Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hactenus explicavit Apostolus infirmitatem legis, peccati et concupiscentiae: hic vires gratiae et spiritus Christi explicat, seu quanta bona iustis per Christum Christique spiritum dentur.
Primo ergo ex dictis concludit eos qui Christo per fidem et gratiam sunt insiti, ab omni culpa et damnatione esse liberos, eos scilicet, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum vivunt.
Unde secundo, vers. 12, multis probat nos secundum spiritum, quem accepimus, debere vivere, spiritum, inquam, adoptionis, in quo clamamus: Abba, Pater, qui nos Dei filios ac futurae gloriae cum Christo cohaeredes efficit.
Unde tertio, vers. 19, ostendit, quanta, quamque ambienda sit haec gloria, utpote ad quam suspiret non solum omnis creatura, quae in hac vita vanitati subiecta est, sed et hi, qui spiritus primitias acceperunt.
Unde, vers. 26, asserit spiritum adiuvare infirmitatem nostram, et postulare pro nobis.
Denique, vers. 28, exaggerat charitatem Dei erga se diligentes, qua omnia eis cooperantur in bonum, utpote, quos praescivit et praedestinavit conformes fieri Christo, et pro quibus tradidit Christum in mortem. Ex quo, vers. 33, concludit: Quis ergo nos separabit a charitate Christi?
Textus Vulgatae: Romanos 8:1-39
1. Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulant. 2. Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis. 3. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, 4. ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. 5. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt. 6. Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax. 7. Quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest. 8. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 9. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. 10. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem. 11. Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis. 12. Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. 13. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. 14. Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. 15. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). 16. Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. 17. Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur. 18. Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. 19. Nam exspectatio creaturae, revelationem filiorum Dei exspectat. 20. Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum, qui subiecit eam in spe: 21. quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. 22. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. 23. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes; et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. 24. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? 25. Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. 26. Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. 27. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis. 28. Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum vocati sunt sancti. 29. Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. 30. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et glorificavit. 31. Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos? 32. Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? 33. Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat. 34. Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. 35. Quis ergo nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? 36. (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.) 37. Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. 38. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39. neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
Versus 1: Nihil Ergo Nunc Damnationis Est Iis Qui Sunt In Christo Iesu
1. NIHIL ERGO DAMNATIONIS (nihil damnatione dignum, nihil damnabile, nulla damnabilis culpa: ita Concilium Tridentinum, sess. V, can. 5, etiam si motus concupiscentiae sentiant) EST IIS, QUI SUNT IN CHRISTO IESU, — id est, qui sunt iustificati, Christoque in baptismo insiti per fidem, spem et charitatem. Cum iustitia ergo non consistit reatus culpae damnabilis, sed bene reatus poenae, puta obligatio ad poenam temporalem. Hinc patet primo, nec concupiscentiam, nec aliud quippiam in renatis esse peccatum damnatione dignum; secundo, gratiam iustificantem et baptismum non tantum tegere aut radere peccata, sed eradere omnino et tollere, ac tertio, vere nos iustificari, non tecte, non imputative.
Dices: Quomodo ergo dicit S. Augustinus, lib. I Contra duas epist. Pelag., cap. XIII, concupiscentiam in iustis transire reatu, manere actu? Respondeo: Sensus est, concupiscentiam, quae peccatum originale erat, vel potius cum eo coniuncta erat, reatu peccati huius in baptismo absterso, remanere actu. Patet enim culpa peccati originalis in baptismo remissa, concupiscentiam actu remanere ad luctam. Videtur enim S. Augustinus putasse concupiscentiam in non renatis esse peccatum originale, cuius contrarium multi doctores docent, idque videtur verius. Videtur enim peccatum originale, uti et habituale, consistere non in ipsa concupiscentia, sed in morali aversione a Deo, quae remanet ex actu praeterito, vel Adae, vel proprio; sicque explicari potest S. Augustinus, ut hanc aversionem vocet reatum cum concupiscentia coniunctum, qui transit, cum in baptismo tollitur et remittitur, remanente nihilominus ipsa concupiscentia.
2. LEX SPIRITUS VITAE IN CHRISTO IESU (id est, per Christum Iesum) LIBERAVIT ME A LEGE PECCATI ET MORTIS. — Pro « liberavit » Tertullianus, lib. De Resurrect. carn., cap. XLVI, legit « manumisit. » Fuimus enim quasi mancipia peccati et mortis, sed a Christo manumissi et libertate donati sumus.
Iam « lex spiritus vitae, » id est lex spiritus vivificantis, puta, lex gratiae et charitatis per Christum liberavit me a lege peccati et mortis, hoc est, a dictamine, iure, dominatu, reatu concupiscentiae; ut, licet eam sentiam, non tamen consentiam. Ita S. Augustinus, lib. I Contra duas epist. Pelag., cap. X, Theophylactus, Anselmus et alii. Est enim concupiscentia lex peccati, quia est fomes, ut dixi, ad peccatum sollicitans: consequenter est lex mortis, quia stipendium peccati est mors. Alii, « a lege peccati, » id est, inquiunt, a lege Mosi, quae occasio erat peccati et mortis. Sic enim eam vocat cap. VII, vers. 6. Verum prior sensus videtur planior et germanior; nam paulo ante, cap. praeced. vers. 23 et ultim., concupiscentiam vocavit legem peccati; de lege vero proprie dicta absolute subdit Apostolus dicens:
3. NAM QUOD IMPOSSIBILE ERAT LEGI (Mosaicae, etiam naturali et decalogo, in quo infirmabatur PER CARNEM), — q. d. Quatenus lex impotens erat et invalida propter carnem nostram peccato et concupiscentia infectam, quae sanare non poterat. Ita Theophylactus. Aliter Origenes, qui per « carnem » intelligit crassam, litteralem et carnalem legis intelligentiam; atque istam legis infirmitatem et impotentiam in eo collocat, quod impossibile fuerit legis caeremonias omnes secundum carnem, id est secundum litteram, observare. Verum hic sensus impertinens videtur et improprius. Ista enim infirmitas non legis erat, sed hominis.
DEUS FILIUM SUUM MITTENS (Graece πέμψας, id est cum misisset, q. d. misso Filio) IN SIMILITUDINEM CARNIS PECCATI, — id est, carnis peccatricis, q. d. Deus mittens Filium suum, praestitit et supplevit legis et carnis impotentiam; vel hebraismo, mittens, id est misit Christum, ut assumeret carnem humanam similem carni peccatrici aliorum hominum. Ita Theophylactus. Scilicet Christus natus est mortalis, vitae nostrae aerumnas mortemque est passus, quae debentur peccatoribus. Unde et per aeneum serpentem a Mose erectum, Num. XXI, praesignatus est, utpote qui cum videretur habere venenum peccati, revera tamen non haberet.
Quare non bene Commentarius Hieronymo ascriptus: « caro peccati, » id est, ait, in qua erat peccatum, sed proclivitas ad peccatum. Perperam etiam Manichaei similitudinem carnis peccati, in carnem non veram, sed apparentem et similem interpretantur: quia Christus, inquiunt, non veram, sed phantasticam carnem assumpsit. Nam, ut bene annotavit S. Basilius, epist. 65, non ait Apostolus: in similitudinem carnis humanae, sed carnis peccati; et Tertullianus, lib. V Contra Marcion., cap. XIV: « Similitudo, inquit, ad titulum peccati pertinet, non ad substantiae mendacium. Nam nec addidisset, peccati, si substantiae similitudinem vellet intelligi, ut negaret veritatem. Tantum enim carnis posuisset, non et peccati: cum vero sic struxit, carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. » Et paulo ante: « Voluit Deus peccati carnem simili substantia redimere, id est carnea, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset. Nam et haec erit Dei virtus, in substantia pari perficere salutem. »
ET DE PECCATO DAMNAVIT PECCATUM IN CARNE. — S. Augustinus, lib. III Contra duas epist. Pelag., cap. VI, tres affert expositiones, quarum prima est: « de peccato, » id est, per peccatum, hoc est, hostiam expiatricem peccati, scilicet, per corpus suum crucifixum, damnavit, id est abolevit, sustulit peccatum. Sic etiam Origenes. Ita enim alibi saepe peccatum metonymice significat hostiam destinatam expiando peccato, ut dicam II Cor. V, vers. ultim.
Secunda est: « de peccato, » id est, per peccatum Iudaeorum, quo Christum crucifixerunt, deletum est peccatum.
Tertia, « de peccato, » id est, per carnem Christi, quae similis erat carni peccati, delevit peccatum. Sed repugnat Graecum περί, quod non per, sed de significat.
Quarta est Anselmi: « de peccato, » id est morte sua, quae erat peccati effectus, Christus damnavit peccatum. Sed et hoc remotum et alienum est.
Quinta est Theophylacti: « de peccato, » id est, pro peccato, vel propter peccatum expugnandum et abolendum, « damnavit, » id est destruxit et sustulit « peccatum in carne » sua moriens: sed Graecum περί non significat propter. Adde, quod hic sensus tautologicus videatur.
Sexto, Hilarius in Psal. LXVII: Christus, inquit, damnavit peccatum, id est diabolum, « de peccato, » in carnem Christi admisso, quia eius mortis fuit auctor. Sed hoc quoque incommodum et durum videtur, ut scilicet ipse daemon dicatur peccatum, cum peccatum paulo ante et passim hic proprie capiatur.
Septimo, optime S. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus: Christus, inquiunt, in carne patiens et moriens damnavit et sustulit peccatum, quasi reum peccati, eo quod iniuste vim intulerit Christo, illumque occiderit innocentem, eo quod videret eum habere similitudinem carnis peccati: hac enim de causa iuste peccatum suo dominio, quod habebat in alios homines, privatum est. Qui enim manum extendit in aliena, iuste privatur suis. Est prosopopoeia: peccatum enim quasi tyrannus hic regno privatur. Sic Christus morte sua damnavit et occidit mortem. Simile est Ioan. XVI, 8, ubi dicitur, quod Spiritus Sanctus arguet mundum de peccato, de iustitia et de iudicio.
4. UT IUSTIFICATIO LEGIS IMPLERETUR IN NOBIS. — q. d. Ut totum quod lex praecipit, quasi iustum et debitum, impleremus. Alii δικαίωμα pro δικαίωσις accipiunt, q. d. Ut iustificatio a peccatis quam lex exigebat, impleretur in nobis, et hoc planius est. Hinc patet per solam naturam et legem, sine gratia Christi, hominem in hac corruptione non posse totam legem totumque decalogum implere.
5. QUI SECUNDUM CARNEM SUNT, QUAE CARNIS SUNT, SAPIUNT (id est cogitant, amant, quaerunt, iisque se pascunt et oblectant); QUI VERO SECUNDUM SPIRITUM SUNT (homines spirituales, secundum spiritum viventes), QUAE SUNT SPIRITUS, SENTIUNT, — id est, sapiunt: Graece enim idem est verbum quod ante, scilicet φρονοῦσιν, q. d. Homines carnales bona carnalia sectantur, probant, eligunt, ambiunt: spirituales vero spiritualia ambiunt, ut scilicet per legem charitatis sua studia, curas et actiones dirigant; ut motibus et instinctibus Spiritus Sancti obsecundent, et secundum illos vitam et mores componant; ut bona non terrena, sed spiritualia et aeterna adament, omnique studio conquirant; re enim sentire et sapere hic actiones sunt non tam intellectus, quam appetitus et voluntatis.
6. NAM PRUDENTIA CARNIS, MORS EST, — id est sapere ac vivere secundum carnem mortem affert tum corporis, tum animae; tum praesentem, tum maxime aeternam. Hic sensus patet ex textu graeco, vers. 5, ubi φρονεῖν τὰ τῆς σαρκὸς, est sapere carnalia. Unde φρόνημα, vocat hanc prudentiam, sive sapientiam, id est hoc sapere. Sic prudentia spiritus est sapere et vivere secundum spiritum. Unde eamdem prudentiam, vers. seq., sapientiam vocat. Ibi enim in Graeco idem est φρόνημα. Idem ergo hic sunt haec quatuor, scilicet sapere, sentire, sapientia et prudentia: quae non aliud significant quam amorem, affectum, curam et studium carnis, id est rerum carnalium; vel spiritus, id est rerum spiritualium.
Nota vocem causalem « nam »: ex illa enim patet Apostolum hic dare causam praecedentium, scilicet illius quod dixit vers. 4, iustificationem legis impleri in iis qui non secundum carnem, sed secundum spiritum ambulant. Causa haec est, quod prudentia, id est, amor et studium carnis mortem afferat: inde enim sequitur eamdem, non iustitiam, sed peccatum afferre: peccatum enim mortis est causa, et inseparabiliter cum morte coniunctum; prudentia vero et studium spiritus, vitam et pacem affert: inde enim sequitur eamdem afferre quoque iustitiam, utpote quae vitae est causa, et necessario cum vita et pace coniuncta est.
« Prudentia carnis, inquit Anselmus, est cor machinationibus tegere, sensum verbis velare, quae falsa sunt vera ostendere, quae vera sunt fallacia demonstrare, honorum culmina quaerere, adepta temporalis gloriae vanitate gaudere, irrogata ab aliis mala multiplicius reddere; cum vires suppetunt, nullis resistentibus cedere; cum virtutis possibilitas deest, quidquid explere per malitiam non valet, hoc impacifica bonitate simulare. Prudentia vero spiritus, id est iustorum sapientia, est nihil per ostensiones fingere, sensum verbis aperire, vera, ut sunt, diligere, falsa evitare, bona gratis exhibere, mala libentius tolerare quam facere, nullam iniuriae ultionem quaerere, pro veritate contumelias pati, lucrum putare. » Ubi nota, haec tantum esse partem prudentiae carnis, illaque apud Latinos proprie vocari prudentiam carnis: nam Graecum φρόνημα, ut dixi, ad omnes carnales affectiones, sapores et amores se extendit.
PRUDENTIA AUTEM SPIRITUS (est) VITA ET PAX. — Id est, sapere, amare, sectari spiritualia, vitam aeternam et pacem, id est omnium bonorum proventum et tranquillam possessionem conciliat, Rom. II, 7.
7. QUONIAM SAPIENTIA CARNIS (sapere carnalia) INIMICA EST DEO. — Dat hic causam cur prudentia et sapientia carnis non vitam, sed mortem afferat, quia nimirum ipsa inimica est Deo et legi divinae: vita autem nostra animae, maxime beata, a Deo pendet, et donatur Dei amicis, non inimicis; nam inimicos suos Deus aeterna morte punit.
8. QUI AUTEM IN CARNE SUNT (qui carnis affectibus serviunt eosque explent, qui carnaliter vivunt), DEO PLACERE NON POSSUNT. — Tò « autem » capitur pro « enim »: dat enim hic causam cur prudentia et sapientia carnis inimica sit Deo, quia nimirum Deus, qui purissimus est spiritus, impuros carnis affectus et opera odit et execratur, quo fit, ut ii qui carnales sunt, Deo placere non possint.
9. Vos in carne non estis, sed in spiritu. — q. d. Vos carnales non estis, carnalia non quaeritis, non amatis, sed spiritualia: anima enim magis est ubi amat, quam ubi animat. Ita S. Leo, serm. 1 De Resurrectione: « Quamvis, inquit, spe salvi facti sumus, et corruptibilem adhuc carnem mortalemque gestamus, recte tamen dicimur in carne non esse, si carnales nobis non dominentur affectus; et merito eius rei deponimus nuncupationem, cuius non sequimur voluntatem. »
SI TAMEN SPIRITUS DEI HABITAT IN VOBIS. — Ecce quid sit esse in spiritu, nimirum Spiritum Dei non transire, sed habitare sedemque permanentem figere in aliquo.
Nota, Spiritus hic tam Spiritum Sanctum, quam spiritum charitatis et gratiae nobis a Spiritu Sancto communicatum et infusum significat: hic enim ab illo separari nequit; nam Spiritus Sanctus per spiritum gratiae inhabitat in anima nostra. Pulchre S. Augustinus in Sententiis, num. 168: « Sicut, ait, non est a carne, sed supra carnem, quod facit eam vivere; sic non est ab anima, sed supra animam, quod eam facit beate vivere: quia ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est. »
SI QUIS AUTEM SPIRITUM CHRISTI NON HABET, HIC NON EST EIUS. — Nota hic, eumdem esse Spiritum Christi et Dei, et consequenter Christum esse Deum. Rursum, si hic est Spiritus Christi, aeque ac Dei, ergo Spiritus Sanctus a Filio aeque ac a Patre procedit, inquit S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. IX. Examinet hic quisque, an sentiat in se spiritum, affectus, amores et studia, quos in se habuit vitaque sua expressit Christus, ut videat an ipse sit Christi, an vero mundi, vel diaboli. Spiritus enim Christi humilis et coelestis est; spiritus mundi vanus, terrenus et carnalis; spiritus diaboli superbus est, arrogans et invidus.
SI CHRISTUS IN VOBIS EST, — per Spiritum suum Sanctum, eiusque gratiam et charitatem.
10. CORPUS QUIDEM MORTUUM EST PROPTER PECCATUM. — « Corpus mortuum, » Graece est νεκρόν, id est mortale, mortis necessitati subiectum.
Notat S. Augustinus, contra Pelagianos et Philosophos, qui docent hominem etiam ante lapsum moriturum, et mori ex naturae necessitate (quod idem docuit Eugubinus in Genes. II), hic ab Apostolo dici corpus mortuum, non propter naturam, sed propter peccatum. Secundo, dici mortuum, non mortale, quia ante lapsum poterat esse mortale, licet non moriturum, si nimirum in innocentia persisteret. Mortuum ergo est post peccatum, id est mortis necessitati factum est obnoxium, ita brevi et certo, ut quasi iam habeatur et dicatur mortuum. Ita S. Augustinus, lib. I De Peccat. meritis, cap. IV.
SPIRITUS VERO VIVIT PROPTER IUSTIFICATIONEM. — Legit noster Interpres ζῇ, id est vivit. Iam legunt ζωή, id est vita, q. d. Spiritus Sanctus, qui in se est vivens, ipsaque vita essentialis et increata, est causa vitae nostrae spiritualis, eamque nobis communicat, dum nos facit vivere vitam non carnis, sed spiritus in charitate et gratia. Ita legunt et intelligunt S. Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus et alii: et huic sensui favent sequentia. Nam vers. seq., spiritus intelligitur non noster, sed Spiritus Sanctus idem, ut videtur, qui hic.
