Cornelius a Lapide

Romanos IX


Index


Synopsis Capitis

Docet Judaeos rejectos esse a justitia et salute ob infidelitatem; Gentes vero ad eam ascitas esse propter fidem.

Primo ergo ostendit hic Paulus suum amorem in Judaeos, et dolorem de eorum ruina et repulsa.

Secundo, vers. 6, ostendit non propterea irritas esse promissiones a Deo Abrahae ejusque filiis, sive Israelitis, factas, eo quod illae non pertineant ad filios carnis, puta Judaeos, sed ad filios promissionis et electionis divinae, puta ad Christianos, qui credendo in Christum Abrahae fidem imitantur.

Tertio, vers. 14, docet hoc non esse iniquum, eo quod Deus, cum sit omnium Dominus, cujus vult misereatur, et quem vult induret: induret, inquam, non duritiem eis immittendo, sed sustinendo eos in multa patientia, quasi vasa irae apta in interitum, ut ipse Apostolus explicans ait vers. 22.

Quarto, vers. 24, hos filios promissionis docet partim esse Judaeos credentes in Christum, sed paucos, partim Gentes, easque plurimas.

Denique, vers. 30, propriam, directam et adaequatam dat causam, cur Judaei a justitia et salute sint repulsi, Gentes vero ad eam ascitae; nimirum quod Judaei noluerint credere in Christum, Gentes vero in eum crediderint. Omnis enim justificatio et salus nostra (Deo ita volente et decernente) ab uno Christo petenda et expectanda est.

Descendit hic Apostolus a thesi ad hypothesin. Hactenus enim docuit, non legalia, sed fidem Christi unicam esse viam ad justitiam et salutem: nunc tribus capitibus sequentibus docet Gentes electas esse ad hanc justitiam et salutem, quia hanc fidei Christi viam iniverunt: Judaeos vero ab eadem rejectos esse non defectu vocationis, ut patet cap. x, vers. 12, vel gratiae, utpote quam maximam, imo Christum ipsum totum soli ipsis habuerunt; sed quia carnali patri Abrahamo et Mosi legislatori, legisque operibus praefisi, inde sibi salutem et justitiam arrogarunt; Christi vero, quasi hominis abjecti, fidem et gratiam contempserunt. Id diserte patet cap. xi, vers. 20, 30 et seq.

Hoc ergo cap. docet primo, idipsum non esse contra promissa, nec etiam contra justitiam Dei; nam Abrahae semen, id est filii, cui benedictio, id est justitia, amicitia, Dei protectio et salus promissa fuit a Deo, non intelliguntur filii secundum carnem, puta Judaei, sed secundum spiritum et fidem, puta Christiani.

Secundo, docet causam cur Deus filiis non carnis, sed spiritus, id est non Judaeis, sed Christianis promissam hanc benedictionem consignari voluerit, esse non illorum demeritum, vel horum meritum; sed puram voluntatem, electionem et misericordiam Dei, qui novam posteritatem, non carnalem, sed spiritualem, scilicet fidelium Christianorum, eligere et adoptare voluit ad haec promissa; cum ad eadem carnalem Abrahae posteritatem, puta Judaeos, adoptare potuisset si voluisset (uti eos in lege veteri adoptavit sibi in filios), vel alium ordinem et viam benedictionis et justificationis instituere.

Unde patet, Apostolum hoc cap. proprie et directe non agere de vocatione Judaeorum et Gentium ad fidem, sed hanc utrorumque vocationem praesupponere; nec rursum agere eum de gratia praeveniente, ejusque disparitate, quasi docere velit Judaeis minorem datam esse gratiam, Gentibus majorem; Judaeis inefficacem, Gentibus efficacem: sed agere de gratia justificante, ut patet toto cap. praeced. et aliis omnibus, hucusque. Vide et lege prae aliis caput iii et iv, et ita esse videbis. Totius enim epistolae quaestio est haec: unde justificetur homo? Cui respondet Apostolus, hominem justificari per fidem et gratiam Christi, non per caeremonias aut opera legis. Ex qua responsione recte hoc cap. et seq. infert et concludit Gentes justificatas esse, quia fidem et gratiam Christi amplexae sunt, non autem Judaeos, utpote qui eam amplecti noluerunt.

Secundo, idipsum, scilicet quod Apostolus non agat hic de gratia praeveniente, sed justificante, patet ex eo, quia haec est benedictio promissa Abrahae et semini ejus, scilicet: « Ero Deus tuus et seminis tui, » nimirum ad hoc, ut te et posteros tuos secundum fidem et spiritum, quasi justos, filios et amicos meos amem, protegam, complectar: ergo benedictio haec Abrahae non est aliud quam justitia et amicitia Dei.

Tertio, idipsum patet, ex eo quod haec benedictio jam dicta praesupponat et requirat, ut jam natus quis sit filius Abrahae, non secundum carnem, sed secundum spiritum, puta, ut quis per fidem et baptismum renatus sit in Christo: hic enim est filius Abrahae et haeres benedictionis, id est, justitiae et salutis. Promissa ergo haec Abrahae benedictio non est fides, nec vocatio, aut gratia praeveniens, utpote quam jam filius hic et haeres praesupponitur habere: per hanc enim debet nasci quis filius spiritualis Abrahae, ut capax fiat hujus benedictionis ejusdem, perinde ac in humanis aliquis prius debet nasci, fierique filius patris sui, antequam ejusdem haeres fieri, vel jus ad haereditatem acquirere possit.

Quarto, idipsum clare patet ex conclusione totius hujus disputationis, quam colligit Apostolus hoc cap. vers. 30 et seq., ubi concludit Gentes justitiam adeptas esse, quia crediderunt Christo, Judaeos vero ab ea excidisse, quia eam non in fide Christi, sed in lege Mosis quaesiverunt. Ex his omnibus patet Apostolum hoc cap. et seq. proprie non agere de gratia praeveniente congrua, vel incongrua, multo minus de electione et electis ad gloriam, deque reprobatione et reprobis ad poenas aeternas; sed agere de gratia justificante, quam per fidem Christi adeptae sunt Gentes, a qua Judaei exclusi sunt propter incredulitatem. Atque hoc punctum maxime hic notandum est: ex illo enim pendet genuina applicatio pariter et explicatio totius capitis, omniumque illius antithesium, adeoque tota mens Apostoli, uti fusius ipso capitis decursu declarabo.


Textus Vulgatae: Romanos 9:1-33

1. Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: 2. quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. 3. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, 4. qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: 5. quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. 6. Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae: 7. neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: 8. id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. 9. Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam; et erit Sarae filius. 10. Non solum autem illa; sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. 11. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), 12. non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: 13. Quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. 14. Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. 15. Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor; et misericordiam praestabo cui miserebor. 16. Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 17. Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. 18. Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. 19. Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? 20. O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic? 21. An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? 22. Quod si Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum, 23. ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. 24. Quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam ex Gentibus, 25. sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam; non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. 26. Et erit: In loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. 27. Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fient. 28. Verbum enim consummans et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram; 29. et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. 30. Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quae ex fide est. 31. Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. 32. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, 33. sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et omnis, qui credit in eum, non confundetur.


Versus 1: Veritatem Dico in Christo

1. VERITATEM DICO IN CHRISTO, NON MENTIOR, TESTIMONIUM MIHI PERHIBENTE CONSCIENTIA MEA IN SPIRITU SANCTO. — Nota to in Christo, q. d. Veritatem dico, uti facere par est eum, qui Christum revereatur; vel « in Christo, » id est per Christum, quem testem invoco, q. d. Testor Christum, juro per Christum me verum dicere. Beth enim, id est in, apud Hebraeos subinde est nota et vox jurantis, ut patet Genes. xxii, 16; Josue ii, 12. Addunt Theophylactus et Oecumenius, Paulum hic per tres testes jurare, scilicet per Christum, per conscientiam, per Spiritum Sanctum. Verum illud, « testimonium perhibente mihi conscientia, » non videtur esse juramentum, sed tantum asseveratio se non mentiri, cum conscientia hoc illi dictet et attestetur; conscientia, inquam, mota et excitata ac impulsa a Spiritu Sancto: hoc enim significat to in Spiritu Sancto, quod idem valet ac per Spiritum Sanctum.


Versus 2: Tristitia Magna et Continuus Dolor

2. QUONIAM (quod) TRISTITIA MIHI MAGNA EST, ET CONTINUUS DOLOR CORDI MEO. — Scilicet ob rejectionem et reprobationem Judaeorum a justitia et salute. Hanc enim causam doloris sui in seq. exprimit Paulus; sed hic initio eamdem artificiose celat et tegit, ut prius ostendat suum in Judaeos affectum, itaque eos sibi devinciat, ne putent eum ex odio legis et Judaeorum haec dicere, neve initio statim eos tam tristi nuntio percellat.


Versus 3: Optabam Anathema Esse

3. OPTABAM EGO IPSE ANATHEMA ESSE A CHRISTO PRO FRATRIBUS MEIS. — « Optabam » S. Chrysostomus, Origenes et Theophylactus vertunt, optarem, vel optarim, si videlicet possibile esset, et si divina dispositio id pateretur. Intelligunt ipsi in Graeco ἐἄν, et videntur legisse ηὐχόμην. Nam ηὐχόμην, uti jam legitur, non video quomodo aliud esse possit, quam praeteritum imperfectum, optabam. « Optabam » ergo, idem est ac si dicat: jam pridem optavi et continuo opto, et, ut ait Anselmus, jamdiu optare coepi. Cajetanus vero sic explicat, q. d. Modo non opto, sed optabam in judaismo existens, esse anathema, id est separari a Christo.

Verum non recte: nec enim optat quis separari ab eo, a quo omnino jam separatus est: Paulus autem in judaismo plane erat separatus a Christo, Christique hostis acerrimus. Adde, non recte probare Paulum amorem suum in Judaeos praesentem ex praeterito. Nam dixissent Judaei: Tu quidem, Judaeus existens, nos Judaeos amasti, sed jam cum religione affectum in nos mutasti.

Nota: Quia Paulus hic dicturus erat ea quae Judaeis sciebat fore valde odiosa, scilicet eorum repudium a Deo et justitia, hinc eos initio sibi conciliat tot tamque gravibus verbis, intimum animi sui dolorem et sensum, indeque eximium suum in eos amorem ostendens; unde optat pro eis fieri anathema.

ANATHEMA ESSE. — Primo, aliqui apud Oecumenium sic explicant: Optarim me nondum esse ad Christum conversum, sed adhuc esse anathema a Christo, si hoc ad fidem Judaeorum conferret. Sed hoc votum est illicitum et impium.

Secundo, S. Thomas et Lyranus sic explicant: Opto diutius abesse a Christi gloria, ut vivens in hac vita Judaeis prosim.

Tertio, Ambrosius, Anselmus et Toletus hunc dant sensum: Cum essem Judaeus, eram Christi hostis, adeo ut anathema et velut execratio ac maledictio a Christo et Christianis haberi vellem. Verum huic sensui obstant ea, quae paulo ante produxi.

Quarto, Dionysius Carthusianus et Abulensis, in cap. xxxii Exodi, censent esse hyperbolen, qua tantum Paulus velit significare et testari eximium suum in Judaeos amorem, quo quidvis pro eis optet perpeti.

Quinto, Origenes et S. Hieronymus ad Algas., Quaest. ix: Optabam, inquiunt, esse anathema, id est occisionem et martyrium, ac mortem corporis pro Judaeis subire. Sed huic expositioni repugnat vox a Christo. Mors enim separat hominem a vita, sed non a Christo: quin imo martyrem cum Christo maxime conjungit.

Verum omnes hi sensus pectus et amorem Paulinum non explent, non satisfaciunt illius incenso zelo et spiritui, ut recte annotavit S. Chrysostomus, Oecumenius et Theodoretus.

Unde nota: « Anathema » Syrus vertit, ארמא, cherma; alludit enim Apostolus ad votum cherem, quod Septuaginta vertunt et vocant anathema, quo res Deo consecrata moriebatur, aut civiliter, aut naturaliter, atque in aeternum separabatur a domino suo et usibus profanis.

Pro quo adverte, Hebraeum cherem significare occisionem, excisionem, succisionem, a radice חרם charam, id est, occidit, excidit, succidit. Inde votum cherem dicebatur votum maximum, quo res vota Deo ita consecrabatur, ut destrui vel occidi deberet. Cherem ergo idem est, quod occisio, interfectio, consecratio, anathema, sive res ita Deo devota et in totum consecrata, ut in ejus honorem vel occidi, vel consumi debeat. Patet hoc Levit. xxvii, 28: « Omne, inquit, quod Domino consecratur (hebraice omne cherem, quod כי יחרם charom, id est plane et plene consecrabitur Domino tanquam cherem), sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vaeniet (non vendetur), nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum (hoc voto et hac consecratione cherem, id est anathematis), sanctum sanctorum (id est omnino sanctum et consecratum) erit Domino. Et omnis consecratio (hebraice omne cherem, id est anathema) quae offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur. » Cujus exemplum est Numer. xxi, 2: « At Israel, inquit, voto cherem se Domino obligans ait: Si tradideris populum istum (chananaeum) in manu mea, delebo (והחרמתי vehachharamti, id est succidam, excidam) urbes ejus. Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus ejus, et vocavit nomen loci ejus Horma » (sive cherem, chet enim Hebraeum alii pronuntiant per h, alii per ch: unde alii dicunt herem et horma, alii vero cherem et chorma), id est anathema. Vide dicta Levit. xxvii, 28.

Significat itaque cherem vel anathema, teste Budaeo, separationem, succisionem, exitium aeternum et extremum. Optat ergo Paulus heroico quodam excessu, quasi caecae charitatis, quae abstrahit, nec considerat an res sit possibilis, an secundum Dei ordinationem, nec ne: vel si non abstrahit, optat sub tacita conditione, si Deus vellet et si fieri posset (ita S. Chrysostomus, Origenes, Theophylactus, qui legunt optarem); optat, inquam, sibi cherem et anathema, id est aeternam separationem, non a charitate, sed a beatitudine et gloria futura cum Christo (id enim significat vox, a Christo), ut Judaei salventur. Ita Theodoretus, Oecumenius, Anselmus, Theophylactus, Soto, Catharinus; imo optat, ait Chrysostomus, in aeternum perire; et, ut Cassianus ait Collat. 32, cap. vi, aeternis addici poenis, idque tum pro gloria Dei, ut ait Chrysostomus, ne scilicet Deus a Judaeis blasphemetur, sed in aeternum laudetur; tum pro salute ipsorum Judaeorum. Optat ergo hic Paulus illud idem, quod in simili casu optavit Moses, Exodi xxxii, 31, dicens: « Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. »

Hinc patet cuilibet viro sancto idem licere optare, scilicet, ut deleatur de libro vitae et separetur a fruitione et beata societate Christi et Sanctorum in coelis, sine tamen sua culpa, dummodo hac ratione et conditione posita, multi alii Deum agnoscerent, diligerent et bearentur, ut inter alios docet Ludovicus Molina, 1 part., Quaest. xxiv, in fine. Hoc enim majus est Dei bonum et gloria, quam sit mea unius beatitudo; et consequenter hoc optare non minuit, sed auget charitatem et propriam perfectionem, ad quam magis inclinat charitas, quam ad propriam gloriam et beatitudinem: praesertim quia ipsa novit et scit Deum, utpote liberalissimum, tam liberali animo, qui sua commoda suamque beatitudinem divinae gloriae et fratrum saluti posthabet et postponit, liberaliter quoque charitatis, gratiarum et aliorum donorum cumulos et incrementa rependu rum, nec passurum ut liberalitate suae creaturae vincatur.

