Cornelius a Lapide

Romanos IV


Index


Synopsis Capitis

Pergit probare exemplo Abrahae, non per opera legis aut naturae, sed per fidem Christi, omnes justificari. Ita Origenes et Œcumenius.

Primo ergo urget illa verba Genes. XV: Credidit Abraham Deo; et reputatum est illi ad justitiam.

Secundo, vers. 10, docet haec verba dicta esse Abrahae ante datam ipsi circumcisionem, quam postea Abraham accepit, ut esset signaculum justitiae jam acceptae per fidem: indeque concludit nos pari modo, non per circumcisionem aut legem, sed per fidem justificari.

Tertio, vers. 13, docet non per legem, sed per fidem nos amplecti et participare benedictionem, id est justitiam et salutem Abrahae ejusque semini gratuito promissam, adeoque omnes eos, qui Abrahae fidem imitantur, sive ii Gentiles sint, sive Judaei, veros esse Abrahae filios et haeredes.

Quarto, vers. 18, exaggerat Abrahae fidem, quod contra spem in spem crediderit se senem ex Sara anu et sterili generaturum Isaac, et semen a Deo promissum; indeque vers. 23, infert hanc Abrahae fidem nobis imitandam esse, si justificari et salvari velimus.


Textus Vulgatae: Romanos 4:1-25

1. Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? 2. Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. 3. Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo: et reputatum est illi ad justitiam. 4. Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. 5. Ei vero, qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei. 6. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: 7. Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 8. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. 9. Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam. 10. Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. 11. Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam: 12. et sit pater circumcisionis, non iis tantum qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei: quae est in praeputio patris nostri Abrahae. 13. Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus, ut haeres esset mundi: sed per justitiam fidei. 14. Si enim qui ex lege, haeredes sunt, exinanita est fides, abolita est promissio. 15. Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. 16. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum, 17. (sicut scriptum est: quia patrem multarum gentium posui te), ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. 18. Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. 19. Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae. 20. In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: 21. plenissime sciens quia quaecumque promisit, potens est et facere. 22. Ideo et reputatum est illi ad justitiam. 23. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia reputatum est illi ad justitiam; 24. sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, 25. qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.


Versus 1: Quid Ergo Dicemus Invenisse Abraham

1. QUID ERGO DICEMUS INVENISSE ABRAHAM? — q. d. Quam justitiam, an fidei, an operum legis dicemus Abraham invenisse, id est accepisse? et, ut Syrus, adeptum esse? hoc enim Hebraeis est מצא matsa, id est invenire. Sic dicitur Lucae I, et alibi: « Invenisti gratiam apud Deum, » id est nacta et adepta es Dei favorem et benevolentiam.

In primis capitis versibus nonnulla supplenda sunt; ea ergo sic supple et connecte: « Quid ergo dicemus Abraham patrem nostrum invenisse secundum carnem? » (sic enim graeca habent, ut verbum invenisse in Latino trajiciendum sit et jungendum cum to secundum carnem), quasi dicat: Quid fructus invenit, id est adeptus est Abraham ex circumcisione carnis, et ex caeremoniis nudam carnem tangentibus? subaudi, nihil. Hujus responsionis mox causam reddit vers. 2, dicens: « Si enim Abraham ex operibus (ex circumcisione sui et suorum) justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum: » hoc est, si enim ex operibus carnis jam dictis justitiam consecutus esset, habuisset gloriam, sed non apud Deum, jam autem certum est eum etiam apud Deum gloriam habuisse, scriptum est enim: « Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. » Ergo non ex operibus carnis, sed quia credidit, id est ex fide, justitiam consecutus est. Hinc ergo patet Apostolum maxime de operibus caeremonialibus loqui. Possunt tamen generatim opera accipi, quaecumque solis naturae viribus sine fide et gratia Christi sunt facta, uti communiter exponunt interpretes, sicut dicam vers. 4 et 5, haec enim a negotio justificationis excludit Apostolus.


Versus 2: Si Enim Abraham Ex Operibus Justificatus Est

2. SI ENIM ABRAHAM EX OPERIBUS JUSTIFICATUS EST, HABET GLORIAM, SED NON APUD DEUM. — q. d. Si Abraham tantum habet eam justitiam, quae ex operibus est legis aut naturae, seclusa fide, sane ea parva est et politica, tantum habens gloriam et laudem justitiae apud homines, qui opera externa vident et mirantur; non autem apud Deum, qui internam mentem et fidem videt et aestimat, in eaque collocat veram justitiam.


Versus 3: Quid Enim Dicit Scriptura?

3. QUID ENIM DICIT SCRIPTURA? — Probat Paulus ex Scriptura, Genes. XV, quod Abraham justitiam et gloriam apud Deum adeptus sit, non ex operibus legis, sed ex fide.

CREDIDIT ABRAHAM DEO — promittenti sibi et Sarae conjugibus, senibus, sterilibus, infirmis et impotentibus ad generandum, semen, id est posteritatem, tum carnalem ex Isaac, tum spiritualem ex Christo, credentium et Christianorum. Unde hoc credere « reputatum est illi ad justitiam, » quia hic actus fidei in Abrahamo fuit valde heroicus, ut patebit vers. 18.

ET REPUTATUM EST ILLI AD JUSTITIAM. — Genes. XV, 6, in Hebraeo habetur ויחשבה לו צדקה vajacschebeha lo tsedaka, id est, et reputavit illam, scilicet fidem, Deus illi ad justitiam: non quasi justitia Christi, id est Christo inhaerens, per fidem imputetur Abrahae et nobis, nosque justos formaliter non efficiat, sed denominet, uti fingunt Novantes. Sic enim dixisset Scriptura: Imputavit Deus Abrahae justitiam Christi; jam autem contrarium dicit, scilicet quod Deus ipsi Abrahae fidem, non Christi, sed ipsiusmet Abrahae, imputarit ad justitiam. Sensus ergo hujus phrasis est: Fides tam Abrahae quam nostra, quae ex natura sua, uti actus est hominis, non est justitia, nec justitiam parere aut producere potest, a Deo tamen acceptatur ad justitiam tam Abrahae, quam nobis tribuendam; ut scilicet propter hanc fidem, Deus Abrahae et nobis justitiam largiatur et infundat, reputetque nos justos, amicos et filios suos. Et hoc est, quod subdit Apostolus vers. 5: « Secundum propositum gratiae Dei, » id est secundum gratiosam, benevolam et liberalem Dei voluntatem, quae statuit, ut per actum fidei formatae, id est per contritionem, gratia justitiaque detur sine operibus, id est sine merito operum: reputari enim dicitur quando pro tali, quod in se tale non est, uti voluntas pro facto reputari dicitur. Ita Concilium Tridentinum, sess. VI. Ubi nota plane aliud est imputare fidem ad justitiam, vel pro justitia, aliud imputare justitiam, ut patebit vers. 6.

Alii sic explicant, q. d. Paulus: Abrahae fides reputata est ei pro justitia, scilicet inchoata, id est pro via et dispositione ad justitiam.

Verum quia S. Jacobus, cap. II, 23, addit: « Et amicus Dei appellatus est, » hac de causa, justitia hic non inchoata, sed completa accipienda videtur.

Dices: Abraham jam erat justus, et per hoc credere, tantum factus est justior et sanctior; quomodo ergo concludit Apostolus: Si Abraham ex fide factus est justior, ergo necesse est ut impius et peccator per fidem pariter justificetur fiatque justus? Alia est enim ratio primae, alia secundae justificationis: alioque modo justificantur peccatores, alio justi, dum fiunt justiores.

Respondent aliqui, negando Abraham fuisse justum: ita Anselmus et S. Augustinus, praefat. in Psal. XXXI. Verum Abraham jam tum fuisse justum, sat patet Genes. XV, 1; ad Hebraeos XI, 8, et idipsum docent passim alii interpretes.

Unde respondet secundo Pererius, esse hic argumentum a minori ad majus: Si Abraham jam justus adeptus est augmentum justitiae non per opera legis, sed per fidem, qua credidit Deo promittenti magnam seminis posteritatem, Genes. XV, ergo multo magis initium justitiae, seu primam justificationem, adipisci non possumus viribus naturae, sed gratiae tantum et fidei jam in Christum et per Christum propositae, uti vers. 5 et sequenti explicat Paulus. Haec expositio est probabilis.

Tertio et optime, respondet Toletus: haec verba « credidit Abraham, » etc., referenda esse non tantum ad immediate praecedentia, sed ad omnia antecedentia, Genes. XII et XIII. Vult enim Scriptura Abrahamum, qui pater est credentium et justorum, statuere exemplar justificationis, tum impii, ut docet hic Paulus, vers. 5, tum justorum, ut docet Paulus, vers. 20 et seq., et Jacobus, cap. II, vers. 23. Vult ergo sacra Scriptura dicere et asserere, Abrahamum tam primo justificatum esse per fidem, cum primo Deo credidit, quam secundo justificatum esse, hoc est, justiorem factum esse, et in justitia accepta crevisse, per fidem, qua secundo et deinceps Deo dicenti, loquenti, promittenti et praecipienti credidit.

