Cornelius a Lapide

Romanos XI


Index


Synopsis Capitis

Docuit Paulus cap. IX et X, Gentes per fidem ad justitiam et salutem adscitas, Judaeos vero ob infidelitatem ab eadem repulsos esse: nunc ad Judaeorum solatium monet Gentes, ne Judaeorum incredulitati et repulsae indignentur et insultent; sed potius eis compatiantur et condoleant, utque eos ad sui imitationem provocent; idque,

Primo, quia non omnes Judaei sunt increduli et rejecti: nam ipse Paulus et alii, quasi reliquiae Israel salvae factae sunt.

Secundo, vers. 8, quia etsi plures excaecati sint, tamen eorum caecitas salus est Gentilibus. Nam Judaeorum incredulitas causa fuit cur praedicatio Evangelii, justitia et salus deflexerit ad Gentes.

Tertio, vers. 16, quia Judaei sanctorum patriarcharum sunt filii, in quibus ipsi Deo quasi consecrati et sanctificati sunt.

Quarto, vers. 17, quia Gentes, quae erant quasi oleaster paganismi, per gratiam insertae sunt in oleam Judaeorum, puta in Ecclesiam Dei, a qua facile per infidelitatem, superbiam et inobedientiam rursum excidere possunt.

Quinto, vers. 23, quia Judaei, si recedere velint a sua infidelitate, rursum inserentur suae oleae, id est Ecclesiae.

Sexto, vers. 25, quia in fine mundi, cum plenitudo Gentium intraverit, tunc omnis Israel credet, et salvus fiet.

Septimo, vers. 30, quia ipsae etiam Gentes ante Judaeos fuerunt incredulae, et neglectae a Deo, uti nunc Judaei, increduli et neglecti sunt. Unde, vers. 32, concludit dicens: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. Atque hanc vicissitudinem et successionem Judaeorum et Gentilium in obsequio et Ecclesia Dei admirans, exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei!


Textus Vulgatae: Romanos 11:1-36

1. Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin. 2. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura: quemadmodum interpellat Deum adversum Israel? 3. Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. 4. Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. 5. Sic ergo et in hoc tempore, reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. 6. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. 7. Quid ergo? quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt. 8. Sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. 9. Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. 10. Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. 11. Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est Gentibus, ut illos aemulentur. 12. Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium: quanto magis plenitudo eorum? 13. Vobis enim dico Gentibus: Quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, 14. si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. 15. Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quae assumptio, nisi vita ex mortuis? 16. Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. 17. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivae factus es: 18. noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. 19. Dices: Fracti sunt rami ut ego inserar. 20. Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. 21. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. 22. Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. 23. Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. 24. Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii, qui secundum naturam inserentur suae olivae? 25. Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes): quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret, 26. et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. 27. Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. 28. Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, charissimi propter patres. 29. Sine poenitentia enim sunt dona, et vocatio Dei. 30. Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: 31. ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. 32. Concludit enim Deus omnia in incredulitate: ut omnium misereatur. 33. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! 34. Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? 35. Aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? 36. Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen.


Versus 1: Dico Ergo: Numquid Deus Repulit Populum Suum?

1. DICO ERGO: NUMQUID DEUS REPULIT POPULUM SUUM. — Nota: To dico ergo phrasis est Apostoli, qua utitur, cum sibi aliquid objicit, uti hic facit. Sensus ergo est, q.d. Dixi cap. IX et X, Judaeos repulsos esse a Deo et a justitia, Gentes vero ad eam ascitas; verum ergone Deus plane repulit populum suum, puta Judaeos omnes? Respondet, Absit. Nam et ego sum Judaeus et Israelita, fidelis tamen et Christianus; tales quoque sunt Apostoli, multique alii, ex Judaeis credentes. Non ergo repulit Deus absolute populum suum, sed tantum eos, qui Christo credere nolunt.


Versus 2: Non Repulit Deus Plebem Suam, Quam Praescivit

2. NON REPULIT DEUS PLEBEM SUAM, QUAM PRAESCIVIT. — Nota to praescivit, quod primo, S. Chrysostomus sic explicat, q.d. Deus non repulit totam plebem Judaeorum, sed eos vocavit ad Ecclesiam, quos praevidit fore dignos. Hoc si de prima vocatione ad fidem et gratiam intelligatur, Pelagianum est; sin de secunda vocatione ad justitiam intelligatur, sanum est et orthodoxum: de secunda ergo hac vocatione explicandus est S. Chrysostomus.

Secundo, Oecumenius: Praescivit, inquit, Deus Judaeos ante Gentes, quia Judaei ante Gentes vocati sunt ad Christum, illique crediderunt. Hos ergo Deus praescivit, id est scivit esse suos suamque plebem, antequam Gentiles vocaret, et sciret esse suos.

Tertio, S. Augustinus, lib. II De Bono perseverantiae, cap. XVIII: « Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit: » hoc est, inquit, quam praedestinavit, quam scilicet ab aeterno decrevit ad se trahere, suamque facere. Unde alii sic explicant: « quam praescivit, » id est, quam praedilexit, quamque multis olim beneficiis affecit.

Quarto, planius et simplicius, « non repulit Deus plebem suam, quam praescivit, » id est, quam praevidit Christi fidem et gratiam sponte sua complexuram, foreque fidelem, ideoque fore plebem suam. Vide dicta cap. VIII, vers. 29.

AN NESCITIS IN ELIA QUID DICIT SCRIPTURA? — « In Elia, » hoc est de Elia. Est hebraismus: bet enim ponitur pro de; vel in Elia, hoc est in historia Eliae, III Reg. XIX, ubi Elias apud Deum queritur, eumque interpellat adversum Israelitas, puta adversum Achab, regem Israel, ejusque uxorem Jezabel, eorumque asseclas, dicens:


Versus 3: Domine, Prophetas Tuos Occiderunt

3. DOMINE, (Israelitae) PROPHETAS TUOS OCCIDERUNT, ALTARIA TUA SUFFODERUNT. — « Altaria, » scilicet in excelsis locis et collibus Deo vero erecta. Unde haec altaria vocantur Excelsa in Scriptura. Quae licet lege Deuter. XVI, 2, vetita essent ac proinde pie ab Ezechia et Josia eversa sint, tamen impium erat evertere ea ex odio cultus divini, verique Dei, uti fecerunt Achab et Jezabel idololatrae.

[Ecclesia] spectabilis erat et florens in Juda, id est in duabus tribubus, ubi sub Josaphat, rege fideli et pio, publice templo, sacrificiis et caeremoniis Deus verus colebatur, quo qui vere fideles erant, se recipiebant, quasi ad fidei et religionis oraculum et asylum, et hoc est quod Dominus dicens: « Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, » significat, dum subdit: « In Israel, » id est in Samaria, non autem in Juda; de eo enim non loquitur.

Licet ergo concederemus, in Israel defecisse tunc Ecclesiam, inde tamen non sequitur eam omnino defecisse, quia perstitit in Juda. Dicat nunc Lutherus, si ante sua tempora Lutherani fuerint et latuerint in Saxonia, Germania, Gallia, ubi Gentium aut terrarum visibiles et spectabiles fuerint, ut eo se recipere possent, qui veram fidem, religionem et Ecclesiam aut sectabantur, aut inquirebant? Ubi fuit Ecclesia Lutheri ante Lutherum, quae a Luthero nomen et exordium sumpsit? sane ibidem fuit, ubi fuit Lutherus antequam nasceretur.

Tertio, in ipso Israel, id est Samaria, Ecclesiam tempore Eliae non defecisse, sed multos habuisse veri Dei cultores, patet ex eo, quod paulo ante ex iis Jezabel plurimos occiderat Prophetas, ex quibus adhuc superstites erant Elias, Eliseus, Michaeas, Abdias, dispensator ipsius Achab et Jezabelis, et alii centum Prophetae, quos abscondit Abdias jam dictus, ne occiderentur a Jezabele, ut patet III Reg. XVIII, 4, aliique insuper Prophetae, de quibus fit mentio III Reg. XX, 22, 28 et 35. Quod ergo dicit Elias ad Deum: « Prophetas tuos occiderunt, et ego relictus sum solus; » subaudi, solus qui publice et intrepide oppono me Baal et Jezabeli: alii enim Prophetae, ne occiderentur, latebant, sicut latebant pontifices et sacerdotes tempore Decii et Diocletiani. Ex laicis vero multo plures tunc fuisse fideles in Israel, patet ex verbis Domini: « Reliqui, inquit, mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. » Denique totus Israel paulo ante sub Davide et Salomone, verae fidei et Dei cultor fuerat, sed sub Jeroboam multi cum eo ad idololatriam vitulorum desciverunt.

Nota contra Novantes nuper ex tenebris natos, hunc locum pro conservatione et duratione Ecclesiae. Nam graviter hic errant, primo, Melanchthon, qui Locis communibus, cap. De Ecclesia, docet tempore Eliae Ecclesiam constitisse in solis Elia, Eliseo et paucis sacerdotibus. Secundo, Calvinus, qui in praefatione Institutionum ex hoc Eliae loco probare nititur, Ecclesiam posse deficere. Tertio, alii Novantes, qui haec Ecclesiae suae invisibili, id est non existenti ante Lutherum et Calvinum, adaptant, quasi fuerint ante ipsos aliqui Lutherani, qui eamdem fidem docerent, quam postea Lutherus et Calvinus docuerunt; sed pauci, quales fuerunt tempore Eliae, incogniti et absconditi.

Primo enim hoc gratis dicunt. Probandum enim eis est, tales revera fuisse. Dicant, quaeso, ubi, quando, sub quo rege vel Pontifice exstiterint? Nominent eos saltem nomine communi suae sectae, vel historicos proferant qui eos exstitisse testentur: sic enim in Israel fuisse veros deicolas tempore Eliae, licet Eliae incognitos, testatur sacra historia, lib. III Reg. XIX, quam citat hic Paulus.

Secundo, licet Ecclesia Dei, cum persecutionem a Jezabele pateretur in Israel, id est in Samaria, ibidem paucos haberet fideles, eosque latentes, vel absconditos; tunc tamen eadem Ecclesia spectabilis erat et florens in Juda...

Ostendat jam Lutherus, ostendat Calvinus qui ante sua tempora eamdem secum fidem per omnia docuerit; ostendat fidei suae continuationem, descensum et derivationem per singula saecula; ostendat quinam Patres singulis annorum centuriis docuerint in Eucharistia non esse verum corpus, sed tantum signum corporis Christi, Pontificem Romanum esse Antichristum, Sanctos non esse invocandos, non esse liberum arbitrium, non operum merita, solam fidem justificare, Deum esse auctorem omnium operum tam malorum, quam bonorum.