Nota hic illustre exemplum pro dignitate et nobilitate animarum earumque zelo. « Quid ais, Paule? » ait Chrysostomus; « nonne jam dixisti: Quis nos separabit a charitate Christi? imo ait: Quia amo Christum, cupio separari a fruitione Christi, ut plures, imo omnes eum ament et laudent. » Addit S. Chrysostomus: « Quia nos, inquit, longe sumus ab hac dilectione, idcirco intelligere haec ejus dicta non possumus. » Sic Christus fieri voluit pro nobis maledictum. « Et quid mirum, » inquit Origenes, « si, cum Dominus (Christus) pro servis maledictum sit factus, servus (Paulus) pro fratribus anathema fiat? » Optatio ergo haec Pauli pia, sancta et efficax fuit ex parte et voluntate ipsius; ex parte tamen objecti, non fuit omnino absoluta et efficax. Optabat enim rem impossibilem et repugnantem ordinationi divinae. Deus enim ordinavit ut mea salus et beatitudo sit medium ad Dei gloriam et salutem, ac beatitudinem proximorum promovendam et augendam; non autem ordinavit ut privatae beatitudinis meae sit medium et procuratio salutis alienae, idque optime sciebat Paulus: unde simpliciter loquendo actus hic, sive votum et optatio haec in eo non potuit esse plane absoluta et efficax.


Versus 4: Cognati Mei Secundum Carnem

4. QUI SUNT COGNATI MEI SECUNDUM CARNEM, QUI SUNT ISRAELITAE, — qui sunt posteri Israelis, sive Jacobi magni illius Patriarchae. Omnia enim haec quae hic sequuntur, spectant ad laudem Judaeorum, iisque se Paulus ad eorum amorem mirifice accendi insinuat.

QUORUM ADOPTIO EST FILIORUM. — Quos Deus adoptavit in filios, cum sibi suoque cultui eos addixit, Exodi iv, 22, dicens: « Filius meus primogenitus Israel; » et jam per Christum vult eosdem sibi adoptare prae omnibus in filios et haeredes.

ET GLORIA. — Judaeorum gloria, inquit Chrysostomus et Anselmus, est haec, quod ipsi soli prae omnibus gentibus vocati sint, et reipsa fuerint populus et Ecclesia Dei.

Secundo, Theodoretus: Judaeorum, inquit, gloria haec est, quod Deus Judaeis solis seipsum per tot tamque gloriosa miracula et prophetias, atque per tam singularem protectionem et providentiam, perque tot tantaque beneficia, tamquam patrem amantissimum, et tanquam Deum gloriosum, potentissimum aeque ac clementissimum se ostendit et exhibuit.

Tertio, Toletus: Judaeorum gloria, inquit, erat arca Testamenti, quae Dei potentiam et gloriam referebat: Deus enim gloriosus in templo Judaeorum sedebat super propitiatorio sustentato a Cherubinis, ita ut arcam haberet pro scabello pedum suorum. Unde arca a Philistaeis capta, uxor Phinees parturiens filium quem peperit, vocavit Ichabod, id est ubi gloria? dicens: « Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei, » I Reg. iv, 21, q. d. « Fuimus Troes, fuit Ilium, et ingens gloria Teucrorum, » puta Israelitarum. Omnes hi sensus accommodi sunt; secundus tamen planior est et plenior.

ET TESTAMENTUM. — q. d. Quibuscum pactum saepius Deus iniit, graece enim est διαθῆκαι, id est testamenta; vel quibus datum est vetus testamentum, et novum promissum. Tertio, simplicius Noster vertit, « testamentum, » vetus scilicet. Graecum enim διαθήκη, cum significat testamentum, plerumque pluraliter usurpatur, inquit Budaeus.

Nota: Graecum διαθήκη et testamentum et pactum significat. Hinc saepe noster Interpres testamentum usurpat pro quovis pacto, ut dicam ad Hebr. ix, 15.

LEGISLATIO. — q. d. Qui (scilicet Judaei) prae caeteris gentibus legem a Deo, e coelo, in Sina acceperunt, et jam novam accipiunt in Sion. Nam cui populo data est lex vetus, eidem nova promissa est, et per Christum exhibita indeque per omnes gentes propagata.

OBSEQUIUM. — Graece λατρεία, id est cultus et religio Dei, Deoque soli competens et debitus, q. d. Deus solis Judaeis dedit verum sui cultum veramque religionem.

PROMISSA. — q. d. Benedictio Abrahae promissa, omnesque aliae promissiones Dei, quas ipse tum veteri, tum novo Testamento hominibus fecit, primo et primario ante omnes alias gentes spectant ad Judaeos. Harum autem promissionum maxima est ipse Messias, sive Christus, puta redemptio, justitia ac salus praestanda per Christum.


Versus 5: Quorum Patres et Ex Quibus Christus

5. Quorum patres (scilicet sunt illi inclyti et insignes patriarchae Abraham, Isaac et Jacob; qui primo mira virtutum facinora ediderunt) ET (secundo) ex quibus est Christus. — q. d. Judaeorum patres sunt etiam parentes Christi. Secundo et aptius, « quorum, » supple parentes, sunt patres, id est Patriarchae nostri celebres, puta Abraham, Isaac et Jacob. Hi enim antonomastice vocantur et sunt patres.

ET EX QUIBUS (scilicet Israelitis) EST CHRISTUS SECUNDUM CARNEM. — Mira enim dignitas Judaeorum est, quod Christus ex eis sit natus. Ita distinguit haec Syrus, ut to quorum patres referat ad praecedentem versum; ex to vero et ex quibus est Christus, inchoet seq. vers.; cum ergo ait: « Ex quibus, » supple, non patribus, sed Judaeis sive Israelitis, de quibus egit vers. 4 hucusque, atque haec ita dividi et explicari postulat conjunctio et.

QUI (Christus) EST SUPER OMNIA. — Supple, quae sunt extra Deum. Non ergo est Christus supra Spiritum Sanctum. Ita S. Gregorius, hom. 8 in Ezech., Ambrosius et alii. Male ergo hinc inferebant Macedoniani, Spiritum Sanctum esse Deo Christoque minorem, esseque creaturam.

QUI EST SUPER OMNIA DEUS BENEDICTUS IN SAECULA. — Hinc S. Athanasius, Augustinus, Hilarius, Tertullianus, et alii passim probant contra Arium, Filium esse Deum. Respondet Erasmus, vocem « Deus » forte esse additam; nam Hilarius, in Psal. cxxii, et S. Cyprianus, lib. ii Contra Judaeos, illam non legunt. Sed errat; nam omnes codices Latini, Graeci et Syrus legunt to Deus. Ita quoque legunt Patres passim ac nominatim ipse Hilarius, lib. viii De Trinit., ubi integrum citat hoc testimonium: Cypriani quoque exemplaria antiqua extant, in quibus loco citato to Deus legitur.

Rursum Erasmus hic contra omnes ponit punctum post omnia, et sequentia ab eo divellit, q. d. Paulus: « Ex quibus est Christus, qui est super omnia, » punctum. « Deus (Pater) sit benedictus in saecula. » Quis non videt hanc novam, hiulcam, distortam et absonam esse diastolen?


Versus 6: Non Quod Exciderit Verbum Dei

6. NON AUTEM QUOD EXCIDERIT VERBUM DEI. — « Non autem, » graece οὐχ οἷον δέ, quod Photius vertit, non taliter vero vel non autem velut excideret verbum Dei.

Secundo, Toletus vertit, non possibile est autem quod exciderit verbum Dei, itaque explicat nostram versionem, q. d. « Non autem, » supple, fieri potest, quod exciderit verbum Dei. Verum prior Photii explicatio planior est, q. d. Paulus: Haec autem quae jam dixi de Judaeorum repulsa et reprobatione a justitia et salute, dico, non quasi « exciderit, » id est irritum sit, verbum et promissum Dei: nimirum quasi Deus aliis, scilicet Judaeis, promiserit justitiam et salutem per Christum; aliis vero, scilicet Gentibus, eamdem dederit. Ita Theophylactus. Occurrit hic Paulus objectioni Judaeorum, qui indigne ferebant in Ecclesia et Christianismo Gentes idololatras sibi praeferri, dictitantes hoc esse contra promissa Dei.

Objiciebant ergo ipsi Paulo: Promissio Messiae, justitiae et salutis a Deo facta est Abrahae et semini ejus; atqui nos Judaei sumus semen Abrahae, non autem Gentiles: ergo si haec promissio a nobis ad Gentes (ut tu, o Paule, asseris et praedicas) translata est, sequitur quod promissio Dei revocata, cassata et irrita facta sit, quodque Deus sit instabilis et infidelis in suis promissis. Huic objectioni et cavillationi Judaeorum respondet Apostolus vers. sequent., hanc promissionem factam esse posteris Abrahae, non carnalibus, sed spiritualibus, puta Christianis, non Judaeis.

Nota: Hoc verbum, sive haec promissa benedictio, est justitia, salus et vita aeterna promissa credentibus in Christum, ejusque gratiam amplectentibus. Id patet primo, ex sequentibus: soli enim credentes censentur filii Abrahae, scilicet spirituales, ac consequenter haeredes ejus benedictionis. Secundo, idem patet ex cap. iii ad Galat., vers. 14, et ex hac epist. cap. iv, vers. 3 et 24.

Tertio, idem ostenditur ex eo, quod Apostolus non respiciat ad promissionem Abrahae factam de terra Chanaan possidenda, deque multiplicanda ejus sobole ad instar stellarum coeli: utrumque enim hoc etiam tempore Christi habebant Judaei, non Gentes: hae enim nunquam possederunt terram Chanaan. Apostolus autem docet hic promissam Abrahae benedictionem non in Judaeis, sed in Gentibus, puta Christianis, adimpletam esse. Ergo respicit ad promissionem, non illam temporalem jam dictam, sed ad aliam spiritualem, nimirum ad illam quae continetur Genes. xii, 2, et Genes. xvii, 7, estque talis: « Benedicam tibi, erisque benedictus: ero Deus tuus, et seminis tui post te: » quia nimirum, ut sequitur Genes. xii, 3, et Genes. xxii, 18, « in te, et in semine tuo, » scilicet in Christo, per fidem « benedicentur, » id est justitiam, gratiam, gloriam assequentur « omnes gentes. »

Ubi adverte, in Genesi, locis jamjam citatis, Abrahae semini promissas esse duplices benedictiones: unas carnales, datas carnalibus Abrahae filiis, puta Judaeis, de possidenda terra Chanaan, deque ejus fertilitate et copia prolis; secundas spirituales, promissas spiritualibus filiis, id est credentibus et fidelibus, ut sunt hae quas hic citat Apostolus. Rursum utrasque benedictiones jam dictas in Genesi locis citatis miscet Scriptura, sicuti Prophetae futuram Judaeorum redemptionem et felicitatem temporalem miscent cum spirituali. Haereditas enim et possessio terrae Chanaan a Judaeis inita significabat haereditatem coeli, ad quam asciscuntur, et jus acquirunt credentes, in fide et baptismo Christi regenerati, quasi filii justificati et adoptati a Deo. Apostolus ergo, relicta temporali Abrahae benedictione (utpote de qua nulla erat inter Judaeos et Gentiles contentio, quin ea solis Judaeis cederet), solam spiritualem urget et persequitur: ad hanc enim asciti sunt Gentiles, Judaeis exclusis.

Non enim omnes qui ex Israel sunt (qui ex Jacob Patriarcha prognati sunt), II SUNT ISRAELITAE, — veri scilicet, secundum mentem Scripturae, ad quos pertineat divina promissio spiritualis Abrahae et Israeli facta, de qua jam dixi. Pertinet enim haec promissio non ad carnales, sed ad spirituales Abrahae et Israelis, sive Jacobi, filios, ad eos scilicet, qui Abrahae et Jacobi fidem imitantur, quos Apostolus, vers. 8, vocat « filios promissionis: » idque probat vers. 7 et 9, duobus similibus exemplis, scilicet Isaaci et Jacobi, ut ibi videbimus.


Versus 7: In Isaac Vocabitur Tibi Semen

7. NEQUE QUI SEMEN SUNT ABRAHAE, OMNES FILII. — Neque qui, graece οὐδ᾽ ὅτι, neque quia semen sunt Abrahae. Sic quoque legunt Syrus et Ambrosius, estque haec lectio nervosior, q. d. Non omnes qui ex semine Abrahae carnaliter sunt progeniti, eo ipso censentur filii Abrahae, tales nimirum ad quos pertineat benedictio et haereditas Abrahae, nam, ut sequitur: SED, subaudi, dictum est Genes. xxi, 12, ad Abraham, id quod sequitur.

IN ISAAC VOCABITUR TIBI SEMEN. — Est hebraismus, q. d. Isaac erit et vocabitur tuum semen, id est verus et genuinus tuus filius, ac consequenter tuae benedictionis haeres, non autem Ismael. Sic apud Hebraeos, et in S. Scriptura super aliquem vocari semen aut nomen Jacob, est aliquem vocari filium Jacobi aut Jacobaeum. Simili hebraismo dicitur hic vers. 8: « Aestimantur in semine, » id est aestimantur semen.

Secundo et simplicius, « in Isaac, » id est in posteris Isaac, q. d. Posteritas tua, o Abraham, censebitur per Isaac, qui Dei promissione et virtute supernaturali natus est tibi seni et sterili Sarae; non per Ismael, qui filius est carnis, id est, sola naturali virtute generatus; ac consequenter Isaac et Isaacidae erunt haeredes tui, non autem Ismael, nec Ismaelitae, neque alii tui filii, quos ex Cetura genuisti, q. d. Paulus: Ita ergo etiam jam veri spirituales Israelitae et filii Abrahae.

Nota, fideles et Christianos esse filios promissionis, id est promissos a Deo: primo, quia promisit Deus per Prophetas fore Christianos, sive gentem Christianorum; secundo, quia eis a Deo per eosdem Prophetas promissa est justitia et salus, eo quod Christo credant et obediant: haec enim fidelium generatio non naturalis est, sed quos naturalis generatio gignit, sed quos gratia et virtus promissionis spiritualis regeneravit per fidem et gratiam: et sic patet ex illis non excidisse promissam a Deo Abrahae benedictionem, scilicet justitiam Dei, gratiam, amicitiam et salutem: hi enim eorum sunt haeredes, id est pauci Judaei, et plurimi e Gentibus, per baptismum in Christo renati, libera, fitque per gratiam, quasi patrem; et per consensum voluntatis, quasi matrem.


