Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Ex dictis cap. I et II concludit omnes homines, tam Judaeos, quam Gentiles, esse sub peccato, et egere gratia Christi.
Primo ergo, ne Judaeos offendat, dicit eos praecellere Gentibus in eo quod Judaeis credita sint eloquia et promissa Dei, quae Deus fideliter adimplet, etiamsi nonnulli eorum fuerint et sint increduli: est enim Deus verax; omnis autem homo mendax.
Secundo, vers. 9, aequat Judaeos Gentibus, in eo quod omnes sint sub peccato, idque multis Scripturae testimoniis probat.
Tertio, vers. 20, docet eosdem a peccato liberari et justificari, non ex operibus legis, in quibus gloriabantur Judaei, sed ex fide in Christum propitiatorem.
Textus Vulgatae: Romanos 3:1-31
1. Quid ergo amplius Judaeo est? aut quae utilitas circumcisionis? 2. Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei; 3. quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. 4. Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. 5. Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? 6. (secundum hominem dico.) Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? 7. Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tanquam peccator judicor? 8. et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. 9. Quid ergo? praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus, Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, 10. sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam: 11. non est intelligens, non est requirens Deum. 12. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 13. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum. 14. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: 15. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. 16. Contritio et infelicitas in viis eorum: 17. et viam pacis non cognoverunt. 18. Non est timor Dei ante oculos eorum. 19. Scimus autem, quoniam quaecumque lex loquitur, iis qui in lege sunt, loquitur; ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: 20. quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. 21. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et Prophetis. 22. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio. 23. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. 24. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Jesu, 25. quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae, propter remissionem praecedentium delictorum, 26. in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. 27. Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. 28. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. 29. An Judaeorum Deus tantum? nonne et Gentium? immo et Gentium. 30. Quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. 31. Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.
Versus 1: Quid Ergo Amplius Judaeo Est?
1. QUID ERGO AMPLIUS JUDAEO EST? — Occurrit hic Apostolus objectioni, q. d. Si vera sunt quae dixi cap. II de inani Judaeorum lege et circumcisione, quodque Deus Gentilem aeque ac Judaeum praemiet, si servet legem, et puniat, si eam non servet: ergo in nullo videtur Judaeus praecellere Gentilem. Respondet, negando id ex dictis suis sequi. Ostendit ergo hic, in quibus Judaeus praecellat Gentilem.
Nota: pro quid amplius, graece est ti to perisson; id est quid eximium Judaeo est? quid magni, quid insigne et illustre habet Judaeus prae Gentili? perisson enim aliquando supervacaneum, aliquando exaireton, id est selectum et eximium significat.
Versus 2: Aut Quae Utilitas Circumcisionis?
2. AUT QUAE UTILITAS CIRCUMCISIONIS? MULTUM, — scilicet utilis est circumcisio, multumque amplius habet Judaeus, quam Gentilis.
PER OMNEM MODUM, — id est omnino, omnimode.
PRIMUM QUIDEM, QUIA CREDITA SUNT ILLIS ELOQUIA DEI. — Aliqui putant to primum tantum esse exordium sententiae sermonis.
Secundo, Origenes censet to prōton esse principium enarrationis et enumerationis, quasi Apostolus in sequentibus multa Judaeorum privilegia enumeret; quod tamen nusquam apparet.
Unde tertio, optime S. Ambrosius: «primum,» inquit, id est praecipuum, primarium, et unum e primis est, quod Deus illis, Judaeis scilicet, tanquam populo prae aliis selecto, et circumcisione distincto, quasi depositariis et custodibus credidit velut depositum «eloquia sua,» id est, ut Chrysostomus et Theodoretus, legem suam; et ut alii, Scripturas sacras, in iisque promissiones et pacta divina, futurorumque mysteriorum praedictiones: haec enim sunt eloquia vetera Dei. Unde graece est logia, id est oracula, teste Hesychio; haec enim primitus Judaeis a Deo sunt revelata illisque scripto per Prophetas tradita: ita ut illa non nisi per Judaeos ad Gentiles devenerint. Haec ergo eloquia Dei solum affert Apostolus, quibus Judaeus praecellit Gentilem; licet plura alia afferre potuisset, ut divinam erga Judaeos benevolentiam, protectionem et beneficentiam, veram fidem et religionem, miracula, sacramenta, sacrificia, sanctos Prophetas, judices, reges, Messiam eis promissum, et ex eis natum, atque his similia: haec, inquam, afferre hic potuisset Apostolus; sed noluit, quia haec omnia vel explicite, vel implicite continentur in eloquiis Dei. Unde subdit Apostolus:
Versus 3: Quid Enim Si Quidam Illorum Non Crediderunt?
3. QUID ENIM SI QUIDAM ILLORUM NON CREDIDERUNT? NUMQUID INCREDULITAS EORUM FIDEM DEI EVACUABIT? — Occurrit novae objectioni: Quomodo credita sunt Judaeis eloquia Dei, cum multi eorum iis non crediderint? Respondet: Esto aliqui non crediderint, Deus tamen ex parte sua credidit eis sua eloquia ac promissa, eaque fideliter adimplevit: nec enim hominum incredulitas vel infidelitas evacuare vel enervare potest Dei fidem, id est fidelitatem, ut scilicet Deus non stet promissis, quae fecit patribus, maxime de Messia ex Judaeis nascituro, omnesque fideles justificaturo, in eloquiis S. Scripturae ipsis creditae. Hic vides per eloquia Dei complecti Apostolum promissa Dei.
Nota: Objicit sibi hanc Judaeorum incredulitatem Apostolus, ut quasi aliud agens, pungat et perstringat eorum infidelitatem, qua Christo et Evangelio credere noluerunt.
Nota secundo: pro evacuabit, graece est katargēsei, id est otiosam, evanidam, inefficacem, irritam reddet. Respondet enim Hebraeo פרע para, vel הפיר hephir. De quo plura Galat. v, 4.
Versus 4: Est Deus Verax, Omnis Autem Homo Mendax
4. ABSIT, EST AUTEM DEUS VERAX, OMNIS AUTEM HOMO MENDAX. — Vox autem ponitur hic pro enim, ut vertit Syrus; vide can. 25. Dat enim causam, cur incredulitas hominum Dei fidem evacuare non possit; quia scilicet Deus est verax, omnis autem homo mendax. Graeca pro «est,» significantius habent ginesthō, id est sit, q. d. Absit, quin potius sit et statuatur Deus verax, uti omnis homo est mendax. Unde Salmeron putat nostrum Interpretem vertisse esto, et pro eo jam corrupte legi, est. Verum S. Augustinus, Ambrosius, Cyprianus, epist. ad Cornelium, et passim Latini tam codices, quam interpretes, constanter legunt est, non esto.
EST DEUS VERAX. — Nota: Veracitas virtus est inclinans hominem, ut in verbis veritatem custodiat, opponiturque mendacio. Fidelitas vero virtus est inclinans, ut pacta, et id quod promissum est, servetur et impleatur. Omnis ergo fidelitas promissi, est veracitas, non contra; saepe tamen, ut hic, pro eodem sumuntur.
OMNIS AUTEM HOMO MENDAX. — Hebraice psalmo cxv, quem hic citat Paulus, habetur כל אדם כזב col adam coseb; quod primo, Theodoretus vertit, «omnis homo deficit,» q. d., ait Theodoretus et Euthymius in Psal. cxv: «Nihil est stabile in rebus humanis; sed universa vanitas, omnis homo vivens,» Psal. xxxviii, 6.
Hinc secundo, Aquila vertit, «omnis homo est mendacium.» Sic et Hieronymus (legunt hi in Hebraeo alio puncto כזב cazab, pro coseb), id est, ut explicat Hieronymus in Psal. cxv: «Omne quod in hac vita videmus, omne quod intelligimus, mendacium est,» id est umbra et imago, et saepe error est. In Deo enim solo et coelo est veritas, stabilitas, aeternitas. Vel, ut alii explicant, «Omnis homo est mendacium,» id est omnis homo est res nihili, futilis, vana et indigna, cujus Deus curam suscipiat; ut idem sit, quod dicitur Psal. xxx, vers. 23: «Ego dixi in excessu mentis meae, projectus sum a facie oculorum tuorum,» q. d. Videtur mihi Davidi in hac mea trepidatione, quod obliviscaris mei, o Domine, quia sum homo mendax, id est vanus, nihili. Unde huic mox opponit dicens: «Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum,» q. d. Licet homo sit tam vilis, tamen eos qui sancti sunt, non negligit Deus, sed caros habet et curat.
