perpetratis, digni estis morte.

Judaei eisdem quibus Gentes vitiis implicati.

Taxavit Apostolus, cap. praeced., Gentes Gentiumque scelera, quibus veritatem Dei in injustitia detinuerunt; hic eadem, imo potiori de causa taxat Judaeos. Nam, ut dixi cap. praeced., vers. 18, proposuit thesim, quod scilicet sine fide et gratia Christi omnes sint peccatis et irae Dei obnoxii: illam ibidem probavit ostendendo Gentes fuisse et esse in peccatis et ira Dei: hic eamdem probat, idem ostendendo in Judaeis, indeque concludit, cap. III, omnes tam Gentes, quam Judaeos indigere Christo Christique fide et gratia, ut justificentur et salventur.

Secundo, probabiliter Maldonatus in Notis manuscriptis: Respicit, ait, Paulus ad vers. 20 et 21, cap. I: « Ita ut sint inexcusabiles, » etc. q. d. Cum Deus eos qui se cognoverunt, sed non sicut Deum glorificaverunt, tradiderit in passiones ignominiae, eos, inquam, qui veritatem detinent in injustitia; sequitur eos inexcusabiles esse cum alios male agentes damnant: ipsi enim similia, imo pejora et foediora faciunt; sed mutat personam tertiam in secundam, quia convertit se ad eos, eosque alloquitur et redarguit, ad majorem emphasim. Adhuc enim generatim culpat Apostolus omnes fide et gratia Christi destitutos, tam Gentiles quam Judaeos, ut patet vers. 9, usque ad vers. 17, ubi se convertit ad Judaeos.


Versus 4: An Divitias Bonitatis Ejus Contemnis

4. An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? — « Divitias bonitatis » vocat exuberantem Dei benignitatem. Sic passim per catachresin divitias sumit Paulus pro copia et abundantia, ut cap. XI, vers. 33: « O altitudo divitiarum sapientiae! » Sic alibi vocat « divitias gloriae, divitias gratiae, » etc. Et profani to ploutein pro to euporein capiunt.

Sera Dei vindicta, et peccatorum tolerantia.

« Divitias bonitatis Dei, inquit Origenes, ille agnoscere potest, qui considerat quanta in terris mala quotidie homines gerant, et quomodo pene omnes declinantes et simul inutiles facti latam et spatiosam perditionis ambulant viam: si quis consideret quanti in Deum quotidie blasphemant, et in coelum extendunt linguas suas. Jam quid de fraudibus, de sacrilegiis et piaculis dicam? Si quis ergo hanc bonitatem Dei, et sustentationem ejus, et patientiam contemnit, ignorat quod per haec ad poenitentiam provocatur, sed nos non dissolvat hoc, et tardos ad conversionem faciat: quia rursus patientiae ejus et sustentationis certa mensura est. »

Vide Plutarchum, lib. De Sera Numinis vindicta; ubi illud Euripidis de Deo pertractat: « Cunctatur; talis est enim Numinis natura. »

Ad poenitentiam te adducit? — Graece eis metanoian se agein, id est ad poenitentiam te agit et impellit? « Adducit » ergo, id est adducere cupit et conatur, et quantum in se est adducit. Vide can. 32.


Versus 5: Secundum Duritiam Tuam, Et Impoenitens Cor

5. Secundum duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram. — « Thesaurizas, inquit Bernardus, serm. De Triplici misericordia, tibi thesauros irae, pro prorogatis thesauris misericordiae, quos contemnis, et evacuas in te misericordiam Dei. » Pulchre S. Augustinus, in Psal. C, ad illa verba, « Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine, » ex hoc Apostoli loco docet jam tempus esse misericordiae, futurum autem tempus esse judicii.

Cordis duri pulchra hypotyposis.

Nota: « Cor durum est, inquit Origenes, cum mens humana velut cera frigore iniquitatis obstricta, signaculum imaginis divinae non recipit. » Egregie vero idipsum depingit S. Bernardus, lib. I De Consider. ad Eugenium: « Quid est, inquit, cor durum? Idipsum est quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus, minis non cedit, flagellis induratur; ingratum ad beneficia est, ad consilia infidum, ad judicia saevum, inverecundum ad turpia, impavidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium ad divina; praeteritorum obliviscens, praesentium negligens, futura non providens. Ipsum est, cui praeteritorum, praeter solas injurias, nihil omnino non praeterit, praesentium nihil non perit, futurorum nulla nisi forte ad ulciscendum prospectio seu praeparatio est: et, ut in brevi cuncta horribilis mali mala complectar, ipsum est, quod nec Deum timet, nec hominem reveretur. »

Nota secundo: Iram vocat hic Apostolus ultionem, quae more thesauri collecta deprometur, et universa in peccatores in die judicii effundetur. Simile dat S. Hieronymus: « Sicut, inquit, qui paulatim arcum intendit, tempus dat alteri ut fugiat; qui si fugere nolit, tanto fortius sagitta emissa configitur, quanto majori tempore arcus intensio fuit facta: sic Deus, qui laneos habet pedes, sed ferreas manus, tarde quidem ulciscitur, sed graviter; tantoque graviores plagas infert, quanto diutius peccatorem exspectavit. » Hinc S. Augustinus, Hom. 11 in Joannem: « Tantum, inquit, est suspendium ultionis, quanta patientia divinae miserationis. »

In die irae et revelationis justi judicii Dei. — Dies judicii vocatur dies irae Dei, quia tunc Deus contra peccatores irascetur eosque puniet. Vide can. 33. Vocatur etiam dies revelationis, quia tunc revelabuntur omnia tam bona quam mala hominum opera, et arcana cordium patefient, ut ait Apostolus, I Cor. IV, 5: « Donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. »


Versus 6: Qui Reddet Unicuique Secundum Opera Ejus

6. Qui reddet unicuique secundum opera ejus. — Sumitur ex Psal. LXI, 13: « Tu reddes unicuique juxta opera sua. » Et Prov. XXIV, 12: « Reddet homini juxta opera sua. » Et Matth. XVI, 27: « Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. » Vide quae dixi ibi.

