Cornelius a Lapide

Romanos X


Index


Synopsis Capitis

Eam causam repulsae Judaeorum a justitia, quam coepit dare cap. praeced. vers. 30, puta Judaeorum infidelitatem in Christum, hoc cap. persequitur et perurget Apostolus. Unde primo, usque ad vers. 12, justitiae legis opponit et anteponit justitiam Dei, eamque sitam esse docet in fide Christi.

Secundo, a vers. 12, ad finem ostendit Deum ad hanc fidem et justitiam vocasse, non solos Judaeos, sed omnes Gentes, ac proinde eis praedicari debuisse Evangelium, idque probat testimonio Isaiae, Davidis et Mosis.

Denique vers. ultimo, ex Isaia probat Deum vocare Judaeos ad Christum, sed eos Christo nolle credere, eique contradicere.


Textus Vulgatae: Romanos 10:1-21

1. Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. 2. Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. 3. Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. 4. Finis enim legis, Christus ad justitiam omni credenti. 5. Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. 6. Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum? id est Christum deducere. 7. Aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. 8. Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus. 9. Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris, quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10. Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. 11. Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. 12. Non enim est distinctio Judaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 14. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? 15. Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! 16. Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? 17. Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi? 18. Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 19. Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. 20. Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis, qui me non interrogabant. 21. Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem.


Versus 1: Voluntas Cordis Mei et Obsecratio pro Judaeis

1. FRATRES, VOLUNTAS QUIDEM CORDIS MEI, ET OBSECRATIO AD DEUM, FIT PRO ILLIS (Judaeis) IN SALUTEM. — Pro voluntas graece est ευδοκια (eudokia), id est propensus animi affectus, et vehemens desiderium mihi est erga Judaeos, ut salventur. Unde oro et obsecro pro illis, idque, ne putent ipsi haec tristia de ipsorum repudio et repulsa a Christo me dixisse ex odio, sed potius ex commiseratione. Ita S. Chrysostomus, Theodoretus, Oecumenius.


Versus 2: Aemulationem Dei Habent, sed Non Secundum Scientiam

2. TESTIMONIUM ENIM PERHIBEO ILLIS, QUOD AEMULATIONEM DEI HABENT, SED NON SECUNDUM SCIENTIAM, — verum secundum errorem, q.d. Judaei zelum errantem pro lege Mosaica tuenda habent, putantque se agi zelo Dei, sed errant; quia vere contra Dei honorem et veritatem agunt, cum fidem et legem Christi, quae vera est lex Dei, oppugnant.


Versus 3: Ignorantes Justitiam Dei

3. IGNORANTES ENIM JUSTITIAM DEI, ET SUAM QUAERENTES STATUERE, JUSTITIAE DEI NON SUNT SUBJECTI. — «Justitiam Dei» Paulus intelligit eam, quae nos facit justos, non coram hominibus, sed coram Deo; quae sita est in reconciliatione hominis cum Deo, per fidem Christi, sicuti Judaeorum justitia sita erat in impletione legis coram hominibus. Unde eam Paulus vocat «justitiam suam,» id est ex suis et naturae viribus et legis operibus partam: huic enim opponitur «justitia Dei,» id est a Deo et Dei gratia proveniens. Pro «non sunt subjecti,» Graeca clarius habent, ουχ υπεταγησαν, non subdiderunt se illi, non obedierunt, q.d. Quia Judaei suam justitiam ex lege quaesierunt, hinc noluerunt se subdere fidei Christi, ac consequenter nec verae justitiae Dei. Hanc enim Deus in fide et obedientia Christi constituit. Unde sequitur:


Versus 4: Finis Legis Christus

4. FINIS ENIM LEGIS (est) CHRISTUS, AD JUSTITIAM OMNI CREDENTI. — Quaeres, quomodo finis legis sit Christus? Respondet primo S. Augustinus, quia Christus legis umbras implens eam terminavit et cessare fecit. Ita ipse lib. II Contra advers. legis et Prophet., cap. VII, et S. Gregorius, hom. 16 in Ezech.

Secundo, Chrysostomus et Photius: «Finis,» inquiunt, id est perfectio et consummatio legis est Christus, quia quod lex non potuit, scilicet justum facere hominem, hoc fecit Christus. Hebraeum enim כלה cala, perinde ut Graecum τελος (id est finis) tam consummationem, quam consumptionem significat.

Tertio, Anselmus: «Finis,» inquit, id est perfectio, legis est Christus, quia scilicet sine fide Christi, lex perfici et impleri non potuit, nec potest.

Quarto et aptissime, Theodoretus: «Finis,» id est, ut Syrus vertit, nob sache, hoc est scopus legis est Christus, quia tota lex ad Christum, quasi ad finem, terminum et scopum suum, refertur, tendit, ducit et vocat. Alludit hic eleganter et ingeniose Paulus in Hebraea voce תורה tora, id est lex, ad radicem ירה iara, id est jacere, sagittare, quasi lex sit sagitta, quae collimat in Christum, quasi scopum suum, idque «ad justitiam omni credenti,» ut scilicet per fidem Christi omnes credentes in eum justitiam assequantur. Fidem hic intellige non nudam et solam, sed quae se in proles spei, paenitentiae et bonorum operum, quasi mater foecunda porrigit et extendit, vide Can. 3.

Moraliter S. Augustinus, in Sentent., num. 106: «Finis, ait, fidelium Christus est, ad quem cum pervenerit currentis intentio, non habet quod possit amplius invenire, sed habet in quo debeat permanere.»


Versus 5: Qui Fecerit Justitiam Legis, Vivet in Ea

5. MOYSES ENIM SCRIPSIT (Levit. XVIII, 5), QUONIAM JUSTITIAM, QUAE EX LEGE EST, QUI FECERIT HOMO, VIVET IN EA. — Probat hic Apostolus id quod dixit, vers. 3, nimirum Judaeos, eo quod suam ex lege justitiam velint statuere, justitiae Dei, quae sola vera est justitia, non esse subjectos. Probat autem idipsum ex eo, quod justitia ex lege plane diversa, imo adversa et opposita sit justitiae Dei: tum quia hanc suam justitiam Deus constituit non in lege, sed in fide Christi; tum (quod proprie hic urget Apostolus) quia Moses justitiae legali et justis secundum legem promisit tantum vitam temporalem: Deus vero justitiae fidei, sive fidelibus suis justis promittit salutem et vitam aeternam.