Hactenus id praestare, imo promittere ausus fuit nemo, ne ipsi quidem Centuriatores Magdeburgenses: nimirum haec est causa, quae eos in has angustias compellit, cogitque eo confugere, ut dicant Ecclesiam errare et deficere posse, imo defecisse per tot annorum centurias, quot a S. Gregorio (tunc enim aiunt Ecclesiam defecisse, et Antichristum in ea praesidere coepisse) ad Lutherum interfluxerunt. Durum est telum necessitas. Itane Christus per tot saecula sponsam suam Ecclesiam deseruit? Itane fefellit promissionem suam datam Matth. XVI: « Tu es Petrus, et super hanc petram (id est super hunc Petrum, ut habet Syrus, et Petri in cathedra Romana successores) aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam? » Itane concidit Ecclesia, templum et domus Dei, quam Apostolus, I Tim. cap. III, ait esse « columnam et firmamentum veritatis; » quam Prophetae docent esse regnum aeternum Christi? Itane per tot saecula delituit invisibilis Ecclesia, quae est magistra fidei, doctrix veritatis; quam Isaias, cap. II, docet esse montem in vertice montium, et elevatum super omnes colles; quam Christus in dubiis et difficultatibus adiri et audiri jubet, Matth. XVIII: « Dic, inquit, Ecclesiae: si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi ethnicus et publicanus? » Deus per suam bonitatem aperiat oculos omnium errantium et miserorum, qui a Luthero et Calvino, eorumque asseclis decepti, quasi oves errantes a caula Ecclesiae se segregarunt, ut Ecclesiam priscam et stabilem, Catholicam et Apostolicam, Romanam scilicet, videant, agnoscant et ad eam quasi matrem amantissimam postliminio recurrant, cum eaque in gratiam et mutuum amplexum redeant. Amen.

Dixit hoc Elias moerens, afflictus et ex moestitia pusillanimis, aestimans omnia perdita esse et longe deteriora quam revera erant: unde pusillanimitatem ejus pariter et errorem corrigit hic Dominus, dicens:

ET EGO RELICTUS SUM SOLUS, ET QUAERUNT ANIMAM MEAM.


Versus 4: Reliqui Mihi Septem Millia Virorum

4. RELIQUI MIHI SEPTEM MILLIA VIRORUM, QUI NON CURVAVERUNT GENUA ANTE BAAL. — q.d. Ne putes, o Elia, te solum Dei superesse cultorem; reliquos vel esse occisos, vel ad Baal deflexisse. Ecce septem millia mea providentia et gratia conservavi, et a nece et ab idololatria; qui me aeque colant, ut tu. Sic etiam hoc tempore Christi et Pauli reliquias Judaeorum mihi meoque cultui, et Ecclesiae conservavi, scilicet eos, qui fidem Christi amplexi sunt. Itaque verbum reliqui proprie significat, reservavi mihi in famulos, cultores et amicos, scilicet eos qui noluerunt adorare Baal. Haec enim antithesis optime accommodatur scopo Apostoli, qui est ostendere, etiamsi repulerit Deus a justitia et gratia plerosque Judaeos, quia incredulos in Christo, paucos tamen ex iis sibi, suo cultui et amicitiae servasse, scilicet eos, qui Christo crediderunt. Rursum per verbum reliqui Deus suae gratiae virtutem ostendit et innuit. Non enim ait: Ipsi se reliquerunt, sed, Ego reliqui, graece kateleipsa, hebraice hisharti, id est reservavi; quia licet ipsi etiam servarint se, tamen potius a Dei gratia servati sunt; virtus enim gratiae in opere bono potior est liberi arbitrii concursu. Ita S. Augustinus, lib. De Bono perseverantiae, cap. XI.

SEPTEM MILLIA. — Hoc est multa millia: Septenarius enim numerus significat multitudinem, et Hebraeis est familiaris, propter sabbatum; sicut septem et denarius propter decalogum, ait S. Hieronymus in cap. IV et LIV Isaiae. Sic Eccles. XI, 2, dicitur: « Da partem septem, » hoc est multis pauperibus, « nec non et octo, » id est multo pluribus. Sic I Reg. II, 5, in Hebraeo habetur: « Donec sterilis peperit septem, » quod noster Interpres vertit, « donec sterilis peperit plurimos. »

QUI NON CURVAVERUNT GENUA ANTE BAAL. — Graece est femininum tê Báal, scilicet eikoni, hoc est imagini Baal. Nisi malis dicere, a Jezabele, femina Tyria, Astartem, deam Tyriorum, Israelitis ad cultum fuisse propositam, quasi Baal feminam. Baal enim Hebraeis generale deorum nomen est. Verum facillime et solidissime dici potest, hic, uti et alibi, mendum irrepsisse in textum Graecum, et pro restituendum esse masculinum . Sic enim Interpres noster et veteres legisse videntur. Blasphemat hic Beza, dum ait Catholicos curvare genua ante Baal, cum B. Virginem et Sanctos invocant, eamque communi omnium gentium voce vocant « Dominam nostram: » Baal enim Hebr. significat dominum; sed usu gentium significat Deum, qui summus omnium est dominus. Nemo autem B. Virginem ut Deum invocat: cur autem non liceat eam vocare « Dominam nostram, » cum cives ita vocent reges et principes, famuli suos heros, imo Beza Calvinum vocet suum dominum et magistrum?


Versus 5: Reliquiae Secundum Electionem Gratiae

5. SIC ERGO ET IN HOC TEMPORE RELIQUIAE (hoc est pauci Judaei, credentes Christo; pauci, inquam, prae innumeris incredulis, ita ut ex tanta incredulitate et clade videantur hi pauci esse tantum reliquiae, et reliqui), secundum electionem gratiae (id est gratuitam), SALVAE FACTAE SUNT, — id est justificati sunt. Non enim agit hic Paulus de electione immediata ad gloriam, vel ad primam gratiam et fidem, sed de electione ad justitiam, uti initio cap. IX ostendi. Justitia enim est salus a peccato, estque salus inchoata, quae perficietur in coelesti gloria. Electio ergo haec Dei, est dilectio Dei, de qua dixi cap. IX: « Jacob dilexi, » quam et alio nomine ibidem miserationem vocavit, dicens: « Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. »

Nota, huic electioni gratiae non repugnare consensum liberi arbitrii, ejusque liberam acceptationem gratiae, nec etiam fidem, poenitentiam aliasque liberas hominis dispositiones ad justitiam: hae enim omnes nullum meritum, nullam efficaciam, nullum jus proprie dictum homini tribuunt ad justitiam. Sed his omnibus positis merae est electionis Dei et gratiae, quod tales justificet, non alios qui istis carent, ut diserte ait Apostolus cap. IV, vers. 5, et ex eo Concilium Tridentinum, sess. V et VI.

Utrumque ergo verum est, et utrumque vere responderi potest, si quaeras, cur fidelis poenitens justificetur prae infideli poenitente? Respondebo primo, quia ipse se disposuit, hic non. Respondebo secundo, quia gratis Deus voluit illum justificare et acceptare illius dispositiones; non autem hunc, qui eis caret. Fides enim est dispositio ad justitiam, non sua natura aut naturali vi et efficacia, sed quia Deus ita voluit et constituit. Et juxta priorem responsionem videtur loqui S. Chrysostomus, cum ait Deum ad justitiam et salutem eligere hunc prae illo, quia hunc suae gratiae consensurum praevidit, non illum. E contrario S. Augustinus, juxta posteriorem sensum, quaerenti cur hic prae illo eligatur a Deo, respondet causam esse non humanum meritum, sed electionem et gratiam divinam. Utrumque enim verum est, eo sensu quem dixi.

Denique Apostolus hic tantum electionem gratiae opponit electioni ex operibus legis, vel naturae, ut patet ex sequentibus et ex tota epistola. Sub gratia ergo amplexum liberum gratiae, et eos qui per gratiam excitati sponte obediunt et subjiciunt se gratiae, intelligit. Liber enim amplexus gratiae est quaedam gratia: fit enim a gratia praeveniente et cooperante. Unde et ipsi fideles et Sancti qui gratiae obediunt, filii gratiae sunt et nuncupantur. Fusius idipsum docet hic Toletus, notat. 4.

Dices: tò salvae non legit S. Augustinus, et in Graeco tantum est leimma gegonen, id est reservatio facta est.

Respondeo: reservatio, supple salvatorum, id est eorum qui salvi facti sunt, ut vertit Noster, hoc est eorum qui justificati sunt, facta est per electionem gratiae justificantis.

Si tamen cum nonnullis ex S. Augustino hanc reservationem, aeque ut tò reliqui, sive reservavi vers. praecedenti, velis extendere, et accipere de gratia vocante et praeveniente, quasi per hanc facta sit ista reservatio salvandorum, id est justificandorum: respondeo etiam hoc vere posse dici, scilicet divinae electionis et gratiae vocantis esse, quod hi conversi sint, non illi: quia licet utrique physice aequalem habuerint gratiam vocantem, haec tamen gratia cum libero arbitrio in his operata est conversionem, non in illis, id est hi virtute gratiae se converterunt, non illi; quod enim hi se converterunt, virtus et efficacia fuit gratiae, qua usum et cui cooperatum fuit liberum arbitrium, prout exigebat gratia, et prout intendebat Deus gratiam hanc tribuens: quod vero alii noluerint converti, liberi arbitrii fuit malitia. Justificati ergo suam justitiam, licet libere a se acceptatam, gratiae tribuere debent; perinde ac pauper divitis gratiae tribuit, quod ejus pane sustentetur, non autem sibi hoc arrogat, licet ipse panem a divite oblatum libere debeat acceptare et comedere, si ex eo sustentari velit. Haec enim ejus acceptatio nihil habet laudis, nihil illustre, praesertim si comparetur cum liberalitate et liberali donatione divitis.


Versus 6: Si Gratia, Jam Non Ex Operibus

6. SI AUTEM (haec electio est gratiae, ut dixi, ideoque ipsa est) GRATIA, JAM NON EX OPERIBUS, — q.d. Si haec electio ad justitiam, ipsa scilicet justificatio, fit ex Dei gratia, ergo non obtingit nobis ex merito operum nostrorum. Opera hic intelligo legis naturae, imo et fidei; quatenus nimirum tales, non haec hominis opera sunt, quia dispositiones fidei, spei, poenitentiae, uti actus humani sunt, nec habent meritum, nec efficaciam justificandi; sed tantum ex gratuita Dei ordinatione disponunt hominem ad justitiam, uti dixi.

Ex ultimis hisce verbis perperam intellectis quidam argumento a contrariis ducto, ita concluserunt: Si dispositiones fidei, spei, poenitentiae, uti actus hominis sive humani sunt, non habent meritum nec efficaciam justificandi, sed tantum ex gratuita Dei ordinatione; ergo iidem actus spei, etc., considerati uti actus hominis sunt, id est uti sunt actus solius naturae et liberi arbitrii seclusa gratia, esto ex se non habeant meritum nec efficaciam justificandi, illud tamen habent ex gratuita Dei ordinatione. Ex ea ergo actus hominis pure naturales, sine gratia, merentur saltem de congruo justificationem, ad eamque hominem disponunt. Verum hic est error semipelagianorum, censentium solam naturam per bonum liberi arbitrii usum nos disponere ad gratiam, quem semper detestatus sum. Mentem ergo meam explico: Dum dico, actus hominis, vel actus humani, non excludo, sed includo gratiam. Clarum enim est actus fidei, spei, poenitentiae non posse elici ab homine nisi per gratiam: sed posita gratia, quodque homo ex gratia illos libere eliciat, dico hos actus humanos nec ex gratia, nec ex cooperatione hominis proprie mereri justificationem, vel ad illam dare jus et meritum homini; sed quod ad justificationem sint dispositiones, ad eamque dirigantur et ducant, totum id esse gratuitae Dei ordinationi, beneplacito et liberalitati tribuendum, quia scilicet Deus ita statuit.