Nota in Abrahamo non fuisse fidem nudam, sed sperantem, diligentem, invocantem, obedientem, et vestitam charitatis et obedientiae operibus, quibus Deum vocantem secutus est, peregrinans tanto tempore per tot labores in Chanaan, quibusque postea obtulit Deo filium suum Isaac in holocaustum, ut docet S. Jacobus, II, 23; et Paulus, Hebr. XI, 8; et Moses, Genes. cap. XII, vers. 1 et seq.

Dices: Abraham hic sua fide non credidit in Christum, sed in Deum promittentem sibi semen; quomodo ergo ex hac Abrahae fide, qua ipse justificatus est, infert hic Apostolus ad justificationem nostram requiri fidem in Christum?

Respondeo, Abraham etiam in prima sua justificatione credidisse in Christum. Hoc enim licet in Genesi non exprimat Moses, tamen ex hoc aliisque Pauli locis, atque ex Evangeliis idipsum certo constat. Passim enim Evangelistae et Paulus docent neminem post lapsum potuisse justificari sine fide in Christum propitiatorem. In secunda vero justificatione non est necesse, quod Abraham actu explicito crediderit in Christum, uti nec jam idipsum in secunda nostra justificatione necessarium est.

Rursum ex fide Abrahae in Deum promittentem semen, recte infert Apostolus fidem nostram in Christum, quia fides jam requisita a Deo ad justitiam, est fides in Christum; Genes. autem XV, Deus ab Abrahamo tantum requisivit et exegit fidem seminis sui.

Adde Abrahamum, dum credidit hoc semen, implicite credidisse in Christum, qui primus, imo principium et finis erat in hoc semine Abrahae promisso. Denique credere ex tam impotentibus parentibus, Abrahamo scilicet et Sara, nasciturum tale semen, tum carnale, tum spirituale, quod credidit Abraham, arduus fuit fidei actus et amplissimus, omnia alia credenda tacite complectens. Unde recte proponitur tam a Mose, quam a Paulo quasi exemplar fidei, etiam primo justificantis.

Quaeres, an Paulus hic de eadem justificatione loquatur, de qua loquitur Jacobus, cap. II, vers. 23, cum ait Abraham ex operibus justificatum esse. Negat Toletus et alii nonnulli: putant enim Paulum loqui de prima justificatione, quae non est ex operibus, id est ex merito operum: Jacobum vero loqui de secunda justificatione, seu de justitiae augmento; hoc enim meremur per opera bona.

Verum melius censent alii, tam Paulum quam Jacobum de utraque justificatione, prima scilicet et secunda loqui. Primo, quia uterque producit justificationis Abrahae exemplum: haec autem justificatio Abrahae, tam prima, quam secunda accipi debet, uti paulo ante ostendi. Secundo, quia Jacobus profert exemplum Raab, quae impia erat et meretrix. Ergo cum ipse sit Abrahae eam adeptam esse justitiam, primam intelligit. Fuse idipsum ex testimonio S. Augustini et aliorum Doctorum probat Gabriel Vasquez, tom. II, in I-II, disp. 210, cap. VIII. Paulus ergo cum excludit a justificatione opera, intelligit opera viribus naturae facta, ut dixi cap. III, vers. 30. Jacobus vero dum ad justificationem requirit opera, intelligit opera ex fide et gratia facta: haec enim ad utramque justificationem requiruntur; quia tam acquirendae, quam augendae justificationis in hoc aequa est ratio, sed in modo est differentia: ad primam enim justificationem opera tantum disponunt, secundam vero merentur non quatenus sunt opera hominis, vel naturae, sed quatenus fiunt ex fide et gratia Christi (sic enim non hominis, sed Christi Deique sunt opera). Unde sub fide ea Paulus complectitur.

Atque haec est causa, cur tam secunda, quam prima justificatio dicatur fieri gratis. Sicut enim gratis facti sumus justi, ita gratis quoque justificari dicimur, eo quod gratis fidem et gratiam, qua meremur secundam justitiam, id est justitiae augmentum, accepimus: « Quid enim aliud, » ait S. Augustinus, « Deus dum nostra opera, quam sua dona coronat? » Quo sensu Apostolus quoque vitam aeternam, quam tamen meremur, vocat gratiam, cap. VI, vers. ultim. Denique hinc docent Theologi, actum fidei esse meritorium in homine justificato, uti fuit in Abrahamo.


Versus 4 et 5: Ei Vero Qui Non Operatur, Credenti Autem

4. EI AUTEM QUI OPERATUR, MERCES NON IMPUTATUR SECUNDUM GRATIAM, SED SECUNDUM DEBITUM. 5. EI VERO QUI NON OPERATUR (id est qui non affert sua opera suae naturae viribus facta, nec ex iis quaerit aut sperat justitiam, quasi mercedem iis debitam), CREDENTI AUTEM IN EUM QUI JUSTIFICAT IMPIUM, REPUTATUR FIDES EJUS AD JUSTITIAM (id est hic per fidem justificatur, ut dixi vers. 3) SECUNDUM PROPOSITUM (id est liberale decretum) GRATIAE DEI. — De hoc proposito plura dicam cap. VIII, vers. 28. Haec est argumentatio Apostoli: Abraham justificatus est gratis per fidem, quia scilicet credidit Deo, qui sua gratia justificat impium; non autem, quia bene suo marte operatus est, aut quia suis bonis operibus meritus est hanc justitiam: ergo et nunc haec justificatio impiis et peccatoribus obtingit, non ex eorum operibus et meritis, sed gratis ex fide Christi, quem Deus proposuit nobis redemptorem et propitiatorem. Nam quod datur per fidem et gratiam, non merces est, sed gratia: quod vero datur pro operibus sive pro merito operum, merces est, non gratia. Cum ergo justificatio Abrahae et nobis obtingat gratis per fidem, sequitur eam non obtingere ex operibus, ut operum et meritorum nostrorum sit merces.


Versus 6: Sicut Et David Dicit Beatitudinem Hominis

6. SICUT ET DAVID DICIT (Psal. XXXI, 1) BEATITUDINEM HOMINIS (graece μακαρισμόν, id est beatificationem, scilicet justificationem, illius hominis esse, id est beatum et justum esse hominem illum), CUI DEUS ACCEPTO FERT (graece λογίζεται, id est censet, reputat, ascribit) JUSTITIAM (hoc est, quem Deus censet et reputat esse justum) SINE OPERIBUS, — id est, non ex virtute aut merito operum, sed ex propria sua gratia.

Nota haec tria idem esse Apostolo, scilicet reputari, imputari et accepto ferre justitiam, eumque hac phrasi uti, quia potissimus effectus justitiae est Deo placere, Deo esse gratum et acceptum, a Deo reputari pro amico, justo et sancto. Deus enim justificans gratuito remittit peccata et acceptat hominem ad suam amicitiam, ideoque infundit homini inhaerentem justitiam, sicut rex munificus, quem Equitem sibi socium creat, dat ei vellus aureum: idque vel ex eo patet, quod vers. 3, 4, 5, dicit Apostolus fidem, quae homini utique inhaeret, imputari, id est acceptari, ad justitiam; et operanti mercedem imputari, id est computari pro debito; quia revera omnium judicio et computu debetur operario merces, operi promissa. Unde Budaeus: λογίζεσθαι, inquit, verbum est arithmeticum, sicut ἁρμόζειν, musicorum, ἀναλογεῖν, geometrarum: λόγος enim rationem et computum significat. Sicut ergo merces, quae computatur et numeratur fossori aut messori, non per mercedis imputationem vel aestimationem, sed per propriam laboris computationem, rationem et aestimationem, est merces; ita pariter justitia a Deo nobis computata et annumerata non per solam computantis imputationem, sed per seipsam, suamque intrinsecam rationem, computatur, aestimatur, et reipsa est vera et realis justitia.

Secundo, idipsum patet ex eo quod, vers. 8, simili modo dicit Apostolus, peccata imputari homini. Certum est enim, teste Calvino, peccata revera inhaerere homini peccatori. Sic violatio voti dicitur reputari in peccatum, Deuter. XXIII, 21; et Deut. XXIV, 15, detentio mercedis alienae dicitur reputari in peccatum. Constat autem haec non tantum reputari, sed etiam revera in se esse peccata. Nec enim Deus, qui juste judicat, in peccatum reputare et quasi peccatum punire potest opus aliquod, quod vere in se non est peccatum. Unde evidens est, hanc justitiam, quam Deus nobis reputat, imputat et computat, non esse justitiam Christi nobis imputatam: haec enim homini est extrinseca; justitia autem nostra nobis est intrinseca et inhaerens, sicut et peccatum, dum peccamus, nobis intrinsecum est, intimeque inhaeret.