Nota: «Facere justitiam quae ex lege est,» sive facere justitiam legalem, est facere et implere praecepta legis. Haec enim praecepta sunt justitiae legalis objectiva, id est sunt ipsum justum legale, sive justum et aequum, quod lex praescribit, quodque legaliter et civice observantem facit justum, ex eo, quod ipse se suae legi et regulae conformet. Hanc ergo «justitiam» legalem «qui fecerit homo, vivet in ea:» vita nimirum spirituali, per justificationem, inquit S. Augustinus, q.d. Paulus: Atqui lex sine fide Christi impleri non potest; ergo tacite monet et indicat lex ipsa, ut Christi gratiam flagitemus: hanc enim subsumptionem intelligendam hic et supplendam relinquere Apostolum, censet S. Augustinus, lib. De Spiritu et Littera, cap. XXIX. Sic fere explicat quoque S. Chrysostomus et Oecumenius.

Verum aptius Theodoretus, Ambrosius, Anselmus sic explicant, q.d. Paulus: Qui fecerit justitiam legis, puta justum, quod lege praescriptum est, hic vivet in ea; hoc est, hic non punietur morte, quam lex transgressoribus sui saepe intentat; vivetque vita temporali prospera, quam lex servantibus se promittit, Ezech. XX, Levit. XVIII. Supple hic alteram antitheseos partem, q.d. E contrario vero, qui fidem Christi amplexus fuerit, hic vivet vita justitiae in hoc mundo, et in futuro vivet vita salutis, gloriae et felicitatis aeternae. Hanc enim antithesim tacite Paulus significat hic et vers. 9.


Versus 6 et 7: Quis Ascendet in Caelum? Quis Descendet in Abyssum?

6 et 7. NE DIXERIS IN CORDE TUO: QUIS ASCENDET IN COELUM? ID EST CHRISTUM DEDUCERE: AUT QUIS DESCENDET IN ABYSSUM? HOC EST CHRISTUM A MORTUIS REVOCARE. — Nota: To id est, vel, ut graece est, τουτ' εστι, hoc est, hoc significat, explicat verba Deuter. XXX, 14, per significationem allegoricam, uti mox explanabo, q.d. Moses dixit: «Quis ascendet in coelum?» quod allegorice significat: Quis ascendet in coelum, Christum deducere? id est, ut e coelo Christum deducat? «Quis descendet in abyssum?» quod allegorice significat: Quis descendet in abyssum, Christum a mortuis revocare? id est, ut Christum a mortuis revocet? Subaudit enim Paulus (in sua allegoriae Mosis explicatione, quam subdit post, id est, et legenti repetendum relinquit τὸ quis descendet, et quis ascendet? Sic enim explenda est haec ejus sententia: Quis ascendet in coelum? id est quis ascendet in coelum, Christum deducere? Quis descendet in abyssum? id est quis descendet in abyssum, Christum a mortuis revocare?

Unde clare Syrus vertit: Quis scandit caelos, et Meschicho, id est Christum Messiam, deduxit? Quis descendit in abyssum inferorum, et eduxit Meschicho ex mortuis? Ubi nota, recte et clare Syrus vertit infinitivos Apostoli per praeterita, quia infinitivus Hebraeus ponitur vice omnium temporum. Sensus ergo est: Ne dicas, ad certitudinem fidei et ad justificationem opus est Christo praesente, ut eum videamus, ejusque aspectu et praesentia sanemur et justificemur; itaque ipse vel coelo, vel inferno revocandus est. Non putes hoc a te peti: propinquus enim et facilis justificationis jam modus est, si in Christum credas mortuum et resuscitatum, licet absentem; et corde ac ore idipsum profitearis, q.d. Ne dicas, o Judaee, legi assuete: lex Mosis nobis vicina est, et plana: fides et justitia Christi salutem quidem promittit, sed obscura est et remota; nam erras et falleris, non enim ita se res habet, quia, ut sequitur:


Versus 8: Prope Est Verbum, in Ore Tuo et in Corde Tuo

8. PROPE EST VERBUM (justitiae et salutis) IN ORE TUO, ET IN CORDE TUO: HOC EST VERBUM FIDEI, QUOD PRAEDICAMUS, — idque clarius verbis proxime sequentibus explicat Paulus. Hunc genuinum hujus loci esse sensum patet tum ex anteced. et seq., tum ex ipsis verbis Mosis, Deuter. XXX, 12, quae hic citat Paulus, quaeque paulo post hic transcribam.

Nota: Apostolus copia et vehementia sapientiae ac spiritus quasi abreptus, et in omnes partes sese versans, ut Judaeis fidem Christi persuadeat, eorum objectiones et difficultates discutiat et dispellat, parenthesim hanc interserit more suo, ut dixi Can. 38; nam antithesin versus praeced. de justitia Dei opposita justitiae legis, infra demum vers. 9 ponit et explet.

Aliter Chrysostomus hoc explicat, q.d. «Ne dixeris,» id est ne incredibilis tibi videatur incarnatio et resurrectio Christi, et, ut ait Theodoretus, ne sis nimis curiosus in iis scrutandis. Unde et Anselmus sic explicat: Ne dicas: Nemo in coelum ascendit, quia hoc est negare Christum ascendisse. Nec dicas neminem descendisse ad inferos, quia hoc est negare revocare Christum ab inferis, id est negare eum passum esse et descendisse ad inferos. Sic fere et Vatablus: Ne dicas, inquit, o Judaee incredule: Quis ascendet in coelum, hoc est Christum ex alto deducere? q.d. Dicere, Quis ascendet in coelum? est velle Christum e coelo in terram evocare, et affirmare eum nondum ad nos descendisse. Quis descendet in abyssum, ut inde afferat ad nos Evangelium? id est Christum, est mortuis revocare, q.d. Dicere, Quis descendet in abyssum? est affirmare Christum a morte et inferno, in quem moriens descendit, nondum resurrexisse.

