Cornelius a Lapide

Romanos XII


Index


Synopsis Capitis

Incipit hic secunda pars epistolae, qua Apostolus a fide et dogmatibus transit ad mores fidei consonos. Hoc ergo capite monet fideles, ut exhibeant se hostiam Deo, utque probent et sapiant quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta: nimirum primo, vers. 3, ut de susceptis donis non se efferant, sed sapiant ad sobrietatem, atque in modum membrorum ejusdem corporis, quisque suo dono contentus, eo rite utatur ad proximorum utilitatem.

Secundo, vers. 9, ut dilectioni sincerae, prudenti, patienti et forti dent operam. Unde dilectionis officia et conditiones recenset.

Tertio, vers. 16, ut dilectioni jungant humilitatem, qua etiam bonum pro malo reddant, et vincant in bono malum. Christianis enim maxime commendandae sunt hae duae virtutes, scilicet charitas ac humilitas. Hae enim sunt compendium caeterarum, et in his duabus vita et perfectio Christiana consistit.


Textus Vulgatae: Romanos 12:1-21

1. Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. 2. Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. 3. Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. 4. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: 5. ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alterius membra. 6. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, 7. sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, 8. qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. 9. Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono: 10. charitate fraternitatis invicem diligentes; honore invicem praevenientes: 11. sollicitudine non pigri; spiritu ferventes: Domino servientes: 12. spe gaudentes; in tribulatione patientes; orationi instantes: 13. necessitatibus sanctorum communicantes; hospitalitatem sectantes. 14. Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. 15. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. 16. Idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: 17. Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. 18. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: 19. Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. 20. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. 21. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.


Versus 1: Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei

1. OBSECRO ITAQUE VOS, FRATRES, PER MISERICORDIAM DEI, — διὰ τῶν οἰκτιρμῶν, per miserationes, scilicet vobis, o Gentes, a Deo per Christum exhibitas, de quibus dixi totis tribus capitibus praeced., q. d. Docui hactenus vos, o Gentes, per Dei gratiam et misericordiam ascitas esse ad justitiam et salutem, Judaeos vero ab ea repulsos esse; nunc, ut a dogmatibus ad mores transeam, obsecro vos, o Gentes fideles, qui tantam Dei misericordiam, gratiam et justitiam consecuti estis, ut Deo grati sitis, ut digne Deo tantaque gratia vivatis, ut opere praestetis quod fides dictat, quodque Deus et Christus a vobis efflagitat.

Nota: οἰκτιρμοί, hoc est miserationes, sunt illae quas Hebraei vocant רחמים rachamim, id est viscera misericordiae, hoc est visceralis misericordia et ex intimis visceribus commiseratio, cum scilicet quis alterius miseria ex intimis medullis commovetur et tangitur, ut videatur velle sua viscera in eum effundere. Talis enim fuit haec Dei in nos miseratio, cum viscera sua ipsumque unigenitum suum Christum in nos effudit. De qua canit Zacharias, Lucae I: «Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto.» Viscera haec ingens habent πάθος. Rursum per τὸ fratres, Apostolus gratiam sibi et benevolentiam fidelium, etiam Judaeorum, conciliat.

Secundo, vox fratres vim habet et energiam ad charitatem, aliaque quae hic Apostolus fidelibus commendat, persuadendum. Nam, ut pulchre et vere ait Tertullianus, Apolog. xxxix, scribens contra Gentiles: «Fratres, vestri sumus, jure naturae matris unius; etsi vos parum homines, quia mali fratres. At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur, qui unum Patrem Deum agnoverunt, qui unum spiritum biberunt sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae ejusdem, ad unam lucem expaverint veritatis? Rursum ex substantia familiari fratres sumus, quae penes vos (o Gentiles) pene dirimit fraternitatem. Itaque quia anima animoque miscemur, nihil de rei communicatione dubitamus: omnia indiscreta apud nos, praeter uxores.» Unde addidit ibidem Tertullianus, hanc Gentilium de Christianis fuisse vocem per sententiam: «Vide ut invicem se diligant, et ut pro alterutro mori sint parati!»

UT EXHIBEATIS CORPORA VESTRA. — Graece παραστῆσαι, id est, ut Syrus, דתקיטון dattekimun, hoc est, ut sistatis, q. d. Sistite et offerte Deo corpora vestra, alienate illa a vobis, ac transferte ea tanquam hostiam vivam in Dei dominium, ut iis utamini, non ad libitum, sed ad Dei cultum et honorem. Ita S. Chrysostomus.

HOSTIAM VIVENTEM, — id est virtutibus deditam; quia caro vitiis dedita mortua est, inquit S. Gregorius, hom. 22 in Ezech., et S. Ambrosius hic: sic I Petri II, dicitur: «Ut peccatis mortui justitiae vivamus.» Verum hic sensus mysticus est. Secundo alii: viventem, inquiunt, id est charitate formatam. Tertio, viventem, id est quae vitam, scilicet Christum, in se gerat et dicat: Mortem Jesu in corpore circumferimus, ut et vita Jesu in corpore nostro manifestetur. Sed et haec mystica sunt.

Dico ergo: alludit hic Paulus ad veteres Judaeorum et Gentium hostias, quae occidebantur, illisque, teste S. Chrysostomo, opponit novas hostias viventes, q. d. Cum dico, ut corpora vestra exhibeatis hostiam Deo, non intelligo sic, ut illa occidi debeant, uti hostiae boum mactantur, sed ut ex corporibus vestris, non occisis, sed viventibus et mortificatis, faciatis hostiam Deo. Corpus ergo fidelium et sanctorum est hostia vivens, primo, quia manet vivum; secundo et melius, quia se vivum per opera novae vitae spiritualis, puta charitatis, eleemosynae, orationis et quarumvis virtutum Deo offert: ita Origenes et S. Chrysostomus. Omne enim opus, ait S. Augustinus in lib. X De Civit., cap. v, quod fit, ut sancta societate Deo inhaereatur, generali nomine sacrificium est et hostia; tertio et propriissime, per actus mortificationis corpus fit hostia vivens, quia vivens mortificatur, castigatur, et spiritui ad omne spiritus officium exequendum, ad Dei honorem et obsequium subditur.

Est enim mortificatio, viva quaedam mors: facit enim in corpore mori concupiscentias carnis, dum eas truncat, per vivos continentiae, abstinentiae, patientiae et paenitentiae actus; ita ut corpus proprie sit hostia mortua, quia moritur suis vitalibus concupiscentiis, easque mortificat, occidit et immolat Deo: sit tamen idipsum quoque hostia viva, per vivos contrariarum virtutum actus. Vult ergo Apostolus, nos semper cor nostrum exhibere Deo hostiam vivam: ut scilicet semper mortificationi corporis, id est concupiscentiarum corporis, incumbamus: itaque ad vitam quietam, sanctam et perfectam, adeoque ad martyrium, si opus sit, pro Christo et pietate subeundum, nos comparemus. Hostes enim nostri sunt concupiscentiae: si ergo eas vincamus et occidamus, hostiam offeremus Deo. Inde enim dicta est victima et hostia, uti canit Poeta:

Victima quae cecidit dextra victrice, vocatur:
Hostibus a domitis hostia nomen habet.

Pulchre Origenes: «Si superbiam, corporis tui vincas et reseces, immolas Deo vitulum; si iracundiam, arietem; si libidinem, hircum; si vagos et lubricos cogitationum volatus, columbam et turturem.» Rursus idem Origenes: «Prima post Apostolos hostia, est martyrum; secunda, virginum; tertia, continentium; quarta, conjugatorum.»

Similiter notat hic D. Thomas triplicem esse hostiam: primam animae, scilicet orationem; secundam corporis, scilicet mortificationem, jejunium, abstinentiam, castitatem; tertiam operum, scilicet eleemosynam. Ita S. Cyprianus, lib. III, epist. 25, Nemesianum caeterosque ad metalla ob Christi fidem damnatos, dolentes quod ibidem Eucharistiae sacrificio destituerentur, consolatur dicendo, ipsosmet factos esse hostias vivas Deo: «Celebratis et offertis sacrificium Deo, et pretiosum pariter et gloriosum, et plurimum vobis ad retributionem praemiorum caelestium profuturum, cum Scriptura divina dicat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Hoc vos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo, et vosmetipsos sanctas atque immaculatas victimas exhibentes, sicut Apostolus adhortatur et dicit: Oro ergo vos, fratres, per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam et placentem Deo.»

DEO PLACENTEM. — Τὸ Deo potest referri ad placentem cum nostro Interprete, vel ad exhibeatis, et ad omnia sequentia; idque aptius est et plenius, ut patet ex Graeco. Vult enim Paulus nos sistere Deo corpus nostrum, quasi hostiam viventem, sanctam, placentem, ut nimirum ipsum sit primo, hostia viva Deo; secundo, sit hostia sancta Deo; ac denique sit hostia placens Deo. Sic enim habent Graeci: Παραστῆσαι τὰ σώματα ὑμῶν θυσίαν ζῶσαν, ἁγίαν, εὐάρεστον τῷ Θεῷ. Addit Apostolus τὸ placentem, quia potest esse hostia in se sancta, sed non placens Deo, si nimirum eam offerens Deo displiceat. Sic multi jejunant, peregrinantur, mortificant corpora sua, non mentem, non animum; quia superbi sunt, capitosi, rebelles et invidi, etc. Hinc Deo non placent ipsi, nec hostiae eorum, utpote quae a peccatoribus, qui in peccatis suis manent, offeruntur. Ideoque licet in se bonae sint, tamen apud Deum nec gratiam, nec gloriam merentur. Ita S. Augustinus, lib. De Falsa et vera paenit., cap. xv, et S. Gregorius, lib. VII, epist. 126.

Nota: Alludit hic Paulus ad conditiones victimarum Judaicarum. Primo enim victima Aaronica debebat esse sine macula, integra et sana. Hinc «viventem» requirit Paulus. Secundo, per ipsam immolationem sanctificabatur, ut fas non esset eam contingi ab immundis. Sic hic requirit Paulus «sanctam,» ut scilicet per devotionem mentis corpus Deo consecremus. Tertio in ipsa crematione victimae dicebatur ipsa fieri et esse in odorem suavitatis Deo. Sic hic requirit Paulus «Deo placentem.» Quarto, sal victimae addebatur, ut patet Levit. II, 13. Sale autem significatur sapientia spiritualis. Unde Christus, Marci ix, 49, dicit: «Habete in vobis sal,» quo scilicet cum ratione et sapientia spirituali omnia agatis, et ad Dei gloriam referatis.

Hujus hostiae altare, inquit Gregorius, hom. 22 in Ezech., est cor, in quo scilicet ex moerore compunctionis ignis ardet, et caro consumitur. Et tales, ait, quotidie in templo videmus, qui aeterni judicii memores se Deo sacrificium in lamentum compunctionis mactant, ut corpora sua castigantes, ea exhibeant hostiam sanctam, Deo placentem.