Versus 8: Filii Promissionis Aestimantur in Semine

8. ID EST, NON QUI FILII CARNIS, HI FILII DEI. — q. d. Non Ismael, nec alii carnaliter ex Abrahamo geniti, sunt filii Dei, quos scilicet Deus adoptavit et promisit Abrahae, ut in iis suas promissiones, puta benedictiones Abrahae et semini ejus promissas, adimpleret.

SED QUI FILII SUNT PROMISSIONIS, AESTIMANTUR IN SEMINE. — q. d. Sed filii a Deo Abrahae promissi aestimantur « in semine, » id est aestimantur semen, sive filii et haeredes Abrahae, et consequenter ipsius Dei divinaeque promissionis Abrahae factae. Nota: Duplex est hujus loci sensus. Loquitur enim Apostolus de utraque filiatione et promissione, scilicet tam de spirituali quam de temporali Abrahae facta. Nam Isaac duplici modo fuit filius promissus Abrahae: primo, temporalis, et sic ipse cum posteris Judaeis, non autem Ismael haeres fuit terrae Chanaan aliarumque promissionum temporalium Abrahae patri suo factarum; atque hoc sensu Isaac et Isaacidae, sive Judaei, vocantur filii et haeredes Dei temporales. Secundo, Isaac quoque fuit filius promissus Abrahae spiritualis, tum quia Isaac secutus est fidem et gratiam patris sui Abrahae, tum quia Isaac haeres fuit promissionum spiritualium, quas Deus Abrahae pollicitus erat, nimirum in semine ejus (puta in Christo) benedicendas, id est justificandas et salvandas esse omnes Gentes. Christus enim ex Abrahamo per Isaac, non per Ismael descendit. Et hoc sensu omnes fideles et Christiani censentur filii Isaac aeque ac Abrahae; atque de hisce maxime loquitur Paulus. Hi enim vocantur proprie filii Dei, et hi sunt filii non carnis, sed promissionis, horumque typus fuit Isaac et Isaacidae, sive Judaei ex Isaac temporaliter progenati. Unde priorem sensum obiter solum perstringit, et quasi tantum ad eum alludit hic Apostolus, ut ex eo assurgat ad secundum, eumque stabiliat. Scopus enim ejus est probare benedictiones spirituales, puta justitiam et salutem Abrahae ejusque posteris promissam, non promissam esse carnalibus Abrahae filiis, puta Judaeis; sed spiritualibus, puta Christianis.


Versus 9: Secundum Hoc Tempus Veniam, et Erit Sarae Filius

9. PROMISSIONIS ENIM VERBUM HOC EST, — scilicet quod sequitur, citaturque ex Genes. xvii. Probat hic Apostolus, id quod dixit, scilicet Isaac fuisse Abrahae filium, non carnis, id est carnali virtute genitum; sed promissionis, id est, virtute divina a Deo promissa conceptum et genitum. Probat, inquam, ex eo quod dicitur Genes. xviii.

SECUNDUM HOC TEMPUS VENIAM, ET ERIT SARAE FILIUS. — q. d. Anno proximo, sub hoc anni tempus veniam ad te, et tunc Sara conjux tua, licet sterilis et vetula, filium habebit. Sunt haec verba angeli ad Abraham promittentis ei filium Isaac ex Sara conjuge sua, Genes. xviii, 10.


Versus 10: Non Solum Illa, Sed et Rebecca

10. NON SOLUM AUTEM ILLA (Sara), SED ET REBECCA, — scilicet idipsum experta est, filios nimirum a Deo censeri non carnaliter genitos, sed eos qui divinitus promittantur, eligantur et adoptentur. Nam Jacob filius ejus (Rebeccae), licet junior, quia promissus et electus a Deo, praelatus fuit Esau seniori, factusque est successor et haeres Isaac patris sui.

EX UNO CONCUBITU HABENS, — scilicet conceptum vel foetum. Noster Interpres in Graeco legit ἐξ ἵνὸς κοίτου, ex uno cubili, vel concubitu. Et ita legit S. Hieronymus, Ambrosius, Augustinus, Anselmus et alii passim. Jam Graeci legunt ἐξ ἵνὸς κοίτην ἔχουσα, id est ex uno, scilicet Isaac, « concubitum habens, » id est concipiens; unde Beza et Erasmus volunt nostrum textum hic esse corruptum. Sed verisimile est nostrum Interpretem habuisse emendatius exemplar Graecum, quia Patres eum sequuntur, estque versionis ipsius pressior sensus et ordinatior, q. d. Ne dicas Ismaelem neglectum a Deo, et ab Abrahamo, quia genitus est ex Agar serva; Isaac vero electum, quia ex Sara libera est natus; en Rebecca una ex uno eodemque concubitu simul duos edidit filios, e quibus tamen minor, scilicet Jacob, fuit dilectus et electus a Deo, Esau vero senior fuit neglectus et rejectus. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Sensus ergo est, q. d. Paulus: Gloriaris, o Judaee, te filium esse Abrahae; arrogas tibi ejus benedictionem, justitiam et salutem, quia filius ejus es secundum carnem: falleris, nam filii promissae carnis fuit et Ismael et Esau, hi tamen a familia Dei et Abrahae sunt exclusi: Isaac vero et Jacob electi et adsciti sunt ad eam, quia filii erant non carnis, sed promissionis divinae. Quid miraris ergo, si jam Deus Judaeos in filiatione carnali insistentes et gloriantes repellat, Christianos vero credentes, quasi filios promissionis, adsciscat in familiam Abrahae, ut sint haeredes benedictionis, id est justitiae et salutis Abrahae promissae? Nonne vides in hisce non excidisse promissa Dei; esto in Judaeis incredulis ea exciderint, utpote quibus nunquam fuerunt promissa?


Versus 11: Ut Secundum Electionem Propositum Dei Maneret

11. CUM NONDUM NATI FUISSENT (ex Rebecca Jacob et Esau), AUT ALIQUID BONI EGISSENT, AUT MALI. — Probat hic Paulus Rebeccae filium juniorem, scilicet Jacob, praelatum esse Esau seniori, non ex praecellentia aetatis, nativitatis aut etiam meritorum, sed ex electione et promissione divina, quia nimirum ante eorum nativitatem et operationem dictum est a Deo: Major, scilicet Esau, serviet minori, scilicet Jacobo.

UT SECUNDUM ELECTIONEM PROPOSITUM DEI MANERET. — Triplex hujus loci expositio. Prima, Theodoreti. Primo, Theodoretus sic explicat, q. d. Paulus: Ideo Jacob praelatus est Esau, ut electio divina, qua hos probat, illos reprobat, juxta ipsorum varia proposita bona vel mala praevisa, maneret firma. Sed hoc est contra mentem et verba Apostoli; ait enim ipse: « Ut propositum Dei, non hominum, maneret (firmum) secundum electionem, » utique non hominum, sed Dei pariter; illius enim est electio, cujus est propositum.

Secundo, SS. Chrysostomus et Ambrosius sic explicant: « Ut propositum, sive decretum Dei, quo Esau repulit, Jacob amavit, maneret secundum electionem; » quae electio facta est ex praescientia, qua praevidit Esau malum, Jacob bonum fore. Electio enim, inquiunt ipsi, unius prae alio non potest esse, nisi sit distinctio in ipsis electis; et constat ex Malachiae cap. 1, Esauitas odio habitos esse a Deo ob sua peccata. Verum hic sensus pari fere modo, quo prior, verbis et magis scopo Apostoli repugnat, ut mox patebit.

Hinc tertio S. Augustinus, lib. III ad Simplic., Quaest. II, eodem modo quidem electionem hanc intelligit; sed id ut secundum electionem propositum maneret, nectit praecedentibus: « Cum nondum aliquid boni egissent, aut mali, » quasi ea explicet, imo ex iis educatur, q. d. Elegit Deus Jacob, cum nondum aliquid boni egisset; et Esau repulit, cum nondum aliquid mali egisset: ita nimirum, ut propositum hoc Dei quo Jacob elegit prae Esau, non potuerit esse et manere secundum electionem operum; quia scilicet eligi solet is, qui est melior, sanctior et dignior. Verum nota Dei electionem vers. seq. opponi operibus, ac consequenter eam versari circa paria, et aeque digna vel indigna. Sensus ergo est: Deus Jacob ante nativitatem et ante ejus opera bona praetulit Esau, hac de causa, ut nimirum

12 et 13. NON EX OPERIBUS (Jacob et Esau praeviis et a Deo praevisis), SED EX VOCANTE (ex gratuita Dei vocatione et electione) DICTUM EST EI (Rebeccae matri): Quia major serviet minori, — puta Esau Jacobo serviet, non in sua persona, sed in suis posteris: Judaei enim Jacobi posteri soli, quasi haeredes Abrahae, possederunt terram promissam Chanaan, et beneficiis Dei locupletati sunt, eisque servierunt Idumaei, posteri Esau, tempore Davidis et Salomonis (ut patet II Reg. cap. viii). Jam haec Judaeis sibi applicanda, et allegoriam Jacobi et Esau adaptandam relinquit Paulus, hoc modo, q. d. Pari ergo ratione qua Jacob et Esau, nec vos, o Judaei, propter opera legis aut naturae adepti estis benedictionem Abrahae, ut in justitia praeferremini Gentibus; imo vero, ut dicetur vers. 31, quia operibus legis superbe praefisi estis, et fidem ac vocationem Christi respuistis, postpositi et rejecti estis. E contrario vero Gentes, quae in Dei cognitione, cultu et Ecclesia vobis sunt juniores, quia non operibus suis confisae, sed gratiae et vocationi Dei obsecutae sunt, vobis praelatae sunt in haereditaria benedictione salutis et justitiae Abrahae promissa, et per Christum exhibita, ut explicat ipse Paulus, vers. 30. Unde pariter et proportionaliter ad hunc sensum asserit S. Augustinus, lib. I ad Simplic., Quaest. II, quod Esau odio sit habitus et reprobatus, ex eo quod vocationem Dei contempserit.

firmum esset id quod per se et sponte sua elegerat Deus, et secum constituerat, videlicet Jacob extollere et honorare prae Esau: ex tunc enim Deus suo decreto Jacobum praeferebat Esau, q. d. Sicut Deus Jacobum, non quia ipse id merebatur, sed quia ipse filius erat electus et promissus a Deo, praetulit Esau fratri, quasi filio secundum carnem seniori et digniori, fecitque Jacobum solum haeredem benedictionum Abrahae avi sui; ita allegorice, non carnales posteros Abrahae, sed spirituales elegit idem Deus, qui essent filii Abrahae et benedictionis ejus haeredes; idque non ex eorum merito praevio, sed ex libera sua electione et dignatione.

Si ergo quaeras, o Judaee, cur Deus noluit posteritatem nostram carnalem, sed aliam, quae secundum fidem esset, elegit? Respondeo, quia ita placuit eligere Deo. Si quaeras, cur in posteris Abrahae, non secundum carnem, puta in Judaeis; sed secundum fidem, puta in Christianis, benedictiones promissas Abrahae impleri voluit? Respondeo, id ita factum est, non quia Judaei id demeriti sunt, aut Christiani antequam essent Christiani, id meriti sunt; sed quia id ita Deo placuit. Ita Toletus, annot. 21 et seq., qui primus genuinum sensum Apostoli hic annotavit. Hunc verum esse sensum Apostoli patebit ex seq.

Ut haec plenius intelligas, nota primo, hic filios promissionis, quos significat Jacob, allegorice esse Christianos baptismo et gratia Christi renatos: filios vero carnis, quos significat Esau, esse Judaeos. Cum ergo ait Paulus: « Major serviet minori, » sensus litteralis est: Esau serviet Jacobo; sensus vero allegoricus, quem hic directe intendit Apostolus, est: Judaei servient et postponentur Christianis, perinde ac lex vetus servivit novae. Ita S. Augustinus, lib. XVI De Civitate, cap. xxxv.

Nota secundo: Haec promissio, uti et vocatio Dei, non excludit, sed potius includit liberum arbitrium, quod Dei vocationi respondet et consentit, ut filius promissionis nasci et adoptari possit. Opera enim quae hic negat Paulus, non sunt ex fide et gratia facta; nec etiam est ipsum opus, quo fidelis fidem et gratiam acceptat, credit, sperat, poenitet, ut ad remissionem peccatorum et justitiam se praeparet et disponat; sed per opera, quae hic excludit Paulus, intelligit opera legis et naturae sine fide et ante fidem ac gratiam Christi facta: haec enim jactabant Judaei, quasi ob ea eligendi essent ad justitiam et salutem.

Dices: Jacob, utpote infans, vocatus est et electus sine ullis operibus; ergo allegorice Christiani, qui a Deo vocantur ut sint filii et haeredes Abrahae, sine ullis operibus et sine consensu liberi arbitrii vocantur. Respondeo: Nego consequens, non enim per omnia hic est similitudo, sed in eo tantum quod neutri ex operibus, id est meritis praeviis, sed utrique, id est tam Jacob quam Christiani, ex Dei gratia vocentur, ut sint filii et haeredes Abrahae; ita tamen ut Christiani jam, utpote viri, vocationi Dei libere consentire debeant, itaque fieri filii Abrahae, quod Jacob, utpote infans, facere non potuit, ut nimirum suae generationi et nativitati ex Abrahamo libere consentiret.

Rursum cum Apostolus ait: « Non ex operibus, sed ex vocante, » non tantum excludit opera jam actu facta, licet id velit S. Chrysostomus et Theodoretus: clarum enim est talia non potuisse esse tunc, cum nondum nati erant operantes; sed etiam excludit opera futura, quae a Deo praevisa sunt. Hisce enim omnibus opponit vocationem et electionem Dei: alioqui enim vere ex operibus, et non ex pura vocatione et gratia facta esset haec electio. Sicuti ex sententia Theologorum docentium, Deum nos elegisse ad gloriam ex praevisis meritis, falsum esset dicere electionem hanc factam esse ex vocante, et non ex operibus: licet enim non sit facta ex operibus actu existentibus, facta est tamen ex operibus futuris et praevisis, quae in Dei praescientia quasi praesentia sunt et existunt; vere ergo et absolute dicendum est, quod haec electio facta sit ex operibus, et non ex solo vocante Deo: pari ergo modo per opera hic, non solum actu existentia, vel facta, sed etiam futura, quae a Deo praevisa, intelligenda sunt.

Nota tertio, ex dictis duo hic tacite infert Apostolus. Primum, non esse irrita promissa Dei Abrahae facta, sed in Christianis, quibus promissa sunt, impleri. Hoc enim intendit probare a vers. 6 huc usque. Secundum est, reconciliationem cum Deo obtingere homini non ex operibus justitiae, sed gratis, per Dei vocationem et gratiam. Ex ea enim Deus jam non carnales posteros Abrahae, sed spirituales filios elegit et vocavit, qui essent filii Abrahae, ac consequenter justitiae et benedictionis haeredes: haec enim electio et adoptio est ex mera Dei voluntate, neutrius merito vel demerito; placuit tamen Deo eam Christianis et credentibus dare et consignare, cum aeque eamdem Judaeis et circumcisis, posterisque Abrahae carnalibus dare et consignare potuisset, si voluisset.