Sed haec omnia coactiora sunt et implicatiora. Longe coactius haec torquent Beza et Calvinus, cum sic explicant: Ne dicas: Quomodo justificabor, ut ascendam in coelum, evadam infernum? quia Christus in coelum conscendit, ut tibi viam sterneret eo ascendendi; atque descendit ad inferos, ut te inde liberaret. Hic enim sensus everti verba Apostoli et Mosis. Illud enim, quis descendet, ut alia taceam, optantis est et ambientis, non fugientis, aeque ut το quis ascendet. Primus ergo sensus planissimus est et aptissimus.

Citat hic Paulus Deuter. XXX, 13. Ubi nota: Pro «quis descendet in abyssum?» Moses habet, «quis transfretabit mare?» quia Paulus non tam citat litteram et verba Mosis, quam allegorice tantum alludit ad dicta Mosis: unde non per omnia verbum verbo reddit. Hinc nota secundo: Licet Cajetanus, Adamus, Pererius, Toletus putent Mosem ad litteram loqui de Christo et Christi justitia; referunt enim haec ejus verba ad paenitentiam, de qua eodem cap. egerat Moses, vers. 1: paenitentia enim et dilectio Dei, ac consequenter peccatorum venia, ipsaque justitia sine fide Christi haberi non potest; tamen longe planius est, ut non litteraliter, sed allegorice tantum alludat Apostolus ad Mosen. Moses enim ad litteram, sive in sensu litterali loquitur non de Christo ejusque Evangelio, sed de lege data Judaeis, ut patet eum intuenti. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius, Abulensis, Soto.

Idque rursum patet ex eo quod ibidem subdit Moses: «Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum; ut diligas Dominum, etc., benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam;» quae verba Mosem ad Judaeos suos loqui clarissimum est. Quae ergo hisce verbis Moses praemittit, dicens: «Mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum; nec in coelo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad coelum ascendere, ut deferat illud ad nos, ut audiamus atque opere compleamus? neque trans mare positum, ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est? Sed juxta te est sermo valde in ore tuo, et in corde tuo,» id est habes legem ad manum, ut in corde, id est memoria et mente, eam rumines et ore proloquaris: haec, inquam, fidelibus optime conveniant. Aeque enim, imo magis ad manum est omnibus jam Evangelium et fides Christi, quam olim fuerit lex Mosis: ita ut fidem hanc omnes facillime corde, id est mente, complecti, et ore proloqui, itaque justificari et salvari possint. Unde sequitur:


Versus 9: Si Confitearis in Ore Tuo et in Corde Credideris

9. SI CONFITEARIS IN ORE TUO DOMINUM JESUM, ET IN CORDE TUO CREDIDERIS QUOD DEUS ILLUM SUSCITAVIT A MORTUIS, SALVUS ERIS: — «Salvus eris,» scilicet a peccato, et consequenter a morte ac damnatione, per beatam et gloriosam cum Christo resurrectionem. Sive, «salvus eris» hic inchoate per justificationem, complete vero salvus eris in coelo per glorificationem. Haec enim est duplex salus, quam Christus nobis attulit. Hinc patet, fidem justificantem non esse specialem, qua credam mihi in particulari remissa esse per Christum peccata. Apostolus enim non docet, illud esse objectum fidei, esseque credendum, sed hoc, quod scilicet Christus resurrexit a mortuis.

Nota: Ut quis justificetur, non solam Christi resurrectionem, sed plura alia debet credere de Patre, de Spiritu Sancto et de ipso Christo, scilicet, quod ipse pro nobis sit factus homo, quod sit crucifixus, quod descenderit ad inferos, quod sit Filius Dei, redemptor, etc. Apostolus tamen solum hic ponit resurrectionis Christi articulum, quia ille quasi terminus caeteros praesupponit et complectitur, et difficillime a Judaeis, qui Christum occiderant, credebatur; quem si crederent, factum suum ipsi retractarent, paeniterent, et omnia de Christo credenda crederent. Vides ergo Apostolum cum uni rei salutem nostram tribuit, alias res aeque necessarias ad justitiam et salutem non excludere: sic, nimirum, cum ipse fidei justitiam tribuit, non excludit spem, timorem, paenitentiam, charitatem. Vide Can. 3.


Versus 10: Corde Creditur ad Justitiam

10. CORDE CREDITUR AD JUSTITIAM, ORE AUTEM CONFESSIO FIT AD SALUTEM. — q.d. Fides cordis valet et necessaria est ad acquirendam justitiam; professio vero fidei, quae fit ore, valet et necessaria est ad justitiam hanc conservandam et augendam, et consequenter ad salutem aeternam promerendam et consequendam.

Nota: «In corde,» id est mente et voluntate: licet enim fides sit actus intellectus, tamen ob ejus inevidentiam actusque difficultatem, necessarius est concursus et imperium piae voluntatis, quae intellectui imperet, ut tam obscura et difficilia credat; eoque actus hic fit liber et meritorius. Cor ergo hic et voluntatem et intellectum significat. Sic cor pro mente et intellectu capitur Eccli. cap. XXI, vers. 29: «In ore fatuorum, cor illorum; et in corde sapientium, os illorum.» Et Osee VII, 11: «Factus est Ephraim quasi columba seducta, non habens cor.» Sic dicitur:

Cor sapit, et pulmo loquitur, fel commovet iram,
Splen ridere facit, cogit amare jecur.

Veteres enim putabant, mentis et sapientiae sedem, aut certe fontem esse in corde; uti est irae in felle, amoris in jecore.

Hinc patet necessitas bonorum operum. Apostolus enim non solam fidem, sed etiam professionem fidei (quae utique heroicum est fortitudinis et pietatis opus) quasi ad salutem necessariam, hoc loco requirit. Hoc telum et argumentum ut defugeret quidam Illyricanus in colloquio Altenburgensi, hanc Apostoli sententiam ita vertit, Ore confessio fit de salute; sed imperite et inepte. Sicut enim corde creditur non de justitia, sed ad justitiam: sic et ore confessio fit non de salute, sed ad salutem; hoc enim exigit antithesis Apostoli, et hoc significat Graecum εις, scilicet, in, vel ad, non autem, de.