Id me voluisse vidissent, si considerassent verba mea ultima, scilicet tò uti dixi, nam vers. 5, p. 187, col. 2, ex adverso verborum jam citatorum, § Nota, « huic electioni gratiae non repugnare, » etc., ita diserte scribo mentemque meam explico.

Igitur actus fidei, spei, poenitentiae plene considerati, uti scilicet manant tam ex gratia quam ex libero arbitrio, ex se non tribuunt jus vel meritum ad justitiam, sed ex gratuita, duntaxat Dei ordinatione illos acceptante, itaque gratis statuente, disponunt ducuntque ad justitiam. Haec est veritas, haec mens mea.

Porro, quod ibi et alibi dispositionem distinguo a merito, id facio ex communi Theologorum phrasi et sententia, qui dicunt docentque actus fidei, spei, timoris, etc., esse dispositiones ad justificationem, non autem eam mereri, scilicet proprie de condigno. Esto enim de congruo eam mereantur, tamen meritum hoc exile est et restrictum, nec absoluti et rigidi nomen meretur.

Denique justificatio dupliciter sumitur, scilicet primo, formaliter: formalis autem justificatio fit, cum Deus homini infundit gratiam justificantem et charitatem; secundo, dispositive, cum scilicet per actus fidei, spei, timoris poenitens se praeparat et disponit ad justitiam, gratiam et charitatem. Jam cum Apostolus ait, nos sine operibus gratis justificari, nonnulli cum S. Augustino, epist. 105, tò justificari accipiunt secundo modo, q.d. Quod homo conciliat actus fidei, spei poenitentiae, quibus se disponit ad justitiam, id habet non ex se suisque naturae viribus; sed gratis, id est ex gratia Dei praeveniente. Nec ego nego huc extendi posse verba Apostoli; sed tamen assero ea proprie ab Apostolo dici de justificatione formali. Id ita esse, diserte, fuse et ex professo docet Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. VIII, ut mirum sit nonnullos dixisse de alia justificatione loqui Concilium, de alia Apostolum. Et ipse Apostolus, cap. III, vers. 21: « Nunc autem, inquit, sine lege justitia Dei manifestata est, etc. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi. » Et vers. 24: « Justificati gratis per gratiam ipsius, etc., propter remissionem praecedentium delictorum: ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore; ut sit ipse justus, et justificans eum, » etc. Et cap. IV, 3: « Credidit Abraham Deo: et reputatum est illi ad justitiam. » Et vers. 7: « Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. » Haec omnia formalem justificationem et justitiam significant. Pluribus idipsum confirmavi initio cap. IX.

ALIOQUIN GRATIA JAM NON EST GRATIA. — Calumniatur Kemnitius detractum esse in nostris codicibus, quod habetur in Graecis, scilicet ei de ex ergôn, ouk eti esti charis, epei to ergon, ouk eti estin ergon, id est, si vero ex operibus, jam non est gratia: alioquin opus, jam non est opus. Et ita legit Cajetanus et Theophylactus, sed hoc non legunt Origenes, Chrysostomus, Ambrosius et alii, imo Erasmus ait esse superfluum. Et sane nostra Latina lectio brevior et nervosior, ideoque verior est. Nota, tò ex operibus semper hic significat meritum operum: hoc enim solum opponitur gratiae, sive gratuitae donationi et electioni.


Versus 7: Quod Quaerebat Israel, Hoc Non Est Consecutus

7. Quid ergo (supple, dicemus, et ex dictis hucusque concludemus? nimirum id quod sequitur) QUOD QUAEREBAT ISRAEL (justificari, scilicet ex meritis operum legalium), HOC NON EST CONSECUTUS; ELECTIO AUTEM CONSECUTA EST, — id est electi secundum gratiam ex Judaeis, puta Judaei qui Christi fidem et gratiam amplexi sunt, hi electi a Deo ad justitiam, eam consecuti sunt. Abstractum ponitur pro concreto, nimirum electio pro electis, juxta Can. 30.

CAETERI VERO (Judaei scilicet, non electi, sed rejecti et repulsi a Deo et a justitia, ob suam incredulitatem) EXCAECATI SUNT, — proprie et directe a se suaque malitia, quia obstinate inhaeserunt legi Mosis, et Christi fidem contempserunt: indirecte vero a Deo eos deserente et dimittente suae infidelitati et obstinationi.


Versus 8: Dedit Illis Deus Spiritum Compunctionis

8. SICUT SCRIPTUM EST (Isaiae VI, 9): DEDIT ILLIS DEUS SPIRITUM COMPUNCTIONIS. — Dedit, permittendo, deserendo et occasiones praebendo, bonas quidem in se, sed quibus illi se magis indurarent suo vitio et culpa. Ita S. Augustinus, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius.

Quaeres, quis hic vocetur spiritus compunctionis? Primo, Anselmus per spiritum compunctionis intelligit spiritum impellentem ad malum, instar stimuli, qui compungens boves incitat ad cursum.

Secundo, Ambrosius intelligit dolorem Judaeorum ortum ex zelo judaismi, cum eum viderent aboleri per Evangelium.

Tertio, alii intelligunt spiritum aemulationis et invidiae Judaeorum in Christum et Christianorum multitudinem.

Verum nota: Citat hic Paulus Isaiae VI, 10, ut vult Origenes et Chrysostomus, vel potius et clarius, Isaiae XXIX, 10, ut censet Anselmus, ubi noster Interpres vertit: « Miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros; Prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. » Cujus loci sensus est hic: Deus vobis, o Judaei, velabit et operiet Isaiam et alios Prophetas, ne eos intelligatis. Ita Hieronymus et Cyrillus ibidem, ubi adverte: pro soporis, Hebr. est tardema, quod Theodotion vertit, ekstasin, id est mentis excessum; Aquila, karôphorôn, id est gravem somnum; Chaldaeus, spiritum erroris; Syrus, spiritum stupiditatis. Hebraeum tardema significat altissimum veternum, qui homini oculorum et aurium usum omnemque sensum adimit. Unde Septuaginta, quos sequitur hic S. Paulus, vertentes katanyxin, videntur hoc posuisse pro katanystazein, id est soporationem: nyx enim est nox, et nystazein, dormire significat. Ita Hesychius.

Narrat antiquitas Philosophum quemdam sapientissimum, cerebro lapide percusso, oblitum fuisse litteras, ita ut ne quidem legere sciverit. Et Grammaticum, qui cum asino, quo vectabatur, excidisset, accepto in cerebro vulnere, prorsus omnem Grammaticam oblitum. Et Hermogenem rhetorem, qui cum doctissimus suae aetatis esset adolescens, senem factum, omnia esse oblitum. Majus miraculum hic accidit, cum Deus Judaeorum legis doctores eminentissimos fecit stupidissimos, in poenam obstinationis suae in judaismo.

Verum noster Interpres, Chrysostomus, Theophylactus, Vatablus, Erasmus et alii proprie katanyxeôs vertunt, compunctionis. Sic Actor. II, 37, dicitur: « His auditis, compuncti sunt corde; » ubi Lucas in Graeco posuit idem hoc verbum katenygêsan. Excaecationem enim et obdurationem, quam Isaias per soporem et veternum significat, Septuaginta et Paulus per aliam metaphoram, scilicet per compunctionem, significaverunt: compunctio autem hic idem est quod transpunctio, et compungi idem est quod transpungi. Transpunctio haec significat excaecationem Judaeorum. Primo, quia cum oculus clavo aut cultro transpungitur, tunc effoditur et excaecatur; et cum auris cultro transfoditur et transpungitur, auditus extinguitur, et homo fit surdus; sic Judaei mentem habent expunctam, id est transpunctam, tum clavo invidiae in Christum et Christianos, tum clavo perfidiae et obstinationis, ut ea quae Christi, Dei, fidei Christianae ac salutis sunt, videre et audire non possint, perinde ac si oculos et aures mentis haberent transpunctas et transfossas, omnisque audiendi, videndi et intelligendi vis ac sensus in eis esset extinctus. Spiritus ergo compunctionis, id est transpunctionis, est obstinatio et livor, sive dolor et invidia a propria malitia et a daemone Judaeis aspirata et suggesta, quae quasi clavus terebravit, transpunxit et excaecavit eorum oculos et mentem.

Ubi nota: Sicut vehementia doloris sensum tandem superat et extinguit, ut homo vi doloris incidat in animi deliquium, fiat stupidus, insensibilis, imo subinde amens et demens; ita livor hic et dolor invidiae adeo vehemens fuit in Judaeis, ut eorum sensus, oculos, aures et mentem stupefecerit, feceritque eos insensibiles et quasi dementes in rebus fidei et salutis. Et hoc est quod ait S. Cyprianus, lib. I, epist. 3: « Judaei, inquit, transpunctae mentis alienatione dementes Dei praecepta contemnunt, medelam vulneris negligunt, agere poenitentiam nolunt, ante admissum facinus improvidi, post facinus obstinati, » q.d. Vehementia livoris et doloris et invidiae in Christum et Christianos, tanta fuit in Judaeis, ut eos alienarit a mente, feceritque quasi dementes, ut res Christianas ac divinas non magis capiant, quam saxa aut bruta, quae mente destituuntur.

Secundo, sicut cacabus aut vas cum transpungitur et pertunditur, nihil retinet aquae, aut alterius liquoris; et speculum cum transpungitur, speciem rei visibilis non retinet, sed quasi pertusum sinit eam effluere: ita Judaeorum aures, oculi et mens invidia et obcaecatione et transpuncta et pertusa nihil retinent, sed sinunt effluere quaecumque audiunt aut vident de Christo et Christianis. Unde oculos habentes non vident, et aures habentes non audiunt. Et hoc est quod S. Cyprianus, loco jam citato, addit et dicit: « Pertusa est illis mens, hebes animus, et sensus alienus a Deo, fide, poenitentia. »

Tertio, sicut clavus nummum aliquem transpungens, eumdem sibi inserit et affigit; ita invidia haec, perfidia et obstinatio in sua lege et judaismo, Judaeorum animos ita transpunxit et penetravit, ut eisdem quasi clavis trabalibus, videantur confixi et affixi, adeo ut a sua perfidia sint immobiles, ac consequenter excaecati in fide Messiae, omne lumen Scripturarum, omnem sensum rerum coelestium amiserunt. Compunctio ergo haec est pertinacia in sua perfidia, quae Judaeos penetravit, transpunxit, sibique immobiliter affixit. Sic explicant compunctionem hanc S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius. Vide quo hominem adducat livor, pervicacia, proprii judicii tenacitas et obstinata voluntas.

OCULOS UT NON VIDEANT, ET AURES UT NON AUDIANT. — Nota hic quinque signa et effectus obstinatae mentis.