Opera bona meritoria gloriae.

Nota: Ex hoc loco probant catholici opera bona esse meritoria gloriae et vitae aeternae; nam si Deus reddet unicuique secundum opera ejus, ergo opera bona merentur gloriam, mala vero gehennam. Reddere enim mercedem est dare praemium pro labore et opere debito ex justitia. Sic enim Deus reddet unicuique, non solum bonum pro bono, sed etiam malum pro malo, ut patet ex sequentibus. Hoc autem fieret injuste, nisi opera vere mererentur tam praemium quam supplicium. Confirmatur ex eo quod Apostolus statim subjicit: « Iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: » ergo qui hac patientia operantur, merentur vitam aeternam.

Respondent haeretici, Deum reddere unicuique secundum opera, non quasi opera mereantur praemium aut supplicium, sed quia opera sunt signa fidei et infidelitatis, quibus solis tribuitur praemium et poena. Verum hoc gratis dicitur, et contra mentem Apostoli, qui hic disertis verbis ait Deum daturum vitam aeternam iis qui bona opera faciunt, mortem vero iis qui mala. Praeterea, quaeritur cur Deus det vitam aeternam fidelibus operantibus bona, et non operantibus mala? Si propter fidem solam, ergo et mala operantibus eam dabit, dummodo credant; quod absurdum est. Si propter opera bona, ergo opera sunt causa et meritum vitae aeternae.


Versus 7: Iis Qui Quaerunt Gloriam Et Honorem Et Incorruptionem

7. Iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam. — Construe: Reddet vitam aeternam iis qui per patientiam in bono opere quaerunt gloriam, honorem et incorruptionem. « Patientiam » vocat hic perseverantiam in bonis operibus, quae plerumque magnam patientiam exigunt, ob multa adversa, contradictiones et persecutiones quae bonis evenire solent. Sic Christus, Luc. XXI, 19: « In patientia vestra possidebitis animas vestras. » Et Hebr. X, 36: « Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. »

« Gloriam » vocat splendorem coelestem, qui erit in beatis tam in corpore quam in anima; « honorem » vero, dignitatem et excellentiam beatorum, qui erunt veluti reges et sacerdotes Dei in aeternum, ut ait Apocal. V, 10. « Incorruptionem » denique, immortalitatem corporis et animae, quae erit in beatis post resurrectionem.

Nota: Vitam aeternam dari iis qui « quaerunt » gloriam, honorem et incorruptionem; ergo licet, imo expedit ac debemus quaerere coelestem gloriam et beatitudinem. Hoc enim est legitimum opera nostra dirigere ad finem suum ultimum, qui est Deus et Dei fruitio in coelo, in qua consistit beatitudo nostra. Sic Christus, Matth. VI, 33: « Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus. » Et Coloss. III, 1: « Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. »


Versus 8: Iis Autem Qui Sunt Ex Contentione, Ira Et Indignatio

8. Iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. — « Ex contentione » sunt qui contendunt et litigant cum Deo et veritate Dei, eamque oppugnant; quales erant Judaei, qui contendebant cum Apostolis, et veritati Evangelii non acquiescebant, sed pertinaciter ei resistebant. Graece est ex eritheias, id est ex contentione, ambitione, vel factione: nam eritheia proprie significat ambitionem, factionem et seditionem, qua quis contendit pro suo commodo et honore, contra veritatem et justitiam.

« Credunt iniquitati, » id est consentiunt iniquitati, eamque sequuntur et amplectuntur. Vel: Credunt esse honestum quod iniquum est, et licitum quod illicitum: ut faciunt haeretici, qui credunt licitum esse uxorem ducere monachis et sacerdotibus, edere carnes in Quadragesima, etc. Sic Isa. V, 20: « Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras. »

« Ira et indignatio. » Subaudi, erit illis, vel reddetur. Ira et indignatio Dei sunt vindicta et ultio Dei, quae punit peccatores. Sed addit Apostolus mox « tribulatio et angustia, » ut significet duplicem poenam, scilicet damni et sensus: damni quidem, quia privantur Deo et beatitudine; sensus vero, quia cruciantur in inferno aeternis tormentis.


Versus 9: Tribulatio Et Angustia In Omnem Animam Operantis Malum

9. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci. — « Tribulatio et angustia » significant gravissimas et acerbissimas poenas, quibus impii cruciabuntur in inferno. Tribulatio enim est externa afflictio; angustia vero interna anxietas et anguor animi, qua quis premitur et coarctatur, ita ut nesciat quo se vertat. Hebraice tsarah significat angustiam, et tsar significat angustum: nam afflictiones angustant et coarctant animum, ne possit se dilatare et respirare.

« In omnem animam hominis. » Hebraismus est, pro: in omnem hominem. Sic Gen. XII, 5: « Animas quas fecerant in Haran, » id est homines, sive familias et servos, quos sibi acquisierant in Haran. Sic et alibi passim. Vel: In animam, id est imprimis ad animam: nam anima est subjectum primarium poenarum gehennae; corpus autem secundarium, quod poenas patietur per animam.

« Judaei primum, et Graeci. » Judaei primum, quia primum vocati erant ad fidem et gratiam Christi, eamque primum repudiarunt; ideo primum punientur. Sicut enim primum vocati erant ad gratiam, ita primum punientur, si gratiam neglexerint. Per « Graecos » hic intelligit Gentiles omnes, ut diximus cap. I, vers. 16. Graeci enim erant celeberrimi inter Gentiles, propter sapientiam et eloquentiam suam; ideo Apostolus per eos significat omnes Gentiles.


Versus 10: Gloria, Honor Et Pax Omni Operanti Bonum

10. Gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco. — Repetit hic Apostolus quod dixerat vers. 7, sed paulo aliter. Ibi enim dixit: « Iis qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: » hic vero ait: « Gloria, honor et pax omni operanti bonum. » Pro « incorruptione » et « vita aeterna » hic ponit « pacem, » quia pax est summum bonum, quod consequuntur beati in coelo: pax enim est tranquillitas ordinis, ut ait S. Augustinus, lib. XIX De Civitate Dei, cap. 13. In coelo autem est summa tranquillitas et ordo, quia ibi nihil est inordinatum, nihil turbulentum, sed omnia sunt in summa pace et quiete.