Dicitur tamen haec justitia nobis a Deo reputari vel imputari, quia Deus in homine vere reputat, imputat et aestimat id quod in homine est et existit, non autem id quod in eo non est, sed inesse putatur et fingitur. Est enim Deus verissimus aestimator ac ponderator omnis justitiae et peccati, virtutis et vitii. Imputare ergo Deum alicui justitiam, est Deum aestimare eum esse justum, quia scilicet ei Deus condonavit peccata, et justitiam inhaerentem infudit.

Dices: Si ita est, cur ergo Paulus idipsum hic clare non expressit? cur non dixit inhaerere nobis justitiam, potius quam reputari? Respondeo: Paulus toties hic utitur verbo imputandi, quia eo usus erat Moses in fide Abrahae: haec enim Abrahae, ut ait Moses, reputata est ad justitiam. Hoc enim fidei et justificationis Abrahae exemplum hic perurget Apostolus, ideoque verbis Mosis mordicus insistit: Abrahae autem non dicitur imputata justitia Christi, sed fides propria, ut patet ex ipsis Mosis et Pauli verbis.

Nil ergo habent hic Novantes pro sua justitia imputativa Christi: imo potius contrarium hinc evincitur. Fides enim Abrahae non fuit imputata illi in se, quasi haec fides Christo, vel alicui alteri fuerit propria; Abrahae vero fuerit a Deo imputata, quia haec fides Abrahae fuit propria, non aliena, non imputata, illique vere et proprie inhaesit; sed fides haec dicitur illi imputata ad justitiam, quia ratione et respectu fidei quam Deus acceptavit, tribuit ei et donavit justitiam. Λογίζεσθαι enim, a λόγος, significat cum ratione, vel ob rationem aliquam aliquid aestimare. Sic hic Deus aestimavit, acceptavit, habuit Abraham justum, et acceptando fecit eum justum justitiamque inhaerentem ei infudit, respectu et ratione fidei illius, quia scilicet ipse credidit Deo promittenti rem tam novam, arduam, naturaliter impossibilem et incredibilem: quod ita Deo placuit, ut eum ad suam amicitiam acceptarit, eumque gratia et justitia sua dignatus sit. Atque haec est causa, cur Moses in justificatione Abrahae usus sit verbo חשב chasab, sive λογίζομαι, id est aestimare, imputare.


Versus 7: Beati Quorum Remissae Sunt Iniquitates

7. BEATI QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES. — gratuita nimirum condonatione, non meritis operum: hoc enim vult probare Paulus, et hoc proprie est remittere offensas et peccata; scilicet gratis ea condonare.

ET QUORUM TECTA SUNT PECCATA. — « Tecta, » non quasi peccata in justo maneant et lateant, ut vult Calvinus; vel quod Deo dissimulante non imputentur ad poenam, ut vult Lutherus. Hoc enim non patitur perspicax et integra Dei justitia. Sed « tecta, » id est obliterata, obruta; ita ut non sint, nec existant amplius, quomodo tegitur hiatus terrae injecta, et nuditas tegitur vestibus, et maculae atrae teguntur et auferuntur albo colore inducto. Ita se explicat David, Psal. L. cum ait: « Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. » Quod enim sic omnino tectum est, ut nec a Deo videatur, hoc omnino non est. Ita S. Augustinus, lib. I Contra duas epistol. Pelagian., cap. XIII: « Tecta, » ait, « sunt peccata, non quasi ibi sint cooperta et vivant, sed tecta sunt et abolita sunt. Si texit peccata Deus, noluit advertere; si noluit advertere, noluit animadvertere, noluit punire, noluit agnoscere; maluit ignoscere; » si ignovit peccata, ergo sustulit. Sic et Nazianzenus, orat. in S. Lavacrum, et Gregorius, in Psal. II paenitentialem, dicunt peccata tegi a Deo in justificatione, eo modo, quo vulnera a medico teguntur emplastro, per quod plane curantur et abolentur, ita ut nusquam appareant. Origenes quoque hic et Theodoretus, in Psal. XXXI, dicunt tegere peccatum, significare peccatum ita stirpitus eradicare, ut ne vestigium quidem remaneat.

Notat Origenes hic et S. Ambrosius, lib. II De Paenitent., cap. V, peccatum per paenitentiam remitti, sed per bona opera tegi. Unde et S. Gregorius, hom. 4 in Ezech.: « Peccata, » inquit, « tegimus, cum bona facta malis actibus superponimus: quando ergo abdicamus mala quae fecimus, et eligimus bona quae faciamus, quasi tegumen ei rei superducimus, quam erubescimus videre. » Hic sensus tropologicus est.

Secundo, S. Hieronymus, in Psal. XXXI, dicit peccata tegi, quia peccata, inquit, quae hic deleta sunt per paenitentiam, in die judicii non manifestabuntur, sed tegentur et celabuntur. Verum hoc sane accipi debet; nam in die judicii omnia cujusque opera revelabuntur et judicabuntur. Unde et peccata, licet per paenitentiam remissa, tunc manifestabuntur (hoc enim exigit publicum, plenum et exactum tam de peccatis, quam de eorumdem paenitentia, Dei Christique judicium). Dicuntur tamen tegenda, quia per paenitentiam tecta et condonata declarabuntur; itaque paenitenti non ad ignominiam, sed ad laudem et gloriam cedent.

Tertio, Gregorius Nazianzenus, orat. in S. Baptisma...

Quinto, S. Hieronymus, in Psal. XXXI: Peccata, inquit, remittuntur per baptismum, teguntur per charitatem, non imputantur per martyrium.

Quarto, alii apud Ambrosium in Apologia David, cap. IX, dicunt peccata remitti per baptismum, tegi vero per confessionem et paenitentiam. Idem Ambrosius, ibid. cap. XXIII, asserit peccata remitti ratione gratiae, tegi ratione charitatis, deleri ratione sanguinis Christi.

Quinto, et genuine, peccata dicuntur remitti per Dei condonationem, tegi vero per infusionem justitiae, id est gratiae et charitatis: haec enim sunt vestes spirituales et pulcherrimae, quibus animae nuditas per peccatum inducta tegitur et ornatur. Haec est enim stola illa prima, qua indutus est filius prodigus, Lucae XV; haec enim est vestis nuptialis, de qua dicit Christus, Matth. XXII: « Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? »


Versus 8: Beatus Vir Cui Non Imputavit Dominus Peccatum

8. BEATUS VIR, CUI NON IMPUTAVIT DOMINUS PECCATUM.

Nota to non imputavit non sic esse accipiendum, quasi homo peccet, et tamen Deus ei hoc peccatum non imputet, hoc enim implicat. Sensus ergo est: Beatus est vir cui Deus peccatum condonavit, et consequenter non amplius illud ei imputat; quemque deinceps Deus protegit ne faciat peccatum, quod illi imputet: ratio enim peccati in eo sita est, quod sit offensa Dei, quodque illud Deus nobis imputet ad culpam et poenam, maxime aeternam. Dico aeternam: nam remissa culpa, justam satisfactionem exigit Deus pro poena temporaria, quam vult peccantem luere. Cui ergo Deus offensam non imputat ad culpam, hoc ipso eamdem illi condonat et aufert. Ita B. Justinus, in fine Dialogi contra Tryphon.: « Beatus, inquit, cui non imputabit Dominus peccatum, hoc est, cui paenitenti peccata remittet: non autem sicut praedicatis vosmetipsos fallentes, etiamsi peccatores fuerint, modo Deum noverint, non imputabit eis Deus peccata. »

Notat Nazianzenus, oratione in S. Baptisma, Deum tunc non imputare peccatum, quando opus in se vitiosum non deputat culpae, ob ignorantiam vel rectam intentionem operantis.

Secundo, S. Augustinus, lib. De Diligendo Deo, cap. XII, asserit quod remittere peccata, sit ea non ulcisci; tegere vero peccata, sit eadem non improperare; non imputare autem peccata, sit plane et ex corde illa condonare, cum scilicet Deus eum qui peccavit, ita diligit ac si nunquam peccasset.

Tertio, Origenes: Peccata, inquit, remittuntur, cum ab iis peccator per paenitentiam se avertit; teguntur, cum bonis operibus obruuntur; non imputantur, cum omnis peccati radix ex animo evellitur. Idem habet quoque Nazianzenus supra.

Quarto, Lyranus: Peccata, inquit, non imputare, est ea non deputare ad aeternam poenam, sed remittere et condonare tam culpam, quam poenam aeternam.