Primum est caecitas animi, de qua Job cap. XII, vers. 25: « Palpabunt, ait, quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. » Et cap. XXIV, vers. 13: « Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus. »

Secundum est voluntaria surditas, Job XXI, 14: « Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. » Talis fuit Pharao dicens, Exodi V, 2: « Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus? nescio Dominum. » De utraque Isaias XLII, 18: « Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum; quis caecus, nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? »

Tertium est contemptus Dei et hominum, Proverb. XVIII, 3: « Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit: sed sequitur eum ignominia et opprobrium. » Vicissim talis a Deo contemnitur et despicitur, Proverb. I, 25: « Despexistis omne consilium meum: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis, advenerit. »

Quartum est incorrigibilitas, Eccles. VII, 14: « Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. » Huic connexa est impudentia et perfricta frons, Jerem. III, 3: « Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. » Prov. II, 14: « Laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. »

Quintum est stupor, Prov. XXIII, 34: « Eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo, et dices: Verberaverunt me, et ego non sensi. » Huic conjuncta est difficultas, et quaedam quasi impossibilitas resipiscendi. Jeremiae XIII, 23: « Si mutare potest Aethiops pellem suam, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. » Et cap. XVII, 1: « Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum. »


Versus 9: Fiat Mensa Eorum In Laqueum

9. Et David (Psal. LXVIII, 23): FIAT MENSA EORUM IN LAQUEUM, ET IN CAPTIONEM, ET IN SCANDALUM. — Primo, nonnulli haec sic explicant: Mensa, id est esca fellis et aceti, quam mihi Christo apparaverunt Judaei in cruce, tali et ipsi fruantur in obsidione sub Tito, et deinceps.

Secundo, Theodoretus in Psal. LXVIII: Mensa, ait, fiat laqueus, hoc est, laetitia eorum vertatur in tristitiam.

Tertio, S. Augustinus: Mensa fiat laqueus, hoc est, inquit, fides eorum fiat incredulitas et perfidia.

Quarto, S. Hilarius in eumdem Psal. LXVIII: Mensa fiat eis laqueus, hoc est, ait, sacrificia vetera eis obsint.

Quinto, mensa, hoc est agnus Paschalis, fiat Judaeis in laqueum, ut nimirum occasione paschatis omnes Hierosolymam conveniant, ibique a Tito obsideantur et capiantur: ita enim re ipsa evenisse narrat Josephus, lib. VII Belli, cap. XVII.

Sexto, planior et simplicior sensus est, q.d. Sicut aves et pisces esca hami, vel retis capiuntur: ita Judaeorum mensam, id est cibum, potum et omnem rerum temporalium affluentiam (usuris saepe partam) qua vita sustentatur et recreatur, Deus vertat Judaeis in exitium, ut iis superbiant, lasciviant, et Romanos provocent ad sui depraedationem et excidium; utque iis, utpote per usuram partis, et incentivis ad omnem luxum et fastum, sibi viam sternant ad infernum. Ita S. Chrysostomus.

Rursus, mensa spiritalis animae, ait Anselmus, Origenes et Cajetanus, scilicet mensa legis Dei et S. Scripturae, quas Judaei unas reputant delicias et summum suum bonum — fiat eis in scandalum et in retributionem, id est in poenam demeritorum, ut scilicet justo Dei judicio, quia ea abusi sunt, et quia ex ea Christum agnoscere noluerunt, jam inde mortem et excaecationem petant, unde vitam et lumen captabant.


Versus 10: Dorsum Eorum Semper Incurva

10. Et dorsum eorum semper incurva. — q.d. Magis magisque, o Deus, onera illos, eo modo quo potes, erroribus, scandalis, calamitatibus, servitute, ait Theodoretus, ut oneribus pressi, ceu silicernia curvati in terram, incedant.

Secundo, « dorsum eorum incurva, » hoc est, effice ut voluntas affectusque eorum curvati in terram lucro et terrae affigantur, nec adspiciant aut requirant bona coelestia. Sic Poeta dicit: O curvae in terris animae, et coelestium inanes! Tales jam videmus Judaeos.


Versus 11: Numquid Sic Offenderunt Ut Caderent?

11. DICO ERGO: NUMQUID SIC OFFENDERUNT, UT CADERENT? — q.d. Si haec dicta Davidis de Judaeis tam funesta, vera sunt; ergo Judaei in Christum, quasi in lapidem offensionis ita impegerunt et offenderunt, « ut caderent, » sine ulla spe resurgendi: hoc est, ut pleno et irreparabili casu elisi et attriti corruerint? Ita S. Chrysostomus et Theophylactus.

Objicit sibi (nam to dico ergo objicientis est, ut dixi vers. 1) hoc Apostolus, ad leniendam ruinae Judaeorum invidiam et acerbitatem. Unde respondet:

ABSIT. SED ILLORUM DELICTO (per delictum, ruinam et lapsum Judaeorum) salus est Gentibus, UT ILLOS AEMULENTUR. — q.d. Adeo non sprevit omnino Deus Judaeos, ut voluerit uti vocatione Gentium ad Judaeorum conversionem; ideo enim Judaeis, fidei obluctantibus, vocavit ad justitiam et salutem Gentes, et Apostoli ad Gentes suam praedicationem transtulerunt, ut Judaei Gentium sanctimoniam, ac dona fidei et gratiae Spiritus Sancti videntes, sancta quasi invidia excitarentur ad eos imitandos, fidemque Christi reciperent. Et hoc est quod ait, « ut eos aemulentur, » id est ut Gentes provocent « eos, » scilicet Judaeos, ad aemulationem et sui imitationem. Hoc enim est τὸ παρα idipsum significat Hebraeum קנא kinna, id est aemulari; et sic sumitur Graecum παραζηλóω, vers. 14. Ita Origenes, Chrysostomus, Theodoretus et Ambrosius.

Nota: Uno cadente et excidente a gratia et gloria, alius mox a Deo erigitur et destinatur ad cadentis coronam. Sic angelis labentibus, homines: Judaeis incredulis, Gentes; uni genti cadenti altera surrogatur et succedit. Hinc Apoc. III, 11, quisque monetur: « Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. »


Versus 12: Quanto Magis Plenitudo Eorum?

12. QUOD SI DELICTUM ILLORUM DIVITIAE SUNT MUNDI, ET DIMINUTIO EORUM DIVITIAE GENTIUM. — q.d. Si Judaeorum incredulitas et diminutio, id est paucitas credentium, Gentibus occasio fuit tanti boni et tantarum divitiarum spiritualium, scilicet praedicationis Evangelii (haec enim a Judaeis repulsa ad Gentes deflexit), fidei, justitiae et salutis, ut quantum Judaei tum gratia, tum numero credentium imminuti sunt, tantum Gentes tam numero, quam gratia credentium ditarentur et crescerent.

QUANTO MAGIS PLENITUDO EORUM, — cum videlicet plena eorum multitudo, atque universus Israel in fine mundi credet Christo, supple, ditabit et provocabit, confirmabitque Gentes ad se imitandum; maxime cum multi ex Israelitis ab infantia in sacris Litteris versati, cum Elia et Henoch per orbem praedicabunt, et Christum e Scriptura efficaciter et clare Judaeis demonstrabunt.

Nota: Non dicit Apostolus, conversio eorum, sed plenitudo; quia hanc apposite opponit eorumdem diminutioni. Est argumentum a minori ad majus: hoc enim contingit et sequitur per se, illud vero per accidens. Magis autem verisimile est futurum esse id, quod per se ex re quapiam natum est sequi, quam id quod tantum per accidens sequitur, q.d. Si de malo quod per se adversatur bono, puta de Judaeorum incredulitate, per accidentariam occasionem divina sapientia tantum elicuit bonum, puta conversionem omnium Gentium, quae millies plures sunt Judaeis; quanto magis ex bono, quod per se ordinatur ad bonum, puta ex Judaeorum fide et conversione, eliciet idem Deus ingens bonum, puta Gentium in fide propagationem et confirmationem, ut ita per Judaeos totus mundus ad florentem optimumque statum, adeoque ad salutem et gloriam aeternam perducatur? En quam Apostolus Gentibus facit desiderabilem Judaeorum fidem et conversionem, ut Judaeis incredulis non insultent, sed iis condoleant et compatiantur, eosque verbo et exemplo convertere satagant. Ad idipsum mox Gentes incitat suo exemplo, dum subdit:


Versus 13: Ministerium Meum Honorificabo

13. MINISTERIUM MEUM HONORIFICABO. — Nota to honorificabo, id est laudabo, honorifice peragam, illustrabo et exornabo praedicationem Evangelii apud Gentes; ut Spartam quam nactus sum, quaeque mihi commissa est, hanc exornem, quod Hebraei dicunt אכבד acabbed, id est condecorabo, glorificabo tam verbis quam factis. Unde Syrus vertit, חשם mesabbach, id est gloriosam efficiam, encomiis celebrabo. Ita S. Bernardus, epist. 28 ad Ardutionem, Gebennensem Episcopum, eum hisce verbis exstimulat: « Paulum, inquit, imitari curato in honorificando ministerium tuum. Honorificabis autem gravitate morum, maturitate consiliorum, actuum honestate. Hae sunt quae officium Episcopale maxime nobilitant et ornant. »

Et epist. 42 ad Henricum, Senonensem Archiepiscopum: « Non in corrigendis, inquit, sis remissior, non severior in parcendis, non pusillanimis in exspectandis. Nec superfluus in victu, nec notabilis in vestitu. Non citus ad promittendum, non ad reddendum tardus, nec prodigus dator. Istorum consilium longe semper faciet a vobis malum tempori vetus, sed cupiditati novum, simoniam et matrem ejus avaritiam, quae est idolorum servitus. Et ut brevi omnia sermone concludam, si his credideritis in omnibus exemplo Apostoli, honorificabitis ministerium vestrum: ministerium, inquam, non dominium. Ipsum itaque honorificabitis, non vos. Nam qui quaerit quae sua sunt, se cupit honorari, non ministerium. » Novum deinde modum honorificandi subjicit: « Honorificabitis autem non cultu vestium, non equorum fastu, non amplis aedificiis, sed ornatis moribus, studiis spiritualibus, operibus bonis. Quam multi aliter! Cernitur in nonnullis sacerdotibus vestium cultus plurimus, virtutum aut nullus, aut exiguus. » Et paulo post: « Non Christi stigmata sunt haec, quae isti Martyrum exemplo circumferant in corpore suo: muliebria potius esse noscuntur insignia. »


Versus 14: Ut Provocem Carnem Meam

14. SI QUOMODO AD AEMULANDUM PROVOCEM CARNEM MEAM, — puta Judaeos, qui mihi secundum carnem cognati et consanguinei sunt, q.d. Tanti facio Judaeos eorumque salutem, ut non tam Gentium, quam Judaeorum me Apostolum esse profitear. Nam ideo Gentium sum Apostolus, ut nimirum hoc meo apostolatu apud Gentes, provocem Judaeos ad sanctam quamdam aemulationem; ut scilicet ipsi tam me, quam Gentes quas converto, imitentur in fide et zelo Christi.


Versus 15: Quae Assumptio, Nisi Vita Ex Mortuis?

15. Si enim amissio (abjectio, reprobatio: graece enim est ἀποβολή; S. Augustinus legit, si rejectio) EORUM (Judaeorum) RECONCILIATIO EST MUNDI (puta occasio est conversionis et reconciliationis omnium gentium totius mundi, juxta sensum jam datum, vers. 12), QUAE (qualis et quam laeta erit) ASSUMPTIO (id est, ut Syrus, restitutio et adjunctio Judaeorum ad Christum? sane non erit alia), NISI (talis qualis est) VITA EX MORTUIS, — si nimirum mortuus quis, vel potius plurimi mortui ad vitam resurgant, q.d. Si Judaeorum incredulitas et abjectio Gentibus et universo orbi attulit occasionem reconciliationis, quia videlicet fides a Judaeis repulsa ad Gentes pertransiit: quam gaudenda res erit, si etiam ipsi Judaei rursum assumantur ad fidem? Videlicet perinde erit ac si mortuus quis ad vitam revocetur: imo ac si mundus ipse, qui Gentibus constat et Judaeis, altera parte demortuus, integer plane reviviscat; quomodo mortuo ad vitam redeunte, gaudent omnes, et nemo dolet, aut detrimentum patitur. Ita Ambrosius.