« Judaeo primum, et Graeco. » Eadem ratione qua Judaei primum punientur, si peccaverint, ita primum praemiabuntur, si bene operati fuerint. Quia enim primum vocati sunt ad fidem et gratiam Christi, primum etiam praemium accipient, si fideliter Christo serviverint. Sic enim Christus, Matth. XIX, 28: « Vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. »


Versus 11: Non Enim Est Acceptio Personarum Apud Deum

11. Non enim est acceptio personarum apud Deum. — Reddit rationem cur Deus aequaliter Judaeos et Gentes praemiet aut puniet, scilicet quia non est apud Deum acceptio personarum, sed solorum operum. Acceptio personarum est, cum quis judicat aliquem dignum praemio aut poena, non propter merita aut demerita ipsius, sed propter alia, ut propter consanguinitatem, amicitiam, divitias, dignitatem, etc. Hoc autem non cadit in Deum, qui est summa justitia, et qui novit corda omnium, et qui judicat secundum opera uniuscujusque, non secundum personam.

Sic Deut. X, 17: « Deus magnus et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. » Et II Paral. XIX, 7: « Non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. » Et Job XXXIV, 19: « Qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi. » Et I Petri I, 17: « Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. »


Versus 12: Quicumque Sine Lege Peccaverunt

12. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. — « Sine lege » sunt Gentiles, qui non habuerunt legem scriptam, sed solam legem naturae. « In lege » sunt Judaei, qui habuerunt legem scriptam, scilicet Mosaicam. Vult ergo Apostolus utrosque, et Gentiles et Judaeos, judicandos esse a Deo, sed diversa lege: Gentiles quidem lege naturae, Judaeos vero lege Mosis.

« Sine lege peribunt, » id est, condemnabuntur ad gehennam, etiamsi non habuerint legem scriptam: nam et lex naturae sufficit ad damnandos eos qui contra eam peccaverunt. Sic enim Apostolus probavit cap. praeced., vers. 19 et seqq., Gentiles cognovisse Deum ex creaturis, et tamen non glorificasse eum sicut Deum: ergo inexcusabiles sunt, et merito damnabuntur.

« Per legem judicabuntur, » id est, gravius judicabuntur et damnabuntur Judaei, quia habuerunt legem Mosis, qua cognoverunt voluntatem Dei, et tamen contra eam peccaverunt. Sic enim Christus, Luc. XII, 47: « Ille servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. » Et Joan. XV, 22: « Si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. » Quanto enim major est cognitio voluntatis Dei, tanto major est culpa contra eam peccantis.


Versus 13: Non Auditores, Sed Factores Legis Justificabuntur

Contra solifidianos.

13. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. — Probat Apostolus quod dixerat, Judaeos non excusari a peccato et poena, eo quod habeant legem Mosis: nam non sufficit ad justitiam et salutem audire legem, sed oportet eam facere et observare. Hinc adversus haereticos solifidianos, qui solam fidem ad justificationem requirunt, hic locus est insignis: nam Apostolus aperte docet, non auditores, id est, non eos qui solum audiunt legem et credunt, sed factores legis, id est, eos qui legem opere implent, justos fieri apud Deum, ac proinde justificari, id est, justos justificare. Calvinus, ut hoc Apostoli telum effugiat, respondet Apostolum loqui tantum de justitia politica, ut scilicet, quis videatur justus coram hominibus: ad hanc enim requiri opera externa.

Verum hoc falsum esse patet ex ipsis Apostoli verbis, quibus ait de hisce justificatis: « Justi sunt apud Deum. » Deus ergo (non autem homines, ut vult Calvinus) judicabit eos esse justos, eo quod legem et justa opera legis fecerint, quibus facti sunt justi vel justiores revera apud Deum et in oculis judicioque Dei; ac consequenter Deus non nude credentibus, sed bonum operantibus reddet quasi mercedem gloriam, et vitam aeternam, ut dixit Apostolus vers. 7 et 10. « Justificari ergo apud Deum, » est apud Deum justum fieri, et justum declarari. Apostolus enim 'to justificari' hoc versu exponit per 'to justum fieri'; cum ergo dicat, non credentes, sed factores legis justificari, patet justitiam non ex fide, qua quis credit, sed ex operibus, quibus facit legem, homini obvenire.

Secundo, idem patet ex eo quod, ut fatetur Beza in cap. III, vers. 20, justitiae Dei repugnet; ut aliquem pro justo habeat, qui vere justus non sit: prius ergo factor legis justificari, id est justus fieri, debet, quam a Deo justus declarari possit.

Dices, eum justum fieri et factum esse per fidem praeviam operibus, quam fidem et justitiam per fidem jam acceptam postea justus per opera bona declarat et demonstrat: ita ut justificatio proprie fiat per fidem, declaratio vero justificationis postea fiat per opera bona. Verum hoc dici nequit. Primo, quia, ut dixi, Apostolus pro eodem habet justificari et fieri justum, ergo cum ait: « Factores legis justificabuntur, » 'to justificabuntur' non tantum significat: Justi declarabuntur, sed etiam significat: Revera justi fient et erunt.

Secundo, haec responsio ex diametro repugnat verbis Apostoli; ait enim: « Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. » Subsumo, atqui dum quis tantum pure credit per fidem, est tantum auditor, non factor legis: ergo si credens, hoc ipso quo credit, sine operibus, imo ante opera, justificatur, verum erit quod auditor legis, non autem factor legis justificetur, cujus contrarium directe hic asserit Apostolus.

Tertio, quia Judaei credebant Deo et legi; et tamen contra eos hanc sententiam intorquet Apostolus, dicens: « Non auditores, sed factores legis justificabuntur. » Ergo clarum est ex mente Apostoli, non per solam fidem, sed per opera fidei nos justificari.