SANCTAM. — «Sanctum» est, quod Deo et Dei cultui dicatum, et ab omni, non tantum immundo, sed et profano usu separatum est. Jubet ergo Paulus hic corpus nostrum separari ab omni servitio iniquitatis, ut sanctissimo Dei servitio et cultui addicatur, q. d. Antea, o Romani, corpus vestrum servivit idolis, veneri, ventri, ambitioni; fuistis Martyres mundi et diaboli: jam serviat Deo soli, quasi Deo sanctum et consecratum.

Secundo, «sanctum» idem est quod purum et illibatum. Hostia ergo sancta est corpus impollutum et incontaminatum, ipsaque corporis castitas, puritas, integritas. Sic virgo dicitur «sancta,» id est pura, «et corpore, et spiritu,» I Cor. vii, 34.

RATIONABILE OBSEQUIUM VESTRUM, — q. d., ait Anselmus: Sic opera bona facite, ut eorum rationem reddere possitis.

Secundo, S. Basilius in Brevior. regul., regula 230: «Rationabile sit obsequium vestrum,» ut scilicet considerate et circumspecte, sana ratione rectoque consilio divinam impleatis voluntatem, ut rationem ducem sequamini, non animi impetum ac libidinem.

Tertio, D. Thomas sic explicat «rationabile obsequium,» q. d. Paulus: Corporum afflictio non sit nimia, sed moderata et rationabilis. Nam, ut inquit S. Bernardus, serm. 49 in Cantica: «Discretio est moderatrix et auriga virtutum, affectuum, morum; omni virtuti ordinem ponit, ordo modum tribuit, et decorem et perpetuitatem. Tolle hanc, virtus vitium erit.» Unde idem Bernardus alibi docet eum, qui in corpore edomando et mortificando indiscretus et nimius est, quatuor haec injuste rapere, scilicet, «corpori effectum, animo affectum, proximo exemplum, Deo honorem.» Indeque concludit, «eum sacrilegii crimen incurrere, cum templo Dei vivo abutatur, Deoque debitum honorem deroget: quia nimirum casus unius alios quam plurimos terret, et a via spiritualis vitae retrahit:» cum nimirum vident aliquem per nimium vitae rigorem, nimiasque paenitentias incidere in morbos, phantasias, ineptitudinem, et subinde mortem ipsam incurrere.

Quarto et optime; «rationabile,» id est non corporale, uti olim erat Judaeorum; sed spirituale sit «obsequium,» id est cultus vester et latria, ut habet Graecus. Rursum cultus vester hic non sit irrationalis, uti erat Gentium stulte idola colentium; sed sit rationabilis, qui scilicet rationales homines decet; nimirum non pecudibus, sed fide, spe, charitate sacrificate; non idolis, sed Deo. Ita S. Chrysostomus, Photius et Theodoretus.

Unde Graece est λογικὴν λατρείαν, logicam, id est rationalem, latriam vel cultum, quo Deus colitur rationaliter, exhibete et praestate Deo. Porro λογική, sive rationabilis, cultus est, quem recta ratio dictat. Recta autem ratio dictat, Deum magis interna fide, spe, pietate, amore et puritate mentis, quam externis corporis caeremoniis colendum esse, q. d. Paulus: Volo, o fideles, ut exhibeatis corpus vestrum, quasi hostiam Deo, non corporalem, non irrationalem, sed rationalem et spiritualem; ut scilicet a pura et sancta mente, ratione et spiritu, quasi animatum, vivificatum, directum et gubernatum Deo offeratur ipsum corpus, omnesque corporis motus et actus.

Quinto alii: Rationabile obsequium, inquiunt, est sacrificium Eucharistiae, scilicet corpus Christi humanum et rationabile, Deo oblatum: quia in Canone Missae, et in Liturgiis S. Basilii et S. Chrysostomi Eucharistia vocatur rationalis hostia. Verum verba praecedentia hic exigunt alium sensum, scilicet illum quem assignavi; ait enim Apostolus: «Ut exhibeatis corpora vestra,» non autem corpus Christi, «hostiam Deo.»


Versus 2: Et nolite conformari huic saeculo

2. ET NOLITE CONFORMARI HUIC SAECULO. — Dixit Paulus de corporis hostia, jam agit de animae oblatione, cujus perfectio sita est in duobus: primo, ut se retrahat a noxiis et maculantibus; secundo, ut se convertat ad ea quibus proficit et perficitur. Unde de primo ait Apostolus: «Nolite conformari huic saeculo;» de secundo: «Reformamini in novitate sensus vestri.» Nam, ut ait S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. xvi: «Ubi reformamur ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur Filio Dei.»

Nota: Non ait, Nolite uti saeculo: hoc enim est impossibile. Utendum enim est nobis cibo, potu, quiete, recreatione, hominibus; sed, «Nolite conformari,» Graece μὴ συσχηματίζεσθε, ne configuremini, id est ne figuram mundi induatis, ne tales fiatis qualis est mundus et mundani, scilicet vani, superbi, ambitiosi, terrena tantum quaerentes, non caelestia.

SED REFORMAMINI IN NOVITATE SENSUS VESTRI. — q. d. Figuram mundi fugite, et novam mentis formam assumite; abjicite figuram fragilem veteris et carnalis vitae, atque novam et stabilem formam vitae spiritualis induite. Ubi adverte: Saeculo tribuit Paulus σχῆμα, id est figuram, figura enim parum durabilis est et externa. Significat ergo figura, saeculi inconstantiam et apparentiam potius quam existentiam. Novitati mentis tribuit μορφήν, id est formam, qua significatur soliditas rerum spiritualium, ac permanentia: forma enim constantior est et interior, et ad substantiam pertinet. Ita S. Chrysostomus.

Pro reformamini, graece est μεταμορφοῦσθε, id est, ut S. Cyprianus legit, epist. 77 ad Nemesianum, «transformamini,» ut scilicet transeatis ex veteri figura in novam formam, q. d. Studete quotidianae renovationi mentis vestrae, ut resecando vitia, virtutibus mens quotidie innovetur: sicque hac metamorphosi fiet, ut in dies transmutemini magis et magis in alios homines. Semper enim nobis quantumcumque profecerimus, hac metamorphosi et transformatione opus est.

Nota primo: Non ait, «innovamini,» nova opera facite; sed, «reformamini,» et formam pristinae novitatis assumite. Sicut enim ignis vehementius et diutius calefacit, quia formam habet et calorem, a quo manat calefactio; ita vult Paulus, ut novitatem, quasi formam induamus, ut per eam novitatis opera assidue operemur, q. d. Induite formam novitatis sensus, id est, ut graece est νοός, mentis; ut mentem virtutibus innovetis, ut diligatis et quaeratis ea quae sunt mentis et spiritus, ut opera nova, spiritualia et divina edatis ex hac nova et divina forma Spiritus Sancti.

Nota secundo: Sicut vetustas in Scriptura est peccatum Adae et omnia ex illo secuta, tum peccata, tum poenae et aerumnae, uti concupiscentia, ignorantia, error, etc.; ita ex adverso novitas est remissio peccatorum, gratia, charitas, virtutes, alacritas, zelus; atque sicut in vetustatem jam dictam per peccatum recidimus, ita vicissim ab eadem renovamur per paenitentiam ac fervorem, studiumque novae vitae.

De qua re pulchre S. Gregorius, lib. XXII Moral., cap. IV: «Animus noster, dum igne amoris excoquitur, semper in se servat claritatem pulchritudinis quotidiana innovatione fervoris; nescit enim mens per torporem veterascere, quae studet per desiderium semper inchoare. Hinc namque per Paulum dicitur: Renovamini spiritu mentis vestrae. Hinc Psalmista, qui ad perfectionis jam culmen pervenerat, quasi inchoans dicebat: Dixi, nunc coepi, quia videlicet nisi lassescere ab inchoatis volumus, valde necesse est ut inchoare nos quotidie credamus.»

Quare S. Antonius moriturus suis discipulis hoc unicum vitae praeceptum, quasi stimulum ad omnem virtutem dedit, teste S. Athanasio in ejus Vita: «Hoc sit primum cunctis in commune mandatum, nullum in arrepti propositi vigore lassescere, sed quasi incipientem augere semper debere quod coeperit. Ego quidem, filioli, secundum eloquia Scripturarum, Patrum gradior viam: jam enim Dominus me invitat, jam cupio videre caelestia. Sed vos, o viscera mea, admoneo, ne tanti temporis laborem repente perdatis; hodie vos religiosum studium arripuisse arbitramini, et caeptae voluntatis fortitudo succrescat.»

Simile praeceptum Barlaam moriturus Josaphat olim regi, jam discipulo suo et anachoretae dedit, teste Damasceno, in Historia Barlaam et Josaphat, cap. xxxix: «Nunc, quandoquidem mortis meae tempus instat, atque collactanea et mihi aequalis ea cupiditas, quae, ut cum Christo essem, semper me tenuit, jam expletur; tu quidem corpus meum terrae conde, pulverique pulverem redde. Post autem ipse in hoc loco haere, susceptum spiritualis vitae genus persequens, meaeque tenuitatis memoriam retinens. Tu vero, fili, ne religiosae exercitationis laborem metuas, neque ad temporis longitudinem, ad daemonum insidias elanguescas: quin potius ipsorum imbecillitatem Christi virtute communitus audax irride.» Addit deinde stimulum, dicens: «Ad laborum autem duritiam ac temporis diuturnitatem animo ita comparatus esto, tanquam quotidie discessum e vita exspectans, atque eumdem diem tibi vitae monasticae tum initium, tum finem esse existimans. Sic semper ea quae a tergo sunt, obliviscens, atque ad ea quae a fronte sunt teipsum extendens, ad destinatum persequere, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.»

Simili stimulo se et fratres suos ad vitae renovationem et spiritus fervorem sub vitae finem incitabat S. Franciscus, ut refert S. Bonaventura in ejus Vita, cap. xiv: «Incipiamus, fratres, servire Domino Deo nostro, quia usque nunc parum profecimus.» Flagrabat etiam S. Franciscus, inquit Bonaventura, desiderio magno ad humilitatis redire primordia, ut leprosis, sicut a principio, ministraret, corpusque jam prae labore collapsum revocaret ad pristinam servitutem. Proponebat, Christo duce, se facturum ingentia, et fatiscentibus membris, spiritu fortis et fervidus, novo sperabat certamine de hoste triumphum: neque enim languor, vel desidia locum habet, ubi amoris stimulus semper ad majora perurget.