Verum noster Interpres, Origenes et Theodoretus legunt, « spiritus vivit, » id est mens nostra vivit, tum iam vita gratiae; tum vivit, id est vivet vita gloriae in resurrectione: sicut corpus iam mortuum est propter peccatum. Vivit, inquam, « propter iustificationem: » Graece διὰ δικαιοσύνην, id est propter iustitiam, ut nimirum serviat iustitiae, inquit Origenes. Putat enim ipse to « propter » significare hic causam finalem. Verum aptius to « per, » vel « propter » (utrovis enim modo vertas) significat vel causam formalem (vitae enim spiritualis causa formalis est iustitia, sive gratia infusa), vel meritoriam, hoc sensu, q. d. Vivit, id est vivet, corpus nostrum in resurrectione et coelo propter iustitiam. Iustitia enim meretur hanc vitam, illius enim merces et praemium est gloria et vita aeterna. Pari enim modo dicitur corpus mortuum propter peccatum, quia scilicet merito, vel potius demerito peccati poenam mortis incurrimus.
11. QUOD SI SPIRITUS EIUS (Spiritus Patris) HABITAT IN VOBIS: QUI SUSCITAVIT IESUM A MORTUIS (ipse Deus Pater), VIVIFICABIT ET MORTALIA CORPORA VESTRA, PROPTER INHABITANTEM SPIRITUM EIUS IN VOBIS. — « Vivificabit, » nimirum in resurrectione, hoc est, donabit vobis corpora immortalia et gloriosa: nam alioquin et reprobi tunc vivificabuntur, sed ad poenam.
Nota to « propter inhabitantem Spiritum. » Hinc enim patet Spiritum Sanctum per spiritum charitatis in nobis inhabitantem esse causam resurrectionis et vitae gloriosae. Est enim hic Spiritus in se vita, omnia animans, vegetans et vivificans; ac proinde ut Christi corpus, ita et nostrum vivificabit in nobis resurrectione, si ipse in nobis inhabitet. Significat ergo hic Paulus iustitiam esse causam moralem et meritoriam resurrectionis. Ita Molina De Opere sex dierum, disp. XXVIII.
12. ERGO debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. — Supple, sed debitores sumus spiritui, ut secundum spiritum vivamus. Nota to « ergo »: colligit enim Apostolus hanc conclusionem ex dictis, q. d. Dixi hactenus vos non esse in carne, sed in spiritu, et a Christo translatos esse a carne ad spiritum: Christus enim novam spiritus vitam induxit. Ergo cum in baptismo vivere nos obstrinxerimus Christo, quasi parenti et capiti nostro, sequitur pariter nos obstrictos et debitores esse non carni, ut carnaliter, sed spiritui, ut spiritualiter vivamus: Christus enim est et vivit non in carne, sed spiritu.
13. SI SECUNDUM CARNEM VIXERITIS, MORIEMINI; SI AUTEM SPIRITU (per spiritum) FACTA CARNIS MORTIFICAVERITIS, VIVETIS. — Probat hic Apostolus sex argumentis, Christianis esse vivendum non secundum carnem, sed secundum spiritum; eaque proponit sex seqq. versibus. Primum est hoc versu: quia si secundum carnem vivant, morientur morte gehennae et aeterna; si autem secundum spiritum vivant, non morientur, sed vivent vita beata et aeterna.
Secundum est vers. 14, quia si secundum spiritum vivant, et dicentur et erunt filii Dei.
Tertium est vers. 15, quia ad hoc acceperunt spiritum adoptionis, ut nimirum secundum spiritum vivant.
Quartum est vers. 17, quia si id faciant, erunt haeredes Dei.
Quintum est vers. 18, quia non sunt condignae passiones, quas pro vita spirituali tuenda patimur, ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
Sextum indicat vers. 20, quia alias, si non spiritui, sed carni et creaturis serviant, servient vanitati: omnis enim caro et creatura vanitati et corruptioni subiecta est.
Pulchre S. Augustinus, serm. 13 De Verbis Apostoli: « Epicurei, inquit, posuerunt suam beatitudinem in carne carnisque voluptatibus; Stoici in anima, puta in virtute sua. Dicebat Epicureus: Mihi frui carne bonum est; dicebat Stoicus: Mihi frui mea mente bonum est; dicebat Apostolus: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Errat Epicureus, fallitur Stoicus. Tunc enim recte anima vivit, si non secundum carnem, nec secundum seipsam, sed secundum Deum vivat. Sicut enim anima carnis, ita Deus animae est vita. »
Nota to « mortificaveritis. » Vivunt enim in appetitu nostro carnalia desideria actusque concupiscentiae, quibus vitaliter concupiscimus vina, veneres, honores aliasque res carnales. Sed haec ipsa per continentiam et mortificationem domanda, frenanda, eradicanda sunt, iis scilicet resistendo, eaque supprimendo; quod fieri nequit nisi haec desideria mortificemus, id est mortem iis afferamus. Mori enim debent, ut amplius non vivant, sed vivat in nobis virtus et continentia. Atque hinc est quod hae concupiscentiae, utpote vitales, sine magno animae sensu et dolore mortificari nequeant. Magis enim vitaliter inhaerent animae, quam dens capiti, imo quam anima ipsi corpori: si ergo dens a maxilla, et anima a corpore evelli nequit sine ingenti dolore, sequitur concupiscentias quoque has vitales ex appetitu et anima sine ingenti dolore evelli non posse: necesse est enim, ut tam hic, quam ibi mors et dolor mortis interveniat.
14. QUICUMQUE SPIRITU DEI AGUNTUR (non ut bruta, sed ut homines ratione et libertate praediti), II SUNT FILII DEI. — Unde S. Augustinus, serm. 13 De Verbis Apostoli: « Dicet, inquit, mihi aliquis: Ergo agimur, non agimus. Respondeo, imo et agis et ageris; et tunc bene agis, si a bono agaris. Spiritus enim Dei, qui te agit, adiutor est agentibus. Nemo autem agitatur, si ab illo nihil agatur. Spiritus enim adiuvat infirmitatem nostram. » Idem, lib. De Corrept. et Gratia, cap. II: Intelligant, inquit, si filii Dei sunt, se spiritu Dei agi, ut quod agendum est agant; et cum egerint, illi a quo aguntur, gratias agant. Aguntur enim, ut agant, non ut ipsi nihil agant, et ad hoc eis ostenditur, quid agere debeant; ut quando id agunt, sicut agendum est, id est cum dilectione et delectatione iustitiae, suavitatem quam dedit Dominus, ut terra eorum daret fructum suum, accepisse se gaudeant. » Vide eumdem de Pugna animae, tom. IX. Sicut ergo Samson ad heroica fortitudinis opera patranda spiritu Dei correptus agebatur, unde antequam ea aggrederetur Samson, dicit sacra Scriptura: « Irruit spiritus Domini in Samson; » ita pariter iusti et sancti ad spiritualia opera, utpote heroica opera, spiritu Dei aguntur.
15. NON ACCEPISTIS SPIRITUM SERVITUTIS IN TIMORE. — Graece εἰς φόβον, id est ad timorem, q. d. ait S. Chrysostomus et Theodoretus: Non accepistis spiritum servorum ad timendum, ut Iudaei, qui metu poenae a peccatis coercebantur; ut timore suppliciorum adigendi sitis ad legem Dei implendam.
Quaeres: Quis sit hic spiritus timoris? Est lex, ait S. Augustinus, serm. 13 De Verbis Apostoli. Secundo et planius, est Spiritus Sanctus, inquit Anselmus, qui Iudaeis dedit legem timoris, quasi servis; nobis autem dat spiritum amoris, gratiam et veniam, quasi filiis. Tertio et planissime, spiritus timoris est spiritus servilis, quem acceperunt Iudaei, ut quasi servi legi obedirent. Spiritus ergo timoris est ipse timor Iudaeis a Deo iniectus, qui eos quasi servos agebat et impellebat, ad implendum id quod praeceptum erat, quique additurque ut explicet Hebraeum, vel potius Chaldaeum Abba. Unde Biblia Regia et Romana to pater includunt parenthesi. Sic dicitur Ioan. I, 38: « Rabbi (quod dicitur interpretatum magister); » et Ioan. IX, 7: « a Siloe (quod interpretatur Missus). » Alludit enim Paulus hic ad Evangelium S. Marci, quod Romae sciebat esse conscriptum notumque Romanis. Nam Marci XIV, 36, dicitur Abba (scilicet id est), pater. Christus enim non dixit Graece, vel Latine to pater, sed tantum dixit Hebraice, vel potius Syro-chaldaice, to Abba, quod explicat Marcus dicens, pater. Tangit autem has duas linguas Apostolus hic, et ad Galat. IV, 6, ait S. Augustinus, De Spirit. et Litt., cap. XXXII, et Anselmus, ad hoc ut significetur idem esse Deus, eademque apud Deum esse adoptio Iudaeorum et Gentium. Abba enim Iudaeorum, pater Graecorum et Gentium est idioma et vox.
Versus 16: Ipse Spiritus Testimonium Reddit Spiritui Nostro Quod Sumus Filii Dei
16. IPSE SPIRITUS TESTIMONIUM REDDIT SPIRITUI NOSTRO, QUOD SUMUS FILII DEI. — « Testimonium reddit, » Graece συμμαρτυρεῖ, id est contestificatur spiritui nostro. Quod primo, sic potest accipi, quasi verbum compositum ponatur pro simplici, ut « contestificatur » idem sit, quod « testificatur, » ut vertit noster Interpres, et Graeci.
Secundo, potest accipi proprie, ut « contestificatur » idem sit, quod simul cum spiritu nostro testatur, quasi duos hic testes filiationis nostrae producat Paulus, nimirum Spiritum Sanctum et spiritum nostrum, q. d. Spiritus Sanctus simul cum spiritu nostro testificatur nos esse filios Dei, scilicet dum nos excitat et spiritum nostrum, ut dicamus: Abba, pater.
Nota: hoc testimonium Spiritus Sancti, quo nobis testatur nos esse filios Dei, non est certum certitudine fidei, ut volunt haeretici; hoc enim damnat Concilium Tridentinum, et Apostolus, I Cor. IV, 3, et alibi; nec etiam certum est certitudine infallibili, ut volunt Catharinus et Caietanus; sed tantum certum est certitudine coniecturali, quae tamen certitudo cum sanctitate crescit, adeo ut Andreas Vega, Ruardus, et eos secutus Pererius putent aliquos viros valde sanctos sine speciali Dei revelatione, ex signis et affectibus Spiritus Sancti, quos valde crebros, claros et efficaces in se experiuntur, habere certitudinem non quidem infallibilem, ita ut ausint iurare se esse in gratia Dei, sed talem et tantam, quae omnem metum et formidinem oppositi excludat non solum ab affectu et fiducia, sed etiam ab intellectu et persuasione: ita ut tales tam certo sciant se esse in gratia Dei, quam certo scimus et creamur Constantinopolim vel Alexandriam esse, ex eo quod passim omnes dicunt illas urbes esse et existere.
« Spiritus Sanctus, inquit Bernardus, serm. 2 in Pentecost., donat animae, primo, pignus salutis, scilicet testimonium quod filius Dei sis; secundo, robur vitae, ut in laboribus, vigiliis et in omnibus observantiis delectabiliter incedas; tertio, scientiae lumen, ut cum omnia bene feceris, te servum inutilem putes, et quidquid boni in te inveneris, illi tribuas, a quo omne bonum est. »
Nota hic, gratiam et adoptionem, eiusque operationes et effectus, licet communes sint SS. Trinitati, appropriari tamen Spiritui Sancto, quia Spiritus Sanctus procedit per voluntatem et amorem, et primus ac notionalis est amor: alioqui re ipsa, sicut se dat et communicat iustis Spiritus Sanctus, sic et Pater et Filius, eosque SS. Trinitas sibi in filios adoptat, in iisque habitat. Hoc est enim quod dicitur Ioan. XIV, 23: « Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. »
ABBA, PATER, — ὁ πατήρ, id est pater, est nominativus, quem ad auxesin, pro vocativo hic poni putat Syrus. Vertit enim ipse אבא אבון abba, abun, id est abba, pater noster.
Secundo et proprie, q. d. Paulus: Abba, quod significat pater. Pater enim nominativi est casus.
Dices: Testimonium hoc est a Spiritu Sancto, ergo est omnino certum.
Respondeo: In se quidem est certum, nobis tamen non est certum; quia non sumus certi omnino illud esse a Spiritu Sancto, non autem a diabolo. Unde I Ioan. IV, 4, dicitur: « Probate spiritus, si ex Deo sint, » an diabolo, a natura et phantasia. Experientia enim quotidiana docet plurimos hic falli. Nam haeretici omnes iactant Spiritum Sanctum; qui tamen contraria docent et credunt, suntque in sectas quam plurimas divisi, et quisque certo sibi persuadet se agi et illuminari a Spiritu Sancto, cum constet plerosque, imo omnes falli: nec enim Spiritus Sanctus contraria, praesertim erronea et haeretica, docet vel inspirat. Si in fide et certitudine fidei suae falli possunt, multo magis in certitudine gratiae et charitatis falli possunt. Unde I Cor. IV, 4, Apostolus de se dubitat dicens: « Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. » Apostolus ergo hic per hoc testimonium Spiritus Sancti, non vult inducere fidem specialem iustitiae cuiusque fidelis, sed tantum vult corroborare spem nostram. Spes autem non exigit sui obiecti plenam certitudinem, sed potius cum incertitudine et timore illud amittendi coniuncta est.
Quaeres: Quodnam est hoc testimonium? Respondet primo Origenes, esse hoc, quod experimur nos ex amore legem Dei implere, non ex timore.
Secundo, Ambrosius et Anselmus respondent esse imitationem Dei et Christi; per illam enim fimus similes Deo, ac consequenter filii Dei.
Tertio, Theodoretus respondet testimonium hoc esse sacram doctrinam, quae docet Deo, quasi patri obedientes, eumque invocantes esse filios Dei.
Quarto, Sedulius respondet esse Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Hic enim testatur nos esse filios Dei.
Quinto, optime S. Chrysostomus et Toletus respondent, testimonium hoc esse clamorem, de quo locutus est Apostolus vers. praeced.; dum enim clamamus filiali affectu: Abba, pater, per Spiritum Sanctum, ipse clamor noster, et Spiritus Sanctus, auctor huius clamoris, nobiscum testatur, ut habet Graecus, spiritui, id est menti nostrae, nos esse filios Dei, maxime si accedat pia vita, mundi contemptus, coelestium desiderium, innocentia, pax conscientiae, libenter audire et cogitare de Deo et rebus salutis, zelus honoris Dei et salutis animarum, pro Deo multa pati, ac praesertim, si, ut Caietanus solerter annotavit, quis in se haec duo sentiat: primo, amorem Dei, quo sit ad prompte obediendum Spiritui Sancto; secundo, continuam Dei gubernationem, quasi paternam, qua se ad bona opera dirigat, et a peccatis gravioribus custodiat; addit tertio S. Gregorius, lib. I Dialog. cap. 1, humilitatem, si illa cum aliis virtutibus iungatur; addit quarto S. Basilius, odium ingens peccati, ac zelum ad illud in se et in aliis extirpandum. Ita enim ipse, interrog. 296 in Regul. Brevioribus, quaerit: « Qua ratione, inquit, persuaderi possit animae cuipiam, quod a peccatis sit libera » et expurgata, ac consequenter quod Dei sit amica et filia? ac respondet: « Si quis in seipso animi affectionem illam similem David inesse animadverterit, apud quem est: Iniquitatem odio habui, et abominatus sum; aut assecutum se praeceptum illud Apostoli, qui dixit: Mortificate igitur membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis; ut vere dicere illud possit: Non adhaesit mihi cor pravum, declinantem a me malignum non cognoscebam. » Deinde huius odii peccati hoc dat signum: « Porro intelligit aliquis se in huiusmodi affectione positum, si etiam adversus peccantes admirabilem et horrore plenam sanctorum virorum misericordiam illam imitatus sit, velut David quidem, apud quem est: Vidi praevaricantes, et tabescebam; Apostoli vero, qui ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Quandocumque igitur quis vel in suis, vel in alienis peccatis eo modo, quo diximus, animo affectum se esse animadverterit, tunc sine dubio credat se liberum esse a peccato, » ac consequenter se esse in gratia, adeoque esse filium Dei.
Denique tria his similia signa dat S. Bernardus, serm. De quatuor orandi modis: « At fortasse quaeras, inquit, unde aut quomodo nosse poteris, utrum hanc consecutus sis indulgentiam. Sic nimirum conservandae humilitatis gratia, divina solet pietas ordinare, ut quanto quis plus proficit, eo minus se reputet profecisse. » Ac post pauca: « Tunc ait Dominus paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et ambula. Et tu ergo primo, si iam surgis desiderio supernorum; secundo, si grabatum tollis, corpus scilicet a terrenis elevans voluptatibus, ut iam non feratur anima concupiscentiis eius, sed magis ipsa, ut dignum est, regat illud, et ferat quo non vult; tertio, si demum ambulas, quae retro sunt obliviscens, et ad ea quae ante sunt te extendens, desiderio et proposito proficiendi: curatum te esse non dubites; neque enim surgere poteras, si non aliquatenus onus esset alleviatum, nec grabatum tollere, nisi exoneratus magis; quia nec ambulare in fervore conversationis cum peccatorum gravi mole possibile est. »
Ex hisce signis et testimoniis oritur in anima nostra certitudo coniecturalis iustitiae et sanctitatis nostrae, quae nobis sufficere debet, nec alia quaerenda est: Deus enim vult nostram spem mixtam esse formidine, nosque sollicitos ac suspensos tenere, ut securitate non torpescamus, sed cum metu et tremore, vigilanter et studiose nostram salutem operemur. Unde pulchre S. Gregorius, epist. 186, quae est libri sexti 22, ad Gregoriam, cubiculariam Augustae, petentem sibi dari plenam certitudinem (qualem pollicentur Novatores nostri) et revelationem de remissione peccatorum suorum, ita rescribit: « Quod vero dulcedo tua in suis epistolis subiunxit, importunam se mihi existere, quoadusque scribam mihi esse revelatum, quia peccata tua dimissa sunt, rem et difficilem, etiam et inutilem, postulasti. Difficilem quidem, quia ego indignus sum, cui revelatio fieri debeat: inutilem vero, quia secura de peccatis tuis fieri non debes, nisi cum iam in die vitae tuae ultimo plangere eadem peccata minime valebis. Quae dies quousque veniat, suspecta semper ac semper trepida metuere culpas debes, atque eas quotidianis fletibus lavare. » Deinde in hac idipsum exemplo S. Pauli confirmat dicens: « Certe Paulus Apostolus iam ad tertium coelum ascenderat, in paradisum quoque ductus fuerat, arcana verba audierat, quae homini loqui non liceret; et tamen adhuc trepidans dicebat: Castigo corpus meum, et servituti subiicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar. Adhuc timet, qui iam ad coelum ducitur, et iam timere non vult, qui adhuc in terra conversatur? » Denique causam huius incertitudinis subdit, dum ait: « Perpende, dulcissima filia, quia mater negligentiae solet esse securitas: habere ergo in hac vita non debes securitatem, per quam negligens reddaris. Scriptum est enim: Beatus vir qui semper est pavidus. Et rursus scriptum est: Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. In pauco ergo huius vitae tempore mentem vestram necesse est ut tremor teneat, quatenus per securitatis gaudium sine fine postmodum exultet. »
Versus 17: Si Autem Filii, Et Haeredes; Haeredes Quidem Dei, Cohaeredes Autem Christi
17. SI AUTEM FILII (Dei sumus, ergo) ET HAEREDES — Dei sumus. Dices: Ergo non opus est bonis operibus. Si enim vita aeterna nobis obtingit ex haereditate, ergo non ex meritis bonorum operum.