Objicit Beza, loco jam citato: Si ex operibus justificamur, ergo Deus non justificat nos, sed ipsi nos facimus justos per opera nostra. Respondeo: Primo, idem posse inferri ex fide speciali Bezae, hoc modo: Si credendo Christum pro me esse passum, hoc ipso justificor; ergo justifico me ipsum, hoc enim credere meum est: nam credere est actus non Dei, sed hominis credentis.

Respondeo ergo secundo, negando consequentiam; non enim homo, sed Deus homini praeparanti se ad justitiam, atque poenitenti gratis infundit justitiam: homo ergo poenitens dicitur se disponere ad justitiam; Deus autem solus proprie dicitur eum justificare. Quod si homo jam justus sit, tum per bona opera meretur quidem augmentum justitiae, id est charitatis et gratiae; sed illud ipsum solus Deus justo infundit, ac consequenter et hunc proprie solus Deus magis justificat.

Justificari tripliciter in Scriptura sumitur.

13. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. — Nota, justificari tripliciter in Scriptura sumi: Primo, significat ex peccatore fieri justum; secundo, ex justo fieri justiorem; tertio, modo forensi, justum vel justiorem censeri et pronuntiari. Omnibus hisce modis hic capitur (est enim indefinita et generalis haec Apostoli sententia), sed maxime tertio, nam 'to justificari' opponit hic Apostolus 'to perire' et 'judicari', sive condemnari, vers. praeced. Primo ergo « factores legis justificabuntur, » quia opera fidei, timoris, spei, poenitentiae, quae fiunt ex legis praescripto, peccatorem disponunt et praeparant ad justitiam, itaque dispositive et meritorie de congruo ex peccatore faciunt justum eumque justificant.

Secundo, quia opera charitatis omnisque virtutis, quae fiunt ex praescripto legis, si fiant a justo ex charitate aut gratia, de condigno merentur justitiae augmentum, atque justitiam justi conservant et augent.

Tertio, denique, quia eadem declarant operantem esse justum. Qui enim facit justitiam sive opera justa, hic est justus et ab omnibus habetur justus.

Nota, Apostolum supponere haec opera fieri ex fide et gratia Christi; agit enim de tota legis observatione, deque operibus vere bonis, Deoque acceptis ad vitam aeternam, quae non possunt esse, nisi nascantur ex fide, ut patebit cap. III, in fine. Tantum enim Apostolus hic probare intendit, solam legis notitiam non sufficere ad justitiam, sed insuper ad eam requiri bonam actionem et observantiam legis. Quod valde notandum est contra haereticos, qui solam fidem volunt, sedendi Romae, hoc modo: Si credendo Christum pro me esse passum, hoc ipso justificor; ergo justifico me ipsum: nam pure credere, meum est, non Dei. Respondeo secundo, negando consequentiam: nam etsi homo seipsum aliquo modo praeparet et disponat ad justitiam per fidem, timorem, spem et poenitentiam, non tamen est causa principalis suae justificationis, sed solus Deus, qui per Christum infundit homini gratiam et justitiam.

Ex dictis patet, perperam Calvinum et Bezam hunc locum Apostoli sic exponere, quasi in se quidem verus sit, sed tamen contineat conditionem et rem impossibilem, q. d. Apostolus: Si quis facere posset legem, hic justificaretur; verum, quia nemo potest facere legem, utpote cum omnes sint peccatores, hac de causa quaerenda est alia justificatio, ut scilicet justificemur non ex operibus, sed ex fide Christi, per quam justitia Christi nobis applicetur et imputetur; itaque fiamus justi, non justitia operum nobis inhaerente, sed justitia Christi nobis imputata. Haec enim sunt tria principia et axiomata Calvini.

Primum: « Impossibile est nobis praestare quae lex jubet. » Secundum: « Promissio legalis annexa conditioni impossibili nihil probat. Talis est: Si sis factor legis, justificaberis. » Tertium: « Qui prae aliis multum progressi sunt (inquit Calvinus, lib. III Instit., cap. XIX, sect. 4) in via Domini, si legem Domini intueantur, quidquid tentant aut meditantur operis, maledictum esse vident. » Equidem talem esse Calvini ejusque sequacium progressum in via Domini facile crediderim. Verum haec expositio perversa, violenta, inepta et blasphema est, planeque evertit et pervertit sententiam et mentem Apostoli.

Nam primo, Apostolus hic nostram justitiam non in auditu, nec in fide, sed in factura et impletione legis fidei, constituit, uti jam ostendi: ergo si nulla, imo impossibilis est haec justitia, quae consistit in observatione legis, nulla prorsus erit in homine justitia, eritque justitia homini impossibilis.

Id rursum plane patet ex iis quae dixit Paulus in praeced. vers. 5, 6, 9, ad quos hic respicit et refert sese: ibi enim dixit, quod Deus reddet unicuique secundum opera, scilicet, quod iis qui sunt secundum patientiam boni operis, reddet vitam aeternam; quodque gloria, honor et pax sit omni operanti bonum. Si enim bono operi et bene operanti quasi merces redditur gloria et vita aeterna, ergo in bono opere sita est justitia: nam vita aeterna nonnisi justitiae est merces et praemium.

Secundo, haec propositio: « Factores legis justificabuntur, » non est conditionalis, ut patet, sed assertiva: sicuti ergo, si dicas: Non spectatores, sed luctatores et victores in agone coronabuntur, recte ex hac propositione inferam: aliquos posse esse victores, posseque luctari et vincere in agone; ita pariter, cum ait Apostolus: « Non auditores, sed factores legis justificabuntur, » recte inde sequitur aliquos posse esse factores legis, posseque facere et implere legem. Unde et subdit Apostolus hic, quod « Gentes naturaliter ea quae legis sunt, faciunt. »

Tertio, si haec Apostoli propositio est conditionalis, habens conditionem impossibilem, ergo est impossibilis, significatque rem impossibilem. Nam cum conditio est impossibilis, etiam id quod hanc conditionem requirit, est impossibile. Ut si dicam: Homo habens alas volare potest; haec propositio est quidem conditionate vera, absolute tamen est falsa et impossibilis. Nam cum conditio, scilicet habere alas, sit homini impossibilis, impossibile quoque homini est volare, quod hanc conditionem, scilicet alas, requirit. Pari ergo modo justitia homini erit impossibilis, cum conditio, quam requirit hic Apostolus, scilicet factura legis, sit homini impossibilis, secundum Calvinum; ac consequenter, secundum Calvinum, haec Apostoli propositio: « Factores legis justificabuntur, » simpliciter et absolute erit falsa.

