Cornelius a Lapide

Romanos V


Index


Synopsis Capitis

Hactenus docuit Paulus, nos justificari non per legem, sed per fidem Christi: nunc ostendit, quanta tum excellentia et celsitudo, tum utilitas hujus justitiae, quam Christus nobis attulit.

Primo ergo recenset sex fructus hujus justitiae, quos enumerabo vers. 2, ex quibus fit ut gloriemur non tantum in spe beatitudinis, sed etiam in tribulationibus, quia charitas Dei et Christi diffusa est in cordibus nostris.

Secundo, vers. 12, opponit et praeponit gratiam Christi peccato Adae, docetque, quod, sicuti per unius Adae inobedientiam peccatores facti sumus et morti obnoxii, ita per Christi obedientiam, justitiam et vitam aeternam adipiscamur.

Tertio, vers. 20, docet legem inter Adamum et Christum subintrasse, ut abundaret delictum, idque ad hoc, ut ubi abundavit delictum, ibi abundet et gratia Christi.


Textus Vulgatae: Romanos 5:1-21

1. Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: 2. per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. 3. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur; 4. patientia autem probationem, probatio vero spem. 5. Spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. 6. Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? 7. Vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. 8. Commendat autem charitatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, 9. Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. 10. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 11. Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. 12. Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. 13. Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. 14. Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri. 15. Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. 16. Et non sicut per unum peccatum, ita et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. 17. Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. 18. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines, in condemnationem; sic et per unius justitiam in omnes homines, in justificationem vitae. 19. Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. 20. Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia. 21. ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam: per Jesum Christum Dominum nostrum.


Versus 1: Justificati Ergo Ex Fide, Pacem Habeamus Ad Deum

1. JUSTIFICATI ERGO EX FIDE, PACEM HABEAMUS AD DEUM PER DOMINUM NOSTRUM JESUM CHRISTUM. — «Pacem habeamus»: ita legunt Biblia Romana, Origenes, Chrysostomus, Theodoretus, Ambrosius, Theophylactus; sed Syrus et Graece habent typus, id est «habemus pacem.» Hoc enim apte infert Apostolus ex praecedentibus, q. d. Ut Ambrosius et Toletus explicant, pacem, id est reconciliationem et amicitiam cum Deo habemus, ex eo quod jam sumus justificati per fidem Christi. Verum, legendo cum Romanis aliisque, non «habemus» sed «habeamus» pacem, primo Oecumenius et Anselmus hunc dant sensum, q. d. Paulus: Cum jam simus justificati per Christum, hinc par est ut omnes pacem in Christo servemus, nec Judaei cum Gentibus de justitia, deque praelatione contendere pergant. Sed huic sensui repugnat vox «ad Deum,» quae significat Apostolum loqui de pace, quam habemus non cum hominibus, sed cum Deo.

Unde secundo, S. Chrysostomus et Theodoretus sic explicant, q. d. Pacem, id est amicitiam cum Deo in justificatione acceptam, habeamus, id est conservemus. Hoc valde litterale videtur.

Tertio, et maxime genuine, ad mentem Pauli sic exponemus, q. d. Cum jam simus justificati per fidem et gratiam Christi, uti hactenus demonstravi, pacem habeamus, id est pacato et tranquillo simus animo, nullam posthac metuentes Dei vindictam et condemnationem; simus animo a terroribus quos ingerere solet mala conscientia, libero, laeto et sereno, utpote jam reconciliati cum Deo, Deique amici et filii. Pax ergo haec est moralis tranquillitas, serenitas et fiducia justae et bonae conscientiae, orta non ex certitudine fidei divinae, qua quis certissimo credat sibi per Christum remissa esse peccata, ut volunt Novantes; sed ex conjecturis et signis, quae moralem quamdam certitudinem dant, nos esse justos; cum conscientia scelerum remissione et venia in baptismo, aut Poenitentiae sacramento, uti confidit, accepta, nullius peccati sibi jam conscia, mentem non angit aut mordet; sed placida et pacata studet puritati et sanctimoniae, spem et amorem in Deum et coelestia defigens, rectaque tendens ad beatitudinem et gloriam aeternam. Pax haec conscientiae ingens est bonum, ut merito dixerit S. Tiburtius martyr: «Omnis nobis vilis est paena, ubi pura comes est conscientia.» De quo plura 1 Tim. 1, 5.

Rursum haec pax est scutum impenetrabile, quo omnia hostium tela excipimus et elidimus. Audi S. Leonem, serm. 6 De Nativitate Christi: «Totus mundus in maligno positus est; et, insidiante diabolo et angelis ejus, hoc innumeris tentationibus laboratur, ut hominem ad superna nitentem aut adversa terreant, aut secunda corrumpant; sed major est qui in nobis est, quam qui adversus nos est; et pacem cum Deo habentibus, ac semper Patri cum toto corde dicentibus: Fiat voluntas tua, nulla praevalere certamina, nulli possunt nocere conflictus.» «Justam» subdit: quia a consensum animi carnis concupiscentiis denegantes, inimicitias quidem adversus nos ejus, qui peccati est auctor, commovemus, sed inexpugnabilem cum Deo pacem gratiae ipsius serviendo firmamus, ut regi nostro non solum obedientia subjiciamur, sed etiam judicio copulemur. Quocirca «ipse jam pro nobis omnia bella conficiet: ipse qui dedit velle, donabit et posse, ut simus cooperatores operum ejus, et propheticum illud cum fidei exultatione dicamus: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo?»


Versus 2: Per Quem Et Habemus Accessum Per Fidem In Gratiam Istam

2. PER QUEM ET HABEMUS ACCESSUM PER FIDEM IN GRATIAM ISTAM — justificationis et remissionis peccatorum, ex qua pax ista sequitur.

Nota: «et» hic non tam copulativum est quam explicativum et causale, idemque valet, quod «utpote,» q. d. Justificati habeamus pacem per Jesum Christum, utpote per quem accessum habemus ad gratiam istam. Ita S. Chrysostomus.

IN QUA STAMUS, — id est constanter perseveramus, Graece hestēkamen, id est erecti consistimus, firmi permanemus.

GLORIAMUR IN SPE. — ep' elpidi, id est sub spe, vel propter spem, seu quia speramus gloriam praeparatam filiis Dei: Graece deest «filiorum».

Nota: Primus fructus et excellentia justitiae est pax, vers. 1. Secundus est spes gloriae, vers. 2. Tertius est, magnitudo animi et laetitia in adversis ob spem gloriae. «Et facere et pati fortia, non Romanum, ut aiebat Scaevola, sed Christianum est.» Quartus est, quod per eam efficimur Deo amici et dilecti per charitatem, vers. 5. Quintus est, quod per eam a Deo adoptamur in filios, eoque patre gloriamur, vers. 11. Sextus est, merces vitae aeternae, vers. ultimo.


Versus 3: Non Solum Autem, Sed Et Gloriamur In Tribulationibus

3. Non solum autem (scilicet gloriamur in spe ista, inquit Theophylactus), SED ET GLORIAMUR IN TRIBULATIONIBUS, — quas propter Christum, aut pro Christo, et vita Christiana patimur, reputantes eas esse insignia Dei dona et beneficia, quibus nos ipse donat, perficit ac promovet ad patientiam omnemque virtutem, ac praesertim ad spem certam futurae gloriae. Hanc enim causam dat ipse Apostolus, cum subdit: «Scientes quod tribulatio patientiam operatur.» Eamdem causam dat S. Bernardus, serm. 17 in Psalm. 90: «Siquidem,» inquit, «in tribulatione spes gloriae, imo et ipsa in tribulatione gloria continetur, sicut spes fructus in semine, sic et ipse fructus in semine est.» Addit secundam: quia Deus promittit dicitque, «Cum ipso sum in tribulatione.» Hoc est quod S. Martinus diabolo Christum se mentienti, et apparenti in gloria, respondit: «Christus suis in hac vita nonnisi in cruce apparet»: ita Sulpitius in ejus Vita. Jam quis non aveat, quis non gaudeat esse ubi Christus, ubi Deus est? «Bonum,» ait S. Bernardus ibidem, «mihi, Domine, magis tribulari, dummodo ipse sis mecum, quam regnare sine te, epulari sine te, sine te gloriari. Bonum in tribulatione magis amplecti te, in camino habere te mecum, quam esse sine te vel in coelo. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram?» Praeclare S. Augustinus in Sententiis, num. 226: «In praesenti,» ait, «vita, et deliciae temporales dulces sunt, et temporales tribulationes amarae sunt. Sed quis non bibat tribulationis poculum, metuens ignem gehennarum? Et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians bonis vitae aeternae?»

SCIENTES QUOD TRIBULATIO PATIENTIAM OPERATUR. — «Operatur», ut causa non efficiens, sed materialis, scilicet ut occasio, objectum et excitamentum patientiae: de quo vide Chrysostomum in morali homil. 9. Simili modo et sensu vulgo dicitur, quod tortores martyribus, et impii piis quos vexant, fabricant coronam in coelis. Loquitur enim Paulus de justis constantibus et cordatis, qui ex tribulatione robustiores et perfectiores evadunt, non de timidis et levibus, qui tribulationi cedunt et succumbunt. Addit hic notatque S. Chrysostomus Deum in hoc statu lapso, quo concupiscentia diffluimus, necessario immisisse nobis tribulationes ad eam castigandam et stringendam. Sicut enim silvestres aves cicurantur cavea, equi indomiti freno, canes loro: sic per tribulationes homo alias incompositus et indomitus fit mitis, patiens, flexilis, obediens Deo. Unde notat Hugo Cardinalis Apostolum hic innuere, patientiam esse veluti terram fructiferam, quam tribulatio operatur, id est arat, colit, ut fructum ferat meritorum, eo sensu, quo Genes. 2 Adam dicitur positus in paradiso, ut operaretur illum. Hinc patet, quam alacri animo excipienda sit quaevis tribulatio, utpote quae velut diligens agricola, nostram patientiam, quasi tellurem exerceat, ut uberem meritorum segetem proferat.


Versus 4: Patientia Autem Probationem, Probatio Vero Spem

4. PATIENTIA AUTEM (operatur) PROBATIONEM, — quia scilicet nos nostramque virtutem probat, ut fornax probat aurum. Secundo et melius a patientia «operatur» «probationem», id est terminum probationis, experimentum scilicet (hoc enim significat Graecum dokimē, quod non active, sed passive tantum capitur), ut sit probatus et exploratus animus patientis, pateatque quanti Deum et coelestia faciat (utpote pro quibus tanta tam generose patitur), ac consequenter quam laudabilis et excelsus sit. Ita Cajetanus et Toletus. Aliter ego sumit «probationem» S. Jacobus, cap. 1, cum e contrario ait, quod probatio fidei patientiam operatur, scilicet pro ipsa tribulatione et persecutione, quae hominem exercet et probat: has enim operatur et excitat patientiam eo sensu, quem paulo ante dedi. Quocirca S. Augustinus, in Sententiis (quas ex eo excerpsit S. Prosper et habentur in fine tomi III S. Augustini), num. 186: «Non queratur,» ait, «homo quando in his quae juste habet, patitur aliquas adversitates. Per amaritudinem enim inferiorum docetur amare meliora, ne viator tendens ad patriam stabulum prae modo diligat.»