UT PROBETIS QUAE SIT VOLUNTAS DEI BONA, ET BENEPLACENS, ET PERFECTA. — «Ut probetis,» hoc est, ut exquiratis et consideretis, inquit Origenes.

Secundo et melius, «ut probetis,» hoc est, experiamini, et quodam judicio ac gustu spirituali agnoscatis, et, ut Syrus, distinguatis, sapiatis et sentiatis, quid a vobis requirat Deus, quid sit ab eo volitum, puta quid sit bonum, quid beneplacens, quid perfectum.

Ubi adverte: Quo magis reformamur spiritu mentis nostrae, eo magis illustramur a Deo, magisque purgata mente probamus et sapimus quid sit bonum, melius et optimum, a Deo volitum Deoque gratum.

Nota: Apostolus hic distinguit triplicem voluntatem Dei: alia enim est «bona,» alia «beneplacens,» alia «perfecta.»

Quaeres quomodo haec tria distinguenda sint? Respondet primo S. Anselmus: «Voluntas Dei bona,» inquit, est in incipientibus et conjugatis; «beneplacens» est in proficientibus et continentibus; «perfecta» est in perfectis et in virginibus.

Secundo, alii: «Voluntas bona,» inquiunt, est ea quae non est ab irato Deo. Rursum, «voluntas bona» est ea quae vult id quod absolute bonum est: talis autem non est ea quae vult id quod tantum permittitur ex indulgentia, quomodo permittuntur secundae nuptiae, ait Comment. S. Hieronymo ascriptus.

Tertio, S. Chrysostomus: «Voluntas bona,» inquit, est lex vetus; «beneplacens,» est Evangelium, quod praestat legi veteri. Rursum S. Basilius in Regulis brevior., interrog. 276: «Voluntas Dei bona» est, inquit, ut velimus id quod in se, et ex genere suo bonum est. «Beneplacens,» cum fit illud Apostoli: Omnia ad gloriam Dei facite; et: Omnia honeste, et secundum ordinem fiant. «Perfecta,» cum nulla ex parte manca est, sed quoad omnia recta et perfecta.

Quarto et optime, voluntas hic idem est quod volitum, seu id quod vult Deus a nobis fieri, q. d. Sensus ergo est, q. d. Ut sciatis quae sit voluntas Dei bona, id est quid Deus a nobis velit fieri bonum; et beneplacens, id est melius; et perfectum, id est optimum et sibi gratissimum. Sunt enim hi tres gradus boni voliti a Deo, seu boni quod a nobis requirit Deus. Idipsum clarius significat textus Graecus, qui sic habet, τί τὸ θέλημα τοῦ Θεοῦ, τὸ ἀγαθὸν καὶ εὐάρεστον καὶ τέλειον. Quod S. Augustinus, lib. X De Civit., cap. vi, Ambrosius et Chrysostomus vertunt, «ut probetis quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum,» id est quid sit bonum, melius et perfectum, ut habet Commentarius Hieronymi.

Loquitur Apostolus de voluntate signi, sive praecepti et consilii, quam Deus hominibus adimplendam proponit; non autem loquitur de voluntate beneplaciti Dei, haec enim necessario adimpletur. Non bene ergo Cajetanus τὸ beneplacens refert ad homines, quibus Dei voluntas grata est et suavis, ideoque placet: vult enim Apostolus per gradus sensim in dies nos proficere et ascendere: ut primo bona, secundo meliora, tertio optima Deoque gratissima sapiamus et operemur.

Videtur autem Apostolus in sequentibus hanc triplicem Dei voluntatem explicare, et in particulari describere; nimirum voluntatem bonam describi a versu 2 ad 3, quod scilicet ea consistat in eo, ut sapiamus ad sobrietatem, utque officio nostro juxta gratiam nobis datam rite et modeste perfungamur; voluntatem vero Dei beneplacentem videtur describere a vers. 9 et 16, scilicet, quod illa consistat in dilectione sincera, fervida, forti et liberali; denique voluntatem Dei perfectam videtur describere a vers. 16 ad finem capitis, scilicet, quod illa consistat in charitate perfecta, quae sibi conjunctam habet humilitatem insignem, qua etiam inimicos amore praeveniamus, eisque bonum pro malo reddamus, adeoque vincamus in bono malum. Haec enim est perfecta charitas et Deo gratissima, ideoque perfecta Dei voluntas. Quocirca S. Clemens, lib. II Constit. Apost., cap. LXV, haec refert ad salutem animarum: «Nos audivimus ex ore Domini nostri Jesu Christi, et optime edocti dicimus, quaenam sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta, quae nobis per Jesum Christum declarata est; scilicet ne ullus pereat, sed potius omnes homines, cum ei uno consensu crediderint, laudibus eumdem uno animo et ore celebrantes, iidem in sempiternum vivant.» Hinc inter hujus bonae voluntatis actus et officia Apostolus vers. 7 ponit doctrinam, exhortationem, misericordiam, hospitalitatem, etc.

Vult ergo Apostolus, ut primo bene, mox melius, ac demum perfectissime sanctissimam Dei voluntatem in omnibus cognoscere et complere studeamus: haec enim Dei voluntas regula est, mensura, fons et origo omnis virtutis et sanctitatis, cui proinde nostra voluntas plane conformanda est, si sancti et perfecti esse velimus.

Cujus rei memorabile exemplum narrat Divus Taulerus, in Colloquio theologi et mendici, pag. 685, quod quia rarum est, et clare ostendit punctum et apicem perfectionis Christianae, quem hic tangit et praescribit Apostolus, multisque ad illum magno fuit documento et incitamento, hic adscribam: «Fuit olim insignis quidam Theologus, qui annis octo precibus continuis a Domino id cupiebat obtinere, ut ipsi hominem quemdam ostenderet, qui eum viam veritatis edoceret. Cumque vice quadam vehementissimo hujus rei flagraret desiderio, vox quaedam caelitus lapsa, ita ipsum allocuta est: Exi foras ad limina templi, et offendes illic hominem, qui te viam veritatis edoceat. Exiens igitur invenit mendicum quemdam diruptis, sordidis, lutosis pedibus, cujus vestes in universum vix tribus obolis supputares: quem salutans ita affatus est: Det tibi Deus prosperum mane. Respondit mendicus: Non memini me unquam adversum mane habuisse. It Magister: Eia, ut fortunatum te faciat Deus. Quid ita loqueris? Respondit mendicus: Sed nec infortunatus aliquando fui. Et ille: Felix esto: quid sibi haec tua verba volunt? Et pauper: Nunquam infelix fui. Rursus itaque Magister: Salvet te Deus. Jam, nunc apertius loquere; neque enim capio quid dicas. Audi jam divinum animum: Tum pauper respondit: Id faciam libenter. Optabas mihi, Magister, prosperum mane, et ego me nunquam adversum mane habuisse respondi: quando enim fame premor, Deum laudo; si frigus patior, si grando, si nix, si pluvia cadit, si aura serena est vel turbulenta, Deum laudo; si miser sum atque despectus, Deum similiter laudo, et ideo nunquam triste mihi mane contigit. Optabas etiam me fortunatum fieri, et ego nunquam me infortunatum fuisse respondi: novi enim cum Deo vivere, certusque sum, quidquid ille facit, non posse non esse optimum. Unde quidquid ipse vel dabat, vel evenire mihi permittebat, sive gratum id esset, sive contrarium, dulce vel amarum, laetus id tanquam optimum ab ipso suscepi, et ideo nunquam infortunatus fui. Dicebas praeterea, ut felicem me faceret Deus; ad quod similiter, nunquam me infelicem fuisse subjunxi: soli namque divinae voluntati inhaerere statui, in quam sic integre omnem meam transfudi voluntatem, ut quidquid ille vult, et ego velim, et meam ipsi voluntatem ex integro resignarem.»

Audi sublimiorem philosophiam: «Haec cum mendicus ille retulisset, ita eum rursus Magister affatus est: Quid, obsecro, dicturus esses, si te Dominus Majestatis in abyssum demergere vellet? Et ille: In abyssum me demergeret? Et revera si id faceret, duo mihi brachia sunt, in quibus eum amplexarer. Unum est vera humilitas, et hoc illi suppono, atque per ipsum sacratissimae humanitati ipsius unitus sum. Alterum, idemque dexterum, est amor, qui divinitati ipsius unitus est, atque per hunc ipsum circumplector, ita ut mecum ad infernum descendere cogeretur. Optatius autem mihi foret in inferno cum Deo esse, quam vel in caelis sine illo. Ex his igitur Magister ille didicit, veram resignationem cum humilitate profunda compendiosissimam ad Deum semitam esse.»

Audi sapientiae apicem: «Dehinc iterum ex illo mendico percunctatus est, unde venisset. Cui ille, a Deo se venisse respondit. Cumque Magister, ubi eum reperisset, sciscitaretur: Ibi, ubi creaturas omnes dereliqui. Et Magister: Ubi vero Deum reliquisti? Respondit pauper: In mundis cordibus, et hominibus bonae voluntatis. Et Magister: Quisnam es tu? Respondit ille se regem esse. Sciscitante Magistro, ubinam esset regnum ipsius; in anima sua id esse respondit. Sic enim et externos et internos sensus meos regere novi, ut cunctae affectiones et vires animae meae mihi subditae sint. Quod perfecto regnum cunctis mundi hujus regnis praestantius esse nullus ambigit. Et rursus Magister: Quid ad hanc te perfectionem perduxit? Respondit pauper: Nimirum silentium meum, sublimes meditationes, et unio cum Deo. In nulla re quae Deo minor foret, quiescere potui. Jam vero Deum meum inveni, et in ipso pacem et quietem habeo sempiternam.»


Versus 3: Dico enim per gratiam quae data est mihi

3. DICO ENIM. — q. d. Haec quae jam dicam, sunt opera Deo placentia et perfecta, quae dixi vos debere facere: nam vox enim dat causam praecedentium, cum eisque haec sequentia connectit, q. d. Dixi, ut probetis quae sit voluntas Dei. Haec est enim voluntas Dei, ut non plus sapiatis quam oportet, sed sapiatis ad sobrietatem, etc.; quae plene vos facere convenit, si veri Christiani esse velitis. Addit Apostolus se haec dicere per gratiam sibi datam, hoc est per peritiam spiritualem et sapientiam a Spiritu Sancto sibi aspiratam. Ita Ambrosius.

Secundo, «per gratiam,» qua scilicet se gratum et acceptum esse sciebat Romanis fidelibus, ut libere quidvis eis dicere auderet. Ita Origenes.

Tertio et optime, «per gratiam,» id est per apostolatum, vel munus Apostolicum gratis mihi a Deo datum, q. d. Ex munere, officio et auctoritate Apostolica dico et edico ea quae sequuntur.