Secundo, « nisi vita ex mortuis, » q.d. Judaeis assumptis et conversis ad Christum, nihil jam restabit amplius (Gentes enim omnes ad Christum jam tum conversae erunt), nisi ut veniat finis mundi, et mortuorum resurrectio, et redemptionis hominum consummatio, ut nimirum omnes tam Judaei, quam Gentes fideles et electi cum Christo transeant ad vitam et gloriam aeternam. Ita S. Chrysostomus, Theodoretus, Anselmus, Cajetanus.


Versus 16: Si Delibatio Sancta Est, Et Massa

16. QUOD SI DELIBATIO SANCTA EST, ET MASSA. — q.d. « Si delibatio, » hoc est primitiae pastae ciborum et panum Deo consecrentur, etiam tota reliqua massa vel pasta censetur quasi Deo consecrata. Alludit enim Apostolus ad Numer. XV, 29, ut patet, si graecos textus utrobique conferas. Utrobique enim est ἀπαρχή et φύραμα, pro quo noster interpres ibi pulmenta, hic massam vertit. Jam sensus est, q.d. Quandoquidem Judaeorum primitiae, id est, ut Chrysostomus, Patriarchae et Prophetae; et, ut Theodoretus, Christus; et, ut aptissime, Ambrosius et Anselmus, Apostoli et primi Christiani ex Judaeis, ceu primitiae oblati sunt Deo et deputati ad fidem et sanctitatem, etiam reliquum corpus Judaeorum Deo censetur oblatum et deputatum, atque morali quadam aestimatione et analogica quadam sanctitatis aspergine sanctificatum, quasi in spe, praeparatione, semine ac familia, scilicet in sanctis progenitoribus.

Est nova ratio, qua Paulus probat Judaeos non esse respuendos, quasi a Deo rejectos et reprobatos, ex eo quod ipsi sanctorum patrum sint filii, ideoque sancti, juxta sensum jam datum.

Nihil ergo hic habet Calvinus quo probet infantes fidelium esse sanctos, nec egere baptismo, ut sanctificentur: pari enim modo probaret Judaeos incredulos esse sanctos, quia eorum parentes fuerunt sancti. De his enim ad litteram loquitur Apostolus. Simili modo I Corinth. VII, 14, non tantum filios, sed et conjugem vocat sanctum, si alter conjux sit sanctus, id est Christianus; quem tamen proprie per alterum conjugem sanctificari, nemo, ne ipse quidem Calvinus, dixerit.

ET SI RADIX SANCTA, ET RAMI. — Idem dicit alia metaphora, q.d. Si Patriarchae sancti fuerunt et sunt: ergo filii eorum, puta Judaei, a sanctitate non sunt repellendi, inquit Theodoretus; imo ipsi in suis parentibus morali quadam denominatione jam sancti et sanctificati esse videntur, adeoque re ipsa sancti sunt, si suae radici, id est fidei et sanctitati suorum parentum, inhaereant et insistant. Unde sequitur:


Versus 17: Aliqui Ex Ramis Fracti; Oleaster Insertus

17. QUOD SI ALIQUI EX RAMIS (ex Judaeis) FRACTI SUNT. — Graece ἐξεκλάσθησαν, defracti sunt, puta a sua radice, scilicet a fide et justitia suorum parentum exciderunt, eo quod fidem quam in Christum venturum habuerunt, in eum venientem abjecerunt. Pendet sensus hujus sententiae a sequentibus, ibique expletur. Subdit enim Paulus:

TU AUTEM (O popule Gentilis), CUM OLEASTER ESSES (ἀγριέλαιος, agrestis olea, et infrugifera bonorum operum, ob infidelitatem et impietatem, quia Gentilis), SOCIUS (particeps) RADICIS ET PINGUEDINIS OLIVAE FACTUS ES, — puta fidei, gratiae et pinguedinis Spiritus Sancti, quam Judaeorum parentes habuerunt, maxime Abraham pater credentium ejusque posteri, qui fuerunt Ecclesia Dei: haec enim est oliva.

Nomen olivae, ait Anselmus, sumptum est ex Jeremiae XI, 16, ubi de populo Israel dicitur: « Olivam uberem (hebraice רענן raanan, id est virentem), pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum, » q.d. O Israel, o Synagoga, eras Domino quasi oliva virens et florens, cum eum sincere et fideliter coleres, in summa pace et rerum abundantia felix, beata ac famosissima inter Gentes. Saepe Scriptura Ecclesiam et fideles comparat arboribus; sic Christus est vitis, nos palmites, nos in hac vite et olea illi complantamur, et quasi plantae et rami adolescimus. Vide dicta cap. VI, vers. 5.


Versus 18: Noli Gloriari Adversus Ramos

18. NOLI GLORIARI ADVERSUS RAMOS (jam fractos, puta contra Judaeos incredulos); QUOD SI GLORIARIS, NON TU RADICEM PORTAS, SED RADIX TE. — q.d. Si tu, o Gentilis fidelis, insultas Judaeo infideli, respondebitur et dicetur tibi, te tantum insertum esse radici, id est fidei et Ecclesiae sanctorum Patriarcharum, Prophetarum et Apostolorum, qui omnes Judaei fuerunt, ab eaque te omnem gloriam et utilitatem sugere, idque gratis, ideoque rursum exscindi posse; ut et rami naturales, id est Judaei, ob superbiam effracti et evulsi sunt.


Versus 19: Fracti Sunt Rami Ut Ego Inserar

19. DICES ERGO: FRACTI SUNT RAMI, UT EGO INSERAR. — To « ut » hic et alibi, non finem, aut scopum a Deo intentum, sed tantum eventum et consecutionem significat, q.d. Fracti sunt et rejecti Judaei ab Ecclesia: unde factum et consecutum est, ut ego Gentilis Judaeorum vice illi aggregarer et insererer.


Versus 20: Noli Altum Sapere, Sed Time

20. Bene (et recte dicis; sed scito, quod) PROPTER INCREDULITATEM FRACTI SUNT, TU AUTEM FIDE STAS (male Erasmus et Cajetanus putant vertendum, stetisti, vel constitisti; nam Graecum ἵστηκας, licet sit praeteritum, vim tamen habet praesentis. Hoc enim creberrimum est Hebraeis. Stas ergo, id est insertus es oleae per fidem); NOLI (ergo) ALTUM SAPERE (id est superbire), SED TIME. — Gluten enim quo radici et oleae jam dictae uniris, scilicet fides, non est ita firma, quin ab ea excidere, et consequenter a radice separari possis, uti jam multas gentes ab Ecclesia separatas et a fide excidisse videmus.

Nota hic contra Calvinum, hominem posse excidere a fide et gratia; Gentes enim hae veram habebant fidem, et tamen Apostolus minatur eis excidium a fide et Ecclesia. Sicut Judaei veram habentes Christi fidem, eo veniente, illam perdiderunt.

Rursum locus hic totus moralis est, excitans quemlibet fidelem ad timorem et diligentiam in officiis Christianismi, ne, si in iis negligens sit, a fide vel statu, vocatione et gradu suo excidat, sicuti Judaei exciderunt, et nostri apostatae quotidie excidunt. « Optimus virtutum et beneficiorum custos est timor, » ait Anselmus. « Ideo, inquit S. Augustinus, epist. 107, non perseveraturi perseveraturis providentissima Dei voluntate miscentur, ne regenerati et pie vivere incipientes securi alta sapiamus. » Rursum ex hoc loco docet S. Chrysostomus, in Morali, patrum merita filios degeneres non juvare. Audi et S. Bernardum, epist. 42 ad Henricum, Senonensem Archiepiscopum: « Noli, ait, altum sapere, sed time. In alto positum non altum sapere difficile est, et omnino inusitatum: sed quanto inusitatius, tanto gloriosius. Timor de adepta jam altitudine, taedere magis quam placere facit altiora. Non vos ergo felices, quia praeestis: sed si non prodestis, infelices putate. Ut autem secure praeesse possitis, subesse et vos si cui debetis, non dedignemini. Dedignatio quippe subjectionis, praelationis reddit indignum. Sapientis est consilium: Quanto major es, tanto humilia te in omnibus. Sapientiae vero praeceptum: Qui major est vestrum, fiat sicut junior. »


Versus 21: Si Deus Naturalibus Ramis Non Pepercit

21. SI ENIM DEUS NATURALIBUS RAMIS (Judaeis, expellendo eos a sua Ecclesia, amicitia et salute) NON PEPERCIT (time), NE FORTE NEC TIBI (Gentili insititio, si in fidem aut vitam Christianam pecces) PARCAT.


Versus 22: Bonitas Et Severitas Dei

22. IN EOS QUIDEM, QUI CECIDERUNT, SEVERITATEM (quia incredulos Deus exclusit a se, sua gratia, amicitia et salute): IN TE AUTEM BONITATEM (χρηστότητα, id est benignitatem, qua scilicet te ad suam gratiam, amicitiam et gloriam adscivit et acceptavit) DEI, SI PERMANSERIS IN BONITATE. — Hoc est, in fide Christi, ait Clemens Alexandrinus, lib. I Paedag., cap. VIII.

Secundo, Anselmus: « In bonitate, » inquit, hoc est in gratia et bonis operibus. Verum haec non sunt genuina; nam bonitas haec non est hominis, sed Dei. Est enim eadem cum ea, de qua paulo ante dixit: « Vide in te bonitatem Dei. » Graece enim utrobique est χρηστότης, id est bonitas, benignitas. Sensus ergo est, q.d. Vide, o fidelis, Dei erga te bonitatem et benignitatem, si tu in hac Dei bonitate permanseris, nimirum si digne vivas illa benignitate, quam tibi praestitit Deus, illam laudando, illi gratias agendo, illi serviendo et obediendo, ut te semper eadem Dei bonitas suis favoris et curae paternae brachiis stringat, teneat, foveat et complectatur. Alioquin enim, si huic Dei bonitati ingratus sis, inobediens et rebellis, et tu excideris ex hac olea Dei, id est Ecclesia.

Nota to si permanseris. Hinc enim patet primo, quod perseverantia certum est signum et causa electionis et praedestinationis ad salutem et gloriam aeternam. Hinc patet secundo, quod de perseverantia hac nemo sit certus. Vide S. Augustinum, lib. XI De Civitate Dei, cap. XII.


Versus 23: Inserentur

23. SED ET ILLI (Judaei increduli) SI NON PERMANSERINT IN INCREDULITATE, INSERENTUR (in hanc oleam Ecclesiae, de qua dixi vers. 17); POTENS EST ENIM DEUS ITERUM INSERERE ILLOS. — Nota in voce « potens est » emphasin: τὸ potens enim non nudam Dei potentiam, sed et actum effectumque significat, q.d. Si Judaei suam perfidiam mutent in fidem, Deus per suam potentiam potest eos inserere, adeoque re ipsa potenter rursum inseret eos suae Ecclesiae. Similis est phrasis II Corinth. IX, 8.