PROBATIO VERO (operatur) SPEM, — id est spei robur et vigorem. Ita S. Chrysostomus et Anselmus: nam alioqui simpliciter spes praecedit et operatur patientiam et probationem. Hinc contra Novantes nota: Licet spes primario Dei ope et gratia nitatur, secundario tamen bonis quoque operibus patientiae, et aliis ex gratia factis nititur. Tria haec spem roborant, ait Bernardus in Sententiis: Primum, est humilitas collata sapientiae; secundum, firmitas constantis patientiae; tertium, veritas inspirationis occultae.


Versus 5: Spes Autem Non Confundit

5. Spes autem non confundit. — ou kataischynei, id est non solet pudefacere, quia scilicet sperantem non frustratur, nec fallit, sed eum certo perducit ad assecutionem rei speratae a Deo. Secus se habet spes fallax, quam collocamus in hominibus, quae saepe fallit, ideoque pudorem afficit: ita Theophylactus et Anselmus. Quid enim sunt spes mortalium, nisi (ut aiebat Plato) somnia vigilantium, aut potius desiderantium? «Spes,» inquit S. Bernardus, serm. 37 in Cant., «non confundit, quia infundit certitudinem; per hanc enim ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod simus Filii Dei.» Vere S. Augustinus in illud Psalmi 30, «Odisti observantes vanitates supervacue: ego autem in Domino speravi»: «Ego,» inquit, «qui non observo vanitatem, in Domino speravi. Speras in pecunia, observas vanitatem; speras in honore et sublimitate aliqua potestatis humanae, observas vanitatem; speras in aliquo amico potente, observas vanitatem. In his omnibus cum speras, aut tu expiras, et ea hic dimittis; aut cum vivis, omnia pereunt, et in spe tua deficis. Istam vanitatem commemorat Isaias, dicens: Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni. Aruit foenum, et flos ejus decidit: verbum autem Domini manet in aeternum. Ego autem, non quomodo illi qui sperant in vanitates et observant, sed in Domino speravi, qui non est vanitas,» sed ipsa veritas et stabilitas.

Idem in illud Psalmi 9, «Sperent in te qui noverunt nomen tuum»: «Ne sperent,» inquit, «in his rebus, quae temporis volubilitate praeterfluunt, nihil habentes, nisi Erit et Fuit. Quoniam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim praeteritum, et quod exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore. In Dei autem natura non erit aliud, quasi nondum sit, aut fuit, quasi jam non sit; sed est tantum id quod est, et ipsa est aeternitas. Desinant igitur sperare et diligere temporalia, et se ad aeternam spem conferant, qui cognoscunt nomen ejus, qui dixit: Ego sum qui sum.»

Egregie vero, ex hoc Apostoli fundamento, quod scilicet spes non confundat, S. Bernardus omnes ad spem in Deum excitat, serm. 9 in Psal. Qui habitat: «Quoniam,» inquit, «tu es, Domine, spes mea, altissimum posuisti refugium meum. Quidquid agendum sit, quidquid declinandum, quidquid tolerandum, quidquid operandum, tu es, Domine, spes mea. Haec una mihi omnium promissionum causa, haec tota ratio meae exspectationis. Praetendat alter meritum, sustinere se jactet pondus diei et aestus, jejunare se bis in sabbato dicat, postremo non esse sicut caeteros homines glorietur: mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Speret qui vult in incerto divitiarum. Ego vero, ne ipsa quidem nisi abs te victui necessaria spero, nimirum verbo tuo confidens, in quo abjeci omnia. Nempe tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor.»

Deinde in particulari quolibet casu sperandum: «per te obtinenda sperabo. Si insurgant adversum me praelia, si saeviat mundus, si fremat malignus, si caro adversus spiritum concupiscat, in te ego sperabo. Qui dicit: Quoniam tu es, Domine, spes mea, jactet cogitatum suum in Domino, sciens quod enutriendus sit ab illo, sicut scriptum est: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Ut quid enim, si haec sapimus, ut quid cunctamur abjicere omnino spes miseras, vanas, inutiles, seductorias, et huic uni tam solidae, tam beatae spei, tota devotione animi inhaerere?» Et causam hujus soliditatis spei assignans, subdit: «Si quid illi impossibile, si quid vel difficile est, quaere aliud in quo speres: sed verbo omnia potest. Quid facilius dictu? An vero de facilitate jam non dubitas, sed ipsa tibi est suspecta voluntas? quando in se speranti desit illa majestas, quae tam studiose monet in se sperare? plane non derelinquit sperantes in se. Adjuvabit eos, ait, et eruet eos a peccatoribus. Quaere, quibus meritis? quia speraverunt in eo. Dulcis causa, attamen efficax et irrefragabilis. Quis speravit in eo, et confusus est?»

Atque hic est acer stimulus, qui sanctos heroes excitavit, et etiamnum excitat ad audendum magna, ad res heroicas arduasque fortiter pro Deo vel aggrediendas, vel sustinendas. Sciebant enim se non confundendos, quia spes non confundit. De his S. Bernardus, serm. 32 in Cant.: «Jam vero,» inquit, «magni patris familias, seu regiae majestatis schema apparere existimo his, qui accedentes ad cor altum, de majori spiritus libertate, et puritate conscientiae magnanimiores facti, consueverunt audere majora.» Dat exempla: «Talis erat Moyses, qui audebat dicere Deo: Si inveni gratiam in oculis tuis, ostende mihi teipsum. Talis Philippus, qui sibi et suis condiscipulis Patrem flagitabat ostendi. Talis et Thomas, qui nisi sua manu tangeret vulnus et fossum latus, credere recusabat. Pusilla fides, sed de magnitudine animi miro modo descendens. Talis quoque David, qui et ipse dicebat Deo: Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam, Domine, requiram. Tales itaque magna audent, quoniam magni sunt; et quae audent obtinent, juxta verbum promissionis ad ipsos, quod est istius modi: Quemcumque locum calcaverit pes vester, vester erit. Magna siquidem fides magna meretur; et quatenus in bonis Domini fiduciae pedem porrexeris, eatenus possidebis.» Et paulo inferius: «Igitur istius modi magnis spiritibus magnus occurrit sponsus, et magnificabit facere cum eis, ita ut dicat qui ejusmodi est: Quia fecit mihi magna qui potens est. Regem in decore suo videbunt oculi ejus praeeuntem se ad speciosa deserti, ad flores rosarum, et lilia convallium, ad amoena hortorum, et irrigua fontium, ad delicias cellariorum, et odoramenta aromatum, postremo ad ipsa secreta cubiculi. Beatus qui implevit desiderium suum ex ipsis.»

QUIA CHARITAS DEI DIFFUSA EST IN CORDIBUS NOSTRIS PER SPIRITUM SANCTUM, QUI DATUS EST NOBIS. — Quaeres, quaenam hic intelligatur charitas Dei?

Primo, S. Chrysostomus, Theophylactus, Ambrosius, Cajetanus et Toletus respondent, quod charitas Dei sit charitas, quae est in ipso Deo, qua Deus nos diligit: haec diffusa, vel, ut Graece est, ekkechytai, id est effusa «est in cordibus nostris.» Quia in iis efficit charitatem, gratiam omniaque dona et virtutes Spiritus Sancti. Huic sensui valde favent sequentia, maxime vers. 8. Simili modo vulgo dicitur: Liberalitas regis effusa est in hunc principem; q. d. Paulus: Spes non confundit, quia Dei, in quem speramus, charitas et liberalitas in nos effusa et profusa est, quia scilicet jam non per legis, sed per fidei justitiam accepimus ex Dei charitate Spiritum Sanctum, quo sumus effecti divinae consortes naturae, Deo amici, chari, dilecti, ab eoque omnibus gratiis et virtutibus dotati et ditati. Si autem antequam tales essemus, Deus dedit pro nobis Filium suum in mortem; multo magis jam postquam tales sumus effecti, dabit nobis quasi amicis et filiis suis, tanquam pater amantissimus, ea quae speramus et postulamus ab eo, quaeque ipse filiis suis promisit.

Secundo, S. Augustinus, De Spiritu et Littera, XXXII; S. Bernardus, epist. 107, Anselmus et passim Doctores Scholastici, imo Concilium quoque Tridentinum, sess. VI, cap. VII, «charitatem Dei» hic intelligunt non eam, quae est in ipso Deo increata et aeterna, sed eam quae est in nobis a Deo creata et donata in tempore, quam scilicet Deus nobis infundit, ut eum diligamus: illa enim proprie diffundi vel effundi dicitur, q. d. Paulus: Spes aeternorum non confundit nos, quia charitatem habemus, qua Deum diligimus sumusque Dei amici: Deus autem amicos suos in se sperantes non confundet, imo vero iisdem diligentibus se haec sperata aeterna bona praeparavit: nam vocula «enim» dat causam praecedentium, cur scilicet spes non confundat.

Nota: Verbo «effundi,» innuit Paulus charitatem ad omnes motus et actus animae perficiendos se extendere: ita S. Thomas.

Tertio, plenissimus erit sensus, si charitatem Dei utramque accipias, scilicet creatam et increatam; et de utraque hunc locum explicat Origenes, Theodoretus, Oecumenius et D. Thomas, q. d. Paulus: Charitas Dei increata effudit se per charitatem creatam a se diffusam et effusam in cordibus nostris; ideoque spes, quam habemus in Deum, nos non confundet, nec pudefaciet, eo sensu, quem jam dedi.

Nota quod ait Paulus: «Per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.» Hinc enim patet, in justificatione non tantum gratiam Spiritus Sancti, sed et ipsum Spiritum Sanctum quasi primum Dei donum nobis dari; non solum enim Spiritus Sanctus nobis charitatem et dona sua communicat, sed et per ea in nobis ipse Spiritus Sanctus inhabitat: licet enim antea ipse in anima fuerit per essentiam, potentiam, praesentiam; datur tamen rursum animae, dum illa justificatur, ut sit in ea novo modo, scilicet quasi in templo suo, eamque per charitatem sanctificet faciatque participem sui amoris. Est enim ipse primus et increatus amor.

Hinc refellitur error Magistri Sententiarum, lib. I Sent., dist. 16 et 17, docentis charitatem quae in nobis est, non esse qualitatem creatam et infusam, sed esse ipsummet Spiritum Sanctum, qui per se solum sine habitu charitatis infuso operatur in nobis et nobiscum actum amoris; nam Apostolus asserit hic charitatem diffundi in cordibus nostris: Spiritus autem Sanctus diffundi non potest, nisi per charitatem aliaque dona creata et infusa.