Respondeo: Nego consequentiam, quia filiatio Dei et ius haereditatis, accepta in baptismo, et consequenter ius ad haereditatem caelestem, conservanda et augenda sunt per bona opera, praesertim patientiae; quibus eamdem haereditatem et gloriam, atque gloriae augmentum mereamur. Sic enim Deus ordinavit, ut qui facit iustitiam, iustus sit et haeres Dei, utque tanta felicitas et gloria nonnisi per labores, dolores et cruces, magnamque et multam patientiam, cum Christo nobis obtingat. Unde subdit Apostolus: « Si tamen compatimur (patimur cum Christo), ut et (cum eo) conglorificemur. » Nervose S. Cyprianus, serm. 2 De Zelo et livore: « Si hominibus, ait, laetum est et gloriosum filios habere consimiles, et tunc magis generasse delectat, si ad patrem lineamentis paribus soboles successive respondeat: quanto magis in Deo Patre laetitia est, cum quis sic spiritualiter nascitur, ut actibus eius et laudibus divina generositas praedicetur? » Et S. Augustinus, epist. 83 ad Consentium: « Cogitemus nos tanto similiores Deo, quanto esse poterimus eius participatione iustiores. »
Nota: Apostolus duodecim hic argumentis hortatur fideles ad patientiam, et opera patientiae: singula enim eius verba pondus habent, et pleraque novam rationem et stimulum suggerunt.
Primo enim ait: Si tamen compatimur, q. d. Christus dux noster in cruce praeit, quidni eum quasi milites generosi sub crucis vexillo subsequamur?
Secundum est, cum subdit: Ut et conglorificemur, q. d. Non qualem qualem, sed ipsam Christi Filii Dei gloriam, pro praemio assequemur, ut, sicut communis fuit nobis passio cum Christo, ita communis sit et gloria.
Tertium est, quod ait vers. 18: Non sunt condignae passiones, q. d. Modica passione emes gloriam immensam, quasi si obolo emeres totum orbem. Si quis etiam hostis coronatos aut gemmas in dorsum tuum coniiceret, non doleres, sed gauderes, colligeres eas; et, ut aiebat S. Iuniperus: Talibus lapidibus lapidari vellem Parisiis Aureliam usque. Hae gemmae, hi lapides pretiosi, sunt tribulationes.
Quartum est, quod ibidem addit: Huius temporis, q. d. Momentanea passione emes beatam aeternitatem.
Quintum est, vers. 19: Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat, q. d. Omnes creaturae nobiscum patiuntur et exspectant, ut per nostram patientiam nobiscum gloriam et renovationem adipiscantur. Ergo pati oportet illarum tam exemplo, quam commodo, quia nostra patientia omnibus hanc gloriam conciliabimus.
Sextum est, quod ait ibidem: Revelationem filiorum Dei exspectat, q. d. Coepimus esse filii Dei, sed perficere oportet hanc filiationem, ut per patientiam adoptionem et haereditatem filiorum Dei in coelis assequamur.
Septimum est, quod affert vers. 22: Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, q. d. Aliae creaturae ab exordio mundi hucusque patiuntur, homo autem brevi tempore vitae suae: quidni ergo fortiter ferat brevem crucem, quam constanter creaturae aliae per tot saecula tulerunt?
Octavum, quod habet vers. 23: Exspectantes redemptionem corporis nostri, q. d. Corpus hoc miserum et aerumnosum per patientiam fiet impassibile et gloriosum: patientiam ergo hanc animose amplectamur.
Nonum est, vers. 24: Spe, inquit, salvi facti sumus, q. d. Certam habemus spem, nos brevi omni passione liberandos: spes haec animos excitet ad dura quaevis toleranda. « O passi graviora, dabit Deus his quoque finem, » et finem celerem.
Decimum est: Spiritus, inquit, adiuvat infirmitatem nostram, et postulat pro nobis: quidni ergo tali adiutore et succollatore fortiter crucem nostram humeris excipiamus?
Undecimum est, vers. 28 et seqq.: Diligentibus, inquit, Deum omnia cooperantur in bonum. Feramus ergo alacriter infamiam, morbos, famem, aerumnas, persecutiones, mala omnia; quia haec omnia nobis Deus in bonum convertet.
Duodecimum est, vers. 29, quod patientes sint praedestinati: Deus enim suos amicos et electos praedestinavit, ut sint conformes Filio suo, tam in patientia, quam in gloria. Denique si Deus pro nobis, quis contra nos?
Versus 18: Non Sunt Condignae Passiones Huius Temporis Ad Futuram Gloriam
Vers. 18. NON SUNT CONDIGNAE (S. Augustinus legit « indignae sunt ») PASSIONES HUIUS TEMPORIS AD FUTURAM GLORIAM, — scilicet quatenus passiones humanae sunt et temporaneae: eaedem tamen quatenus Christi gratiae et meritis innixae, seu quatenus has passiones per gratiam Christi suscipiuntur et tolerantur. Explico: si passionum nostrarum naturam, vim, dignitatem, in se, et ut nostri sunt arbitrii, cum libere et voluntarie sufferuntur; si earumdem acerbitatem, multitudinem, durationem aliasque circumstantias naturales spectes, non sunt condignae ad futuram gloriam; si vero passiones hasce spectes, prout gratia et charitate Dei informantur, ab eaque manant, sive prout ex Dei amore, fide, spe, cultu, obedientia et patientia Christiana suscipiuntur et tolerantur, sic condignae sunt ad futuram gloriam: sic enim sunt actus gratiae, charitatis, patientiae, etc.; gratia autem semen est gloriae. Itaque sicut semen, licet in se exiguum, vim tamen et efficaciam seminalem habet producendi flores, frondes et fructus: ita tam passio, quam actio manans ex gratia et charitate Dei, licet in se exigua sit, vim tamen habet et efficaciam producendi tum physice et dispositive (est enim gratia dispositio ad gloriam, illique connaturalis), tum potius moraliter et meritorie gloriam coelestem et beatam. Huius sententiae et axiomatis parallela.
Audi S. Augustinum in Sententiis, num. 272: « Saeviat, ait, et fremat mundus, increpet linguis, coruscet armis; quidquid fecerit, quantulum illud erit ad illud quod accepturi sumus? Appendo quod patior contra id quod spero: hoc quidem sentio, illud spero; et tamen incomparabiliter maius est quod speratur, quam quod aufertur. Quidquid est quod contra Christi nomen saevit, si potest vinci, tolerabile est: si non potest, proficit praemio citius consequendo; et fidelis fine temporalis mali, transit in perceptionem aeterni boni. » Eodem dilemmate S. Sebastianus martyr (ut habetur in eius Actis) SS. Marco et Marcelliano acerrime tentatis a suis parentibus, et iam nutantibus, persuasit constantiam in fide et martyrio, dicens: Omnis labor et dolor huius vitae obitus pro Christo, aut lentus et longus est, aut acer et intensus. Si acer, brevis est, et diu durare nequit mortemque accelerat; si lentus, tolerabilis est. State ergo fortiter, tolerate et lentos et acres dolores, quia hi parient vobis coronam et gaudium immensum aeque ac aeternum.
Rursum: « Si quotidie, ait idem Augustinus, serm. 2 De Festo omnium Sanct., oporteret nos tormenta perferre, si gehennam ipsam parvo tempore tolerare, ut Christum videre digni essemus venientem in gloria, et Sanctorum eius numero sociari, nonne erat dignum pati omne quod triste est, ut tanti boni tantaeque gloriae participes haberemur! » Vide eumdem serm. 37 et 44 De Sanctis. Hinc aiebat S. Franciscus: « Tanta est gloria, quam exspecto, ut omnis me poena delectet, omnis morbus, humiliatio omnis, persecutio omnis, mortificatio omnis. » Et Abibus, diaconus et martyr, ut habetur in Actis eius, cum in persecutione Licinii sub annum Christi 316, Edessenam civitatem obiret, omnes confirmans ad pietatem et constantiam in fide, captus a Lysania, ungulis laceratus, suspensus, omnibusque membris distortus atque luxatus, rogatus a Praeside, quamnam ei utilitatem tormenta conciliarent, quae corpus illius tantum consumebant, respondit Christi: Non ad praesens usque tempus, inquit, nostra consistunt, nec ea solum sequimur, quae cernuntur. Quod si tu quoque volueris aspicere ad spem et promissam nobis remunerationem, forte etiam dices cum Paulo: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. » Qua de causa in ignem coniectus ore flammam excipiens, spiritum martyr Deo reddidit.
Huc quoque pertinet illud S. Gregorii, lib. VI Moral., cap. VIII: « Sancti viri, inquit, foris despecti sunt, et velut indigni omnia tolerant, sed dignos se supernis sedibus confidentes, aeternitatis gloriam cum certitudine exspectant. » Refert Ioannes Moschus in Prato spirit. (qui liber in II Nicena Synodo generali citatur), cap. CXXX, quod Abbas Athanasius audierit choros laudantium Deum, cumque vellet ad eos ingredi, audiit: « Nemo huc ingreditur negligens: abite, certate, contemnite vanitatem saeculi. »
Pulchre et apposite S. Bernardus, De Conversione ad Cleric., cap. XXX: « Non sunt condignae, ait, passiones huius temporis ad praeteritam culpam quae remittitur, ad praesentem consolationis gratiam quae immittitur, ad futuram gloriam quae promittitur nobis. » Et alibi: « Propter quatuor totam vitam nostram debemus Christo. Totos nos debemus satisfactioni pro peccatis praeteritis, totos creatori, totos redemptori, totos futurae gloriae. Ecce quatuor creditores, quibus nos totos debemus. »
Versus 19: Nam Exspectatio Creaturae Revelationem Filiorum Dei Exspectat
19. NAM EXSPECTATIO CREATURAE REVELATIONEM FILIORUM DEI EXSPECTAT. — Nota, τὸ « nam » dat rationem praecedentium, q. d. Certissimo in nobis, totique mundo revelabitur haec gloria, quia omnis creatura eam avidissime exspectat: videturque innatum et insitum a Deo illi hoc desiderium: quod sicut Deus illi inseruit, ita et explebit.
EXSPECTATIO. — Graece ἀποκαραδοκία, id est sollicita, anxia, ut ait Theophylactus, et quasi erecto exsertoque capite exspectatio. S. Hilarius, lib. XII De Trinitat., vertit, longinqua, Ambrosius, frequens exspectatio, scilicet ab origine mundi. Componitur enim haec Graeca vox, ex ἀπό, id est a, et κάρα, id est caput, et δοκεῖν, id est videre; quia qui valde aliquid videre desiderant, porrecto capite, subinde illud prospiciunt aut suspiciunt in altum, uti in montes aut in coelum, quasi rem desideratam inde exspectent.
Nota emphasim: Non dicit: Creatura exspectat sed, Exspectatio creaturae exspectat; q. d. Creaturae ita avide hanc gloriam exspectant, ut videantur esse ipsa exspectatio.
CREATURAE. — Primo, Origenes, Theodoretus et Nazianzenus, orat. 1 Contra Iulian., et Cyrillus, lib. III Thesauri, cap. 1 et VII, per creaturam intelligunt angelos, qui vanitati et servituti corruptionis non suae, sed hominum, maxime electorum serviunt, et ab hac servitute liberabuntur in hominum resurrectione. Verum haec expositio distorta et pene violenta videtur: nec enim angeli, cum sint beati, propter hominum vanitatem proprie dici possunt subiecti vanitati, et in ea esse inviti, ab eaque fore liberandi, ut recte annotavit D. Thomas.
Secundo, S. Augustinus hic in expositione proposita supra, et lib. LXXXIII Quaestionum, Quaest. LXVII; Anselmus, Gregorius, lib. IV Moral., cap. XLI; Andreas Masius, in Iosue cap. VI, vers. 15; Catharinus et Caietanus hic: omnis creatura, inquiunt, id est omnis homo, qui est nodus et vinculum omnis creaturae, et microcosmus, et mundi miraculum, ut aiebat Trismegistus: quia nimirum homo ab omnibus creaturis aliquid participat, scilicet ab elementis esse, a plantis vegetari, ab animalibus sentire, ab angelis ratiocinari; et sic omnes creaturae in homine et cum homine patiuntur, optantque inde liberari. Homo enim, qui constantiae statum volens deseruit, pressus iusto mortalitatis pondere, nolens vanitati, id est mutabilitati corruptionis suae servit. Sic creatura capitur pro homine, Marci cap. ult., vers. 15. Aliter etiam S. Augustinus supra: Creatura, inquit, id est homo infidelis, liberabitur a servitute corruptionis, id est a peccato; quia vocabitur ad fidem, fietque filius, ut postea libertatem gloriae filiorum assequatur. Verum Apostolus loquitur hic de liberatione a corruptione, non peccati in hac vita, sed mortalitatis in futura.
Tertio, et optime creatura hic proprie accipitur. Nam, vers. 22, opponitur hominibus et filiis Dei. Ita S. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Œcumenius, Ambrosius, lib. IV Hexameron; Hilarius, lib. XII De Trinit.; Sotus, Adamus, Pererius et Toletus. Creatura ergo hic sunt coeli, elementa omniaque creata; ut sit prosopopoeia, q. d. Paulus: Omnes creaturae avidissime naturali appetitu exspectant tempus, quo filiorum Dei gloria donabuntur, ut cum eis quibus servierunt, quasi dominis, ipsae quoque suam gloriam, renovationem ac perfectionem, tanquam famuli accipiant. Sic arbor per appetitum, non rationalem, nec animalem, sed naturalem, dicitur exspectare suum fructum, et semen suam messem, q. d. Apostolus: Atque hoc magnum est argumentum, gloriam illam nobis praeparatam ingentem esse et inaestimabilem, quod omnes creaturae etiam insensibiles tota ad illam anhelent.
Versus 20: Vanitati Creatura Subiecta Est Non Volens
20. VANITATI CREATURA SUBIECTA EST NON VOLENS, SED PROPTER EUM, QUI SUBIECIT EAM IN SPE, — « Vanitas » hic est defectus mutabilitatis, et opera servilia, labores, passiones et corruptiones, quibus creaturae occupantur propter hominem, ut patet ex sequent. Hinc Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus et Œcumenius aiunt coelos esse corruptibiles, intellige qualitate, non substantia.
Secundo, Erasmus Graecum ματαιότητα, vertit « frustrationem, » q. d. Natura non assequitur quod intendit, dum unum individuum ex alio propagat, ne species intercidat, ea re moliens quasi immortalitatem quamdam; sed frustra: nec enim eam assequetur ante resurrectionem nostram.
Tertio, Origenes, lib. I Periarchon, VII: Vanitas, inquit, hic sunt corpora, in quae animae ante corpus existentes ob peccata sua sunt detrusae; et talia corpora sunt etiam sol, luna, imo et terra et coeli. Haec enim omnia habent animas, quae ante ea exstiterunt, ac consequenter possunt ipsa peccare, iudiciumque Christi aeque ac homines subibunt. Haec ergo corpora proprie exspectant resurrectionem, et ut a corruptione liberentur, proprie sperant et ingemiscunt. Haec est Origenis haeresis, de qua Epiphanius, haeresi 64, et S. Hieronymus ad Avitum, absona sane et absurda. Est enim contra omnem rationem, philosophiam, experientiam.
NON VOLENS, — id est, non sponte (uti legit Comment. S. Hieronymo ascriptus, et Hilarius superius citatus), hoc est, non ex naturali inclinatione: quaeque enim creatura naturaliter amat suum esse, et conservari, suamque perfectionem, ideoque abhorret ab hac vanitate et corruptione. Ita D. Thomas. Creatura ergo vanitati huic subiecta est non sponte sua, sed propter eum (Deum Deique ordinationem) qui huic vanitati eam subiecit, propter hominem, ut scilicet illi serviat in hoc mortali statu.
IN SPE, — sub spe liberationis et commutationis in melius in communi hominum rerumque omnium resurrectione et renovatione.
Versus 21: Creatura Liberabitur A Servitute Corruptionis In Libertatem Gloriae Filiorum Dei
21. CREATURA LIBERABITUR A SERVITUTE CORRUPTIONIS, IN LIBERTATEM GLORIAE FILIORUM DEI. — Primo, Ambrosius legit « in libertate, » cum scilicet in illa erit, q. d. Cum libertatem, id est incorruptionem, adepta fuerit. Sic et Theodoretus.