Sexto et genuine, Deum non imputare alicui peccatum, est aliquem non habere peccatum: ex eo enim quod quis peccatum non habeat, sed vitet et caveat, sequitur quod Deus illi peccatum imputare non possit. Ponit enim hic Psaltes duas beatitudines hominis justi. Prior est, de qua dicit: « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, » q. d. Beati sunt qui a peccatis sunt expurgati, justificati et charitatis stola tecti et amicti. Posterior, cum mox subdit: « Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, » q. d. Beatus, imo beatior est, qui postquam a peccatis expurgatus est, juste deinceps vivit, omnique studio vitat peccata, ita ut nihil mali faciat, quod ei Deus in peccatum imputare possit.


Versus 9: Beatitudo Ergo Haec In Circumcisione Tantum Manet?

9. BEATITUDO ERGO HAEC IN CIRCUMCISIONE TANTUM MANET, AN ETIAM IN PRAEPUTIO?

Graece non est verbum manet, sed tantum ἐπὶ τὴν περιτομὴν ἢ καὶ ἐπὶ τὴν ἀκροβυστίαν, id est, in circumcisionem, an etiam in praeputium; supple, cadit et convenit haec beatitudo? q. d. Justitia haec, quae, teste Davide, nos beat, quaeque inchoata est beatitudo, an ad solos circumcisos, puta Judaeos, manavit, an etiam ad praeputiatos, puta Gentiles? Interrogatio haec Apostoli, more Hebraeo, non interrogatio, sed acris et vehemens est assertio et conclusio, q. d. Ex citatis Davidis verbis, « Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, » clare concludere potestis, o Judaei, quod haec ejus beatitudo et justitia non ad solos circumcisos, sed etiam ad Gentiles pertineat, tum quia verba ejus indefinita sunt et generalia, tamque viro Gentili, quam Judaeo conveniunt; tum quia dicit beatitudinem et justitiam nostram sitam esse, non in operibus legis, sed in liberali clementia et condonatione Dei, qui gratis nobis remittit peccata. Justificatio ergo opus est non legis, quam vobis arrogatis, o Judaei, sed gratiae, quae communis est omnibus, tam Gentibus quam Judaeis.

DICIMUS ENIM, QUIA REPUTATA EST ABRAHAE FIDES AD JUSTITIAM.

Est secunda ratio, qua probat Paulus justitiam non ad solos Judaeos, sed etiam ad Gentiles pertinere: hanc enim suam conclusionem, quae totius epistolae est scopus, non tantum Davidis, sed et Abrahae testimonio probat. Est autem haec Apostoli ratiocinatio: Abraham ante legem, imo ante circumcisionem justificatus est, non ex circumcisione aliisque operibus legis, utpote quae nondum erant, sed ex fide: unde et circumcisionem postea accepit, ut esset signum justitiae acceptae per fidem: ergo justitia haec non est ex lege et circumcisione, nec pro lege et circumcisione sola, sed pro omnibus qui fidem Abrahae sectantur.


Versus 10: Quomodo Ergo Reputata Est?

10. QUOMODO ERGO REPUTATA EST? IN CIRCUMCISIONE, AN IN PRAEPUTIO? NON IN CIRCUMCISIONE, SED IN PRAEPUTIO.

« Quomodo, » id est, in quo statu, circumcisionis scilicet, an praeputii, judaismi, an gentilismi, ut hic se explicat Apostolus, q. d. Circumcisusne erat Abraham, an praeputiatus, cum justificatus est? certum est, quia praeputiatus erat: ergo justitia Abrahae non tantum pertinet ad vos, o Judaei, sed etiam ad praeputiatos Gentiles. Rursum ergo Abraham est justificatus, non ex circumcisione, nec ex operibus legis, ex quibus vos, o Judaei, dicitis petendam esse omnem justitiam, sed ex fide et gratia quae communis est tam incircumcisis quam circumcisis. Vides hic Apostolum passim tantum velle a justificatione excludere opera et caeremonias legis, non autem opera quae manant ex fide et gratia Christi.


Versus 11: Et Signum Accepit Circumcisionis

11. ET SIGNUM ACCEPIT CIRCUMCISIONIS, SIGNACULUM JUSTITIAE FIDEI, QUAE EST IN PRAEPUTIO.

Prosequitur suam assertionem Apostolus, taciteque eam probat, q. d. Adeo Abraham non est justificatus in, vel ex circumcisione, ut circumcisionem post justitiam acceperit, ad hoc ut esset signum justitiae, quam adeptus est ipse per fidem ante circumcisionem, cum adhuc esset praeputiatus.

Nota, ex Genes. XVII, circumcisionem primario fuisse signum foederis, quod pepigit Deus cum Abraham, quo sanxit in semine ejus, scilicet Christo, benedicendas esse omnes gentes.

Secundo, circumcisio fuit signum distinguens Abrahae posteros ab aliis gentibus.

Tertio, circumcisio, ut ait hic Apostolus, fuit « signaculum justitiae fidei, » id est fuit sigillum, quo claudebatur et occultabatur quasi secretum ingens, justitia fidei revelanda per Christum, inquit Origenes.

Quarto, et proprie ad mentem Pauli hic, S. Chrysostomi, Theodoreti, Theophylacti, Œcumenii, Augustini (lib. II De Nuptiis et Concupisc., cap. II), et Cyrilli (lib. IV in Joannem, li): circumcisio erat signaculum, graece σφραγίς, quod respondet Hebraeo חותם chotam, id est sigillum justitiae, quo scilicet testificabatur Deus Abrahae justitiam certam esse ac legitimam, justitiam, inquam, adeptam ante per fidem, cum adhuc esset praeputiatus.

Ubi nota: Licet in Abrahamo ita se res habuerit, in posteris tamen ejus secus fuit: nam in iis circumcisio non fuit signaculum justitiae acceptae, sed potius accipiendae.

QUAE EST IN PRAEPUTIO. — Addit hoc, ut significet Abrahamum per praeputium designatum fuisse patrem omnium gentium (hae enim habent praeputium), id est ipsum praeputium significasse eum fore patrem omnium gentium, sicut circumcisio significavit eum patrem fore Judaeorum, utpote pariter circumcisorum. Vide simile cap. VI, vers. 4, et cap. VII, vers. 4.

UT SIT (Abraham) PATER OMNIUM CREDENTIUM PER PRAEPUTIUM, — id est omnium in praeputio manentium, omnium praeputiatorum, puta omnium Gentilium, ut eorum fides eis reputetur ad justitiam, et ex fide sua illi quoque justificentur, sicut Abraham ex fide sua justificatus est.

Nota: Abraham dicitur pater Gentilium credentium, non naturalis et carnalis, sed spiritualis et mysticus: quia scilicet iis omnibus illustre fidei exemplum dedit. Rursum, quia posteris ejus secundum fidem et spiritum, iis scilicet, qui fidem Abrahae imitaturi essent, promissa est a Deo benedictio, justitia et salus; hancque promissionem primus inter omnes patres a Deo accepit Abraham, et nomine omnium posterorum acceptavit: omnium, inquam, tam Gentilium, quam Judaeorum. Nam Abraham, cum hanc promissionem accepit, incircumcisus erat et Gentilis.


Versus 12: Et Sit Pater Circumcisionis

12. ET SIT PATER CIRCUMCISIONIS, NON IIS TANTUM QUI SUNT EX CIRCUMCISIONE, SED ET IIS QUI SECTANTUR VESTIGIA FIDEI, QUAE EST IN PRAEPUTIO PATRIS NOSTRI ABRAHAE.

q. d., ait Anselmus: « Et sit pater circumcisionis, » id est circumcisorum, puta Judaeorum; et non tantum horum, sed etiam omnium credentium, licet circumcisi non sint qui sectantur fidem Abrahae: ut sit repetitio prioris sententiae, complectens utrosque Abrahae posteros, scilicet, Gentiles, et Judaeos credentes, quorum pater spiritualis est Abraham.

Secundo, S. Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius et Toletus sic exponunt, q. d. Ut Abraham sit « pater circumcisionis, » id est circumcisorum, non eorum qui tantum exteriorem habent in carne circumcisionem, sed eorum qui cum carnis circumcisione sectantur quoque vestigia fidei Abrahae. Si enim hanc ejus fidem non sectentur, licet carne circumcisi sint, non censebuntur Abraham habere patrem. Nam, ut ait Apostolus, cap. IX, vers. 8: « Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. » Verum hic sensus non satis verbis Apostoli respondet, planeque invertit et trajicit voculam tantum.