Versus 24: Inserentur Suae Olivae

24. NAM SI TU EX NATURALI EXCISUS ES OLEASTRO (puta ex gentilitate et paganismo, qui sterilis, incultus et agrestis fuit instar oleastri, sive oleae agrestis et silvestris), ET CONTRA NATURAM (oleastri hujus) INSERTUS ES IN BONAM OLIVAM (Ecclesiae, quae culta est, fertilis et suavis, instar oleae), QUANTO MAGIS II QUI SECUNDUM NATURAM (puta Judaei, qui secundum naturalem propagationem prognati sunt ex hac olea, puta a fidelibus et sanctis Patriarchis, quibus promissio Messiae facta est, qui proinde erant populus et Ecclesia Dei: Abrahae enim dictae sunt promissiones et semini ejus: Judaei, inquam, si suam perfidiam deserant, et credant in Christum, rursum) INSERENTUR SUAE OLIVAE, — pristinae scilicet Ecclesiae Dei?

Hunc locum pulchre tractat S. Augustinus in Psal. LXXII, ubi in hac oleastri in olivam, puta Gentilis populi in Judaicum et fidelem, insitione duo annotavit miracula. Prius est, quod dicat Apostolus oleastrum insertum esse in oliva, cum e contrario oliva inseri soleat in oleastro. Posterius est, quod oleaster ille insertus in oliva, non oleastri, sed olivae fructus protulerit, cum in naturali insitione contrarium accidat: siquidem id quod inseritur ipsum est quod crescit, fructumque fert non arboris cui inseritur, sed surculi proprii qui fuit insertus. Atque hac de causa Paulus hanc insitionem appellat « contra naturam. »


Versus 25: Caecitas Ex Parte Contigit In Israel

25. NOLO ENIM VOS IGNORARE, FRATRES, MYSTERIUM HOC (quod sequitur, scilicet), QUIA (quod) CAECITAS EX PARTE CONTIGIT IN ISRAEL, DONEC PLENITUDO GENTIUM INTRARET. — Probat hic Paulus id quod dixit, non ita Judaeos esse exclusos ab Ecclesia et regno Dei, quin rursum illi inseri possint, ex eo quod de facto rursum illi inserendi sint post conversionem et insitionem Gentium. Idque Apostolus vocat mysterium, id est mirabile, arcanum et stupendum Dei judicium, et dispositionem, providentiam, permissionem et ordinationem, qua factum est et consecutum, ut misso Christo primo Judaei excaecarentur, hoc consilio, ut Gentes vocarentur ad salutem, ac deinde omnes Judaei illuminarentur, crederent et salvarentur.

UT NON SITIS VOBIS IPSIS SAPIENTES. — Ne vos prudentes seu sapientes rati, efferamini et aliquid vobis insolenter arrogetis. Ita Theodoretus. Unde aliqui vertunt: « Ne sitis insolentes, » vel elati. Est ergo metalepsis, « ne sitis sapientes, » id est superbi. Sapientia enim parit superbiam. Loquitur Apostolus Gentibus fidelibus ne de sua fide, sapientia et prudentia superbiant et insolescant contra Judaeos in sua incredulitate et caecitate manentes.

QUIA CAECITAS EX PARTE (id est aliquibus, inquit S. Chrysostomus et Theodoretus) CONTIGIT IN ISRAEL. — Pro caecitas, graece est πώρωσις, id est obduratio. Sed πώρωσις subinde idem est quod π́ηρωσις, id est caecitas. Ita Theodoretus, Syrus et alii.

DONEC PLENITUDO GENTIUM INTRARET. — To intraret per enallagen ponitur hic pro intret, q.d. Caecitas erit in Israel, donec numerus eorum, qui ex Gentibus credituri sunt, plene compleatur, intretque in ovile Christi. Et sic post eos omnis Israel salvus fiet, et ex utraque Gentium ac Judaeorum plenitudine, una plena et perfecta consurget existetque Ecclesia.


Versus 26: Omnis Israel Salvus Fieret

26. ET SIC OMNIS ISRAEL SALVUS FIERET. — Graece σωθήσεται, id est salvus erit, salvabitur. Aliqui hic Israel non carnalem, sed spiritalem accipiunt, puta omnes ex Judaeis et Gentibus credentes et salvandos. Ita Theodoretus, Augustinus, Hieronymus, in cap. XI Isaiae, Caesarius apud Nazianzenum, dialog. 4. Verum patet Apostolum toto hoc capite agere de Israele carnali, non spirituali. Ita docent alii omnes Patres et interpretes Graeci et Latini.

Unde secundo, melius S. Chrysostomus, Ambrosius, Origenes et Hilarius in Psal. LVIII: « Omnis Israel, » inquiunt, hoc est omnes Judaei. Quare ex hoc loco S. Chrysostomus, S. Thomas, Cajetanus et Sotus censent omnes omnino Judaeos in fine mundi convertendos et salvandos esse.

Tertio et optime, « omnis Israel, » id est pene omnes, plurimi ex singulis tribubus Israel, excepta una tribu Dan, in fine mundi convertentur et salvabuntur. Excipio tribum Dan, quia ex hac nulli signantur inter 144 millia signatorum ex XII tribubus Israel, Apocal. VII. Unde multi putant Danitas adhaesuros contribuli suo Antichristo. Sane S. Hippolytus, lib. De Consummatione saeculi, et multi alii docent, quod Antichristus praecipuos sectatores et propugnatores habebit Judaeos. Idque satis significat Christus Joan. V, 43, et Paulus II Thessal. II, 10, ut ibi dicam. Ergo omnes omnino Judaei in fine mundi non convertentur ad Christum.

SICUT SCRIPTUM EST (Isaiae LIX, 20): VENIET EX SION, QUI ERIPIAT, ET AVERTAT IMPIETATEM A JACOB. — Puta ab Israel; Jacob enim ab angelo vocatus est Israel, Genes. XXXII, 28, indeque omnes ejus posteri, puta Judaei, vocantur familia Jacob vel Israel.

Nota, pro ex Sion, hebraice est לציון letsion, quod noster interpres in Isaia vertit, « veniet Sion, » id est Sioni; Septuaginta et ex iis Cyrillus vertunt, prout jam in iis legimus, ἔνεκεν Σιών, propter Sion. Sed S. Hieronymus docet eos vertisse, ἐκ Σιών, ex Sion: idque verum esse, patet hic ex S. Paulo, et Hebraeum ל subinde significat de, ut patet II Reg. XV, 19. Jam sensus est, q.d. Isaias: Ex gente et tribu Juda, quae habitat in Sion, nascetur Christus, qui Jacobi, id est omnium tribuum Israel, iniquitatem auferet.


Versus 27: Hoc Illis A Me Testamentum

27. ET HOC ILLIS A ME TESTAMENTUM, — hoc est foedus (de quo dicam I Corinth. XI, 23) quod ego Deus cum hisce Judaeis credentibus inibo. Hoc foedus Isaias, cap. LIX, sequentibus verbis explicat, dicens: « Spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui usque in sempiternum, » q.d. « Spiritus Sanctus qui est in te, » o Christe (ita Procopius et Cyrillus ibidem: volunt enim ipsi haec esse verba Patris ad Filium); vel potius, « qui est in te, » o Jacob et Sion, id est, o Ecclesia ex Judaeis congreganda, « et verba mea, » id est lex mea et praecepta mea, « non recedent de ore tuo; » sed ea exequeris et praestabis, tum fide, tum fidei professione et vita sancta, per gratiam et opem ejusdem Spiritus: novum enim Testamentum est foedus gratiae et Spiritus; sicut vetus Testamentum fuit foedus legis, minarum et poenarum, uti fusius describit Jeremias, cap. XXXI, 33.

Addit et explicat non Isaias, sed Apostolus, id fore, cum abstulerit Deus peccata eorum, in fine scilicet mundi, ut ait S. Chrysostomus et S. Augustinus, lib. XX De Civitate, cap. XXIX, per praedicationem Eliae et Henoch, ut patet Malach. I, 5, et Apocal. XI, 3. Ex hoc ergo Apostoli loco, uti et ex Malachia, certissime statuitur traditio Ecclesiae, de conversione Judaeorum ad Christum in fine mundi.


Versus 28: Inimici Propter Vos, Charissimi Propter Patres

28. SECUNDUM EVANGELIUM (cui adversantur Judaei) INIMICI (sunt Dei) PROPTER VOS, — ut vos, o Gentes, hac occasione recipiatis praedicationem et fidem. Ita Ambrosius et alii. Urget, repetit et inculcat hoc Apostolus, ut Gentes beneficium Evangelii sibi occasione Judaeorum praestitum agnoscant, ideoque illis, licet incredulis, non indignentur, sed commisereantur.

SECUNDUM ELECTIONEM AUTEM (qua Deus olim Judaeos in populum sibi elegit) DEO CHARISSIMI (sunt) PROPTER PATRES, — scilicet sanctos Patriarchas, Deo amicos, quibus Deus promisit se filios eorum in fine mundi ad Christum conversurum, electurum ad suam amicitiam, Ecclesiam et salutem, postquam Gentium plenitudo intrarit: Deus autem promissa sua servabit et complebit, ac propterea, cum in fine mundi Judaei fidem suscipient, laetissime suscipientur ab Ecclesia propter eorum patres. Ita Ambrosius, Origenes, Augustinus.


Versus 29: Sine Poenitentia Sunt Dona Et Vocatio Dei

29. SINE POENITENTIA SUNT DONA, ET VOCATIO DEI. — « Sine poenitentia, » graece ἀμεταμέλητα, impoenitibilia, id est immutabilia. Unde codex Basileensis legit ἀμετάθετα, et Syrus vertit, non mutavit Deus donum suum et vocationem. Sensus est: Licet Judaei jam sint increduli, Deus tamen non revocat id, quod absolute dedit, vel promisit, ac consequenter quod Patriarchis promisit, puta vocationem, protectionem et amorem erga filios eorum, maxime convertendos in fine mundi: hoc re ipsa praestabit, q.d. Deus Judaeos, quos olim ad se per Mosem vocavit, et promisit decrevitque ad Christum vocare, donisque gratiae et gloriae afficere, hosce jam de facto vocat, et maxime vocabit in fine mundi, eisque bona spiritualia quae promisit, largietur: tunc enim Judaei pertaesi tot malorum et tam longae suae caecitatis et desolationis, per praedicationem et miracula Eliae et Henoch, aperient oculos credentque in Christum.

Notat S. Thomas et Cajetanus, hanc propositionem Apostoli: « Sine poenitentia sunt dona, et vocatio Dei, » veram esse de vocatione efficaci et absoluta, quae effectum suum consequitur, qualis est praedestinatorum. Hoc verum est, atque hoc loco ex praescientia conversionis Judaeorum in fine mundi talis efficax intelligitur Dei vocatio. In genere tamen haec propositio Apostoli etiam de inefficaci vocatione et gratia vera est, quantum est ex parte Dei. Sic Deus vocavit Hebraeos, eisque promisit fertilitatem terrae Chanaan, sub conditione: Si impleatis legem meam; Judaei hanc conditionem non servarunt, unde Deus re ipsa non implevit subinde promissionem hanc suam. Sed quantum est ex parte sua, promissionem adimplevit, quia paratus erat dare, et de facto dedisset eis hanc fertilitatem, si ipsi conditione et pactis, id est lege sua, stetissent.