Secundo, S. Chrysostomus: « in, » id est propter, vel in commendationem libertatis et gloriae filiorum Dei. Sicut enim nutrix pueri regii, cum puer coronatur, et ipsa propter ipsum de bonis regiis participat: ita pariter, cum homo gloria donabitur, hanc eius gloriam caeterae creaturae, quae homini servierunt, participabunt, inquit Chrysostomus.
Tertio et planius, « in libertatem, » id est in imitationem, vel ad exemplum libertatis filiorum Dei, ut similem quamdam libertatem, stabilitatem et immortalitatem creaturae aliae accipiant. « In » ergo exemplarem, vel etiam finalem causam significat. Ita Pererius et Toletus.
Nota: Libertas gloriae hic idem est, quod libertas gloriosa. Secundo, libertas haec non naturae, nec gratiae, sed gloriae, est liberatio ab omni miseria, infirmitate, afflictione, corruptione, adeoque ab omni malo animi et corporis, culpae et poenae.
Versus 22: Scimus Quod Omnis Creatura Ingemiscit Et Parturit Usque Adhuc
22. SCIMUS QUOD OMNIS CREATURA INGEMISCIT ET PARTURIT USQUE ADHUC. — Hinc haeretici quidam apud S. Augustinum, Quaest. LXVII inter LXXXIII, multa impia et inepta de angelis tradiderunt, v. g. quod omnes in dolore et gemitibus sint, donec nos homines penitus ab omni miseria liberemur. Verum haec frivola sunt; et Apostolus non loquitur de angelis, ut dixi, sed de creaturis inanimis et irrationabilibus, q. d. Omnes creaturae inanimes anxie, et magno cum dolore finem malorum exspectant. Est enim prosopopoeia, ut notat S. Chrysostomus et Theophylactus, per quam Apostolus duo significat: primo, continuas et magnas passiones, corruptiones et mutabilitates creaturarum; secundo, ab eis vehementem aversionem, ita ut si haberent sensum, gemerent quasi parturientes, idque ab exordio mundi et lapsus hominis, usque nunc.
Versus 23: Nos Ipsi Primitias Spiritus Habentes Et Ipsi Intra Nos Gemimus
23. SED ET NOS IPSI PRIMITIAS SPIRITUS HABENTES, ET IPSI INTRA NOS GEMIMUS, ADOPTIONEM FILIORUM DEI EXSPECTANTES. — Nota τὸ « primitias spiritus habentes. » Primo S. Augustinus, lib. LXXXIII Quaest., Quaest. LXVII, sic explicat, q. d. Nos Christiani, qui nos quasi primitias Deo obtulimus.
Secundo et melius, S. Ambrosius et Anselmus, q. d. Nos Apostoli, qui prima et potiora Spiritus Sancti dona accepimus, videmurque vobis admirabiles, gemimus tamen sub hoc onere corporis.
Tertio et optime, S. Chrysostomus, Theodoretus et Cyrillus, lib. XIV Thesaur. cap. 1: Omnes, inquiunt, Christiani (praesertim primitivae illius Ecclesiae) cum iustitia accipiunt primitias spiritus, quia primos fructus et pinguedinem spiritus, scilicet veram Dei cognitionem, et amorem, ac verae felicitatis spem habent et praelibant, idque saepe cum affluentia divinae consolationis; haec enim gratia et haec vita pia et christiana, sunt primitiae redemptionis et liberationis a peccato, cui accedet consummata gratia, scilicet felicitatis et gloriae, et perfecta redemptio ac liberatio ab omni malo, quae fiet in resurrectione: haec enim erit corporis nostri redemptio a morte omnique miseria, ad quam gemimus et anhelamus. Nam Paulus hic non solis Apostolis, sed omnibus Christianis loquitur, ut patet vers. 15 et 24.
ADOPTIONEM. — Nota: In primo instanti iustificationis infunditur homini charitas et gratia, per quam homo particeps fit divinae naturae, et consequenter acceptus ad gloriam, et haeres Dei; ideoque hoc ipso fit filius Dei adoptivus, sicut Christus est Filius Dei naturalis, ut patet vers. 17. Itaque adoptio nostra, qua adoptamur in filios et haeredes Dei, contingit nobis in ipsa iustificatione.
Quod ergo hic Apostolus ait, in coelis demum dandam esse hanc adoptionem, intellige consummatam, quae est ipsa possessio iuris et haereditatis, ad quam adoptati sumus, videlicet redemptio corporis nostri, quae partim erit liberatio a mortalitate et concupiscentia, partim gloria corporis ex animae gloria dimanans: ita S. Chrysostomus et S. Ambrosius, epist. 22. Adoptio ergo inchoata fit hic, sed perfecta erit in coelo. Pari modo de salute bifariam loquitur Apostolus; nam ad Titum, III, 5, dicit: « Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis; » e contrario vero hic ait: « Spe salvi facti sumus. » Eadem enim ratio est salutis, quae adoptionis, scilicet salus inchoata est iustitia, qua salvamur a morte animae, puta a peccato; haec nobis contingit in baptismo, ut ipse dicit ad Titum, III. Perfecta vero salus ab omni miseria et malo continget nobis in coelo: unde eam necdum habemus, sed speramus; et hoc est quod hic ait: « Spe salvi facti sumus, » q. d. Speramus salutem, quam hic per gratiam inchoavimus, complendam fore in nobis per gloriam in coelo.
Versus 24: Spe Enim Salvi Facti Sumus
Vers. 24. SPE ENIM SALVI FACTI SUMUS. — Tò « enim » dat causam cur dixerit nos exspectare hanc adoptionem filiorum in coelis, quia scilicet necdum re, sed tantum spe salvi facti sumus: per spem enim tendimus ad salutem, quam speramus nos adepturos in coelo. Hinc patet non solam fidem, sed et spem requiri ad salutem.
Tropologice vide S. Augustinum, serm. 25 De Verbis Apostoli, de longanimi et constanti spe.
Spes autem quae videtur, non est spes. — q. d. Spes, id est res sperata, si adsit, si possideatur, non amplius speratur. Transit Apostolus ab actu et habitu spei, ad eius obiectum; unum enim cum altero connexum est. Pendent haec a sequentibus. Hisce enim verbis solatur Apostolus fideles, qui hic multa patiuntur, ob spem gloriae; suggerit enim saepe mens afflicta homini afflicto: Ubi est quod speras? vides tua mala quae pateris, non vides gloriam propter quam pateris. Huic suggestioni occurrit hic Apostolus dicens, nos mala praesentia videre, sed futura bona necdum videre, verum ea sperare, et per patientiam exspectare debere.
NAM QUOD VIDET QUIS, QUID SPERAT? — Cur speret? q. d. Frustra quis sperat id quod iam videt, tenet et possidet. Est enim hic catachresis in verbo « videt »; « videre » enim hic ponitur pro quovis sentire, cognoscere, frui, possidere. Sic vulgo dicitur quispiam « cernere » haereditatem, id est eam adire et possidere. Est enim visus sensuum omnium certissimus et nobilissimus, per quem mens obiecta visa quasi tangit et possidet. Loquitur enim Apostolus non de visione Dei, sed de gloria corporis possidenda: haec enim est redemptio corporis nostri, uti dixi.
Nota: haec Apostoli verba pari modo recte intorqueas contra fidem specialem haereticorum, si videlicet sic argumenteris: Peccator poenitens sperare iubetur in Scriptura veniam per Christum, non ergo certus est de ea: quod enim videt quis, quid sperat? Pulchre S. Augustinus, serm. 29 De Verbis Apostoli, spem comparat ovo: « Spes enim, inquit, nondum pervenit ad rem, et ovum est aliquid, sed nondum est pullus. »
Versus 26: Similiter et Spiritus Adjuvat Infirmitatem Nostram
Vers. 26. SIMILITER ET SPIRITUS ADJUVAT INFIRMITATEM NOSTRAM. — Quaeritur hic, quo pertineat tò similiter. Respondeo, pertinet ad omnes effectus et dona Spiritus Sancti, quae toto hoc cap. hucusque recensuit Apostolus. Dixit enim vers. 11, quod « Spiritus Sanctus habitans in nobis, vivificabit mortalia corpora nostra, » et vers. 14, quod « Spiritus nos faciat filios et haeredes Dei. » Rursum ibidem dixit, quod Spiritus Sanctus faciat nos clamare: Abba, pater. Denique vers. 23 (ad quem maxime hic respicit Apostolus) dixit, quod nos primitias Spiritus habentes gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes. Jam ulterius dicit, quod praeterea Spiritus Sanctus adjuvet nostram infirmitatem quam patimur, q. d. Dixi hactenus Spiritum Sanctum varia in nobis operari, ac praesertim facere ut gemamus et suspiremus ad gloriam coelestem: jam dico eumdem Spiritum, sicuti jam dicta in nobis operatur, ita similiter operari in nobis robur et auxilium, quo adjuvat infirmitatem nostram.
Rursum tò et hic idem est, quod praeter vel insuper, q. d. Spiritus Sanctus praeter gemitum, spem et patientiam, quae in nobis operatur, insuper adjuvat etiam in hoc gemitu infirmitatem nostram, ut scilicet magna alacritate et fortitudine toleremus infirmitates animae et corporis, vitaeque hujus corruptibilis, propter quas gemimus et suspiramus ad coelum, utque eas constanter superemus, maxime per orationem. Docet enim nos Spiritus Sanctus quid orare, et a quibus infirmitatibus liberari, a quibus non liberari, sed in iis confortari, petere et orare debeamus. De infirmitate enim orandi hic vel maxime agi patet ex vocula causali nam, quam subdit dicens: « Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus. » Oratio enim pro nobis remedium est infirmitatum nostrarum ad eas superandas.
Est hic decimum argumentum, ut dixi vers. 17, quo fideles excitat Apostolus ad patientiam, scilicet, quod in omni passione et infirmitate habeamus opem et auxilium Spiritus Sancti, qui nos roborat et consolatur in omni tribulatione, quique postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
Nota primo: Spiritus Sancti et Dei proprium est nos adjuvare. Hinc Cicero, lib. II De Natura deorum: « Jupiter, inquit, id est juvans pater, a Poetis pater divumque hominumque dicitur, a majoribus autem nostris optimus maximus; et quidem ante optimus, id est beneficentissimus, quam maximus: quia majus est, certeque gratius prodesse omnibus, quam opes magnas habere. »
Nota secundo: Novem sunt praecipuae hominis infirmitates ortae ex peccato, contra quas robur dat Spiritus Sanctus. Prima, sunt morbi, aerumnae et mala quaevis illata corpori vel animo; in his roborat nos Spiritus Sanctus, ut ea de manu Dei accipiamus, Deumque in eis laudemus.
Secunda est in intellectu ignorantia, quid hic et nunc agere aut fugere oporteat; et improvidentia, quid in futurum providere aut cavere homo debeat.
Tertia est in voluntate infirmitas ad amandum bona solida et aeterna, quae nobis sunt abscondita; et ad contemnendum bona praesentia et caduca, quae sensus feriunt et alliciunt.
Quarta est in memoria infirmitas, ut recordemur tum beneficiorum Dei, ut iis grati simus; tum judiciorum Dei, quibus malos punit, bonos praemiat; tum praeceptorum Dei; tum peccatorum nostrorum, ut iis compungamur et poeniteamus.
Quinta infirmitas est in spiritu et appetitu concupiscibili, ut spiritus concupiscentiae carnis reluctetur.
Sexta est in irascibili; ut iram, odium et vindictam contra eos, qui nobis malefaciunt aut maledicunt, compescamus.
Septima infirmitas est ad aggrediendum opera ardua et heroica.
Octava est ad perseverandum in Dei obsequio et primo fervore.
Nona est ad orandum Deum, sicut oportet. De nona hac maxime, ut dixi, agit hic Apostolus.
NAM QUID OREMUS, SICUT OPORTET, NESCIMUS. — Sex modis in orando erratur: Primo, si bonum temporale petamus animae nociturum. Quocirca S. Augustinus in Sententiis, sent. 212: « Fideliter, ait, supplicans Deo pro necessitatibus hujus vitae, misericorditer non auditur. Quid enim infirmo utile sit, magis novit medicus quam aegrotus. Si enim id postulat quod Deus praecipit et promittit, fiet omnino quod poscit; quia accipiet charitas quod parat veritas. » Secundo, si tentatione aut malo aliquo (uti Paulus stimulo carnis) quod prosit nobis ad humilitatem et alias virtutes, liberari oremus. Tertio, si quid petamus ex ambitione, uti filii Zebedaei petebant primas in regno Christi. Quarto, si quid petamus ex zelo indiscreto, uti iidem optarunt ignem de coelo mitti in Samaritanos Christum respuentes. Quinto, si petatur id quod utilius est differri, ut per hanc dilationem studium orationis et meritum perseverantiae ac virtutis in nobis accrescat. Sexto, et maxime, si petamus statum, aut vitam, modumque certum: v. g. vivere in Religione, sacerdotio, matrimonio, cum Deus sciat alium statum nobis et nostrae complexioni magis convenire, ut in eo salvemur, vel plus gloriae adipiscamur. Plurimi enim in matrimonio et in saeculo damnantur, qui in caelibatu salvarentur, et contra. Hinc optima oratio est, petere quotidie ut Deus iis mediis et viis nos regat et ducat, quae peccati non habent scandalum; quibus praevidet nos recta ad finem, id est vitam aeternam, perventuros, et in ea sanctiores ac beatiores futuros, ut in omni negotio, priusquam illud aggrediamur, oremus cum Propheta: « Domine, quid me vis facere? paratum cor meum, Deus; vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me; » et cum Josaphat rege, II Paral. xx, 12: « Cum ignoremus, Domine, quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te; » tu me dirige per illas vias, officia, exercitia, actiones et passiones, quibus praevides me ad caelum majoremque gloriam perventurum: haec pie et sapienter Pererius et Salmeron.
IPSE SPIRITUS POSTULAT PRO NOBIS GEMITIBUS INENARRABILIBUS. — Quaeres quis sit hic « spiritus? » Respondet primo, Lyranus, esse angelum: angelus enim custos postulat pro nobis. Verum toto hoc capite angeli non meminit Paulus, et cum toto hoc capite saepius nominarit spiritum, nunquam tamen intellexit angelum.
Secundo, S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, per spiritum accipiunt virum spiritualem, puta ministrum Ecclesiae, cui in primitiva Ecclesia gratia orandi pro populo, qui saepe inutilia postulasset, data erat a Spiritu Sancto, qualis jam est sacerdos vel diaconus; illi enim ministro primitivae Ecclesiae jam successit diaconus pro populo supplicans, et ministrans sacerdoti et Ecclesiae.
Tertio, S. Augustinus, tract. 6 in Joan.: « Spiritus, inquit, id est charitas ipsa gemit, charitas ipsa orat; » contra hanc aures claudere non novit, qui illam dedit. Sic etiam explicat S. Anselmus Augustinum de more secutus.
Quarto, Theodoretus vult spiritum esse gratiam Spiritus Sancti, qua excitati oramus; vel esse spiritum orationis.
Quinto, alii volunt spiritum esse superiorem animae portionem gratia Dei illustratam et adjutam, quae spiritus vocatur, et carni contraria est, Galat. v, 17. Haec enim pars docet nos, ut petamus secundum Deum, id est ea quae Deo placent, et ut respuamus ea quae carni grata sunt; et quanto magis caro suas voluptates concupiscit, tanto magis spiritus gemit et petit pro nobis instantius ea quae nobis videt esse salutaria: unde Ethnici dicunt mentem deprecari semper ad optima. Hic sensus aptus est et commodus: sic enim saepe etiam hoc nomen « spiritus » accipit Apostolus.
Sexto, optime et planissime spiritus hic est ipse Spiritus Sanctus: hic enim est qui adjuvat infirmitatem nostram, quique docet nos quid orare debeamus, cum ipsi hoc saepe nesciamus: unde Apostolus hunc Spiritum opponit nobis, sive spiritui nostro, qua noster, id est naturalis et humanus est. Hic sensus est plurimorum Patrum, ut Origenis hic, Nazianzeni, orat. 5 De Theologia; Ambrosii, epist. 23 ad Horent.; Hilarii, in Ps. LXIV; Augustini, epist. 121, quae est De orando Deo, xv, et aliorum.
Quaeres secundo, quomodo Spiritus Sanctus postulet pro nobis? Respondent primo Arius et Macedonius, quia Spiritus Sanctus non est Deus, sed minor Patre, ideoque proprie Patrem orat et postulat pro nobis. Hanc haeresim refellit S. Augustinus, lib. I Contra Maxim., post initium, et alii.
Secundo, S. Augustinus, epist. 121 De orando Deo, cap. xv; Gregorius, lib. II Moral., cap. xxii, et Anselmus: Spiritus Sanctus, inquiunt, postulat, id est postulare et gemere nos facit, ut sit hebraismus, quo cal ponitur pro hiphil. Sic Matth. x, 20, dicitur: « Spiritus Patris, qui loquitur in vobis, » id est qui loqui vos facit. Pulchra similitudine hunc sensum illustrat Origenes hic: « Sicut, inquit, magister ut rudem plane discipulum litteras doceat, ad ejus ruditatem se dimittit, primusque litteras pronuntiat, pueroque praeit, ut puer repetens id quod pronuntiavit magister, idipsum addiscat: ita Spiritus Sanctus, ubi perturbationibus carnis perturbari nostrum spiritum viderit et nescientem quid orare debeat, uti oportet, ipse quasi magister orationem praemittit, animoque nostro immittit, quam noster spiritus (si tamen discipulus esse Spiritus Sancti desiderat) prosequatur; ipse gemitus proponit et excitat in nobis, quibus noster spiritus discat ingemiscere, ut repropitiet sibi Deum. » Haec et plura Origenes.
Tertio et genuine, Spiritus Sanctus postulat, id est, desideria amicorum suorum eorumque gemitus inenarrabiles in consistorio SS. Trinitatis quasi paracletus, id est advocatus noster, exponit magna instantia, magno pondere et magna auctoritate. Haec enim omnia significat Graecum ὑπερεντυγχάνει, id est, superexpostulat: nam ὑπέρ notat praeeminentiam Spiritus Sancti in postulando, quasi ipse praesit omnibus postulationibus, sitque quasi magister et praefectus libellorum supplicum nostrorum apud Deum: et Latinum postulare, inquit Ulpianus, lib. I tit. De postulando, est desiderium suum, vel amici sui in jure apud eum qui juris dictioni praeest, exponere. Simili modo, vers. 34, dicitur Filius interpellare pro nobis. Ita Nazianzenus, orat. 2 De Filio, qui pro ὑπερεντυγχάνει, vertit, πρεσβεύει, id est legatione fungitur, legatum agit, et tanquam legatus, internuntius et interpres noster postulat pro nobis Spiritus Sanctus. Ita quoque exponit D. Thomas, III part., Quaest. XXI, art. 4.