Secundo, hanc versionem repugnare Apostolo, patet ex voce enim, quae dat causam praecedentium, cur scilicet dixerit: «Si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris, salvus eris.» Hujus enim sui dicti rationem et causam Apostolus mox subdit dicens: «Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.» Ex hac enim propositione recte sequitur: ergo «si corde credideris et ore confitearis, salvus eris.» Quis non videt hic utrobique tam in antecedente, quam in consequente salutem non soli fidei, sed etiam professioni fidei tribui, ipsamque aeque ac fidem salvare, et salvos nos facere.

Nota secundo: Hanc propositionem Apostoli licet invertere et transponere hoc modo: «Corde etiam creditur ad salutem, et ore quoque confessio fit ad justitiam;» antequam enim quis adultus baptizetur et justificetur, ore profiteri debet fidem Christi. Aptius tamen Apostolus fidei cordis tribuit justitiam, professioni vero oris salutem: quia fidei et paenitentiae proprie respondet justificatio, professioni vero salus, uti patet in Martyribus, qui per fidei professionem, salutem et gloriam aeternam adepti sunt. Adde, Apostolus justitiam et salutem fere pro eodem accipit. Est enim justitia salus inchoata, et salus est justitia completa; suntque haec duo connexa: justitia enim justum perducit ad salutem. Unum ergo sub alio intelligit Apostolus, ut patet ex sequentibus. Sic cap. seq. vers. 5, ait reliquias Israel salvas factas, id est justificatas esse. Denique hinc S. Augustinus, lib. I De Fide et Symbolo, docet fidem exigere officium non tantum cordis, sed et linguae, scilicet fidei professionem.

Ita S. Gordius martyr, cum ob fidem Christi damnatus esset ad rogum, multique ei condolentes flerent, dixit: «Nolite flere super me, sed super inimicos Dei, qui ignem nobis parant, sed sibimet gehennae incendia thesaurizant. Ego pro nomine Domini mille mortes, si necesse sit, adire paratus sum.» Cumque alii instarent, ut Christum ore saltem negaret, corde retineret: «Lingua, inquit, quam Christi beneficio retineo, adduci non potest, ut auctorem suum neget. Corde credimus ad justitiam, ore ad salutem confitemur.» Ergo vultu alacri in ignis supplicium volens se immisit. Testis est S. Basilius, serm. De Gordio Martyre.

Sic Eleazarus sub Antiocho jussus porcinam contra legem comedere, cum amici aliam carnem ei afferrent, ut simularet eam esse porcinam, eamque comedens mortem evaderet: «Non, inquit, aetati nostrae dignum est fingere, ut multi adolescentes propter meam simulationem decipiantur. Nam etsi in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam. Quamobrem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo; adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar,» II Machab. VI, 24.


Versus 11: Omnis Qui Credit in Illum Non Confundetur

11. DICIT SCRIPTURA (Isaiae XXVIII, 16): OMNIS QUI CREDIT IN ILLUM, NON CONFUNDETUR, — non pudefiet, non frustrabitur sua fide et spe, sed justitiam et salutem speratam omnino assequetur. Hebraeum est לא יחיש lo iachis, id est non festinabit, hoc est non confundetur: pudibundi enim dum confunduntur, festinant ut abeant, seque abscondant prae pudore. Forte pro lo iachis, Septuaginta legerunt לא יבוש lo iabos, id est non confundetur. Hic clarum est sub fide professionem quoque fidei, ac consequenter bona opera intelligenda esse. Vult enim probare Apostolus id quod dixit, scilicet: «Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.» Id probat ex Isaia, qui dicit: «Omnis qui credit in illum (Christum), non confundetur.» Ergo cum ait: «Omnis qui credit,» subaudi, et qui ore profitetur, quique obedit Christo, hic non confundetur, sed salvus erit. Tam enim Apostolo hic probandum est, professionem fidei, quam fidem ipsam requiri ad justitiam et salutem. Sic vulgo dicimus, si credideris huic advocato, causam obtinebis: si credideris, id est si illi obediveris, si ejus consilium secutus et executus fueris. Vide Can. 3 et 4.


Versus 12: Non Est Distinctio Judaei et Graeci

12. NON EST DISTINCTIO JUDAEI ET GRAECI. — Urget Apostolus in verbis Isaiae vocem omnis, q.d. Omnis sive Judaeus, sive Graecus, qui credit in Christum, hic salvus erit. Deus enim in negotio justitiae et salutis non distinguit, non curat, an Judaeus sis, an Graecus, id est Gentilis. Dicit hoc contra Judaeos, qui sibi solis justitiam, curam et amicitiam Dei arrogabant. Transit ergo hic Apostolus a priori capitis parte (qua hucusque probavit veram justitiam consistere in fide et obedientia Christi, ideoque Judaeos Christo incredulos a justitia excidisse) ad alteram partem, qua probat Gentium vocationem. Sanxit enim decrevitque Deus, ut Gentes fideles Judaeis incredulis exclusis succederent in Dei Ecclesia, justitia et salute.


Versus 13: Quicumque Invocaverit Nomen Domini

13. IDEM EST DOMINUS OMNIUM, DIVES IN OMNES QUI INVOCANT ILLUM. — «Dives,» id est affluens, liberalis, munificus, et copiose suas gratias suaque dona elargiens. Est metalepsis.

QUICUMQUE INVOCAVERIT NOMEN DOMINI, SALVUS ERIT. — Vides salutem, quam vers. 11 tribuit fidei, hic tribui invocationi Dei. Quicumque ergo invocaverit Deum prout oportet, scilicet cum debita fide, spe, contritione et charitate, hic salvus erit. Alioqui enim certum est Turcas, haereticos et improbos Christianos, etiamsi Deum invocent, non salvandos, sed damnandos esse. Porro hanc sententiam citat Paulus ex Joele, II, 32.

Nota: Apostolus hic opponit Dei invocationem fidei internae. Unde sub invocatione professionem, gratiarum actionem, laudem, votum, sacrificium, juramentum omnemque externum cultum Dei intelligit: sicut eumdem intelligit nomine juramenti, Psal. LXII, 12 et alibi. Est synecdoche.


Versus 14: Quomodo Invocabunt in Quem Non Crediderunt?

