Cornelius a Lapide

Romanos VII


Index


Synopsis Capitis

Quod cap. praecedenti dixerat, nos non esse sub peccato, ex eo quod non simus sub lege, sed sub gratia; fusius hic probat exemplo uxoris, quae solvitur a lege viri, si is moriatur. Pari enim modo legem nobis, et nos legi mortuos esse docet.

Inde, vers. 7, docet quod lex, licet in se sancta sit, per occasionem tamen, nimirum indicando et vetando peccatum, magis illud in homine prono in vitia auxerit.

Tertio, hac occasione, vers. 14, transit ad concupiscentiam, quae ex peccato et lege est reliqua, docetque viros etiam justos, licet invitos, eamdem pati, et contra eam assidue luctari.


Textus Vulgatae: Romanos 7:1-25

1. An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? 2. Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. 3. Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri: ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. 4. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. 5. Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. 6. Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. 7. Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. 8. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. 9. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. 10. Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. 11. Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. 12. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. 13. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. 14. Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. 15. Quod enim operor, non intelligo, non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. 16. Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est. 17. Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. 18. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle adjacet mihi: perficere autem bonum non invenio. 19. Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. 20. Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. 21. Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. 22. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: 23. video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. 24. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? 25. Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei; carne autem, legi peccati.


Hoc capite identidem dicit urgetque Apostolus, quod nos, Christiani, non simus sub lege, quod S. Chrysostomus intelligit de lege caeremoniali: « Quia, inquit Chrysostomus, non sumus sub caeremoniis legis, ideo non sumus sub lege. » Sed haec expositio non est ad mentem Apostoli hoc loco: nam, ut patet vers. 7 et seq., loquitur Apostolus etiam de lege naturali et decalogo. Unde nota, aliud est lege teneri, aliud esse sub lege. Nam lege veteri morali, id est decalogo, tenemur, sed non sumus sub illa, id est sub ejus statu et dominio, quod est hominem obligare, nec tamen dare gratiam ad eam implendam, ut quasi servus ea teneatur, et captivus possideatur, et tanquam reus ab ea damnetur. Ab hoc enim legis statu nos gratia Christi liberat, quae charitatis dat spiritum, ut quae lex jubet, faciamus sponte, libenter, amore virtutis, non timore poenae.


Versus 1: An Ignoratis Quia Lex In Homine Dominatur Quanto Tempore Vivit?

Vers. 1. AN IGNORATIS QUIA LEX IN HOMINE DOMINATUR, QUANTO TEMPORE VIVIT?« Dominatur » jubendo, terrendo, reum faciendo, accusando, condemnando: hic enim est dominatus legis. « Quanto tempore vivit, » scilicet ipsa lex, inquit Origenes et Ambrosius. Secundo, « quanto tempore vivit, » scilicet ipse homo: ita S. Chrysostomus, Theodoretus, S. Augustinus, lib. LXXXIII Quaestionum, Quaest. LXVI; S. Thomas, Theophylactus et Oecumenius. Sed eodem uterque hic sensus redit. Toletus haec arctat ex sequentibus ad legem matrimonii: sed nihil est quod cogat generalem Apostoli sententiam arctare ad unam matrimonii legem: quod enim de ea subjicit Apostolus, non per modum plenae et adaequatae explicationis, sed per modum exempli subjicit.

Vers. 2. NAM QUAE SUB VIRO EST MULIER, VIVENTE VIRO, ALLIGATA EST LEGI. — Ex unica lege matrimonii apposite, ut statim ostendam, probat Apostolus ea quae in genere de lege dixerat. Nota primo: « quae sub viro est, » graece est unica vox, υπανδρος, q. d. « Subvira. » Nota secundo, « alligata est legi, » scilicet matrimoniali praecipienti fidem et obedientiam marito. S. Ambrosius legit: « vivente viro, alligata est lege; » alii vertunt, « viventi viro alligata est lege. » Ita Graeca, Syrus et Erasmus. Tertullianus, lib. De Monogamia, cap. XIII, legit: « a viventi viro vincta est. » Sed eodem haec omnia redeunt: nam uxor hoc ipso, quo legi matrimoniali, etiam marito, quamdiu is vivit, alligata est.

Apostolus hoc capite pulchra utitur metaphora vel potius allegoria: nimirum peccatum, mors et lex, quae occasionaliter peccatum et mortem fovet, est maritus; anima nostra est uxor; proles sunt opera mala; hoc marito mortuo, transiit anima ad secundum maritum, nupsitque Deo, et peperit proles bonorum operum. Ita S. Augustinus, Quaest. LXVI jam citata, et lib. XV Contra Faustum, cap. VIII. Idem docet Theophylactus, hancque esse mentem et phrasim Apostoli, patet ex vers. 4 et seq.

SI MORTUUS FUERIT VIR EJUS, SOLUTA EST A LEGE VIRI, — scilicet a lege matrimonii, qua sub viri potestate mulier tenebatur. Graece est ἀπὸ τοῦ νόμου τοῦ ἀνδρός: quod potest etiam verti « a lege viro, » quia lex matrimonialis est quasi legalis uxoris maritus, sicut vicissim maritus uxori est quasi moralis lex viva.

Vers. 4. ITAQUE, FRATRES MEI, ET VOS MORTIFICATI ESTIS LEGI PER CORPUS CHRISTI. — Vox « itaque » significat hanc esse conclusionem, quam Apostolus deducit ex exemplo uxoris jam allato. Haec enim est argumentatio Apostoli: Uxor, marito mortuo, soluta est vinculo et lege mariti; atqui lex, quae erat quasi maritus noster, jam mortua est, et esse desiit per Christum: ergo nos pariter lege liberati et soluti sumus, nec sub lege, sed sub gratia degimus.

Nota: cum ait Apostolus: « Vos mortificati estis, » est hypallage, q. d. Lex quae erat quasi maritus vester, jam per Christum mortificata et mortua est, quia scilicet in vobis mortuum est et esse desiit legis illud imperium, quo lex minatur, accusat, terret, damnat et punit, de quo dixi vers. 1. Hac enim de causa lex homines vitiosos pejores facit, quia dat eis occasionem praevaricationis et contemptus; contrarium facit gratia, contra quam hic legem distinguit Apostolus.

Hinc secundo, lex, id est legis reatus et praevaricatio, quam lex per litteram, cui gratia defuit, faciebat occasionaliter et objective, mortua est, ait S. Augustinus, lib. XV Contra Faust., cap. VIII. Verum Apostolus prudenter et caute, ne Judaeos offendat, si dicat legem esse mortuam, et ut ab utroque conjuge mortuo (per Christum enim sicuti lex nobis, ita nos legi mortui sumus) dissolutum ostendat matrimonium; hac de causa non dicit: « Lex mortua est; » sed dicit: « Vos quasi uxores mortificati mortuique estis, et soluti lege, quasi marito jam mortuo, quia Christo jam vivitis et ei in Evangelica gratia servitis »: ita Chrysostomus, Oecumenius, Ambrosius, Anselmus.

Aliter Toletus: Homo, inquit, quoad naturam est uxor, hujus maritus fuit homo vetus, cujus lex erat lex vetus: hoc mortuo, successit alter huic uxori maritus, scilicet homo novus, cujus lex est lex fidei et Christi. Sed hoc est obscurius et alienius: nam Apostolus uxoris hujus maritum facit non hominem novum aut veterem, sed ipsam legem.

Nota: cum Apostolus dicit: « Nos mortuos esse legi per corpus Christi, » intellige immolatum in cruce, per corporalem Christi passionem et mortem. Per hanc enim mortua est lex vetus nobis, et nos legi.

Alii: « per corpus Christi, » inquiunt, id est quia incorporati estis Christo per baptismum. Verum prior sensus planior est et simplicior. Hic est ergo discursus Apostoli: Lex non dominatur homini, nisi quasi vivens viventi; atqui vos non vivitis, sed estis mortui legi, et lex vobis per Christi crucem et mortem mortua est: ergo non estis sub lege, id est sub dominatu legis.