Secundo, quia Apostolus distinguit hic charitatem a Spiritu Sancto, tanquam effectum a sua causa, ait enim: «Charitas Dei diffusa est per Spiritum Sanctum;» ergo charitas alia et diversa est a Spiritu Sancto. Sicuti lux effusa in hac domo per lampadem, alia est a lampade lucem diffundente.

Dices: S. Augustinus, lib. De Trinitate, cap. VII et VIII, et alibi, dicit charitatem, qua nihil melius est, esse Deum nosque Deum diligere charitate, quae Deus est. Haec sententia Magistro Sententiarum errandi occasionem dedit.

Respondeo, Augustinum loqui more Platonicorum: fuit enim ipse ante conversionem Platonicus. Platonici autem hac phrasi utebantur, ut dicerent nos esse bonos bonitate Dei, amantes amore Dei, sapientes sapientia Dei, nos verum cognoscere veritate incommutabili, quae Deus est, qua phrasi tantum significare volebant quod bonitas, amor, sapientia, veritas, quibus sumus formaliter boni, amantes, sapientes, veri, sint participatio quaedam bonitatis, amoris, sapientiae et veritatis increatae, quae est in Deo, non autem quod per amorem, sapientiam, bonitatem, quae est in Deo, simus formaliter amantes, sapientes, boni: hoc enim est impossibile. Est ergo metonymia in hac phrasi; cum enim dicitur: Charitas nostra Deus est, sensus est: Charitas nostra creata manat a charitate increata, quae est Deus ipse; et sic charitas nostra non formaliter, sed originaliter, causaliter et participative est ipse Deus.

Rursum, ex hoc Apostoli loco probari potest, justitiam esse qualitatem et donum nobis inhaerens. Hoc enim insinuat verbum, «effunditur in cordibus nostris,» et phrasis «per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.» Ita Concilium Tridentinum, loco jam citato. Unde S. Augustinus, lib. III De Doctrina Christiana, cap. X: «Charitatem,» inquit, «voco animi motum ad fruendum Deo, propter ipsum; et se atque proximo, propter Deum.» Et lib. De Moribus Ecclesiae: «Virtus,» inquit, «illa (charitas sive dilectio) quae ipsius animi nostri rectissima affectio est, si in alio est, favet ut conjungamur Deo; si in nobis est, ipsa conjungit.» Insuper S. Augustinus, Sententia 348, ex hoc loco docet multos Christianos per unum Spiritum Sanctum et unam charitatem fieri unum unitate dilectionis: «Multorum,» ait, «hominum multae sunt animae et multa sunt corda: sed ubi per dilectionem fidemque adhaerent Deo, una anima et unum cor fiunt. Si ergo charitas Dei diffusa in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, tantam unitatem multarum animarum et multorum cordium facit; quanto magis in Patre, et Filio, et Spiritu Sancto, aeterna et incommutabilis unitas manet, ut indifferens Trinitas, unus Deus, unum lumen et unum principium.»

DIFFUSA EST, — tum in baptismo, tum in operibus paenitentiae, charitatis aliarumque virtutum, quibus vel primo, vel magis justificamur; tum proprie et peculiariter in impositione manuum, ait S. Augustinus, lib. VI Contra Julianum, cap. XI, puta in sacramento Confirmationis: in eo enim datur et diffunditur robur et plenitudo Spiritus Sancti. Nota hunc Augustini locum: ex eo enim contra Novantes patet, Confirmationem conferre gratiam, imo plenitudinem gratiae, ac consequenter esse Sacramentum legis novae. Haec enim impositio manuum non est Ordinatio, sed Confirmatio: quia haec charitatis diffusio, quae per eam fit, non solis Clericis, sed omnibus Christianis competit. Omnibus enim Christianis loquitur hic Apostolus, qui olim mox a baptismo sacramentum Confirmationis suscipiebant, cum soli Clerici Ordinationem susciperent.

Porro hanc charitatem in nobis diffundit Spiritus Sanctus, ut per eam facilem et suavem reddat legem jugumque Christi. Audi S. Augustinum in Sententiis, num. 222: «Omne praeceptum Dei leve est amanti. Nec ob aliud intelligitur dictum: Onus meum leve est, nisi quia per Spiritum Sanctum diffunditur charitas in cordibus nostris, ut diligendo liberaliter faciamus: quia quod quis timendo facit, serviliter facit. Nec est animus rectus, quando mallet, si fieri posset, id quod rectum est non juberi.»


Versus 6: Ut Quid Enim Christus, Cum Adhuc Infirmi Essemus, Secundum Tempus Pro Impiis Mortuus Est?

6. UT QUID ENIM CHRISTUS, CUM ADHUC INFIRMI ESSEMUS, SECUNDUM TEMPUS PRO IMPIIS MORTUUS EST? — Est occupatio. Dicet enim quis: Quomodo sequitur, Amicitia et charitas Dei diffusa est in cordibus nostris: ergo spes non confundit. Sequelam hanc probat hic Apostolus eo modo quo dixi ex Chrysostomo jam paulo ante vers. praeced.

Nota: «Infirmos» vocat hic Apostolus peccatores: hi enim infirmi sunt ex morbo peccati et consequenter impotentes ad opera salutis, ipsamque salutem sibi accersendam. Ita Theodoretus.

SECUNDUM TEMPUS. — Graece kata kairon, id est opportune, opportuno tempore; cum scilicet, ut ait S. Hieronymus, ad Algasiam, epist. 151, quaest. II et VII: «Omnia plena essent infidelitate et peccato, et maxime egerent redemptione et medico.» Vel, ut Theodoretus: «Cum tempus a Patre praescriptum esset expletum.» Sic et Theophylactus. Vel, ut Sedulius: «Cum ultima esset mundi aetas.» Sic enim Hebraei dicunt ka'eth, id est «secundum tempus,» pro eo quod nos dicimus, «Hoc tempore, hac aetate.»

Aliter id explicat Ambrosius et S. Anselmus: «Secundum tempus,» inquiunt, id est, ad tempus, breve scilicet, mortuus est Christus, quia tertio die resurrexit.

Aliter quoque Chrysostomus, qui haec nectit cum «infirmi»; q. d. Cum infirmi essemus secundum tempus, id est, pro eo tempore quo eramus infirmi; quando scilicet tempus erat infirmitatis et legis, non gratiae, tunc mortuus est Christus: sed primus sensus germanior est, magisque congruit phrasi Graecae et menti Paulinae.


Versus 7: Vix Enim Pro Justo Quis Moritur

7. VIX ENIM PRO JUSTO QUIS MORITUR: NAM PRO BONO FORSITAN QUIS AUDEAT MORI. — S. Hieronymus, ad Algasiam, epist. 151, quaest. VII, quinque hujus loci affert sensus.

Primus est Marcionis, qui duos faciens deos, unum veteris Testamenti, secundum novi, illum aiebat hic vocari «justum» et severum, pro quo nulli vel pauci mortem subierunt; hunc vero «bonum» et benignum, pro quo plurimi Martyres mortui sunt.

Secundus est Arii, afferentis «justum» esse Christum, «bonum» esse Patrem.

Tertius est aliorum, quos postea secutus est Eucherius, in Quaest. novi Testamenti, dicentium «justum» esse legem veterem; haec enim erat lex justitiae. «Bonam» vero esse Christum et legem Evangelii: haec enim est lex bonitatis et clementiae, unde et plurimos habet Sanctos ac Martyres.

Quartus est eorum qui censent eumdem hic vocari «justum» et «bonum», Christum scilicet.

Quintus, qui S. Hieronymo placet, est, «pro justo et bono,» id est pro justitia et re bona, v. g. pro tuenda veritate, vix et raro se morti quis objicit.

Sextus est commentarii Ambrosiani, «justum» esse virum perfectum, «bonum» esse simplicem et innocentem, cujus commiseratione facilius quis pro eo moriatur.

Septimus est Cajetani, «justum» esse virtute praeditum, «bonum» esse excellentem sanctitate et religione.

Octavus est S. Thomae, eumdem esse «justum» et «bonum», hoc sensu, q. d. Vix pro justo quis moritur. Dixi «vix,» quia fieri potest ut aliquis pro bono, id est justo, moriatur, q. d. Vix sunt; sunt tamen aliqui, qui pro viro bono et justo morti se exponant.

Nonus est aliorum, qui sic explicant, pro justo, id est pro justitia, vix aliquis; pro bono viro, id est pro utilitate propria, nonnulli mori audent.

Decimo, optime et maxime genuine Catharinus et Vatablus censent «justum» hic vocari virum sanctum, «bonum» vero eum qui beneficus est, quique beneficentia sua multorum amorem sibi conciliat; ut to agathou ponatur pro agathopoiou, vel agathopoiountos, sic enim ponitur et sumitur 1 Reg. 25:15; Psal. 72:1; Galat. 5:22 (ubi bonitas, quae est fructus Spiritus Sancti, idem est quod beneficentia); 1 Reg. 29:6; Prov. 22:9, in Hebraeo, ubi sic dicitur, tob ain, id est «bonus oculo»; hoc est, ut noster Interpres vertit, «pronus ad misericordiam, benedicetur.» Sic Codrus, Decii, Samson et alii pro patria sua sibi bona, id est benefica, mortem oppetierunt. Sic et Leonides, rex Lacedaemonum, cum trecentis in castra Xerxis irrupturus, cum ab Ephoris rogaretur, num quid vellet: «Ego,» inquit, «nomine tenus vado quasi pro Graecis pugnaturus, sed reipsa pro patria moriturus.» Et ad suos: «Prandete, commilitones, quasi apud inferos coenaturi;» itaque in hostes irrumpens et fortissime dimicans occubuit.

Nota: Pro «audeat», Graece est tolmai, id est sustineat.


Versus 8: Commendat Autem Charitatem Suam Deus In Nobis

8. COMMENDAT AUTEM CHARITATEM SUAM DEUS — sine ulla sui fatigatione aut molestia, unico verbo et nutu, idipsum efficere possit: ita Oecumenius. Totus hic Apostoli discursus eo tendit, ut probet inter homines nullum esse tantae caritatis, ut pro viro justo mori velit, paucos vero et raros esse, qui pro benefactoribus suis mortem subeant: atqui Christus ex caritate sua et Patris in nos, pro nobis, iisque injustis, et malefactoribus peccatoribusque mori voluit: ergo Christus longe omnem omnium hominum caritatem superat et transcendit. Vide hic et obstupesce immensitatem amoris Dei et Christi. Objectum amoris est bonum: nec homines quid amant nisi quia pulchrum, sapiens, dives, delicatum, nobile et in summa bonum. Quid in nobis, Domine, boni invenisti, quid pulchri quod amares? Foedi eramus, insipientes, mendici, putidi, viles, miseri et miserabiles. «Foedos amavi,» inquit, «ut pulchros efficerem; inimicos amavi, ut amicos facerem; insipientes amavi, ut sapientes redderem; mendicos amavi, ut divites; viles, ut nobiles; miseros, ut beatos et gloriosos efficerem.» Haec est celsitudo et nobilitas amoris divini, qua omnes creatos amores transcendit, ut objectum non inveniat, sed amando creet. Ratio enim amandi in Deo petitur et fundatur non in objecto amato, sed in ipso Deo amante. Ideo enim amat, ut sua bona malis communicet, ut suum amorem in hostes transfundat, eosque ex hostibus faciat amicos, imo filios et haeredes, uti docet S. Dionysius, lib. De Divinis Nominibus. Porro hunc Dei amorem facit admirabilem et stupendum, quod non angelum, non Seraphim, sed seipsum dederit pro nobis vilissimis terrae vermiculis: dederit autem non quomodocumque, sed in mortem et crucem. Poterat nos mille modis redimere et salvare, sed ut divinum et immensum amorem in nos ostenderet, voluit seipsum pro nobis dare lytrum, omnemque sanguinem, spiritum et vitam pro nobis profundere. O amor, quantum amasti nos! o amor! o stupor!