14. QUOMODO ERGO INVOCABUNT, IN QUEM NON CREDIDERUNT? — Torquent haec Novantes contra invocationem Sanctorum: Si, inquiunt, in Sanctos non credimus, sed in Deum, quomodo eos invocabimus? Respondeo: Vox ergo significat hanc sententiam referri et inferri ex praecedenti sermone Joelis, qui habet: «Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.» Hic ergo repetendum est το nomen Domini, hoc modo: «Quomodo invocabunt nomen Domini, in quem non crediderunt?» q.d. Quomodo invocabunt Deum, quasi Dominum et auctorem salutis omnisque boni, in quem non credunt? Sic enim solus Deus invocatur a fidelibus in Ecclesia, scilicet quasi Dominus et auctor salutis eorum. Nam alioquin etiam vox invocari hominibus tribui, cum eorum opem imploramus, patet Isaiae XXXIV, 12; Osee VII, 11. Et sic Sanctos invocamus, non quasi auctores, sed quasi opitulatores et intercessores nostros apud Deum.

QUOMODO ERGO? — q.d. Si non solis Judaeis, sed omnibus sine discrimine Gentibus Deum invocantibus a Deo promissa est justitia et salus: ergo necessaria est omnibus fides, et fidei praedicatio. Nemo enim potest invocare Deum et Christum, in quem non credit. Nemo autem credere potest, nisi ei annuntietur et praedicetur quid credendum sit, quidque credi velit et jubeat Deus. Sensim enim et gradatim eo tendit Apostolus, ut ostendat, non solis Judaeis, sed et quibusvis Gentibus (Deo ita ordinante) praedicandum esse Evangelium, ut non mirentur Judaei, si ipse Paulus non Judaeorum, sed Gentium sit Apostolus, praedicator et doctor.

Nota secundo: Pulchre hic Paulus describit ordinem justificationis, sive ordinem rerum, quibus pervenitur ad justitiam et salutem. In hoc enim ordine primo, est missio praedicantium; secundo, ipsa Evangelii praedicatio; tertio, audientium fides; quarto, eorumdem invocatio et cultus Dei; quinto, salus, tum praesens, scilicet justificatio a morbo peccati, tum futura, scilicet liberatio a morte et corruptione per gloriam coelestem.

Nota: Apostolus hanc interrogationem educit quasi consequentiam ex versu praeced. Ibi enim dixit: «Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit;» ex illa propositione hic infert: «Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt?» q.d. Si, ut salvi sint homines, debent invocare Deum Salvatorem, ergo prius in eum credere eumque agnoscere debent, tanquam suum salvatorem. Nemo enim invocat eum, in quem non credit, quem non agnoscit, utpote a quo nihil opis vel auxilii sperat.

Interrogatio ergo haec: «Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt?» resolvenda est in negationem hoc modo, q.d. Ergo necesse est credere in Deum, ut eum invocent, quia nemo potest invocare Deum, in quem non credit. Si ergo generalis est, omnibusque Gentibus communis haec Dei invocatio, erit pariter iisdem et fides fideique praedicatio communis. Destruit hic Paulus errorem Judaeorum, qui uti sibi solis justitiam, ita et fidem et praedicationem Evangelii arrogabant. Contrarium enim hic ipse docet, nimirum omnibus Gentibus praedicandum esse Evangelium, ut credant et justificentur ac salventur; «quia Deus dives est in omnes qui invocant illum:» si in omnes, ergo tam in Gentes quam in Judaeos.


Versus 15: Quam Speciosi Pedes Evangelizantium

15. QUOMODO CREDENT EI QUEM NON AUDIERUNT? QUOMODO AUTEM AUDIENT SINE PRAEDICANTE? QUOMODO VERO PRAEDICABUNT, NISI MITTANTUR? — Est climax, sive elegans et nervosa gradatio, qua, ex eo quod Deus per Joelem omnibus se invocantibus salutem promiserit, colligit Apostolus omnibus Gentibus praedicandum esse Evangelium. Probat autem sic: Deus est dives in omnes, vultque omnes salvare; atqui salvari non possunt nisi Deum invocent, invocare non possunt nisi in eum credant, credere non possunt nisi ejus praecones audiant, audire non possunt nisi praecones praedicent, praedicare hi non possunt nisi mittantur; ergo a primo ad ultimum colligendum est, quod Deus qui vult omnium Gentium salutem, voluerit et decreverit mittere praecones suos, puta Apostolos, ad omnes Gentes, ut eis praedicent Evangelium, per quod ipsae credant, justificentur et salventur.

Nota το quomodo praedicabunt, nisi mittantur? utique non a rege aut civili magistratu, sed a Deo, qui ministros suos mittit, ut vocet homines ad fidem, justitiam et regnum suum; hoc enim solius est Dei. Hinc patet neminem esse audiendum, nisi legitime mittatur ad praedicandum a Deo, ut satis patet ex Isaia, quem citat hic Apostolus. A Deo, inquam, vel proxime et immediate, et tunc opus est miraculis, vel signis supernaturalibus, quibus is qui mittitur, hominibus probet se mitti a Deo; vel mediate, ut nimirum mittatur a Christi vicariis et successoribus, scilicet Pontificibus et Episcopis, uti ordinarie fit ex institutione Christi. Vide dicta cap. 1, vers. 1.

Subdit Apostolus: SICUT SCRIPTUM EST (Isaiae LII, 7): QUAM SPECIOSI PEDES EVANGELIZANTIUM PACEM, EVANGELIZANTIUM BONA! — Sensus est: quam pulcher, suavis et gratus erit adventus et discursus annuntiantium Evangelium, ejusque bona et laeta nuntia, scilicet pacem cum Deo, gratiam, justitiam et salutem! seu: quam grati et accepti erunt auditoribus suis Apostoli, haec bona hominibus per totum orbem annuntiantes et evangelizantes! Est synecdoche; pes enim pro homine ponitur: pedes ergo evangelizantium sunt homines, puta Apostoli discurrentes et evangelizantes per totum orbem.

Notat pulchre Toletus Apostolorum pedes posse laudari, primo, a velocitate, qua celerrime discurrerunt per totum orbem; secundo, a fortitudine; tertio, a munditia; sed quarto et maxime a specie; quia non armis, non minis, sed specie et pulchritudine, id est suavitate sanctissimae vitae et doctrinae, efficaciter hominum mentes ad fidem traxerunt, quin et reges, philosophos et Barbaros, hominesque sceleratissimos converterunt, idque toto mundo et brevissimo tempore, quod ingentis miraculi instar est. Species ergo haec pedum significat splendorem sapientiae, doctrinae, virtutis et pietatis Apostolorum. Et hujus rei symbolo docet Origenes Christum lavisse pedes Apostolorum in ultima coena, tumque impleri coepisse hoc Isaiae vaticinium.