Nota quarto: Non loquitur hic Apostolus, ut dixi initio capitis, de electione et vocatione ad gratiam praevenientem, sed ad filiationem, justitiam et salutem. Haec enim est benedictio et haereditas Abrahae, quae proinde supponit illos nasci filios, non carnis, sed spiritus: filii autem spiritus nasci non possunt, nisi per fidem baptismo renascantur Christiani: haec ergo praesupponuntur benedictioni et haereditati, imo et filiationi a Deo jam institutae et acceptatae. Deus enim in filios suos jam adoptare et acceptare statuit eos solos, non qui circumcisione et lege, sed qui baptismo et fide Christi spiritualiter renascuntur. Prius ergo natura sic renasci debent, quam a Deo in filios Abrahae adoptentur. Sicut olim Judaei prius ex Abraham nasci debebant, quam ejus filii secundum carnem esse possent.

SICUT SCRIPTUM EST (Malachiae I): JACOB DILEXI, ESAU AUTEM ODIO HABUI. — Probat hic Apostolus promissionem qua dixit: Major serviet minori, puta Esau serviet Jacobo, reipsa impletam esse, ex eo quod Malachias, vel potius Deus per Malachiam, dicit: « Jacob dilexi, Esau autem odio habui. »

JACOB DILEXI. — Primo, S. Chrysostomus, Theodoretus, Oecumenius, Theophylactus sic explicant, q. d. Jacob ad aeternam vitam et coronam dilexi et elegi: Esau vero in aeternum reprobavi, antequam quidquam boni vel mali actu et re ipsa egissent; quia hujus opera pessima, illius vero opera optima fore praevidi. Sed hoc est contra mentem Apostoli, vers. 11 et 12. Patet enim non opera facta, quae satis excludit, cum ait: « Cum nondum nati fuissent; » sed futura omnia a Deo praevisa ab eo hic excludi: his enim omnibus opponit unam Dei electionem. Ita S. Augustinus et passim alii.

Secundo, alii plane ex adverso praedestinationem et reprobationem, saltem quoad primum effectum, volunt esse ante omnem praevisionem operis et peccati etiam originalis, q. d. Seposita omni praevisione peccati, etiam originalis, Jacob, id est praedestinatos, elegi; Esau, id est reprobos, odio habui, id est permisi labi in peccatum et damnari. Ita Petrus Lombardus, lib. I Sentent., dist. XLI, et alii.

Tertio, S. Thomas: « Jacob, » inquit, « dilexi, » id est praedestinavi sine ejus meritis; sed « Esau odio habui, » id est reprobavi et damnare decrevi, sed ob praevisa ejus demerita. Hinc aliqui sic exponunt, q. d. Sine meritis Jacob ad gloriam dilexi et elegi, et hoc tantum, inquiunt, vult hic probare Apostolus; « Esau autem odio habui, » post praevisa demerita, id est Esau post praevisa ejus peccata reprobavi et damnavi. Ponunt enim ipsi duplicem reprobationem: Primam permissivam vel negativam, qua permittitur reprobos peccare et in peccato mori. Haec praedestinationi opponitur non contrarie, sed contradictorie, sicuti opponuntur misereri et non misereri. Secundam positivam, qua Deus mortuum in peccato reprobat et damnat. Jam priorem censent fieri ante demerita, secundam post demerita.

Quarto, Cajetanus et alii multi: « Jacob dilexi, » id est, inquiunt, gratiam talem tamque congruam dare Jacobo decrevi, qua peccato originali omnique alio liberetur, et ad vitam aeternam perveniat; « Esau autem » ob peccatum originale « odio habui, » id est sibi permittere decrevi, ut in peccata labatur et damnetur; et utrumque hoc factum est ante praevisa utriusque merita. Huic sensui favere videtur S. Augustinus, epist. 105.

Pro genuino hujus loci sensu nota, nec Paulum, nec Malachiam loqui de Jacob et Esau personaliter tantum; sed et vel maxime de posteris eorum. Rursum, non loqui eum de singulis praedestinatis et reprobis, nec de dilectione vel electione ad gloriam, et reprobatione ad infernum; sed ad litteram loquitur directe Malachias de posteris Jacob et Esau; aitque illos dilectos et electos esse ad bona potissimum temporalia, prae posteris Esau, ut patet intuenti Malachiam. Nam verisimile est salvatum esse ipsum Esau; et multo magis Job ejusque filios, et alios oriundos ex Esau (Job enim prognatum esse ex Esau, docent S. Augustinus, Origenes, Chrysostomus, Ambrosius, Gregorius, Sedulius, Abulensis et alii, quos citat et sequitur Pineda in Job, cap. 1, vers. 1, n. 32). Idem patet intuenti Apostolum hic, maxime vers. praeced.; Apostolus tamen ex hac electione horum Jacobaeorum sive Judaeorum prae Idumaeis ad bona temporalia, allegorice assurgit ad praedestinationem Christianorum prae Judaeis ad benedictionem et bona spiritualia.

Sensus ergo est: Quod dixi Jacob praedestinatum a Deo vocante, et praelatum fuisse fratri Esau, sive quod « major serviet minori, » id patet ex eventu. Ita enim, ut alia priora taceam, evenisse docet suo tempore Malachias, videlicet quod, cum tam vos, o Judaei, quam Idumaeos propter peccata Chaldaeis vastandos tradidissem, vos tamen diligens dilectionemque pristinam conservans, ex captivitate Babylonica reduxerim, et in patriam restituerim: Idumaeos autem in vastitate et captivitate Babylonica reliquerim, et eorum terram in solitudinem redactam draconibus habitandam dederim, ut ait Malachias. Ecce hoc est ad litteram: « Jacob dilexi, Esau autem odio habui. » Unde patet haec verba non referri ad vers. 11, « cum nondum nati fuissent, » quia tunc Malachias nondum scripserat, « Jacob dilexi; » sed ad illud vers. praeced., « non ex operibus, sed ex vocante dictum est: Major serviet minori. » Quod enim haec vocatio et prophetia, quae dicit: « Major serviet minori, » vere impleta sit, probat ex eo quod de facto Deus dilexerit Jacob, postquam is natus est; Esau autem odio habuerit, ut testatur Malachias.

Dilexi ergo Jacob, non ex operibus, sed ex mea vocatione et dignatione, quia ante omnem praevisionem meritorum statui eum ejusque posteros eligere in populum et Ecclesiam meam, illosque ornare bonis temporalibus, adde et spiritualibus. Ex hac enim mea dilectione secuta est tanta Jacobaeorum multiplicatio, liberatio ex Aegypto, sustentatio per manna in deserto, ducatus per columnam ignis et nubis, legislatio, instructio, sacerdotium, protectio singularis in mille difficultatibus, tot revelationes, ut Deus inter eos assidue versari videretur, tot victoriae, spolia, tot regnorum ejectis incolis fortissimis possessiones, tot judices, sacerdotes sancti, Prophetae. Hanc dilectionem in vos, o Judaei, ego Deus vester continuo, et in ea pergo, uti ipsemet assevero per Malachiam; cum e captivitate vos reduco in patriam, cumque ibi vos protego, et deinceps protegam evehamque per Machabaeos, ac denique dabo vobis Christum Sanctum sanctorum, cum matre ejus dilecta et electa, cumque Apostolis aliisque primis Christianis et sanctis: hi enim ex Judaeis sunt orti. Pari modo allegorice ante omnem praevisionem meritorum « dilexi Jacob, » id est Christianos, qui sunt posteri Abrahae et Jacobi secundum fidem et spiritum, donando scilicet eos mea justitia, gratia, amicitia, ac tandem si in ea perseverent, vita aeterna, uti mox fusius dicam.

ESAU AUTEM ODIO HABUI. — Id est neglexi. Sic Lia dicitur a Jacobo « odio habita, » id est neglecta prae Rachele, Genes. xxix, 31. Sic Lucae xiv, 26. jubemur odio habere, id est minus diligere et postponere patrem, matrem, uxorem et animam Christo et amori Christi, q. d. Non elegi in populum et Ecclesiam meam Idumaeos, et coegi eos servire Judaeis, dedique eis terram sterilem, montes Seir, et proprie eos odio habui, cum ob peccata eos Chaldaeis vastandos tradidi et in captivitate dereliqui, quod proprie intendit Malachias.

Dices: Si ob peccata derelicti et odio habiti sunt Idumaei, ergo non ex vocante, sed ex operibus odio sunt habiti: quod negat Apostolus vers. praeced. Respondeo: Etiam ante peccata neglecti fuerunt a Deo Idumaei prae Jacobaeis, ut dixi; post peccata tamen proprie sunt odio habiti et derelicti: sed aeque et forte magis peccarunt Judaei quam Idumaei; unde et eadem captivitate Babylonica cum eis puniti sunt. Non ergo ex operibus, id est ex discrimine operum fuit quod Jacob dilexerit, et e captivitate reduxerit; Esau vero odio habuerit et in captivitate reliquerit, cum utrique hac misericordia indigni essent. Sed haec discretio et electio Jacobaeorum facta est ex gratia et vocatione Dei, qui Jacob ejusque posteros dilexit et diligere perrexit etiam post peccata male de se meritos; Esau autem neglexit et negligere perrexit.

Hinc allegorice tacite infert Apostolus: Sic etiam jam Jacob, id est credentes Christianos, qui sunt filii promissionis, et semen spirituale Abrahae et Jacobi, per fidem et gratiam generatos, quasi filios dilexi, quia eos ad justitiam et viam salutis promovi; Esau vero, id est semen carnis, puta Judaeos de operibus et patre Abraham gloriantes et Christi fidem spernentes, a justitia et salute repuli et rejeci. Ita S. Augustinus, lib. XVI De Civit., cap. xxxv. Idque « non ex operibus, » quia tam Christiani ante fidem, quam Judaei, nulla habebant operum merita: nam utrique erant in peccatis; sed ex gratia et vocatione Christi, quam amplexati sunt Christiani, ideoque dilecti; respuerunt Judaei, et ideo odio sunt habiti. Apostolus enim hic totus in eo est, et hoc tantum intendit ostendere, cur scilicet Gentes justitiam sint adeptae, Judaei vero ab ea sint rejecti et reprobati, uti probavi initio capitis.

Rursum idem patet ex eo, quod hic versus uti et alii praeced. et sequentes pendeant et educantur ex vers. 6. Omnes enim eo diriguntur, ut demonstrent filios, non carnis, sed fidei et spiritus, puta fideles Christianos, esse filios et haeredes benedictionis, id est justitiae Abrahae promissae; ideoque non excidisse promissa Dei Abrahae facta, utpote quae filiis Abrahae spiritualibus, non autem carnalibus, promissa et praestita a Deo sint. Haec autem promissa benedictio facta Abrahae ejusque filiis secundum fidem et spiritum, non est alia quam justitia et amicitia cum Deo, uti initio capitis ostendi: ergo dilectio haec Jacobi prae Esau pariter est justitia et amicitia cum Deo. Nam Deus dilexit Jacob ad hoc, ut eum benedictionis Abrahae faceret haeredem: « Jacob ergo dilexi, » id est Jacobo et Jacobi filiis secundum fidem et spiritum, puta Christianis, contuli benedictionem Abrahae, hoc est, eos in Christum credentes justificavi, sanctificavi, et in filios meos adoptavi; « Esau autem odio habui, » id est Idumaeos, Judaeos aliosque infideles, qui sunt posteri Abrahae secundum carnem, et quorum typus fuit Esau, repuli a mea justitia, sanctitate et adoptione.

Non ergo intendit hic Apostolus ostendere, ut recte docet Toletus, annot. 24, cur aliquis in particulari, Petrus v. g., electus sit ad gloriam, Judas vero reprobatus sit ad gehennam.

Huic tamen speciali praedestinationi et electioni nonnulli haec verba Apostoli sic accommodant: Ante praevisionem meritorum Petrum dilexi, id est, Petro gratiam praedestinationis dedi, scilicet talem, cui praevidebam eum cooperaturum, perseveraturum, et consequenter salvandum: Judam vero odio habui, id est Judae gratiam non dedi talem, sed aliam, cum qua praevidebam eum non perseveraturum, sed casurum et damnandum, licet hoc non intenderem: quia serio et sincere dedi ei gratiam, sicuti dedi Petro, intendens ut ipse cooperaretur et perseveraret, quod ipse tam facile ac Petrus facere poterat, si voluisset; sed praesciebam ipsum hoc non facturum, idque ex mera sua libertate. Haec enim praescientia futurae vel non futurae cooperationis et effectus, distinguit gratiam praedestinationis, quae datur electis, a gratia communi, quae datur reprobis. Haec autem gratia praedestinationis non datur ex operibus, sed ex gratia et liberali voluntate, proposito et intentione Dei. Verum, uti jam dixi, hic sensus est accommodatitius, non autem proprie destinatus vel intentus ab Apostolo.


Versus 14: Numquid Iniquitas Apud Deum?

14. QUID ERGO DICEMUS? NUMQUID INIQUITAS (Graece ἀδικία, id est injustitia) EST APUD DEUM? — Apostolus hic occurrit tacitae objectioni: Si Deus sine merito Jacob dilexit, Esau vero illi aequalem odio habuit; ergo injustus videtur: hoc autem dicere est impium. Respondet Apostolus: ABSIT, et rationem reddens, atque objectionem solvens subdit:


Versus 15: Miserebor Cujus Misereor

15. MOYSI ENIM DICIT (Exodi xxxiii, 19): MISEREBOR CUJUS MISEREOR, — id est cujus voluero misereri. Est haec generalis Mosis sententia ubique vera; Apostolus tamen eam applicat ad suum propositum, q. d. Praedestinatio haec et electio Jacobi prae Esau, et allegorice filiorum fidei in Abraham, id est Christianorum, prae filiis carnis, id est Judaeis, non est cuipiam debita, nec opus justitiae, sed misericordiae, ac consequenter mihi liberum et gratuitum; nunquam ergo iniquum, q. d. Ergo nulla est iniquitas in carnalium Judaeorum repulsa, et credentium acceptatione ad justitiam, gratiam et salutem, quae sunt benedictio Abrahae et semini ejus promissa, quia acceptatio haec nulli est debita, sed plane est in Dei arbitrio, ut eam det gratis et gratiose, cui voluerit; non ergo Judaeis feci injuriam, cum Gentibus feci misericordiam; potui enim, prout volui, in fide collocare benedictionem Abrahae: sicut poteram in carnali generatione et circumcisione eamdem collocare; sed nolui: volui enim tam Gentes, quam Judaeos per fidem facere Ecclesiam meam. Quare non genuine, nec ad mentem Apostoli Anselmus haec sic explicat, q. d. Cujus miserebor per vocationem, ejusdem miserebor per operationem, id est faciam ut talis credat et recte operetur.