Tertio, Symmachus vertit, «omnis homo mentitur.» Quod S. Basilius, in Psal. cxv, sic explicat: Quia David, inquit, coram Achis coactus est se simulare stultum, et quasi mentiri; hinc ait: Omnis homo cogitur subinde mentiri, uti ego hic cogor; vel, ut idem Basilius, «Omnis homo mentitur,» id est, spem datam et de se conceptam fallit; sicut seges mentitur, cum spem et laborem agricolae fallit, q. d. Homo tantum habet mendacem speciem et larvam veritatis. Quarto, optime noster interpres vertit, «Omnis homo mendax,» id est ex naturae corruptae vitio et proclivitate, habitu etiam et consuetudine quivis homo potens et pronus est ut mentiatur, et fidem datam fallat: rursum, homo saepe, id quod dicit, nescit; et quod promisit, obliviscitur, vel per infirmitatem implere non potest, itaque reipsa mentitur. Hinc S. Augustinus, in Sententiis, num. 322: «Nemo,» ait, «habet de suo nisi peccatum et mendacium. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi quibusdam guttis irrorati non deficiamus in via.»
Nota: Citat hic Apostolus Psal. cxv, ubi dicitur: «Ego dixi in excessu,» id est, ut explicat S. Basilius, in exstasi et raptu mentis; vel potius, ut ex Hebraeo vertunt Hieronymus, Augustinus et Aquila, in stupore, pavore et perturbatione mentis (hoc enim est חפזון chippazon): «Omnis homo mendax,» q. d. Ego David, cum essem in tot malis, ut in me oriretur diffidentia salutis et regni promissi, ex praecipitatione animi perturbati, dixi: «Omnis homo mendax.» Ecce enim Samuel promisit mihi regnum, Saul filiam, amici et milites, quibus in castris praefui, suam promiserunt mihi fidem et opem; et ecce ego miser et pauper hic pereo, omnes me deserunt, et fidem mihi datam fallunt, Saule me persequente.
Dices: Ergo haec verba non sunt Scriptura sacra, nec Spiritus Sancti, sed Davidis agitati malo et falso diffidentiae spiritu; quia vere evasit rex postea, hominesque non mendaces, sed veraces expertus est.
Respondeo: Verum est, scilicet haec verba non esse Spiritus Sancti, quatenus dicta sunt a Davide; sed tamen quatenus illa ipsa hic dicuntur et confirmantur a S. Paulo, eatenus sunt Spiritus Sancti, qui haec verba Davidis hic sua facit, quia a parte rei vera sunt eo sensu, quem paulo ante dedi. Adde, etiam quatenus dicta sunt a Davide, esse Scripturam sacram hactenus, quia nimirum Spiritus Sanctus, Psal. cxv, testatur Davidem ea dixisse, sicut in Evangelio testatur Judaeos dixisse de Christo, «Daemonium habet,» etiamsi animo turbido, imo maligno, idipsum dixerint.
Nota secundo: Loquitur Paulus hic de homine secundum statum naturae corruptae. Sic enim est mendax: nam per gratiam homo fit quasi Deus, et desinit esse homo et mendax, ait S. Hieronymus et S. Augustinus in Psal. cxv.
Nota tertio hic morale documentum. Ex natura corrupta, quatuor maxime in homine pullulant propensiones ad malum: prima est ad voluptatem et libidinem; secunda est ad excellentiam, et ad excusandum peccata; tertia est propensio ad vana, curiosa et caduca bona; quarta est propensio ad mentiendum et fallendum, ubi res propria agitur. Unde Aquila vertit, «omnis homo est mendacium,» id est, ita saepe mentitur, ut videatur totus consutus ex mendaciis, fraudibus et vanitatibus.
Hinc videas perperam ex hoc loco probare Lutherum, omne opus hominis justi, etsi sanctum, peccato aliquo infectum esse esseque peccatum. Ratio Lutheri haec est: «Facilius,» inquit, «est verum dicere, quam bonum agere;» atqui nequit homo verum dicere, quia omnis homo mentitur, ut ait hic Apostolus: ergo nequit quoque homo bonum agere. Sed et fallit et fallitur Lutherus; nec enim semper major propositio ipsius est vera: nam furi in equuleo, martyri in tormentis difficillimum est fateri et profiteri veritatem; illudque illi longe difficilius est, quam dare eleemosynam, orare, aut aliud opus bonum facere. Deinde in minori assumit ipse falsum: non enim dicit Apostolus omnem hominem semper mentiri, sed tantum, omnem hominem esse mendacem.
SICUT SCRIPTUM EST. — Probat quod «Deus sit verax, omnis autem homo mendax,» ex Psal. L, 6, ubi dicitur: «Ut justificeris in sermonibus tuis.» Ut significat hic non intentionem, sed eventum homicidii et adulterii Davidis, q. d. Peccavi, Domine; sed parce et miserere mei, atque ita fiet, ut per peccata mea, quae condonas, justus et verax ostendaris, o Deus, in tuis promissis: ita Theodoretus, et hunc esse sensum mox clarius patebit.
ET VINCAS CUM JUDICARIS. — Primo, S. Hieronymus in Psalm. L, et Gregorius in Psalm. IV Paenit., hoc de Christo sic explicant, q. d. Tu solus inter omnes judicatos, o Christe, a peccato immunis, injuste adjudicatus cruci vincis; quia a morte gloriosus resurgis, et judices tuos aeternae morti adjudicabis. «Judicatus,» ait S. Gregorius, «Dominus vicit, quia unde in passione succubuit, inde majorem sui gloriam resurgendo manifestavit. Judicatus vicit, quia quorum ad tempus judicium moriendo subiit, eos justo judicio condemnatos aeterna morte mulctavit.» Verum hic sensus non est litteralis, sed allegoricus, vel potius accommodatitius: ad litteram enim sunt haec verba Davidis paenitentis et petentis a Deo veniam sui peccati, uti patet ex titulo Psal. L.
Secundo, Theodoretus, Euthymius et Jansenius in Psalm. L, sic haec explicant, q. d. David: In judicio, quo me homicidii, o Domine, per Nathan arguis, fateor me a te vinci, et homicidii, adulterii ac ingratitudinis reum peragi et damnari. Hic sensus satis convenit Davidi Psal. L, sed non bene cohaeret hic apud Paulum cum praecedentibus. Vult enim per hunc versum Psal. L Paulus probare, quod Deus sit in promissis verax, et omnis homo mendax.
Tertio, Hesychius et Didymus, in catena Graecorum, in Psal. L, sic exponunt: «Ut vincas in sermonibus tuis,» quibus dixisti, o Domine, omnes declinasse et esse peccatores. Cum enim ego David insolentius contra hos de mea virtute et constantia gloriatus sim, dicens, Psal. xxix: «In virtute mea non movebor in aeternum;» jam lapsus in caedem Uriae agnosco me fragilem peccatorem, atque pristinae meae gratiae et constantiae non me, sed te auctorem fuisse. Verum Paulus hic agit de victoria non humanae arrogantiae, quam Deus contundit et vincit, subtrahendo suam potentiam et gratiam, sed de victoria fidelitatis Dei, qua Deus nostram infidelitatem et ingratitudinem vincit et superat. Ut patet ex vers. 3 et 4.
Quarto, aptissime et congruentissime tam Davidi, quam Paulo haec sententia sic explicanda est, q. d. Fateor ego David, me coram te, o Domine, peccasse; sed parce, et promissa mihi olim a te facta restitue, indeque fiet, ut vincas, et reipsa evertas judicia hominum, qui censent et mentiuntur te non staturum promissis, quibus tum cuivis paenitenti veniam (ita S. Gregorius), tum mihi Davidi proprie regnum perpetuum in Salomone et Messia filiis promisisti. Promissis, inquam, non conditionatis: nam haec non servata conditione evacuari et irrita fieri posse constat, salva fide et veritate promittentis; sed absolutis, ita S. Thomas, scilicet ut homines hanc tandem sententiam ferant: Justus est hic Deus, qui sua pacta servat, etiam his (puta mihi Davidi meisque posteris) a quibus post pacta injuria afficitur. Sicque ergo David mendax et fallax ostendor; atque ex me meoque hoc exemplo et similitudine, quivis alius homo mihi similis pariter mendax, id est Deo infidelis et peccator; Deus vero verax et fidelis ostenditur: hoc enim probare intendit Apostolus.