NON PLUS SAPERE QUAM OPORTET SAPERE; SED SAPERE AD SOBRIETATEM. — q. d. Servare oportet modum et medium in omni virtute: virtus enim, si in extrema defluat, fit vitium, inquit Origenes.

Secundo, S. Irenaeus, lib. V, cap. XX; S. Augustinus, epist. 47; Gregorius, hom. 3 in Ezech., et Anselmus, sic explicant, q. d. Ne sitis curiosi in rebus fidei perscrutandis, ut sapere velitis plura et ultra quam fides sana doceat aut permittat; hic enim est fons haeresium.

Tertio, S. Chrysostomus sic exponit, q. d. Non plus de se existimare oportet, quam par est; sed existimare sobrie, parce et cum modestia, ut vertit Syrus; maxime ne superbe et petulanter sibi quis aliquid tribuens et arrogans, ut sequitur, ultra sui talenti mensuram sese extendat, et alieno talento officioque se ingerat, v. g., ut Grammaticus judicium sibi arroget de rebus theologicis, ut plebeius de rebus sacris decernere velit. Ita Ambrosius et Basilius in Reg. brevior., regul. 264. Hunc esse sensum patet ex sequentibus.

SED SAPERE AD SOBRIETATEM. — Graece εἰς τὸ σωφρονεῖν, id est, εἰς σωφροσύνην, quod Irenaeus, lib. V, cap. XX, vertit, «sapite ad prudentiam;» Hieronymus, lib. I Contra Jovinian., «sapite ad pudicitiam;» S. Augustinus, epist. 47, «sapite ad temperantiam.» Temperantia autem, ait Augustinus, Origenes, Ambrosius et Oecumenius: «Fides est modus et temperamentum quo quisque uti debet, ut intra suos terminos se coerceat.» Et hoc noster Interpres vult, cum vertit, «sapere ad sobrietatem.» Hoc enim proprie est σωφροσύνη, vel, ut pulchra paronomasia habent Graeca, φρονεῖν εἰς σωφροσύνην, quasi dicas, sapere ad sapere sobrie. Unde S. Chrysostomus et Syrus vertunt, sapite ad modestiam, id est ad humilitatem. Graecum σωφροσύνη, ait S. Chrysostomus, dicitur ἀπὸ τοῦ σώας τὰς φρένας ἔχειν, id est, ab eo quod mentes habeantur sanae; sanas autem facit modestia et humilitas. Nam immodestus et superbus mente valere nequit, id est firmus consistere, sani et constantis judicii ac propositi esse nequit, sed desipit, exorbitat et quovis demente furiosior fit, inquit S. Chrysostomus.

Hinc moraliter haec Apostoli verba explicans S. Bernardus, serm. in illud Proverb. III, Beatus homo qui invenit sapientiam: «Sobria sapientia est, in penitudine peccatorum praeteritorum, in contemptu praesentium commodorum, in desiderio futurorum praemiorum. Invenisti plane sapientiam, si prioris vitae peccata defleas, si hujus seculi desiderabilia parvipendas, si aeternam beatitudinem toto desiderio concupiscas, invenisti sapientiam, si tibi horum singula sapiant prout sunt, ut haec quidem amara et omnino fugienda, ista quoque velut caduca et transitoria contemnenda, illa vero ut perfecta bona totis appetenda desideriis, intimo quodam animi sapore dijudices et discernas.» Subdit deinde: «Atque haec quidem sobria est sapientia, et vomitum nescit, ubi et timoris frigus ex recordatione peccatorum, et charitatis fervor ex appetitu divinarum promissionum, tepiditatem amovet earum quae non sunt pessimarum occupationum; ut nec evomas sapientiam, nec evomaris ab ea.»

ET UNICUIQUE SICUT DEUS DIVISIT. — Τὸ ἑκάστῳ legunt Romana, non Graeca, estque legendum ut sensus constet. Sensus enim est, q. d. Dico quemque debere sapere ad sobrietatem, et sapere (τὸ enim sapere hic repetendum est) eo modo et mensura sicut Deus unicuique divisit.

UNICUIQUE SICUT. — Est hyperbaton. Rectus enim ordo exigit, ut haec verba transponas, et dicas: «Sicut unicuique divisit Deus;» nisi malis referre haec altius ad verbum dico, q. d. Dico unicuique vestrum, ut sapiat, sicut Deus ei divisit et dispertitus est suam mensuram fidei et sapientiae.

MENSURAM FIDEI. — Primo, S. Augustinus et Irenaeus locis jam citatis sic explicant, q. d. Intra fidei mensuram et terminum debet se omnis intellectus humanus continere.

Secundo, Toletus per mensuram fidei accipit mensuram fidelitatis, hoc est, ea talenta, functiones et gratias, quas quisque accepit a Deo et Ecclesia, ut fideliter eas dispenset et administret; ut sit metonymia, qua functiones cujusque fidei commissae vocentur fides, sive mensura fidei.

Tertio et optime, S. Chrysostomus, Theodoretus, Origenes, Ambrosius et Oecumenius: Fides, inquiunt, metonymice capitur pro donis fidei et gratiae, maxime externis et visibilibus, quae in primitiva Ecclesia fidelibus conferebat Spiritus Sanctus. Unde vers. 6 et seq., hanc mensuram fidei vocat Paulus charismata, id est donationes Spiritus Sancti differentes, scilicet, quod Spiritus Sanctus huic dederit prophetiam, illi doctrinam, tertio exhortationem, quarto ministerium, etc., Graece χαρίσματα, id est dona, talenta diversa. Ecce hic explicat Paulus mensuram fidei quam Deus variis varie dividit, ut dixi vers. 3. Nimirum hac mensura fidei sunt dona et gratiae differentes, quas Deus varie fidelibus dispersit, ut quisque sua gratia, suoque dono utatur et contentus sit, nec aliud ambiat, q. d. Haec gratiarum distributio, hic donorum ordo et limes a Deo est, quique eum perturbat, et plus quam oportet sapit, donaque quae non accepit, sibi arrogat, et aliorum officia ambit: hic Dei ordinationi et providentiae resistit in his quae omnino gratis a Deo accepit; Deus enim sua providentia cuique suam distribuit et admensus est gratiam et functionem, quam quisque bene et fideliter obire et infra quam se continere debet, nec ultra sapere, ne audiat: Sutor ultra crepidam! Haec enim est voluntas Dei, vers. 2, qui ita suam cuique gratiam, pensum ac spartam distribuit ac limitavit.

Ex hoc ergo loco patet, quomodo superius tota hac epistola fidem acceperit Paulus, nimirum pro charitate, gratia et donis fidem sequentibus. Haec enim metonymice dicuntur fides, quia ex fide quasi radice et matrice nascuntur, ut dixi cap. 3.


Versus 4: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus

4. SICUT ENIM IN UNO CORPORE MULTA MEMBRA HABEMUS, OMNIA AUTEM MEMBRA NON EUMDEM ACTUM (actionem, functionem, operationem) HABENT.


Versus 5: Ita multi unum corpus sumus in Christo

5. ITA MULTI (hoc est, omnes nos fideles, qui sumus quasi varia membra, varias gratias et functiones habentia) UNUM CORPUS SUMUS IN CHRISTO. — Puta una Ecclesia sumus, cujus nexus interior est per fidem et gratiam; exterior per Sacramenta a Christo instituta. Per haec enim omnes nectimur et jungimur cum Christo, et in Christo; hujus enim corporis, id est Ecclesiae, caput est Christus.

Nota: Sicut in corpore sunt quatuor: primo, unitas corporis; secundo, diversitas membrorum; tertio, diversitas officiorum in membris singulis; quarto, aptitudo et dos cujusque membri ad suum officium exequendum; ita prorsus per omnia se res habet in Ecclesia, ejusque singulis membris, puta fidelibus Christianis. Probat hic Apostolus, quemque fidelem debere sapere ad sobrietatem, utique ea mensura et dono fidei ac gratiae quod ei divisit Deus: non autem ultra debere sapere, nec sibi arrogare donum et munus alteri commissum. Probat autem hoc a simili, puta a membris corporis humani; haec enim singula suis muniis et functionibus contenta sunt, nec se officiis alterius membri ingerunt, illave usurpant. Pari ergo modo facere debent fideles, qui sunt membra ejusdem corporis Christi, puta Ecclesiae.

SINGULI AUTEM ALTER ALTERIUS MEMBRA. — Non ut corporis, sed ut commembri, «membra,» id est, commembra sumus, q. d. Ergo quodque membrum, puta fidelis quilibet, non sibi soli, sed etiam aliis operari debet, uti fit in corpore naturali.


Versus 6: Habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis

6. HABENTES (id est habemus) AUTEM. — Est hebraismus: Hebraei enim benoni, sive participium, usurpant pro indicativo, quo carent. Unde patet hic novum incipere sensum, non autem haec cum priori versu nectenda esse, uti volunt recentiores. Explicat ergo hic Paulus varios actus et functiones membrorum Ecclesiae: hoc enim exigit similitudo allata de corpore, ut, sicut in corpore quodque membrum suam habet gratiam et functionem, sive actum; ita in Ecclesia fidelis quisque suum habeat talentum, sive officium et charisma, ejusque functionem. Dicit ergo:

HABENTES AUTEM DONATIONES SECUNDUM GRATIAM, QUAE DATA EST NOBIS, DIFFERENTES. — «Donationes,» Graece χαρίσματα, id est dona, talenta diversa. Ecce hic explicat Paulus mensuram fidei quam Deus variis varie dividit, ut mox patebit, q. d. Quisque se contineat intra mensuram doni, gratiae, talenti, officii sibi commissi, quod per fidem credendo accepit; nec alia attentet, v. g., cui datum est ministerium, ille ministret, non doceat: vicissim, cui data est doctrina, ille doceat, nec se ingerat ministerio alteri tradito.

Porro, haec charismata et dona in sequentibus enumerat Apostolus: ac primo quidem illa propria, quae Ecclesiasticas res et personas concernunt; haec enim ante omnia recte ordinanda sunt. Deinde, vers. 9, recenset illa dona, quae omnibus Christianis, etiam laicis et plebeiis, sunt communia. Incipit ergo ab Ecclesiasticis, dicitque:

SIVE PROPHETIAM SECUNDUM RATIONEM FIDEI, SIVE MINISTERIUM IN MINISTRANDO. — Multi haec generatim accipiunt de quavis prophetia et ministerio: verum magis genuine dicemus Apostolum enumerare hic charismatum et functionum Ecclesiasticarum genera. Sunt enim duo: unum est prophetia, secundum est diaconia, sive ministerium. Prophetiae nomine intelligit Paulus doctrinam, et ea quae ad docendi munus pertinent (ut ostendam I Corinth. XIV, initio). Diaconiae vero nomine intelligit alia externa Ecclesiastica munia, quae a se abdicarunt, et in Diaconos rejecerunt Apostoli, dicentes Actor. VI, 2: «Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus: nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.» Vides hic Apostolos Ecclesiasticas functiones stabiles et perpetuas in duo divisisse, scilicet in doctrinam, sive praedicationem verbi Dei, quae hic prophetia vocatur, et in diaconiam: ac priorem, quasi praecipuam sibi reservasse; posteriorem in Diaconos transtulisse.