Quarto, dicere quod homini, etiam per gratiam Christi adjuto, legem implere sit impossibile, est ingens blasphemia in Deum et in Christum: hoc enim reipsa est dicere Deum esse tyrannum, utpote qui praecipiat nobis impossibilia; legem enim Dei, sive quam praecipit Deus implere, secundum Calvinum nobis est impossibile. Rursum, hoc ipsum est dicere Christum non sufficienter nos redemisse, Christique gratiam esse infirmam et inefficacem ad implendam legem, et ad superandum peccatum.

Vere et christiane S. Augustinus, et ex eo Concilium Arausicanum et Tridentinum, sess. VI, cap. XI: « Deus, inquit, impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat ut possis. »


Versus 14: Cum Gentes Naturaliter Ea Quae Legis Sunt Faciunt

14. Cum enim Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex. — Occurrit hic Paulus tacitae objectioni: Quomodo Gentes, si legem non habent, possunt contra legem peccare? Respondet eas aliam habere legem naturaliter inditam, quam faciunt, et contra quam peccant. Itaque sibi ipsi sunt lex, id est instar legis, qua damnantur. Redit enim ad versum quasi ad scopum hujus capitis et praecedentis, scilicet, ut probet tam eos, qui sub lege, quam eos, qui sine lege vixerunt, id est tam Judaeos, quam Gentiles peccatores esse et opus habere fide et gratia Christi.

Dices: Quomodo Gentes naturaliter ea quae legis sunt, faciunt? Respondeo prius Zuinglium et Numa, inquit, ad Quirinum, cap. xcix; Hieronymus ad Algasiam, Quaest. VIII (S. Augustinus etiam, cap. xxviii jam citato, expositionem hanc admittit, licet priorem praeferat), D. Soto, Cajetanus et passim recentiores, accipiunt hunc locum Apostoli de Gentibus in gentilismo viventibus; itaque debere accipi patet, ex voce naturaliter et quae legem non habent, scriptam scilicet Mosis, vel Christi (nam Gentes ad Christum conversae habent legem Evangelicam, quae plenior et perfectior lex est, quam fuerit lex Mosis data Judaeis), sed tantum conscientiae legem et vermem accusantem et defendentem habent. Idipsum secundo, patet ex eo quod hic Apostolus probare velit tam Gentes, quam Judaeos egere gratia et fide Christi: ergo tam hos, quam illos intelligit, qui sine fide Christi sunt, q. d. Nolite superbire, o Judaei, contra et supra Gentes, propter legem Mosaicam, quasi auditores legis justificentur: Gentes enim non habentes scriptam legem, illam naturaliter habent inditam, quae eos dirigit et impellit, ut pleraque opera legis naturalis perficiant naturaliter, id est ductu, lumine et virtute naturae.

Sine cognitione supernaturali impossibile est justificari.

Dices cum S. Augustino: Paulo ante dixit Apostolus, « Factores legis justificabuntur; » atqui Gentes sine fide non possunt justificari: ergo cum eas vocat factores legis, non intelligit illas sine fide, sed conversas ad fidem. Respondeo: « Factores legis, » scilicet totius, « justificabuntur; » Gentes autem licet faciant ea legis quae facilia sunt, ut honorare parentes, dare eleemosynam, cavere furta et caedes, non tamen possunt totam legem facere et implere sine fide et gratia Christi, tum quia legem fidei, spei, charitatis, et alias quae supernaturales sunt, per naturam et naturae vires implere non possunt; tum quia etiam difficiles leges naturae, ut, Non concupisces, diliges Deum magis quam te et alias quasvis, si ingruat gravis tentatio, sine ope et viribus gratiae implere non possunt. Nam gravi tentationi diu suis viribus resistere nequeunt, sed ad hoc egent gratia Dei. Ubi diligenter attende: Non dicit Apostolus, Gentes facere, vel implere legem; sed « ea quae legis sunt, » id est aliqua, puta faciliora, legis praecepta facere: cum vero ait, justificari eos, qui faciunt, non dicit « ea quae legis sunt, » sed legem, scilicet totam et integram. Hoc autem fieri nequit sine fide et gratia Christi.

Gentiles ante Christi adventum non possunt aliqua legis praecepta implere, non tamen omnia. Interna legem facientes justificantur.

15 et 16. Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus (ita legendum est cum S. Cypriano et Bibliis Romanis, non 'cogitationum', uti legunt alii) accusantibus, aut etiam defendentibus, in die cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum, per Jesum Christum. — Pro cogitationibus, graece est λογισμῶν, id est ratiocinationibus, vel disceptationibus, « accusantibus, » scilicet hominem, etiam Gentilem, cum male agit (ut quod pollutio sit peccatum, dictat homini naturaliter conscientia: quia de ea juvenes erubescunt, anguntur, et in aliis judicant illam esse rem a ratione et naturali honestate et pudore abhorrentem, foedam et turpem), et « defendentibus » hominem, cum bene agit: quibus scilicet cogitationibus et disceptationibus conscientia utitur, ut hominem bene aut male egisse convincat, quae conscientia testis est omni exceptione major, Gentes habere legem menti inditam; isque testis maxime apparebit « in die judicii, » ubi propria conscientia, vel excusabit, vel accusabit quemque apud Deum, qui judicabit « per » hominem « Jesum Christum. » Ita Theophylactus.