UT SITIS ALTERIUS, QUI EX MORTUIS RESURREXIT. — Hic clare patet, Apostolum, uti dixi, distinguere duo matrimonia unius hominis et animae, quasi uxoris. Prius cum veteri homine, ut vult Toletus, vel potius cum lege dominante veteri homini. Hic prior hominis maritus (puta lex) mortuus est et mortificatus in passione corporis Christi. Unde idem homo et anima secundum matrimonium iniit cum homine novo, id est cum Christo resurgente, quia illi per baptismum incorporatus, et cum eo quasi factus est una caro. Ex hoc matrimonio novas proles concepit: unde sequitur:

UT FRUCTIFICEMUS DEO, — id est, ut vivas proles ex hoc cum Christo matrimonio pariamus Deo, scilicet opera fidei, spei, charitatis et aliarum virtutum; quae ex semine, id est gratia Christi et Dei concepimus, ut illa Christo et Deo quasi eorum parenti offeramus.


Versus 5: Cum Essemus In Carne, Passiones Peccatorum Operabantur In Membris Nostris

5. Cum essemus in carne, — cum scilicet carnalibus desideriis astricti teneremur, inquit Anselmus. Passiones peccatorum, — id est passiones incitantes ad peccata, puta affectus vitiosi. QUAE PER LEGEM ERANT, — id est quae acuebantur et excitabantur occasione legis. OPERABANTUR IN MEMBRIS NOSTRIS, UT FRUCTIFICARENT MORTI, — ut scilicet fructus peccatorum parerent, qui nos ducerent ad mortem aeternam.


Versus 6: Nunc Autem Soluti Sumus A Lege Mortis, In Qua Detinebamur

6. Nunc autem (per Christi crucem et mortem) SOLUTI SUMUS A LEGE (quae erat occasio peccati, et consequenter) MORTIS, IN QUA DETINEBAMUR.« Soluti sumus, » graece κατηργήθημεν, id est enervati sumus: quod opponit Apostolus τῷ ἐνεργεῖσθαι, id est intimae et efficacissimae operationi passionum, vers. praeced. Est hypallage, « enervati sumus, » id est enervata in nobis est lex, quia lex vires et nervos suos, scilicet dominium et jus quasi maritale, quod in nos habebat, amisit. Simili modo Galat. v, 4, dicit: « Evacuati estis a Christo, » id est Christus Christique redemptio vobis facta est per judaismum vacua, cassa et inutilis.

Nota: pro « mortis, » noster Interpres in Graeco legit θανάτου; jam legunt ἀποθανόντες, id est « mortui sumus, » scilicet legi, in qua detinebamur. Alii legunt ἀποθανόντος, scilicet νόμου, id est « mortua lege, » in qua detinebamur.

ITA UT SERVIAMUS (Deo et Christo) IN NOVITATE SPIRITUS, ET NON IN VETUSTATE LITTERAE, — non in veteri vivendi genere, animali et carnali, cujus magistra est legis littera, non gratia. Ita Anselmus. Lex enim homini vetustatem suam indicabat quidem et vetabat, sed adeo non auferebat, ut per occasionem etiam eamdem auxerit: magis enim refricabat, irritabat et incitabat veteres concupiscentiae affectus.

Vers. 7. QUID ERGO DICEMUS? LEX PECCATUM EST? ABSIT. — Crebras hic Apostolus interjicit occupationes, iisque gaudet. Talis est hic: poterat enim quis ex eo quod Paulus, vers. 5 et 6, legem vocaverat legem mortis, dixeratque passiones peccatorum per legem esse et excitari, objicere: Ergo lex ipsa est peccatum. Quod enim est causa peccati et mortis, hoc peccatum est. Respondet Apostolus: « Absit. » Non enim lex in se peccatum est.

SED PECCATUM NON COGNOVI, NISI PER LEGEM: NAM CONCUPISCENTIAM NESCIEBAM (esse peccatum), NISI LEX DICERET: NON CONCUPISCES. — Nota: Concupiscentia in Decalogo vetatur speciali praecepto, scilicet nono et decimo, ex eo quod plerique existimarent sexto praecepto, « Non moechaberis, » et septimo, « Non facies furtum, » vetari tantum actum externum, internum autem non esse vetitum aut cavendum. Quin et post datam legem Josephus, lib. XII Antiq., cap. XIII, et Judaei alii, quos corrigit Christus, Matth. v, 12 et 28, idem putasse videntur: unde praeceptum « Non concupisces » sic explicabant, quod illo non vetaretur concupiscentia mere interna, sed tantum conatus et machinatio exterior ad eam explendam, et ad facinus opusque perpetrandum. Verum hic conatus et haec machinatio, et inchoatio est et pars quaedam operis; unde eodem praecepto vetatur, quo ipsum opus, puta sexto et septimo.

Adde, ut demus illa seorsim vetari praecepto nono et decimo, nihilominus certum et clarum est illa non tam vetari ideo, quod exterius se prodant, quam quia a mala voluntate prodeunt. Voluntas enim in se mala et vetita, virus malitiae suae actui externo instillat, eamque proprie haec verba significant et prohibent, cum dicitur: « Non concupisces. » Unde colligas omnem alium voluntatis motum praeceptis aliis adversantem, iisdem pariter vetari. Si enim hic concupiscentia, ad quam naturaliter maxime proclives sumus, tanquam mala et illicita vetatur, ergo multo magis actus voluntatis, quo volumus id quod lege vetitum est, ipsa lege vetatur.

Haeretici, Lutherus et Calvinus in alio sunt extremo. Putant enim concupiscentiam peccato originali reliquam, id est motus appetitus sensitivi et voluntatis inordinatos, qui praeveniunt rationem et liberum voluntatis assensum, hic prohiberi. « Mandatur, » ait Calvinus in cap. XX Exod., « praecepto, Non concupisces, ne quis impurus appetitus animos nostros incitet. Hinc perspicitur quibus praestigiis fascinarit Satan scholas omnes Papales, in quibus personat axioma istud, concupiscentiam in baptizatis non esse peccatum, quia stimulus est ad virtutem. » Et in cap. VI Levit.: « Quamvis, inquit, neque adulteri, neque fures, neque homicidae simus; nemo tamen est quem non reatu constringat ultimum legis praeceptum, Non concupisces. »

Verum haec esse falsa, et praecepto « Non concupisces » vetari, non deliberatam et involuntariam, sed tantum voluntariam et liberam concupiscentiam, sive consensum voluntatis in illicita, patet primo, quia pro « Non concupisces, » in Hebraeo est verbum חמד chamad, quod non significat « concupiscere » vel habere concupiscentiam, quae naturae nostrae vitium est; sed nude significat tantum « appetere » et « desiderare »; unde et rebus coelestibus tribuitur. Concupiscentia autem, quae naturae vitium est et morbus, proprie significatur nomine תשוקה teschuka, et nomine בצע betsa. Cum ergo dicitur « Non concupisces, » significatur, ut patet ex Hebraeo chamad, et prohibetur tantum libera voluntatis appetentia ad sibi vendicandum rem alienam vel illicitam.

Secundo, idipsum patet ex eo quod praeceptum hoc, uti et cetera, non detur brutis, non pueris, sed creaturae rationali, ratione et libera voluntate utenti, quae sola legis est capax, solaque potest legem implere vel transgredi. Hi autem motus concupiscentiae rationem et libertatem praeveniunt, nec magis sunt humani actus, aut in potestate, ratione et arbitrio hominis, quam iidem sint in potestate equi, canis, leonis, alteriusve bruti. Sicut ergo leoni imperari nequit, ne irascatur; cani, ne ringat; equo, ne adhinniat: sic nec homini imperari potest, ne primos similes concupiscentiae motus sentiat, et qui eos puniret, tyrannus esset. « Peccatum enim (inquit S. Augustinus, lib. I Retr., cap. XV, estque hic communis hominum et naturae sensus) ita in sua essentia includit voluntarium, ut, si hoc desit, desinat esse peccatum. » Unde Apostolus, vers. 17 et seq.: « Jam, » inquit, « non ego operor illud, » q. d. « To concupiscere » non est actus meus, quia non est humanus et liber: unde mihi imputari, vitio verti, aut puniri non potest: sed potius quia, ut idem ait vers. 16, 22, 25, « condelector, consentio, mente servio legi; » hinc hic meus actus, utpote mentis rationalis et liberae, censeri debet, quod scilicet mente detestando motus concupiscentiae legi contrarios, legi ipsi adhaeream et obediam.