Versus 16: Non Volentis, Sed Miserentis Est Dei

16. IGITUR NON VOLENTIS, NEQUE CURRENTIS, SED MISERENTIS EST DEI. — Tollitur, inquit Calvinus, hic cooperatio liberi arbitrii, interior per volentis, exterior per currentis, quia totum opus bonum est « miserentis, » id est gratiae Dei. Respondeo: Verum est, in hac causa et quaestione quam hic agitat Apostolus, tollitur liberum arbitrium, quia haec causa et quaestio solum Deum tangit, non hominem, uti mox ostendam: ergone illud ipsum in humanis operibus, meritis, consiliis, quae humani sunt arbitrii et electionis, tollendum est?

Secundo, Origenes, Ambrosius et Hieronymus, Quaest. X ad Hedibiam, volunt haec esse verba objicientis Judaei. Unde et S. Chrysostomus et Theodoretus aiunt Paulum his verbis augere quaestionem.

Tertio, Photius et Chrysostomus sic explicant: Non est volentis, neque currentis tantum, sed etiam Dei miserentis. Verum hoc refellit D. Augustinus, quia sic pariter dicere potuisset Paulus: Non est Dei miserentis, scilicet tantum, sed et hominis volentis, atque currentis; intelligit ergo S. Augustinus id, quod hic ait Paulus, solius Dei miserentis esse. Sed respondere posset S. Chrysostomus S. Augustino, Paulum non pari ratione hoc dicere potuisse, quia potiores partes in bono opere, conversione et justificatione sunt gratiae et Dei miserentis ac praevenientis, non hominis volentis; hocque tantum hac phrasi Hebraica Paulum significare voluisse. Hebraei enim ita comparationem suam efferre solent, ut quod majus est affirment, quod minus est negent; ut « misericordiam volo, non sacrificium, » id est misericordiam magis volo, quam sacrificium. Vide Canonem 36.

Quarto, aliqui Doctores Scholastici ex S. Augustino, epist. 105, aptant haec ad praedestinationem singulorum, quae non est ex operum praevisione, sed ex sola Dei voluntate. Misereri enim, inquiunt, est dare gratiam congruam, cum qua videt Deus hominem cooperaturum et salvandum: ut autem Deus det talem gratiam nobis, non aliam incongruam, cum qua praevidet nos non cooperaturos, hoc mereri non possumus.

Quinto, Ludovicus Molina ex S. Augustino, Enchiridii cap. xxxii, exponit: « Non est volentis, scilicet velle; neque currentis, scilicet currere; sed Dei, qui sua gratia et misericordia nos excitat ad velle eique cooperatur: nam velle etiam nostrum est; sed praeparatur ut velit voluntas, a Domino, » q. d. Velle id quod bonum est, hoc, inquam, velle non est virium naturae, sed gratiae, quae tamen gratia et misericordia non excludit, sed includit liberum gratiae amplexum, sive liberum arbitrium gratiae consentiens, et per gratiam operans: est enim hic liber gratiae amplexus gratiae praevenientis effectus; gratiae vero cooperantis et comitantis concausa, vel potius concausatio.

Verum ex dictis patet, omnes hasce expositiones directe non tangere scopum et sensum S. Pauli. Non enim ipse hic disputat de causa boni operis, nec etiam de praedestinatione ad gloriam vel ad gratiam congruam; sed disputat de justitia et gratia justificante, quaeritque unde ea nobis obveniat, an a nostra bona voluntate et conatu, an vero a gratia et misericordia Dei?

Sexto, ergo optime et planissime ad litteram Anastasius, in Quaest. S. Scripturae, Quaest. LIX, sic explicat, q. d. Paulus: Benedictio Abrahae et Isaac non fuit Esau volentis et currentis in campum ad venandum, ut, cum ex sua venatione comedisset pater, benediceret ei; sed fuit Jacobi, cujus Deus misertus est, ut in eum caderet, non in Esau, licet is senior esset et primogenitus. Rursum, ut recte explicat Toletus, Jacob benedictionem, et ex ea filiationem haereditatemque Isaaci patris sui, et consequenter Abrahae avi sui, est consecutus, ut nimirum Abrahae et Isaaci familia censeretur esse familia Jacob et Jacobaeorum, non autem familia Esau et Idumaeorum; idque obtinuit Jacob, non ex eo quod ipse monitu matris suae volens et currens citius attulit haedum quam Esau, sed quia Deus ita voluit et misertus est ejus, non Esau.

Pari modo allegorice, quod populus Christianus, cujus typus fuit Jacob, ex Gentibus et Judaeis adunatus per fidem Christi, in posteritatem Abrahae reciperetur, ut nimirum ipse esset Ecclesia et populus Dei, et consequenter haeres justitiae et salutis, indeque haeres donorum Spiritus Sancti, amicitiae et protectionis Dei (quae fuit benedictio Abrahae promissa); Judaei vero carnales rejicerentur a justitia, ac consequenter a populo et Ecclesia Dei, ut non essent ex amicis et ex filiis Dei; hoc, inquam, non contigit ex voluntate, aut praeviis operibus horum vel istorum; sed ex sola Dei voluntate, cui placuit in fide Christi collocare benedictionem et filiationem Abrahae, ut fideles Christiani sint populus, filii et Ecclesia Dei; sicut olim erant Judaei secundum carnem ex Abraham nati, quia tunc ita placebat Deo: nunc autem aliter illi visum est.

Opera ergo quae hic excludit Apostolus, quibusque negat nos meruisse hanc benedictionem et justitiam, sunt, non opera ex fide facta, sed circumcisio aliaque opera lege Mosaica praescripta, ex quibus Judaei hanc filiationem et benedictionem Abrahae sibi deberi putabant, sed falso. Unde hisce eorum operibus opponit Apostolus Dei vocationem, dilectionem, misericordiam, gratiam et fidem per Christum exhibitam et propositam, atque ex hac, non autem ex operibus Mosaicis jam dictis, nos justificari et salvari docet, urget et inculcat. Hic enim est scopus totius capitis, imo totius epistolae, uti dixi initio.

Dices: In Christianis fides est dispositio ad justitiam, et meretur de congruo ipsam justificationem; nam, ut ait S. Augustinus, epist. 105: « Nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, sed fides hanc impetrat. » Et epist. 106: « Si quis, inquit, dixerit, quod gratiam bene operandi fides mereatur, negare non possumus, imo vero gratissime confitemur. » Ergo justificatio non est merae gratiae, nec solius miserentis Dei.

Respondeo: Nego consequentiam, quia meritum hoc de congruo non aliud est quam dispositio; dispositio autem proprie non dat meritum, nec vim justificandi, sed tantum est dispositio ad justitiam, quia Deus ita voluit, cum posset aliter statuere; quinimo sine dispositione posset nos justificare. Fidelis ergo licet et poenitens quis sit, gratis tamen et misericorditer, ac indebite accipit remissionem peccatorum, et justificatur, quia ita placuit Deo miserenti. Sicuti si rex reis laesae majestatis daret veniam, restitueretque in suam gratiam et pristinam dignitatem, sed eos solos qui ad aulam regiam venirent et veniam peterent: omnes rei ita veniam adepti, non suo labori aut petitioni, sed regis misericordiae veniam hanc et restitutionem attribuerent: ita et hic cum Deo res nostra se habet.

Adde id miserentis opponi volentis et currentis, scilicet viribus naturae, et suis, non vero opponi volenti et currenti viribus gratiae et misericordiae Dei, sed potius illud includere aut praesupponere. Non enim miseretur, id est justificat Deus aliquem, nisi quem nasci secundum spiritum, id est fidelem et poenitentem viderit. Hic enim solus est Abrahae filius, cui haec misericordia promissa est.


Versus 17: In Hoc Ipsum Excitavi Te

17. DICIT SCRIPTURA (Exodi IX, 16) PHARAONI: QUIA IN HOC IPSUM EXCITAVI TE, UT OSTENDAM IN TE VIRTUTEM MEAM. — Probavit Apostolus, vers. 15 et 16 praeced., non esse iniquum quod Deus gratuita electione et voluntate Jacob dilexerit, ejusque misertus sit, sine illius operibus et meritis. Ille probat secundam antithesis suae partem, scilicet quod Esau odio habuerit, et noluerit ejus misereri, id non ex demeritis Esau prae Jacob accidisse, sed ex Dei voluntate, qui noluit ejus misereri. Est enim hoc Deo liberum, ut patet in Pharaone, quem quia obduratus erat in suis peccatis, sibi suisque peccatis permisit et dimisit, ac tandem punivit mergendo eum in mari Rubro, eum tamen misertus sit Nabuchodonosoris et aliorum, qui aeque ut Pharao mali et obduratione meruere.

EXCITAVI TE — te, o Pharao, regem constitui, sustinui, ut vertit Chaldaeus et Septuaginta, conservavi, permisique ut in populum meum tyrannus insurgeres; ut ego vicissim in te, quasi hostem, tot plagis potentissimis insurgerem, tandemque te mergerem in mari Rubro: ut sic omnes meam justitiam ac potentiam agnoscant, timeant et colant. Ita S. Chrysostomus et Photius.

Aliter Anselmus: Excitavi, inquit, tuam malitiam sopitam per mea signa et plagas, ut durior fieres. Sic etiam explicat D. Thomas et S. Augustinus, lib. III Contra Julian., cap. III.

UT OSTENDAM IN TE VIRTUTEM MEAM. — Nota: Haec non prima et praecipua, sed una inter alias et sane ultima causa fuit cur Deus excitarit Pharaonem. Prima enim causa fuit, ut Pharao Deo creatori suo obediret, et bene beateque viveret, qui finis est omni homini a Deo praestitutus; sed quia praevidebat Deus eum contumaciter monitis suis et potentiae obluctaturum, hinc hanc ejus malitiam ordinavit ad suam gloriam, ut eum per miraculosas plagas castigando comprimeret, corrigeret et converteret. Sed cum iis magis indurari cerneret, plagas plagis addere decrevit, et tandem cum suis mergere eum in mari Rubro, ad hoc, ut hae plagae et clades omnibus hominibus Dei virtutem, non longanimitatem, ut interpretatur Œcumenius, sed ut Graece est, δύναμιν, id est potentiam, ob oculos ponerent, atque impiis et rebellibus metum Dei incuterent.

Nota, Pharaonem et impios tolerari a Deo primaria voluntate ad hoc, ut se corrigant et salventur. Id enim docet Paulus, Roman. II, 4. Vocula ergo ut hic eventum vel causam remotam significat, uti jam explicui. Vide Can. 24.


Versus 18: Cujus Vult Miseretur, Et Quem Vult Indurat

18. ERGO CUJUS VULT MISERETUR, ET QUEM VULT INDURAT. — Hinc horrendum suum dogma de reprobatione et praedestinatione deducit Calvinus; docetque quod Deus post lapsum Adae, ut efficaciter singulos electos elegit et destinavit ad gloriam, quasi ad finem suum, et consequenter eosdem destinavit ad fidem et gratiam quasi ad media tali fini congrua: ita pariter singulos reprobos ante omnem praevisionem operum et demeritorum destinavit ad poenas aeternas, quasi ad finem suum, et consequenter eosdem destinavit ad actus malos, quibus has poenas mererentur; atque ex hac praedestinatione, inquit ipse, manat executio efficax gratiae et gloriae in bonis et electis, in malis vero et reprobis manat certus et necessarius lapsus in peccata quaelibet, atque in iis obduratio, excaecatio, mors et damnatio aeterna, ita ut homo in negotio salutis vel damnationis suae aeternae nihil libere agat, sed agat actus et adactus in omnibus a Deo: perinde ac agitur et adigitur globus a rotante, securis a secante, lutum a figulo, cui reniti nequit, imo a quo non tam agit, quam agitur et patitur. Hoc est fatum Calvini longe generalius, efficacius et violentius fato Stoicorum. Verum si hoc fatum demus, ut taceam illius impietatem in Deum, recte reprobi dicent cum Luciano in Jove confutato: « Si Parca omnium rerum est causa: ergo si quis patrem occiderit, Parca in culpa est. Si Minos recte velit uti judicio, multo aequius fatum pro Sisypho puniet, et Parcam pro Tantalo. Quid enim illi injuste egerunt, quando jussi dicto audientes fuerunt? » Saepe mirari soleo, quomodo tam atrox blasphemia, tam horribilis sententia, imo quaevis aliae hominibus a Calvino persuaderi potuerint; cum ex hoc uno quasi ex ungue leonem agnoscere possint et debeant. Hinc enim sequitur, ut alia omittam, hominem necessario velit nolit peccare, quoties peccat; necessario blasphemare et execrari Deum, quoties blasphemat et execratur; ac consequenter omnes eos qui damnantur, damnationem hanc non potuisse avertere, sed necessario et inevitabiliter damnari, et aeternis ignibus cruciari. Hoc enim Dei decretum praevium, quod ponit Calvinus, homini reprobo est inevitabile et ineluctabile, ejusque pariter executio ineluctabilis est.

Imo ex hoc ejus principio et fato sequitur non hominem, qui tantum motum Dei necessario recipit, sed Deum solum, qui motum imprimit, et ad actum malum impellit et praedeterminat ex mera et libera sua voluntate; Deum, inquam, solum causare actum peccati, et consequenter solum peccare. Quae est blasphemia a saeculis non audita, nimirum quod aliquis Deum, qui ipsissima est bonitas per essentiam et omnis boni fons, faceret omnis malitiae fontem, id est ex Deo faceret daemonem, hoc nostro saeculo fecit Calvinus. O tempora! o monstra! horruit hoc Manes et Manichaei, et ne Deo bono tam essent injurii, illi Deum quemdam malum opposuerunt, quasi fontem omnis mali. Longe hoc erat tolerabilius.

Omitto quod hoc fatum Calvini hominem in desperationem adigat: si enim quos libuit Deus damnationi et gehennae addixit, sine ullo praevisi eorum demerito, quis non timeat, non percellatur? quis non semper anxius decretum hoc Dei capiti suo imminens suspiciat, dicatque: Quid si Deus damnationi me addixerit? quis scit an inter reprobos me collocarit? Si ita est, actum est de me: perii, aeternum ero miser et damnatus, ut quid de bona vita laboro? pereundum mihi est, imo peccandum. Ad hoc urgeor Dei fato, cui reluctari, a quo me subducere tam est impossibile, quam contra Deum pugnare.

Pulchre et graviter S. Augustinus, cap. XXIII De Gratia et Libero arbit.: « Deus, » inquit, « reddit mala pro malis, quia justus est; bona pro malis, quia bonus est; bona pro bonis, quia bonus et justus est: solum non reddit mala bonis, quia injustus non est. »

Excutiamus ergo hoc nocumentum verborum: « Cujus vult miseretur, et quem vult indurat. » Nota: Deus reprobat, non praedestinat, non praevenit, non praedeterminat. Quod ergo ad verum et orthodoxum sententiae Paulinae sensum attinet, putant aliqui hanc ejus illationem: « Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat, » non inferri ex mente ipsius Pauli, sed ex mente Judaeorum, Paulo adversantium et obstrepentium, qui hanc sententiam, quasi ingens absurdum, ex dictis Pauli colligant, illique objectent. Ita censent Origenes et Hieronymus ad Hedibiam, Quaest. X.