Nota: In Isaia pro quam speciosi, hebraice est נאוו ma navu: quod Toletus et aliqui alii vertunt, quam desiderabiles et concupiscibiles sunt pedes evangelizantium! ut to navu sit niphal a radice אוה ava, id est affectavit, desideravit, concupivit. Verum doctiores Hebraei censent נאוו navu non esse niphal, sed cal; idque ita esse patet ex eo, quod littera nun in navu habeat camets, uti verba in cal habent. Si enim esset niphal, deberet habere chiric vel patach. Rursum id patet ex Septuaginta, S. Hieronymo, Pagnino, Aria et aliis passim qui vertunt, quam pulchri et speciosi pedes! Radix ergo נאוו navu est נוה nava, quae uti litteris, ita et significatione affinis est, et alludit ad radicem אוה ava. Sicut enim ava significat desiderare et concupiscere, ita nava significat esse amoenum, jucundum, decorum, formosum, pulchrum, volupe, gratiosum, quodque invitat et adblanditur, allubescit et incitat ad concupiscendum; ac proinde nava recipit saepe litteram aleph, ut significetur ista relatio et mutua benevolentia, qua res pulchra et amoena excitat sui cupidinem et desiderium, ac vicissim cupido et desiderium fertur et rapitur in rem pulchram et amoenam.

Tales ergo fuerunt pedes Apostolorum, ipsique Apostoli, qui sua gratia, decore et venustate eloquii ac morum mundo fuerunt grati, accepti, concupiti et desiderati, omnesque in sui et Christi amorem et reverentiam rapuerunt.

Septuaginta, pro quam speciosi, vertunt ως ωρα, id est sicut hora super montes, pedes annuntiantis auditum. Vocabulo ωρα, ait S. Hieronymus, significatur tempus, pulchritudo, cura, sollicitudo evangelizantium. Unde Tertullianus, lib. IV Contra Marcion., cap. xiii, legit: «Adsum dum hora est, in montibus, ut evangelizans auditionem pacis.» Idem vero, lib. V Contra Marcion., cap. ii, legit, «quam tempestivi pedes evangelizantium pacem!» S. Cyrillus, ωραια accipit pro vere, q.d. Sicut ver, quod post hiemem pura luce fulget super montes, homines exhilarat, omnes agros et montes versicoloribus complet floribus, et facit omnia vernantia mira amoenitate; sic Christi et Apostolorum adventus omnia fecit vernare et florere coelestibus virtutibus et ornamentis. Ita Cyrillus. Unde S. Ambrosius, epist. 11 ad Irenaeum, secundum Septuaginta legit, tanquam maturitas in montibus, atque sic explicat: «Christus nobis, inquit, tanquam maturitas advenit, ut nihil acerbum, nihil immaturum in nostris consiliis sit, nihil immite, nihil asperum in operibus ac moribus.» Et Tertullianus, lib. V Contra Marcion., cap. v, legit, «quam maturi pedes evangelizantium bona!»

Verum mihi omnino verisimile est, jam olim corruptos esse codices Septuaginta; videntur enim ipsi pro ως ωρα, uti corrupte jam legimus, vertisse ως ωραιοι, quam speciosi. Sic enim habent Hebraea, et S. Paulus hic, qui sequi solet Septuaginta. Hujus quoque rei indicium est, quod Tertullianus alias legat, dum hora est; alias, quam tempestivi, vel, quam maturi pedes. Ubi satis insinuat quaedam exemplaria Graeca legisse ως ωραια, quaedam ως ωρα, indeque ipse falsus est, putans ωραια ab ωρα deductum et corruptum esse, ac significare tempestivos, vel maturos, cum significet speciosos et pulchros, ut patet ex Hebraeo.


Versus 16: Domine, Quis Credidit Auditui Nostro?

16. SED NON OMNES OBEDIUNT EVANGELIO. — Occurrit Paulus objectioni. Dicet enim quis Judaeus: Si tam speciosi sunt pedes et voces Apostolorum, cur tam multi eis non credunt, cur Judaei plerique eos explodunt? Respondet Paulus, causam esse, quod multi suis vitiis, aut suo judaismo affixi, nolint credere et obedire Evangelio, ideoque oculos, aures et animum avertant ab hac specie et pulchritudine Evangelii et evangelizantium.

ISAIAS ENIM DICIT. — Probat hic Paulus non omnes credere Evangelio, ex Isaia, qui cap. LIII, vers. 1, dicit: «Domine, quis credidit auditui nostro?» q.d. Domine, quam pauci crediderunt nostrae praedicationi!

Nota: το enim significat hic causam non rei, sed sermonis, sive propositionis. Dat enim causam non incredulitatis et inobedientiae Judaeorum, sed veritatis et certitudinis propositionis, sive cur haec propositio et assertio Pauli, «non omnes obediant Evangelio,» sit vera, certa et infallibilis. Praedictio enim Isaiae, qua inobedientiam et incredulitatem Judaeorum praedixit, non fuit causa hujus inobedientiae et incredulitatis; sed fuit causa cur haec propositio vere et certo asseri possit, nimirum quod Judaei sint increduli et inobedientes. Hoc enim praedixit Isaias, vel potius Spiritus Sanctus, qui falli aut fallere nequit. Simile est, si dicam: Hic homo est homicida, nam idipsum testantur Petrus et Paulus; hoc enim testimonium non est causa cur hic homo sit, sed cur vere asseri et vocari possit homicida.

DOMINE, QUIS CREDIDIT AUDITUI NOSTRO? — hoc est, sermoni nostro, quem scilicet nos Apostoli a Deo et Christo audivimus: ita Ambrosius; aut potius, ut Chrysostomus, quem ipsi a nobis evangelizantibus audierunt: sequitur enim, «ergo fides ex auditu.» Loquitur Isaias in persona Apostolorum, q.d. Pauci admodum ex Judaeis crediderunt nostro sermoni nostraeque evangelizationi. Est hebraismus; שמעה schemua enim, id est auditus, ponitur pro praedicatione, quae auditur, tanquam actus pro suo objecto. Vide Can. 30.