Hanc Apostolorum divisionem sequitur Paulus hoc loco, et I Timoth. III, ubi Ecclesiae ministros, qui Ecclesiae munia obeunt, dividit tantum in Episcopos et Diaconos: sub Episcopis Parochos et Presbyteros, sub Diaconis caeteros inferiores Ordines intelligens. Episcopi enim sunt prophetae, id est doctores Ecclesiae; Diaconi vero caeterique eis subservientes, sunt eorum administri. Prophetia ergo, id est doctrina, cessit Apostolis, episcopis et Parochis: diaconia vero, sive ministerium, cessit Diaconis eorumque administris.

Deinde Apostolus haec duo genera, scilicet prophetiam et diaconiam, in suas species partitur et dividit: nimirum prophetae alii sunt doctores, quales erant Apostoli et Episcopi; alii sunt exhortatores sive pastores, quales sunt Presbyteri et Parochi. Pari modo Diaconi et ministrantes, alii sunt eleemosynarii, qui eleemosynas distribuunt; alii praefecti, qui praesunt in sollicitudine; alii hospitalarii, qui aegros et miseros curant. Haec omnia magis patebunt ex sequentibus.

Nota: Cum ait Apostolus, secundum rationem fidei, fides hic non tantum est fides, qua credimus articulis fidei, quae fides est omnibus fidelibus communis; sed potius fides hic est intelligentia perfecta rerum divinarum et Scripturarum, quae non tam humano studio, labore et industria, quam Dei illuminantis operatione et inspiratione acquiritur. Unde I Corinth. XII, 9, ponitur haec fides inter gratias gratis datas: «Alteri fides (datur) in eodem spiritu.» Dicit ergo: «Habemus prophetiam,» hoc est, gratiam explicandi doctrinam et Scripturam sacram, «secundum analogiam,» ut habent Graeca, id est secundum proportionem et mensuram «fidei,» id est intelligentiae et sapientiae a Deo nobis concessae. Ergo juxta eam quisque prophetet, non plura suo ingenio comminiscatur: inde enim ortae sunt haereses.

Huc accedit Anselmus, qui ita explicat, «secundum rationem fidei,» id est, ut nihil extra regulam fidei loquamur, aut sapiamus.

Secundo, Ambrosius vult Apostolum hic praescribere prophetae, hoc est doctori, ut doceat «secundum rationem fidei,» hoc est, prout fides credentium exigit, seu prout fert auditorum capacitas et salus. Huic enim Spiritus Sanctus donum suum, quod prophetae, id est doctori dat, attemperat, et ab eodem pari modo attemperari vult.

Tertio, posset fides hic capi, uti eam accepit Apostolus, vers. 3, pro dono et charismate fidei; ut idem sit mensura fidei, quod ratio vel analogia fidei. Verum, quia Apostolus jungit hic fidem prophetiae, hinc melius, ut dixi, fidem specialius accipiemus pro dono intelligentiae sacrae Scripturae et mysteriorum fidei, quod initio Ecclesiae multis communicabat Spiritus Sanctus.


Versus 7: Sive ministerium in ministrando

7. SIVE MINISTERIUM IN MINISTRANDO. — Graece εἴτε διακονίαν ἐν τῇ διακονίᾳ, id est sive diaconiam in diaconia, repete habemus. Priore loco διακονία, munus ipsum significat: posteriore vero ipsam muneris functionem, q. d. Fungimur diaconia, id est ministerio, secundum gratiam aut munus ministrandi. Nemo enim in Ecclesia ministrat, qui ad tale ministerium non habet titulum, gratiam aut ordinem, quo ei deputatur.

Nota. Per diaconiam aliqui accipiunt episcopatum, presbyterium et reliquos ordines. Ita Salmeron. Verum melius, ut jam dixi, Toletus et alii censent diaconiam, sive ministerium esse secundum functionis Ecclesiasticae genus, oppositum prophetiae, versarique circa res et munia charitatis externa, eaque varia, ut patebit ex sequentibus.

Syrus et recentiores supplent hic: Qui ministrat, versetur in ministrando; qui docet, versetur in docendo; qui praeest, versetur in sollicitudine, et ita de aliis. Verum Paulus videtur potius id, quod generatim dixerat: «Habemus donationes secundum gratiam» et talenta «differentes,» hic tantum per species explicare, enumerando illas donationes, sive charismata, scilicet ministerium, quod consistit in ministrando; doctoratum, qui consistit in doctrina; exhortationem, quae consistit in exhortando, etc. Inde tamen consequenter ex vers. 3, repetendum et inferendum relinquit in singulis, ut quisque sua gratia et talento, ac donis jam dictis utatur pro mensura sibi data a Deo, uti mox particularius explicabo.

SIVE QUI DOCET IN DOCTRINA. — Hic duas dat species prophetiae: prima est, «qui docet,» id est qui habet functionem docendi, eam habeat «in doctrina,» ἐν διδασκαλίᾳ, id est secundum gratiam doctrinae et magisterii, quam a Deo accepit; non enim omnes eamdem habent peritiam divinorum. Secunda est:


Versus 8: Qui exhortatur in exhortando

8. QUI EXHORTATUR IN EXHORTANDO. — Graece ἐν παρακλήσει, in exhortatione, in exhortationis gratia et talento, quod accepit, id facit, puta exhortatur. Sub exhortatione etiam consolationem accipe. Exhortatorem vocat hic Apostolus eum, quem I Corinth. XII, 28, «doctorem,» et Ephes. IV, 11, vocat «pastorem;» eum scilicet, qui ex officio doctrinam cum exhortatione, monitione, adeoque cum Sacramentorum administratione conjungit, uti jam faciunt Parochi. Ex hisce Apostoli sententiis tacite collige, q. d. Quisque ergo, tam qui docet, quam qui exhortatur, doceat et exhortetur, suoque talento utatur, pro gratia et mensura sibi a Deo concessa.

QUI TRIBUIT IN SIMPLICITATE. — Enumeratis speciebus et functionibus prophetiae, enumerat hic functiones diaconiae, sive ministerii, easque tres, cum suis charismatibus, seu donationibus differentibus. Prima est, «qui tribuit,» q. d. Qui habet functionem et officium distribuendi eleemosynas, uti olim habebant diaconi, Act. VI, 5, eam habet «in simplicitate,» id est, secundum gratiam simplicitatis. Hanc enim gratiam simul cum officio tali dare solet Spiritus Sanctus, q. d. Videat ergo quisque eleemosynarius, ut secundum hanc simplicitatem tribuat et distribuat eleemosynas.

Quaeritur, quaenam sit haec «simplicitas?»

Primo, Origenes sic explicat: Qui tribuit, tribuat in simplicitate, id est non ex vana gloria. Duplex enim est, qui actu externo videtur alteri dare eleemosynam, cum interno proprium commodum, scilicet laudem, quaerit.

Secundo, Chrysostomus et Theodoretus: «Simplicitas,» inquiunt, est liberalitas. Haec enim simpliciter dat manu extensa: cum avarus manum contrahat, aegre ac tarde modicum quid eroget.

Tertio, Theodoretus: «Qui tribuit,» tribuat «in simplicitate,» hoc est simpliciter, libere et resolute, nimirum, ut non cogitet an ea quae habet sibi sufficient, an ad futuros casus sint necessaria; sed Deo confidat, quod ille sibi et futuris omnibus providebit.

Quarto, alii recentiores: «In simplicitate tribuit,» qui non exspectat ut sibi retribuatur; multi enim dant hoc fine, ut majora recipiant, sed hi non dant simpliciter, neque tam dant, quam vendunt sua dona. Qua de re pulchre Seneca, lib. I De Benefic., cap. 1: «Demus beneficia, non foeneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitavit, cum daret.»

Quinto, alii: «In simplicitate tribuit» is, qui ita sincere et pure tribuit, ut non velit allicere eum, cui tribuit ad peccatum aut aliam turpitudinem.

Sexto et optime, Anselmus: «Simplicitas haec opponitur duplicitati, id est dolo, fraudi, hypocrisi, acceptioni personarum, item et curiositati. Simplex ergo est, qui non aliud intendit, quam quod intendi debet: duplex vero est, qui aliud intendit vel spectat, quam debet.» Simplex itaque in eleemosyna danda est, qui non considerat an is cui dat, sit amicus, familiaris, commodus, vel utilis, aut gratus futurus, sed an indigeat. Rursum, qui non nimis curiose inquirit an bonus sit, an dyscolus, an fictus is cui dat eleemosynam (de qua re pulchre tractat hic S. Chrysostomus, in morali hom. 21); sed, ut ait Ambrosius, in omnes indigentes puro se fundit affectu, et candide, prudenter tamen, sua sibique commissa erogat: tales enim ad functionem eleemosynarii aptissimi, ideoque eligendi sunt. De hac simplicitate eleemosynae rursus dicam II Corinth. VIII, 2.

QUI PRAEEST IN SOLLICITUDINE. — Id est, qui habet functionem in Ecclesia, ut praesit, eam habeat secundum gratiam sollicitudinis, graece σπουδῆς, id est studii, ut totus serio illi vigil incumbat, et diligentiae, ut sedulus et celer sit in executione: qui enim hanc gratiam acceperunt, sunt aptissimi et eligendi, ut praesint.

Nota: Per praesidem hunc Apostolus non tam intelligit Pastorem et Praelatum qui praeest in spiritualibus (hunc enim, ut dixi paulo ante, intellexit nomine exhortatoris), quam praefectum qui praeest rebus temporalibus et externis, quique politiam Ecclesiasticam administrat, quales erant Archidiaconi, qui praeerant caeteris Diaconis eleemosynariis et hospitalariis. Hunc enim praesidem Apostolus numerat inter Diaconos, qui in ministrando versantur; estque haec praesidentia secunda species diaconiae, quam Paulus, I Corinth. cap. XII, vers. 28, «gubernationem» vocat. Jam ex eo quod dicit Apostolus, «qui praeest in sollicitudine,» tacite colligendum relinquit, q. d. Ergo qui praeest, in gratia sollicitudinis se contineat, in eaque praesit, ut debitam eorum qui sibi commissi sunt curam et sollicitudinem gerat.