Tertio, id patet ex eo quod Paulus, cap. praeced., vers. 12, et S. Scriptura alibi ita se explicet: ut Eccli. XVIII, 30: « Post concupiscentias tuas non eas; » et S. Jacobus, cap. I, vers. 15, concupiscentiam et tentationem non peccatum esse, sed peccatum parere, si videlicet pater peccati, consensus voluntatis, accedat, diserte asserit.

Quarto, ita hoc praeceptum explicant omnes Patres. Vide Chrysostomum, homil. 12 in Matth.; Cyrillum, lib. III Contra Julian., sub medium; Basilium, De Constit. monast., cap. II; Nyssenum, lib. De Octo Beatitud.; Ambrosium, lib. I Offic., cap. XXI; Hieronymum, ad Eustoch., de custod. virg.; Prosperum, lib. II De Vita contemplat., cap. III, et lib. III, cap. IV; Gregorium, lib. XXI Moral., cap. III; Augustinum, lib. I Contra duas epist. Pelag., cap. X et XIII, et lib. VI Contra Julian., cap. XI, et lib. II De Peccat. meritis, cap. IV, XXXIII et XXXIV: ita denique explicat et definit Concilium Tridentinum, sess. V.

Dices: Augustinus, epist. 200 ad Asellicum, dicit hoc praeceptum, « Non concupisces, » in hac vita non impleri, sed in ea nos tantum tendere et contendere ad locum, in quo illud compleamus, puta ad coelum. Idem docet lib. I De Nuptiis et Concup., cap. XXIII et XXIX, et lib. De Spiritu et Litt., cap. ultim.

Respondeo: D. Augustinus in explicatione hujus praecepti jungit sensum litteralem et anagogicum: litterali enim sensu hic praecipitur, ut concupiscentias et desideria prava non sequamur, sed iis resistamus, eaque sensim omnino evellere et eradicare conemur, eoque conari possumus et debemus in hac vita; anagogico vero sensu praecipitur, ut nulla omnino in nobis talia desideria sint: quo modo hoc praeceptum, uti et omnis alia anagoge Scripturae, non ad praesentem vitam, sed ad futuram in coelo pertinet. Sic ergo hoc non praecipitur hic, ut in hac vita impleatur; sed praesentis luctae erit merces, fietque tunc cum Deus mandabit virtuti suae, et omni ex parte praecipitabit peccatum et mortem in infernum. Vult ergo dicere S. Augustinus praecepto, « Non concupisces, » nobis praecipi, ut per virilem et constantem in hac vita luctam contra concupiscentiam, eo tendamus et connitamur, ut scilicet mereamur omnino ab ea liberari in coelo, utque ibi plenissime impleatur in nobis to non concupisces: ut scilicet nec consentiamus, nec sentiamus motus concupiscentiae. Simili modo explicat S. Augustinus praeceptum dilectionis Dei, lib. De Spiritu et Litt., cap. ultim.

Vers. 8. OCCASIONE AUTEM ACCEPTA, PECCATUM PER MANDATUM OPERATUM EST IN ME OMNEM CONCUPISCENTIAM. — Quaeres, quidnam hic vocetur et sit peccatum? Respondet primo, Oecumenius, Ambrosius et Methodius apud Epiphanium, haeresi 64, peccatum hic esse diabolum.

Secundo, S. Chrysostomus vult esse socordiam: socors enim ex lege accipit occasionem augendi concupiscentiam.

Tertio, Anselmus putat peccatum hic esse concupiscentiam, sive peccati fomitem: hic enim quasi sopitus et canis dormiens, occasione legis sibi adversae excitatus et irritatus, exarsit in omnis generis pravos motus, irae scilicet, superbiae, gulae et caeterorum vitiorum.

Quarto, Hieronymus, ad Algasiam, Quaest. VIII, censet peccatum hic esse legis objectum, seu id quod lege prohibetur.

Quinto et optime, Toletus proprie hic accipi peccatum. Sic enim paulo ante illud accepit Apostolus, et sensus est, q. d. Homo in statu peccati peccatum ipsum occasione legis auxit. Peccatum enim nisi deleatur, in nova peccata hominem pertrahit, quia vires gratiae et bonorum habituum, quibus peccato resistimus, homini vel adimit, vel imminuit, et sui delectationem animo ingerit, idque magis data lege, per quam peccatum, quasi canis dormiens, ut dixi, excitatus exarsit in omnem concupiscentiam: ideoque lex peccati et mortis causa, vel potius occasio fuit: quod docere et probare hic intendit Apostolus.

SINE LEGE ENIM PECCATUM MORTUUM ERAT. — Primo, Theodoretus et Cajetanus sic explicant, q. d. Paulus: Ante legem, puta in statu innocentiae, « peccatum mortuum erat, » id est non erat. Sed quid hoc facit ad rem et rhombum?

Secundo, Ambrosius: « Peccatum, » inquit, id est diabolus mortuus erat; quia quasi dormiens, utpote securus de homine peccatore quem possidebat, parum curabat eum ulterius sollicitare et trahere ad peccatum: sed hoc longe remotius est.

Tertio et optime, « sine lege peccatum mortuum, » id est sopitum erat: per legem enim excitatum revixit, ut dixi vers. praeced.


Versus 9: Ego Autem Vivebam Sine Lege Aliquando

9. EGO AUTEM VIVEBAM SINE LEGE ALIQUANDO. — q. d. Ego aliquando legem non cognoscebam, quando nimirum nondum poteram habere usum rationis, et tamen motus concupiscentiae sentiebam, qui tamen defectu rationis peccata non erant. Ita S. Augustinus, lib. VI Contra Julian., cap. XI, et S. Hieronymus ad Algas., Quaest. VIII. Vel potius, « ego vivebam sine lege, » nimirum tunc, cum adolescere inciperem et peccare, nec tamen legem Mosis edoctus essem: tunc enim vivebam quasi exlex, ac consequenter peccatum non curabam, non agnoscebam, non aestimabam; hinc ad illud non multum incitabar.

Secundo, S. Chrysostomus, Oecumenius, Toletus hic, et S. Augustinus, lib. I Contra duas epist. Pelagian., cap. IX; S. Ambrosius, lib. I De Jacob et vita beata, censent Apostolum loqui in persona eorum qui ante Mosen et legem vixerunt. Sed prior sensus planior est, et aptior verbis Apostoli.


Versus 10: Cum Venisset Mandatum, Peccatum Revixit

10. SED CUM VENISSET MANDATUM (in notitiam meam, hinc) PECCATUM (quasi per antiperistasin legis se intendit, et) REVIXIT, (et per illud) EGO MORTUUS SUM: (itaque) INVENTUM EST MIHI MANDATUM, QUOD (datum) ERAT AD VITAM (mihi demonstrandam et procurandam), HOC ESSE (cedere mihi) AD MORTEM.


Versus 11: Peccatum, Occasione Accepta Per Mandatum, Seduxit Me

11. PECCATUM, OCCASIONE ACCEPTA, PER MANDATUM SEDUXIT ME (in suas partes me dolose traxit) ET PER ILLUD OCCIDIT, — infigens animae vulnus culpae lethalis, per exardescentem occasione legis concupiscentiam, uti dixi vers. 8. In verbo « seduxit » alludit ad primorum parentum seductionem, quae occasione mandati facta est, cum serpens tentaret diceretque: « Cur praecepit vobis Dominus? » Gen. III, 2.

ITAQUE LEX QUIDEM SANCTA, ET MANDATUM SANCTUM, ET JUSTUM, ET BONUM. — Id est mandata legis sancta, justa et bona sunt: « sancta, » quia praescribunt quomodo Deus sancte coli debeat; « justa, » quia praescribunt ut proximum non laedas, sed ei quod suum est tribuas; « bona, » quia praescribunt ea, quibus quisque in se bonus sit, ac bonis moribus virtuteque praeditus. Et quia haec tria apposite fiunt per triplicia legis veteris praecepta, scilicet per caeremonialia, quibus sanctus cultus et religio erga Deum; per judicialia, quibus justitia erga proximum; per moralia, quibus bonitas et continentia erga seipsum praescribuntur.