Verum non haec, sed proxime sequentia verba esse objicientium Judaeorum, patet ex iis ipsis. Sequitur enim: « Dicis itaque mihi, » etc. Dico ergo: Apostolus hic ex illo testimonio, « Miserebor cujus misereor, » scilicet Jacobi, et allegorice populi fidelis, sive Christiani, quem dilexi, infert: « Ergo cujus vult miseretur. » Ex illo vero, « In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, » infert et colligit: « Ergo quem vult indurat, » scilicet Pharaonem; et per consequens non ex operibus, sed quia vult, odio habet Esau, et allegorice carnales Judaeos, quos repellit a benedictione Abrahae. Hoc enim est, quod toto hoc capite probare contendit, scilicet Dei voluntate credentes adscitos, et Judaeos repulsos esse a benedictione Abrahae. Omnes ergo hae sententiae pendent, et connexae ac concatenatae sunt cum vers. 13; deducuntur enim omnes hae antitheses ex prima illa vers. 13: « Jacob dilexi, Esau autem odio habui, » illiusque probatio et explicatio sunt.

Nota primo: Deus « indurat, » id est indurat proprie, et consequenter odio habet, ut Esau, et punit ac punivit, uti Pharaonem; ad hos enim omnes jam dictos, puta Esau, Pharaonem, etc., se extendit: indurat per metalepsin.

Nota secundo: Deus indurat peccatorem, quia ejus non miseretur, sed eum in sua duritia et impietate ac peccatis relinquit; eamque aut indulgendo aut flagellando augeri permittit; opponit enim Apostolus haec duo misereri et indurare. Ergo indurare est non misereri: cum ergo misereri sit liberare a peccato (peccatum enim maxima est miseria, quae maxima indiget misericordia) et justificare, sequitur, quod non misereri sive indurare, sit idem quod in justitia et peccatis duritiaque sua peccatorem relinquere et negligere: sic enim se explicat Apostolus vers. 22. Nam peccatores se sua malitia proprie et directe obdurare docet Isaias, cap. I, 16, et David, Psalm. XCIV, 8. Idem patet in Pharaone, qui in Scriptura quasi speculum et exemplar obdurationis proponitur, de quo proprie hic loquitur Apostolus. Quod enim Pharao non a Deo, sed a seipso suaque malitia proprie et directe sit obduratus, demonstratur,

Primo, ex eo quod Deus, misso Moyse, Pharaoni decies praecepit dimissionem populi Judaici; ergo voluit ut missum faceret populum; non ergo eum obdurare voluit. Hoc enim proprie velle, est velle efficaciter ut Pharao nolit populum dimittere: velle autem ut dimittat, idque praecipere, ac rursum efficaciter id nolle, ideoque obdurare, manifeste inter se pugnant. Rursum, si Dei voluntas erat obdurare Pharaonem, ergo Pharao ei se conformans non peccabat: Dei enim voluntas omnis bonae voluntatis mensura est.

Secundo, Deus reluctantem Pharaonem gravissime punivit; atqui « Deus non est auctor eorum, quorum est ultor, » inquit S. Fulgentius, lib. I ad Monimum, cap. III.

Tertio, Pharao ipse paulatim Deo, Moysi et Hebraeis cessit, dum primo, eos sine prolibus et armentis; secundo, cum prolibus, sed sine armentis; tertio, omnino cum suis abire permisit: ergo ipse se flectebat et obdurabat; quin vero Pharao ipse non tam impius fuit ut duritiei suae causam in Deum evomeret, sed sibi eam tribuit, Exodi cap. X, vers. 16: « Peccavi, » inquit, « in Dominum. » Quod enim Calvinus Deum culpa liberare contendat, peccatum Pharaoni, obdurationem Deo tribuendo, tam impie quam imperite id facit: si enim durities Pharaonis peccatum est, cur pariter peccatum non sit obduratio, quae duritiei est causa? Causa enim ad peccatum impellens utique peccat, Joan. VIII, 34, Rom. I, 32; et vel maxime tunc, cum efficaciter impellit, ut ei alter resistere nequeat. At instat Calvinus: obdurare in Deo non esse culpam, quia justum hoc Dei judicium est eorum non misereri. Sed frivola est et inanis haec larva, si enim durities culpa est, quocumque fine, quocumque judicio ad eam impellas, culpam admittis: quod enim in se malum est et culpa, nullo fine licet, ideoque non justum est hoc, sed impium Calvini judicium: tantumque est dicere ac si aperte pronunties: Deus peccati auctor est, sed hoc fine, ut judicium suum et praecedentium peccatorum vindictam exerceat.

Quarto, non Pharao tantum sibi, sed et Scriptura culpam et obdurationem eidem tribuit, cum eum jam immunem et liberum a poena, ad ingenium sponte rediisse narrat Exodi VIII, 15: « Videns, » inquit, « Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum. » Et cap. IX, vers. 34: « Videns Pharao quod cessasset pluvia, auxit peccatum, et ingravatum est cor ejus, » id est, ut habetur in Hebraeo, יכבר לבו iachbed libbo, id est aggravavit ipse cor suum. Idem patet cap. VIII, vers. ult. in Hebraeo. Unde quoties noster Interpres in Exodo vertit, « ingravatum est, » accipe, ingravavit se cor, id est voluntas Pharaonis; sic enim Hebraea ubique vertas. Ipse ergo Pharao proprie et positive se induravit, Deus vero permissive et negative: quia cum voluntatem ejus sua manu contineret, illam a malo non compescuit, sed illi laxavit frena, ad Hebraeorum oppressionem: sicut qui canem venaticum funibus ligatum tenet, in leporem eum dicitur immittere, si eum vinculis solvat, et in leporem ferri sinat. Rursum Deus subtrahendo et suspendendo flagella sua, quae Pharaonem molliebant, eum induravit, quia, iis cessantibus, ipse mox ad ingenium et duritiem suam rediit. Quando enim Deus plagas infligebat Pharaoni, Pharao promittebat quod dimitteret Hebraeos; quando vero plagas subducebat, rursum indurabatur Pharao. Unde Exodi VIII, 15, dicitur: « Videns Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum. » Ita Anastasius Nicenus in Quaestionibus S. Scripturae, quaest. XXIX.

Adde: Sicut pueri nequam verberibus fiunt duriores, sic et Pharao verberibus Dei indies factus est durior. Unde sicut praeceptor flagellando puerum pervicacem, dicitur eum flagellis suis obdurare, magisque pervicacem efficere: ita Deus suis plagis dicitur indurasse et durius reddidisse cor Pharaonis durum et pervicax, non effective, sed objective, id est non efficiendo et immittendo illi duritiem, sed objiciendo flagella, quibus ipse magis seipsum obduravit, fortiusque Deo restitit. Ita explicant hunc locum Patres omnes et interpretes Catholici.

Nota tertio: « Misereri » hic in Apostolo generale est; sed Apostolus illud applicat Jacobo, quod scilicet Deus e captivitate Babylonica eum reduxerit; et allegorice credentibus, quod scilicet ipsi a servitute peccati a Deo gratis sint liberati et justificati, ut dixi. Poterat enim Deus, si voluisset, credentes, imo et poenitentes, non justificare, id est eorum non misereri.

Nota quarto: Ut omnia dicta in unum colligamus, hae omnes antitheses, quas Apostolus a vers. 7 hucusque conglomerat, applicandae et explicandae sunt per hoc, quod Christiani, qui sunt filii spiritus, promissionis, gratiae et fidei, credendo in Christum eique obediendo, benedictionem Abrahae, id est justitiam, sint adepti: Judaei vero, qui sunt filii carnis, id est carnaliter nati ex Abraham, quique ex operibus vi legis et naturae factis, id est humanis et carnalibus, justitiam quaerebant, eamque parere et producere contendebant, repellendo fidem Christi, a benedictione pariter et justitia, ac via salutis sint repulsi. Quod ut clarius demonstrem, applicabo singulas antitheses.

Prima est, vers. 7. Non Ismael filius carnis, sed Isaac filius promissionis aestimatur filius Abrahae et haeres: sic non Judaei filii carnis increduli, sed Christiani credentes, quasi filii promissionis aestimantur filii et haeredes benedictionis et justitiae Abrahae.

Secunda est, vers. 13: « Major serviet minori, » id est Judaei postponentur et servient Christianis.

Tertia est ibidem: « Jacob dilexi, Esau odio habui, » hoc est Christianos credentes dilexi, Judaeos incredulos odio habui.

Quarta est, vers. 16: « Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei; » id est, justitia non est Judaei volentis et currentis ad eam naturae viribus et operibus, sed est Christiani credentis, cui Deus justitiam misericorditer largiri et donare voluit.

Quinta est, vers. 18: « Cujus vult, » v. g. Isaaci, Jacobi, Nabuchodonosoris, « miseretur; quem vult, » v. g. Ismael, Esau eorumque posteros et Pharaonem, « obdurat. » Id est, Deus miseretur populi Christiani fidelis, dando ei justitiam; Judaeos vero fidei rebelles indurat, id est in sua injustitia, duritia, rebellione permittit ac deserit, et a vera justitia ac salute arcet et repellit.

Sexta est, vers. 21, 22, 23, ubi Apostolus Christianos credentes vocat « vasa in honorem, et vasa misericordiae; » Judaeos vero incredulos vocat vasa in contumeliam, vasa irae, apta in interitum.

Ubi nota quinto, Judaeos semper hic accipi debere incredulos, et fidem Christi repellentes, suaeque legi insistentes: sicut in Christianis involvitur acceptatio fidei et gratiae, et obedientia erga Christum; nec enim Christiani electi sunt ad justitiam, nisi prius praevisa fuerit eorum fides et obedientia: nec Judaei ante rejecti a justitia, quam praevisi sunt fidem et gratiam Christi repellere. Sicut ergo in Christianis fides praesupponitur eorum dilectioni et benedictioni, id est justificationi, ita in Judaeis semper includitur et praesupponitur eorum incredulitas, quasi objectum odii. Ob incredulitatem enim suam a Deo rejecti et odio habiti sunt: ita ut a parte rei prius sit eos esse incredulos, quam odio haberi a Deo; sicuti vice versa, prius est Christianos credere et obedire Christo, quam diligi et justificari a Deo. Haec est ergo perpetua antithesis Apostoli, quam tot probat exemplis: nimirum, « Judaei increduli repulsi sunt a justitia, Christiani vero credentes justitia donati sunt. » Ad hanc omnia collimant, per hanc resolvenda sunt omnia, hic est scopus, haec mens Apostoli.

Nota sexto: Apostolus utrumque horum dicit factum esse ex vocante et miserente Deo, non ex operibus praeviis: quia quod credentes justificentur, alii vero non credentes repellantur a justitia, est misericordiae Dei, cui placuit in fide constituere justitiam, et credentes gratis justificare; cum potuisset non credentes in Christum justificare, et alia in re justitiam constituere, aliumque justificationis modum praescribere, v. g. circumcisionem, aut naturalem descensum ex Abraham, milleque alios modos, quos Deus ipse habet in thesauris suae sapientiae et providentiae.

Ex dictis clarum est, Apostolum non agere hic de vocatione congrua vel incongrua ad primam gratiam vel gloriam; nec de gratia efficaci, vel inefficaci: sed agere de vocatione ad justitiam.

Nota septimo: Apostolus primario hic intendit ostendere, quod Isaac Ismaeli, Jacob Esau fratri, et Christiani Judaeis sint praelati et praedilecti, non esse ex meritis eorum praeviis; secundario tamen ostendit, quod Ismael, Esau et Judaei sint odio habiti, id est neglecti, postpositi et repulsi a familia, benedictione et justitia Abrahae, id non accidisse ex eorum demerito praevio; praevio, inquam, ante fidem vel repulsam fidei, quasi in judaismo demeruerint prae Gentibus repelli, sed utrumque hoc fuisse voluntatis et electionis Dei, qui ante omne meritum utriuslibet voluit Isaac prae Ismael censeri et esse filium et haeredem Abrahae, ac Jacobum prae Esau benedici ab Isaac, ejusque et per illum Abrahae censeri filium et haeredem; ac consequenter utriusque posteros, Isaacidas scilicet et Jacobaeos, prae Ismaelitis et Idumaeis, filios esse et haeredes Abrahae.

Si dicas, postea Idumaeos odio esse habitos ob peccata, cum, ut ait Malachias, capti et eversi sunt, respondebit Paulus, et Jacobaeos peccasse, et captos esse ob sua peccata. Non ergo ex operibus et demeritis, in quibus erant pares, hi prae illis dilecti et reducti sunt; sed quia hos, et horum parentes prae illis dilexit et elegit Deus in populum et Ecclesiam suam. Similiter quod Pharaonem prae Nabuchodonosore et aliis induravit, id est in sua malitia et duritia reliquerit et oppresserit Deus, non fuit ex demerito Pharaonis, quasi durior et deterior fuerit Nabuchodonosore et aliis similiter obduratis: sed quod voluerit Nabuchodonosoris misereri eique regnum restituere, Pharaoni noluerit. Ita plane in sensu allegorico (quem maxime hic significare intendit Apostolus, ita tamen ut priorem sensum litteralem tantum obiter quasi perstringat, et praesupponat suae allegoriae), quod Judaeos incredulos prae Christianis credentibus repulerit, et odio habuerit idem Deus, non fuit ex demeritis praeviis, quasi Judaei in judaismo prae Gentibus in gentilismo id demeruerint, cum utrique fuerint in peccatis, et magis Gentes; sed fuit ex voluntate Dei, qui voluit credentes eligere ad justitiam, incredulos ab ea repellere.

Si ergo quaeras cur Christiani electi sint ad justitiam, Judaei vero ab ea repulsi? Respondet Apostolus, vers. 30 et seq., quia Christiani fidem Christi amplexi sunt, Judaei eam repulerunt. Si pergas quaerere cur Judaei fidem repellentes rejecti sint, Christiani vero amplectentes fidem electi? Respondit semper hucusque Apostolus causam esse, quod Christiani credentes sunt filii promissionis, quos elegit Deus, eisque promisit misericordiam, puta justitiam: hoc est, quia placuit Deo in fide Christi collocare benedictionem et filiationem Abrahae, ipsam scilicet justitiam; non autem quia Gentes hoc meruerunt, vel Judaei in judaismo demeruerunt, aut meruerunt ea privari prae Gentibus. Ecce hoc est quod toties per tot sententias hic volvit, revolvit et inculcat Apostolus.


Versus 19: Quid Adhuc Queritur?