QUI MISERETUR IN HILARITATE. — Haec est tertia species diaconiae maxime pertinens ad hospitalarios et olim ad viduas illas, de quibus ait Apostolus, I Tim. V, 9. q. d. Qui functionem misericordiae in tractandis et curandis pauperibus et aegris (de aegris enim et miseris proprie hic est sermo) in Ecclesia exercent, id faciant secundum donum hilaritatis; quae in tribus consistit: primo, in animi laetitia, ut vincant taedium et nauseam ulcerosorum et morbidorum; secundo, in vultus alacritate, ut per eam aegros, qui ex aegritudine et maerore laborant, consolentur et sublevent; tertio, in verborum affabilitate, qua aegros multis indigentes, et multa petentes a se non absterreant, sed alliciant, ut suam opem et operam fideliter implorent. Jam ex eo quod dicit Paulus: «Qui miseretur in hilaritate,» tacite colligendum relinquit, q. d. Ergo cum misereris, utere dono «hilaritatis,» quod Deus tibi cum officio dedit, ut hilarem te praebeas miseris et aegrotis.

Nota: Hilaritas maxime requiritur in misericordia; nam, ut ait Chrysostomus, hominibus nihil ita turpe et indecorum videtur, atque esse miserum, indigere, et ab aliis ea quibus indigent, accipere; ac proinde, nisi excellenti hilaritate suspicionem illam sustuleris, ostenderisque quod magis a miseris beneficium accipias quam des, magis dejicies accipientem, quam refocillabis. Hinc idem Chrysostomus, hom. 33 ad Popul.: «Vera eleemosyna est, sic dare, ut gaudeas te dare, putans te accipere magis quam dare. Non enim tam pauperibus, quam nobis prosumus, plura accipientes quam dantes.» Pauper enim Christum repraesentat, et Christo datur quidquid in pauperem erogatur: Christus autem se liberalitate vinci non patitur, sed plura dat quam accipiat. Merito ergo Sapiens, Eccli. XXXV, 11: «In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas.» Et Nazianzenus: «Beneficentiae gratia promptitudine geminatur.»

Est tamen hilaritas alibi quoque perutilis, adeoque ipsa est quasi flos ornans, et quasi mel dulcorans, ac perficiens omnes alias virtutes. Unde B. Prosper, Sentent. 412: «Cum bonum facis, hilariter fac. Si enim tristis facis, magis de te fit, quam facis.» Hinc S. Augustinus, lib. De Perfectione justitiae, ait peccare justum, si in beneficentia ei surrepat taedium quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit Deus.

Hucusque recensuit Apostolus donationes, sive charismata Ecclesiastica, modumque eis utendi praescripsit: ita tamen ut laici eumdem modum sibi suisque officiis multis in rebus adaptare et accommodare possint ac debeant. Deinceps ergo recenset Apostolus charismata et officia virtutum Christianis omnibus et laicis communia. Praescribit ergo eis dilectionem, docetque qualis illa esse qualesque virtutum actus exercere et imperare debeat. Dilectio enim est auriga et regina virtutum omnium, praesertim si conjunctam habeat humilitatem; tunc enim pene omnia officia hominis Christiani comprehendit, eaque recte ordinat et disponit juxta voluntatem et beneplacitum Dei. Itaque dicit:


Versus 9: Dilectio sine simulatione

9. DILECTIO (scilicet sit) SINE SIMULATIONE, — id est, sincera sit et candida, et, ut graece est, ἀνυπόκριτος, id est non sit hypocrita et ficta, ut scilicet, sicut ait S. Joannes, epist. I, cap. III, vers. 18: «Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.»

Hactenus ostendit Paulus quae sit voluntas Dei in iis qui habent functionem in Ecclesia; nunc in omnibus Christianis idipsum ostendit.

Unde de dilectione Christianorum docet primo, eam esse debere sinceram. Secundo, nos per eam proximum diligere debere, ut tamen ejus mala et peccata odio habeamus, virtutes vero illius amplectamur. Tertio, requirit ut haec dilectio sit fraterna, ut quasi fratres ex uno patre Christo nati, invicem amemus. Quarto, ut eadem sit sine superbia et fastu, ut scilicet honore invicem praeveniamus. Quinto, ut eadem sit celeris et sedula, non pigra. Sexto, ut eadem sit ardens et fervens. Septimo, ut non sibi suisque commodis et gloriae, sed Deo serviat, ut patet vers. 11: ita Salmeron. Sequitur ergo de hac dilectione:

ODIENTES (ἀποστυγοῦντες, abhorrentes) MALUM: (hoc non sufficit, sed requiritur ut sint) ADHAERENTES (graece κολλώμενοι, id est agglutinati) BONO, — et virtuti, supple simus: ita S. Chrysostomus et Origenes.

Nota primo, sequentia omnia participia usque ad finem capitis, more Hebraeo per imperativum vel optativum exponenda sunt, hoc modo, «odientes,» id est odiamus, vel odite «malum; adhaerentes,» id est adhaereamus «bono; diligentes,» id est diligamus; «honore invicem praevenientes,» id est praeveniamus; «spiritu ferventes,» id est ferveamus; «Domino servientes,» id est serviamus, vel servite: et ita de aliis. Porro utitur continuo hisce participiis hic Apostolus, ut ostendat haec omnia virtutum officia, quae per haec participia ad finem usque capitis recenset, pendere a dilectione, illique conjungi, et ab ea imperari, adeoque haec esse quasi epitheta et emblemata dilectionis. Similiter facit I Corinth. cap. XIII, dicens: «Charitas patiens est, benigna est,» etc. Licet enim sequentes gnomae, sive sententiae breves et illustres, sint de variis et disparatis virtutum officiis, quas more Hebraeo mixtim, sine ordine et connexione proponere solet Apostolus; tamen hic, ut dixi, omnes ad dilectionem aliquo modo referri possunt, idque indicant omnia haec participia.

Nota secundo τὸ odientes: nam in Christiano requiritur ingens odium peccati, quia hoc odium perficit virtutem contrariam, et quantum crescit odium mali, tantum et crescit amor boni. Sunt enim qui amant virtutem, verbi gratia temperantiam; sed quia ebrietatem non detestantur, hac de causa temperantiam ex animo, serio ac resolute non amplectuntur.


Versus 10: Charitate fraternitatis invicem diligentes

10. CHARITATE FRATERNITATIS (graece φιλαδελφίᾳ, hoc est, charitate fraterna, qua fratres se diligunt; eadem et nos Christiani, quasi filii Dei in Christo, et quasi invicem fratres) INVICEM DILIGENTES, — id est diligamus, eoque magis, quo fraternitas spiritualis perfectior est carnali, ait S. Ambrosius, serm. 9, et S. Augustinus, serm. 27 De Verbis Apostoli.

Nota primo: Male quidam hic legunt: «Charitatem fraternitatis invicem diligentes,» quasi ipsam charitatem diligi velit Apostolus: nam vox invicem, et clarius Graecum εἰς ἀλλήλους, clare significant Apostolum non loqui de amore charitatis ipsius, sed de amore fratrum.

Secundo, fratres hic vocat non quosvis proximos, etiamsi Gentiles sint et Pagani, sed Christianos tantum. Hi enim invicem olim vocabant fratres, et amabant ut fratres, tanquam qui ex eadem matre Ecclesia, et eodem patre Christo geniti essent. Hos enim, utpote nobis et Christo conjunctiores, magis quam infideles et Paganos diligere tenemur novo dilectionis praecepto, de quo Joan. XIII, 34, dicit Christus: «Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos:» de quo ibidem fusius egi.

Tertio, φιλαδελφία componitur ex φίλος, id est amicus, et ἀδελφός, id est frater: compositio autem haec intensam charitatem significat, inquit Theodoretus, scilicet qua invicem diligamus, non solum tanquam amicos, sed etiam tanquam fratres conjunctissimos, q. d. Amicitia non qualis qualis sit inter vos, o fideles, sed summa, intima et arctissima, qualem decet esse inter fratres amantissimos.

Quarto, pro diligentes, graece est φιλόστοργοι: στοργή autem significat naturalem et ingentem affectum pietatis, quo parente feruntur in liberos, fratres, cognatos; idque permanenter. Hoc enim est φιλόστοργοι, id est, non amantes, sed amatores, scilicet affectuosi et stabiles, quasi ex habitu; est enim nomen, non participium. Unde Tertullianus, lib. V Contra Marcion., cap. XIV, legit: «Amore fraternitatis invicem affectuosi.» Vult ergo Paulus ut tam dulces affectus sentiant et gerant Christiani erga invicem, quales gerunt parentes erga filios, et contra: utque ex tali affectu omnibus opitulentur et subveniant. Hinc Tertullianus, lib. I Contra Marcion., Primasius, Sedulius, Haymo, Commentarius Ambrosii et Hieronymi pro «diligentes» legunt, «benigni.»

HONORE INVICEM PRAEVENIENTES. — Invicem, scilicet pares, impares etiam, cum hoc charitas exigit, vel cum hoc necesse est, ac ad aversionem tollendam inter Superiorem et subditum: aut certe cum ad hoc superiorem excellens humilitas impellit. Est enim hic heroicus actus humilitatis, qui ordinarie non est praecepti, sed consilii. Non enim ait Apostolus, Honorem debitum reddentes, sed, «Honore invicem praevenientes,» ut scilicet Christiani instar Christi, quo majores sunt, eo magis se demittant, et aliis submittant, eisque primas deferant in incessu, in mensa, in consessu aliisque rebus omnibus. Ut hoc exterius fiat, oportet interius facere id quod monet Apostolus, Philip. II, 3, dicens: «Superiores sibi invicem arbitrantes.» Qua de re plura ibi dicenda sunt.


Versus 11: Sollicitudine non pigri; spiritu ferventes; Domino servientes

11. SOLLICITUDINE NON PIGRI. — q. d. Non tantum honore, sed et favore, officio, ope, cura invicem praeveniamus, idque non pigre, sed sedulo. Graece enim est σπουδῇ, id est studio, diligentia, scilicet invicem juvandi, ne sitis pigri. Contra hoc peccant, qui opem praestant, sed seram, cum proximus vel malo suo liberatus est, vel desperatus, ut juvari non possit.

SPIRITU FERVENTES. — «Spiritu,» id est charitate, vel Spiritu Sancto, quasi igne; vel simplicius, «spiritu,» hoc est, impetu quodam animi succensi, ferveamus ad faciendum officium: sic enim erimus sollicitudine non pigri.

Nota: Loquitur Apostolus de fervore, non tantum ad benefaciendum proximo; sed ad omne virtutis officium. Est enim haec ejus indefinita et generalis sententia: et dilectio sive charitas (a qua haec omnia aliquo modo pendent) dictat et imperat, ut ferveamus non tantum in charitatis, sed etiam in aliarum virtutum officiis omnibus.