Versus 5: Si Autem Iniquitas Nostra Justitiam Dei Commendat
5. SI AUTEM INIQUITAS NOSTRA JUSTITIAM DEI COMMENDAT, QUID DICEMUS? NUMQUID INIQUUS EST DEUS, QUI INFERT IRAM? 6. SECUNDUM HOMINEM DICO. — Occurrit hic Apostolus objectioni hominum insipientium. Unde ait: «Secundum hominem dico,» id est ea hic oppono et objicio, quae homo non sapiens, sed carnalis objiciat. Scilicet, si Davidis et nostra iniquitas in causa est, ut Dei justitia et fidelitas erga nos magis illustretur; ergo iniquus videtur Deus, si nos iniquos puniat, et non potius praemiet, quasi auctores, ut ejus justitia magis eluceat. Respondet Apostolus:
ABSIT, — scilicet ut iniquus sit Deus, utque iniquitas nostra per se, et natura sua Dei commendet justitiam. Haec enim illustratio gloriae et justitiae Dei per accidens ex peccato sequitur. Unde subdit Apostolus dicens:
Versus 7: Si Enim Veritas Dei In Meo Mendacio Abundavit
7. SI ENIM VERITAS DEI IN MEO MENDACIO ABUNDAVIT IN GLORIAM IPSIUS, — ut nonnulli colligunt ex eo quod dixi: «Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris,» q. d. Si mendacium et peccatum per se cedit in gloriam veracitatis et fidelitatis Dei, qua hominibus, licet peccatoribus et ingratis, promissa sua servat Deus.
QUID ADHUC ET EGO TANQUAM PECCATOR JUDICOR? — et non potius laudor, tanquam illustrator gloriae divinae?
Versus 8: Et Cur Non Faciamus Mala Ut Veniant Bona?
8. ET CUR NON FACIAMUS MALA, UT VENIANT BONA? SICUT BLASPHEMAMUR (id est sicut calumniamur), ET SICUT AIUNT QUIDAM NOS DICERE, — quasi doceamus mendacia et peccata nostra natura sua in gloriam Dei cedere, illiusque fidelitatem et misericordiam provocare et commendare. Si enim hoc verum esset, utique peccandum esset, et injustus esset Deus ulciscens peccatum. Ita passim interpretes cum Theophylacto. Videntur hi vecordes hujus calumniae occasionem sumpsisse ex eo, quod saepe doceret Apostolus, superabundasse gratiam Dei, ubi abundavit hominum iniquitas, et eam cessisse in laudem gratiae et justitiae Dei.
QUORUM (scilicet tam ita sentientium, quam nos calumniantium) DAMNATIO JUSTA EST. — Hi enim perinde syllogizant, et perinde faciunt, atque si quis de viro pio et patiente ita concluderet: Hic vir mirae est patientiae, omnia tolerat, omnia dissimulat: ergo vexemus eum, milleque injurias ei irrogemus, ut ejus patientiam exerceamus et illustremus. Hic enim est paralogismus et perversa argumentatio: nam tam virtus et gloria hujus viri ex injuriis protervorum, quam gloria Dei ex peccato nostro, non per se, et natura sua provenit, sed per sapientiam viri sancti, et per sapientiam Dei, qui malum ordinare novit ad bonum misericordiae vel justitiae suae, ut docet S. Augustinus in Enchirid., cap. xcvi, et lib. III De Gen. ad litter., cap. xxiv. «Deus,» ait S. Augustinus, «rerum optimus est conditor, et peccatorum justissimus ordinator.» Idem docet S. Dionysius, De Divin. Nominib., cap. iv, ubi agit de malo, sub finem; et Boetius, lib. IV De Consol., prosa 6, ubi sic ait: «Divina est vis cui mala quoque bona sunt, cum eis competenter utendo, alicujus boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod ab assignati ordinis ratione discedit, hoc idem licet in alium, tamen in ordinem relabatur, ne quid in regno providentiae liceat temeritati.»
Nota hic cum Cajetano nullum peccatum, nec minimum quidem veniale, medium esse eligibile, aut faciendum, ut peccata etiam gravissima evitentur.
Dices: S. Gregorius, lib. XXXII Moral., cap. xx, videtur contrarium docere. Ait enim: «Dum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si nullus omnino sine peccato evadendi aditus pateat, minora semper eligantur.»
Respondeo: S. Gregorius loquitur de scrupulosis et perplexis. His enim si videatur se peccaturos quidquid agant, eligant minus, scilicet id quod eis minus malum esse videtur, si facultas doctos consulendi, aut alia ratio nodum conscientiae perplexum dissolvendi, non suppetat.
Versus 9: Quid Ergo? Praecellimus Eos?
9. QUID ERGO? PRAECELLIMUS EOS? — Judaei Ethnicos, quasi ob merita nostra, legem, aut circumcisionem prae eis vocati sumus ad fidem et justitiam Christi? Redit enim hic Paulus ad propositum suum, quod tetigit vers. 2. Respondet, «Nequaquam» praecellimus nos Judaei ipsos Gentiles.
CAUSATI ENIM SUMUS, — id est causam antea attulimus; unde Graeca clarius habent, proētiasametha, «praecausati sumus.»
Versus 10 et 11: Non Est Justus Quisquam, Non Est Intelligens
10 et 11. SICUT SCRIPTUM EST: QUIA NON EST JUSTUS QUISQUAM, NON EST INTELLIGENS, NON EST REQUIRENS DEUM. — Docet S. Hieronymus, praefat. in lib. XVI Comment. in Isaiam, sumptos esse hos versus sequentes, quos hic citat Paulus, ex variis Scripturae locis, ex Psal. xiii, 1; Psal. lii, 3; Psal. v, 11; Psal. cxxxix, 4; Psal. ix, 7; Isaiae lix, 7; Prov. i, 16; atque omnes hi versus ita separati, ex hoc loco Apostoli, qui omnes hic jungit, simul translati sunt in Psal. xiii Latinae versionis, etiam in editione Romana, sed sub eodem versu. Pari modo simul omnes habentur in Syra et Aegyptia versione Psal. xiii, et in codice Anglicani psalterii Hebraici (quem citat Arias in Apparatu, et Lindanus, lib. I De Optimo genere interpret. S. Script.) inventi sunt omnes hebraice in Psal. xiii. Sed codicis illius Anglicani auctoritas et antiquitas est incerta. Nam passim hi versus in Hebraeo non exstant Psal. xiii, sed sparsim in Scripturae locis jam citatis. Vide Franciscum Lucam in Notis ad Psal. XIII.
Nota: significant hi versus corruptionem hominis et naturae, per fidem et gratiam non sanatae, ut mox fusius ostendam; haec enim omnis peccato est subdita, non cuivis, sed una huic, altera alteri. Quod enim particulatim cap. I de Gentibus, et cap. II de Judaeis probavit Apostolus, scilicet omnes esse sub peccato, hic more Rhetorum generatim, per complexionem et exaggerationem concludit et amplificat.
NON EST JUSTUS QUISQUAM, NON EST INTELLIGENS; NON EST REQUIRENS DEUM.
Nota primo: Citat hic Apostolus quaedam non quoad verbum, sed quoad sensum. Nam to «non est justus,» et, ut Graeca addunt oud' heis, id est, «ne unus quidem,» nusquam scriptum est hisce verbis, sed aliis aequivalentibus, puta his: «Non est qui faciat bonum, non est intelligens, non est requirens Deum.» Itaque videtur Apostolus omnes sequentes Scripturae versus, in quibus particulatim hominum peccata enarrat, una generali sententia quasi synopsi et argumento complexus, dicens et praemittens: «Non est justus quisquam,» eamque deinde quasi in partes dividit, dicens: «Non est intelligens, non est requirens Deum.» Licet enim haec verba de quolibet impio a Psalte, Psal. xiii, dicta esse videantur; tamen to non est intelligens proprie convenit Gentilibus, qui idola coluerunt, et Deum verum non agnoverunt: to vero non est requirens Deum proprie competit Judaeis, qui Deum quidem agnoverunt, sed Dei legem et voluntatem non requisiverunt, nec observarunt, et hoc videtur hic velle Paulus, q. d. Quidam non intelligunt, nec cognoscunt Deum, quales sunt Gentiles: quidam vero Deum cognoscunt, sed Dei mandata non requirunt, nec custodiunt, quales sunt Judaei; atque ideo nec Judaeus, nec Gentilis, adeoque nemo justus est inter filios hominum.