Versus 9: Salvi Erimus Ab Ira Per Ipsum

9. SALVI ERIMUS AB IRA PER IPSUM. — «Ab ira,» id est a justa vindicta, qua Deus punit et puniet peccatores, maxime in die judicii. Ita S. Augustinus, lib. III De Trinitate, cap. XVI. Clara est haec ratiocinatio Apostoli.


Versus 10: Si Enim Cum Inimici Essemus, Reconciliati Sumus Deo

10. SI ENIM CUM INIMICI ESSEMUS, RECONCILIATI SUMUS DEO PER MORTEM FILII EJUS: MULTO MAGIS RECONCILIATI, SALVI ERIMUS IN VITA IPSIUS. — «In vita,» qua scilicet ipse Christus, postquam a morte resurrexit, jam vivit vita beata et gloriosa. Haec est argumentatio Apostoli: Si Christus dignatus est mori pro nobis, et moriens per mortem suam reconciliavit nos Deo Patri; multo magis ipse jam vivens in gloria, perficiet opus, quod coepit, atque salvabit nos jam reconciliatos sibi et Patri, atque quasi mediator efficiet resurrectionem animae et corporis nostri: jam enim nullus ei mortis aut passionis est labor, estque in summa gloria, potestate et amore nostri, ita ut sine labore nos salvet. Ecce haec est caritas Dei et Christi in nos, de qua egit vers. 5 et deinceps, q. d. Inter homines nullus est tantae caritatis: ad hoc enim probandum inducit et exaggerat caritatem Dei erga nos. Vide S. Augustinum, lib. XIII De Trinitate, cap. X.


Versus 11: Non Solum Autem, Sed Et Gloriamur In Deo

11. Non solum autem, q. d. Non solum gloriamur in spe gloriae, nec in solis tribulationibus, ut dixi vers. 3; eo enim redit post longam parenthesin. Vide Can. 38. SED ET GLORIAMUR IN DEO (id est, gloriamur et praedicamus Deum nos habere patrem, amicum, familiarem, tutorem, protectorem, ac supra modum dilectorem, ait S. Chrysostomus, idque per merita Domini nostri Jesu Christi), PER QUEM NUNC RECONCILIATIONEM ACCEPIMUS. — Aliter Anselmus: «Gloriamur,» ait, «in Deo,» in eo quod consideramus nos cum illo futuros in gloria. Denique Theodoretus haec ad proxime praecedentia refert, q. d. Paulus: Non tantum in futuro speramus salutem, sed etiam in praesenti in Domino gloriamur. Verum prima Chrysostomi expositio magis est ex mente et spiritu Apostoli.


Versus 12: Propterea Sicut Per Unum Hominem Peccatum In Hunc Mundum Intravit

12. PROPTEREA SICUT PER UNUM HOMINEM PECCATUM IN HUNC MUNDUM INTRAVIT. — «Propterea,» quia scilicet tanta caritate, uti jam ostendi, nos Christus amavit, ut sua morte reconciliaret nos Patri. Pergit enim hic Apostolus ostendere magnitudinem caritatis Christi erga homines, q. d. «Propterea,» id est, jam ut amplius declarem caritatem Christi in homines, propterea dico eum esse secundum Adam, eumque propter caritatem et beneficia in homines collata magis nostrum esse parentem, quam fuerit Adam, cum hic mortis, Christus vero vitae sit auctor filiis suis omnibus.

SICUT PER UNUM HOMINEM PECCATUM IN HUNC MUNDUM INTRAVIT. — Est anantapodoton. Deest enim altera similitudinis sive collationis pars, eaque supplenda est hoc modo: Ita per unum hominem, puta Christum, fuit justitia in mundum ingressa, et per justitiam vita, itaque vita in omnes pertransiit: in quo omnes justificati et vivificati sunt, quicumque ex Christo per baptismum et gratiam renati sunt: haec enim supplenda esse patet ex vers. 15 et seq.; imo, ut recte annotavit Origenes et Cajetanus, ipsemet Apostolus post longum hyperbaton, quo more suo alio abripitur, haec eadem supplet et explet vers. 18. Similiter facit ad Ephes. III, ubi sententiam vers. 1 inchoatam, post longam digressionem tandem explet et perficit vers. 14. Vide can. 38. Aliter haec adaptat Salmeron, scilicet, ut haec pendeant a praecedentibus, q. d. Paulus: «Propterea» (ut scilicet gloriemur de Christo, et per Christum) reconciliationem accepimus per Christum: sicuti e contrario peccatum, mortem et damnationem per unum hominem, puta Adamum, accepimus et incurrimus. Sed haec magis difficilis et implexa est praecedentium revocatio et subintellectio. «Per unum,» Erasmus vertit, «propter unum.» Sed perperam, et contra omnes interpretes: Graecum enim dia cum genitivo significat «per,» non «propter.»

Quaeres, quis est hic unus homo? Respondet Ambrosius esse Evam. Sed patet ex sequentibus non esse Evam, sed Adamum: hunc enim Paulus opponit Christo. Licet enim prima Eva peccarit, tamen Adam primaria fuit causa, uti generationis, ita et peccati originalis, ejusque propagationis: quia in ipso quasi capite constituta fuit nostra innocentia et justitia originalis. Unde valde verisimilis est sententia eorum qui sustinent, Adamo non peccante, licet Eva peccaret, non transfundendum fuisse peccatum originale. Ita I II, Quaest. 81, art. 5, sentiunt multi cum D. Thoma: licet aliqui contrarium teneant probabiliter, dicentes sub Adamo etiam Evam accipi. Erant enim Adam et Eva una caro, et quasi una persona: unde videtur consequi quod tam sola Eva peccante, quam solo Adamo peccante, peccatum originale ex ea contraxissent omnes ejus posteri.

Tertio, ut omittam Indos et alios Paganos, qui Adami peccatum, de quo nihil audierunt, imitati fuisse vere dici non possunt: Apostolus docet omnes homines peccasse in Adamo; ergo et infantes in Adamo peccarunt: infantes autem nullum habere possunt peccatum actuale: ergo necessum est ut habeant peccatum originale propagatum ex Adamo.

Quarto, quia Concilium Milevitanum, can. 2, docet hunc Apostoli locum debere intelligi de peccato originali, quod generatione transfunditur. Respondet Erasmus Concilium Milevitanum fuisse particulare, ideoque se ejus decretis non teneri. Sed errat: nam approbatum est hoc Concilium ab Innocentio I, ut patet ex ejus epistola ad illud Concilium; et idem decretum iisdem verbis renovavit Concilium Tridentinum (quod fuit oecumenicum), sess. V, can. 4.

Dices: S. Chrysostomus ad hunc versum et ad vers. 19, ait nos ex Adamo peccatores et inobedientes nasci et esse, non proprie, sed improprie, scilicet peccatores, id est supplicio obnoxios, et mortis reos, puta mortales, passibiles, miseros. Respondeo: Vult S. Chrysostomus dicere nos ex Adamo nasci peccatores, non proprie, id est non proprio actu, sed alieno, scilicet Adae, ex quo reatum peccati originalis contrahimus, quo sumus rei et obnoxii morti. Nam S. Chrysostomum credidisse et docuisse peccatum originale cuique inhaerens cuique homini, patet tum ex aliis ejus locis, tum maxime ex homilia ipsius 40 in 1 ad Corinth.

PECCATUM INTRAVIT. — Pelagiani negantes peccatum originale, uti et Anabaptistae, Faber et Zwinglius (quibus viam hic stravit Erasmus), docent «peccatum» hic vel metonymice accipi, pro poena peccati, id est morte, quam solam dicunt in omnes pertransisse, vel secundo, peccatum ipsum pertransisse dicunt non propagatione, sed imitatione, quia omnes deinceps peccantes post Adam, etiam inscii ipsum secuti et reipsa imitati sunt. Unde Commentarius S. Hieronymo adscriptus, qui non est Hieronymi, sed Pelagii: «Peccatum,» ait, «intravit in mundum,» per Adamum; intravit, inquam, exemplo vel forma, quia scilicet Adam omnibus dedit peccati exemplum et formam. Verum hae expositiones, vel potius evasiones et effugia cum verbis Pauli consistere nequeunt; nam, ut recte annotavit S. Augustinus, lib. De Peccatorum meritis, cap. VIII, IX et X, Apostolus dicit peccatum intrasse, et per peccatum mortem: ergo per peccatum non intelligit mortem, sed peccatum proprie dictum, quod est causa mortis.

Secundo, quia Apostolus ait peccatum intrasse per Adam, sicut justitia intravit per Christum; atqui justitia in mundum per Christum intravit, non imitatione, nec in solo effectu suo, sed proprie per se, perque propagationem et communicationem Christi: ergo pari modo peccatum in mundum intravit per Adamum.

Secunda, priori non absimilis hujus loci expositio est Theodoreti, qui asserit peccatum Adae in posteros transisse non propagatione, sed occasione et incitatione; quia scilicet ex peccato Adae omnes nascimur mortales, miseri, cupidi, indeque fit, ut in multa peccata labamur. Unde patet Theodoretum hic «peccatum» non proprie capere, sed metonymice, ut nimirum «peccatum» idem sit, quod propensio et proclivitas ad peccandum, scilicet ut «peccatum» idem sit, quod concupiscentia. Verum haec expositio iisdem argumentis quibus prior refellitur. Porro argumentum Theodoreti est hoc: Quia, inquit, Apostolus vers. 19 ait peccatum hoc transisse «in multos,» non autem in omnes, uti dixisset, si peccatum ipsum originale intellexisset: ergo per «peccatum» intelligit pronitatem ad peccandum; non enim omnes, sed multi proni sunt ad peccatum. Verum haec ratio debilis et nulla est: nam «multi» hic, uti et alibi, idem sunt, quod «omnes.» Ita enim explicat ipse Apostolus, vers. 12 et 18. Nota tamen Theodoretum credidisse peccatum originale, ut patet cap. XII in Epitome decretorum divinorum, ubi illud confitetur et adstruit.