Versus 17: Fides ex Auditu

17. ERGO FIDES EX AUDITU: AUDITUS AUTEM PER VERBUM CHRISTI. — Infert Paulus ex verbis Isaiae citatis suam propositionem, quam proposuit vers. 14, scilicet neminem posse fide credere, nisi prius id quod credendum est sibi proponi et praedicari audiat. Hoc probat ex Isaia, qui ait: «Domine, quis credidit auditui nostro?» Inde enim sequitur, quod fides qua credimus Christo et Evangelio, sit ex auditu: auditus autem sit «per verbum Christi,» puta per praedicationem Apostolorum, qui quasi legati missi a Christo, ejus verbum praedicant.

Minus recte aliqui sic explicant: «Per verbum Christi,» id est, inquiunt, ex mandato Christi, qui Apostolos mittit, ut praedicent, itaque Gentes audiant Evangelium.


Versus 18: In Omnem Terram Exivit Sonus Eorum

18. SED DICO, NUMQUID NON AUDIERUNT? — To sed idem valet quod jam vero, vel quin vero. Instat enim et perurget Apostolus id quod dixit, scilicet fidem esse ex auditu, et auditum esse per verbum Christi, q.d. Dixi fidem debere nasci ex auditu, auditum autem debere nasci ex praedicatione verbi Dei et Christi: jam vero, vel quin vero, dico et interrogo: Numquid non de facto hunc auditum habuerunt, numquid non audierunt Evangelium omnes gentes? q.d. Omnino audiverunt, nam «in omnem terram exivit sonus eorum.» Hisce enim omnibus probat Apostolus, contra Judaeorum opinionem, Gentibus praedicandum esse Evangelium.

Nota primo: το audierunt, id est partim audierunt, partim audient, uti mox clarius ostendam. Rursum, «audierunt,» supple, non Judaei, ut aliqui volunt, sed Gentes; de his enim sequitur: «in omnem terram exivit sonus eorum.» Nam de Judaeis subdit vers. 19: «Numquid Israel non cognovit?»

Nota secundo: Haec opinio, quod Judaeis solis praedicandum esset Evangelium salutis, quodque ipsi soli essent vocandi a Messia ad ejus regnum et Ecclesiam, non autem Gentes, ita insedit Judaeorum animis, ut et S. Petrus et Apostoli quandoque dubitarint, ut patet Actor. X, an Gentibus liceret praedicare Evangelium; idque primo, quia Abrahae et semini ejus, non autem exteris, promissus erat Messias; secundo, quia hactenus soli Judaei habuerant Ecclesiam Dei: unde eam transferendam esse ad Gentes videbatur incredibile; tertio, quia Judaei Gentes quasi idololatras et incircumcisas oderant, easque hac gratia omnino indignas esse censebant.

ET QUIDEM (graece μενουνγε, id est atqui, ut vertit Vatablus et Erasmus. Simile vidimus cap. IX, vers. 20), q.d. Atqui, vel imo vero, David Judaeus licet, testatur omnes gentes audivisse praedicationem Evangelii, cum Psal. xviii, ait:) IN OMNEM TERRAM EXIVIT SONUS EORUM.

Quaeres, quis sit hujus versiculi Davidici sensus litteralis; et an de facto hoc tempore, quo haec Paulus scripsit, vox et praedicatio Apostolorum exiverit in omnem terram, et in omnes gentes?

Primo, S. Chrysostomus et Theophylactus putant praedicationem Evangelii factam esse apud omnes gentes ante excidium Hierosolymae per Titum. Huic sententiae favet quod de S. Thoma Apostolo (teste S. Stapletono in ejus Vita) scribunt veteres, eum plurimis et remotissimis, etiam Indiae populis evangelizasse. Unde et Emmanuel Nobrega, Societatis nostrae in Brasilia Provincialis, scribit in Brasilia extare in ripa fluminis vestigia pedum hominis sancti, qui ut infideles se persequentes effugeret, super fluvium ambulavit et pertransiit, eumque ab incolis vocari Zome, qui non videtur esse alius quam S. Thomas. Rursum clarius est quod scribit P. Nicolaus Trigautius in Expedit. Sinens., lib. I, in fine, S. Thomam convertisse Sinenses, idque constare ex Breviario Chaldeo Ecclesiae Malabaricae S. Thomae, quod sic habet: «Per D. Thomam Sinae et Aethiopes conversi sunt ad veritatem.» Unde et Episcopus Ecclesiae Malabaricae se vocare solet «metropolitam Indiae et Chinae.» Denique Josephus Acosta, De Novo orbe, lib. I, cap. XI, docet Indias veteribus fuisse cognitas. Christus enim suos Apostolos misit per totum orbem, Matth. xxviii, 19: «Euntes, ait, docete omnes gentes;» cui praecepto obedientes ipsi, post Christi ascensionem inter se orbem diviserunt, et quisque provincias et gentes sibi assignatas adiit et convertit. Hoc de plerisque et potioribus eo tempore provinciis verum est, non tamen universim de omnibus omnino. Quocirca:

Secundo, negat hoc S. Chrysostomi dictum Augustinus (Epist. 80 ad Hesychium), Anselmus, Origenes et alii. Idque recte negari patet ex regionibus et populis Indiae Occidentalis, ac quotidianis in ea Hispanorum navigationibus, quibus hoc seculo novae gentes plurimae et maximae, hactenus incognitae, repertae sunt, quae nihil de Christo et Evangelio audierunt.

Tertio, Ambrosius et S. Thomas dicunt quod ad omnes gentes olim pervenerit fama Evangelii, licet non praedicatio, nec fundatio Ecclesiarum. Sed hoc non satisfacit, nec videtur verum, uti navigationum, de quibus jam dixi, experientia constat.

Alii sic explicant: «In omnem terram,» scilicet Romanis subjectam, et nobis nostroque orbi cognitam, exivit sonus et praedicatio Evangelii.