Tertio ergo, plane et genuine, circumcisionem proprie videtur hic accipere Apostolus, non autem metonymice, pro ipsis circumcisis. Sic enim dicere debuisset: Et sit pater credentium per circumcisionem, sicuti dixit: « Ut sit pater credentium per praeputium; » jam autem ita non loquitur, sed mutat phrasim dicens: « Et sit pater circumcisionis. » Pater ergo, id est auctor et institutor circumcisionis, q. d. Abraham accepit signum circumcisionis, ut scilicet esset ipse signaculum justitiae acceptae per fidem, cum adhuc esset praeputiatus. Unde factum est, ut Abraham fuerit pater credentium Gentilium, fuerit quoque pater, id est auctor et institutor circumcisionis; circumcisionis, inquam, quae fuit signum foederis inter Deum et Abraham, ejusque posteros initi, quo scilicet testabatur Deus se patrem fore, protectorem et amicum Abrahae ejusque posterorum, quodque eos benediceret, justificaret et salvaret, sicuti benedixerat, justificaverat et salvaverat Abrahamum.

Porro circumcisio tale fuit signum, « non iis tantum qui sunt ex circumcisione, » id est, non solis Judaeis, « sed et iis (Gentilibus) qui sectantur vestigia fidei, quae est (id est, quae fuit et apparuit) in praeputio patris nostri Abrahae, » cum scilicet Abraham adhuc esset praeputiatus et Gentilis. Hisce enim verbis explicat Apostolus cur Abrahamo incircumciso circumcisio data sit in signaculum justitiae, nimirum ut significaret quod, sicut Abraham ante circumcisionem est justificatus et benedictus per fidem, sic et omnes qui Abrahae fidem imitarentur; etiamsi circumcisi non essent, justificandi et benedicendi forent per fidem. Paulus, inquit Cyrillus, lib. IV in Joan., cap. li: « In signum fidei, quam in praeputio habuit Abraham, ei circumcisionem datam asseruit: voluit enim vocationem et justitiam fidei, omni legali mandato priorem et superiorem ostendere, ut facilius persuaderet Hebraeis ne justitiam fidei, praevaricationem legis putarent, sed reditum quemdam atque recursum in priorem hominis statum. »

Ubi nota, sub circumcisione Apostolum intelligere totam legem veterem omnesque legis caeremonias et opera, quia circumcisio horum omnium initium erat et professio: sicuti jam baptismus est professio Christianismi totiusque legis Evangelicae. Dum ergo Apostolus circumcisionem a justitia Abrahae et posterorum excludit, hoc ipso omnia legis opera omnesque caeremonias a justitia excludit. Sicut vers. 4, ἐργαζόμενον vocavit eum qui circumcisionem aliasque legis caeremonias observat, ita nunc πίστιν et πιστεύοντα, vocat eum qui credit habetque fidem et opera moralia, etiamsi caeremonialia non habeat.


Versus 13: Non Enim Per Legem Promissio Abrahae

13. NON ENIM PER LEGEM PROMISSIO ABRAHAE.

Supple, contigit, sed ante legem et ante circumcisionem; hanc enim accepit Gen. XVII, promissionem vero accepit Gen. XII, licet ea repetita sit post circumcisionem, Gen. XXII. Promissio vero haec est, quae sequitur: « Ut haeres esset mundi. » Probat Apostolus hic id, quod praecessit, scilicet Abraham patrem esse omnium credentium, etiam praeputiatorum, et consequenter justitiam nobis obtingere non per circumcisionem et legem legisque opera, sed per fidem. Probat autem idipsum ex promissione facta Abrahae, hoc argumento: Abrahae promissa fuit benedictio, id est justitia et salus omnium gentium, non per legem et circumcisionem, sed ante eam, ex eo, quia credidit Deo; ergo posteri Abrahae hujus promissionis, benedictionis et justitiae participes quoque fient, non per opera legis, sed per fidem. In fide enim, non in lege hanc justitiam constituere voluit Deus; et in fide, non in lege, imo ante legem justitiam hanc accepit Abraham, ut esset exemplar posterorum, significans eos, non ex lege, sed ex fide pariter justificandos esse.

UT HAERES ESSET MUNDI, — ut scilicet in semine ejus benedicerentur omnes Gentes. Haec enim est promissio facta Abrahae, Gen. XXII, 18, ut nimirum Abrahae fides, benedictio et filius, scilicet Christus, omnes Gentes sibi subigeret, sicque regnum Christi per omnes gentes dilataretur, uti dicitur Psal. II, 8: « Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. » Ita Chrysostomus, Theophylactus. Sic ergo Abraham haeres est mundi, quia totum mundum habet pro filiis, et sic quasi universo mundo potitur, sed per filium suum, puta per Christum, perque « justitiam fidei, » id est fide acceptam. Haec enim fides et justitia Abrahae et Christi pervasit et occupavit omnes gentes, et haec est promissio, benedictio et haereditas Abrahae, scilicet Ecclesia toto orbe diffusa, quae est regnum fidelium, in quo rex est Christus, pater et patriarcha est Abraham.

Nota hic justam et amplam mercedem fidei et obedientiae Abrahae. Abraham enim credidit et obedivit Deo se evocanti ex Ur Chaldaeorum, atque pro Deo parvam, quam in Ur habebat, haereditatem dereliquit, sed pro ea accepit haereditatem totius Chananaeae, imo totius mundi. Tam liberalis est Deus, tamque magnifice suos remuneratur.


Versus 14: Si Enim Qui Ex Lege Haeredes Sunt

14. SI ENIM QUI EX LEGE, HAEREDES SUNT: EXINANITA EST FIDES, ABOLITA EST PROMISSIO.

« Haeredes, » scilicet et promissionis et benedictionis Abrahae jam dictae.

Nota: To haeredes capi potest vel active et proprie; vel passive, ut idem sit quod ipsa possessio haereditaria, scilicet populus Christo et Abrahae in haereditatem promissus, uti praecessit. Aptius tamen priori modo, scilicet active, capitur. Urget et perurget Apostolus tam hic, quam Galat. III, 18, justitiam nobis obtingere ex fide, non ex lege et legis operibus: quia si per legem obtingeret, non per fidem, sequeretur ingens absurdum, scilicet fidem et promissionem Abrahae esse abolitam et abrogatam; Abrahae enim promissa est benedictio, non ex lege, utpote ante legem, sed ex fide, quia scilicet credidit Deo promittenti. Rursum, si ex lege datur justitia, ergo non ex promissione: pugnant enim lex et promissio, lex et fides (fides enim respondet promissioni, estque promissionis acceptatio et applicatio), quia promissio libera est et liberalis, quodque promissum est, datur liberaliter, gratuite et ex gratia; quod vero ex lege et operibus legis datur, id datur non gratuite, nec ex gratia, sed ex justitia et merito operum.


Versus 15: Lex Enim Iram Operatur

15. LEX ENIM IRAM OPERATUR.

Hic versus non videtur directe cohaerere cum praecedenti, remotius ergo ad vers. 13, more Hebraeo, est referendus. Reddit enim causam cur Abrahae non potuerit promissio, id est promissa salus et justitia, per legem obtingere: quia scilicet tantum abest ut lex haereditatem promittat, ut potius iram operetur. Est haec nova ratio probans per legem non obvenire nobis justitiam, quia scilicet lex non justitiam, sed iram operatur: quia nimirum lex causa et occasio est, non benedictionis, non justitiae, non haereditatis, sed praevaricationis et consequenter maledictionis, irae et vindictae divinae: si enim non esset lex, non esset praevaricatio legis; et quia lex quasi per antiperistasin, concupiscentiam accendit: nam semper nitimur in vetitum, intellige, nisi lex jungatur fidei et gratiae quae legem adjuvet et concupiscentiam reprimat: quod intendit Apostolus. Scopus enim est ostendere necessitatem fidei et gratiae Christi, ad eamque Judaeos omnesque homines deducere, ut justitiam et salutem assequantur.


Versus 16: Ideo Ex Fide, Ut Secundum Gratiam Firma Sit Promissio

16. IDEO EX FIDE, UT SECUNDUM GRATIAM FIRMA SIT PROMISSIO.

Deducit et concludit hunc versum Apostolus ex vers. 14, q. d. Ex lege non potest accidere nobis haereditas et justitia Abrahae: sic enim abolenda esset fides et promissio Dei; ergo ex fide ea nobis obvenit, puta per Christum, non per Mosen, idque « ut secundum gratiam firma sit promissio: » vel, ut habent Graeca, Syrus et quidam Latini codices manuscripti, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio, q. d. Ideo ex fide obtingit nobis justitia, ut illa sit nobis gratuita, sitque ex gratia, non ex debito et justitia, uti ita consequenter firma sit promissio, qua Deus, uti per gratiam liberaliter promisit, ita per gratiam gratuito et liberaliter praestat et donat nobis hanc justitiam.