Exponit autem Spiritus Sanctus haec vota et hos gemitus nostros Sanctissimae Trinitati, hoc ipso, quo illa per intellectionem divinam cognoscit, et intellectu ea proloquitur cum affectu et amore coram SS. Trinitate: licet enim intellectio haec et locutio essentialis sit et tribus personis communis, attribuitur tamen vel Filio, cum nuda est et sola; vel Spiritui Sancto, cum jungitur amori, et ex eo promanat, ut hic fit. Charitas enim, amor et gratia attribuuntur Spiritui Sancto, ut sapientia attribuitur Filio, potentia Patri. Vide D. Thomam et Doctores, I part., Quaest. XXXVII et XXXVIII.
GEMITIBUS INENARRABILIBUS. — Primo, S. Ambrosius, epist. 23: « inenarrabilibus, » inquit, id est coelestibus et divinis: hi enim gemitus sunt Spiritus Sancti, cujus potentia, efficacia et modus agendi ac postulandi est inenarrabilis.
Secundo, S. Augustinus loco jam citato: « inenarrabilibus, » inquit, id est ignotis: gemimus enim et suspiramus ad gloriam, quam non videmus, nec agnoscimus. Sic et Anselmus.
Tertio, Toletus: « inenarrabilibus, » inquit, id est occultis et inexplicabilibus; quia nimirum Spiritus Sanctus saepe per nostros gemitus alia petit et impetrat, imo contraria iis quae nos cupimus et petimus. Viae enim particulares, quae cuique ut in coelum recta tendat, convenientes sunt et congruae, homini saepe ignotae sunt et ineffabiles, solique Spiritui Sancto cognitae. Unde de eo subdit Apostolus dicens: « Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus. »
Quarto proprie et genuine, hi gemitus, quos in nobis excitat, et excitatos proponit SS. Trinitati ipse Spiritus Sanctus, dicuntur inenarrabiles, quia major est affectus interior charitatis suscitans illos gemitus, omni externo sermone; adeo ut eum viri sancti effari et saepe eloqui non possint, maxime dum coelestem gloriam ejusque perfectissimam pacem flagrantissimo gemitu desiderant. Sic Apostolus gemit ineffabiliter, primo, ex taedio exilii et corporis hujus moribundi, dicens: « Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? » Secundo, ex desiderio coeli, dicens: « Cupio dissolvi et esse cum Christo. » Tertio, ex dolore et desiderio salutis aliorum, et pereuntium, dicens: « Quis infirmatur, et ego non infirmor? » et: « Optabam anathema esse pro fratribus. » Ex dictis patet, hos gemitus inenarrabiles in nobis esse subjective; in Spiritu Sancto vero eos esse partim effective, quia eos efficit in nobis, partim objective, quia eos ipse sibi totique SS. Trinitati objicit et proponit, dum postulat pro nobis. Rursum, ex hoc loco disce donum et efficaciam orationis, non in verbis, sed gemitu, affectu, desiderio, orationibus jaculatoriis et suspiriis ignitis consistere.
Versus 27: Qui Scrutatur Corda Scit Quid Desideret Spiritus
Vers. 27. QUI SCRUTATUR CORDA (puta Deus Pater), SCIT QUID DESIDERET SPIRITUS: QUIA SECUNDUM DEUM POSTULAT PRO SANCTIS. — Pendent haec ab immediate praecedentibus, q. d. Dixi nos nescire quid oremus, sed Spiritum Sanctum inspirare nobis orationes nostras easque offerre Deo, ac postulare pro nobis: idque nobis convenit et perutile est. Nam nos ipsi saepe non intelligimus orationes nostras, et per eas petimus res nobis noxias vel inutiles: Spiritus Sanctus autem eas intelligit, et per eas non intendit impetrare nobis nisi id quod nobis proficuum et salutare est. Deus autem scit, respicit et attendit, non quid nos desideremus, sed quid desideret et intendat Spiritus impetrare nobis a Deo, per preces quas nobis suggerit. Porro Spiritum Sanctum tantum intendere id quod nobis bonum est et salutare, patet ex eo, quod ipse « secundum Deum postulat pro sanctis, » quia nimirum illis postulat ea, quae sunt secundum Deum Deique mentem et voluntatem, quaeque Deo grata, sancta et accepta sunt; haec autem nobis salutaria sunt. Ita S. Chrysostomus, Theodoretus, Ambrosius. Aliter Origenes: Spiritus Sanctus, inquit, postulat secundum divinitatem, seu quatenus ipse Deus est: Christus vero postulat secundum humanitatem, seu quatenus homo est. Sed hoc alienius est, nec satis cohaeret cum praecedentibus; quae enim haec est ratio: Pater scit quid desideret Spiritus, quia ipse Spiritus, qua Deus est, postulat pro sanctis?
Versus 28: Diligentibus Deum Omnia Cooperantur in Bonum
Vers. 28. SCIMUS AUTEM QUONIAM DILIGENTIBUS DEUM OMNIA COOPERANTUR IN BONUM IIS, QUI SECUNDUM PROPOSITUM VOCATI SUNT SANCTI. — Toletus haec connectit proxime praecedentibus, q. d. Paulus: Quod postulatio Spiritus Sancti sit efficax, et proficua ipsis Sanctis, patet ex effectu: nam sive detur sanctis, sive negetur id, quod ipsi petunt, Spiritus tamen impetrat semper et efficit ut omnia eis cooperentur in bonum, uti de facto fieri scimus et experimur. Verum juxta hunc sensum, pro « scimus autem, » dicendum fuisset, « scimus enim, » vel, « unde et scimus. » Potius ergo videtur Apostolus haec connectere cum vers. 17, 18 et seq., ubi agit de passionibus, afflictionibus, vanitate, corruptione et aerumnis, quas Sancti patiuntur in hac vita, et propter quas gemunt et suspirant ad coelum, q. d. Multa, ut dixi, Sancti patiuntur in hac vita, verumtamen iis omnia cooperantur in bonum: animose ergo et laeto animo omnia ista perferant. Est enim hic undecimum Apostoli argumentum, quo fideles incitat ad patientiam, ut dixi vers. 17. « Omnia » ergo, id est omnes tribulationes, inquit Ambrosius et Hieronymus, de iis enim hactenus egit Apostolus. S. Augustinus, lib. De Correp. et Grat., cap. ix, addit « omnia, » etiam peccata Sanctis cooperari in bonum. « Nam praedestinati, ait, ex casu humiliores, cautiores et ferventiores resurgunt; » ita etiam explicat Anselmus et S. Thomas, S. Augustinum secuti.
Sic e contrario S. Augustinus, serm. 78 De Temp. et Soliloq., cap. xxviii: « Improbis, ait, et reprobis omnia cooperantur in malum, et ipsa oratio eorum vertitur eis in peccatum. » Quod intellige non proprie et per se, sed per accidens, quia scilicet omnis gratia omniaque dona Dei, ac consequenter ipsa etiam oratio cedit reprobis in graviorem culpam, et graviorem damnationem, hoc ipso, quo hisce Dei donis abutuntur, dum iis uti et per illa se convertere suamque salutem procurare nolunt. Est enim haec ingens eorum ingratitudo, neglectus et contemptus gratiae Dei.
Adde, reprobos saepe orare perperam, scilicet illa quae faciunt ad explendas suas concupiscentias et libidines: aut, si orent ea quae bona sunt, non serio tamen orare, sed esse in sua impietate obstinatos, in eaque indies se magis obdurare; itaque ex oratione omnibusque rebus adeo nihil proficere, ut potius pejores fiant, itaque omnia vertant in majorem duritiem, et consequenter damnationem suam. Verum haec sunt praeter mentem Apostoli, qui hic non de peccatis, sed de tribulationibus agit, ut dixi. Ipsius enim mens est hortari fideles et Sanctos ad omnes tribulationes fortiter perferendas, ex eo quod eis cedant et cooperentur in bonum.
Nota, Graecum συνεργεῖ, tam verti potest in singulari « cooperatur, » quam in plurali « cooperantur, » ut sensus sit: Spiritus Sanctus diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, facitque ut omnia quantumvis tristia et adversa, eis cedant in bonum; ita legit et intelligit Theodoretus.
Notat S. Bernardus, serm. De Fallacia vitae praesentis, Sanctis omnia cooperari, non ad libitum, non ad voluptatem, sed ad bonum. Quia saepe sibi suoque appetitui contraria, dura et molesta perferre coguntur; haec tamen ipsa, puta molestia, dolor, morbi, mors omniaque acerba Sanctis, licet non ad voluptatem, ad bonum tamen eorum, sive patientiae, sive humilitatis, sive continentiae, sive aliarum virtutum, et ad bonum gloriae tam praesentis, quam aeternae cooperantur. Ita persecutiones Martyribus in bonum heroicae fortitudinis et laureae martyrii cesserunt, atque aliis in exemplum et stimulum, ut iis semper creverit Ecclesia. Hinc canit Prudentius, hymno 4 in Caesaraugust. Martyr.:
Nec furor quisquam sine laude nostrum
Cessit, aut clari vacuus cruoris:
Martyrum semper numerus sub omni
Grandine crescit.
« Plures efficimur, ait Tertullianus in Apologet., quoties metimur a vobis: semen est sanguis Christianorum. » Et S. Hieronymus, epist. ad Theophilum: « Persecutionibus, ait, Ecclesia crevit, martyriis coronata est. » Et S. Cyprianus, serm. 5 De Lapsis: « Adest, ait, militum Christi cohors candida, qui persecutionis urgentis ferociam stabili congressione fregerunt, parati ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis. Repugnastis fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo, secuturis fratribus fuistis exemplo. Quam vos laeto sinu excipit mater Ecclesia de praelio revertentes! quam beata, quam gaudens portas suas aperit, ut adunatis agminibus intretis de hoste prostrato trophaea referentes! Cum triumphantibus viris et feminae veniunt, quae cum saeculo dimicantes, sexum quoque vicerunt. Veniunt geminata militiae suae gloria virgines, et pueri annos suos virtutibus transeuntes, nec non et circumstantium cetera multitudo vestram sequitur, » etc.
Atque hos triumphos saepe in hac vita Deus miraculis illustravit. S. Joanni Damasceno Leo Isaurus Imperator amputari jussit manum, qua pro SS. imaginum cultu scripserat: recisam hanc ei ad imaginem suam oranti restituit B. Virgo. Ariani in Africa orthodoxos Confessores lingua mutilarunt: hi postea, Dei miraculo, sine lingua aeque ut ante locuti, Christi divinitatem celebrarunt. Theophilus Imperator, iconoclasta, monachum quemdam Lazarum, pictorem tunc celeberrimum, crudelibus excruciatum modis conjecit in vincula, eo quod sanctas imagines pinxisset: qui cum ex plagis recreatus, iterum pio picturarum operi se dedisset, ignitis laminis ei manus aduri jussit: sed Dei nutu factum est, ut nihilominus postea probe pinxerit, ac si nihil passus esset.
Quisquis ergo inique pateris calumnias, opprobria, verbera, damna, morbos, etc., tolera, supera: haec adversa fac instrumenta virtutis et gloriae. « Electi, inquit S. Gregorius, in tentatione proficiunt, et quod eis diabolus praeparat ad ruinam, hoc Deus eis convertit in gloriam. » Fallere enim nequit Apostolus, imo Spiritus Sanctus per eum promittens ac dicens: « Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. » Quocirca S. Augustinus in Sententiis, sent. 458: « Inimici Ecclesiae, ait, si accipiant corporaliter potestatem affligendi, exercent ejus patientiam: si tantummodo male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam; et ut etiam inimici diligantur, exercent ejus benevolentiam: quia Deus iis qui eum diligunt, omnia cooperantur in bonum. »
IIS QUI SECUNDUM PROPOSITUM VOCATI SUNT SANCTI, id est, iis qui vocati sunt ad sanctitatem. Vide dicta cap. 1, vers. 1.
Quaeres, quodnam sit hoc « propositum, » et quinam dicantur « vocati secundum propositum. »
Primo, Origenes, Theodoretus et Commentarii S. Ambrosio et Hieronymo ascripti haec sic explicant: omnia diligentibus Deum cooperantur in bonum, iis scilicet, qui ad hanc dilectionem vocati sunt a Deo secundum propositum non Dei, sed suum; quia scilicet Deus eos solos vocavit ad fidem, gratiam et amicitiam suam, quos proposito suo, id est prompta sua voluntate, fidem hanc et gratiam a Deo oblatam acceptaturos praevidit. Verum hoc quasi dogma Pelagianum passim, sed maxime in lib. De Praedest. Sanctorum, egregie refellit et confutat S. Augustinus.
Secundo, S. Chrysostomus, Theophylactus et Oecumenius, pari modo intelligunt hic propositum non Dei, sed ipsorum hominum, qui a Deo vocati sunt; ita ut bonum hoc eorum propositum non quidem sit causa et ratio cur a Deo vocati sint, sed tamen sit conditio et determinatio eorum qui vocati sunt, q. d. Paulus: Non omnibus vocatis omnia cooperantur in bonum, sed iis qui suo proposito vocationi Dei consentiunt et obediunt: hoc sine errore dicitur, sed praeter mentem Apostoli. Nec enim Apostolus hic propositum hominum, sed Dei ipsius intelligit.
Unde tertio optime S. Augustinus, lib. De Corrept. et Grat., cap. VII, et passim alibi, Anselmus et alii per propositum hoc accipiunt aeternum Dei beneplacitum, liberale decretum, voluntariam et gratuitam Dei constitutionem, quae Actor. II, 23, vocatur « definitum consilium, » idque vel ex eo patet, quod II Tim. I, 9, et alibi, Paulus opponit opera nostra huic proposito liberali et gratiae Dei. Propositum ergo est liberale et gratuitum Dei consilium et decretum, quo proposuit, statuit et decrevit Deus ab aeterno ex mera sua bonitate et clementia, homines peccato perditos per Christum vocare ad gratiam et sanctitatem, sine ullo eorum merito, uti fuse explicat Apostolus, Ephes. 1.
Nota: To « secundum propositum » est epitheton significans causam dilectionis, directionis et protectionis justorum, cur videlicet eis omnia cooperentur in bonum, quia scilicet Deus illos amat, dirigit et protegit, secundum propositum, id est serio, ex corde et certo proposito. Unde iidem hic sunt diligentes Deum, et ii « qui secundum propositum vocati sunt sancti, » ut patet ex Graeco τοῖς ἀγαπῶσι τὸν Θεόν, et τοῖς κατὰ πρόθεσιν κλητοῖς. q. d. Diligentibus Deum, et vicissim dilectis a Deo, utpote vocatis a Deo ad fidem et dilectionem ex benevoli cordis proposito, omnia, Deo dirigente ad suorum dilectorum commodum, cooperantur in bonum. Nec Graecum πρόθεσιν, nec latine « propositum » aliud includit aut innuit. Sic enim dicimus: Proposui hoc facere, id est statui, decrevi, hoc est meum propositum, ut te vocem ad prandium; quos rex diligit ex proposito, nemo eos laedere aut nocere potest. Hinc Apostolus, II Timoth. 1, 9; Ephes. 1, 5, 9, 11; Roman. IV, 5, et alibi, expresse propositum hocce Dei opponit operibus quae jactabant Judaei.
Cum ergo ait nos vocatos secundum propositum, tantum vult excludere meritum operum, q. d. Quod sumus vocati ad fidem, gratiam, sanctimoniam, est tribuendum liberali Dei proposito, voluntati et gratiae, non nostris meritis. Sic Luc. II, dicitur: « Pax (sit) hominibus bonae voluntatis, » Graece εὐδοκίας, id est beneplaciti et benevolentiae divinae, ubi to « bonae voluntatis » non est particula limitans to « hominibus, » q. d. Pax sit hominibus, non omnibus, sed iis tantum qui sunt bonae voluntatis, uti aliqui explicant: sed est particula causalis. Dat enim causam cur nato Christo pax optanda et danda sit hominibus; quia nimirum Deus suam bonam voluntatem, id est benevolentiam, reconciliationem et amicitiam hominibus jam per Christum exhibere destinavit et decrevit. Ita Theophylactus, Euthymius et alii ibidem. Quod enim Apostolus hic vocat πρόθεσιν, id est « propositum; » Lucas, cap. II, vocat εὐδοκίαν, id est « beneplacitum. »
Versus 29: Quos Praescivit, et Praedestinavit Conformes Fieri Imaginis Filii Sui
29. NAM QUOS PRAESCIVIT ET PRAEDESTINAVIT CONFORMES FIERI IMAGINIS FILII SUI, UT SIT IPSE PRIMOGENITUS IN MULTIS FRATRIBUS. — Primo, Pelagiani, quibus hic favere videtur Theodoretus, Chrysostomus et Theophylactus, sic explicabant hunc locum, q. d. Paulus: Quos Deus praescivit et praevidit, sua vocatione et gratia, si illa eis daretur, bene per liberum suum arbitrium usuros, hos praedestinavit ad hanc vocationem, gratiam, justitiam et vitae sanctitatem, ut in ea conformentur Christo. Verum hunc errorem acriter passim scribens contra Pelagianos, sed maxime lib. De Praedest. Sanctorum, confutat S. Augustinus. Et ratio est, quia prima gratia est mera gratia, nec Deus eam dat nobis, quia praevidet nos fore sanctos, sed ut simus sancti, ut ait Apostolus, Ephes. cap. 1, vers. 4.
Secundo, aliqui Scholastici, I part., Quaest. XXIII, sic explicant, q. d. Paulus: Quibus gratis Deus dare gloriam decrevit ante praevisa merita, hos praedestinavit, ut merita ad eam promerendam acciperent. Verum hac ratione alii cum Ambrosio et Haymone, pari jure contrarium supplent, hoc modo: quos Deus praescivit fore devotos, sanctos et conformes Christo in vita et passionibus, hos praedestinavit ut sint Christo conformes in gloria; hoc enim proprie innuit verbum « praescivit. » Praescientia enim est rerum nostrarum et operum, quae facimus, sicut praedestinatio est Dei et divini arbitrii ac voluntatis.