Verum respondeo et dico Psaltem, Psal. xviii (ut patet ex ipsis ejus verbis planis et apertis), ad litteram loqui de coelis materialibus, qui per universum orbem sua pulchritudine, motu, magnitudine, stellarum varietate, splendore, influentiis enarrant et enarrabunt semper gloriam Dei: in sensu tamen allegorico, quem maxime intendit hic Spiritus Sanctus, loquitur Psaltes de Apostolis eorumque praedicatione.

Coeli ergo, qui enarrant gloriam Dei, non litteraliter, uti vult Toletus et alii, sed allegorice sive symbolice, sunt Apostoli aliique praecones Evangelii: horum sonus exivit partim, partim exibit in omnem terram. Paulatim enim impletum est, et etiamnum impletur hoc Davidis vaticinium. Praeteritum ergo hic ponitur pro futuro, prophetico more, ob rei futurae certitudinem: quod enim Prophetae futurum praedicunt, tam certo fiet ac si jam factum esset. Hisce enim omnibus tantum probat Apostolus, ut dixi, non solis Judaeis, sed omnibus Gentibus praedicatum aut praedicandum quandoque esse Evangelium.


Versus 19: Numquid Israel Non Cognovit?

19. SED DICO (q.d. Quin vero, vide dicta vers. 18): NUMQUID ISRAEL NON COGNOVIT? — scilicet Gentibus etiam praedicandum esse Evangelium. Licet enim hoc scire nolit et invideat, scire tamen debuit et potuit ex Mose et Isaia, qui hoc praedixerunt, uti patet ex eorum verbis, quae hic cito et subnecto. Ita Origenes, q.d. Adeo verum est Gentibus praedicandum esse Evangelium, ut idipsum futurum Prophetae Judaeis praedixerint, ideoque Judaeis hoc ipsum cognitum est aut esse debet. Aliter hoc exponit S. Chrysostomus, ita scilicet, q.d. Paulus: Numquid Israel non audivit doctrinam Evangelii? numquid non ejus vim et efficaciam cognovit? q.d. Omnino audivit, omnino cognovit, sed sua pertinacia et obstinatione non vult illi credere illique obedire.

Verum priorem sensum esse genuinum, patet ex sequentibus Mosis et Isaiae verbis, quibus significant Judaeos ex Gentium vocatione ad invidiam concitandos esse.

PRIMUS MOSES DICIT (Deuter. XXXII, 21): EGO AD AEMULATIONEM VOS ADDUCAM (hoc est ego Deus vos, o Judaei, qui repellitis Evangelium, ad iram et invidiam concitabo) IN (id est per) NON GENTEM (illis ipsis Gentibus, quae non me, sed sua idola quaerere, consulere et colere solebant. Per Apostolorum ergo praedicationem) IN (id est per) GENTEM INSIPIENTEM (puta per Gentiles, qui hactenus insipienter vixerunt, et stulte adorarunt idola), IN IRAM VOS MITTAM, — bilem et invidiam jam dictam vobis commovebo, q.d. Ego Deus per Christum et Apostolos vocabo ad salutem homines viles, puta Ethnicos, Paganos et Barbaros, quos ne gentis quidem appellatione dignamini, o Judaei, sed belluas potius, vel canes, soletis appellare. Unde vos verecundati ad imitationem eorum provocemini, si sani et sapientes sitis; sin minus, ad aemulationem et indignationem concitemini, uti re ipsa futurum praevideo et praedico. Ita S. Hieronymus ad Fabiolam, tract. de 42 mansionibus Hebraeorum in deserto, mansione ultima.


Versus 20: Inventus Sum a Non Quaerentibus Me

20. ISAIAS AUTEM AUDET, — audacter et libere loquitur, non veritus suorum offensionem. Nam propter haec et similia libere et animose a se dicta et prophetata serra dissectus est Isaias a Manasse et Judaeis, ut habet certissima traditio Hebraeorum, ait S. Hieronymus (in Isaiam, lib. XV, in fine). Idem tradit et canit Tertullianus (Contra Marcionem, lib. III), dicens:

«Quem (Isaiam) populus sectum ligno, sine labe repertum, Immeritum demens crudeli morte peremit.»

Ex eo quod Tertullianus ait sectum ligno, colligas Isaiam lignea serra dissectum fuisse, itaque ligneae crucis Christi typum praetulisse.

INVENTUS SUM (id est inveniar: prophetice enim ponitur praeteritum pro futuro, per cognitionem, fidem, amorem, sequelam et cultum) A NON QUAERENTIBUS ME (puta a Gentibus, quae antea non me, sed idola sua quaerere, consulere et colere solebant. Per Apostolorum ergo praedicationem) PALAM APPARUI IIS, QUI ME NON INTERROGABANT, — puta illis ipsis Gentibus, quae non me, sed suum Jovem, Martem, Venerem consulebant et interrogabant.


Versus 21: Tota Die Expandi Manus Meas

21. AD ISRAEL AUTEM DICIT. — Nota: To ad Israel Erasmus vertit, contra Israel; sed melius alii vertunt, de Israel autem dicit: hoc enim saepe significat Hebraeum אל el, cui respondet Graecum et Latinum ad. Sic Hebr. cap. 1, vers. 7, dicitur, «Ad angelos (hoc est de angelis) dicit;» imo אל el potest accipi pro lamed dativi. Unde Syrus vertit, לאיסראל lisrael, id est Israeli autem dicit.

TOTA DIE EXPANDI MANUS MEAS AD POPULUM NON CREDENTEM, ET CONTRADICENTEM. — q.d. Toto tempore, quo ego Christus cum Judaeis versatus sum, sed maxime in cruce, ait Theodoretus in Isaia LXV, expandi et quotidie expando manus meas, quasi profundens in eos mea munera, ut eos ad me alliciam, eosque in sinum fidei ac gratiae meae recipiam; apud Judaeos enim totam vitam docendo insumpsit Christus, plurimaque miracula fecit ipse et Apostoli; ut taceam oracula Scripturae per quae assidue Deus ad Christum eos vocavit et vocat, Christumque eis demonstravit et demonstrat. Sed frustra: Judaei enim Mosi suo praefidentes, et judaismo suo affixi, Christum agnoscere nolunt, ait S. Chrysostomus, Ambrosius, Origenes et alii.