Tertio, Cajetanus docet hic tantum Apostolum dicere, quod omnes Adae posteri incurrant debitum, seu necessitatem contrahendi peccatum originale et mortem: non autem quod de facto omnes incurrant ipsum peccatum; nam probabile, inquit, est beatam Virginem non incurrisse peccatum originale: rursum probabile est non omnes Adae posteros incurrisse mortem: nam Core, Dathan et Abiron vivi descenderunt ad inferos.

Sed certum est hunc Apostoli locum intelligi debere non tantum de necessitate contrahendi peccatum originale, sed etiam de ipso peccato originali, quod de facto omnes contrahunt. Vult enim dicere, omnes Adae posteros de facto hoc peccatum ex Adamo trahere et incurrere. Ita enim hunc locum intelligit et intellexit semper Ecclesia, quae in Concilio Arausicano, Milevitano, Tridentino, sess. V, can. 2, 3, 4, ex hoc Apostoli loco probat et definit, omnes homines, etiam parvulos, peccatum originale contrahere. Idque patet ex ipsis verbis Apostoli: ait enim ipse, non necessitatem peccandi, sed peccatum ipsum mundum intrasse, et per peccatum mortem, additque: «Et ita in omnes homines mors pertransiit,» scilicet, sicut peccatum in omnes homines pertransiit: atqui non tantum necessitas moriendi, sed et ipsa actualis mors in omnes pertransit: ergo pari modo non tantum necessitas peccandi, sed et ipsum peccatum actu in omnes pertransit.

Ad argumentum Cajetani respondeo, privilegium et exceptionem unius beatae Virginis, vel paucorum aliorum, de quibus alibi dicendum est, non infirmare legem generalem. Nulla est enim lex tam generalis, quae non patiatur exceptionem.

ET PER PECCATUM MORS, ET ITA IN OMNES HOMINES MORS PERTRANSIIT. — Errat ergo Seneca, et cum eo Philosophi, quorum haec est communis sententia: «Mors homini natura est, non poena;» imo vero «mors homini poena est, non natura,» ut hic docet Apostolus, et Sapientiae cap. II: «Deus,» inquit, «creavit hominem inexterminabilem,» id est, immortalem et incorruptibilem, Graece ep' aphtharsia, id est immortalitati, vel ad immortalitatem, ut scilicet esset immortalis, si vellet Deo obedire et persistere in sua innocentia. «Invidia autem diaboli» peccatum intravit, et per peccatum «mors introivit in orbem terrarum.» Male ergo Cicero naturam, quod in homines crudelis esset, eosque morbis et morti addiceret, accusavit. Male rursum Pythagoras, et ex eo Origenes, peccata quae anima, antequam corpori conjungeretur, in caelo commisisset, mortis et aerumnarum hominis causam esse censuerunt.

Pulchre de iis S. Augustinus, lib. V Contra Julianum, cap. XIV et XV, sic ait: «In libro tertio de Republica Tullius hominem dicit, non ut a matre, sed tanquam a noverca natura editum in vitam, corpore et nudo, et fragili, et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines, in quo tamen inesset tanquam obrutus quidam ignis ingenii et mentis,» Haec Cicero. Post haec subdit Augustinus: «Neque hoc iste auctor dixit male, viventium moribus effectum, sed naturam potius accusavit. Rem vidit, causam nescivit: latebat enim eum cur esset grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae; cum enim sacris Litteris eruditus non esset, ignorabat originale peccatum.» Et mox de Hortensio et aliis paulo altius assurgentibus subdit: «Qui nos ob aliqua scelera suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid vidisse videntur; ut verum sit illud, quod est apud Aristotelem, simili nos affectos esse supplicio, atque eos, qui quondam, cum in praedonum Hetruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa adversis accommodata quam aptissime colligabantur: sic nostros animos cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis esse conjunctos.» Verum hic et alibi docent scripturae peccatum primi parentis Adae causam esse mortis ipsius et omnium posterorum, ac consequenter omnium quoque aerumnarum hujus vitae.

Ubi nota primo: Simul cum peccato introivit mors in hominem, ut, sicuti lictores immittuntur in domos et bona reorum, mox ut peccarunt, ita mors immissa sit in homines reos, eosque sensim arrodat et consumat. Dum ergo vivimus, mortem (puta mortis principia et causas) gerimus in visceribus, quae non cessat nobis morbos et aerumnas procreare, donec plane nos mortificet et absumat. Hinc Apostolus ait: «Corpus mortuum est propter peccatum:» mortuum, id est mortis necessitati et aerumnis ita obnoxium, ut videatur non tam esse vivum quam mortuum cadaver. Magna ergo animae poena est quod huic cadaveri sit alligata, et cum eo quasi tabescere ac mori debeat, ut aiebat Hortensius apud S. Augustinum.

Nota secundo: Effectus et quasi filia peccati est mors: peccatum enim suum lictorem procreat, et culpa parit poenam, crimen parens est et causa mortis. Unde S. Jacobus, cap. 1, 15: «Concupiscentia,» inquit, «cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.» Ubi adverte: mater peccati est ipsa concupiscentia habitualis, pater est ipsa libera voluntas; semen matris est titillatio et delectatio, quam ingerit concupiscentia; semen patris est ipse consensus voluntatis in fieri; proles est peccatum in ipso facto esse; proles haec vel est imperfecta, ut embryo et foetus incompletus; talis est peccatum veniale ex indeliberatione commissum; vel est proles omnino formata; talis est peccatum mortale deliberatum et consensu voluntatis consummatum; nepos vero hujus patris et matris est mors tum praesens, tum futura et aeterna gehennae. Hinc Job 18, 13, dicitur: «Consumat brachia illius (impii) primogenita mors.» Quaeres, quaenam hic dicitur «primogenita mors»? S. Gregorius superbiam intelligit, quia ipsa est initium peccati; ipsa enim fuit prima mors angeli et animae hominis. Secundo, Philippus presbyter et Beda, in Job cap. 18, accipiunt diabolum, quia ipse invexit mortem in orbem terrarum, et ipse suae mortis inventor est. Sic capitur mors Apocal. 20, vers. 14. Tertio, Lyranus intelligit mortem praecocem et praematuram. Quarto, Hebraei intelligunt morbum, qui impium primo corripiet. Vatablus et Titelmannus intelligunt morbum gravissimum et lethalem. Quinto, subtiliter Pineda et Mercerus accipiunt mortem non vulgarem, sed maxime acerbam, funestam et violentam, qualis est mors juvenum et divitum: quomodo Isaiae 14, vers. 30, «primogeniti pauperum» vocantur maxime pauperes.

Verum sapidior, pientior magisque genuinus videtur esse sensus, quem dat Chaldaeus, ut mors proprie dicta ipsiusmet peccatoris et peccati filia vocetur primogenita, id est primaeva filia, princeps et regina: quia ipsa quasi ex jure primogeniturae, in regno peccati, quasi patris sui ejusque haeres successit et dominatur: «primogenita» enim refertur ad illius, scilicet impii, et ad impietatem in impio inclusam, cujus primogenitam filiam Baldal apud Job mortem vocat, optatque ut, sicut impietas impio dominata est, sic eidem dominetur mors, quae est filia et haeres impietatis, idque ex asse, ut quam late patet regnum impietatis, tam late pateat et regnum mortis, q. d. Mors, quae prima per peccatum invecta est in mundum, adeoque quasi primogenita peccati filia, in regno peccati princeps successit et imperat, illa, inquam, mors devoret eum, scilicet impium et instar viperae matrem suam, hoc est peccatum et peccatorem consumat. Unde vers. seq. illud ita explicans subdit: «Calcet super eum quasi rex interitus.» Sic sumitur «primogenitus» Psal. 88, 23: «Et ego,» inquit Deus, «primogenitum ponam illum (Salomonem, et ejus antitypum Christum) excelsum prae regibus terrae,» q. d. Deus: Salomon et Christus in Israele et regno meo succedent, et latissime imperabunt, tanquam primogeniti mei, qui sum Rex regum et Dominus dominantium, filii. Vere dixit ille: «Tria potentia sunt, mas, Mars, mors; sed potentissima est mors. Sicut enim Mars marem, ita mors Martem domat.»

Denique moraliter, vide hic quantum malum sit peccatum, quod generat tot morbos, mortemque ipsam, tum praesentem, tum aeternam. Vis scire quid sit peccatum? intuere tantum unicum Adae peccatum, et considera quot millionum hominum morbos, fames, aerumnas, neces, hoc unum peccatum peperent; quam multi et parvuli et adulti propter illud damnentur; quod Dei Filius ad illud expiandum mori debuerit; et videbis quantum malum sit unum peccatum mortale, dicesque, cum te voluptas ad peccatum sollicitat: Ego tantillo pretio mortem et aeternum poenitere non emo.

IN QUO OMNES PECCAVERUNT. — «In quo,» supple, non peccato, sed uno homine. Graecum enim est masculinum, hamartia vero est femininum. Ita S. Augustinus, lib. De Peccatorum meritis, cap. X, qui et rationem addit: «Quia,» inquit, «omnes homines fuerunt ille unus homo, scilicet Adam;» quod intellige, non formaliter, sed originaliter, radicaliter, seminaliter et repraesentative, quia scilicet omnes homines in primo illo homine, quasi radice, parente et principio suo contenti, censi et comprehensi fuerunt, quodque Adam fecit, omnes ejus posteri fecisse censentur. Adam enim quasi pater et princeps omnes suos posteros repraesentabat, sicut rex repraesentat regnum, et magistratus repraesentat civitatem. Ita Origenes, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius et passim Patres Graeci et Latini.

Quare perperam Erasmus, Theodoretus et Pelagiani, to eph' hō vertunt, «quatenus,» «in quantum,» namely quod scilicet in Adamo omnes peccaverunt. Quam expositionem S. Augustinus, lib. VI Contra Julianum, XV, ait esse novam et falsam. Nec mirum, epi cum dativo significare in; nam ad Hebr. 9, 17, en versois, idem est etiam, teste Erasmo, quod «in mortuis.» Simile est hic vers. 14. Sic dicunt Graeci, eph' hippō, eph' hymin, in equo, in vobis. Et patet legenti Paulum et Lucam, eos indifferenter uti epi, sic, en, pro in. Imo epi cum dativo etiam causam significat, conditionem et pactum. Sic Xenophon: «haec,» inquit, «facere epi tō kerdei,» id est haec facere lucri causa. Sic passim dicunt Graeci, epi tō misthō, id est pro mercede, ex pacto mercedis. Sic pariter hic to eph' hō accipi potest, q. d. Paulus: Cujus, scilicet Adami, causa et pacto, quod ipse cum Deo iniverat, omnes peccaverunt. Et licet vertas et legas, «quatenus omnes peccaverunt,» sat adhuc ex eo colligitur peccatum originale; quomodo enim omnes homines, etiam infantes peccaverunt, nisi per unum hominem et patrem suum, scilicet Adamum?