Hinc S. Thomas, I-II, Quaest. XCIX, art. IV, putat hic mandatum legis vocari « sanctum, » propter praecepta caeremonialia; « justum, » propter judicialia; « bonum, » propter moralia, et forte eo etiam respexit Apostolus; proprie tamen videtur agere de quolibet particulari legis mandato: hoc enim significat Graecum ἐντολή, ut sic distinguat mandatum a lege, quasi partem a toto. Respicit enim ad mandatum, « Non concupisces, » quod paulo ante citavit, q. d. Hoc mandatum, « Non concupisces, » et quodvis aliud in se sanctum est, quia facit hominem purum, castum, sanctum; et justum est, quia hominem cohibet, ne injuste alienam uxorem aut rem concupiscat; et bonum est, quia hominem bonum facit omnesque animi vires et motus bene et rite ordinat ac componit.

Vers. 13. QUOD ERGO BONUM EST, MIHI FACTUM EST MORS? — q. d. Objicies: Ergone mandatum, quod erat bonum in seipso, mutatum est, factumque mihi mors, id est causa et occasio peccati, et consequenter mortis? Respondet: Absit: non fuit haec mutatio vitium et culpa ipsius mandati, sed peccati et hominis mandato abutentis.

PECCATUM, UT APPAREAT PECCATUM (ut robur et vires peccati manifestentur), per bonum (per mandatum, occasionaliter) OPERATUM EST MIHI MORTEM (animae praesentem et aeternam): UT FIAT SUPRA MODUM PECCANS PECCATUM PER MANDATUM. — S. Hieronymus ad Algas., Quaest. VIII, legit « ut fiat peccantius peccatum. » S. Augustinus, lib. I ad Simplic., Quaest. I, legit « ut fiat supra modum peccator peccatum. » Graece enim est ἁμαρτωλὸς ἡ ἁμαρτία, quasi dicas « sceleratum scelus, » vel « peccatrix peccantia, » id est malitia peccati ingens et exuberans, q. d. Inde apparet ingens peccati vis et malitia, quod per rem bonam, puta per legem, magis malitia ejus increverit, quodque per eamdem hominem magis invaserit et occiderit. Est prosopopoeia: peccatum enim hic inducitur quasi persona, quae habeat artem peccandi et peccata fingendi, suggerendi, machinandi, eamque exerceat, uti faciunt lenones et lenae. Cave hic commentarium S. Hieronymo adscriptum, qui negat traducem peccati originalis.

UT APPAREAT PECCATUM. — Maldonatus, in Notis, [annotat]; tati ac proposito, et in solita sibi rursus itinera vis furoris erumpit. Sic et in virtutibus vult bene agere, sed non statim voluntatem sequitur effectus: sicut qui vult esse sapiens, non statim ut vult, sapiens effectus est; sed prius adhibendus est labor, studium, sollicitudo, vigiliae, doctrinae institutio, et vix aliquando longo usu, meditatione continua, sapiens efficitur.


Versus 14: Scimus Enim Quia Lex Spiritualis Est; Ego Autem Carnalis Sum, Venundatus Sub Peccato

14. SCIMUS ENIM QUIA LEX SPIRITUALIS EST; EGO AUTEM CARNALIS SUM, VENUNDATUS SUB PECCATO. — Probat hic Apostolus id, quod dixit, scilicet legem esse sanctam, et legem non esse causam mortis, sed peccatum lege declaratum et prohibitum, hominemque peccato subditum, qui prava carnis et peccati desideria sectatur. Id autem probat ex eo: « Quia lex, » inquit, « spiritualis est, » id est spiritalia praecipit, non carnalia; « ego autem carnalis sum, » id est sector ea, quae carni et concupiscentiae placent, utpote « venumdatus sub peccato; » ego ergo sub dominatu peccati vivens, mihi ipsi carnalis vitae et peccati, ac consequenter mortis sum causa, non autem lex.

Nota: Lex dicitur spiritualis, primo, ut explicat S. Chrysostomus, quia praescribit ea quae spiritus et hominis spiritualis sunt: scilicet virtutes sequi, vitia fugere; secundo, quia lex homines dirigit ad cultum unius Dei, qui purissimus est spiritus, a quo etiam data est: ita Ambrosius; tertio, quia lex impleri non potest, nisi per spiritum et gratiam a viris spiritualibus: ita S. Augustinus, hic in expositione quarumdam propositionum hujus epistolae, num. 41; quarto, ut S. Thomas, quia lex cum spiritu hominis congruit, et, ut Cajetanus, spiritum hominis dirigit et regulat, tam circa Deum, quam circa seipsum et proximum; quinto, quia lex spiritualiter accepta ducit et praeparat homines ad legem Evangelicam, quae est lex spiritus et vitae.

EGO AUTEM CARNALIS SUM. — Notant Graeci Paulum hic, usque ad vers. 25, inducere personam hominis peccatoris constituti sub lege, qui nondum gratia Christi liberatus est a servitute peccati. Ita Origenes, Chrysostomus, Theophylactus, Basilius in Regul. brevior., in resp. ad 16 interrog.; Commentarius Ambrosii, Hieronymus ad Algas., Quaest. VIII; imo S. Augustinus hic, et ad Simplic. lib. I, Quaest. I, quos libros ipse scripsit, dum esset junior. Et probant ex eo quod ait Apostolus: primo, « ego carnalis; » secundo, « venumdatus sub peccato; » tertio, « video aliam legem captivantem me in lege peccati: » haec enim non videntur esse viri sancti et perfecti, qualis erat Paulus, sed peccatoris aut certe recens conversi, ut vult Origenes: « in quo, » inquit, « remanet infirmitas et procuvitas ad pristina vitia, ut licet velit ea vincere et facere omne bonum, non tamen statim voluntatem sequatur effectus, sed saepe cadat, et a vitiis solitis vincatur, v. g., decernit quis, et vult cohibere iram, sed quia longa consuetudine ira ei dominata est, obsistit ejus voluntati ac proposito. »

Secundo tamen, idem S. Augustinus postea senior et doctior effectus, dum scribit contra Pelagianos, docet hunc locum omnino explicandum esse de viris sanctis, ipsoque Paulo; illiusque hic concupiscentiae et spiritus luctam graphice ab eodem depingi. Ita ipse lib. I Retract., cap. XXIII; lib. VI Contra Julian., cap. XI, ubi ait hanc esse expositionem S. Hilarii, Nazianzeni, Ambrosii (unde colligitur commentaria in has epistolas et in hunc locum S. Ambrosio ascripta, revera non esse S. Ambrosii, habent enim hoc loco contrarium) et caeterorum Ecclesiae Sanctorum et notorum Doctorum. Sic quoque explicant S. Gregorius, lib. XIX Moral., cap. VI; S. Hieronymus, lib. II Contra Pelagianos; Anselmus, Primasius, D. Thomas, Pererius, Adamus et alii.

Haec ergo expositio verior et germanior esse videtur. Idque probatur primo, quia non ait Apostolus: Eram, vel vivebam, uti dixi vers. 9, sed ait: Sum, consentio, condelector, in praesenti. Ergo hoc versu transit a statu praeterito legis et peccati ad statum gratiae, sed cum concupiscentia luctantis, q. d. Vis legis, vel potius peccati lege abutentis, quam dixi, ex eo apparet, quod etiamnum sub gratia licet constitutus, tantos tamen adhuc ejus effectus et incitamenta concupiscentiae sentiam, ut videar esse carnalis.

Secundo, idem patet ex eo quod ait: « Jam non ego operor illud; » haec enim verba indicant Apostolum non loqui de peccatore: peccator enim operatur peccatum. Loquitur ergo de viro justo et sancto.

Tertio, idem indicat, cum ait: « Condelector legi secundum interiorem hominem; » et: « Ego ipse servio mente legi Dei, » et cum ait cap. seq.: « Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, » quae omnia non cadunt, nisi in virum justum et sanctum.

Tertia explicatio hujus loci est Cassiani, qui Collatione 23, vult hic describi luctam Marthae et Magdalenae, vitae scilicet activae et contemplativae. Verum hoc non litterale est, sed mysticum, vel potius accommodatitium.

VENUMDATUS SUB PECCATO. — Nota primo, peccatum hic idem esse, quod ante, sed materialiter tantum, sive objective, id est capi pro objecto peccati, sive fomite et concupiscentia. Unde hanc vers. 23 vocat legem in membris repugnantem legi mentis. Ita S. Hieronymus et Anselmus supra. Neque novum est Apostolum a peccato formaliter sumpto, transire ad peccatum materialiter sumptum. Sic enim ipse saepe ludit in vocibus, ut dixi can. 31.