Nota: Cum ait Apostolus: « Ut firma sit promissio, » non intelligit promissionem remissionis peccatorum in particulari, qua haereticus credit fide divina sibi remissa esse peccata per fidem et paenitentiam; nam nil tale habent verba Apostoli, sed hoc est glossema, quod apponunt Novantes; glossema, inquam, Aurelianense, quod textum evertit. Nam, ut alia taceam, nemini certo constat ut talem actum fidei divinae, vel paenitentiae habeat: potest enim credere fide naturali, non divina, et agi spiritu naturae, vel daemonis, putans se agi Spiritu Sancto. Quin vero sine speciali Dei revelatione constare nemini potest, se credere fide divina: multo minus certo constare potest cuipiam per talem actum, qui sibi incertus est, sibi remissa esse peccata. Loquitur ergo Apostolus de promissione facta Abrahae in genere, scilicet quod in semine ejus benedicerentur, id est justificarentur et salvarentur omnes gentes, non tantum Judaei ex eo carnaliter nati, sed et Gentes, quae spiritualiter ex eo per fidem nascuntur; quia Abraham quasi patrem in fide imitantur. Tantum enim vult dicere, hanc benedictionem, id est justitiam per fidem, non tantum promissam esse Judaeis, filiis Abrahae carnalibus, sed et Gentilibus, filiis spiritualibus; non autem vult dicere, mihi, tibi, isti in particulari promissam esse justitiam; sed tantum in genere et nonnisi sub conditione, et per consequentiam hujus syllogismi: « Omnibus, qui credunt et fidem Abrahae imitantur, promissa est benedictio, id est justitia; atqui ego credo; ergo mihi promissa est justitia. » Ubi major est de fide: verum minor non est certa de fide, sed tantum certa certitudine quadam morali et conjecturali, ac consequenter nec consequens est de fide, sed tantum conjecturale.

FIRMA SIT PROMISSIO OMNI SEMINI (posteritati Abrahae), non ei qui ex lege est solum (non soli Judaeo), sed et ei (Gentili) qui ex fide est Abrahae, (qui Abrahae patris fidem quasi genuinus ejus filius consectatur) QUI PATER EST OMNIUM NOSTRUM, — tam Gentilium, quam Judaeorum. Est, inquam, pater propagatione non carnis, sed fidei et spiritus. Nam dum Abrahae fidem imitamur, tunc ipse Abraham per Christum suam justitiam, gratiam et spiritum in nos quasi filios suos transfundit, nosque sibi adsciscit et adoptat.


Versus 17: Patrem Multarum Gentium Posui Te

17. SICUT SCRIPTUM EST (Genes. XVII), QUIA PATREM MULTARUM GENTIUM POSUI TE.

« Posui, » id est ponam et constituam te: more enim prophetico ob certitudinem rei futurae ponitur praeteritum pro futuro.

ANTE DEUM CUI CREDIDIT. — Primo, Œcumenius haec verba refert ad « sicut scriptum est, » q. d. Sicut scriptum est ante Deum, id est coram Deo, cui nos fides commendat; vel, sicut scriptum est ex persona Dei.

Secundo, Origenes sic explicat: « Ante Deum, » id est a Deo Abraham factus est pater noster.

Tertio, Anselmus: « ante Deum, » inquit, quia Abraham per fidem factus est pater, quae fides Dei oculis patet, non hominum.

Quarto, S. Chrysostomus, Theodoretus et Theophylactus Graecum κατέναντι, exponunt e regione, ex adverso, id est ad exemplum et similitudinem. Hanc enim sibi ex adverso opponunt et proponunt pictores, cum eam exprimere volunt, q. d. Paulus: Ad exemplum et similitudinem Dei, qui universalis est omnium pater, Abraham pariter factus est pater multarum gentium.

Quinto, alii sic explicant: « Posui te patrem ante Deum, » id est patrem spiritualem per generationem et cognationem spiritualem, quae coram Deo locum habet, et Deo nos gratos reddit. Sed hoc alienius et obscurius est.

Sexto, ergo planissime: « Posui te patrem ante Deum, » id est in praescientia et decreto divino, immobili, certo et irrevocabili; necdum enim Abraham actu erat pater multarum gentium, sed tantum in praescientia et praedestinatione Dei. Unde explicans subdit Paulus: « Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. » Ita S. Augustinus in Psal. CV.

QUI VIVIFICAT MORTUOS. — « Mortuos, » id est peccatores, ait Anselmus: sed hoc mysticum est.

Secundo, Ambrosius: « Mortuos, » inquit, id est ad generandum invalidos, senes, imbecilles, pene enectos et mortuos, quales erant Sara et Abraham, cum generarunt Isaac.

Tertio, S. Chrysostomus: Proprie, inquit, Deus vivificat mortuos, cum eos a morte resuscitat. Hisce enim verbis Paulus commendat Dei omnipotentiam, q. d. Sicut Deus potest suscitare mortuos, ita potest facere, ut Gentes natae in paganismo, spiritualiter renascantur per fidem, fiantque filii Abrahae, idque credidit Abraham, cum credidit Deo dicenti: « Patrem multarum Gentium posui te. »

Quarto, Toletus putat Apostolum hic respicere ad fidem Abrahae, qua jussus immolare filium Isaac, credidit quod Deus eum a se immolatum, a morte suscitaret. Verum de hac Abrahae fide non agit hic Paulus, nec Moses Genes. XVII, sed tantum de fide, qua credidit Abraham Deo primo promittenti, sibi ex Sara nasciturum esse Isaac, ut patet ex verbis Apostoli, maxime sequentibus, et ex Genes. XVII: nam immolatio Isaac praecepta fuit postea, Genes. cap. XXII. Tertius ergo sensus S. Chrysostomi magis litteralis et appositus esse videtur. Alludit tamen ad Isaac, quem Abraham immolavit, credens posse Deum illum a mortuis suscitare, ut explicat idem Paulus Hebr. XI, 19; quae suscitatio signum erat suscitationis Christi, cujus fide nos eramus justificandi, ut ait vers. 24. Licet enim, Genes. XVII, necdum reipsa immolatus et suscitatus esset Isaac, erat tamen immolatus et suscitatus in praescientia et praedestinatione Dei; atque per eum Abraham futurus erat pater multarum gentium.

ET VOCAT EA QUAE NON SUNT, TANQUAM EA QUAE SUNT. — Primo: Deus, ait Anselmus, vocat Gentes, « quae non sunt, » quia viles erant et nihili, utpote infideles, a Deo primo ente remotissimae, ut sint nobiles et fideles, adhaerentes Deo primo enti.

Secundo, Ambrosius: Deus, ait, vocat Gentes « quae non sunt » semen, ut sint semen et populus Abrahae.

Tertio, Pererius: Deus, ait, ab aeterno homines qui non erant, elegit ac praedestinavit ad vitam aeternam, quasi actu essent et quasi fuissent ab aeterno.

Quarto, alii sic explicant, q. d. Paulus: Deus ita clare et distincte videt ea quae non sunt, sed longe post futura sunt, sicuti videt et cognoscit ea quae jam actu sunt. « Vocat » ergo, id est videt et cognoscit, ut ea vocare possit. Hinc dicitur Eccli. XXIII: « Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et post perfectum respicit omnia. »

Quinto, planissime et optime, Deus « vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, » quia Deus aequale habet imperium in ea quae non sunt, atque in ea quae sunt, et ea quae non sunt facit ut sint: v. g. hic facit, ut Gentes, quae non erant, sint filii Abrahae.

Ubi nota: Dei vocare est creare et facere; omnia enim possibilia cum nondum actu sunt, sunt tamen et latent in omnipotentia Dei quasi in virtute et semine, et cum Deus suo jussu illa inde evocat, hoc ipso facit ut sint: Dei enim dicere et vocare est efficax, idemque est, quod nostrum facere. Ita S. Chrysostomus. Unde Graecum καλοῦντος τὰ μὴ ὄντα ὡς ὄντα, verti potest, qui vocat ea quae non sunt, quasi sint. Ita S. Augustinus in Psal. CV.

Sic Deus e tenebris et thesauris suae potentiae vocat (uti loquuntur Prophetae) famem, gladium, siccitatem, dum facit ut sint, dumque illa quasi famulos et lictores orbi et hominibus immittit. Inde enim sumpta est metaphora: quasi Deus evocans famem, pestem, gladium, dicat: Tu fames quasi satelles veni et puni tales impios homines; tu gladio lictor adesto, vade, plecte Flandriam; tu grando adesdum, percelle Franciam. Hoc significat Hebraeum קרא kara, id est vocavit. Sic « stellae, » inquit Baruch, cap. III, 34, « lumen dederunt in custodiis (id est, stationibus et excubiis: stellae enim sunt quasi milites Dei, ad ejus obsequium semper excubantes) suis: vocatae sunt et dixerunt (non verbo, sed facto et reipsa), adsumus. » Atque hinc dicitur Deus sabaoth, id est exercituum, quia omnes angeli, stellae creaturae quaevis, etiamsi non existentes, sunt exercitus Deo ad nutum obsequentes et pro eo depugnantes.