Nota primo: Sicut in peccato actuali actus peccati transit, sed relinquit post se habituale peccatum, scilicet maculam in anima, quae non est quid physicum, sed moralis quaedam turpitudo et quasi nota et infamia ex peccato admisso relicta, scilicet est moralis aversio a Deo, et offensa Dei, ex qua homo moraliter censetur aversus a Deo, et Dei hostis, Deusque illi infensus, et ex qua denominatur peccator, estque reus coram Deo, iraeque Dei obnoxius et poena dignus; sicuti qui regem offendit aliquo actu rebellionis, post actum adhuc censetur rebellis, hostis, reus, iraeque et vindictae regis subjectus, donec rex illi condonet: ita originale peccatum partim actuale est, scilicet est actus inobedientiae Adami, quo pomum vetitum comedit; partim vero est habituale, scilicet est macula cuique homini propria, quam quisque nascendo contrahit ex Adami illo primo peccato. Unde errant Albertus Pighius et Catharinus, dum peccatum originale non inhaerens cuique, sed tantum primum ipsum Adae peccatum esse voluerunt cuique imputatum ad culpam et poenam. Hic enim error satis refellitur ex dictis vers. 12.

Ubi adverte, juxta hanc sententiam Pighii de peccato Adae nobis imputato, pari modo haereticos docere Christi justitiam similiter nobis non inhaerere, sed tantum imputari. Verum ex ipsiusmet Lutheri, Calvini et aliorum passim Novantium sententia, potius contrarium colligimus et concludimus hoc modo: Adam vere transfudit in nos concupiscentiam et peccatum, ut ipsimet Novantes sentiunt et docent; ergo et pari modo, Christus vere et proprie transfundit in nos justitiam inhaerentem.

Nota secundo: Actus ille inobedientiae Adami jam dictus partim personalis fuit et proprius, ac inhaerens ipsi Adamo, et hic est ei remissus per poenitentiam, ut dicitur Sapient. 10, 2; partim generalis fuit et communis totius naturae humanae, omniumque Adae posterorum. Hi enim illo actu Adamo actualiter peccante, in eo quasi capite, fonte et seminario contenti, et quasi conclusi, originaliter idem peccatum commiserunt: quod enim Adam egit et comedit, nos censemur egisse et comedisse; quia voluntas nostra posita fuit a Deo summo omnium Domino in voluntate Adami, tanquam communis omnium parentis: sic ergo Adam peccans omnes nos eodem peccato infecit. Et sic peccatum originale nobis voluntarium est voluntate aliena: dicitur tamen et proprium, tum quia Adae voluntas censebatur nostra et propria, tum quia cuique proprie inhaeret ejus macula habitualis, quam post se reliquit et transfudit actus Adami.

Nota tertio: Hic actus Adae non qua personalis, sed qua toti hominum generi et naturae fuit communis, scilicet quatenus eodem actu nos originaliter, cum nondum essemus, peccavimus in Adamo et per Adamum, causa est ut, cum ex Adam nascimur, aversi a Deo et maculati, ac peccatores nascamur. Commentum enim frivolum est id, quod fingit Magister Sententiarum in II, disp. 31, scilicet qualitatem quamdam morbidam carni et semini Adae inhaerentem fuisse, quae deinde infecerit et indies successive inficiat animas prolium et posterorum ejus peccato originali. Nec enim qualitas corporea parere potest peccatum spirituale in anima.

Multo major error est Tertulliani, putantis animam filii esse ex traduce, id est traduci et produci ab anima parentis, sicque simul trahere ab ea peccatum originale; ut enim omittam hoc esse contra philosophiam et damnatum in Concilio Lateranensi, sub Leone X, sess. VIII, ubi definitur animas singulas singulis hominibus creari et infundi a Deo, huic Tertulliani sententiae obstat, quod anima filii trahit hoc peccatum a parente, etiam tunc cum parens justificatus est ab originali, omnique alio peccato: quomodo ergo peccatum hoc a parentis anima, in qua amplius non est, ad animam filii traduci potest.

Hinc nota quarto: Aliud est in Adamo peccare, aliud est peccatum Adami in omnes pertransire, sive omnes ex Adamo peccatum contrahere: illud enim actuale fuit, hoc vero habituale est, et cuique proprium ac inhaerens peccatum originale, ut dixi. Cum ergo ait Paulus, in quo, scilicet Adamo, omnes peccaverunt, sensus est, quod actus ille Adami, quo ipse peccavit, omnibus imputetur et censeatur omnium fuisse proprius, indeque fit, ut quilibet Adae filius necessitatem peccati hujus ex Adamo, una cum natura sua trahat, et necessario, cum nascitur, peccator nascatur, nisi a Dei gratia et misericordia praeveniatur. Sic B. Virgo in Adamo peccavit et hanc necessitatem contrahendi peccatum originale incurrit: sed peccatum ipsum originale de facto in se non contraxit, nec habuit: quia a gratia Dei fuit praeventa primo conceptionis suae instanti, quae peccatum omne ab ea exclusit.


Versus 13: Usque Ad Legem Enim Peccatum Erat In Mundo

13. USQUE AD LEGEM ENIM PECCATUM ERAT IN MUNDO. — Nota, peccatum hic vocat quodlibet peccatum, scilicet primum originale et quodvis actuale, quod ex eo secutum est, quod est regnum peccati. Hic Apostolus probat id, quod dixit, scilicet omnes homines in Adamo peccasse, adeoque probat ipsum peccatum originale. Probat autem hoc argumento: ante legem datam peccatum, et peccati reatus ac corruptio erat in mundo: licet enim peccatum tunc non imputaretur, id est vix reputaretur, vix aestimaretur ab hominibus, solam naturam et concupiscentiam suam sequentibus, nec legem quae peccati foeditatem ostenderet, habentibus, tamen peccatum tunc fuisse in mundo, clare demonstrat ipsa mors omnium hominum: nam effectus, poena et comes individua peccati est mors. Cum ergo mors etiam ante legem regnaverit et extenderit se in omnes homines, sequitur peccatum quoque, quod mortis est causa, in omnes homines regnasse et se diffudisse.

Occurres et excipies, ante legem fuisse quidem peccatum in mundo, verum non originale, sed actuale, quod quisque fecerat et commiserat. Hanc exceptionem disjicit et elidit Apostolus, dicens:


Versus 14: Sed Regnavit Mors Ab Adam Usque Ad Moysen

14. SED REGNAVIT MORS AB ADAM USQUE AD MOYSEN, ETIAM IN EOS QUI NON PECCAVERUNT IN SIMILITUDINEM PRAEVARICATIONIS ADAE. — q. d. Ante Mosen et legem, uti mors, ita et peccatum hoc commune fuit etiam iis qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, id est iis qui non peccaverunt actu, sicuti peccavit Adam legem praevaricando, puta infantibus. Ita Theophylactus, Theodoretus, Anselmus, Chrysostomus et S. Augustinus, lib. I De Peccatorum meritis, XI; relinquitur ergo peccatum originale fuisse in infantibus, et in mundo etiam ante legem. Cur enim infantes tunc aeque ac jam mortui sunt, nisi ob peccatum, non actuale, quod perpetrare non possunt, sed originale, quod ex Adamo contraxerunt?

Aliter haec explicat Toletus, q. d. Paulus: Erat quidem peccatum actuale in mundo ante legem, sed non imputabatur ad poenam certam, verbi gratia mortis. Haec enim tantum statui solet per legem, non naturalem, sed positivam divinam vel humanam, quae tunc necdum erat: ergo cum videamus ante legem a Deo peccato statutam fuisse certam poenam, scilicet mortis, omnes enim etiam ante legem ob peccatum mortui sunt, hinc sequitur, adeoque mors ipsa indicat, quod ante legem in mundo fuerit peccatum aliquod, non actuale, uti jam probavi, ergo originale, cui a Deo juste decreta et inflicta est certa poena mortis. Verum hic sensus plus satis remotus, obscurus et implexus videtur.

Nota = «qui non peccaverunt»: ita enim legendum est cum Graecis et Latinis. Male enim Origenes et Ambrosius tollunt negationem, «non,» leguntque affirmative, «qui peccaverunt.»

IN SIMILITUDINEM PRAEVARICATIONIS ADAE. — S. Chrysostomus haec refert ad «regnavit mors,» q. d. «Regnavit mors in similitudinem praevaricationis Adae,» id est regnavit mors in nos, quia nascimur similes Adae praevaricanti, puta peccatores. Secundo, alii sic explicant, q. d. Regnavit mors etiam in eos qui non peccarunt contra legem aliquam positivam sibi datam a Deo, uti peccavit Adam, sed tantum peccarunt contra legem naturae. Tertio, planius, ut dixi, similitudo haec praevaricationis Adae sita est in actu et peccato actuali, quo peccavit Adam, legem sibi datam a Deo praevaricando. Sensus ergo est, mors regnavit in eos «qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae,» id est mors regnavit etiam in eos qui non peccarunt actu, uti fecit Adam, puta in infantes; ex morte enim infantium recte colligit Apostolus eorumdem peccatum, quod cum non possit esse actuale, sequitur debere esse originale contractum ex Adamo.

ADAE, QUI EST FORMA FUTURI. — q. d. Qualis fuit Adam, tales post se genuit filios, puta peccatores, mortales, miseros, inquit S. Augustinus, lib. I De Peccatorum meritis, cap. XI.

Secundo et magis genuine, sic exponas: Adam fuit forma, typus et figura Christi venturi, q. d. Uterque, scilicet tam Christus, quam Adam, fuit pater noster, sed in contrarium, uti recte ostendit S. Augustinus, lib. II De Nuptiis et Concupiscentia, cap. XXVII. Nam primo, sicut Adam solus sine concubitu maris et feminae, ex terra non maledicta, sed pura et integra est formatus; ita Christus ex sola purissima Virgine est natus. Secundo, sicut Adam solus totam posteritatem peccando perdidit, ita Christus solus moriendo reparavit.

Hinc recte adverterunt docti quidam et sapientes viri, causam, cur Deus nostram voluntatem, meritum et demeritum posuerit in voluntate Adae, praeter summum Dei dominium et libertatem, qua quidvis potest facere et statuere, hanc fuisse: ut scilicet Adam hac ratione esset typus Christi, in cujus manu et voluntate Deus ponere volebat nostram salutem, ut ille pro nobis mereretur gratiam et gloriam, sicut Adam nobis meritus est reatum et poenam. Antequam enim peccaret aut crearetur Adam, Deus ab aeterno per praescientiam conditionatam omnia futura praesciebat et praevidebat, et secundum eam absolute voluit et decrevit Adamum et omnia Adami esse propter Christum, esseque typum Christi rerumque a Christo gerendarum. Deus enim in Christo omnem suam sapientiam et gloriam ostendere voluit, ideoque statuit et decrevit ut Christus esset omnium non tantum electorum, sed et operum suorum principium, exemplar et finis, ut Coloss. 1, 15 et seq.