Tertio, alii hunc locum exponunt de Dei praescientia conditionata. Ita Dionysius Carthusianus et Ludovicus Molina, I part., Quaest. XXIII, art. 4, disp. 1, memb. 11, q. d. Paulus: Quos Deus praescivit per praescientiam conditionatam, futuros pro sui arbitrii libertate, in sanctitate conformes Christo; futuros, inquam, tales non absolute, sed ex hypothesi, si nimirum ex parte sua Deus vellet eis dare gratiam suam, eaque auxilia, quae eis misericorditer postea dedit: hos et praedestinavit, ut tales forent, decernendo nimirum absolute illam gratiam illaque auxilia suo tempore illis dare et exhibere, quibus de facto sanctificarentur et conformarentur Christo.
Quarto, non improbabiliter satisque apposite Gabriel Vasquez, I part., Quaest. XXIII, sic explicat: Quos Deus praescivit sibi amicos et dilectos per gratiam suam futuros, hos etiam praedestinavit ad hoc, ut paterentur et fierent conformes Filio suo in patientia, utpote qui pro nobis tot labores et aerumnas sustinuit. Jam hinc colligendum relinquit Apostolus, quod sicut Deus omnes passiones et cruces Christi fecit ei cooperari in bonum et gloriam, ita pariter sanctorum et dilectorum suorum passiones, ad quas eos cum Christo praedestinavit, convertet illis in bonum et gloriam. Ita Origenes et Cyrillus apud Oecumenium. Hoc enim intendit hic probare Apostolus: nam hoc capite hortatur fideles ad passionum tolerantiam ex spe secuturi fructus et gloriae, patet vers. 17, 18 et omnibus seq. Subdit deinde Apostolus: « Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit; » Quibus verbis recenset omnia media per quae Deus ipsos fideles ad hunc finem patiendi pro Christo, et ad hanc conformitatem, qua Christo patienti sunt conformes, perduxit. Ad hanc enim patientiam et conformitatem Christi primo illos Deus vocavit: deinde per tribulationes eos magis magisque justificavit et sanctificavit; ac denique tot laboribus et aerumnis fortiter superatis, eosdem cum Christo gloriosos, celebres et magnos effecit. Graecum enim ἐδόξασε, quod noster Interpres vertit, « glorificavit, » alii vertunt, « magnificavit, » vel « nos magnos effecit »: ita Vasquez.
Quinto, Toletus sic explicat, q. d. Quos Deus praescivit fore suos, se diligentes, hos etiam praedestinavit, ut sint conformes Christo; ut, sicut Christus est Filius Dei naturalis, ita ipsi sint filii Dei adoptivi, per gratiam, charitatem, amicitiam et patientiam in hac vita, et in iis perseverando, per gloriam in futura; sicque conformentur Christo Filio Dei naturali in adoptione gratiae, patientiae et gloriae.
Ubi nota: scire Dei, phrasi Apostoli et Scripturae practicum est, et connotat favorem et affectum Dei, ut patet cap. II, 2; Galat. IV, 9; I Petr. I, 2, et II Tim. II, 19; unde « praescivit » est « praedilexit, » ait Origenes et S. Augustinus, et praesciti idem sunt quod praedilecti; unde et alibi dicit Apostolus « novit, » id est noscens diligit « Dominus qui sunt ejus. » Praescivit ergo Deus hic proprie hosce fideles fore suos, quodque Deum essent dilecturi, et vicissim ipsos praescivit, id est eosdem suos amicos et dilectores fore praesciens, praedilexit, q. d. Omnia diligentibus Deum Deique amicis cooperantur in bonum, quia Deus eos praescivit fore suos, suique dilectores, eosque tales fore praesciens, praedilexit: atque hac de causa eosdem praedestinavit, ut sint conformes Filio suo, tam in gratia et patientia, quam in alia. Sicut ergo Deus Filio suo etiam tormenta acerbissima cooperatus est, et convertit in bonum: sic et his filiis suis adoptivis omnia quantumvis dura et acerba cooperabitur et convertet idem Deus in bonum.
Verum mihi saepius et diutius hunc locum expendenti, hic visus est esse sensus planissimus, maximeque obvius et congruus, ideoque genuinus: ut nimirum hic versus et haec sententia jungatur cum versu et sententia proxime sequenti, quasi ab eo pendeat, ibique sensus ejus expleatur, quia enim de more exspatiatur hic Apostolus in verbo « praedestinavit, » ut explicet qualis et quanta sit haec praedestinatio, atque ad quid eos Deus praedestinarit, nimirum ad hoc, ut sint conformes Filio suo: hac de causa hoc versu coeptum sermonem incidit, quem ut perficiat, vers. seq. eumdem resumit dicens: « Quos autem praedestinavit, » q. d. Quos, inquam, praescivit et praedestinavit, ut dixi vers. praecedenti, hos et vocavit.
Hunc esse sensum probatur primo, quia dispar est modus loquendi hic, et vers. sequent.; hic enim ait: « Quos praescivit et praedestinavit » vers. seq. vero ait: « Quos praedestinavit, hos et justificavit. » Ergo to « praescivit et praedestinavit » non divellenda, sed jungenda sunt, et referenda ad idem, scilicet ad to « conformes fieri Filio suo. » Alioqui enim dixisset Apostolus: « Quos praescivit, hos et praedestinavit, » sicuti paulo post dixit: « Quos praedestinavit, hos et vocavit. »
Secundo, hunc esse sensum patet, quia hoc sensu nihil supplendum est, sed ipse sensus seipso consistit, et per se plenus ac perspicuus est; cum alii multa supplere debeant, ut « quos praescivit, » scilicet fore diligentes Deum: ubi rursum supplere debent to « hos et praedestinavit. »
Tertio, quia hic sensus respondet mori et spiritui Paulino, qui ita excurrere et abripi, atque post multa redire, et prius dicta resumere solet, ut ostendi cap. v, vers. 12. Tantum huic expositioni objici posset, quod hoc sensu vox autem ponatur pro inquam: quod novum et inusitatum videtur. Verum facile ad hoc respondetur, hanc adverbiorum enallagen non esse novam, sed frequentem Apostolo, ut ostendi Can. 25.
Nota primo, copulam « et » hic dare auxesin, vel causam, idemque valere quod « imo vero, » « imo etiam, » vel « quia, quoniam, » q. d. Quos Deus praescivit, imo vero praedestinavit ad hoc, ut sint conformes Filio suo; vel quos Deus fore praescivit conformes Filio suo, quia eos ad hoc praedestinavit: praescientia enim haec, utpote absoluta, posterior est praedestinatione, tanquam effectus sua causa: ideo enim praescit Deus nos fore conformes Filio suo, quia ad hoc nos praedestinavit, suaque gratia vocavit et deduxit. Utrumque ergo verbum, scilicet tam « praescivit, » quam « praedestinavit, » directe et expresse respicit to « conformes fieri Filio suo »; indirecte vero, oblique et tacite to « praescivit » respicit diligentes Deum: « praedestinavit » vero respicit « propositum, » de quibus egit Apostolus vers. praeced. hoc enim Dei propositum aeternum est ipsa aeterna Dei praedestinatio.
Unde nota secundo: vox « nam » dat hic causam cur diligentibus Deum omnia cooperentur in bonum; simulque explicat, qui sint « sancti vocati secundum propositum, » scilicet ii, quos Deus praescivit et praedestinavit, ut sint conformes Christo quasi imagini, id est exemplari suo. Ubi adverte: non dicit Apostolus: « Quos praescivit, hos et praedestinavit, » sed tantum: « Quos praescivit et praedestinavit, » ut innuat eosdem esse praescitos et praedestinatos, scilicet diligentes Deum et sanctos, vocatos secundum propositum et beneplacitum Dei. Hi enim diligentes Deum et sancti vocati secundum Dei propositum sunt praesciti et praedestinati a Deo, ad hoc ut sint conformes Filio.
Sensus ergo est: Diligentibus Deum et sanctis vocatis secundum propositum, omnia etiam tristissima cooperantur in bonum, quia hi sunt illi, quos Deus ab aeterno praescivit et praedestinavit fore conformes Filio suo, tam in dilectione hac, sanctitate, patientia et gratia, quam in futura gloria: si nimirum ipsi in dilectione, sanctitate, gratia et patientia sua perseverent. Atque sicuti hos ab aeterno praescivit et praedestinavit Deus tales per gratiam suam fore: ita et in tempore eosdem eodem per gratiam suam vocavit; vocatos, vocationique obedientes justificavit; justificatos vero, et in justitia constanter in omni tentatione et persecutione permanentes glorificabit. Vides ergo quomodo in bonum, nimirum ad gloriam coelestem et aeternam, diligentibus Deum, ipso Deo dirigente, omnia cooperentur.
Unde nota tertio tria argumenta et incitamenta patientiae, quae fidelibus tacite suggerit et objicit hic Apostolus, scilicet primum, quod ait: « Praescivit et praedestinavit, » q. d. Passiones, cruces et aerumnas nostras non carni, non daemoni, non hosti, sed Deo ascribere debemus. Ipse enim ab aeterno eas praescivit, imo praedestinavit, et cuique suas dare decrevit, ut per eas quisque conformetur Christo patienti et resurgenti. Deus ergo, qui omnia constituit in numero, pondere et mensura, ipse ab aeterno cuique diligenti se, suam crucem definivit et limitavit, ut tantum, non minus, nec amplius patiatur. Ipse per crucem eum in patientia, puritate, gratia et charitate expolire et perficere decrevit; ipse per crucem ad gloriam eum deducere constituit. Quis ergo horreat aut fugiat crucem a Deo patre amantissimo sibi ab aeterno decretam et admensam? Secundum argumentum patientiae suggerit « conformes Filio, » q. d. Per crucem conformamur Filio Dei et Christo crucifixo: quae ingens est dignitas et utilitas. Sicut enim hic conformamur Christo in tribulatione, ita conformabimur eidem in beatitudine. Quis ergo non ambiat crucem cum Christo? Tertium argumentum patientiae inquit vox « fratribus, » q. d. Per crucem non tantum fimus conformes, sed et fratres Christi, ac consequenter fimus filii et haeredes Dei. Quis ergo non optet crucem? quis patientiam, quae tanti boni est causa, non amplectatur et exosculetur? Unde Syrus vertit, « et a principio cognovit eos, et ipsos obsignavit in similitudine Filii sui. »
CONFORMES FIERI IMAGINIS FILII SUI. — D. Thomas et Adamus haec verba exponunt de Filio, quatenus Deus est, q. d. Nos filii adoptivi imitabimur Filium Dei naturalem. Praedestinavit enim nos Deus, ut illi simus conformes in gloria. Unde et Origenes sic explicat: Praedestinavit nos Deus, ut in sapientia, justitia et veritate Deo simus conformes.
Verum melius S. Chrysostomus, Hieronymus, Anselmus et alii passim per filium hic intelligunt Christum, qua homo est, quia Christus ut homo primogenitus est in multis fratribus. Simile est Philip. III, vers. ult., q. d. Paulus: Electi omnes Christo homini conformes erunt in gratia et gloria, idque hoc fine, ut nimirum ipse Christus sit tanquam prima mensura, primaque imago, id est exemplar caeterorum.
Unde ulterius nota: Origenes per « imaginem Filii, » primo, Christi animam accipit, quae speciali ratione imago Filii Dei dicitur, quia Filium, sive Verbum Dei in se integre suscipit, illumque perfectissime refert sua sapientia et gratia.
Secundo, Theodoretus, Ambrosius et Hieronymus: Imago, inquiunt, haec est corpus, vel humanitas Christi gloriosa.
Tertio, S. Athanasius ad Serap. De Spiritu Sancto, et S. Basilius, lib. V Contra Eunom.: Imago, inquiunt, haec est Spiritus Sanctus, qui est imago Filii, q. d. Praedestinavit suos Deus, ut sint conformes imagini Filii, id est, ut sint conformes ipsi Spiritui Sancto, ut nimirum sint puri et sancti, sicuti Spiritus Sanctus purissimus et sanctissimus est. Verum haec, licet ingeniosa, obscuriora tamen et alieniora a phrasi et mente Pauli esse videntur.
Dico ergo plane et simpliciter, imago Filii Dei est exemplar Filii Dei, puta est ipse Filius Dei, qui est nostrum exemplar, ex quo gratia nostra et gloria, quasi imago ex suo exemplari expressa est. Christus enim qui est Filius Dei naturalis, omnibus sanctis hominibus, qui sunt filii Dei adoptivi, est exemplar sanctitatis, gratiae, virtutum, consequenter et gloriae ac felicitatis aeternae, adeoque omnis nostra sanctitas, dilectio, patientia, gratia et gloria quasi imago ex Christi sanctitate, dilectione, patientia, gratia et gloria, quasi ex suo exemplari depicta et expressa est. « Imago » ergo hic metonymice capitur pro suo exemplari, cujus est imago, uti et capitur Gen. 1, 26, cum dicitur: « Faciamus hominem ad imaginem (id est exemplar) et similitudinem nostram. » Potest tamen « imago » hic proprie capi, uti capit Toletus, ut Filius hic dicatur « imago, » non respectu nostri, sed respectu Patris aeterni. Christus enim hoc ipso, quo est Filius Dei Patris naturalis, eo ipso est imago Dei Patris, q. d. Paulus: Praedestinavit nos Deus, ut simus conformes Filio Dei, in quantum ipse filius, et consequenter imago est patris, ut nimirum pari ratione nos ipsimet Patri per Filium assimilemur et conformemur.
UT SIT IPSE (Christus Dei Filius) PRIMOGENITUS IN MULTIS (in omnibus) FRATRIBUS, — puta fidelibus sanctis, amicis, electis et dilectis Dei.
Nota: Christus filiorum Dei est primogenitus primo, quia ipse est Filius Dei naturalis, cum caeteri sint tantum adoptivi; secundo, quia ante omnes praedestinatus fuit Christus ad hanc filiationem et unionem cum Verbo, et consequenter ad omnem suam gratiam et gloriam; tertio, quia Christus finis, scopus et exemplar fuit et est omnium praedestinatorum et electorum, uti ex hoc loco aliisque docet S. Augustinus, lib. De Praedest. Sanct., cap. XV.
Versus 30: Quos Praedestinavit, Hos et Vocavit
30. QUOS AUTEM PRAEDESTINAVIT (ab aeterno), HOS ET VOCAVIT, — in tempore, dando eis gratiam et vocationem, ad quam eos praedestinavit. Vocavit, inquam, eos tum vocatione externa, per exempla, flagella, conciones; tum maxime interna, per gratiam praevenientem et excitantem, quae aeternae vocationi respondet et commensa est ex liberali Dei ordinatione.
Nota: « vocavit, » id est vocat, vocavit aut vocabit. Sic et to « justificavit, » quod sequitur, idem est; quod justificat, justificavit aut justificabit; et to « glorificavit, » idem est quod glorificat, glorificavit aut glorificabit. Praeterita enim haec more Hebraeo ponuntur pro quolibet tempore: utitur autem Apostolus potius praeteritis, quam futuris, quia haec praeterita congrue, utpote in eodem tempore, respondent primo verbo et praeterito « praedestinavit, » ex quo alia haec praeterita, quasi effectus ex sua causa certissimo, quantum ex est parte Dei, manantes, deducit et derivat Apostolus.
QUOS AUTEM JUSTIFICAVIT, ILLOS (in justitia ad finem vitae perseverantes) ET GLORIFICAVIT. — S. Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus et Commentarii S. Hieronymo et Ambrosio ascripti, gloriam hic accipiunt non aeternam, sed praesentis vitae, quod scilicet sint filii Dei; haec enim ingens Sanctorum et justorum est gloria, puta adoptio et filiatio divina. Unde Graecum ἐδόξασε, id est « glorificavit, » verti quoque potest, « celebres, magnos, gloriosos reddidit, » scilicet aerumnis, tentationibus, martyriis aliisque patientiae et virtutum heroicis actibus et meritis. Origenes tamen, S. Augustinus, De Praedest. Sanct.; Fulgentius, ad Monimum, cap. XI, et jam passim Theologi, to « glorificavit » accipiunt de gloria beatitudinis aeternae; qui sensus planior est, aptior et sublimior.
Hinc Scholastici tres ponunt effectus praedestinationis, nimirum vocationem, justificationem, glorificationem; ac consequenter colligunt gloriam et beatitudinem aeternam esse effectum praedestinationis.
Versus 31: Si Deus Pro Nobis, Quis Contra Nos?
Excitat Paulus omnibus hisce versibus fideles ad fiduciam, patientiam, magnanimitatem, amorem in Deum. Unde duo elidit hic diffidentiae jacula. Primum est persecutio exterior hostium, quales tunc erant Ethnici permulti, qui Christianos bonis et vita non raro spoliabant; ne ergo huic cedant, Deoque diffidant Christiani, opponit illi S. Paulus hic scutum divinum, dicens vers. 31: « Si Deus pro nobis, quis contra nos? » Alterum diffidentiae jaculum est interior metus et conscientiae anxietas ob peccata olim admissa, ne forte illa a nobis quandoque exigantur et repetantur, hoc hic elidit dicens: « Deus est qui justificat, quis est qui condemnet? »
31. QUID ERGO DICEMUS AD HAEC? SI DEUS PRO NOBIS, QUIS CONTRA NOS? — Ecce hic est scutum impenetrabile patientiae Sanctorum, quo excipiunt et elidunt omnia hostium jacula: nimirum, « Si Deus pro nobis, quis contra nos, » scilicet, daemonum vel hominum insurgat, ut nostram salutem impediat, cum Deus eam curet per aeternum propositum praedestinationis suae, perque temporaneam vocationem, justificationem et glorificationem suam? Deo autem nemo est potentior, supple, si Deum sequi et obedire pergamus, nec impedire salutem nostram: Deus enim non vult nolentes, nec invitos salvare. « Si Deus pro nobis, quis contra nos? Quis contra nos? ait S. Chrysostomus. Terrarum orbis contra nos, et tyranni, et populi, et cognati, et circi, etc. Verum hi etsi contra nos stent, tantum abest ut nobis incommodent, ut vel nolentes coronarum nobis auctores existant, ipsa Dei sapientia illorum insidias in nostram salutem et gloriam convertente. » Plura vide apud eumdem.