19. DICIS ITAQUE MIHI: QUID ADHUC QUERITUR? — Graece μέμφεται, id est queritur, conqueritur; non autem quaeritur, conquiritur, licet ita legat et intelligat S. Thomas. Est occupatio querula. Objiciet enim quis: Si Deus « cujus vult miseretur, et quem vult indurat, » cur ergo queritur, conqueritur et succenset Deus Pharaoni aliisque impiis per Prophetas, eosque punit? Ipse enim Deus, ut ais, o Paule, eos indurat.

VOLUNTATI ENIM EJUS QUIS RESISTIT? — aut, ut Graece est, ἀνθέστηκε, id est restitit unquam. Hanc objectionem Apostolus primo retundit objectu absoluti dominii et majestatis Dei, contra quam nemo queri possit aut debeat; deinde directe illi respondet vers. 22.

Nota: statim illi respondere potuisset Paulus, Deum juste queri de impiis, quia propria voluntate peccant. Verum quia agit contra superbos et querulos impios, qui irreverenter et arroganter queruntur, seque opponunt Deo, Deique voluntati et judiciis; hinc primo, eorum superbiam et superbam querelam retundit objectu reverentiae et celsitudinis divinae, maxime quia hoc ipso, licet non respondeat ad ipsam eorum interrogationem et objectionem, ad originem tamen et causam ejusdem respondet.

Causa haec est, quod impii nolint subesse voluntati divinae ejusque imperio, illudque vellent excutere si possent, utpote per quod sciunt se plectendos et damnandos. Dicunt ergo ipsi: Si Deus cujus vult miseretur, et quem vult indurat, quid mirum est nos esse miseros et induratos? voluntate enim Dei tales sumus: voluntati autem ejus quis resistit? Hanc causam aufert et elidit Apostolus dicens, voluntatis divinae, utpote sapientissimae, optimae et eminentissimae a creatura non esse quaerendam rationem; neminem enim de ea queri, vel illi obstrepere debere, sed illam omnes silentio venerari, illique summa humilitate et reverentia se submittere debere. Ait ergo:


Versus 20: O Homo, Tu Quis Es Qui Respondeas Deo?

20. O HOMO (Graece μενοῦνγε, atqui o homo), TU QUIS ES, QUI RESPONDEAS DEO? — Pulchre S. Gregorius, lib. IX Moral., cap. VIII, inquit: « Respondere Deo non posse convincitur, qui homo nominatur; qui per hoc quod de humo sumptus est, judicia superna discutere dignus non est. »


Versus 21: Figulus et Lutum

21. NUMQUID DICIT FIGMENTUM EI QUI SE FINXIT: QUID ME FECISTI SIC? AN NON HABET POTESTATEM FIGULUS LUTI, EX EADEM MASSA FACERE ALIUD QUIDEM VAS IN HONOREM, ALIUD VERO IN CONTUMELIAM? — Pergit Apostolus retundere et reprimere importunam et arrogantem impiorum contra Deum objectionem, dicens quod non magis Deo factori et creatori suo resistere vel oggannire debeant, quam lutum figulo.

Nota primo: Apostolus hic Deum comparat figulo, et homines luto, non quasi homines, aeque ac lutum, electione et libera voluntate destituantur; contrarium enim hic significat Apostolus, vers. 22 et vers. 24, et quia alioqui pari ratione homines, aeque ac lutum, anima et ratione carerent, inquit S. Chrysostomus; sed ut significet quod homines non magis Deo miserenti vel induranti, punienti vel praemianti obstrepere debeant, quam lutum figulo, ut statim planius ostendam. Ad hoc enim tantum inducitur haec figuli et luti similitudo; nam alludit hic Paulus ad Jerem. XVIII, 6, ubi sic ait Dominus: « Ecce sicut lutum in manu figuli, ita et vos in manu mea, » q. d. Sicut vas luteum est in manu figuli, ut illud frangat, et ex eo faciat aliud vas, vel prius renovet: sic et ego vos, o Judaei, a me destinatos Chaldaico excidio, si paenitueritis, reformabo, mutabo sententiam, et calamitatem vestram in felicitatem convertam: ita Theodoretus. ut ex vasis contumeliae, id est ingloriis, fiatis vasa in honorem, id est honorifica.

Nota secundo: S. Augustinus et alii censent Apostolum hic loqui de massa, id est communitate hominum non tantum originali, sed et actuali peccato respersa (loquitur enim hic Paulus de impiis et incredulis Judaeis), ex qua hos Deus liberat et eligit ad gloriam, alios relinquit et destinat ad poenam aeternam. Ita S. Augustinus, lib. I ad Simplician., Quaest. II, et Fulgentius, ad Monimum, lib. I, cap. XXVI.

Ubi adverte: ex massa peccati originalis, Deus non intendit positive facere aliquem vas in contumeliam, uti demonstravi vers. 13, sed tantum permissive; imo Deus intendit, quantum est ex parte sua, omnes ex hac massa corrupta et perdita eripere et salvare per Christum. Ideo enim Christum mediatorem omnibus dedit, volens quantum est ex parte sua, ut per Christum omnes salventur. Ex massa vero et complemento peccatorum actualium, quae peccatores ipsi faciunt et adjiciunt peccato originali, etiam positive facit Deus vasa in contumeliam; quia destinat eos ad poenam et opprobrium aeternum, quos videt in peccatis hisce suis mori. Ex hoc ergo Apostoli loco etiam juxta mentem S. Augustini intellecto, non recte elicitur aut concluditur Deum aliquem reprobasse, vel decrevisse a regno caelorum excludere ob solum praevisum peccatum originale ejus, vel ante actualia ejus peccata, in quibus praevidebatur ipse moriturus. Imo Gregorius de Valentia, part. I, Quaest. XXIII, puncto 3, col. 463, docet ad hanc perditionis massam ex mente S. Augustini pertinere, et in eam recidere eos, qui post originale peccatum sibi remissum, actualia peccata committunt. Hoc est enim quod ait S. Augustinus, Enchir. XXIX: « Creatura rationalis quae in hominibus erat, peccatis atque suppliciis, et originalibus, et propriis tota perierat. » Et epist. 105: « Una, » ait, « est ex Adam massa peccatorum et impiorum, in qua et Judaei et Gentes, remota gratia Dei, ad unam pertinent conspersionem. » Lib. I ad Simplic., Quaest. II: « Propter hoc, » ait, « inexcusabilis est omnis peccator, vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis. » Et paulo post: « In vasis, » inquit, propter meritum massae, in contumeliam debitam factis (id est, in omnibus iis qui ob peccata destinati sunt ad gehennam) iniquitatem damnare novit Deus, non facere. » Et lib. LXXXIII Quaest., Quaest. LXVIII, docet reprobos non posse dicere Deo: Cur me fecisti vas in contumeliam? quia jam sunt massa luti, id est peccati, post Adae praevaricationem. Et concludit: « Si vis hoc posse dicere Deo: Cur me fecisti? noli esse lutum, sed fieri filius Dei per ipsius misericordiam. »

Quocirca graves theologi, ex mente S. Augustini, censent Deum neminem reprobasse, id est caelo exclusisse, et destinasse gehennae, nisi post praevisum ejus finale peccatum, quod scilicet, in originali, vel actuali peccato moreretur. Audi Cardinalem Bellarminum, lib. II De Gratia et Lib. arbitr., cap. XVI: « Dicimus, » inquit, « causam reprobationis esse praevisionem peccati originalis vel actualis; quia non omnes Deus reprobat propter originale peccatum, cum illud vere nonnullis reprobis per baptismi gratiam remittatur; sed alios propter originale tantum, ut parvulos non baptizatos; alios propter actuale tantum, ut baptizatos adultos; alios propter utrumque, ut infideles adultos, de qua re vide Augustinum, De Correp. et Grat., cap. XIII, et Prosperum, in Respons. ad cap. II Gallorum. » Verum quidquid sit de hac massa peccatorum, eorumque electione et reprobatione, dico de ea non loqui hic Apostolum.

Ut ergo genuinam Apostoli mentem explicem, assero Deum tantum in eo comparari hic figulo, quod, sicut figulus potest ex eodem luto facere vas unum in honorem, aliud in contumeliam: ita Deus ex eadem massa hominum, cujus vult miseretur et quem vult indurat. Cujus ergo miseretur, id est quem a peccato liberat et justificat, uti Christianos credentes, hos facit vasa in honorem: quem vero indurat, uti Pharaonem et Judaeos incredulos, hos facit vasa in contumeliam; sed sicuti Deus positive et directe miseretur, sic positive et directe facit vasa in honorem; et sicut permissive et indirecte tantum indurat, sic permissive et indirecte tantum facit vasa in contumeliam. Non ergo vas in honorem hic est electus ad gloriam, nec vas in contumeliam est reprobatus ad gehennam; sed vas in honorem est justificatus, vas in contumeliam est impius qui est in peccato.

Posset secundo, τὸ misereri temporaliter accipi pro dare bona et praemia temporalia, qualia Deus dedit Jacobo et Judaeis; indurare vero per metalepsim, ut dixi, pro punire et malis afficere, ut plagis affecit Deus Pharaonem. Unde Toletus censet Apostolum hac similitudine tantum velle significare, quod Deus pro libito nulla alia causa ex jure dominii summi et potentiae eminentissimae, quam habet in homines, possit quaevis bona vel mala cuilibet immittere, sicut figulus pro libito vasa facit aut vilia aut honorifica, et sic vas in contumeliam non est peccator formaliter: sic enim Deus non facit vas in contumeliam; sed est is cui Deus poenas et mala irrogat, uti Pharao, Esau, Judaei: contra is est vas in honorem, cui Deus bona et beneficia confert, uti Jacob et Christiani. Sed prior sensus quem dedi, expressior est, profundior et praecedentibus magis connexus.

Denique in hac antithesi Graece elegans est paronomasia. Vocatur enim σκεῦος εἰς τιμὴν καὶ σκεῦος εἰς ἀτιμίαν, id est vas decoris et vas dedecoris.

Tropologice nota: Lutum est homo, quia ex limo factus, ut cum timore et humilitate Deo se subdat, in cujus manu est status noster, gloria, divitiae, virtus, salus et omne bonum nostrum; nimirum ut discat homo totus pendere a Deo, quasi figulo suo, illique se totum restituat, cujus potestatem effugere non potest. Sic ergo hac phrasi tacite jubet et monet nos Deus, ut cum Jerem. cap. XVIII, jam citato, saepe descendamus ad domum figuli, ut videamus originem patris nostri Adami ex luto, hebraice Adami ex Adama, lutei ex luto, nobisque dicamus: Quid superbis, terra et cinis, imo lutum vilissimum, quod pecudum pedibus calcatur?

Secundo: sicut lutum tantum est lutum, sed ex manu figuli hanc vel illam formam sortitur: ita homo ex sua humo nil nisi humum et lutum habet; sed ex Deo habet quod sit homo rationalis, dives, nobilis, sapiens, felix, gratiosus. Deus enim cuique dat suam formam, et « cuique dividit sua dona prout vult, » Eccli. XXXIII, 14; ipse enim fecit nos, non ipsi nos.

Tertio: hinc sequitur quod quisque sua sorte contentus esse debeat; sicut enim lutum non potest dicere figulo: Cur me fecisti sic? sic nec nos Deo dicere possumus: Cur nos fecisti pauperes, ignobiles, rudes, infirmos; illos vero divites, nobiles, sapientes, validos et fortes?


Versus 22 et 23: Vasa Irae et Vasa Misericordiae

22 et 23. QUOD SI DEUS VOLENS OSTENDERE IRAM, ET NOTAM FACERE POTENTIAM SUAM, SUSTINUIT IN MULTA PATIENTIA VASA IRAE, APTA IN INTERITUM: UT OSTENDERET DIVITIAS GLORIAE SUAE IN VASA MISERICORDIAE, QUAE PRAEPARAVIT IN GLORIAM. — Apostolus hic perfecte respondet querelae quam proposuit vers. 19. Si Deus homines indurat, cur queritur et induratos punit? Respondet ergo hic hoc modo, q. d. Indurati ipsi positive se fecerunt et aptarunt vasa irae; Deus ergo non fecit eos, sed « sustinuit, » id est patienter peccare permisit, differens diu supplicium, sicque eos indurasse dicitur. Idque duplici de causa: Prior est, ut iram, id est justam et potentem suam vindictam in eos ostenderet, uti fecit, dum Pharaonem mersit in mari Rubro: putabat enim Pharao Dei patientiam, per quam non puniebat eum Deus, impotentiam esse. Posterior est, ut ex hac severitate Dei in induratos appareat gloriosa Dei misericordia, opulentia et liberalitas « in vasa misericordiae, » id est in sanctos et electos, quibus non poenam, sed gloriam praeparavit.

Nota primo: « Quod si Deus sustinuit vasa irae. »

Nota secundo: « Vasa misericordiae » hic non vocantur efficaciter electi ad gloriam, sed credentes et justi, quos gratia sua dirigit et ordinat Deus ad gloriam, ut patet ex sequentibus: consequenter vasa irae sunt mali et indurati, qui se ordinant et disponunt ad iram et poenam aeternam.

Nota tertio: « Vasa misericordiae » eadem sunt cum iis quae vers. praeced. vocantur « vasa in honorem; » sic « vasa irae » vocantur ea quae sunt « in contumeliam. »

Nota quarto: « Vasa irae » non aptavit Deus, sed apta, Graece κατηρτισμένα, id est aptata et apparata sunt, propria scilicet culpa et impoenitentia (ita Graeci Patres, D. Thomas et passim interpretes) ad interitum et condemnationem; unde et Deus non fecit, sed sustinuit ea in multa patientia, patienter scilicet exspectans eorum resipiscentiam et poenitentiam: quam utique non exspectasset, nisi ipsa in illorum fuisset manu et potestate; quia scilicet paratus erat Deus eos sua gratia adjuvare, si eam illi implorare eique cooperari voluissent. E contrario, vasa misericordiae Deus praeparavit in gloriam. Bonum enim et praedestinatio a Deo est, malum vero et reprobatio a nobis est; homo solus peccare potest et peccat, Deus vero solus a peccato liberat.


Versus 24: Quos Vocavit, Nos, Tum Ex Judaeis Tum Ex Gentibus

24. QUOS ET VOCAVIT NOS NON SOLUM EX JUDAEIS, SED ETIAM EX GENTIBUS. — Nota, quos refert « vasa misericordiae, » quae praecesserunt, puta sanctos: quos ergo idem est ac si dicat, haec vasa misericordiae, non lutea, sed humana, sunt ii quos Deus ad se, suamque gratiam, amicitiam et filiationem « vocavit, » nempe nos fideles, tum ex Judaeis, tum ex Gentibus. Putabant Judaei se solos a Messia vocandos esse ad ejus regnum, Ecclesiam et bona omnia. Contrarium hic probat Apostolus ex Prophetis, nimirum Gentes quoque ab eo ad eadem bona vocandas esse.