Nota secundo: Citat hic Paulus Psal. xiii, 2, ubi sic dicitur: «Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat, si est intelligens aut requirens Deum,» q. d. Quaesivit Deus an quis hominum esset intelligens aut requirens Deum: et quantumcumque quaesierit, neminem tamen invenit. Nam, uti praecessit ibidem, «non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.» Unde et Paulus non verba, sed sensum reddens vertit, «non est intelligens, non est requirens Deum.» Vocula enim si, quae est in Psal. xiii, Hebraeis saepe negantis est, idemque valet quod non. Id patet in juramentis Hebraeorum, ut: «Haec mihi faciat Deus, si steterit caput Elisei super ipsum,» IV Reg. vi, 31, id est, Juro quod non stabit caput Elisei super ipsum, juro quod demam Eliseo caput. Sic hic: «Prospexit, ut videat, si est intelligens aut requirens Deum,» idem est, ac si dicat: Prospexit et vidit Deus, quod non est intelligens quisquam, aut requirens Deum.
Quaeres, an haec Psaltis verba, «Non est intelligens, non est requirens Deum,» de omnibus omnino hominibus, an tantum de certo hominum genere dicta sint? Genebrardus, Jansenius et alii, in Psal. xiii, volunt illa dicta esse de solis atheis, quasi Apostolus suam universalem propositionem, scilicet omnes esse peccatores, probet tantum per exemplum atheorum, qui maximi sunt peccatores, uti omnem hominem esse mendacem, probavit per exemplum Davidis, vers. 4. Nam de solis atheis dicitur ibidem, vers. 1: «Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus,» hebraice אין אלהים en Elohim, «non est Elohim,» id est, non est Deus judex et vindex bonorum et malorum; et, ut Chaldaeus vertit, «non est potestas Dei in terra.» Elohim enim Dei non essentiam significat, sed providentiam, qua Deus mundum regit, judicat, punit, vel praemiat. Homines enim qui negant hanc Dei providentiam, sine Numinis aut vindicis metu, ruunt in omnia scelera, quae ibi deinceps enarrat Psaltes, ut notant Chrysostomus et Theodoretus in Psal. xiii.
Verum respondeo et dico, cum Salmerone, Toleto et aliis, haec Psaltis verba non de solis atheis, sed de quibusvis hominibus intelligenda esse. Patet id clare ex hoc Apostoli, qui verus est Davidis interpres, loco. Nam ex hisce Psaltis verbis Apostolus hic plene et adaequate totoque conatu probare intendit, omnes omnino homines esse sub peccato. Illud autem non plene, nec adaequate ex iis probaret, si illa de solis atheis intelligenda essent. Responderent enim Judaei Paulo haec Psaltis verba objicienti, Davidem de idololatris et atheis loqui, ad se ista non pertinere, utpote qui sint jurati atheorum hostes, itaque rueret nervus et vis argumenti Paulini. Unde Paulus, ut hoc elidat, vers. 19, ait: «Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis qui in lege sunt, loquitur.»
Secundo, id patet ex ipso Psalte, qui clare initio psalmi insinuat se non de atheo tantum, sed de quovis insipiente loqui. «Dixit,» inquit, «insipiens.» Insipiens autem phrasi Davidis et Sapientis est quivis impius, qui insipienter Deum suae concupiscentiae, et aeterna bona caducis, quae adamat, posthabet et postponit. Unde de talibus mox subdit: «Non est qui faciat bonum usque ad unum.» Primus ergo insipiens fuit Adam pater noster, qui insipienter credidit Evae et serpenti, adeoque uno pomo se et nos omnes perdidit; indeque nos omnes insipientes facti et nati sumus.
Describit ergo Psaltes, Psal. illo xiii, insipientiam et corruptionem humanae naturae omniumque hominum, si sola eorum natura peccato vitiata, sine Dei gratia illam reparante et restaurante, consideretur. Tali enim statu homines in omnia peccata proclives ruunt, adeoque tandem eo deveniunt, ut vel explicite, vel implicite dicant: «Non est Deus judex et vindex malorum,» ut scilicet licentius et magis impune peccent.
Tertio, idipsum patet ex eo quod tam hoc Psal. xiii, 1, quam alibi Psaltes opponat hunc statum insipientiae et corruptionis humanae naturae, statui gratiae, quo Deus naturam lapsam sanat, redimit, reparat et justificat. Ait enim: «Quoniam Dominus in generatione justa est. Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exultabit Jacob et laetabitur Israel.» Quod ergo dicit Psaltes, Psal. xiii, 1: «Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus,» proponit hoc non quasi argumentum et scopum totius psalmi, sed quasi extremum et summum malorum, ad quod tandem pervenit hominum insipientia. Unde versibus seq. gradus peccatorum explicat, quibus sensim eo conscendunt homines. Aliter respondet et explicat illum versum Salmeron: «Omnis,» inquit, «insipiens, id est impius et peccator, hoc ipso quo peccat, in corde suo implicite et virtualiter dicit: Non est Deus,» quia ita libere et impudenter in Deum peccat, ac si Deus peccatum ejus non videret, vel punire non posset, aut non vellet, adeoque ac si Deus judex et vindex non esset: atque huic expositioni favet, quod ita se explicare videatur Psaltes, vers. 2, dicens, ut hic vertit Paulus: «Non est intelligens, non est requirens Deum.»
Versus 12: Omnes Declinaverunt
12. OMNES DECLINAVERUNT (hebraice סר sar, id est recesserunt, scilicet a Deo), SIMUL INUTILES FACTI SUNT. — Hebraice נאלחו neelachu, id est computruerunt, fetuerunt; Chaldaeus vertit «obtorpuerunt,» indeque inutiles facti sunt, nullos ferentes bonos fructus fidei et bonorum operum, sed tantum malos, vanos, putidos et fetidos gulae, luxuriae, superbiae aliorumque scelerum.
NON EST QUI FACIAT BONUM, NON EST USQUE AD UNUM. — «Unum,» scilicet Christum, qui excipitur, quique solus per se facit bonum, ait S. Augustinus, p. 13. Verum hic sensus non respondet Hebraeo in Psal. xiii; ibi enim hebraice habetur אין גם אחד en gam echad, hoc est, «non est quidem unus,» id est nullus est.
Unde secundo, Cajetanus sic exponit: Non est qui faciat per omnia bonum, ut nunquam peccet saltem venialiter. Sic et Chrysostomus, in Psal. xiii, qui hanc sententiam nimis laxe extendit etiam ad B. Virginem, quam in Christi passione, ut ait, habitavit S. Augustinus in Psal. xiii.
Tertio, S. Thomas censet hic esse hyperbolen: «non est unus,» sive nullus est, id est pauci sunt qui faciant bonum.
Quarto, Ambrosius putat Psaltem loqui non de piis, sed de impiis: horum enim nullus est bonus. Sed hoc non satisfacit; quia Apostolus ex hoc Psaltis versu probat neminem esse pium et bonum, sed omnes omnino homines esse sub peccato et ira Dei.
Quinto ergo, hic est genuinus hujus loci sensus: «Non est qui» ex se, sine Dei, id est Christi, gratia «faciat bonum» absolute, tale scilicet, ut inde bonus et justus coram Deo dici, dignusque Dei gratia aut aeterna gloria censeri possit: quia omnes peccato Adae corrupti et concupiscentia infecti, in peccata varia proclives declinant. Ita S. Augustinus in Psal. xiii. Hinc ergo non sequitur, omnia opera infidelium esse mala et peccata, sed tantum esse inepta ad justitiam et gratiam Dei promerendam. Hoc enim hic vocatur bonum.