Tradunt Hebraei, uti R. Isaac Benhole, Reuchlinius, lib. III Cabal.; Marcerus, in Abbreviatur. Hebr.; Sixtus Senensis, lib. I Biblioth., et Genebrardus, in Chronolog., simili emblemate pro scuto usos fuisse Machabaeos, nimirum illo versiculo cantici et triumphi Hebraeorum, merso Pharaone, Exodi xv, 11: « Quis similis tui in fortibus, Domine? » quod quasi insigne belli et victoriae ubique praeferebant, hostesque fortissimos et numerosissimos parva manu prosternebant: indeque tradunt eos dictos esse hebr. מכבי Machabi, id est Machabaeos, nimirum a litteris Hebraicis, quae sunt initiales singularum dictionum versiculi jam dicti, qui in Hebraeo sic habet מי כמך באלים יהוה mi camocha baelim Jehova. Si enim a prima dictione mi capias primam litteram M, a secunda primam C, a tertia primam B, a quarta I, easque conjungas, facies Machabi, id est Machabaeus.
Versus 32: Qui Etiam Proprio Filio Suo Non Pepercit, sed pro Nobis Omnibus Tradidit Illum
32. QUI ETIAM PROPRIO FILIO SUO NON PEPERCIT. — Hinc Adrianus Papa, epist. ad Episc. Hispan., Concilium Francofurtiense et DD. docent Christum, in quantum homo est, id est secundum humanitatem, vere ac proprie esse Filium Dei, scilicet ob gratiam unionis cum Verbo, sive cum persona Filii Dei, quia in quantum homo traditus est pro nobis in mortem, quod de eo hic asserit Paulus.
QUOMODO NON ETIAM CUM ILLO OMNIA NOBIS DONABIT? — « Omnia » quae scilicet spectant vocationem, justificationem, glorificationem et salutem nostram, ut nulla adversa, vel prospera, nulli hostes, nulli persecutores eam impedire possint, si sponte iis cedamus et succumbamus.
Versus 33: Quis Accusabit Adversus Electos Dei? Deus Qui Justificat
33. QUIS ACCUSABIT ADVERSUS ELECTOS DEI? — « Electos » hic et alibi intelligit Paulus, non eos qui electi sunt efficaciter et immediate ad gloriam coelestem, sed eos qui electi sunt ad fidem et gratiam Christianismi. Omnes ergo veri Christiani sunt electi, nimirum complete ad gratiam, inchoate vero ad gloriam, ut dixi vers. 28 et Can. 13 unde sequitur;
33 et 34. DEUS QUI JUSTIFICAT; QUIS EST QUI CONDEMNET? — q. d. Deus est qui hosce electos, puta fideles suos verosque Christianos, a peccatis et ab intenta peccati et daemonis actione absolvit justosque pronuntiat. « Quis ergo diabolus, ait Anselmus, vel homo contrariam damnationis sententiam in eos ferat? » q. d. Nemo, nisi frustra; aut quid noceant eis accusationes et damnationes hominum, cum Deus eos justificat? Alludit Paulus ad Isaiae L, 8 et 9, ubi sic dicitur: « Juxta est qui justificat me, quis contradicet mihi? Ecce Dominus Deus auxiliator meus, quis est qui condemnet me? » Pro « condemnet me, » hebraice est ירשיעני yarshieni, id est injustum vel impium me faciet, hoc est, impium me judicabit et declarabit; opponit enim haec duo הצדיק hatzdiq, et הרשיע harshia, id est « justificare » et « injustum facere, » sive « injustum judicare, » quod est « condemnare. »
CHRISTUS JESUS (supple, est), QUI (pro nobis) MORTUUS EST, IMO QUI RESURREXIT, QUI EST AD DEXTERAM DEI, QUI ETIAM INTERPELLAT PRO NOBIS. — Repete ex praecedentibus: « Quis ergo accusabit adversus electos Dei? quis eos condemnet? » q. d. Christus: Adeo eos non accusabit, ut pro eis mortuus sit, et resurrexit ad hoc, ut ad dexteram Dei sedens interpellet pro eis. Dixerat Apostolus, vers. de Spiritu Sancto, quod adjuvet infirmitatem nostram, et postulet pro nobis. Dixerat quoque de Patre, vers. 32, quod proprium Filium tradiderit pro nobis. Supererat ipse Filius: de eo hic dicit, quod mortuus sit, quodque interpellet pro nobis, q. d. Tota ergo SS. Trinitas nos fideles suos impense amat, fovet, tuetur. Quid ergo timeamus, quem metuamus accusatorem? cum talem, imo tales habeamus advocatos et patronos, qui nos nostraque curant sedulo; ac consequenter efficient, ut omnia nobis cooperentur in bonum, cedantque nobis ad salutem et gloriam aeternam.
Notat Cajetanus, to « pro nobis » referendum esse ad omnia praecedentia, scilicet ad to « mortuus est, » et ad to « resurrexit, » et ad to « sedet ad dexteram Dei. » Magis tamen refertur ad to « interpellat pro nobis. » Ubi adverte, to « imo qui resurrexit » habere emphasim et tacitam praeoccupationem: ne quis enim diceret Christum quidem mortuum esse pro nobis, sed post mortem nihil amplius pro nobis pati vel agere, occurrit Apostolus dicens: imo vero post mortem magis satagit pro nobis, curatque nostra et nostram salutem; nam sicuti mortuus est pro nobis, ita multo magis pro nobis resurrexit, ut nimirum viam ad resurrectionem et beatitudinem coelestem nobis panderet, utque post resurrectionem scanderet in coelum, ibique sedens ad dexteram Patris interpellaret pro nobis.
QUI ETIAM INTERPELLAT PRO NOBIS. — Quaeres, quomodo Christus in coelis interpellet et oret pro nobis?
Respondeo primo: Orat Christus oratione interpretativa, scilicet exhibendo se et cicatrices suas, quas in passione acceptas adhuc servat, et Patri ostentat; ac consequenter orat, sua merita, suos labores, suas passiones allegando divino conspectui; et hoc est, quod ait Apostolus, Hebr. IX, 24: « Introivit (Christus) in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. » Ita docet D. Thomas, ibid.; S. Gregorius, lib. XXII Moral., cap. XVIII; Rupertus, lib. IX De Divinis officiis, cap. III, et alii.
Secundo, proprie Christus, qua homo, in coelis orat pro nobis, perinde ac in terra oravit. Est enim ibi, aeque ut hic, advocatus, mediator et pontifex noster, cujus proprium est orare pro populo. Videtur id negare Rupertus loco citato: verum alii Patres passim idipsum asserunt, imo Christus ipse Joan. xiv, 13, ubi loquens de sua ascensione ad Patrem in coelum: « Ego, inquit, ad Patrem vado, et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Si diligitis me, mandata mea servate; et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. » Quid est « rogabo, » nisi postulabo, petam, precabor? Rursum idipsum significat hic Paulus, cum ait: « Interpellat pro nobis. » Quid est enim interpellat, nisi intercedit, orat, obsecrat pro nobis? Idem patet ad Hebr. vii, 27. Unde Nazianzenus, orat. 4 De Theolog.: « interpellat, » inquit, id est pro nobis mediationis ratione supplicat. Et S. Gregorius in Psal. v Paenit.: « Quotidie, inquit, orat Christus pro Ecclesia, de quo testatur Apostolus, quia sedens ad dexteram Patris interpellat pro nobis. » Idem docet S. Augustinus in Psal. xxix, Theodoretus, Chrysostomus, Theophylactus, Bonaventura, Abulensis, Sotus et alii, quos citat et sequitur Franciscus Suarez, III part., disp. XLV, sect. 2.
Ubi nota: Orat Christus in coelis pro nobis oratione proprie dicta, non qua denuo mereatur vel impetret aliquid, uti fecit in hac vita, in qua omne suum meritum consummavit, omniaque quae impetranda erant, impetravit, ac proinde nihil jam ei merendum vel impetrandum restat; sed qua petat exigendo jus suis meritis debitum, et praemium a Patre impetratum, scilicet gratiam et salutem nostram, dum illa quasi promerita sibique a Patre promissa reipsa nobis dari, erogari et applicari poscit et exigit, ea tamen reverentia, humilitate et submissione, quam homo et creatura debet suo creatori. In hac ergo vita Christus oravit Patrem anxius, sollicitus et cum lacrymis, jam vero Patrem orat laetissimus, liberrimus et beatissimus. Omnis enim humilitas, anxietas et vilitas Christo glorificato indigna, jam ab ejus oratione removenda est, inquit Nazianzenus et Augustinus, loco citato.
Objicies: Christus est jam beatus, cui Pater omnia dedit in manus; ergo non est quod Patrem oret.
Respondeo: Licet Christus sit beatus, omniumque habens potestatem, tamen est et homo, et qua homo est creatura, quae Deo creatori ac Domino suo debitum cultum religionis exhibere, eumque agnoscere, revereri et honorare tenetur, scilicet illum adorando, laudando, gratias agendo: cur non etiam interpellando proprie et postulando? hoc enim est advocati et pontificis, praesertim cum Christus, qua homo, omnem suam potestatem, dignitatem et gloriam a Deo continuo accipiat, totusque a Deo pendeat, omnisque gratia et gloria a Deo ad nos derivari et descendere debeat per merita et preces Christi. Sic ergo Deus Pater omnia dedit in manus Christi, quia Christo nihil negat, sed illi concedit quidquid petit, et sic Christus ut homo, omnia potest, non immediate et independenter; hoc enim est proprium Dei; sed mediate et dependenter a Deo, tanquam mediator et pontifex, cujus est a Deo sua petere et impetrare.
Objicies secundo: Si Christus in coelis oret pro nobis: ergo licebit orare hoc modo: « Christe, ora pro nobis. »
Respondeo licere, si intelligas Christe, qua homo; Ecclesia tamen ita non orat, quia Christo redemptori tribuit id quod habet dignius et praestantius, oratque Christum, non ut intercedat qua homo, sed ut det, qua Deus, id quod petitur.
Versus 35: Quis Ergo Nos Separabit a Charitate Christi?
35. QUIS ERGO NOS SEPARABIT A CHARITATE CHRISTI? — Quaeres, quaenam hic dicitur « charitas Christi? » an illa quae est in ipso Christo, ipsoque Deo, qua scilicet Deus per Christum nos diligit: an vero illa quae est in nobis, qua nos Christum Deumque diligimus? Haeretici, et nonnulli Catholici, uti Toletus et Pererius, intelligunt charitatem, non eam quae est in nobis, sed eam quae est in ipso Christo, ipsoque Deo, qua scilicet Deus nos amat per Christum mediatorem, quem pro nobis dedit in mortem, facitque dilectis suis omnia cooperari in bonum, qua scilicet eos praedestinat, vocat, justificat, glorificat: ut pergat Apostolus in commendanda charitate Dei erga diligentes se, et vocatos secundum propositum, q. d. Nec gladius, nec fames, nec daemon, nec angelus, nihil denique erit quod possit Deum revocare ab hoc amore, ut eos desinat diligere, regere, protegere, ut sinat eos a se et salute excidere. Verum S. Chrysostomus, Origenes, Theodoretus, Ambrosius, Theophylactus, Anselmus et passim alii Patres, et recentiores intelligunt hic charitatem non quae in Deo, sed quae in nobis est, qua nos Christum et Deum diligimus: hanc enim elicit, protegit, conservat et accendit in nobis ipsa Christi et Dei charitas, q. d. Si ita (ut ostendi vers. 29 et sequent.) nos Christus et Deus dilexit et diligit, quomodo non vicissim eum diligemus et diligere pergemus? ecquid erit, quod nos ab ejus amicitia et amore divellat? Hunc esse sensum patet, quia sequentia ostendunt animos Pauli, et cujusvis sancti, amore Dei flagrantis. Nec enim recte dicitur, quod angustia, fames, nuditas, gladius charitatem, quae in Deo est, separet a nobis, aut separare possit; de nostra autem charitate optime dicitur: nec fames, nec gladius me separabit ab amore Christi; haec omnia superabo charitate Christi.
Secundo, quia si Paulus loqueretur de Christi amore erga nos, non diceret: « Quis nos separabit a charitate Christi? » sed, « Quis Christum separabit a charitate nostra? » Tertio, quia de hac charitate, quae in nobis est, mox subdit: « Sed in his omnibus superamus, propter eum qui dilexit nos; » et clarius vers. ult.: « Certus sum quod neque mors, neque vita, etc., poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo. » S. Bernardus, serm. De Duplici baptism. et de relinquenda propria voluntate, quaerit: « Quis nos separabit a charitate Christi? » ac respondet: Neque mors, neque angeli, nec aliquid quod extra hominem est, sed sola propria hominis voluntas hanc separationem efficere potest. Verum hoc non est ad mentem Apostoli, quia Apostolus voluntate fervida, resoluta, constanti, de eaque non dubitans, asserit, quod nemo se suique similes separabit a charitate Christi: perinde ac si amicus amicum ardentissime amans, et pro eo mori resolutus diceret: « Quis me separabit a te, quin te sequar usque ad mortem? » uti de Niso et Euryalo narrat Virgilius. Dicit ergo Apostolus, Christum tam fortiter, quam suaviter diligens: « Quis nos separabit a charitate Christi? »
TRIBULATIO? — Certe non, quia gloriamur in tribulationibus. AN ANGUSTIA? — Multo minus: quia licet foris instent pugna, intus timores, in omnibus tamen superamus, propter eum, qui dilexit nos. Angustias omnes devorat, imo absorbet latitudo charitatis Christi; perinde ut balaena parvos deglutit pisciculos, et ignis maximus guttas aquae vix sentiens haurit: aquae enim multae non poterunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam. AN FAMES? — Minime: quia meus cibus est Christus, quocum semper vescar, non possum fame perire: imo fames, serpens, sitis, ardor, arenae, dulcia virtuti, dulcia charitati. Charitas haec omnia non fugit, non patitur, sed ambit et invadit. Scribit Seneca de seipso, epist. 65: « In quacumque, inquit, positione mentis sim, cum lego Sextium, libet omnes casus provocare, libet exclamare: Quid cessas, fortuna? congredere, paratus sum; illius animum induo, qui quaerit ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat: « Spumantemque dari, pecora inter inertia, votis Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. » Libet aliquid habere quod vincam, cujus patientia exercear. » Haec Ethnicus; quid hic dicat Christianus? quid Paulus? utique dicet: Cum Christum in cruce intueor, et lego purpureos toto corpore amoris mei characteres, libet exclamare: Veni inedia, veni dolor, veni crux, venite leones; vos ambio, ut amorem meum in Christum ostendam, ut amorem amori rependam: vobis gaudeo, vobis glorior, vobis exulto.
AN NUDITAS? — Neutiquam; quia vestit me charitas Christi, et libens sequar nudus eum, qui cum dives esset et amictus lumine sicut vestimento, propter me egenus et nudus fieri dignatus est. AN PERICULUM? — Nequaquam; sum enim miles veteranus Christi, qui pericula non fugio, sed ambio; qui adversus principatus et potestates tenebrarum harum millies bella suscepi, pugnavi et vici; tot victoriis assuetus, hostes timere, in periculis trepidare non possum. AN PERSECUTIO? — Nullo modo, persecuti sunt me Judaei, Gentiles, Barbari, Graeci, principes, magistratus; lapidibus, virgis, verberibus mulctarunt: sed quid? Christum mihi adimere non potuerunt. Ecce vivo vegetior et fortior, Christoque intimius amore conjungor. AN GLADIUS? — Minime gentium; resecet ille caput a corpore, ut anima ad Christum, qui amor meus est, evolet; mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Omnibus his aliisque aerumnis et tormentis excelsior est charitas Christi: animus in coelis, in Christo, in aeternitate defixus ridet omnia quae sub coelo sunt, tanquam vilia et exilia; reges et tyrannos non pluris facit, quam pulices; plagas et verbera pulicum morsus aestimat, ut ait Chrysostomus; cruces et mortes, quasi brevem, facilem et certum ad Christum et beatitudinem transitum et januam reputat et ambit. Quid mirum ergo, si charitate Christi flagrans in tribulationibus non tribuletur, sed exultet; in angustiis non coarctetur, sed consolatione diffluat; in fame non esuriat, non sitiat, sed Christi gratia, patientia et fortitudine satur sit et ebrius; in nuditate non frigeat, sed caleat et aestuet charitate; in periculis non metuat, sed secure in Christi protectione obdormiat; in persecutione hostes non fugiat, sed iis cum Christo libere et intrepide se quasi athleta invictus offerat; in gladio et morte non doleat, non pereat, sed quasi martyr laureatus triumphet? Idipsum pulchre et pie canit Prosper l. Epigram. De Dilectione Christi:
Et quid erit (inquit) quod me separet a Domino?
Ignem adhibe, rimare manu mea viscera tortor:
Effugiunt poenas membra soluta tuas.
Carcere si caeco claudar, nectarque catenis,
Liber in excessu mentis adibo Deum.
Si mucrone paret cervicem abscindere lictor,
Impavidum inveniet mors cita, poena brevis.
Non metuo exilium, mundus domus omnibus una est;
Sperno famem, Domini fit mihi sermo cibus.
Contempserunt Philosophi Gentiles mortem studio humanae vel virtutis, vel gloriae. Ita Damindas conversus ad eos qui timebant Philippum Macedonem: « O semiviri, inquit, quid nobis acerbi potest accidere, qui mortem contemnimus? » testis est Plutarchus.
Alius tyranno necem comminanti: « Hemina, ait, sanguinis in tua est potestate, eam accipe, amplius quod mineris non habes. » Theodorus Lysimacho tyranno mortem minitanti et crucem: « Nihil, ait, interest, humine an in sublimi putrescam. » Ac rursum: « Praeclaram, inquit, rem effecisti, si cantharidis vim consecutus es. » Cantharis enim insectum et animalculum vilissimum suo veneno hominem occidere potest; testis est Cicero, Tuscul. cap. v. Plura de Anaxarcho, Empedocle et aliis habet Tertullianus, Apolog. cap. L.