In tribus consistit hic fervor, ait S. Basilius in Regulis breviorib., resp. 259: Primo, ut in ea re quam agimus, sit tota animi intentio; secundo, ut adsit inexplicabilis cupiditas bene operandi; tertio, ut accedat assiduitas et continuatio, qua nullum charitatis erga proximum aut virtutis officium recusemus. Sicut enim olla quae fervet, non quiescit, sed semper bullit, in altum se erigit, atque ignitas bullas et vapores sursum ejaculatur: ita charitas otiosa esse non debet, nec potest, sed oportet ut continuo ad majora semper proficiat et exiliat, atque per sinceram intentionem, orationem, desideria ac gemitus, quasi vapores, ad Deum ascendat. Opponitur hic fervor tepori, de quo Apocalypsis III, 15.

S. Bernardus, serm. 6 De Ascensione, hominem spiritu ferventem sic describit: «Advertere potes in omnibus fere religiosis congregationibus viros repletos consolatione, superabundantes gaudio, jucundos, semper hilares, ferventes spiritu, nocte dieque meditantes in lege Domini, crebro suspicientes in coelum, et puras manus in oratione levantes, sollicitos observatores conscientiae et devotos sectatores bonorum operum; quibus amabilis disciplina, labor manuum delectabilis, et universa denique conversationis hujus austeritas refrigerium videatur.»

Deinde, ut ex hoc quasi simulacro ferventis hominis tepidus cognoscatur, descriptionem tepidi subjungit in hunc modum: «Contra sane invenire est homines, primo, pusillanimes et remissos; secundo, deficientes sub onere; tertio, virga et calcaribus indigentes; quarto, quorum remissa laetitia, pusillanimis tristitia est; quinto, quorum brevis et rara compunctio; sexto, animalis cogitatio; septimo, tepida conversatio; octavo, obedientia sine devotione; nono, sermo sine circumspectione; decimo, quorum oratio sine cordis intentione; undecimo, lectio sine (sui nempe) aedificatione; duodecimo, quos vix gehennae metus inhibet; decimo tertio, vix pudor cohibet; decimo quarto, vix ratio frenat; decimo quinto, vix disciplina coercet.»

Audi Ruffinum, lib. III in Vitis Patr., num. 204: «Quidam senex dixit: Sicut ad succensam ollam muscae non appropinquant; si vero tepida fuerit, insident in ea, et faciunt vermes: ita et monachum succensum igne divini amoris fugiunt daemones; tepidum vero illudunt et insequuntur.»

DOMINO SERVIENTES. — Ambrosius et Erasmus legunt, καιρῷ, id est tempori servientes, q. d. Ne fervor vester sit importunus, sed modeste et honeste suo tempore fidem et charitatem promovete. Sic Pittacus dixit: γίνωσκε καιρόν, nosce tempus, id est temporis opportunitatem prospice et capta. Ne importuno et incongruo tempore quippiam aggrediaris.

Alii sic explicant, «tempori servientes,» q. d. Apostolus: Nolite tanta tamque praeclara temporis salutiferi opportunitate abuti. Ecce enim nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, quo Christus in mundum et carnem veniens, gratiam et salutem e coelo nobis attulit; sollicite ergo tempore hoc utimini, illud jam habetis, paulo post non habituri. Ergo tempori servit, qui temporis occasione utitur ad bonum, quique diligenter cavet ne nugis aut rebus parum proficuis se occupans, temporis ad serviendum Deo, et ad lucra ac praemia in coelis comparanda concessi, jacturam faciat. Verum Syrus, Latina et Graeca passim legunt non καιρῷ, sed Κυρίῳ, id est Domino, scilicet Christo, non idolis servientes, hoc est servite, etiam in persecutionibus, per novam vitam Christianam, ideoque spiritu fervete, uti praecessit.


Versus 12: Spe gaudentes; in tribulatione patientes; orationi instantes

12. SPE GAUDENTES. — Tantorum bonorum quae suis fidelibus Deus in coelo praeparavit, expectatio et spes, ingens parit gaudium, ita ut in quavis etiam gravi tribulatione Christianus gaudeat et exultet. Ita sanctus ille abbas Apollo apud Palladium in Lausiaca, cap. LII, cum aliquem e suis tristem ac pusillanimem videret, ut eum ad laetitiam et gaudium erigeret: «Tristentur mundani, tristentur Judaei, tristentur peccatores, qui aliam spem non habent: nos vero, qui tanta spe coelestis gloriae digni habiti sumus, quomodo non perpetuo laetabimur?» Hinc Philo spem vocat «gaudium ante gaudium.»

Ita S. Athanasius de S. Antonio scribit, eum semper tam in adversis quam in prosperis laetum fuisse, mentisque laetitiam praetulisse, atque ex ea agnitum fuisse ab ignotis. «Si quis enim ignarus ejus, inter multitudinem monachorum eum videre desiderasset, nullo indicante, caeteris praetermissis, ad Antonium currebat, et animae puritatem agnoscebat ex vultu, et per speculum corporis gratiam sanctae mentis intuebatur: nam semper hilarem faciem gerens, liquido ostendebat se de coelestibus cogitare.»

IN TRIBULATIONE PATIENTES. — Tertullianus, lib. V Contra Marcion., cap. xiv, legit pressuram sustinentes.

ORATIONI INSTANTES. — Προσευχῇ προσκαρτεροῦντες, hoc est, in oratione assidue perdurantes, vel instantes cum assiduitate; προσκαρτερεῖν enim est cum patientia et perseverantia quadam insistere, incumbere, multum esse et assiduum in aliqua re. Quod I Thessal. v, 17, dicitur: «Sine intermissione orate.» Et Lucae XVIII, 1: «Quoniam oportet semper orare.»


Versus 13: Necessitatibus sanctorum communicantes; hospitalitatem sectantes

13. NECESSITATIBUS SANCTORUM COMMUNICANTES. — Ambrosius pro χρείαις, id est necessitatibus, legit μνείαις, id est memoriis. Ita quoque legit S. Hilarius, lib. Contra Constantium, in fine: «Apostolus jubet communicare nos Sanctorum memoriis, tu (o Constanti) eas damnare elegisti.» Ita quoque legit Origenes (et ex eo Commentarius Hieronymo ascriptus) duplicemque dat sensum: Primo, «memoriis Sanctorum communicate,» hoc est, ex recordatione Sanctorum proficite. Secundo, mementote Sanctorum in solemnibus collectis; quomodo Ecclesia eorum meminit in Canone Missae, cum ait: «Communicantes, et memoriam venerantes imprimis gloriosae semperque Virginis Mariae, sanctorum Apostolorum Petri, Pauli,» etc. Ex qua explicatione Origenis discant Novatores veterem in Ecclesia ritum et morem invocationis et commemorationis Sanctorum in publicis Ecclesiae precibus.

Verum passim Graeca, Latina, Syrus, interpretes Graeci et Latini, teste Francisco Luca, legunt χρείαις, quod S. Hieronymus vertit, usibus; Noster, necessitatibus, id est inopiae Sanctorum, puta Christianorum, communicate. «Sancti, fratres, discipuli» olim erat nomenclatura Christianorum; quia erant ipsi Deo dedicati, et per baptismum sancti effecti. Urget S. Chrysostomus τὸ «communicantes,» id est communicate, q. d. Communes facite cum Sanctis opes vestras, ut commune cum eis lucrum habeatis, et sitis participes meritorum, patientiae et coronae ipsorum.

HOSPITALITATEM SECTANTES. — διώκοντες, id est persequentes, scilicet nolentes et recusantes cogendo ad hospitium, uti fecit Abraham. De hospitalitate Christianorum plura dicam Hebr. XIII, 2.


Versus 14: Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere

14. BENEDICITE PERSEQUENTIBUS VOS, — hoc est, bene precamini, et orate pro eis. Male ergo Erasmus vertit: «Bene loquamini de his qui vos insectantur.» Non est hoc praecepti, ut vult Calvinus, qui addit vix ullum hoc praeceptum implere: nimirum, quia docet ipse Deum homini praecipere impossibilia, quod ne tyrannus quidem faceret; sed est consilii, uti et praecedentia, «Orationi instantes; honore invicem praevenientes; spe gaudentes; spiritu ferventes.»

ET NOLITE MALEDICERE. — Graece μὴ καταράσθε, id est, ne execramini; et, ut Syrus, ne imprecamini eis mala, scilicet ex animo vindictae cupido: nam ex zelo justitiae mala quandoque impiis imprecati sunt Sancti, ut Eliseus, Job et ipse Paulus, Actor. xxv, 3.


Versus 15: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus

15. GAUDERE (ita legendum cum Bibliis Romanis et Graecis, non gaudete. «Gaudere» scilicet oportet; vel potius infinitivus χαίρειν, id est gaudere, attice ponitur pro imperativo χαίρετε, id est gaudete) CUM GAUDENTIBUS. — q. d. Ea sit sympathia inter vos, Christiani, ut fratrum bona vel mala aeque vos ac illos tangant. Ita S. Basilius, homil. in Julittam Martyrem: «Flendum nobis cum flentibus; tu enim simul atque videris fratrem, ob eorum quae admisit poenitentiam, se proluentem lacrymis, huic collugeto et condole: ita enim fiet, ut ex alienis malis castiges proprium. Talis erat, qui dicit: Dejectio, sive defectio, animi tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam. Fle igitur super peccatum. Peccatum est animae aegritudo, peccatum est mors animae alioqui immortalis, peccatum luctu et implacabilibus lamentis est dignum. Flebat Paulus inimicos crucis Christi. Flebat et Jeremias internecionem pereuntis populi, qui, sane quod lacrymae suapte natura profluentes non satis essent illi ad planctus magnitudinem, cupide expetebat sibi infundi lacrymarum fontem, et extremum solitudinis diversorium, dicens: Et sedebo, et plorabo populum hunc dies multos, eos qui pereunt. Sane istiusmodi luctum ac lacrymas depraedicat Apostoli sententia, et felices astruit.»

Sapide quoque S. Bernardus, serm. De B. Magdalena: «Vere meliora sunt ubera sponsae vino isto. Quaenam, ais, sunt ista? Procedat in medium Paulus Apostolus, et ubera felici lacte manantia nobis assignet. Gaudete, inquit, cum gaudentibus, flete cum flentibus. O quam brevi sermunculo totius religionis depinxit insigne! quam eleganti clausula proposuit pietatem, aequitatem statuit, submovit invidiam! His uberibus mater Ecclesia lactat proficientes, nutrit perfectos. Gaudete cum gaudentibus. Facessat hinc saecularis plausus, insania, et laetitia mundialis abscedat: quia non est gaudere impiis, dicit Dominus.»