Versus 13: Sepulcrum Patens Est Guttur Eorum
13. SEPULCRUM PATENS EST GUTTUR EORUM. — Q. d. Omnes homines peccato et concupiscentia corrupti, velut sepulcrum patens, exhalant, eructant et evomunt foeda, foetida, putida, dolosa, exsecrabilia. Guttur eorum, ut sepulcrum patens, semper exhalat foeditatem, foetorem et lethalem abominationem cordis mortui, quasi cadaveris intus sepulti. Addit S. Augustinus, in Psal. xiii, per sepulcrum patens significari voracitatem gulae cibum inhiantis.
VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM. — Q. d. Iidem homines tam venenata habent labia et ora, ut vix quidquam aliud proferant adversus eos quibus irascuntur et offenduntur, quam contumelias et execrationes, imo ad verba addant verbera et caedes. Unde subdit Apostolus: «Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.»
16. CONTRITIO ET INFELICITAS IN VIIS EORUM. — Q. d. Viae, gressus et conatus eorum eo tendunt, ut alios et alii alios conterant et infelices reddant. Patet hoc ex Hebraeo. Aliter Theophylactus: «Contritio et infelicitas,» inquit, est peccatum, quia peccatum animam conterit et infelicem reddit. De corruptione humanae naturae, tam quoad animam, quam quoad corpus, vide S. Augustinum, lib. 22 De Civit. Dei, cap. xxii.
Versus 19: Quaecumque Lex Loquitur, Iis Qui In Lege Sunt Loquitur
19. SCIMUS AUTEM, QUONIAM QUAECUMQUE LEX LOQUITUR, IIS QUI IN LEGE SUNT, LOQUITUR. — Est occupatio, q. d. Ne dicas, o Judaee, hos versus, qui omnes homines tam gravium peccatorum accusant, de solis Gentilibus loqui. Sunt enim hi versus legis, scilicet Psaltis et Prophetarum, qui non tam Gentibus, quam iis qui sub lege sunt, id est Judaeis, loquuntur, eorumque vitia increpant et castigant. Ita S. Chrysostomus et Theophylactus.
UT OMNE OS OBSTRUATUR (ut nemo audeat se a peccato excusare), ET SUBDITUS FIAT OMNIS MUNDUS DEO. — Pro «subditus,» graece est ὑπόδικος, id est condemnationi (δίκη enim causam, crimen, condemnationem, vindictam et poenam significat) obnoxius. Ita Syrus, Chrysostomus et Theophylactus, q. d. S. Scriptura versibus jam citatis ita omnes de peccatis redarguit, ut omnis homo qui est in mundo, fateri debeat se coram Deo reum esse, seque Dei irae et vindictae obnoxium et subditum esse, ob crimina in Deum admissa: unde S. Augustinus, lib. De Gratia Christi, cap. viii, legit: «ut reus fiat omnis mundus Deo.» Secundo, Ambrosius: «ut mundus,» inquit, «subditus,» id est prostratus et supplex, «fiat Deo, itaque ad suorum peccatorum indulgentiam et Dei gratiam pervenire queat.» Addit tertio Theophylactus: «ut mundus,» inquit, ὑπόδικος, id est condemnatus, hoc est, libertate ac fiducia carens, et indigus opis alienae, agnoscat se egere Dei gratia et clementia. Sed primus sensus maxime proprius et genuinus est.
Versus 20: Ex Operibus Legis Non Justificabitur Omnis Caro
20. QUIA EX OPERIBUS LEGIS NON JUSTIFICABITUR OMNIS CARO (omnis homo, est synecdoche) CORAM ILLO. — Est occupatio altera, q. d. Excipies iterum, o Judaee, et obtendes dicendo: Esto sim peccator, et in peccata incidam; tamen habeo opera legis, aspersiones, lustrationes et sacrificia pro peccato, quibus peccatum expiem. Respondet Apostolus, haec opera posse quidem purgare et expiare carnem et irregularitatem externam, sive carnalem et politicam, non tamen posse animam purgare et justificare a peccato: tum quia sacra Scriptura omnes omnino homines etiam qui sub lege sunt, post omnes hasce suas lustrationes, peccati condemnat; tum quia lex et opera legis tantum indicium et demonstratio, non autem expiatio sunt peccati.
Nota: Cum Apostolus asserit hic neminem justificari ex operibus legis, veteris intellige, seu iis quae praescribit lex vetus, seclusa fide et gratia Christi, idque patet ex eo, quod vers. 22 et passim opponat haec opera fidei Christi: cum ergo fidem Christi justificantem iis opponit, non excludit, sed potius includit in fide opera facta ex fide. Sic enim pari modo sub lege includit opera legis, seu quae facienda dictat lex. Ita S. Augustinus, lib. De Gratia et Lib. arbitr., cap. vii. Vide Can. 2 et 3.
PER LEGEM COGNITIO PECCATI. — Lex docet quid faciendum sit, quid cavendum, quid virtus sit, quid vitium et peccatum. Hinc de ea dicitur, Prov. vi: «Mandatum lucerna est, et lex lux et via vitae.» Unde et hebraice vocatur תורה thora, id est doctrina et institutio.
Nota: pro «cognitio,» graece est ἐπίγνωσις, id est agnitio. Different autem cognitio et agnitio: nam cognoscimus nova, agnoscimus vetera. Lex ergo non erat proprie cognitio, sed agnitio peccati. Quia jam ante legem a Mose latam, cognoscebant homines peccatum per lumen et legem naturae. Verum quia haec lex sensim obscurabatur in homine, hinc Deus per Mosen tulit legem clare explicantem, quid licitum et peccatum. Unde per legem hanc Mosis agnoverunt rursum Judaei peccatum, quod antea cognoverant, licet obscure per lumen naturae.
Versus 21: Nunc Autem Sine Lege Justitia Dei Manifestata Est
21. NUNC AUTEM SINE LEGE (id est, ut Theodoretus et Ambrosius, lege veteri cessante), JUSTITIA DEI (id est justificatio, qua nos Deus a peccatis absolvit, infundendo nobis suam justitiam, id est gratiam, charitatem aliasque virtutes, per Christi Evangelium) MANIFESTATA EST (quae olim ante tot saecula) testificata (est) a lege et Prophetis. — Hi enim quasi testes divini et certissimi hanc justitiam per Christum dandam praenuntiarunt et asseverarunt: ita S. Augustinus, lib. De Spir. et Litt., cap. ix et xi: «Non dixit Apostolus,» inquit Augustinus, «Justitia hominis, vel, Justitia propriae voluntatis; sed: Justitia Dei, non qua Deus justus est, sed qua induit hominem, cum justificat impium,» etc. Unde idem praeclare, sententia 320: «Qui,» ait, «dedit legem, ipse dedit et gratiam: sed legem per servum suum misit, cum gratia ipse descendit: ut quia lex ostendit peccata, non tollit, volentes suis viribus legem exequi, nec valentes, cogantur ad gratiam, quae et impossibilitatis morbum et inobedientiae aufert reatum.»
Versus 22: Justitia Dei Per Fidem Jesu Christi In Omnes
22. JUSTITIA AUTEM (autem, id est, inquam, vide can. 25) DEI (quae proponitur et datur) per fidem JESU CHRISTI IN OMNES (dum scilicet omnibus offertur) ET SUPER OMNES (dum scilicet omnibus reipsa datur, et desuper infunditur) qui credunt IN EUM, — scilicet «qui credunt,» non ut daemones, fide nuda et inani, sed, ut amici, fide charitate formata: «credunt,» inquam, Christo, ita ut illi ejusque praeceptis obediant. Sive «qui credunt» fide humili, efficaci et obedienti, ut faciant mandata, quae fides docet implenda esse. Sic vulgo dicitur duci exercitus: Si credas huic consiliario, obtinebis victoriam, scilicet si credas practice, id est si juxta ejus praecepta aciem et bellum instruas. Pari modo qui credunt non speculative, sed practice Christo, id est qui Christi dictis et monitis obediunt, hi justificantur et salvantur.
Nota: Cum ait hic Apostolus justitiam Dei per Christum esse «in omnes, et super omnes,» — in omnes significat universalitatem et diffusionem justitiae, quod scilicet justitia haec offeratur et diffundatur in omnes homines qui credunt in Christum: to vero super omnes significat sublimitatem justitiae, quod scilicet illa supra naturae vires et merita, desuper e coelo homini infundatur. Ita Anselmus.