Nota hic insigne documentum morale. In basilica cordis humani Deus tribunal constituit, legesque in ejus tabulis incidit digito suo, rationem creavit judicem, conscientiam actorem, testes cogitationes, quae vel accusant vel defendunt ipsum hominem reum. Hoc enim hisce verbis clare significat Paulus. Et hoc voluit Menander, cum dixit: Βροτοῖς ἅπασι συνείδησίς ἐστι Θεός, id est, Mortalibus cunctis conscientia est Deus, id est instar et vice Dei. Et Psaltes, Psal. IV, 6, cum ait: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. » Hinc ad judicium hoc ipsius hominis causas Deum retulisse legimus: nam Davidi proposita est causa propria sub specie litis alienae, et rogatus judicium tulit contra seipsum sententiam dicens: « Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui hoc fecit, » II Reg. XII, 5. Et ab Achab simili stratagemate exorta est adversus seipsum mortis damnatio, illis verbis pronuntiata: « Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti, » III Reg. xx, 40. Et quorsum ista, rogabis, aenigmata? ne scilicet humani cordis vafrities delictum suum elevaret, et Dei justitiam criminaretur, data opera est, ut ipse reus peccati gravitatem liber ab affectu examinans, contra seipsum pro meritis supplicium decerneret. Atque hoc sibi voluit David, cum protestatur: « Tibi soli peccavi, etc., ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris, » id est, ego me fateor graviter deliquisse, ut hac confessione tua resplendeat justitia, et obtrectatorum ora claudantur.

Merito fidelis David delictum suum palam fatetur: audet enim aliquando cor humanum sagax Deo ipsi mentiri velle, ut videre est apud Jeremiam, cap. II, vers. 23: « Quomodo dicis: Non sum polluta, post Baalim non ambulavi? vide vias tuas in convalle, » etc. Et iterum, vers. 33: « Quid niteris bonam ostendere viam tuam? Ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi, » etc. Et Petrus ait Act. v, 3: « Cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto? » Et Achaz ad Isaiam, cap. vii, vers. 12: « Non petam, inquit, et non tentabo Dominum. » De Deo se bene mereri dixit impius Achaz, quod nolit illum tentare, cum revera illi potius diffidat. Et Saul gloriatur I Reg. xv, 20, dicens: « Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via, per quam misit me Dominus, etc. Tulit autem de praeda populus oves et boves, ut immolet Domino, » etc. Sed infra se prodit: « Peccavi timens populum, et obediens voci eorum. » Has ergo larvatas et mendaces conscientiae excusationes revelat et dispellit Deus, cum conscientiam sibi ipsi ob oculos ponit, ut ipsa se accuset et condemnet, quod maxime faciet in die judicii, ideoque addit Apostolus dicens: « In die, cum judicabit Deus occulta hominum. » Ita Prado, in cap. viii Ezechiel.

Jam si ita conscientia nostra nosipsos, imo seipsam accusabit in die judicii, cogita quomodo te accusabunt daemones tui jurati hostes. Audi S. Augustinum in Conc. ad catechum., tom. VI: « Praesto erit adversarius diabolus, recitabuntur verba professionis nostrae. Et si talis inventus fuerit quisque, ut debitor ex hac vita migret: exultabit ille adversarius in conspectu severissimi judicis, superiorem se esse declamans, agensque talem causam apud talem judicem: Aequissime, inquiet, judex judica; justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Judica meum esse, qui tuus esse noluit; meus est, mecum damnandus est. Post renuntiationem, ut quid invasit pannos meos? Quid apud eum impudicitia faciebat, cui ipse renuntiaverat? Quid intemperantia, quid avaritia, quid ira, quid coetera mea? Postremo, aequissime fugientem a me, confugientem ad te, postea cum meis quibus renuntiaverat, apprehendi, invasorem detinui. In ipsa quodammodo mea possessione a me apprehensus est. Quid in theatro faciebat renuntiator turpium voluptatum? Thesaurizavit sibi iram in die irae. Haec omnia mea post renuntiationem invasit, meus esse voluit, et mea concupivit judicia; judica aequissime, quoniam quem tu non dedignatus es tanto pretio liberare, ipse mihi se postmodum voluit obligare. Poteritne os aperire is, qui post professionem suam talis invenitur, ut juste diabolo addicatur? » Unde concludit: « Videte quid agatis, filii mei, fratres mei, videte quid agatis, quomodo hanc professionem vestram custodiatis. Contestamur vobis ipsum judicem, omnesque potestates coelestes, quae et nos audiunt admonentes, et vos excipiunt profitentes, ne in vacuum gratiam recipiatis; sed corde integro, tota virtute renuntiate tam damnosam diaboli haereditatem. »

Secundum Evangelium meum, — secundum quod de die judicii ejusque poenis et praemiis evangelizare et docere soleo, edoctus a Christo: ita Theophylactus.

Hinc disce, contra haereticos ad Evangelium pertinere, non solum praedicationem fidei gratiae et salutis per Christum promissae, sed etiam justi judicii, quo Deus reddet unicuique secundum opera sua, ut hic ait Apostolus.


Versus 17: Si Autem Tu Judaeus Cognominaris, Et Requiescis In Lege

17. Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege. — Supple ex praeced.: Et tamen ipsam legem non facis, nec observas; gravius hac de causa damnaberis, q. d. Si tu, o Judaee, gloriaris, quod sis Judaeus, quodque legis sis peritus, ita ut in doctrina legis conquiescas, et tamen legem ipsam non facis, non imples, merito sane acerbius punieris. Pro si autem, legit noster Interpres εἰ δέ. Sic etiam legit Origenes, Ambrosius et Theophylactus. Jam legunt Graeci ἴδε, ecce, ita quoque legunt Theodoretus et Oecumenius, et sic sententia independens est et absoluta.


Versus 18: Et Probas Utiliora

18. Et probas utiliora.δοκιμάζεις τὰ διαφέροντα, quod alii vertunt, examinas ea quae discrepant. Sed noster Interpres planius cum Theophylacto vertit, probas utiliora: quia, ut recte Budaeus annotavit, διαφέρειν aliquando idem est, quod συμφέρειν, id est utile esse.

19 et 20. Confidis teipsum esse ducem caecorum, etc. Habentem formam scientiae et veritatis in lege. — « Habentem formam, » Graece μόρφωσιν, id est formationem, formulam, regulam agendorum et credendorum, q. d. Putas, o Judaee, te habere in lege, qua alios doceas eamdem legem, scientiam et cultum Dei, ut eos ad virtutem et pietatem efformes. Ita Theophylactus.