Quid ergo faciet philosophus et miles Christianus amore Dei et spe coelestis gloriae? Audi quid fecerint philosophi Christiani. S. Basilius cum a Valente Imperatore in exilium pro fide cogeretur, exhibitus est ad tribunal praefecti, terroribusque et minis maximis actus, ut, nisi praeceptis principis obediret, sciret sibi impendere interitum, tum ille intrepidus ad praefectum: « Atque utinam aliquid mihi esset digni muneris, quod offerrem huic, qui maturius Basilium de nodo follis hujus absolveret! » Cumque daretur ei lux quae erat media ad deliberandum, denuo respondit: « Ego cras idem ero qui nunc sum, tu te utinam non mutares! » Ita Ecclesiast. Histor. lib. I, cap. IX.
Tales tamque celsos et leoninos animos ostendit S. Chrysostomus, cum ab Eudoxia in exilium pelleretur, et extrema quaeque metueret. Scribens enim ad Cyriacum, epist. 3, tom. V, ita ait: « Ego cum e civitate fugarer, nihil eorum curabam, sed dicebam intra memetipsum: Si quidem vult me regina exulem, agat in exilium: Domini est terra, et plenitudo ejus. Et si vult secare, secet: idem passus est Isaias, subscribat illi. Si vult in pelagus mittere, Jonae recordabor. Si me lapidare vult, lapidet me: Stephanum habeo primum martyrem socium. Si et caput tollere vult, tollat: habeo socium Joannem Baptistam. Et si substantiam auferre, auferat: nudus exivi de utero matris meae, et nudus revertar illuc, » etc.
Versus 36: Propter Te Mortificamur Tota Die
Vers. 36. Sicut scriptum est (Ps. xliii, vers. 22): QUIA PROPTER TE MORTIFICAMUR (in mortem mortisque pericula, plagas et aerumnas tradimur: unde S. Cyprianus legit, occidimur) TOTA DIE, AESTIMATI SUMUS SICUT OVES OCCISIONIS. Nota tò « propter te, » q. d. Propter fidem, amorem, confessionem et cultum nominis tui: sunt enim haec verba Machabaeorum aliorumque Judaeorum ab Antiocho Epiphane afflictorum, et plagis ac morte mulctatorum, ut notat ibidem Theodoretus. Allegorice vero sunt haec verba Ecclesiae, Apostolorum et Martyrum, qui a persecutoribus et tyrannis vexantur, et carceribus, verberibus mortique traduntur. Hunc vers. ita legit Tertullianus, Scorpiaci cap. xiii: « Tui causa mortificamur tota die, deputati sumus, ut pecora jugulationis, » id est ut pecora certae et proximae neci destinata, et jamjam jugulanda.
Versus 37: Sed in His Omnibus Superamus, Propter Eum Qui Dilexit Nos
Vers. 37. SED IN HIS OMNIBUS SUPERAMUS (graece ὑπερνικῶμεν, id est plus quam victores sumus, supervincimus, scilicet, insigni et illustri victoria, ait Theophylactus et Oecumenius, quam consequimur, dum non resistendo, sed patiendo et moriendo, superamus hostes omnes et quaevis adversa, in iisque gloriamur, idque) PROPTER EUM, id est amore et exemplo Christi; vel, ut Graeci et Syrus habent, per eum, id est per auxilium gratiae Christi, QUI DILEXIT NOS. Triplicem ergo rationem hujus supervictoriae affert hic Apostolus. Prima est a facilitate vincendi; quia sola ipsa tolerantia contra hostes ubique trophaea erigimus. Secunda, quia per ipsa tormenta et persecutiones superamus: quae nova est et mira vincendi ratio. Tertia, ob victoriae certitudinem: plusquam enim superare est, aliquem sic ad certamen descendere, quasi jam victoriae dominus sit. Unde ait: « Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, » etc. « Hoc, inquit Chrysostomus, hom. 25 in Matth., testantur Apostoli, qui torrente totius orbis in se pariter irruente, tyrannorum scilicet atque populorum, Judaeorum atque Gentium, suorum et alienorum, pulsata fluctibus rupe firmius constiterunt. » Et infra: « Hoc est enim maxime mirabile, quia cum plurimas illi paterentur insidias, maximeque in illos tempestatum turbines frequentes irruerent, nequaquam tamen eorum animos labefactare potuerunt, nec eis aliquem incutere moerorem. Exagitat te undique inimicus, et afflictionibus mille circumdat, sed clariorem tibi profecto texit coronam. Quod autem praecipue mirandum est, non modo nihil omnino laedunt, qui talibus insidias machinantur, sed eos etiam faciunt oppugnatione meliores. » Deinde idipsum probat, eosdem apposite comparando adamanti, stimulo et igni, dicens: « Et qui adversus stimulum calcitrat, sine dubio ipse compungitur suisque propriis ictibus vulneratur; et qui impugnat virtutem tenentes, ipse profecto subruitur, et malitia tanto efficitur infirmior, quanto contra virtutem diutius praeliatur. Et sicut qui ignem ligat in vestimento, ignem quidem non extinguit, vestimentum vero comburit: ita etiam qui in virtute positos persequebantur, comprehendebant, ac saepius colligabant, illos quidem reddebant ex his omnibus clariores, se autem perdebant. »
Vers. 38 et 39. Certus sum enim, quia neque mors, NEQUE VITA, etc., POTERIT NOS SEPARARE A CHARITATE DEI. — « Certus sum; » ergo, aiunt haeretici, electi fide credunt esse se impeccabiles et ad gloriam electos. Respondent aliqui, Paulum de se loqui, eique revelatum fuisse se esse praedestinatum et confirmatum in gratia. Alii putant Paulum hic loqui in persona electorum, q. d. Electi finaliter non possunt separari a charitate, aut mori in peccato. Verum respondeo: pro « certus sum, » graece est πέπεισμαι, id est certam in Domino spem habeo, persuasum habeo, confido, ut legit Ambrosius, Hieronymus, Quaest. IV ad Algasiam, Syrus, imo Erasmus, Beza et Vatablus. Hoc enim sensu τὸ πέπεισμαι usurpat Paulus cap. xv, vers. 14; Hebr. cap. vi, vers. 9, et II Tim. i, 5, et alibi. Significat ergo Paulus hisce verbis, ait S. Augustinus, lib. De Moribus Eccles., cap. xi et seq., potentiam et efficaciam charitatis, q. d. Nullus est terror, qui possit permovere hominem, qui charitate flagrat, ut Deum offendat; tamen ibidem docet S. Augustinus, charitatem posse amitti, et diligentissime esse servandam. Sic miles animosus et ardore belli ac victoriae accensus diceret: Certus et resolutus sum, quod nec tela, nec saxa, nec ignes me arcebunt a moenibus, quin ea conscendam, uti de Sinone ait Virgilius: « In utrumque paratus, Aut versare dolos, aut certae occumbere morti. »
Adde, ipsos haereticos, qui hunc locum pro sua fide speciali nobis objiciunt, aliosque Doctores Catholicos haec accipere de charitate Dei, non nostra, q. d. Paulus: Charitas qua Deus suos dilectos amat, curat, dirigit ad salutem, ita firma, certa et immutabilis est, ut nulla omnino creatura ab ea nos possit divellere, aut efficere ut illa nos desinat amare, vel ut amor ejus frustretur suo effectu, puta gratia, justitia, salute nostra, « quae est in Christo, » id est per Christum, qui hanc Dei charitatem, sua morte nobis conciliavit. Intellige, nisi nos sponte per peccatum ab ejus amore avellamus, et nolimus ab eo amari et regi. Et hoc est quod ait S. Bernardus: « Nulla creatura a Dei charitate separare nos potest, sed sola propria voluntas id ipsum potest. » Certitudo ergo haec ex parte Dei summa est, estque certitudo fidei: sed ex parte nostra moralis tantum est certitudo, qualem affert firma resolutio firmumque propositum hominis; de quo loqui hic Apostolum verius est, ut dixi.
Exclamat hic S. Chrysostomus: « O animam furentem insania, sed quae sobrietatem pariat! omnia quae in coelis, quae in terra, quae sub terra, quae supra coelos sunt, visibilia et invisibilia, prae amore Christi transcendens nihil aestimabat: unum hoc metuebat, ne a Christi dilectione excideret. » « Hac charitate Paulus ornatus, inquit idem Chrysostomus, homil. 2 De Laudibus Pauli, tyrannos ipsumque adeo Neronem, velut quosdam culices aestimabat, hac mortem, cruciatus et mille supplicia, ludum putabat esse puerorum; hac Paulus vinctus Jesu Christi, magis quam diademate coronatus, gloriatur: etenim coarctatus carcere coelum habitabat; hac libentius verbera excipiebat et vulnera, quam alii bravia diripiunt; hac labores non minus quam requiem, dolores non minus quam praemia, quam triumphales pompas et trophaea diligebat. Ego, inquit, in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus, » etc.
Hac charitate succensus S. Tiburtius martyr, ut habent ejus Acta, ad Torquatum judicem insultans, et quasi triumphans dicebat: « Applica equuleos, suspende Christianos, damna, percute, incende, universa denique supplicia adhibe: si exilium minaris, hoc philosophantibus est totus mundus; si mortis supplicium, evadimus mundi carcerem; si ignes, majora his in cupiditatibus incendia vincimus: decerne quidquid libet, omnis nobis vilis est poena, ubi pura comes est conscientia. » Tiburtium mox secuti Marcus et Marcellianus fratres, cum pedes eorum clavis acutis stipiti confixi essent, psallebant dicentes: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum? nunquam tam bene epulati sumus, quia modo coepimus esse fixi in amore Christi; utinam, o judex, nos sic esse permittas, quamdiu hujus corporis tegimur indumento! »
Pulchre de hac charitatis suavi vi et violentia, qua amantis cor totum in Deum quem amat, abripitur, S. Bernardus, serm. 79 in Cant., in illud cap. III, « Num quem diligit anima mea, vidistis »: « O amor, inquit, praeceps, vehemens, flagrans, impetuose, qui praeter te aliud cogitare non sinis, fastidis cetera, contemnis omnia praeter te; te contentus, captivam ducis rationem et intellectum, mirabiliter triumphum agens rerum omnium. En omne quod cogitat ista, quod loquitur, te sonat, te redolet, et aliud nihil: ita tibi ipsius et cor vindicasti et linguam. ‘Num quem diligit anima mea, vidistis?’ Quasi vero hi sciant quid cogitet ipsa, non explicat verbis sponsi nomen; ut perpendas amorem hunc sanctum non lingua aestimandum esse et verbo, sed opere et veritate. Et praeterea quoniam sicut idioma Graecum, qui graece peritus non est, intelligere non valet; sic et proprios amoris terminos ac nomina solus amans intelligit: aliis autem illa loquens apparebit barbarus. At isti vigiles, quia idioma amoris callebant, docent dilectam. ‘Tenui eum, nec dimittam.’ » Deinde idipsum exemplo Jacobi Patriarchae declarat: « Dixit Jacob angelo, cum quo luctabatur usque mane, postulanti uti eum dimitteret, quia viderat appropinquantem auroram: ‘Non dimittam te, nisi benedixeris mihi:’ et benedixit et in eodem loco, et post hoc dimisit illum. Sponsa autem etiam benedictionem consecuta, invento eo, quem diligit anima ejus, ait: ‘Tenui eum, nec dimittam;’ dimittere eum non vult, nec ille forsan minus teneri vult, de quo dicitur: ‘Deliciae meae esse cum filiis hominum.’ Quid hac copula fortius, quae una duorum tam vehementi voluntate firmata est? ‘Tenui eum, nec dimittam,’ et tenetur illa, juxta illud: ‘Tenuisti manum dexteram meam;’ non teneret, nisi teneretur misericordia Dei. »
Neque fortitudo. — Ita legunt Biblia Romana. Sed delent hoc Graeca, Syra et Ambrosiana; nec habet sibi respondens quid, uti habent cetera, quae paria sunt: quodque enim suum habet compar, ut patet cum dicit: « Neque mors, neque vita, neque instantia (id est praesentia bona, vel mala, inquit Anselmus), neque futura. »
Versus 39: Neque Altitudo, Neque Profundum, Neque Creatura Alia Poterit Nos Separare a Charitate Dei
Vers. 39. Neque altitudo, neque profundum. — Id est nulla prosperitas, nulla adversitas, nulla gloriosa, vel humilia, inquit Oecumenius et ex eo Toletus. Secundo, D. Thomas et Anselmus sic explicant: « Neque altitudo, » scilicet arcis et rupis, ex qua quis minaretur praecipitium, ni a Dei amore recedas; « neque profundum, » puta mare aut flumen, in quo pari modo minaretur quis submersionem, nos separabit a charitate. Tertio et efficacius, Theodoretus: « neque altitudo, neque profundum, » id est nec coeli, nec inferi, q. d. Etiamsi promittas regnum coeleste, etiamsi gehennam mineris Deum amanti, ut separes eum a charitate, nihil tamen apud eum effeceris, ait S. Chrysostomus. Est hyperbole. Subintelligitur enim, si videlicet hoc promittere, vel hoc minari tali conditione quis posset, q. d. Paulus: Hoc unum non tam timeo, quam adversor, abhorreo et detestor, scilicet separationem a charitate et dilectione Dei, « quae est in Christo » (id est per Christum; qua scilicet Deo per Christum Christique fidem, gratiam et amorem jungimur et unimur: vide Can. 25); prae hac separatione omnia quasi ludicra contemno, nam separari a Christo ipsa gehenna mihi magis horrendum est: sicut vicissim in Christi charitate perdurare quovis regno mihi jucundius est, ait S. Chrysostomus.
Pulchre, subtiliter et nervose sigillatim haec explicans S. Augustinus, lib. I De Moribus Ecclesiae, cap. xi, tom. 1: « Nemo, inquit, nos separat a charitate Domini, minando mortem; idipsum enim quod diligimus Deum, mori non potest, cum mors ipsa sit non diligere Deum. Nemo ab ea separat pollicendo vitam: nemo enim ab ipso fonte separat, pollicendo aquam. Non separat angelus: non enim est angelus, cum inhaeremus Deo, nostra mente potentior. Non separat virtus quae potestate habet in hoc mundo: nam toto mundo omnino sublimior est mens inhaerens Deo. » Pergit Augustinus: « Non separant instantes molestiae: hoc enim leviores eas sentimus, quo ei unde nos separare moliuntur, arctius inhaeremus. Non separat promissio futurorum: nam et quidquid boni futurum est, certius promittit Deus; et nihil est ipso Deo melius, qui jam bene sibi inhaerentibus praesens est. Non separat altitudo, neque profundum: quid enim mihi coelum polliceatur, ut a coeli fabricatore sejungar? aut quid terreat infernus, ut Deum deseram? quem si nunquam deseruissem, inferna nescivissem. Postremo, quis me locus ab ejus charitate divellet, qui non ubique totus esset, si ullo contineretur loco? »
Ita resoluta et solidata fuit in amore Christi prae aliis Sanctis S. Agatha, virginum heroina, ut cum esset nobilissima, ditissima, honestissima et pulcherrima, ac praeses Siciliae Quintianus ejus amore captus, non tam judicem ageret, quam procum, sed frustra, ideoque tandem eam tradidisset Aphrodisiae, ut eam suis lenociniis flecteret praesidique obsequentem efficeret, illaque quasi siren nocte et die voluptates et delicias illi occineret, S. Agatha quasi surda mentem in Deo defigens immobilis persisteret: cumque illa finem sollicitandi non faceret, demum ei virgo sancta respondit: « Tuas voces, Aphrodisia, tuamque linguam, non ut tuam, sed ut daemonis organum et linguam accipio. Pudeat te mihi haec foeda et indigna proponere. Si non pudet, cessa tamen: operam enim perdis, surdo canis. Ego enim ita fundata et firmata sum in amore Domini mei Jesu, tamque constans in voto virginitatis meae quod ipsi nuncupavi, ut per ipsius gratiam confidam quod prius soli deficiet sua lux, igni calor, nivi albedo, quam ego mutem meam voluntatem et propositum. Praeparet Quintianus leones, accendat rogum, distendat equuleos, aperiat portas inferni si potest, omnemque daemonum vim et tormenta contra me concitet, libens omnia excipiam ut moriar Christiana et virgo. Nullam Quintiani violentiam timeo, quia Deus, cui animam et corpus consecravi, me tutabitur. » Quocirca Aphrodisia referens ad Quintianum ea, quae in Agatha viderat et exploraverat: « Facilius, ait, est lapides molles et teneros facere, aut ferrum in plumbum convertere, quam mentem Agathae a Christi amore et castitate ad te traducere. Ego enim et filiae meae per triginta dies, noctu diuque nihil aliud egimus, quam ejus animum pulsare et tundere, nunc blanditiis, nunc minis, nunc promissis; sed ipsa omnia quae sub coelo sunt, propter Christum non pluris facit quam terram quam pedibus calcat; imo noctu diuque non aliud cogitat, non aliud somniat quam ut moriatur pro Christo. » Quintianus ergo Agatham accersens, novis modis artibusque cunctis ejus rursum animum pertentavit, promittens ei quidquid desiderari potest in hoc mundo, si sibi obsequeretur. Cui sancta: « Ego extra Christum nec vitam, nec salutem, nec quid aliud opto aut desidero. Nec est, o Quintiane, quod putes me tuis minis, saevitia et tormentis percellere. Scias enim non esse cervam fessam et sitibundam, quae ita desideret limpidam aquam, atque ego desidero et sitio tua tormenta, ut per ea Christum meum amplectar eique uniar. Si velis in me stringere gladium, ecce collum meum; si flagella, ecce dorsum meum; si ignem, ecce totum meum corpus. Ecce meas manus, meos pedes, membra mea omnia tibi offero, excrucia ea ut lubet. Ure, seca, stringe, lacera, distende, liga, excrucia, occide: quanto in me eris crudelior, tanto majus in me beneficium conferes, tanto plus consolationis et gloriae a dulci meo Sponso accipiam. Quid tardas? quid moraris? animo sitienti omnis mora longa est. » Dixit, et praestitit; nam mamillae abscissionem, ignes, testas aliaque dira tormenta alacri fortique animo perpessa, martyr in coelum evolavit die 5 februarii.