Unde nota secundo, concupiscentiam hic dici peccatum, non formaliter et proprie, ut vult Calvinus; sed primo, quia ipsa est materiale peccatum: est enim concupiscentia contra Dei legem, illique ad rationem formalem peccati nihil deest, nisi consensus voluntatis; secundo, quia ipsa incitat ad peccatum; tertio, quia ipsa est effectus peccati: ita Concilium Tridentinum, sess. V; quarto, quia ipsa est poena peccati; quinto, quia ipsa est instrumentum, quo per actum generationis, peccatum originale transfunditur in posteros Adae. Hinc S. Augustinus, lib. V Contra Julian., cap. III, docet concupiscentiam et peccatum esse, et poenam peccati, et causam peccati. « Sicut, » inquit, « caecitas cordis, quam solus removet illuminator Deus, et peccatum est, quo in Deum non creditur, et poena peccati, qua cor superbum digna animadversione punitur, et causa peccati, cum mali aliquid caeci cordis errore committitur: ita concupiscentia carnis, adversus quam bonus concupiscit spiritus, et peccatum est, quia inest illi inobedientia contra dominatum mentis; et poena peccati est, quia reddita est meritis inobedientis; et causa peccati est, defectione consentientis vel contagione nascentis. »

Ubi adverte, concupiscentiam ab Augustino dici peccatum eodem sensu, quo explicui eamdem hic peccatum dici ab Apostolo: vult enim docere Augustinus concupiscentiam non esse naturalem conditionem, proprietatem et perfectionem manantem ex natura hominis, ut volebat Julianus; sed esse peccatum, id est esse vitium natum et propagatum ex peccato originali, quod negabat Julianus, utpote Pelagianus. Unde cap. seq., docet S. Augustinus concupiscentiam esse perpetuam materiam luctae, virtutis et victoriae, ac consequenter non esse peccatum formaliter et proprie, nisi ei succumbat et consentiat libera voluntas.

Nota tertio, dicit Apostolus de se, quod sit venumdatus, scilicet ab Adamo, pretio pomi, et traditus (Hebraeum enim מכר machar, et vendere, et tradere significat; quod enim venditur, traditur ementi, quasi domino) sub peccato, ut habent Graeca, id est in servitutem peccati originalis; et consequenter, quod ipse etiamnum, justificatus licet, sit tamen concupiscentiae (quae in locum peccati originalis quasi successit, ut in justis remaneat) obnoxius, quasi servus emptitius, ut ejus motus velit, nolit, ubique sentiat. Unde Syrus vertit מזבן לחטיתא mezabban lachatita, id est venditus sum peccato, hoc est, traditus sum concupiscentiae.

Sic Achab, lib. III Regum, cap. XXI, dicitur venumdatus, ut faceret malum, id est sua mala voluntate servum se addixit peccato, quasi vendidisset se, vel locasset se et suas operas, non ad aliud quam ad peccandum. Alludit enim Scriptura hac phrasi ad servos Hebraeorum, qui se vendebant ad opera servilia dominis praestanda, q. d. Achab tradidit et totum se impendit idolis, quasi eorum mancipium, quasi idololatriae a dominis suis idolis tanquam servus addictus esset, non quasi esset rex Israelitarum liber et ingenuae conditionis. Sic S. Augustinus, in Expositione propositionum hujus epistolae, num. 42: « Quisque, » ait, « peccando animam suam diabolo vendit, accepta, tanquam pretio, dulcedine temporalis voluptatis. » Concupiscentiae ergo quasi tyranno traditi sumus, etiam justi; non tamen proprie peccato: nec enim concupiscentia cogit nos ad peccatum, quia ejus motus sentire non est peccatum, sed eis libere consentire peccatum est, ait S. Bernardus.


Versus 15: Quod Enim Operor, Non Intelligo

15. QUOD ENIM OPEROR, NON INTELLIGO. — Primo, haec verba sic explicat S. Chrysostomus, q. d. Peccator quibus modis deceptus sit, ut peccatum operetur, non cognoscit.

Secundo, Theodoretus sic explicat, q. d. Peccator peccati malitiam perfecte non noscit.

Tertio, Toletus: Peccator, inquit, quod operatur non intelligit, quia contra judicium intellectus, quo speculative judicat hoc non esse faciendum, operatur et peccat.

Quarto, Anselmus sic exponit, q. d. In regulis praeceptorum Dei non invenio, quae concupiscentia mea appetit.

Quinto, Methodius, apud Epiphanium, haeresi 62, sic, q. d. Qui bonum operatur, saepe distractiones et malas cogitationes patitur, ut non intelligat suas passiones et sua opera.

Sexto et optime, S. Augustinus, lib. I Contra duas epist. Pelagian., cap. XI, hunc dat sensum: « Quod operor, non intelligo, » id est, per rationem et voluntatem non approbo opera et motus concupiscentiae meae. Hunc esse sensum patet ex seq. Sic Psal. I dicitur: « Novit (id est amat et approbat) Dominus viam justorum. » Et Matth. VII: « Non novi vos, » id est non amo vos, non approbo: haec enim est scientia practica. Rursum eosdem concupiscentiae motus « non intelligo, » quia hi motus rationem et intellectum praeveniunt.

Probat hic Apostolus se venumdatum sub peccato, id est esse servum concupiscentiae, ex eo quod faciat non illa quae sibi facienda videntur, sed illa quae dominus, scilicet concupiscentia, sibi imperat, puta concupiscere: id deinde probat verbis consequentibus.

NON ENIM QUOD VOLO BONUM, HOC AGO: SED QUOD ODI MALUM, ILLUD FACIO. — Ita legunt Biblia Romana, aliaque correctiora (licet Graeca non habeant τὸ bonum, illud tamen habent vers. 19). Jam quod ad sensum, primo, S. Chrysostomus sic explicat, q. d. In peccatoribus est quaedam velleitas boni, et odium quoddam imperfectum mali, etiam dum peccant.

Secundo et melius, S. Augustinus et Anselmus, qui haec exponunt, non de peccatore, sed de justo, qualis erat Paulus, ut dixi: Malum, inquiunt, quod justus odit, et tamen facit, est concupiscentia, quam justus naturaliter, sed involuntarie operatur, vel potius patitur et sentit invitus; bonum vero quod justus non agit, cum tamen velit, est bonum opus facere alacriter, et totis viribus sine concupiscentia repugnante. Vel brevius, non concupiscere bonum est, quod vult et optat justus; malum vero, quod odit, est concupiscere, q. d. Paulus: Vellem non concupiscere, et nollem concupiscere, et tamen concupisco.

Nota: « Facio » significat hic actionem hominis imperfectam, id est actum concupiscendi appetitus, citra rationis assensum, idque patet ex phrasi Hebraeorum, de qua dixi can. 32. Praesertim quia motus concupiscentiae non tantum sunt in appetitu sensitivo, sed et in voluntate, quae naturaliter ex origine sua in Adamo vitiata propendet in bona delectabilia, honorifica et curiosa. Unde explicans subdit Apostolus: « Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. » Hic actus concupiscendi non est meus, non est humanus, quia non est liber et deliberatus, sed est actus inhabitantis in me peccati, id est concupiscentiae. Hinc S. Augustinus in Sententiis, sent. 383: « Approbare, » inquit, « falsa pro veris, ut erres invitus, et resistente repugnatione carnalis vinculi, non posse ab illicitis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. »


Versus 16: Si Quod Nolo, Illud Facio, Consentio Legi, Quoniam Bona Est

16. SI AUTEM QUOD NOLO, ILLUD FACIO (id est si concupisco, quod tamen nolo et nolens facio, vel potius patior), CONSENTIO LEGI (id est ratione et voluntate approbo), QUONIAM (quod lex in se) BONA EST. — Unde Syrus vertit, « suffragium fero legi, quod bona est, » quasi dicat: Si concupisco nolens et invitus, mens et voluntas mea integra est et intacta, quia legi adhaeret et cum ea consentit.


Versus 17: Nunc Autem Jam Non Ego Operor Illud, Sed Quod Habitat In Me Peccatum

17. NUNC AUTEM (nunc ergo) JAM NON EGO OPEROR ILLUD (scilicet humane, id est deliberate), SED QUOD HABITAT IN ME PECCATUM. — Id est concupiscentia, ut dixi vers. 14, haec enim habitat in carne mea, non autem ipsa virtus et bonum, id est bonitas. Hoc est enim quod subdit Apostolus.