Versus 23: Omnes Enim Peccaverunt, Et Egent Gloria Dei
23. OMNES ENIM PECCAVERUNT, ET EGENT GLORIA DEI. — «Egent,» graece ὑστεροῦνται, quod Syrus vertit «destituuntur»; Chrysostomus, «carent.» Proprie vertas, posteriores sunt gloria, id est gratia Dei gloriosa et munifica, qua justificentur; nec eam viribus naturae assequi possunt; sed egent alia priori et praeveniente Dei gratia, qua ad justificationem se praeparent, ideoque gratis justificantur. Utraque enim gratia, et praeveniens et justificans, gratis datur; praeveniens tamen per opera poenitentiae ad justificationem praeparat hominem et disponit. Ita Oecumenius, Theodoretus et S. Augustinus, De Spir. et Litt., cap. ix.
Nota: Cum ait Apostolus: «Omnes egent gloria Dei,» Cyrillus, lib. De Recta fide, per gloriam intelligit Christum, qui est gloria Patris hoc ipso, quo est redemptor et justificator noster, q. d. Paulus: Omnes egent Christo redemptore.
Secundo, S. Chrysostomus sic vertit et explicat: Omnes, inquit, peccaverunt et destituuntur gloria Dei, quia ad peccatorem non gloria, sed dedecus et confusio pertinet. Unde aliqui gloriam hic proprie accipiunt, beatam scilicet, quam pro gratia vitaque bene acta rependet justis Deus in coelis. Hac enim destituuntur et indigent peccatores.
Tertio, alii, ut dixi, magis genuine ad mentem Apostoli, per gloriam hic accipiunt gratiam, qua glorificatur Deus. Unde S. Hieronymus, lib. VI in Isaiam, sub finem, et S. Augustinus, lib. I De Peccat. meritis, cap. xxvii, citantes non tam verba, quam sensum Apostoli, legunt: «Omnes egent gratia Dei.» Quanquam omnes hi sensus eodem fere tendunt. Nam Christi gratia est gloria quaedam inchoata, sicut gloria est gratia consummata. Egemus enim Christo et gratia Christi ad hoc, ut per eam, gloriam, qua indigemus ut bene beateque semper vivamus, in coelis adipiscamur.
Haec est ergo sententia, quam quasi judicialiter audita utraque parte, ex ore Dei pronuntiat Paulus, qua utramque partem, scilicet tam Judaeos quam Gentiles, et prosternit et condemnat, q. d. Vos, o Judaei, arroganter contra Gentes insolescitis, vosque justos ex lege reputatis: vos vicissim Gentes, Judaeos quasi recutitos contemnitis, et ob morales virtutes vobis justitiam arrogatis: ego vestram utrimque causam, justitiam, vitam et mores examinavi cap. i et ii, atque ex allegatis et propalatis judico: Omnes tam Judaei, quam Gentes peccaverunt, et egent gratia Dei.
Haec sententia sternit omnium hominum superbiam, omnium cristas dejicit, omnesque peccati condemnat, omnes peccatores irae Dei obnoxios pronuntiat, omnes mendicos et egentes Dei gratia, omnes supplices Deo facit; ut nonnisi ad Dei gratiam, clementiam, misericordiam et indulgentiam provocare et appellare possint. Qui ergo propriae virtutis aut sapientiae opinione inflatus tumet, audiat hanc Dei sententiam: «Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei,» sibique eam applicans, dicat: Ergo et ego peccavi, ergo et ego peccator sum, et egeo magna et gloriosa Dei gratia et misericordia: ut quid ergo superbiam? ut quid tumeam? quid sapientiae, virtutis, honoris et laudis mihi arrogabo? Praesertim si considerem illud, quod ait S. Augustinus, lib. L homil., hom. 23, tom. X: «Nullum est peccatum quod fecit homo, quod non possit facere alter homo, si desit rector, a quo factus est homo.» Rursum, si considerem quod, sicut in peccato conceptus et natus sum, ita pariter in peccatis vivo, et in peccatis moriar: peccator ergo in mundum veni, peccator vivo, peccator moriar.
Versus 24: Justificati Gratis Per Gratiam Ipsius
24. JUSTIFICATI (id est, ut justificentur fiantque justi, et sint justificati) gratis. — Pendent enim haec verba ab eo quod praecessit, «Omnes egent gloria Dei.» Hinc et Graece est participium praesentis temporis, δικαιούμενοι, quod more Hebraeo ponitur pro indicativo δικαιοῦνται, quo carent Hebraei. Unde clare vertit Syrus: «justificantur autem gratis.» Simplicius tamen vertas «ut justificentur gratis,» tum quia in Graeco non est «autem»; tum quia, ut dixi, pendent haec verba a praecedentibus, et Hebraeorum participia saepe capiuntur pro subjunctivo. Noster Interpres ad verbum vertit «justificati,» scilicet per participium praeteritum, quia Latini carent participio praesenti in verbis passivis, quale hic est «justificati»; coguntur ergo uti participio praeterito pro praesenti.
GRATIS, — id est sola fide, ait Beza; sed perperam: nam «gratis» idem est quod «sine meritis praecedentibus fidem, aut etiam sequentibus.» Gratis enim dare significat gratuito dare sine merito: gratia enim et gratuitum opponitur merito. Unde cum dixisset Paulus: «Justificati gratis,» explicans subdit, «per gratiam ipsius.» Ubi alludit ad Hebraeum הנם chinnam, quod a תחנה techinna, sicut Latinum gratis a gratia deducitur. Itaque vox «gratis,» in hac significatione non excludit dispositiones (spei, timoris, doloris de peccatis admissis, propositi novi de vita emendanda) praevias ad justificationem, quas alibi requirit Scriptura (sic enim et ipsa fides praevia excludenda foret), sed merita sola excludit: ita Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. viii. Sic dives dicitur pauperem gratis adoptare in haeredem, etiamsi requirat ab eo, ut prius bonos mores et disciplinas addiscat: quia haec non meriti, sed dispositionis locum obtinent. Par enim est ut futurus filius talis tantique viri ad hoc apposite per bonos mores et disciplinas sese disponat. Vide Can. 3.
Gratis ergo justificamur, ut dicamus cum Apostolo: «Gratia Dei sum id quod sum;» et cum Jeremia et Psalte: «Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti; Misericordias Domini in aeternum cantabo;» et cum Isaia, cap. 1, 9: «Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen (tropologicum gratiae), quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.»
PER GRATIAM IPSIUS (quam nanciscemur) PER REDEMPTIONEM QUAE (facta) EST IN CHRISTO JESU, — id est per Christum Jesum. Hebraeum enim ב, id est «in,» significat «per,» vel «propter.» Vide Can. 25.
Nota 7°, per redemptionem. Hinc enim inferebat Marcion: ergo homo non est creatura Dei, sed diaboli. Nemo enim emit quod suum est; Deus autem emit et redemit hominem. Ita refert Epiphanius, haeresi 41. Respondet Origenes, homil. 6 in Exod.: «Omnes,» ait, «creatione eramus Dei, sed pretio peccatorum vendidimus et tradidimus nos daemoni: ideo pretio sanguinis Christi liberati a potestate daemonis, dicimur non tam empti, quam redempti.»
Versus 25: Quem Proposuit Deus Propitiationem Per Fidem In Sanguine Ipsius
25. QUEM (Christum) PROPOSUIT DEUS PROPITIATIONEM PER FIDEM IN SANGUINE IPSIUS. — «Propitiationem»: ita legunt Biblia Romana. Graecum ἱλαστήριον verti potest cum Theophylacto «propitiatorium,» ut alludat Paulus ad propitiatorium, sive tabulam auream tegentem arcam (hanc enim Septuaginta, quos sequi solet Paulus, vocant ἱλαστήριον), quae erat quasi thronus clementiae Dei, ex quo propitiatus dabat responsa, indeque hebraice vocatur כפרת capporet, id est placatorium, reconciliatorium, propitiatorium, eratque figura Christi propitiatoris, Exodi xxv, 17: ita Theodoretus, Theophylactus, Origenes; q. d. Paulus: Pro veteri typico propitiatorio, dedit jam Deus antitypum verum propitiatorium, ipsum scilicet Christum.