Secundo, Ambrosius sic explicat: « Sine poenitentia sunt dona Dei, » q.d. Donum baptismi non indiget poenitentia, sed sola fidei professione, quod sic intellige: Baptismus non indiget poenitentia, scilicet satisfactoria. Nam alioqui baptizandus poenitere debet et dolere de peccatis admissis. Ita S. Thomas. Verum hic sensus non est ad mentem Apostoli.

Nihil ergo hic habent Novantes pro sua certitudine gratiae singulorum fidelium et electorum etiam teste Calvino: quia, ut ipse fatetur, Apostolus hic loquitur de electione, non cujusque, sed totius gentis Judaicae. Multo absurdius hinc inferat alius quispiam novator: « Sine poenitentia sunt dona Dei; » ergo sine poenitentia, per solam fidem Deus dat peccatoribus veniam et gratiam.


Versus 30 et 31: Ut Et Ipsi Misericordiam Consequantur

30. SICUT ALIQUANDO ET VOS (O Gentes) NON CREDIDISTIS, etc., PROPTER INCREDULITATEM ILLORUM (Judaeorum): 31. ITA ET ISTI (Judaei) NUNC NON CREDIDERUNT IN VESTRAM MISERICORDIAM (ut vos, o Gentes, ea occasione misericordiam praedicationis, fidei et gratiae a Deo reciperetis): UT ET IPSI (Judaei) MISERICORDIAM CONSEQUANTUR, — ut provocati scilicet vestro exemplo, maxime cum videant in vobis dona gratiae et misericordiae Dei, ipsi quoque tandem misericordiam consequantur.


Versus 32: Conclusit Deus Omnia In Incredulitate

32. CONCLUSIT ENIM DEUS OMNIA IN INCREDULITATE, ut omnium misereatur. — Conclusit, id est, convicit Deus successive omnes homines infidelitatis, inquit S. Chrysostomus et Theodoretus.

Secundo et melius, Origenes: Conclusit, id est, concludi permisit Deus omnes sub peccato, et sub incredulitate. Peccator enim peccato, quasi saxo vel carcere clauditur; quia ex eo sine Dei gratia egredi nequit.

Conclusit Apostolus totam hanc disputationem suam caeptam cap. IX, eadem propositione, quam proposuit cap. I et II, scilicet, omnes homines tam Judaeos quam Gentes esse peccatores, et sub peccati jugo concludi, atque indigere gratia Dei et Christi, ut hac ratione tam Gentes quam Judaeos humiliet, itaque utrosque ad concordiam redigat, utque donum Dei et gratiam, ac beneficium Christi illustret. Sed quod cap. I et II dixit et ostendit de variis peccatis, id jam fidei necessitate demonstrata, concludit de uno peccato infidelitatis, q.d. Deus tam Judaeos quam Gentes tenebris longae infidelitatis successive et vicissim concludi permisit, ut eos ad fidem et gratiam suam vocaret ac liberaret, itaque gloriosam suam misericordiam omnibus patefaceret.

Nota primo: « Omnia, » id est omnes, ut habet Graecus et Syrus, scilicet tam Judaeos, quam Gentes.

Nota secundo: Pro incredulitate, graece est ἀπείθειαν, quae idem est quod pertinacia non credendi, etiam auditis quibuscumque rationibus, q.d. impersuasibilitas. Verum Apostolus hic ἀπείθειαν tribuit etiam Gentibus: unde videtur ἀπείθειαν pro amicia, puta pro infidelitate, sumere.

Nota tertio: Cum ait: « ut omnium misereatur, » omnium intellige non hominum, sed nationum, id est tam Gentilium quam Judaeorum. Est enim distributio pro generibus singulorum, non autem pro singulis generum. Ne quis ergo hinc cum Origene concludat, daemones et damnatos aliquando salvandos fore. Ita S. Augustinus, lib. XXI De Civitate Dei, cap. XXIV.


Versus 33-36: O Altitudo Divitiarum Sapientiae Et Scientiae Dei

33. O ALTITUDO DIVITIARUM! (o profundas divitias! graece ὁ βάθος πλούτου, o profundum divitiarum, vel thesauri! q.d. O alta profunditas et profunda altitudo! ὁ βάθος! ὁ ἄβυσσος! o profundum! o abyssus! o profundum abyssi et abyssalem profunditatem divitiarum) SAPIENTIAE ET SCIENTIAE DEI!

Nota: Altitudo saepe pro profunditate sumitur, quia profunditas, licet respectu nostri climatis descendat, tamen respectu alterius orbis et hemispherii tendit in altum; sic altus puteus vocatur profundus, et fossa alta, id est profunda.

Nota secundo: τὸ divitiarum Ambrosius et Augustinus jungunt cum sapientia et scientia Dei, q.d. O altas divitias! o profundos thesauros sapientiae et scientiae Dei! o abyssalem et immensam sapientiam Dei! Vide S. Augustinum, serm. 11 De Verbis Apostoli. Nomen enim divitiarum copiam et exuberantiam significat, uti et nomen altitudo. Verum S. Chrysostomus, Origenes et Theodoretus melius ista distinguunt: Graeca enim et Syrus haec tria distinguunt per copulam et: sic enim habent, ὁ βάθος πλούτου, καὶ σοφίας καὶ γνώσεως Θεου, O profundum divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Huic distinctioni favent antecedentia et sequentia. Primo, quia Apostolus hic divinae misericordiae, de qua praecessit, non minus quam sapientiae abyssum admiratur. Secundo, quia haec tria ita distincta distinctim probat tribus sequentibus interrogationibus, scilicet, profundum sapientiae, cum ait: « Quis cognovit sensum Domini? » profundum scientiae, cum addit: « Aut quis consiliarius ejus fuit? » profundum divitiarum, cum subdit: « Aut quis prior dedit illi? » Ubi adverte: per divitias accipit hic Paulus magnitudinem misericordiae Dei, qua nos divites fecit in omnibus donis gratiae et gloriae, ut patet Ephes. I. Sensus ergo est, q.d. O profundam misericordiam, sapientiam et scientiam Dei! Misericordiam, qua omnium misertus est; sapientiam, qua, ut ait Gregorius, lib. XXIX Moral. XXVIII, omnia concludi permisit sub peccato et infidelitate, quaque ita omnia dispensavit, ut primo negligeret gentes, ut sic Judaeos eligeret; deinde Judaeos rejiceret, ut sic eligeret Gentes; denique utrosque in fine eligeret et complecteretur. Scientiam, qua omnia futura distinctissime novit antequam fiant, ut Judaeorum rejectionem, Gentium adoptionem et justitiam: quod hoc loco spectat Apostolus. Ob hoc enim exclamat: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! » Et hoc ipsum est, quod a cap. IX hucusque per tria haec capita docere et demonstrare intendit.

Si enim Deus Messiam misisset cum pompa, divitem, splendidum et magnificum quasi alterum Salomonem, Judaei eum recepissent. Rursum Deus mille alios modos habebat, quibus Judaeos ad se traheret: sed noluit eos Judaeis exhibere, voluitque unicum hunc justitiae et salutis modum proponere, scilicet Messiam pauperem et crucifixum, quem sciebat a Judaeis repudiandum, a Gentibus vero acceptandum. Si quaeras, cur ita statuit, elegit et fecit Deus? non aliud respondere possum, quam quod Paulus hic respondet: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! »

Nota tertio, quanta sit altitudo divinae scientiae: nam undecim modis et rationibus Dei scientia excellit et transcendit omnem scientiam angelicam et humanam. Primo, ratione objecti; Deus enim sua scientia cognoscit omnia praeterita, praesentia, futura, omnia possibilia, atque seipsum quasi pelagus rerum omnium. Secundo, ratione modi et perfectionis in cognoscendo; cognoscit enim Deus omnia perfectissime, omni modo quo sunt cognoscibilia, ideoque omnia comprehendit. Tertio, ratione medii: Deus enim non per species, nec per effectus, sed per suam essentiam, quasi speculum clarissimum omnia cognoscit. Quarto, ratione celeritatis; in instanti enim, et uno mentis intuitu Deus omnia simul cognoscit. Quinto, ratione certitudinis; quia omnia, etiam contingentia, per se incerta, certissime cognoscit. Sexto, ratione aeternitatis; quia nunquam ejus cognitio incepit, nunquam desinet. Septimo, ratione uniformitatis; quia cognitio Dei est invariabilis, et eadem semper, non proficiens, nec deficiens. Octavo, ratione simplicitatis et unitatis; quia uno et simplicissimo actu intelligendi Deus et seipsum, et alia omnia cognoscit. Nono, ratione entitatis; cognitio enim Dei non est accidentaria, ut est in hominibus et angelis, sed est substantialis Deo, estque ipsemet Deus. Decimo, ratione causalitatis; quia cognitio Dei est idea et causa omnium rerum quae fiunt. Undecimo, ratione foecunditatis et communicationis; quia Dei sapientia et scientia, quasi lux maxima, seipsam diffundit ad angelos, homines omniaque animalia, facitque cognosci et cognoscere omnia. Apostolus hic maxime considerat et miratur primum, quintum et decimum. Ita Pererius.

QUAM INCOMPREHENSIBILIA (Tertullianus, Contra Hermogenem, in fine, legit, ininventibilia) SUNT JUDICIA EJUS, ET INVESTIGABILES (ἀνεξιχνίαστοι, id est, non investigabiles, impervestigabiles) VIAE EJUS (id est consilia, modi, opera, rationes providentiae)!

34. Quis enim cognovit sensum (graece νουν, hoc est mentem, cogitationem) Domini? — Haec judicia Dei sternunt quamcumque superbiam. « Dii (ait Comicus) homines quasi pilas habent. » Et Zeno Imperator: « Ludibrium Dei est homo; » ut homine quasi pila ludat Dei Sapientia in orbe terrarum. Hinc abyssus humanae miseriae invocat abyssum divinae misericordiae, ait S. Augustinus. Pari modo abyssus humanae ignorantiae et insipientiae invocat abyssum divinae scientiae et sapientiae.

AUT QUIS CONSILIARIUS EJUS FUIT? — Consiliarius, non tantum qui det consilium Deo, uti explicat Isaias (ad quem hic Paulus alludit), cap. XL, 13, sed etiam qui particeps et conscius sit consilii Dei; hic enim est σύμβουλος, q.d. Nemo est conscius consiliorum et arcanorum divinorum, ac proinde nemo scrutari debet cur, Judaeis relictis, Gentes sibi jam asciverit Deus. Pulchre S. Bernardus, epist. 107: « Quis, inquit, cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? non equidem nullus, sed rarus. Soli sane qui veraciter dicere possunt: Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit nobis. Vae mundo a strepitu. Clamat in populis iisdem Unigenitus tanquam magni consilii angelus: Qui habet aures audiendi, audiat. Et quoniam dignos non invenit sensus, quibus Patris committat arcanum, texit parabolas turbis; ut audientes non audiant, et videntes non intelligant. Caeterum amici sursum audiunt: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Quibus et loquitur: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Qui sunt hi? utique quos praescivit conformes fieri imaginis Filii Dei, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Magnum secretumque innotuit consilium, novit Dominus qui sunt ejus. Sed quod notum erat Deo, manifestatum est hominibus. Nec alios sane dignatus est tanti participatione mysterii, nisi eos ipsos quos suos praescivit et praedestinavit. »

35. AUT QUIS PRIOR DEDIT ILLI, — quod non acceperit ab eo. Patet ex sequentibus; tali enim titulo gratitudinis vere et proprie obstringeretur Deus, deberetque illi gratias agere, et par pari retribuere. Sensus ergo est, q.d. Nulli Deus ullo jure aut titulo obstringitur: quia nihil ab ullo accepit; quod prius non dederit illi. Nulli ergo Deus est debitor; ac proinde non est injustus, infidelis aut ingratus, si Gentes illuminet, Judaeos vero in sua caecitate relinquat.