Versus 18: Scio Quia Non Habitat In Me, Hoc Est In Carne Mea, Bonum

18. SCIO QUIA NON HABITAT IN ME, HOC EST IN CARNE MEA, BONUM. NAM VELLE, ADJACET MIHI: PERFICERE AUTEM BONUM, NON INVENIO. — q. d. Facultas et bona voluntas volendi id quod bonum est, est in me justificato; sed vix, et non nisi difficulter illud perficere possum: Spiritus enim promptus est, caro autem infirma, imo reluctans spiritui. Ita S. Augustinus, Anselmus, S. Thomas, Primasius et Syrus. Idem explicat, repetit et inculcat Apostolus, vers. 21. Vere S. Bernardus, serm. 84 in Cantica: « Jacet, » inquit, « voluntas, ubi non suppetit facultas. » Et S. Augustinus, lib. X Confess., cap. XL, in terra gemens et suspirans ad coelum: « Recido, » inquit, « in haec aerumnosis ponderibus, et resorbeor solitis, et teneor, et multum fleo, sed multum teneor. Tantum consuetudinis sarcina degravat. Hic esse valeo, nec volo; illic volo, nec valeo: miser utrobique. »

Merito S. Gregorius Nazianzenus, in Carmine ad virgines, carnem vocat « echeneida, » sive remoram pisciculum. Sicut enim remora navis, ita caro hominis in coelum cursum inhibet et sistit. Hanc ergo remoram amovendam esse docet, dum canit:

Ne vitae ipsa tuae immittas echeneida, carnem,
Quae velut injecta properantem compede puppim
Detinet, ac tantum cogit subsistere molem.

Vide et Abbatem Theonam apud Cassianum, Collat. 23, ubi fuse hanc Apostoli sententiam pertractat.


Versus 21: Invenio Igitur Legem, Volenti Mihi Facere Bonum, Quoniam Mihi Malum Adjacet

21. INVENIO IGITUR (in meipso) LEGEM (quae sequitur scilicet), QUONIAM (quod) MIHI VOLENTI FACERE BONUM, MALUM ADJACET, — et inest, malum, inquam, concupiscentiae mihi innatae, quae bono et legi Dei repugnat. Adverte hic, et in teipso experire, cum bonum aliquod, praesertim heroicum vis aggredi, maxime senties insurgentem et sese opponentem concupiscentiam.

Nota hic Hebraicam trajectionem: vox enim « quoniam, » quam postponit Paulus dicens: « Invenio, volenti bonum facere, quoniam mihi malum adjacet, » praeponenda est hoc modo, « Invenio, quoniam mihi volenti bonum facere, malum adjacet. » Aliter alii haec explicant, quos vide, si lubet, apud Toletum.


Versus 22: Condelector Legi Dei Secundum Interiorem Hominem

22. CONDELECTOR LEGI DEI SECUNDUM INTERIOREM HOMINEM. — Quaeres, quis dicatur interior, quis exterior homo? Primo, Manichaei ex hoc loco docuerunt in homine duas esse animas, unam bonam, a qua virtutes; secundam malam, a qua vitia manant; ac consequenter in ipso homine esse quasi duos homines, unum interiorem, alterum exteriorem.

Secundo, Illyricus rigidus Lutheranus: « Interior homo, » inquit, « est anima et spiritus Dei; exterior homo est peccatum originale, quod quasi forma substantialis animam afficit. » Putat enim ipse peccatum non esse accidens, sed formam et substantiam quamdam tetram et horridam, talemque qualem vulgo imaginamur diabolum.

Tertio, Calvinus: « Interior homo, » inquit, « est superior pars animae, sive mens consentiens legi Dei; exterior est eadem mens quatenus concupiscit mala. » Putat enim Calvinus in eadem omnino animae portione et facultate hanc esse pugnam, ideoque hominem etiam justum simpliciter tam esse peccatorem, quam justum; quod implicat. Porro haec ejus doctrina sequitur ex altero ejus principio, quo homini re ipsa vere et proprie partem superiorem, id est rationem et liberum arbitrium, adimit: tunc enim necessario sequitur, quod in parte inferiori tam dominetur concupiscentia, quam virtus; quodque inferior haec pars, non re ipsa, sed nomine tenus in superiorem et inferiorem dividatur. Verum haec omnia ἀδύνατα sunt, erronea et haeretica.

Quarto, Photius et Toletus sic explicant: Homo interior est ratio, quae etiam in peccatoribus reluctatur exteriori, id est sensui et appetitui.

Verum nota: In homine una tantum est anima, quae simul est rationalis et sensitiva; et post privationem justitiae originalis peccato contractam, haec contra illam, scilicet sensitiva contra rationalem, maxime gratia imbutam, adeoque ipsa anima contrariis appetitibus secum pugnat, etiam in homine justificato: ita ut ex operationibus ejus duplex in eo videatur esse anima et duplex homo. Cujus rei causa est eminentia animae rationalis, quae virtute in se continet animam sensitivam et vegetativam, facitque in homine una anima, quod in tribus, scilicet in planta, in equo, in homine faciunt tres animae, scilicet vegetativa, sensitiva et rationalis.

Dico ergo, unus idemque est homo, sed ratione diversorum statuum, affectionum et operationum, dicitur exterior vel interior. Interiorem Apostolus nunc novum vocat, nunc renovatum, scilicet a Christo, nunc spiritualem, nunc mentem: exteriorem, animalem vocat, vel veterem, quem scilicet a veteri Adamo traximus; eumdem vocat carnem, vel membra synecdochice et metonymice: quia scilicet maxime vim suam ostendit in membris, carne et appetitu sensitivo. Haec enim corruptio derivata ex carnali Adamo, maxime se pandit et exerit in carne et carnalibus desideriis, imo per ea animam sollicitat et commovet, licet proprie in anima resideat. Hinc Apostolus, Galat. v, superbiam, invidiam, rixas, vocat opera carnis, id est concupiscentiae et veteris hominis.

Interior homo est mens, ut recte Cajetanus; vel aptius, ipse homo gratia, charitate et spiritu Dei imbutus et vivens: hujus anima, est gratia et charitas: hujus lex, est lex divina ejusque dictamen, ut, Esto castus, sobrius, humilis, obediens, Deum time et ama: hujus vitalis operatio, est Deum amare, colere, obedire.

Exterior, sive vetus homo est concupiscentia, seu vitiositas, omnibus animae potentiis, ipsique etiam menti et voluntati insidens; vel est mens, aut potius est ipse homo omnibus suis potentiis vitiatus et corruptus: hujus anima, est concupiscentia: hujus lex, est vitiosa inclinatio, vel aliquod dictamen concupiscibile, Dei legi contrarium, v. g.: Inebria te, fornicare, superbi: hujus operatio vitalis, est concupiscere vinum, opes, delicias, amicas. Concupiscentia ergo et homo exterior est in anima, voluntate et mente, sed qua parte naturaliter agunt, et in objecta sua feruntur motu naturali; virtus vero et homo interior est in eadem anima voluntate et mente, sed qua parte ratione et libertate utitur, et suis actibus, ipsique concupiscentiae dominatur, maxime cum gratia Dei pollet.

Est hic locus moralis pro lucta concupiscentiae et spiritus, quam graphice depingit in se S. Augustinus, lib. VIII Confess., cap. XI, et serm. 45 De Tempore, tom. X. Ascribam hic verba S. Augustini, quia rem hanc plane oculos ponunt, ut qui in se hanc luctam cum Paulo et S. Augustino sentiunt, sed explicare nequeunt, in Augustino expressam et explicatam videant, discantque qua ratione victoria potiri possint, praesertim cum vitam commutare et a statu peccati ad statum gratiae transire moliuntur. « Dicebam, » inquit, « apud me intus: Ecce modo fiat, modo fiat. Et cum verbo jam ibam in placitum, jam pene faciebam, et non faciebam; nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam et respirabam; et item conabar, et paulo minus ibi eram, et paulo minus jam jamque attingebam et tenebam; et non ibi eram, nec attingebam, nec tenebam, haesitans mori morti, et vitae vivere; plusque in me valebat deterius inolitum, quam melius insolitum: punctumque ipsum temporis, quo aliud futurus eram, quanto propius admovebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem; sed non recutiebat retro, nec avertebat, sed suspendebat. » Hactenus audivimus primum concupiscentiae insultum in Augustino.