Unde secundo, clarius propitiatio hic idem est, quod propitiator (ita Syrus, vide can. 21), scilicet victima propitians et placans Deum hominibus, idque «per fidem in sanguine ipsius,» id est, per fidem sui sanguinis et passionis, q. d. Qui fide credunt Christum passum et mortuum esse, itaque factum esse propitiatorem pro peccatis nostris, his voluit Deus Christum esse propitiatorem. Ita Anselmus. Vel plenius sic, q. d. Propitiationis vel reconciliationis Christi voluit nos Deus participes fieri per fidem, qua credimus eum esse nostrum propitiatorem, qua fide excitamur in spem veniae, amorem Dei et peccatorum detestationem, itaque disponimur ad justificationem: ita Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. ii et vi. Pulchre S. Anselmus, lib. Cur Deus homo, cap. ix: «Quid,» ait, «misericordius intelligi valet, quam cum peccatori damnato aeternis tormentis, et unde se redimat non habenti, Deus Pater dicit: Accipe unigenitum meum, et da pro te; et ipse Filius: Tolle me, et redde pro te?»
Nihil ergo hic habent haeretici pro fide speciali justificante, qua scilicet certissime credam mihi, mihi, inquam, in particulari et in individuo per Christum esse remissa peccata; itaque hoc ipso, quod id credo, peccata mihi remitti meque justificari, ut ipsi volunt. Nil enim tale dicit hic Apostolus; sed verba ejus generalia sunt: «Per fidem,» ait, «in sanguine ipsius,» id est per fidem passionis Christi.
Aliter Chrysostomus, Theodoretus, Ambrosius et Toletus, to in sanguine referunt ad propitiatorem, q. d. Christus sanguine non animalium aut alieno, sed suo factus est propitiator. Sed hi trajiciunt et interjiciunt to per fidem. Prior ergo sensus planior est. Adde, tunc vertendum esset «in sanguine suo,» non «ipsius,» ut vertit Noster. Alioqui si Graeca solum spectes, et phrasim Apostoli, sensus hic S. Chrysostomi probabilior est: solet enim Apostolus verba trajicere, ut dixi Can. 38.
AD OSTENSIONEM JUSTITIAE SUAE. — Refert haec verba ad quem proposuit Deus propitiationem, ad hoc scilicet, ut per eum ostenderet justitiam suam. Jam per justitiam hic Theodoretus intelligit bonitatem: hanc enim vel maxime ostendit Deus in Christo.
Secundo, Ambrosius per justitiam accipit fidelitatem, qua Deus, sicuti hanc propitiationem et justitiam per Christum dandam nobis promisit, ita et reipsa praestitit et exhibuit.
Tertio, Origenes justitiam Dei interpretatur justam peccati vindictam, qua Deus noluit gratis remittere peccata, sed pro peccato voluit justum pretium sanguinis Christi sibi persolvi. Verum quia haec ostensio justitiae Dei consistit in remissione peccatorum et justificatione nostra, ut sequitur: hinc
Quarto, magis genuine Chrysostomus, Augustinus, Anselmus justitiam hic proprie accipiunt, uti et paulo ante capitur, hoc sensu, q. d. Proposuit nobis Deus propitiatorem Christum, hoc fine, ut scilicet divitias justitiae, qua Deus in se justus est, ostenderet, communicando nobis peccatoribus eamdem justitiam; ostenderet, inquam, se esse illum, qui justificat peccatores per Christum, suamque esse hanc justitiam, non hominum. Haec enim justitia in lege veteri non erat ostensa, nec manifestata. Hunc esse sensum patet ex eo, quod paulo post vers. 26 ita se explicet Apostolus, dicens: «Ut sit ipse (Deus) justus, et justificans eum qui est ex fide Jesu Christi.»
Nota, in hisce Apostoli verbis notari et designari omnes causas justificationis. Nam prima causa efficiens est Deus; secunda, meritoria est Christus; tertia, instrumentalis est sanguis Christi; quarta, applicans est fides; quinta, formalis est remissio peccatorum per gratiam sanctificantem; finalis denique, est ostensio justitiae Dei.
PROPTER (id est, ad) REMISSIONEM PRAECEDENTIUM DELICTORUM, — scilicet Adae et aliorum ante Christum; vel «propter,» id est «per» remissionem. Graece enim διά cum accusativo apud Atticos significat «per,» q. d. Christus omnia etiam praecedentia peccata abolevit; jam ergo amplius non est peccandum post tantum amorem et pretium nobis exhibitum: sat vitiis, sat veneri ventrique datum, nunc vivite Christo.
Nota: pro «remissionem» graece est πάρεσιν, quod primo, condonationem significat. Ita explicat Anselmus, Origenes et noster Interpres, ut πάρεσιν idem sit quod ἄφεσιν. Παρίεναι enim quandoque significat aliquid de suo remittere et transilire, id est condonare, ut notat Budaeus.
Secundo, πάρεσις significat tabem, corruptionem, virium remissionem et debilitatem; ita explicat S. Chrysostomus et Theodoretus, q. d. διὰ πάρεσιν, id est, propter tabem praecedentium delictorum, ut scilicet antiqua et quasi tabida peccata et vitia aboleret, et mundum quasi languidum et paralyticum sanaret; hac de causa venit Christus Christique justitia in mundum.
Tertio, S. Augustinus, De Spirit. et Litt., cap. iii, et Ambrosius, pro πάρεσιν legunt πρόθεσιν, id est «propositum.» Jam per «propositum praecedentium delictorum,» intelligunt ipsi benignam Dei voluntatem et beneplacitum, sive εὐδοκίαν, qua placuit Deo peccatoribus subvenire, eosque a praeteritis suis delictis liberare. Verum primus sensus clarissimus et planissimus est.
Versus 26: Ut Sit Ipse Justus, Et Justificans
26. PRAECEDENTIUM DELICTORUM (quae fuerunt) IN SUSTENTATIONE DEI, — q. d. Quae delicta Deus sustentavit, id est toleravit, diu exspectavit, donec Christus veniret eaque expiaret, itaque ostenderet justitiam veram in hoc tempore gratiae, eamque credentibus daret: ita Anselmus.
UT SIT IPSE JUSTUS, ET JUSTIFICANS EUM, QUI EST EX FIDE JESU CHRISTI. — «Justus,» id est fidelis in promissis; vel potius «justus,» id est sanctus et rectissimus. Adeo odit peccatum Deus, ut ideo Filium dederit in mortem, ut pro peccato ex justitia satisfaceret, et a peccato homines ad sanctitatem et rectitudinem suam originalem, in qua a Deo conditi erant in paradiso, traduceret; itaque ipse justus suam justitiam nobis communicaret, nosque justificaret per Christum: vide dicta vers. 25.
Versus 27: Ubi Est Ergo Gloriatio Tua?
27. UBI EST ERGO GLORIATIO TUA? — qua, o Judaee, gloriaris et arrogas tibi ex circumcisione, sacrificiis aliisque operibus legis Mosaicae, justitiam.
EXCLUSA EST. PER QUAM LEGEM? FACTORUM? NON; SED PER LEGEM FIDEI. — Nota ex S. Augustino, lib. I De Spirit. et Litt., cap. xiii, et passim contra Pelagianos: Lex factorum est ea, quae jubet quid sit faciendum; lex fidei est ipsa fides, quae impetrat gratiam faciendi quod lex jubet.
Lex factorum est lex vetus; lex fidei est lex nova.
Lex factorum continet praeceptum; lex fidei, auxilium.
Lex factorum dat lucem, ut sciamus; lex fidei dat virtutem, ut faciamus.
Lege factorum dicit Deus: Fac quae jubeo; lege fidei dicimus: Da quod jubes.
Lex factorum est ea, quae externa opera et facta, eaque multa praescribit; lex fidei est ea, quae actiones interiores ordinat, inter quas prima est fides et amor.
Denique quod hic dicit Apostolus, justitiam quaerendam esse ex lege fidei, non autem ex lege factorum, idem est cum eo quod dixit cap. ii, vers. 29, circumcisionem cordis fieri spiritu, non littera.
Versus 28: Justificari Hominem Per Fidem Sine Operibus Legis
28. ARBITRAMUR. — Graece λογιζόμεθα, id est colligimus et ratiocinamur.
ENIM. — Graece οὖν, id est igitur: est enim haec omnium hactenus dictorum conclusio, q. d. Igitur ex dictis colligimus et concludimus, «justificari hominem per fidem sine operibus legis.»