Versus 18: Qui Contra Spem In Spem Credidit

18. Qui (Abraham) contra spem (naturae et naturalis potentiae generativae) in spem (id est in rem speratam gratiae et promissionis divinae) CREDIDIT, UT (quod scilicet) FIERET PATER MULTARUM GENTIUM.

Nota: Sicuti sperare desperata, est sperare contra spem, sic et credere futura, quorum nulla est spes, est credere contra spem, quod scilicet seni Abrahae et sterili Sarae nascetur Isaac, quia idipsum promisit Deus. Ita Theophylactus, Anselmus et Theodoretus.

Nota, quantam fidem et spem exegerit Deus ab Abrahamo, et quantam praestiterit Abraham, ut merito pater fidei et spei appelletur: nimirum, ut contra spem in spem crederet, ut speraret et crederet ea, quae naturaliter erant impossibilia, ut contra omne medicorum et physicorum judicium, supra naturae vires, ad Deum Deique promittentis omnipotentiam heroica fide se erigens, certissimo sibi persuaderet, ex sterili et anu Sara nasciturum sibi prolem a Deo promissam; hacque fide meruit et impetravit non tantum prolem hanc, sed omnem Dei benedictionem. Adeo grata fuit Deo haec fides et spes in se: unde eam in Abrahamo, quasi in speculo nobis imitandam hic proponit, idque primo, in rebus et articulis fidei quae nostrum captum et naturae vim transcendunt, v. g., jubet Deus credi se esse Deum unum in essentia, et tamen trinum in personis: jubet credi Christi corpus realiter esse praesens in Eucharistia, etiamsi visus et sensus aliud nobis dictent. Hic fidelis contra spem naturae credet in spem divinae omnipotentiae, ut transcendat exilitatem dictaminis oculorum, aurium, phantasiae et judicii naturalis, et in Deum se erigens firmissime credat id quod ipse, qui est prima et infallibilis veritas, quae nec mentiri, nec fallere potest, dixit: nimirum, « Ego et Pater (pariter et Spiritus Sanctus) unum sumus: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; Hic est sanguis meus, » etc.

Secundo, et magis ad mentem Apostoli, in rebus arduis, in gravi tentatione et tribulatione, in persecutione, in infamia, in morbis, morte, et martyrio, in apostolatu ad Indos, Anglos, Hollandos, capessendo, si quis ad eos mittatur, et naturalis suae infirmitatis conscius trepidet, contra spem in spem credat; cogitet homini Christiano multa supra naturam esse facienda et toleranda; cogitet gratiam superare et transcendere naturam; cogitet Deum, qui olim misit et mittendo fecit Apostolos et Prophetas, se quoque mittere et mittendo facturum Apostolum, dicatque: Omnia possum, non in me, sed in eo qui me confortat.

Hac spe subnixi et roborati Apostoli orbem subegerunt Christo; hac spe Martyres omnia supplicia et tyrannos vicerunt; hac spe tenerrimae virgunculae SS. Agnes, Agatha, Febronia aliaeque innumerae, carnem et mundum, omniaque diaboli tentamenta et tormenta superarunt. Haec spes multis deest, ideoque humi repunt, nec ad magna assurgunt: radix hujus mali est debilitas fidei, quia non vivae apprehendunt et credunt, sibique plane persuadent Deum esse omnipotentem, Deum neminem sinere tentari supra vires, Deum esse suorum fidelissimum protectorem, Deum nostri curam gerere magis, quam pater, mater, etc. Et sane non parva est injuria Dei, tam parvam de ejus bonitate, potentia, providentia et paterna cura habere opinionem; cum moneat Sapiens, « Sentite de Domino in bonitate, » q. d. Bene, pie, sancte sentite de Dei providentia, clementia aliisque attributis; non male et impie cum Epicureis et Atheis, non timide et contracte cum timidis et pusillanimibus. Vult enim Deus haberi a nobis optimus et clementissimus, aeque ac potentissimus; honori sibi ducit cum talis qualis revera est, a nobis creditur, speratur, colitur: sicut rex vult haberi a suis clementissimus, quodque in omnes regali utatur munificentia. Magnum ergo gratissimumque obsequium, reverentiam ac honorem Deo deferimus, cum magna ab eo speramus, cum magnam in eo, quibusvis in rebus quamvis arduis, collocamus fiduciam, ac tum magna largitur, tum magna operatur. Quis enim speravit in eum, et confusus est?

Vide quanta fecerit Deus per Athanasios, Gregorios, Vincentios, Laurentios: imo per teipsum subinde; modicae ergo fidei, in hac tentatione, in hac difficultate, quid dubitas, quid trepidas? Deus adest, Deus regit et pascit te. Sane Christiano, praesertim generoso, et ad magna anhelanti, excitanda maxime est spes, ut etiam saepe contra spem in spem credat; sciatque spem nunquam esse nimis magnam, nec tanta sperari a Deo, quin Deus plura a se sperari velit, itaque faciet admiranda supra vires, supra naturam. « Nescitis, » inquiebat S. Ignatius, « quantas vires habeat spes in Deum. Spes quae videtur, non est spes. » S. Xaverius una spe adeo armarat se, ut in rebus difficillimis nihil timeret nisi diffidentiam de Dei ope; hac spe invasit Indiam solo Deo nixus, hac spe totum Orientem evangelizando percurrit; hac spe undecim annis, quibus ibi vixit, quanta, quam stupenda, supra vires, supra humanam prudentiam aggressus est et feliciter ad Dei gloriam perfecit?

Vere S. Bernardus, serm. 15 in Psalm. Qui habitat: « Sperate in eo (Deo), » inquit, « omnis congregatio populi: quemcumque enim locum calcaverit pes vester, vester erit: pes vester utique spes vestra est, et quantumcumque illa processerit, obtinebit. Si tamen in Deum tota figatur, ut firma sit, et non titubet. Quid timeat aspidem aut basiliscum? quid leonis rugitus, aut draconis sibilos expavescat? Quoniam in me speravit, liberabo eum; porro liberatum, ne iterum egeat liberari, protegam eum et conservabo, si tamen cognoverit nomen meum, ne sibi tribuat quod liberatus est, sed nomini meo det gloriam. »

S. Augustinus vero in illud Psal. 102, Quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se, etc., pulchre exemplo caeli terram longe superantis et transcendentis declarat, quam Dei cura et providentia circa nos transcendat omnem cogitationem et spem, ac consequenter, quantum in eam spem nostram erigere et dilatare debeamus. « Confirmavit, » inquit, « Dominus misericordiam suam super timentes se, secundum quid? secundum altitudinem caeli a terra. Quid dixit? si aliquando potest caelum abscedere a protectione terrae, aliquando poterit Deus non protegere timentes se. Attende: caelum ubique atque undique protegit terram, et nulla pars terrae est quae non caelo protegatur. Peccant homines sub caelo, faciunt omnia mala sub caelo, caelo tamen proteguntur. Inde lux ad oculos, inde aer, inde spiritus, inde pluvia ad terram propter fructus, inde omnis misericordia a caelo. Tolle auxilium caeli a terra, statim deficiet: sicut ergo protectio caeli permanet super terram, sic protectio Dei permanet super timentes eum. Times Deum? supra te est protectio ipsius. »


Versus 19: Et Non Infirmatus Est Fide

19. ET NON INFIRMATUS EST FIDE, NEC CONSIDERAVIT CORPUS SUUM EMORTUUM.

Graece νενεκρωμένον, id est mortificatum, viribus effoetum et ad gignendam sobolem ineptum. Dices: Quomodo ergo postea Abraham genuit filios ex Cetura? Respondet Augustinus, Quaest. XXXV in Genesim, fuisse Abrahae corpus emortuum respectu Sarae vetulae, non autem respectu Ceturae junioris. Secundo, respondet S. Thomas, vere Abraham tunc fuisse impotentem prae senio ad generandum ex qualibet femina, sed divino miraculo redditam ei fuisse virtutem, qua ex Sara, Cetura et quacumque alia proles suscitare et generare posset. Prior explicatio est verior, uti ostendi Gen. XVII, 17.