Versus 21: Qui Ergo Alium Doces, Teipsum Non Doces

21. Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris. — Pulchre et vere S. Prosper: « Bene, inquit, docere et male vivere, quid aliud est quam se sua voce damnare? » Et S. Bernardus, lib. II De Consider. ad Eugen., ante medium: « Monstrosa, inquit, res est gradus summus, et animus infimus; sedes prima, et vita ima; lingua magniloqua, et manus otiosa; sermo multus, et fructus nullus; vultus gravis, et actus levis; ingens auctoritas, et nutans stabilitas: facies rugosa, et lingua nugosa. » Idem Bernardus, serm. 3 in Vigil. Nativ. Domin., damnat eam doctrinam, quae operibus bonis destituitur, solamque veram esse scientiam docet eam, quae vitam componit et mores emendat: « Scientia, inquit, ista in primo gradu operatur paenitudinem et dolorem, ut risum in luctum, cantum in planctum, gaudium in maerorem convertat: et incipiant tibi displicere, quae vehementer ante placuerant, et illa specialiter horreas, quae specialiter et appetebas. Sic enim scriptum est: Quia qui addit scientiam, addit et dolorem, ut veracis et sanctae scientiae sit dolor subsequens argumentum. In secundo vero gradu operatur correctionem, ut jam non exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato, sed coerceas gulam, jugules luxuriam, superbiam deprimas et facias servire corpus sanctitati, quod iniquitati ante servierat. Paenitudo enim sine correctione non proderit, sicut Sapiens ait: Unus aedificans, et unus destruens, quid prodest eis nisi labor? qui enim baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, nihil proficit lavatio ejus. Sed quia haec diutius haberi non possunt, nisi circa se multa circumspectione mens indefessa vigilet et attendat, in tertio gradu operatur sollicitudinem, ut jam sollicitus incipiat ambulare cum Deo suo et ex omni parte scrutetur, ne vel levissima re, tremendae illius majestatis offendatur aspectus. In paenitudine accenditur, in correctione ardet, in sollicitudine lucet, ut interius et exterius renovetur. »

In Vitis Patrum, lib. V, cap. x, ait Abbas Pastor: « Si quis docet aliquid et non facit quod docet, similis est puteo, qui omnes ad se venientes satiat et sordes delet; seipsum autem purgare non potest, sed omnis spurcitia et immunditia in eo est. »


Versus 22: Qui Abominaris Idola, Sacrilegium Facis

22. Qui abominaris idola, sacrilegium facis, — dum scilicet avaritia victus, res idolis consecratas, vel daemoniis immolatas, contra legem usurpas, ait S. Chrysostomus et Theophylactus; vel etiam dum vota violas, aut res sacras suffuraris, aut vendis et profanas. Hoc enim est sacrilegium, et qui hoc facit, est sacrilegus.


Versus 25: Circumcisio Quidem Prodest, Si Legem Observes

25. Circumcisio quidem prodest, si legem observes. — « Circumcisio prodest, » non per se ad justificandum saltem adultos; sed quia facit te esse ex populo Dei signato, cui Deus credidit sua eloquia, ut ait Paulus, cap. seq., vers. 2. Erat enim circumcisio primo, signum distinctivum populi Dei ab aliis populis, qui verbi Dei ac cultus divini, veraeque religionis et pietatis erat haeres.

Secundo, erat signum rememorativum peccati originalis, quod per generationem in posteros transfunditur: haec enim generatio, et consequenter transfusio peccati originalis fit membro illo, quod circumcidebatur.

Tertio, circumcisio erat signum praefigurativum Messiae, pariter et participativum: nam circumcisis primo Messias et Evangelium, uti promissum, ita et revelatum est.

Quarto, erat signum commonitorium circumcisionis spiritalis, ut scilicet vitia a corde suo resecarent.


Versus 26: Si Autem Praevaricator Legis Sis

Doctrina bonis operibus destituta damnabilis. Triplex significatio circumcisionis.

26. Si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est, — q. d. Si legem violes, licet circumcisus sis, perinde tamen es, ac si praeputium haberes et gentilismum induisses. Reprimit hic Paulus arrogantiam Judaeorum gloriantium de sua circumcisione. Ita Theophylactus.

Si igitur praeputium (id est praeputiatus Gentilis) justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? — q. d. Si Gentilis legem custodiat, tunc incircumcisio illi non oberit, sed reputabitur potius ac si esset circumcisus, quia custodia legis tantum, imo amplius illi valebit, quam Judaeo valeat circumcisio: quia, ut Theophylactus ait, vera circumcisio est praecisio non carnis, sed peccatorum, sive est ipsa actio vera et bona praecisa a vitiis; praeputium vero est mala et turpis actio.

Nota, « praeputium » hic posteriore loco capi proprie pro incircumcisione, priore vero capi pro praeputiato, id est Gentili. Sic etiam capitur vers. 27, et saepe inferius. Per hebraismum enim ponitur abstractum pro concreto. Vide Can. 21. Adde, quod Judaei ad majorem Gentilium detestationem, vocabant eos non praeputiatos, sed « praeputium; » se vero ad majorem honorem vocabant non circumcisos, sed « circumcisionem, » ut patet Ephes. II, vers. 11.

Nota secundo: Praecepta moralia vocantur hic justitiae, Graece δικαιώματα, id est justificationes legis, quia praescribunt id quod aequum et justum est, quodque hominem justum facit, ut dixi Psalm. CXVIII, in initio.


Versus 27: Et Judicabit Id Quod Ex Natura Est Praeputium

27. Et judicabit (id est, damnabit) id quod ex natura est praeputium (id est, ex genere et nativitate praeputiatus, sive Gentilis; sic Galat. II, 15, dicitur: « Nos natura, » id est, genere et prosapia, « Judaei »), legem consummans (puta, si legem faciat et consummet), te, qui per litteram et circumcisionem (id est te, qui habes litteram legis et circumcisionem, et tamen) praevaricator legis es.