JUSTIFICARI HOMINEM PER FIDEM. — Lutherus addit «solam,» q. d. Apostolus: Sola fide sine ullis operibus justificamur. Cumque Catholicus quidam hoc ei objiceret, eumque quasi falsarium argueret, Lutherus ita respondit, ut patet tom. IV operum Germanic. Lutheri, quae excusa sunt Wittembergae, anno Christi 1551, fol. 475, pag. 2: «Doctor Martinus Lutherus vult sic habere, et dicit Papistam et asinum rem esse unam. Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas. Nolumus enim Papistarum scholares esse, sed judices. Lutherus ita vult, et ait se Doctorem super omnes Doctores totius Papatus.» Audisti Luciferum Lutheri ore loquentem. Dico ergo, Apostolus ait nos justificari per fidem, non solam, sed tanquam radicem, fundamentum et initium justificationis: ita Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. viii; «per fidem,» inquam, talem, quae ad spem, paenitentiam et charitatem se diffundat, ut patet Galat. v, 6; I Cor. xiii, 3. Adde, justitiam ab Apostolo fidei prae aliis virtutibus tribui, eo quod fides clare ostendat homines justificari, non propria virtute aut merito, sed Christi, in quem credentes salvi fiunt. Haec enim initio Ecclesiae maxime inculcanda erat mundo.
Ubi nota: Cum Apostolus hic passim fidem ab operibus separat et distinguit, opera intelligit legis, non solum caeremonialia et judicialia, ut volunt Ambrosius et Theophylactus, sed et moralia, sive decalogi (ut recte docet S. Augustinus, De Spirit. et Litt., cap. iv), solo legis dictamine, et solis naturae viribus facta. Sub fide vero gratiam, spem, charitatem caeterasque virtutes Christianas collocat et complectitur. Id ita esse patet primo, ex cap. xii, vers. 3, ubi gratias, dona, virtutes quas Deus variis varie distribuit, vocat Paulus «mensuram fidei,» quam cuique Deus dividit.
Idem clare patet ex epist. S. Jacobi, cap. ii, vers. 21 et seq., ubi sic ait: «Abraham pater noster, nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius; et ex operibus fides consummata est? et suppleta est Scriptura dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.» Quid clarius contra Novantes, qui ex sola fide hominem justificari volunt, dici posset?
Secundo, idipsum patet ex scopo Apostoli. Tantum enim vult Apostolus hic probare necessitatem fidei et gratiae Christi, ex eo quod opera sive legis, sive naturae, sine hac fide et gratia Christi non potuerint nos a peccato justificare; alioquin enim gratis mortuus esset Christus. Hoc autem non sequitur, si dicamus justificari nos ex operibus factis ex gratia Christi, quia illa habemus a Christo; unde de illis, non in nobis, sed in Christo gloriamur, imo per illa magis illustramus fidem et gratiam Christi. Ita Patres et S. Augustinus, De Fide et Operib., cap. iv. Agit enim Apostolus contra Judaeos, qui jactabant opera non fidei, sed legis. Vide Can. 2 et 3.
Dices: Non videtur Apostolus hic agere contra Judaeos; nam Judaei habuerunt ante Christum fidem Christi venturi, et ex ea justificati sunt.
Respondeo: Ita est; sed, cum Christus venit, tunc Judaei hanc fidem in Christum amiserunt, et sine fide Christi, quem recipere noluerunt, asseruerunt sibi deberi justitiam ex operibus legis, puta ex circumcisione, sacrificiis aliisque lustrationibus et observantiis legis; itaque a justitia et salute exciderunt. Unde solerter annotavit S. Augustinus, loco jam citato, quod S. Jacobus timens ne quis ex S. Paulo erraret putaretque solam fidem justificare, scripserit suam epistolam hoc fine, ut doceat opera requiri ad justificationem. Cum ergo S. Paulus negat opera justificare, intelligit opera legis et naturae, quae fiunt per legem et naturae vires, seclusa fide et gratia Christi. Cum vero S. Jacobus asserit opera justificare, opera intelligit facta ex fide et gratia Christi. Atque, ut ait S. Augustinus, lib. LXXXIII Quaest., cap. lxxvi, Paulus intelligit opera quae fidem praecedunt, Jacobus vero intelligit opera quae fidem sequuntur.
Licet vero Paulus generatim loquatur de operibus cujuslibet legis, etiam naturalis et decalogi, ut patet vers. 20: «Per legem,» ait, «cognitio peccati;» et cap. ii, vers. 12, 13 et 14, ubi ait factores legis, non auditores justificari, et Gentes naturaliter facere ea quae legis sunt: tamen, cum ait nos justificari per fidem sine operibus legis, per opera legis praecipue accipit opera caeremonialia et lege caeremoniali praecepta, qualia sunt circumcidere praeputium, lustrare se aqua lustrali, offerre victimas pro peccato, etc. Nam loquitur de ea lege quae opponitur fidei, fidei autem proprie opponitur non decalogus, sed lex caeremonialis, quia figura erat, sicut fides est veritas: figura autem et veritas opponuntur. Id patet ex hoc versu, ubi fidem opponit operibus legis, illique, non his, justificandi vim tribuit; et vers. 30: «Unus,» ait, «est Deus, qui justificat circumcisionem (circumcisum) ex fide, et praeputium (praeputiatum Gentilem) per fidem;» et vers. 31: «Legem ergo destruimus per fidem? absit; sed legem statuimus.» Ex quibus omnibus liquet, Apostolum praecipue agere hic de lege, quae tanquam umbra et figura opponitur fidei, tanquam veritati et corpori; ac consequenter «opera legis» vocari ab eo opera legis caeremonialis potius quam naturalis et decalogi. Ita Maldonatus. Vult enim nos justificari per fidem, non per circumcisionem, aliasque caeremonias et sacrificia legis veteris, quibus se justificari putabant Judaei.
Versus 29: An Judaeorum Deus Tantum?
29. AN JUDAEORUM DEUS TANTUM? NONNE ET GENTIUM? — Est novum argumentum, quo probat Paulus ex absurdo nos justificari, non ex operibus legis, sed ex fide Christi: quia scilicet si ex operibus legis justificaremur, ergo justitia alligata esset legi Mosaicae et Judaeis, ac consequenter Deus videretur tantum Judaeorum habere curam, esseque Judaeorum Deus tantum, non Gentium, quod est absurdum.
Versus 30: Unus Est Deus, Qui Justificat Circumcisionem Ex Fide
30. UNUS EST DEUS (Judaeorum et Gentium), qui JUSTIFICAT CIRCUMCISIONEM (id est circumcisos, puta Judaeos) EX FIDE, ET PRAEPUTIUM (id est praeputiatos, puta Gentiles: vide can. 21) PER FIDEM.
Versus 31: Legem Ergo Destruimus Per Fidem?
31. LEGEM ERGO DESTRUIMUS PER FIDEM? — Occurrit objectioni Judaeorum dicentium: Tu, Paule, justitiam adimis legi, eamque arrogas fidei, ergo legem destruis per fidem. Respondet Paulus:
ABSIT: SED (potius) LEGEM STATUIMUS. — Quia lex statuitur et confirmatur ex eo quod illa quae lex illa significabat et promittebat, per Evangelium (quod fidem hic appellat Paulus) completa sunt. Messias enim in lege nova adimplevit, et adimplendo quasi stabilivit et confirmavit quidquid Moses praefiguravit in lege veteri.
Nota: Opponit Paulus verbum ἱστάνω (quod respondet Hebraeo הקים hekim), id est «statuo, stabilio, facio ut aliquid stet, alioqui vacillans et casurum,» verbo καταργέω (quod respondet Hebraeo הפיר hephir), id est «destruo, aboleo, irritum facio,» q. d. Ego per Evangelium adeo legem non destruo, non dejicio, ut eam per hoc stare faciam, stabiliam et confirmem. Evangelium enim est confirmatio, ratificatio, obsignatio legis et Prophetarum. Praeclare S. Prosper, in Sententiis excerptis ex S. Augustino, quae habentur in fine tom. III S. Augustini, num. 44: «Lex,» ait, «data est ut gratia quaereretur, gratia data est ut lex impleretur. Neque enim suo vitio non implebatur, sed vitio prudentiae carnis, quod vitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit.»