Versus 20: In Repromissione Etiam Dei Non Haesitavit

20. IN REPROMISSIONE ETIAM DEI NON HAESITAVIT.

Graece, οὐ διεκρίθη, id est non dijudicavit, non disquisivit, quomodo scilicet id fieri posset. Dices: Abraham, Gen. XV, 8, audita hac Dei promissione, illam signo confirmari petit et cupit, dicens: « Unde scire possum, quod possessurus sim eam (Chananaeam)? » Ergo videtur haesitasse et dubitasse Abraham de Dei promissione. Respondeo: Abraham ibi non dubitat de re et substantia promissionis divinae; nam paulo ante ibidem vers. 6, dicitur: « Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. » Sed tantum modum illius in executione servandum cognoscere, et ejus quod crediderat similitudinem aliquam sibi ostendi exoptat. Ita S. Augustinus, Chrysostomus et Theodoretus in Genes. XV. Secundo, ut Rupertus et Tostatus ibidem, hisce verbis cupit et rogat Abraham, ut Deus promissum suum confirmet, nec ullus posterorum de meritis illud irritet et revocet. Tertio, petit Abraham signum, inquit Cajetanus, ibidem non sibi, sed posteris, ut scilicet ipsi firmius idipsum crederent, quod jam firmiter credebat Abraham. Hinc patet, justificantem non esse fiduciam, quae est in voluntate, sed esse assensum et actum intellectus: quia per hanc fidem, ut hic ait Paulus, Abraham « non consideravit corpus suum emortuum, et plenissime scivit quia quaecumque promisit Deus, potens est et facere. » Deinde actum ejus non vocat fidere, sed credere Deo promittenti posteritatem.

Dices: Quomodo ergo ait Paulus de hac fide Abrahae, quod « non haesitavit diffidentia? » haec enim opponitur fiduciae. Respondeo: « Diffidentia » hic idem est quod incredulitas, Graece enim est ἀπιστία. Unde Syrus vertit, nec de promissione Dei dubitavit tanquam expers fidei. Eodem sensu accipitur diffidentia ad Ephes. V, 6. De quo plura ibidem.


Versus 21: Dans Gloriam Deo, Plenissime Sciens

21. DANS GLORIAM DEO, PLENISSIME SCIENS QUIA QUAECUMQUE PROMISIT DEUS, POTENS EST ET FACERE.

Pro plenissime sciens, Graece est πληροφορηθείς, id est plenissime persuasus, de quo plura dicam cap. XIV, vers. 5, q. d. Abraham dedit gloriam Deo Deumque glorificavit sua fide, scilicet, hoc ipso, quo plane sibi persuasit Deum sua promissa, quantacumque, et posse et velle implere. Ille enim glorificat Deum, qui de Deo Deique potentia et fidelitate, ut par est, sentit, credit et praedicat.

Nota: Cum ait Paulus: « Potens est et facere, » est miosis significans, et potens est, et faciet; utrumque enim credidit Abraham, de qua phrasi plura dicam II Cor. IX, 8. Ubi adverte, dicit Paulus: « Potens est, » non autem, Verax est, aut, Sapiens, vel Fidelis est, quia potentia divina prae aliis Dei attributis in rebus arduis proponenda est humanae infirmitati, ut naturam et omnia hominum auxilia transcendens, in Deum Deique potentiam se erigat, ab eaque certo speret opem, et rem promissam. « Ideo, » inquit Fulgentius, lib. I ad Monimum, « in Dei promissis nulla est falsitas, quia in faciendis nulla omnipotentis difficultas. » Hinc Patres docent, in tentationibus et rebus afflictis ac difficilibus, non ad homines, sed ad orationem et Deum confugiendum esse, ut anchoram spei jaciamus, non in mare, sed in coelum, sicque animae nostrae navem ab omni turbinum et tempestatum aestu tutam et fixam fore.

Hinc patet quod nos, sicut Abraham, non ex circumcisione, lege et Mose, sed ex fide et Christo justitiam quaerere et consequi debemus.


Versus 25: Qui Traditus Est Propter Delicta Nostra, Et Resurrexit Propter Justificationem Nostram

Nota: Hic et alibi inculcat Apostolus fide credendam esse resurrectionem Christi, quia hic erat articulus mundo tunc incredibilis, et quia hic articulus maxime est necessarius, et compendium quasi caeterorum: nam qui eum credit, credit Jesum esse Christum et Messiam, Deum et hominem, salvatorem mundi, qui pro peccatis nostris et salute nostra mortuus est et resurrexit. Tertio, quia fides et spes resurrectionis maxime nos excitat ad bene et christiane vivendum, omniaque dura tolerandum.

25. QUI TRADITUS EST (tum a Juda et Judaeis, potius a Patre aeterno, in mortem et crucem) PROPTER DELICTA NOSTRA, ET RESURREXIT PROPTER JUSTIFICATIONEM NOSTRAM.

Nota: Christus in passione sua omne meritum, pretium et lytrum redemptionis nostrae consummavit; unde per suam resurrectionem non meruit nostram justificationem. Dices: Quomodo ergo hic dicitur, quod « Christus resurrexit propter justificationem nostram? » Respondet Commentarius Ambrosio ascriptus, sensum Apostoli esse, q. d. Illi qui baptizati sunt ante passionem Christi, solum tunc remissionem peccatorum acceperunt; post resurrectionem vero Christi et missum Spiritum Sanctum fuerunt justificati. Sed hic est error, qui satis arguit hos commentarios non esse Ambrosii.

Respondeo cum Francisco Suarez, III part., Quaest. LVI, praepositionem propter quatuor causas hic posse significare, primo, materialem seu objectivam. Ita Cajetanus et Adamus, q. d. « Christus surrexit propter justificationem nostram, » quia scilicet per fidem resurrectionis, qua credere coepimus Christum esse Dei Filium et redemptorem mundi, perducti sumus ad justificationem, et quia Christus ipse resurrectione sua fidem suae passionis et deitatis roborando, spemque nostram acuendo, justificationem nostram procuravit.

Secundo, ut S. Anselmus, Origenes et S. Thomas, praepositio propter significare potest causam exemplarem; q. d. Christus mortuus est, ut nos ejus exemplo moriamur delictis; et resurrexit, ut nos resurgamus ad novitatem vitae: resurrexit ergo Christus ad hoc, ut nobis daret typum et exemplar resurrectionis animae.

Tertio, to propter potest significare causam efficientem; nam, ut docet D. Thomas, III part., Quaest. LVI, art. 2, resurrectio humanitatis Christi est instrumentum divinitatis ejusdem, efficiens justificationem nostram: instrumentum, inquam, non physicum, ut volunt aliqui: resurrectio enim, quae per tot saecula transiit, quomodo physice jam agere, influere et operari potest? sed morale, quia scilicet destinavit Deus resurrectionem Christi ad nostram justificationem, decrevitque nos non justificare, nisi post illam, et quasi per illam, sicut rex qui promisit subditis, per coronationem filii sui, certa privilegia, nonnisi post eam, et quasi per eam ea elargitur; et hoc sensu dicitur Joan. VII, 39: « Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. »

Quarto, et optime praepositio propter significat causam quasi meritoriam: Christus enim officium suum et meritum passionis in resurrectione, quasi in termino suo absolvit: resurrectio enim fuit terminus et complementum passionis, meritorum et totius oeconomiae Christi. Unde resurrectio et passio censentur unum opus redemptionis, et una actio moralis Christi completa, qua simul et semel meruit Christus tum remissionem peccatorum, tum justificationem nostram: sed ob similitudinem apposite Apostolus tribuit remissionem passioni, quasi satisfactioni; resurrectioni vero justificationem, quia per resurrectionem, quam suis meritis et virtute propria adeptus est Christus, factus est plenus redemptor et justificator: utpote victor mortis, et consequenter victor regni peccati et injustitiae, quod mortis erat causa, tuncque simul suum induxit regnum vitae, sanctitatis et justitiae. Unde post resurrectionem misit Spiritum Sanctum justificatorem, misit et Apostolos, qui vi verbi sui et sanctis Sacramentis a se institutis nos justificarent.

Adde, nisi Christus resurrectione sua mortem vicisset, imbellis et inefficax fuisset ad vincendum et debellandum omnino peccatum, quod mortis est causa, quodque morti quasi effectui suo adstrictum et colligatum manet, ac consequenter imbecillis et impotens fuisset Christus ad justificandum nos. Unde Syrus vertit, resurrexit ut justificet nos. Qua de re plura dicam I Cor. XV, 17.

Denique τὸ propter significat causam finalem eamque mutuam. Nam et Christus resurrexit hoc fine, ut mitteret Apostolos et Spiritum Sanctum, qui nos justificarent, et vicissim finis nostrae justificationis est, ut laudetur et celebretur resurrectio Christi, sive Christus resurgens, qui ejus causa est et auctor. Christus ergo moriens et resurgens, nosque secum suscitans, fuit phoenix; cui proinde recte illud phoenicis aenigma attribuas:

Vita mihi mors est, morior si coepero nasci.
Sed prius est fatum, laetae quam lucis origo.
Sic solos manes ipsos mihi dico parentes.