Sequitur secundus. « Retinebant me nugae nugarum, et vanitates vanitatum, antiquae amicae meae, et succutiebant vestem meam carneam, et submurmurabant: Dimittisne nos? et a momento isto non erimus tecum ultra in aeternum? et a momento non tibi licebit hoc et istud, ultra in aeternum? Et quae suggerebant in eo, quod dixi, Hoc et istud! quae suggerebant, Deus meus, avertat ab anima servi tui misericordia tua: quas sordes suggerebant, quae dedecora! Et audiebam eas jam longe minus quam dimidius, non tanquam libere contradicentes eundo in obviam, sed veluti a dorso mussitantes, et discedentem quasi furtim vellicantes ut respicerem; retardabant tamen me cunctantem abripere atque excutere ab eis, et transilire quo vocabar, cum diceret mihi consuetudo violenta: Putasne sine istis poteris? »

En tertius concupiscentiae insultus, sed remissior, praevalente gratia et constantia S. Augustini. « Sed jam tepidissime hoc dicebat. Aperiebatur enim ab ea parte, qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, serena, et non dissolute hilaris, honeste blandiens, ut venirem, neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus, plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellae, ibi juventus multa, et omnis aetas, et graves viduae, et virgines anus, et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis, sed foecunda mater filiorum gaudiorum de marito te, Domine. Et irridebat me derisione exhortatoria, quasi diceret: Tu non poteris, quod isti et istae? An vero isti et istae in semetipsis hoc possunt, ac non in Domino Deo suo? Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas et non stas? Projice te in eum, noli metuere; non se subtrahet, ut cadas. Projice te securus, excipiet te, sanabit te. Et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmur adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. Et rursus illa quasi diceret: Obsurdesce adversus immunda illa membra tua super terram, ut mortificentur. Narrant tibi delectationes, sed non sicut lex Domini Dei tui. Ista controversia in corde meo, non nisi de meipso adversus meipsum. » Haec Augustinus.

Secundo, luctae hujus utilitatem docet S. Gregorius, lib. XIX Moral., VI: « Optima, » ait, « virtutis custos est infirmitas, vel pressurarum, vel tentationum: et fit certo moderamine, ut, dum quisque Sanctorum jam quidem interius ad summa rapitur, sed adhuc tentatur exterius, nec desperationis lapsum, nec elationis incurrat; sicque cognoscimus in profectu, quod accepimus; in defectu, quid sumus; et sic subtilissima interni judicii moderatione infra summa, et supra infima, in quodam medio anima libratur. » Et S. Bernardus, serm. in coena Domini, De Baptism. et Sacramento altaris: « Ad humiliandos nos ipsam (concupiscentiam) adhuc patitur vivere in nobis, et graviter affligere nos, ut sentiamus quid nobis gratia praestet, et semper ad illius auxilium recurramus: sic et de minoribus istis peccatis pia dispensatione nobiscum agitur, ut non penitus auferantur, sed in illis nos erudiat Deus, ut, cum minima cavere non possumus, certi simus quod non nostris viribus majora superemus, semperque timorati et omnino solliciti simus quomodo ejus gratiam non amittamus, quam nobis tam multipliciter necessariam esse sentimus. »


Versus 23: Video Aliam Legem In Membris Meis, Repugnantem Legi Mentis Meae

23. VIDEO ALIAM LEGEM IN MEMBRIS MEIS, REPUGNANTEM LEGI MENTIS MEAE, ET CAPTIVANTEM ME IN LEGE PECCATI.« Repugnantem, » graece ἀντιστρατευομένην, id est contra militantem, rebellantem. Est metaphora a lucta et pugna.

Rursum, « captivantem me, » non voluntatis consensione, ut vult Chrysostomus (putat enim ipse haec omnia de statu peccati et de peccatore dici), sed commotione, ait S. Augustinus, ut scilicet captivus reddar et subjiciar legi peccati, id est concupiscentiae; ita ut etiam invitus et reluctans, vitiosas ejus inclinationes, dictamina, impulsus sentire cogar, et ejus laqueos et motus evadere non possim.

Aliqui ex S. Augustino sic explicant: « Captivantem, » id est captivare conantem; sed graece est αἰχμαλωτίζοντά με, id est capientem me; et Syrus pariter habet sensum capientem me. De facto enim omnes, non sub peccato, sed sub concupiscentia quasi captivi tenemur.

Nota hic hebraismum, « in lege peccati, » id est sibi ipsi. Eadem enim est lex peccati et membrorum, scilicet concupiscentia, ut dixi. Sic dicitur Genes. XIX, 24: « Pluit Dominus a Domino, » id est a seipso. Dicitur concupiscentia lex peccati, quia est fomes ad peccatum sollicitans, peccatum dictans et suggerens.


Versus 24: Infelix Ego Homo, Quis Me Liberabit De Corpore Mortis Hujus?

24. INFELIX (graece ταλαίπωρος, id est miser, aerumnosus) EGO HOMO, QUIS ME LIBERABIT DE CORPORE MORTIS HUJUS? — id est a congerie omnium peccatorum, inquit Calvinus; vel, ut Commentarius Ambrosii, ab universitate vitiorum. Sed haec expositio impropria, remota et aliena est. Unde dico, « de corpore mortis, » id est a corpore moribundo, et peccandi affectibus, ac consequenter morti et corruptioni obnoxio; quodque, ut ait S. Hieronymus, tum corporalem, tum, ut Photius, animae saepe spiritualem mortem inducit. Ita S. Augustinus, lib. I Contra duas epist. Pelag., XI. Est metalepsis. « Liberari a corpore mortis, » inquit S. Augustinus, « est omni sanato languore concupiscentiae carnis, non ad poenam recipere corpus, sed ad gloriam. Non enim a corpore mortis impii liberabuntur unquam, quibus in resurrectione eadem corpora ad aeterna tormenta reddentur. »

Nota, mors Hebraeis per metonymiam et catachresin saepe morbum, pestem, luem et afflictionem quamlibet gravem significat. Sic Pharao, Exod. X, 17: « Rogate, » inquit, « Dominum, ut auferat a me mortem istam: » mortem, id est plagam locustarum depascentium herbas et germina. Sic IV Reg. IV, 40, dicitur: Mors, id est amarities colocyntidarum, in olla est. Pari modo hic corpus mortis accipi potest corpus obnoxium multis morbis, afflictionibus et aerumnis. Est hoc ardens Apostoli ex hoc misero et mortali corpore ad beatam et coelestem vitam anhelantis suspirium.

Audi pari modo suspirantem auctorem (Hugonem Victorinum, si credimus Trithemio) lib. De Spir. et Anima, qui extat tom. III operum S. Augustini, cap. LXII: « Audi, » inquit, « o anima, qualis sis: onerata es peccatis, irretita vitiis, capta illecebris, affixa membris, confixa curis, distenta negotiis, contracta timoribus, afflicta doloribus, erroribus vaga, suspicationibus inquieta, sollicitudinibus anxia, advena in terra inimicorum, coinquinata cum mortuis, deputata cum iis qui in inferno sunt. » Et cap. LX: « Quando veniam et apparebo ante faciem Domini, ad videndum eum in bonitate electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae, ut laudetur cum haereditate sua? Quando videbo civitatem illam, de qua dictum est: Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo, et in te cantabitur canticum laetitiae, et per omnes vicos tuos ab universis dicetur Alleluia? O civitas sancta, civitas speciosa, de longinquo te saluto, ad te clamo, te requiro; desidero enim videre te, et requiescere in te: sed non sinor carne retentus. O civitas desiderabilis! muri tui lapis unus, custos tuus ipse Deus, cives tui semper laeti; semper enim gratulantur in visione Dei, » etc.


Versus 25: Gratia Dei Per Jesum Christum Dominum Nostrum

25. GRATIA DEI PER JESUM CHRISTUM. — Supple, liberabit me quandoque a corpore mortis hujus, puta in futura resurrectione, dando mihi corpus immortale et gloriosum.

Nota, pro « gratia Dei, » noster Interpres legit in Graeco χάρις τοῦ Θεοῦ. Ita quoque legit S. Ambrosius, Origenes, Hieronymus, S. Augustinus et alii. Verum S. Chrysostomus, Theodoretus, Oecumenius, Theophylactus, Hieronymus ad Algasiam, et Graeci codices jam legunt εὐχαριστῶ τῷ Θεῷ, gratias ago Deo, qui scilicet me liberabit a corpore mortis, per Jesum Christum.