Fuit ergo non tantum in ipsa executione, sed etiam in ipso decreto divino mutua contradependentia Adae et Christi. Nec enim Adam futurus fuisset pater omnium hominum ea ratione, ut suam vel justitiam vel peccatum in eos transfundere posset, nisi hoc ipso simul fuisset typus et figura Christi, qui omnium Dei filiorum futurus erat parens: nec vicissim Christus incarnatus et natus fuisset in mundo nisi Adam peccasset, nosque perdidisset, uti verior et communior habet Theologorum sententia.

Nota hic, sacram Scripturam uti aliquando allegoriis in contrarium sensum. Sic Osee, cap. I et III, jussus est a Deo fornicariam accipere in uxorem, ut significaret filios Israel fornicaturos, id est relicto Deo, Synagogae marito, idolis adhaesuros eaque adoraturos: ubi pium Oseae factum, et legitimum ejus cum fornicaria matrimonium significat impiam Judaeorum idololatriam.

Pari modo, multi Patres explicant allegoriam Davidis adulterium, per castum amorem Christi, scilicet quod David permissus sit a Deo adulterium committere cum Bethsabee, ut significaret Christum exarsurum amore Ecclesiae ex Gentibus et idololatris congregandae. Causam similitudinis et dissimilitudinis assignat S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. XXVII, et S. Ambrosius, Apologia David, cap. III. Similemque afferunt Angelomus, Eucherius et Rupertus in lib. II Reg., cap. XI. Sic ergo et hic Adam dicitur forma, sive typus Christi in genere, non specie, quia contrario modo se habuerunt Christus et Adam: hic mortis, Christus vero vitae et salutis fuit parens. Sed in ipsa contrarietate est similitudo quaedam proportionis et propagationis, uti paulo ante ostendi.

Alii sic explicant, q. d. Paulus: Multo magis, id est multo majori potentia, virtute, robore sua dona nobis contulit Christus, quam Adam eadem abstulerit, quia difficilius est construere, quam destruere. Hinc recte Doctores inferunt cum S. Leone, serm. 12 De Passione, quod valor meritorum et satisfactionis Christi longe excedat demerita Adae; idque non acceptione divina, sed ex rigida justitia et valore ipsorum operum, quem habebant per se, ex dignitate personae operantis et patientis: sic enim peccatum Adae, per se sua indignitate et gravitate ex summa aequitate et justitia iram Dei, poenasque praesentes et aeternas merebatur.

Nota: Pro «in plures», Graece est εἰς τοὺς πολλούς, «in multos,» id est in omnes jam dictos, q. d. Sicut Adam omnibus nocuit, ita Christus omnibus profuit, sed amplius quam ille nocuerit. Ita Theophylactus.


Versus 15: Sed Non Sicut Delictum, Ita Et Donum

15. SED NON SICUT DELICTUM, ITA ET DONUM. — «Delictum,» Graece παράπτωμα. Ita vocat Paulus ipsum Adami casum, ruinam et offensam: ex qua quasi causa manat effectus, scilicet ἁμαρτία, id est peccatum originale, quod est macula et reatus in singulis ex Adamo natis inhaerens. Huic delicto et offensae opponit χάριν, δωρεάν, χάρισμα, id est gratiam, donationem et gratuitum beneficium Christi, scilicet ejus redemptionem, satisfactionem, meritum gratiae et remissionis peccatorum; ex quo, quasi causa, manat effectus τὸ δικαίωμα et δικαίωσις, id est donum gratiae et justitiae nobis inhaerens.

Secundo, Adae delictum dicitur παράπτωμα, q. d. Non casus, sed quasi casus, non ruina, sed pene ruina, non lapsus, sed offensio. Praepositio enim παρά minuit rem, cui in compositione jungitur, q. d. Parvus fuit et exiguus casus et ruina Adae prae reparatione et gratia Christi, quia bona et beneficia Christi longe potiora et efficaciora sunt peccato Adae, sicuti paupertas Iri comparata cum divitiis Croesi, eam sublevare et ditare parantis, parva vel nulla est.

SI ENIM UNIUS DELICTO MULTI MORTUI SUNT: MULTO MAGIS GRATIA DEI ET DONUM IN GRATIA (per gratiam) UNIUS HOMINIS JESU CHRISTI IN PLURES ABUNDAVIT. — «Multi,» id est omnes: dicit tamen potius «multi» quam «omnes,» ut multitudinem posterorum significet, quia omnes possunt esse pauci, ait S. Augustinus, q. d. Paulus: Si per unius Adae delictum omnes ejus posteri reatum et poenam mortis, tam praesentis quam aeternae incurrerunt; scitote longe majus fuisse beneficium quod Christus nobis exhibuit; nam longe majora bona et dona nobis contulit gratia Christi, quam Adam abstulerit, scilicet tot gratias et dona Spiritus Sancti, quae Christus contulit Apostolis, Martyribus, Doctoribus, Eremitis, Episcopis, Virginibus aliisque filiis novi Testamenti, quibus caruit Adam, ac tandem ipsam gloriam et immortalitatem ejusque dotes maximas, plurimas et diversissimas. Vide S. Chrysostomum hic, de Christi gratiarum thesauro.


Versus 16: Et Non Sicut Per Unum Peccatum, Ita Et Donum

16. ET NON SICUT PER UNUM PECCATUM (supple, Adam infecit omnes), ITA ET DONUM, — supple, Christi ab uno tantum peccato liberat, sed a multis, quae posteri peccato Adae addiderint et addent. Ita Theophylactus. Haec est secunda dissimilitudo Adae et Christi. Graeca habent ὡς δι' ἑνὸς ἁμαρτήσαντος, «sicut per unum peccantem», supple, mors venit in mundum: et sic legit Augustinus, lib. I De Peccatorum meritis; sed idem est sensus.

NAM JUDICIUM QUIDEM EX UNO IN CONDEMNATIONEM, GRATIA AUTEM EX MULTIS DELICTIS IN JUSTIFICATIONEM. — Judicium, Graece κρίμα, id est reatus, scilicet fluxit ex uno peccato Adae, in κατάκριμα, id est in condemnationem: ut omnes, etiam parvuli, essent obnoxii condemnationi, id est poenae damni, etsi non sensus, ut docent plerique Scholastici. E contrario beneficium et gratia Christi ex multis delictis processit ad justificationem, ut scilicet non ab uno, sed a multis, imo ab omnibus peccatis nos justificaret. Opponit Paulus χάρισμα καὶ κρίμα, id est gratiam et reatum: rursum δικαίωμα καὶ κατάκριμα, id est justificationem et condemnationem. Hinc S. Augustinus, lib. II De Nuptiis et Concupiscentia, cap. XXVII, docet peccatum originale sufficere ad condemnationem.


Versus 17: Abundantiam Gratiae Accipientes In Vita Regnabunt

17. MULTO MAGIS ABUNDANTIAM GRATIAE, ET DONATIONIS, ET JUSTITIAE ACCIPIENTES, IN VITA REGNABUNT PER UNUM JESUM CHRISTUM. — «In vita regnabunt,» q. d. Adam invexit regnum mortis, Christus vero eminentius, et gratia, justitia bonisque omnibus abundantius invexit regnum vitae, in quo nos reges fecit, ut vitam hic gratiae divinam, et postea sine morte aeternam et gloriosam adipiscamur in coelis. Ita Theophylactus.

Nota: Non dicit Paulus, «vita regnavit,» sicut dixit, «mors regnavit,» quia suavius et gloriosius sonat, justificati regnabunt in vita per Christum, quam si dixisset: Vita regnabit in justificatis per Christum. Praeclare S. Bernardus, epist. 190 ad Innocentium Pontif. contra errores P. Abailardi, qui docebat Christum esse nostrum doctorem, non redemptorem: «Si gratia,» inquit, «venumdatus sum, gratis non redimor? Quod si dixerit: Pater tuus addixit te, respondebo: Sed frater meus redemit me. Cur non aliunde justitia, cum aliunde reatus? Alius qui peccatorem constituit, alius qui justificat a peccato. Alter in semine, alter in sanguine. Sed justitia, inquiet, sit cujus est: quid ad te? Esto. Sed sit etiam culpa cujus est: quid ad me?»


Versus 18: Sicut Per Unius Delictum In Omnes Homines, Sic Per Unius Justitiam

18. SICUT PER UNIUS DELICTUM IN OMNES HOMINES (supple, reatus pertransiit) IN CONDEMNATIONEM: SIC ET PER UNIUS (Christi) JUSTITIAM (Graece δικαίωμα, id est meritum, quod est causa nostrae justificationis et justitiae) IN OMNES HOMINES, — supple, donum et beneficium Christi pertransiit, scilicet in omnes qui a Christo spiritaliter descendunt, et baptismo in illo renati sunt. Nam Paulum proprie loqui de gratia justificante, non praeveniente, patet tum ex vers. seq., tum quia Christum opponit Adamo, qui omnibus ex se natis efficax est causa damnationis, sicut Christus omnibus ex se renatis efficax est causa justificationis et immortalitatis.

Nota: δικαίωμα, id est meritum Christi, distinguit hic Apostolus a δικαιώσει, id est a justificatione, et a δικαιώματι, id est a justitia. Haec enim tertia est in nobis, prima vero est in Christo, secunda autem effective quidem est in Christo, quasi agente, sed subjective est in nobis, quasi eam recipientibus. Id ita esse constat ex oppositione τοῦ δικαιώματος et τοῦ παραπτώματος. Παράπτωμα enim Apostolus vocat delictum, et offensam Adae transfusam in posteros: ergo δικαίωμα illi oppositum vocat obedientiam et justitiam Christi in posteros ejus, puta in credentes transfusam. Unde quod hoc loco vocat δικαίωμα, vers. 13 vocat ὑπακοή, id est obedientiam. Lege vers. 19, qui hunc explicat.

IN JUSTIFICATIONEM VITAE, — qua a morte peccati ad vitam gratiae et gloriae revocamur. Patet vers. 16: ita S. Augustinus, lib. De Peccatorum meritis, cap. XV. Aliter haec explicat Toletus. Putat enim «justificationem vitae» hic appellari actionem et operationem, qua Deus ex justitia et merito Christi justi omnes homines, etiam reprobos, a morte suscitabit ad vitam perpetuo duraturam, non ipsorum merito ac justitia, sed Christi, ut dixi; verum nusquam sic accipitur «justificatio vitae».


Versus 19: Sicut Per Inobedientiam Unius Hominis Peccatores Constituti Sunt Multi

19. SICUT PER INOBEDIENTIAM UNIUS HOMINIS (Adae) PECCATORES CONSTITUTI SUNT MULTI (omnes Adae posteri), ITA ET PER UNIUS (Christi) OBEDITIONEM JUSTI CONSTITUENTUR MULTI, — omnes scilicet, qui ex Christo per fidem et gratiam renascuntur. Adverte hic, quis et quantus fuerit fructus unius obedientiae, et unius inobedientiae. Ex hoc loco recte Doctores inferunt concluduntque hoc modo: In Adamo fuit vera inobedientia, ergo et in Christo fuit vera et proprie dicta obedientia, quae praecepto Superioris se subjicit et conformat, ac consequenter datum fuit Christo praeceptum a Patre moriendi, et sic redimendi nos. Hoc enim fuit objectum obedientiae Christi, cui Christus obedivit.