Unde patet nihil hic contra merita dici. Nam, ut recte S. Augustinus, De Verbis Apostoli, serm. 16: « Debitor nobis factus est Deus, non aliquid a nobis accipiendo; sed quod ei placuit promittendo nobis, ut dicamus ei: Redde quae promisisti, quia fecimus quod jussisti; et hoc ipsum quod fecimus tu fecisti, quia nos laborantes juvisti. » Hanc sententiam sumpsisse videtur Apostolus ex Job XLI, 2, ubi ait Dominus: « Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? » Porro neminem Deo quippiam primo dedisse, quod non acceperit ab eo, probat Apostolus illa sententia quam subdit, dicens:

36. QUONIAM EX IPSO, ET PER IPSUM, ET IN IPSO SUNT OMNIA: IPSI GLORIA IN SAECULA. AMEN. — « Ex ipso, » scilicet ut primo effectore, omnia esse acceperunt; « per ipsum, » quasi directorem, omnia disponuntur, diriguntur, perficiuntur; « in ipso, » hoc est ejus virtute, omnia conservantur, durant, operantur. Graece εἰς αὐτόν, in ipsum, scilicet omnia respiciunt et tendunt.

Nota: Licet haec tria conveniant Deo, id est, tribus personis SS. Trinitatis; tamen, ut docet S. Augustinus, lib. I De Trinitate, cap. VI, et ex eo passim doctores, praepositio « ex » appropriatur Patri, eumque insinuat, tanquam primum omnium principium, a quo omnia promanant, et a quo omnis potestas, actio et effectio profluit.

« Per » vero appropriatur Filio, quia « per » significat originem a Patre, et sapientiam per quam facta sunt omnia. Hinc et Gentiles Deum, puta Jovem, vocarunt Δία, id est, « per quem »; de quo audi Aristidem, hymno in Jovem: « Est, inquit, Jupiter omnium rerum auctor et opifex, et per eum tum caelestia, tum terrestria omnia efficiuntur, ut et nomen ipsum, a causae vocabulo non procul remotum, declarat, cum Δία eum vocamus. Ζεύς quidem vocatur, quod vitae omnibus et essentiae sit auctor: rursum, efficienti causae cognominem ipsum dicimus, Δία appellantes, quod per ipsum facta sint et fiant omnia. » Δία enim Graecis idem est quod « per, » « propter »; unde notat causam efficientem. Rursum, « per » significat mediatorem, ostium, pastorem et viam nostram ad Patrem: quae omnia competunt Filio. Ita S. Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. V et XXVI.

« In » denique appropriatur Spiritui Sancto, utpote cui attribuitur bonitas, amor, unio et perfectio. Est enim Spiritus Sanctus amor notionalis Patris et Filii, estque ipse in SS. Trinitate quasi finis, a quo ad aliam personam non fit progressus. Denique cum dicitur, Ipsi gloria, significatur unitas essentiae, ut Athanasius, Hilarius, Augustinus, Origenes, Gregorius et alii docent contra Arianos.

Ex ipso ergo Deo sunt omnia, scilicet quae habent verum esse, ait D. Thomas. Peccata autem non habent verum esse, sed potius ab eo deficiunt; unde non sunt ex Deo. Haec enim est ratio formalis peccati, quod sit defectus a bono, et consequenter ab esse: quidquid tamen materiae et entitatis est in peccatis, id totum est ex Deo. Ita D. Thomas.

Hunc locum tractat S. Basilius, lib. De Spiritu Sancto contra Arianos, qui, ut ipse ait, syllabas observant. Unde cap. II, per τὸ ex quo Ariani, inquit, volunt significari conditorem mundi; per τὸ per quem, operis ministrum et instrumentum; per τὸ in quo, tempus et locum operis. Ita ut Filius tantum sit instrumentum Patris: Spiritus Sanctus vero tantum locum aut tempus praebuerit rebus conditis. Contra hos cap. III et seqq., ostendit S. Basilius, indifferenter Scripturam hisce praepositionibus uti, easque singulas omnibus personis tribuere. Unde cap. V, hunc locum explicat de Deo et omnibus personis junctim. Ex ipso enim Deo omnibusque personis omnia creata sunt; per ipsum omnia conservantur; in ipsum (Graece est εἰς αὐτόν) universa se convertunt invincibili atque insedabili quodam desiderio et arcano affectu, tanquam ad principem suum et gubernatorem vitae ac totius universi respicientia.

Rursum cap. XXVI, ostendit quomodo praepositio « in » tribuatur Spiritui Sancto, idque varie. Primo enim Spiritus Sanctus in nobis est tanquam forma in materia. Ipse enim in nobis est quasi forma divina, a qua spirituales dicimur. Secundo, Spiritus Sanctus in nobis est, quasi habitus, vel ars in artifice; sic enim ipse adest Sanctis ad opera virtutum et miraculorum exercenda. Tertio, Spiritus Sanctus in nobis est, velut totum in partibus, quia totas suas gratias partialiter in suos fideles distribuit. Quarto, Spiritus Sanctus in nobis est, uti locatum in loco: sic enim in Sanctis est, quasi in templo suo. Haec vera sunt; sed huic loco non congruunt: Apostolus enim hic non dicit Spiritum Sanctum esse in nobis, sed e contrario nos et omnia esse in ipso, scilicet Spiritu Sancto.

Pari modo S. Chrysostomus, Theophylactus et Oecumenius nullam hic personarum distinctionem significant; quasi haec tria, ex ipso, per ipsum et in ipso, proprie ipsi Deo, et consequenter singulis personis, competant; idque faciunt ne Arianis dent occasionem dicendi Filium esse per, id est instrumentum Patris.

Verum melius Latini censent quod, licet haec tria seorsim posita dentur cuivis personae, tamen cum junguntur, singula singulis approprientur. Ita S. Augustinus loco jam citato: ubi ex hisce tribus praepositionibus probat Trinitatem et aequalitatem in una essentia divina. Sic et S. Ambrosius, Anselmus et Gregorius, lib. XXIX Moral., cap. XXVIII.

Unde idem S. Augustinus, lib. I De Doctrina Christiana, cap. V: « Nec facile, ait, invenio nomen, quod tantae excellentiae conveniat, nisi quod melius ita dicitur: Trinitas haec, unus Deus, ex quo, per quem, in quo omnia; eadem una substantia; unus tamen non est alter; eadem tribus potestas, eadem aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem majestas; in Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto unitatis aequalitatisque concordia. Et tria haec, unum omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum Sanctum, » scilicet singulis appropriando haec, quae tamen re ipsa omnibus sunt communia. Ut nimirum omnia dicantur aequalia propter Filium, quia Filius primum est aequale Patri; pari modo omnia dicantur connexa propter Spiritum Sanctum, quia Spiritus Sanctus procedit, ut nexus, amor et concordia Patris et Filii.

Praeclare et subtiliter S. Bernardus, lib. V De Consideratione, cap. VI: « Quid est, inquit, Deus? non sane occurrit melius, quam, Qui est. Hoc ipse de se voluit responderi, hoc docuit, dicente Moyse ad populum, ipso quidem injungente: Qui est, misit me ad vos. Quid item Deus? Sine quo nihil est. Quid est Deus? Principium. Quid est Deus? Cui saecula nec accesserunt, nec decesserunt, nec coaeterna tamen. Quid est Deus? Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Ex quo omnia, creabiliter, non seminabiliter, » q.d. Deus creavit omnia non ex semine (sic enim semen esset increatum, nec Deus illud, ac consequenter non omnia creasset); « per quem omnia, ne alium auctorem atque alium opificem arbitreris; in quo omnia, non quasi in loco, sed quasi in virtute. Ex quo omnia, tanquam uno principio auctore omnium; per quem omnia, ne alterum inducatur principium artifex; in quo omnia, ne tertius inducatur locus. Ex quo omnia, non de quo, quia non est materia Deus. Efficiens causa est causa materialis; frustra Philosophi materiam quaerunt, non eguit materia Deus. Non enim officinam quaesivit, non artificem. Ipse per se, in se omnia fecit. Unde? de nihilo. Nam si ex aliquo fecit, illud non fecit, ac per hoc nec omnia. »

IPSI GLORIA. — Hinc ex Apostolorum institutione et usu, ut docet S. Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. VII, XXVII, XXIX, et ex eo Baronius, tom. III, anno Christi 325, caepit a tempore Apostolorum haec doxologia SS. Trinitatis, Christianis mente et ore frequentanda: « Gloria Patri, et Filio et Spiritui Sancto: » cui, ut habet Concilium Vasense, cap. V, Concilium Nicaenum addidit: « Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum, Amen. » Idque ut per hoc retunderet Arianos, qui dicebant: « Erat quando non erat, » id est, erat, scilicet tempus, quando non erat Filius.

Hieronymus, epist. ad Damasum, rogat eum ut post singulos psalmos jubeat addi: « Gloria Patri, et Filio et Spiritui Sancto. » Sed haec epistola non videtur esse Hieronymi, videturque conficta. Hic enim mos addendi psalmis, « Gloria Patri, et Filio et Spiritui Sancto, » etc., fuit ante S. Hieronymum, ut dixi ex S. Basilio. Quin et Cassianus, cap. VIII, lib. I, testis est suo tempore in Occidente post psalmos, quasi ex usu veteri, totum populum conclamare solitum: « Gloria Patri, et Filio et Spiritui Sancto. »

Gloria ergo Patri, ex quo omnia; gloria Filio, per quem omnia; gloria Spiritui Sancto, in quo omnia. Gloria Patri, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra; gloria Filio, per quem omnis filiatio; gloria Spiritui Sancto, in quo omnis sanctitas et sanctificatio. Gloria Patri, ex quo aeternitas; gloria Filio, per quem omnis species et pulchritudo; gloria Spiritui Sancto, in quo omnis felicitas et fruitio. Gloria Patri, ex quo omnis unitas; gloria Filio, per quem omnis aequalitas; gloria Spiritui Sancto, in quo omnis amor et concordia. Gloria Patri, ex quo omnis potentia; gloria Filio, per quem omnis sapientia; gloria Spiritui Sancto, in quo omnis bonitas. Gloria Patri, qui me creavit, gloria Filio, per quem redemptus sum; gloria Spiritui Sancto, in quo justificatus sum. Gloria Patri, qui me praedestinavit; gloria Filio, per cujus sanguinem ablutus sum; gloria Spiritui Sancto, in quo glorificabor in aeternum. Amen.