Verum nostra lectio aptior, ideoque verior est; nec enim gratiarum actio, sed gratia respicit futurum. Nam gratiae proprie non aguntur pro beneficio futuro et accipiendo, sed praeterito et jam accepto: τὸ autem « liberabit » hic est futurum, non praeteritum.

Adde, τὸ « gratia Dei » tacite includit τὸ « gratias ago Deo. » Nam dicere: gratia Dei per Christum me liberabit, hancque gratiam confiteri et celebrare, est re ipsa gratias agere Deo.

IGITUR EGO IPSE MENTE SERVIO LEGI DEI; CARNE AUTEM, LEGI PECCATI, — eo sensu, quem jam dedi vers. 22 et 23. Totum hunc Apostoli locum de lucta carnis et spiritus, sive concupiscentiae et continentiae, egregie tractat S. Augustinus, lib. De Continentia, tom. IV; hunc enim librum non esse Hugonis Victorini, ut suspicatur Erasmus, sed ipsius Augustini, ex Beda, Possidonio et aliis docent DD. Lovanienses, qui accurate et correctissime opera omnia S. Augustini ediderunt.

In illo ergo libro docet primo Augustinus, sub fine cap. II, in hac vita perpetuam esse hanc luctam, et sufficere nobis, si non consentiamus malis concupiscentiae, itaque futurum ut in altera beata vita illam non sentiamus. « Nunc quamdiu, » inquit, « concupiscit caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, sat est nobis non consentire malis, quae sentimus in nobis. Nam ipsa continentia cum frenat cohibetque libidines, simul et appetit bonum, ad cujus immortalitatem tendimus, et respuit malum, cum quo in hac mortalitate contendimus. »

Deinde docet eos tantum hanc luctam sentire, qui concupiscentiae reluctantur, non autem eos qui illi cedunt et consentiunt. « Hanc pugnam, » inquit, « non experiuntur in semetipsis nisi bellatores virtutum, debellatoresque vitiorum. Non expugnat concupiscentiae malum, nisi continentiae bonum. Sunt autem qui legem Dei omnino nescientes, malas concupiscentias nec in hostibus deputant, eisque miserabili caecitate servientes, insuper etiam beatos se putant satiando eas, potius quam domando. »

Tertio, docet Christianos quasi Christi milites ad hanc pugnam ab Apostolo accendi, ut non permittant concupiscentiam in se regnare, quod fit, cum illi obediunt; sed illi resistant, eamque resistendo doment et minuant, licet eam extinguere nequeant; sic enim ait: « Milites Christianos Apostolica tuba isto sonitu accendit in proelium: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus. Tunc autem regnare ostenditur, si desideriis ejus obeditur, quibus non est obediendum, ne obedientibus regnet. Cum hortatur Apostolus, ut spiritu facta carnis mortificemus, tuba utique canit; bellum, in quo versamur, ostendit, et ut acriter dimicemus, et hostes nostros mortificemus, ne ab eis mortificemur, accendit. »

Quarto, hostes nostros describit, et hujus pugnae milites utrimque recenset: hinc scilicet opera carnis, inde fructus spiritus in aciem producens. « Hostes autem nostri, » inquit, « opera sunt carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, etc. In hoc proelio adversus carnalem exercitum velut aliam producens aciem spiritalem: Fructus spiritus est, inquit, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. Haec est actio continentiae, si opera carnis mortificantur. »

Quinto, cap. VII, docet non esse duas in homine naturas ex contrariis inter se principiis ortas, et inter se assidue confligentes, unam boni, alteram mali, ut voluerunt Manichaei. Sed hoc bellum oriri ex languore concupiscentiae, quam peccatum in naturam hominis bonam, et a bono Deo conditam invexit. « Languorem autem istum, » inquit, « culpa meruit, natura non habuit; quam sane culpam per lavacrum regenerationis Dei gratia fidelibus jam remisit, sed sub ejusdem medici manibus adhuc natura cum suo languore confligit. In tali autem pugna sanitas erit tota victoria, cum justus dicet: Benedic, anima mea, Domino, qui sanat omnes languores tuos. »

Sexto, ostendit carni ipsi bonum esse, ut ejus pravis desideriis resistatur, ut ita ipsa caro a suis vitiis purgetur. « Audi, » inquit, « Apostolum dicentem: Scio quod non habitat in me (quod ut exponeret, addit), hoc est, in carne mea, bonum. Se itaque dixit esse carnem suam. Non ergo est ipsa inimica nostra; et quando ejus vitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur: nemo enim unquam carnem suam odio habuit, ut ipse Apostolus dicit. Et ipse alio loco, ait: Mente servio legi Dei; carne, legi peccati. Quomodo carne, legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali? Absit: sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat, et tamen habebat; sed eis non consentiendo; mente serviebat legi Dei, et tenebat membra, ne fierent arma peccati. »

Septimo, ostendit quo sensu dicat Apostolus se propter concupiscentiam, velle quidem bonum, non tamen perficere. « Fiunt, » inquit, « itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet, libet: sed non perficiuntur, cum legi Dei mente serviente libidines continentur, et bonum fit, cum id, quod male libet, vincente bona delectatione non fit: sed boni perfectio non impletur, quamdiu legi peccati carne serviente libido illic, quamvis contineatur, tamen movetur; non enim opus esset ut contineretur, nisi moveretur. Erit ergo perfectio boni, quando erit consumptio mali; illud erit summum, hoc erit nullum. Quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur; tunc enim erit, quando mors non erit, sed summum bonum erit, » etc.

Octavo, cap. XIII, docet continentiam luctari non solum contra libidinem, verum etiam contra quoslibet alios concupiscentiae motus, eamque illos frenare et compescere. « Continentia, » inquit, « omnibus prorsus delectationibus concupiscentiae, quae adversantur dilectioni sapientiae, coercendis atque sanandis invigilat, ut homo non secundum hominem vivens, jam possit dicere: Vivo autem non ego, vivit vero in me Christus; ubi enim non ego, ibi felicius ego, ut quando secundum hominem reprobus ullus motus exurgit, cui non consentit, qui mente legi Dei servit, dicat etiam illud: Jam non ego operor illud. »

Nono denique, demonstrat per continentiam mortificandos esse concupiscentiae motus, tum ne in opus exeant, tum ne voluntas in mente et cogitatione iis inhaereat et consentiat, ut iis mortui, Christo et justitiae vivamus. « Mortificate, » inquit Apostolus, « membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, etc. Et quomodo ista mortificantur opere continentiae, nisi cum eis mente non consentitur, neque exhibentur eis arma corporis membra? Et quod est vigilantia majore continentiae curandum, ipsa etiam nostra cogitatio, si eorum quadam suggestione et quasi susurratione tangatur, tamen ab eis, ne oblectetur, avertitur. »

Praesentissimum porro concupiscentiae antidotum est cogitatio et inspectio mortis, et morientium, ac mortuorum.

Abbas Elias, apud Sophronium, in Prato Spirituali, cap. X, narrat de se, quod visitatus a femina religiosa, post ejus abitum, gravem senserit tentationem libidinis, a qua victus exiverit ad eam cum illa explendam. « Cum vero, » inquit, « ferme uno stadio ab ejus adhuc spelaeo distarem, urente graviter aestu libidinis, repente factus in exstasi, vidi apertam terram, et me hiatu terrae absorptum. Aspicioque illic cadavera putrida jacentia et resoluta, et incredibili foetore plena, quemdamque reverendi habitus virum ea mihi demonstrantem, ac dicentem: Ecce istud mulieris est, istud viri, istud pueri; fruere jam ut vis, et quantum libet concupiscentia tua: hujus tamen voluptatis gratia vide quot labores amittere voluisti: vide propter quod peccatum vos ipsos privare vultis regno coelorum. Vae humanae miseriae! propter unius horae voluptatem tanti laboris mercede frustramini. Ego autem prae nimio foetore in terra corrui. Tunc accedens vir ille venerabilis, qui mihi apparuerat, erexit me. Et gratias agens Deo, reversus sum in locum meum. » Plura vide Numer. xi, 20 et 34.