Nota graecismum, « per litteram, » id est, habens litteram. Sic enim sumitur a Graecis διά. Simile est I Timoth. II, 15: « Salvabitur per filiorum generationem, » id est salvabitur filios generans, « si permanserit in fide, » etc.

Secundo, tamen et melius τὸ per proprie hic capias: quia littera nuda legis sine Christi gratia irritat concupiscentiam et peccatum, ut ait Paulus cap. vii, vers. 13. Hinc II Cor. iii, 6 et 7, ait, litteram legis occidere, et Mosis ministerium in legislatione vocat « ministrationem mortis et condemnationis: » hinc rursum, I ad Corinthios xv, 56, dicit quod « virtus peccati » sit lex. Sic ergo Judaeus per litteram, sive legem, quasi occasionem incitantem, praevaricator est legis.

Nota secundo: Solet Apostolus legem Mosaicam vocare γράμμα, id est litteram, vel scripturam. Primo, quia illa lex a Deo in tabulis lapideis fuit scripta. Secundo, quia lex haec indicabat Christum et ad eum homines deducebat: sicut scriptura et littera indicat conceptum scribentis, ipsamque rem quae scribitur. Tertio, quia lex nuda et a Christo separata erat, quasi γράμμα, id est quasi mortua quaedam scriptura, quae ad salutem parum, vel nihil proderat; quia videlicet morbum, puta peccatum et concupiscentiam in visceribus nostris latentem indicare duntaxat, non autem sanare poterat: quin imo eamdem magis irritabat et acuebat, uti jam dixi. Qua de causa litterae huic Apostolus opponit spiritum et gratiam Christi animas vivificantem.


Versus 28: Non Enim Qui In Manifesto Judaeus Est

28. Non enim qui in manifesto Judaeus est (per externam et publicam Judaismi observationem et professionem): neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio. — Subaudi, hic verus Deoque placens Judaeus, haec vera Deoque placens circumcisio est.


Versus 29: Sed Qui In Abscondito Judaeus Est

Judaeus significat confitens et laudans Deum. Triplex sensus circumcisionis cordis.

29. Sed qui in abscondito Judaeus est, — qui scilicet in corde et spiritu, per legis observantiam, fidem et gratiam, Christum (qui scopus est legis, quemque lex tota clamat et profitetur) confitetur. Subaudi, hic vere apud Deum Judaeus est, et filius Abrahae spiritalis. Alludit ad nomen patriarchae Judae (ab hoc enim, utpote patriarcha, omnes posteri dicti sunt Judaei, non autem a Juda Machabaeo, ut aliqui opinati sunt); hebraice enim dictus est יהודה Jehuda, id est confitens, sive laudans, scilicet Deum, Genes. cap. xxix, xxxv et xlix, vers. 8. Sic a Juda natus Judaeus est confitens Deum, in Christo, quasi Messia a Deo misso, qui tum ex Deo, tum ex Juda et Judaeis natus est: juxta promissa Judae facta, Genes. xlix, 10.

Et circumcisio cordis, — quae cor, id est mentem, circumcidit a vitiis et passionibus, scilicet, haec vera et Deo grata est circumcisio. Vide S. Cyprianum, tractatu De Circumcisionis ratione, tom. III.

In spiritu, non littera. — Primo, Toletus sic explicat, q. d. Haec circumcisio cordis fit « spiritu, » id est, in anima per praecisionem vitiorum; « non littera, » id est, non in corpore, cujus circumcisio jussa est littera legis.

Secundo, haec cordis circumcisio fit spiritu, id est secundum sensum spiritalem legis, non autem litteralem, qui est de circumcisione carnali. Ita S. Augustinus.

Tertio, haec circumcisio cordis fit « spiritu, » id est gratia adjuvante et sanante, non « a littera » docente et minante, id est fit per gratiam, non per legem. Ita S. Augustinus, De Spir. et Litt., cap. viii. Hoc tertium magis genuinum est, magisque ex mente ac phrasi Apostoli. Sic enim ipse loquitur II Cor. III, 6.

Quarto, concinnius ad Graeca Maldonatus, τὸ in spiritu, non littera, refert non ad τὸ circumcisio (haec enim non fit in littera, sed in carne), sed ad τὸ Judaeus, q. d. Non qui scripta lege, legisque littera, sed qui animo et spiritu Judaeus est. Judaeum enim esse vocat legem habere. Id constat ex relativo οὗ, id est cujus, uti jam dicam.

Cujus (scilicet Judaei, non autem circumcisionis: Graecum enim οὗ, cum sit masculinum, Judaeum respicit, non circumcisionem) laus non ex hominibus, sed ex Deo est, — q. d. Talis absconditi, interni et spiritalis Judaei laudator est Deus cardiognostes. Ita Oecumenius. Vel secundo, « cujus laus est, » cujus laus quaeritur et exspectatur a Deo, q. d. Qui se Deo interius, non autem hominibus exterius probare et placere contendit, qui non ab hominibus, sed a Deo laudari cupit et quaerit, hic vere Judaeus est spiritalis, eo sensu quem dixi vers. 28.

Cur Deus non instituerit circumcisionem in alia parte corporis humani?

Hinc tropologice S. Hieronymus (vel potius Paulinus, ut vult Erasmus; aut certe Maximus Taurinensis, ut vult Marianus), epist. ad Terasiam, de vera circumcisione, quae extat tom. IV operum S. Hieronymi, quaerit cur Deus, non in aure, digito aliave patenti corporis parte, sed in membro, quod absconditum est, circumcisionem instituerit. Et respondet, hancque dat causam: « Illud, inquit, figuravit Dominus, quod postmodum monstravit, ne justitiam nostram coram hominibus faceremus; sed in occulto, coram eo solo, cui soli nihil est occultum, et quem solum remuneratorem bonorum novimus esse factorum. Unde non in carne palam, sed in occulto cordis Judaei esse debemus, non littera, sed spiritu. Nam littera oculis subjacet nostris, spiritus nobis carnalem refugit aspectum, ut laus juxta Apostolum ex Deo, non ex hominibus acquiratur. »