Nota: Ab Apostolo affertur hic triplex antithesis et dissimilitudo inter Adam et Christum. Primo, Adam omnes perdidit, Christus omnes reparavit. Secundo, Adam unicum peccatum ad posteros transmisit, Christus ab omnibus peccatis actualibus eosdem liberat. Tertio, Adam unum malum, quod nullo modo intendi potest, scilicet peccatum originale, propagavit; Christus abundantiam gratiarum effudit. His adde, uberiorem et potentiorem esse gratiam Christi quam fuerit peccatum Adae. Quarto, quia Adae peccatum tantum poenam damni in nos induxit; Christus et a poena damni, et a poena sensus, quae actualibus peccatis debetur, nos liberat. Rursus ex Adamo trahimus concupiscentiam, sed per Christum illa facta est materia magna tam luctae, quam victoriae et triumphi: eamque per gloriam in coelo Christus extirpabit. Quinto, per Adam amissa est gratia, qua homo perseverare posset; per Christum datur gratia crebrior et uberior, ut in tanta infirmitate, inter tot hostes fortior stet, et actu perseveret. Ita S. Augustinus, toto lib. De Bono perseverantiae. Sexto, per Adam omnes morimur temporaliter; per Christum resurgemus ad vitam tum animae, tum etiam corporis immortalem et gloriosam. Septimo, non peccatum Adae, sed gratia Christi se extendit ad B. Virginem, quae est mare gratiarum, et plus habet gratiae, quam omnes homines simul. Addit Pererius, Suarez et alii, etiam ad angelos Christi gratiam se extendisse eosque per merita Christi justificatos esse, ad quos peccatum Adae pertingere non potuit. Octavo, licet Adam actu plures inficiat, quam ex Christo renascantur: Christi tamen gratia quoad sufficientiam et oblationem se extendit ad omnes, non tantum ex Adamo genitos, sed quoquo modo producibiles, v. g. si Deus eos de novo crearet. Nono, per Adamum reducti sumus quasi ad statum purae naturae; per Christum elevati sumus ad statum magis spiritualem et sublimiorem, quam in quo Adam fuit conditus, et ad vitam plane coelestem. Decimo, per Adam facti sumus similes bestiis, per Christum angelis, imo natura nostra in Christo et B. Virgine exaltata est super omnes angelorum choros. Undecimo, Adam privavit nos ligno vitae; Christus dat panem, qui de coelo descendit, et dat vitam aeternam, puta seipsum totum, Deum scilicet et hominem, in cibum dat nobis in Eucharistia. Duodecimo, Adam privavit nos gratia justitiae originalis; Christus dat copiam gratiarum et virtutum: primo, quia dat virtutes, quae non fuissent in statu innocentiae, scilicet patientiam, paenitentiam, martyrium, virginitatem, apostolatum et virtutes religiosas. Secundo, harum et aliarum omnium majorem quam fuisset in statu innocentiae, dat copiam, intensionem et continuum augmentum.

Nota secundo: Sicut in Adam omnes peccavimus, sic in Christo omnes justificati sumus, id est juste pro peccatis satisfecimus, et meriti sumus justitiam; sed sicut ad contrahendum peccatum originale necesse est ex Adamo naturaliter nasci, ita ad justitiam Christi participandam, necesse est ex eo nasci spiritualiter per baptismum.

Nota tertio, hinc sequi contra haereticos, quod, sicut inobedientia et peccatum Adae realiter inhaeret nobis, non autem tantum imputatur nobis, ita quoque, imo magis inhaereat nobis gratia Christi, non autem tantum imputetur nobis: alioqui enim longe efficacius esset peccatum Adae quam gratia Christi, quae peccatum tollere non posset, sed tantum abscondere.


Versus 20: Lex Autem Subintravit Ut Abundaret Delictum

20. LEX AUTEM SUBINTRAVIT UT ABUNDARET DELICTUM. — Nota vocem «subintravit,» q. d. Obiter, et quasi furtim ad tempus breve, scilicet usque ad adventum Evangelii, intravit lex in mundum, ut esset Judaeorum quasi paedagogus ad Christum. Graecum παρεισῆλθεν significat ait Budaeus, irrepere et fallere introeundo et se insinuando. Sic hic lex quasi latenter se insinuavit, et, ut noster interpres vertit, «subintravit,» directe quidem ad hoc, ut dissolutos hominum mores restringeret, illosque duceret ad Christum, qui eos sanaret: sed indirecte ad id quod sequitur, scilicet, «ut abundaret delictum,» q. d. Unde factum est, ut abundaret delictum. Vocula enim «ut» consequentiam significat, non causam. «Nitimur enim in vetitum semper, cupimusque negata.» Vide cap. 24. «Lex,» inquit S. Augustinus in Psal. 102, «ideo data est, ut crescente peccato, humiliarentur superbi, humiliati confiterentur, confessi sanarentur.» Idem, tract. III in Joan.: «Lex,» inquit, «minabatur, non opitulabatur; jubebat, non sanabat; languorem ostendebat, non auferebat.» Quare minus genuine S. Ambrosius, epist. 71 ad Irenaeum, «subintravit,» inquit, lex, quia quasi fortuito intravit, ut succederet legi naturali, quae in mentibus hominum erat obscurata. Nec enim legis naturalis mentionem hic fecit Apostolus, nec ob eam solam instaurandam data fuit lex Mosis.

Dices: Lex publice tanta pompa in Sina rogata est et accepta, ergo non furtim intravit. Respondeo: Nego consequentiam, quia Deus Hebraeos ex Aegypto media nocte, quasi latenter eduxit in desertum Sina, ibique nil tale exspectantibus legem promulgavit.

Alii vertunt, «lex praeterea intravit,» q. d. Praeter morbum ex Adamo contractum, accessit lex, quae morbum auxit. Occurrit hic Apostolus objectioni. Dicet enim aliquis: Dixisti, Paule, vers. 13: «Usque ad legem peccatum erat in mundo»: ergo post legem, et per legem Mosaicam ablatum est peccatum: ad quid enim aliud data est lex? Respondet Paulus, adeo per legem non esse ablatum peccatum, ut magis per eam sit auctum, vitio quidem hominum, sed occasione accepta ex lege, quae multiplicavit praecepta, nec tamen hominibus infirmis vires dedit ad ea implenda.

Notat hic Apostolus tres mundi status: primus fuit ab Adam ad Mosen; secundus a Mose ad Christum; tertius a Christo ad finem mundi: in primo regnavit peccatum et mors; in secundo lex, quae peccatum auxit; in tertio gratia, quae peccatum et mortem sustulit.

Unde Apostolus hic quasi comoediam instituit in tres scenas distinctam, et per prosopopoeiam, cuique scenae suam personam, quasi choragum, assignat, quae quasi rex dominetur et regnet: tres ergo reges hic, qui inter se confligunt, sunt peccatum, lex, gratia, sive Adam, Moses et Christus; quorum quisque suum habuit regnum et regnandi tempus et spatium.

Pulchre quatuor hominis status inter se comparat S. Augustinus, lib. LXXXIII Quaestionum, Quaest. LXIX: «Prima,» inquit, «est actio ante legem, secunda sub lege, tertia sub gratia, quarta in pace. Ante legem actio est, cum peccatum ignoramus, et sequimur carnales concupiscentias. Sub lege est actio, cum jam prohibemur a peccato, et tamen consuetudine ejus victi peccamus. Tertia actio est, cum non vincimur delectatione consuetudinis malae, sed per gratiam ei resistimus. Quarta actio, cum omnino nihil est in homine, quod resistat spiritui. In prima ergo actione, quae est ante legem, nulla pugna est cum voluptate. In secunda, quae est sub lege, pugnamus, sed vincimur. In tertia pugnamus et vincimus. In quarta non pugnamus, sed perfecta et aeterna pace requiescimus.»

Notanda hic est sententia D. Thomae, de triplicis legis fine, respectu triplicium hominum. «Circa finem legis,» inquit, «sciendum est, quod in populo Judaeorum tria fuerunt hominum genera, sicut et in quolibet alio populo: scilicet duri, id est peccatores et rebelles, proficientes et perfecti. Quantum igitur ad duros, lex fuit data in flagellum, et quantum ad praecepta moralia, ad quorum observantiam cogebantur per poenae comminationem, ut patet Levit. 20, et quantum ad caeremonialia, quae ideo sunt multiplicata, ne liceret eis diis alienis ullum cultum superaddere, Ezech. 20: In manu valida et brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Sed proficientibus, qui dicuntur mediocres, lex fuit in paedagogum, secundum illud Galat. 3: Lex paedagogus noster fuit in Christo. Et hoc quantum ad caeremonialia, quibus ad justitiam promovebantur. Perfectis autem fuit, quantum ad caeremonialia quidem in signum, secundum illud Ezech. 20: Sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me, etc. Quantum ad moralia vero in solatium, secundum illud quod cap. VII ait Paulus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem.»

UBI AUTEM ABUNDAVIT DELICTUM, SUPERABUNDAVIT GRATIA. — «Ubi,» id est, postquam in mundo, occasione legis invaluit peccatum; postquam mundus ad summum malorum et peccatorum venerat in statu legis, tunc mox venit Christus, quasi medicus potentissimus et clementissimus, qui abundantiam et efficaciam gratiae suae ostendit in curando et abolendo peccato regnoque peccati.


Versus 21: Ut Sicut Regnavit Peccatum In Mortem, Ita Et Gratia Regnet

21. UT SICUT REGNAVIT PECCATUM IN MORTEM (pertrahens scilicet peccatorem in mortem corporalem et aeternam), ITA ET GRATIA REGNET PER JUSTITIAM IN VITAM AETERNAM, — ut scilicet per justitiam assequamur vitam aeternam, ad quam justitia dat jus, q. d. Gratia Christi superabundavit ad hoc, ut mortis et peccati regno destructo, regnum justitiae et aeternae vitae instauraretur, et longe lateque propagaretur per Christum. Vide hic duo regna, unum mortis, in quo regnavit Adam et Adae peccatum; alterum vitae, in quo regnat Christus Christique gratia, quae prius regnum mortis evertit. Inter haec duo subintravit lex, ut faceret quasi interregnum, sed frustra; nam lex regnum peccati potius auxit, quam suspendit. Unde necesse fuit venire Christum, qui sua gratia regnum peccati et mortis exscinderet. Praeclare S. Augustinus, in Sententiis, num. 194: «Rationalis anima est domina corporis sui, quae inferiori non bene imperabit, nisi superiori se Deo tota charitatis subjectione servierit.»