Versus 25: Vocabo Non Plebem Meam, Plebem Meam

25. SICUT IN OSEE DICIT: VOCABO NON PLEBEM MEAM, PLEBEM MEAM. — q. d. Vocabo Gentes idololatras, quae non fuerunt plebs mea, ad meam fidem et cultum, ut, cum fuerint ad me conversae, vocem eas plebem meam. S. Paulum recte citare Oseae locum, eumque de Gentibus explicare ostendi Oseae I, 10.

ET NON MISERICORDIAM CONSECUTAM, MISERICORDIAM CONSECUTAM. — Delent hoc Graeca, Origenes, Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius, Sedulius et alii; sed legunt Biblia Romana aliaque Latina, et S. Hieronymus in Osea I. ibique habent illud Hebraea. Illud vero « non dilectam, dilectam, » quod non habet Syrus, nec Hebraeus, habent Septuaginta quoad sensum in Osee, et Graeca ac Latina hic. Vide Notationes Francisci Lucae in S. Scripturam. Jam sensus hic planus est. Gentes enim, quas paulo ante dixit ex non plebe factas esse plebem Dei, hic ex statu de reprobationis dicit esse translatas in statum misericordiae et gratiae Dei, ut plebs Gentilis, quae antea non erat misericordiam consecuta, jam vocaretur misericordiam consecuta.


Versus 26: Ibi Vocabuntur Filii Dei

26. ET ERIT: IN LOCO UBI DICTUM EST EIS: NON PLEBS MEA VOS; IBI VOCABUNTUR FILII DEI — q. d. In loco, ubi antea non erat plebs mea, puta in Italia, Gallia, Germania, India, « ibi vocabuntur, » id est erunt filii Dei. Vocari enim per metonymiam saepe in Scriptura significat esse. Quod enim re ipsa tale est, hoc per sermonem tale dici et vocari potest.


Versus 27: Reliquiae Salvae Fient

27. ISAIAS AUTEM CLAMAT PRO ISRAEL. — Probat hic Paulus ex Isaia priorem partem vers. 24, scilicet quod Deus ad se suamque gratiam vocabit per Christum Judaeos ad Christum convertendos, sed paucos. Plerique enim omnes, ut ait Paulus vers. 32, offenderunt in lapidem offensionis, puta in Christum. Posteriorem partem vers. 24, de Gentibus ad Christum vocandis et convertendis, jam probavit Paulus, vers. 25, ex Osee propheta. Ait ergo Isaias:

SI FUERIT NUMERUS FILIORUM ISRAEL TANQUAM ARENA MARIS (innumerabilis), RELIQUIAE (id est pauci) SALVAE FIENT. — Isaias habet, « convertentur ad Dominum. » Unde patet caeteros omnes Judaeos rejectos esse, uti hactenus docuit Paulus, et in eorum locum Gentes surrogatas accepisse promissa Dei, ac proinde ea non excidisse, sed in Gentibus impleta esse, quod a vers. 6 hucusque probare intendit et contendit Apostolus.


Versus 28: Verbum Consummans et Abbrevians in Aequitate

28. VERBUM ENIM CONSUMMANS ET ABBREVIANS IN AEQUITATE — supple, Deus est, ut patet ex Graeco, ubi consummans est nominativi casus, verbum vero accusativi. Sic enim habet Graecus λόγον γὰρ συντελῶν καὶ συντέμνων, q. d. Deus consummabit et abbreviabit verbum, id est rem, puta numerum fidelium ex Israel brevem, id est exiguum conficiet, idque « in aequitate » et justitia: tum quia juste incredulos et impios Judaeos ita abbreviavit, consumpsit et attrivit (quod proprie hic spectat Paulus); tum quia vice versa primos credentes piosque Judaeos, puta Apostolos, et per eos omnes gentes fecit abundare aequitate, justitia et sanctimonia. Sicut enim Deus justus est in infideles et impios, eos puniendo et consumendo: ita justus est in fideles et pios, eos praemiando, faciendo scilicet ut in eis et per eos in aliis gentibus abundent gratia et justitia. Utrumque hunc sensum, sed magis posteriorem, significant verba Isaiae, qui habet: « Consummatio abbreviata inundabit justitiam. »

Pro quo nota: citat hic Paulus Isaiam, cap. X, qui ad litteram loquitur de Judaeis ex vastatione Sennacherib reliquis, de eisque ait: « Consummatio abbreviata inundabit justitiam, » q. d. Tempore Ezechiae vastatio illa Sennacherib, quae plurimos Judaeorum consumpsit et abbreviavit, id est paucos fecit, faciet ut in paucis reliquis Judaeorum superstitibus « inundet, » id est instar aquarum exundantium abundet justitia, tum puniens impietatem, tum praemians pios, quos hoc terrore et clade perculsos ad Deum verum invocandum et colendum compellet; uti re ipsa evenisse patet II Paralip. XXX, 7. Hinc allegorice (quod maxime hic intendit Spiritus Sanctus) hanc sententiam de suis Judaeis explicat S. Paulus, q. d. « Consummatio abbreviata inundabit justitiam, » id est consumam faciamque finem, et quidem brevissimum, judaismi et Judaeorum per Titum, ita tamen ut pauci ex iis relinquantur et convertantur ad Christum; et tum justitia, quae ex fide est, inundabit et propagabitur per omnes gentes, orbemque pietatis quasi altero diluvio obruet. Hoc est ergo « verbum breviatum, quod faciet Dominus super terram, » uti praedixit Isaias.

Secundo, « verbum abbreviatum » hoc accipi potest brevissimum Evangelicae fidei et electionis praeceptum, quod pro cunctis laciniosae et sinuosae legis caeremoniis et prophetiis successit. Ita Origenes, Augustinus, Anselmus, Œcumenius et alii veteres. Evangelium enim est compendium legis, quia ex duobus ejus praeceptis: « Diliges Deum et proximum, tota lex pendet et prophetae. »

Addit S. Chrysostomus, idem verbum dici consummatum in justitia, quia justitiam quam lex vetus dare non poterat, dat Evangelium; aut, ut Ambrosius, quia verbum hoc fidei et Evangelii consummationem attulit peccatorum; vel, ut Photius, quia Evangelio non succedit aliud Evangelium sicuti legi successit Evangelium, quia Evangelium plenam docet justitiam et perfectionem hominis.

Tertio, S. Hieronymus, ad Algasiam, Quaest. X, et S. Cyprianus, lib. II Contra Judaeos, cap. III: « Verbum incarnatum, inquiunt, est verbum ad hominis usque naturam abbreviatum et exinanitum, ut quod coelo non capiebatur, praesepio caperetur, » ait S. Bernardus, quod salvas fecit reliquias Israel, quodque absolvit et consummavit tot promissiones dilatas, tot historias acephalas, tantarum rerum initia et elementa vix delineata veteri Testamento, et justitiae exundationem induxit orbi. Addit Haymo consummationem absolvit nodum litis et controversiae Judaeorum et Gentium.

Addit Haymo consummationem abbreviatam esse passionem Christi, quae tribus diebus fuit consummata, itaque abbreviata, per quam justitia et sanctitas totum orbem inundavit. Rursum, in passione Christus omnia consummavit, dixitque: « Consummatum est: » ipse quoque tunc fuit abbreviatus in fama et vita, et capite quasi minutus.


Versus 29: Nisi Dominus Sabaoth Reliquisset Nobis Semen

29. ET SICUT PRAEDIXIT ISAIAS: NISI DOMINUS SABAOTH RELIQUISSET NOBIS SEMEN, SICUT SODOMA FACTI ESSEMUS, ET SICUT GOMORRHA SIMILES FUISSEMUS. — q. d. Nisi Dominus reliquisset nobis semen, id est aliquos superstites, fuissemus juste, ut Sodoma, omnino deleti. Loquitur Isaias ad litteram de Judaeis qui superfuerunt captivitati Babylonicae. Allegorice S. Paulus idipsum explicat hic de paucis Judaeis, qui in communi caeterorum infidelitate crediderunt in Christum, q. d. Nisi tempore Christi parum reliquiarum, videlicet B. Virginem, Apostolos et paucos electos ex Judaeis credentes elegisset Deus, reprobatus fuisset totus Israel ob infidelitatem, et periisset, uti Sodoma. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Rupertus, Haymo in Isaia I, et S. Augustinus, lib. I ad Simplician., Quaest. II.

Hoc tropologice sibi applicet dicatque poenitens, et grata Deo anima: Nisi semen gratiae et sanctarum inspirationum reliquisset Deus in me, periissem in peccatis meis, ut Sodoma.

Alii, ut Origenes et Photius apud Œcumenium, per « semen » hoc accipiunt Christum vel doctrinam Christi.

30 et 31. QUID ERGO DICEMUS? QUOD GENTES, QUAE NON SECTABANTUR JUSTITIAM, APPREHENDERUNT JUSTITIAM: JUSTITIAM AUTEM QUAE EX FIDE EST. ISRAEL VERO SECTANDO LEGEM JUSTITIAE, IN LEGEM JUSTITIAE NON PERVENIT — q. d. Judaei sectantes « legem justitiae, » id est legem ipsorum opinione justificantem, « in legem justitiae, » id est in legem vere justificantem, venerunt quidem, hoc est (per legem quasi radicem) venire coeperunt, sed non pervenerunt, q. d. Falsus est Israel putans se habere legem justitiae, cum lex justitiae non sit lex vetus, sed lex gratiae.

Graeca pro « non pervenit, » habent οὐκ ἔφθασε, id est proprie, non antevertit, non praevenit, scilicet Israel Gentes in acquirenda justitia.

Nota: hic Apostolus post longam totius capitis disputationem resolvit quaestionem, et dat propriam causam cur rejecti sint Judaei a justitia et salute, Gentes vero ad eam sint ascitae et electae: nimirum quia Judaei eam quaesierunt ubi non debebant, scilicet in operibus legis, non in fide Christi, ubi eam posuit Deus: hoc est enim quod subdit Apostolus.


Versus 32: Non Ex Fide, Sed Quasi Ex Operibus

32. QUARE? QUIA NON EX FIDE, SED QUASI EX OPERIBUS — supple, justitiam quaesierunt Judaei; Gentes vero fidem Christi amplexae sunt, et per hanc fidem quaesierunt et invenerunt veram justitiam. Hic versiculus cum sequenti diligentissime notandus et perpendendus est: directe enim Nota: Cum ait Paulus, « quasi ex operibus, » quasi, non est similitudinis, nec comparativum, sed assertivum. Adde quasi sonare praesumptionem vel fastum: praesumebant siquidem Judaei sibi propter opera legis deberi justitiam, sed falso.


Versus 33: Ecce Pono in Sion Lapidem Offensionis

33. OFFENDERUNT ENIM IN LAPIDEM OFFENSIONIS (in Christum), SICUT SCRIPTUM EST: ECCE PONO IN SION LAPIDEM OFFENSIONIS, ET PETRAM SCANDALI. — Citat Paulus Isaiae XXVIII, 16 et VIII, 14. Cap. XXVIII, sic habet Isaias: « Ecce ego mittam in fundamentis Sion, » id est Ecclesia, quae in Pentecoste coepit in Sion, « lapidem angularem. » Cap. vero Isaiae VIII, sic habet: « Timorem ejus (scilicet regis Syriae Rasin) ne timeatis, neque paveatis: Dominum exercituum sanctificate (id est glorificate, sperando in eum, illique placendo et obediendo, sicque vobis eum conciliando); ipse (sit) pavor vester, et ipse terror vester (tum passive, quem ut terribilem revereamini; tum active, qui faciat vos regi Syriae et hostibus terribiles), et erit vobis sanctificationem, » q. d. Dominus credentes et sperantes in se sanctificabit, et ut sanctos suos proteget, eritque eis quasi sanctuarium et asylum. Hoc enim significat Hebraeum מקדש micdas. « Incredulis autem ex duabus domibus, » hoc est, ex duobus regnis, puta Juda et Israel, sive duarum et decem tribuum Israel, erit « in lapidem offensionis, » in quem impingant. Dicent enim: Deus noster non est tam potens et fortis, quam putabamus, non potest liberare nos, itaque ab hoste conteremur. Est metaphora ab iis sumpta, qui per viam incedentes, in lapides quos non vident, pedibus impingunt.

Allegorice Apostolus hic haec verba Isaiae de Christo explicat. Nam Christus Judaeis fuit lapis offensionis; quia videntes Judaei Christi humilitatem, paupertatem, mortem, noluerunt eum agnoscere Messiam, offensi ejus abjectione; exspectabant enim Messiam, quasi filium Davidis et Salomonis opulentum et magnificum, qui eadem pompa regali veniret et Judaeos ditaret et bearet. Sed iste modus, utpote nimis carnalis, non placuit Deo. Hinc alium modum justificandi et salutis elegit, scilicet proponere Christum pauperem et crucifixum mediatorem, ut per eum justitiam et salutem speremus, cum mille alios modos eligere potuisset. Et sic originaliter et remote est electionis Dei, proxime vero et immediate est culpa Judaeorum, quod ipsi sunt rejecti a justitia et salute. Sicut e contrario, obedientia et fides in Christum in Gentibus causa est quod ipsae sint acceptae et electae ad justitiam et salutem.

Nota: idem hic est « lapis offensionis, » et « petra scandali. » Augustinus tamen, in Psal. XXV, haec duo distinguit: Christus, inquit, in vita fuit lapis offensionis, in quem sua incredulitate impegerunt Judaei; post resurrectionem vero fuit eisdem petra scandali, quando ut gravis petra cecidit supra Judaeos, eosque per Titum et Vespasianum contrivit.

OMNIS QUI CREDIT IN EUM, NON CONFUNDETUR. — Citat Paulus Isaiae XXVIII, 16, ubi pro « non confundetur, » Interpres noster vertit, « non festinet, » scilicet fidelis, volens sibi statim Christum ab Isaia et Prophetis promissum exhiberi; sed exspectet patienter, quia certissime ego Deus promissionem meam de Christo complebo. Septuaginta vero, et ex iis S. Petrus, I epist. II, 7, et Paulus hic vertunt, « non confundetur, » scilicet tum hic, tum in die judicii, q. d. Qui credit in Christum, non confundetur, non pudefiet, sua fide et spe non frustrabitur; sed certo videbit et assequetur ea quae de Christo credidit et speravit, scilicet justitiam et gratiam in hac vita, et salutem ac gloriam in futura. Hoc enim sensu dixit Apostolus cap. V, quod spes in Christum non confundat.

Atque hoc idem est, quod significat Isaias dicens: « Qui crediderit in eum (Christum), non festinet, » q. d. Fidelis non discurrat huc illuc, ad quaerendum et videndum Christum, uti solent discurrere homines anxii et metu trepidi. « Non festinet » ergo idem est ac si dicat, « non trepidet: » non enim confundetur, sed certo consequetur rem a se creditam et speratam. Itaque in verbo « festinet » est metalepsis. Simili modo loquitur Virgilius de apibus:

Illae intus trepidae rerum per cerea castra Discurrunt.

Qui enim trepidant, festini huc illucque discurrunt, uti faciunt apes.