Et mox: «Mens enim ab hujus mundi aspergine pure presseque detersa, et in divinae contemplationis acumen totum desiderii sui figens affectum, gaudens gaudet in Domino, et exultat anima sua in Deo salutari suo. Talis anima minas aspernatur, nescit timorem, spem falsam eludit et omnium scandalorum immunis, in pace in idipsum dormiens requiescit.» Subjicit deinde: «Secunda est, flere cum flentibus. Numquid Apostolus praecipit flere rerum amissionem, filiorum mortes, morborum instantiam? etc. Absit. Plorandi enim sunt qui taliter plorant. Religiosa enim tristitia aut alienum luget peccatum aut proprium. Haec est mamilla compassionis, prior fuit congratulationis.» Et post pauca: «Amator innocentiae, pacis amicus, patientiae cibus, patientibus compatiens, et congaudens gaudentibus, perfectionis metam cursu consummato contingit.» Ergo congaudere et condolere sunt signa perfectionis, imo actus virtutis perfectae.


Versus 16: Idipsum invicem sentientes

16. IDIPSUM INVICEM (Graece εἰς ἀλλήλους, id est ad alterutrum) SENTIENTES, — ut scilicet non sint, ait Anselmus, in vobis schismata, sed animo et affectu mutuo consentiatis. Unde Maldonatus in Notis ex manuscr. sic explicat: «Idipsum sentite, vel sapite in invicem,» id est invicem consentite, tam judicio, quam voluntate, vel unus sapiat quae sapit alter, nec velit videri plus sapere quam caeteri, ut judicium suum et sententiam caeterorum judicio et sententiae praeferat superbe. Hic sensus satis est verisimilis et appositus.

Secundo, «idipsum invicem sentite,» hoc est, inquit Chrysostomus, aequalia de invicem cogitate. Et Ambrosius: Considera de te quod de aliis, scilicet, quod homo sis, et Christianus aeque ac proximus tuus; ac consequenter non te efferas, licet alio sis ditior et honoratior. Unde Syrus vertit, quae sentitis de vobis ipsis, de fratribus vestris sentite.

Tertio et optime, Origenes sic explicat, q. d. Eodem animo inter vos, et erga vos mutuo sitis affecti, ut quisque quod sibi sentit et sapit, id est quaerit, diligit, curat, vult (hoc enim est Graecum φρονοῦντες), hoc ipsum alteri sapiat, id est quaerat, velit; quod sibi non sapit, id est nollet sibi, hoc nec alteri sapiat, id est velit.

Posset etiam sic explicari: «Idipsum invicem sentientes,» q. d. Idipsum invicem sentite, ut si proximus gaudeat, sentiatis ejus gaudium, et cum eo gaudeatis; si fleat, cum eo fleatis: ut τὸ αὐτὸ φρονεῖσθε, idem sit quod συμφρονεῖσθε, vel τὴν αὐτὴν φρένα ἔχετε, id est eamdem mentem, eumdem sensum habete; mente, animo et sensu consentite. Sed tunc idem diceret Paulus quod dixit vers. praeced.: «Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.» Unde prius, quod dixi, est aptius; praesertim quia Apostolus, cum solum vult significare et commendare eumdem sensum, et affectus consensum, tantum dicere solet, τὸ αὐτὸ φρονεῖτε, idem sapite, vel τὸ ἓν φρονοῦντες, unum idemque sentientes; hic vero addit τὸ εἰς ἀλλήλους, id est in alterutrum idipsum sapite, quod non tantum consensum, sed et benevolentiam et beneficentiam vel in actu, vel in voluntate, desiderio et sollicitudine significat.

Nota: Apostolus a vers. 9 usque ad 12, descripsit qualis debeat esse dilectio Christianorum, a vers. vero 12 hucusque describit quibus rebus dilectio haec adjuvetur, excitetur et roboretur, nimirum primo, spe coelestis gloriae; secundo, patientia tribulationum; tertio, orationis instantia; quarto, bonis operibus eleemosynae, hospitalitatis et dilectionis inimicorum; quinto, et maxime sympathia, eodemque sensu et consensu, ut, nimirum quis proximi dolores, bona et mala sua faciat, eaque in se sentiat, quasi unam cum eo habens animam; et hoc est quod de primis Christianis dicitur Actor. IV, 32: «Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una.»

NON ALTA (non elate, de vobis ipsis) SENTIENTES, ut velitis supra alios eminere, ut ambiatis honores. Nota: Prima virtus Christianorum Deo beneplacita est charitas, de qua hactenus egit Apostolus. Secunda est humilitas, quae charitatis debet esse comes et adjutrix. Docet ergo hic Apostolus charitatem debere esse humilem, sibique sociare humilitatem, ut sit ambidextra.

Humilitatis itaque, sive charitatis humilis, novem actus recenset: primum, non alta sapere; secundum, humilibus rebus et personis vilibus delectari; tertium, apud se non esse prudentem; quartum, nulli malum pro malo reddere; quintum, providere bona coram hominibus; sextum, pacem cum hominibus colere; septimum, se non ulcisci; octavum, dare locum irae; nonum, inimicis benefacere.

Simili fere modo Cassianus, lib. IV Institut. renunt., cap. xxxix, alia, sed similia humilitatis indicia et officia enumerat: «Humilitas his indiciis comprobatur: primo, si homo in se mortificatas habeat omnes voluntates; secundo, si non solum actuum suorum, verum etiam cogitationum nihil suum celaverit seniorem; tertio, si nihil suae discretioni, sed judicio ejus universa committat, ac monita ejus sitiens libenter auscultet; quarto, si in omnibus servet obedientiam, mansuetudinem et patientiae constantiam; quinto, si non solum injuriam inferat nulli, sed ne ab alio quidem sibimet irrogatam doleat atque tristetur; sexto, si nihil agat, nihil praesumat, quod non vel communis regula, vel majorum exhortantur exempla; septimo, si omni vilitate contentus sit, et ad omnia se, quae sibi praebentur, velut operarium malum, judicarit indignum; octavo, si semetipsum cunctis inferiorem non superficie pronuntiet labiorum, sed intimo cordis credat affectu; nono, si linguam cohibeat, vel non sit clamosus in voce; decimo, si non sit facilis ac promptus in risu.»

Anselmus vero, lib. De Similit., cap. X, humilitatem ponit in sui contemptu, cujus septem gradus ita describit: «primus est contemptibilem se esse cognoscere; secundus, de hoc dolere; tertius, hoc confiteri; quartus, hoc aliis persuadere loco et tempore; quintus, patienter sustinere dum id ab aliis dicitur; sextus, aequo animo ferre se contemptibiliter tractari; septimus, hoc ipsum gratum habere, appetere et amare.»

Ex horum contrariis facile est assignare gradus superbiae, iisque assignandi sunt retrogrado ordine: sicut enim bonum procedit construendo, ita malum destruendo; id autem quod in constructione est ultimum, in destructione est primum: v. g., in domo construenda proceditur a fundamento ad culmen; in destruenda, a culmine ad fundamentum.

Primus ergo gradus superbiae est, refugere et odisse sui contemptum, qui opponitur ultimo gradui humilitatis. Secundus est, indigne ferre sui contemptum, qui opponitur sexto gradui humilitatis: et ita deinceps retrocedendo. Vide et duodecim gradus humilitatis apud S. Benedictum in Regula, cap. VII, qui etiam recensentur apud S. Bernardum, Appendice II, pag. 103.

Audi et Climacum, gradu 25, cujus titulus est: De victrice passionum omnium altissima humilitate; ubi primo humilitatem ex variis Patrum sententiis ita describit: Humilitatem alius dicebat esse recte factorum intentissimam oblivionem. Alius, extremum se omnium magisque peccatis obnoxium putare. Alius, suam imbecillitatem agnoscere. Alius, in irritationibus anticipare proximum, primumque iracundiam solvere. Alius, gratiae Dei et misericordiae agnitionem. Alius rursum, contriti animi sensum, et voluntatis propriae abnegationem. Ego vero eam ineffabilem divitiarum Dei thesaurum esse dico.

Secundo, proprietates ejus ita assignat. Prima et praecipua est, ignominiae suavissima et jucundissima perpessio, quam anima, ut morbos suos et peccata maxima sedet atque consumat, supinis manibus exspectat et complectitur. Secundo, est omnis iracundiae victoria. Tertio, ut bonis suis nunquam aliquis infideliter credat, jugiterque addiscere desideret. Quarto, sicubi hypocrisis apparet, detractio, vel alius serpens occultus, humilitas statim eum ex cordis cavernis in lucem adducit et occidit. Denique humilis non increpat, non judicat, non appetit dominari, est mitis, placidus, ad compunctionem facilis, misericors, super omnia autem tranquillus, serenus, obtemperans, fraeni patiens, hilaris, vigil, impiger, placida animi tranquillitate beatus.

Tertio, humilitatis commoda, merita et praemia ita recenset. Primo, humilitas est protectio divina, ex qua fit ut recte facta nostra non videamus. Secundo, humilitas est vilitatis abyssus, furibus omnibus inviolabilis. Tertio, humilitas est turris fortitudinis a facie inimici. Quarto, humilis anima est vallis inter medium montium sita, sine arrogantia semper atque immobilis permanens, omniumque frugum parens. Quinto, si quem intra paucos annos altissimam videas acquisivisse tranquillitatem, noli hunc existimare aliam, quam hanc beatam celeremque viam iniisse. Serio, superbia ex angelis daemones fecit, humilitas ex daemonibus angelos facit.

Quarto, media humilitatem acquirendi haec suggerit: primo, considerare peccata praeterita; secundo, perpendere passionem et humiliationem Christi; tertio, intueri suos quotidianos defectus, tentationes, morbos et lapsus.

Quinto, hos ejus actus et quasi gradus ita promiscue enumerat. Primo, suam voluntatem alteri subjicere; qui enim mente est humili, voluntatem suam ut deceptricem detestatur, Deique et Dei vicariorum voluntati prompte obtemperat, seque Dei curae fidelissimae committit, qui per asinam quoque Balaam docuit et direxit. Secundo, sui praefidentiam et loquacitatem relegare. Tertio, paupertatem colere, et mendicorum vitam vivere. Quarto, nobilitatem, sapientiam, virtutes et dotes suas occultare. Quinto, sicut summa superbia est virtutes quae non adsunt, simulare; ita summa humilitas est, culpas quae non insunt, confingere. Sexto, honores et laudes constanter fugere: haec omnia B. Climacus pene ad verbum. Ita S. Hilarion, teste S. Hieronymo, honorem fugiens et importunitatem, silentium desiderabat et vitam ignobilem; ideoque vagus huc illuc semper fugit: ubique tamen ejus sanctitas prodebatur per miracula et per energumenos.

SED HUMILIBUS CONSENTIENTES. — q. d. Humilis conditionis hominibus (ita Syrus et Chrysostomus) vos accommodantes, condescendentes et obsecundantes; non autem eos aspernantes. Graece τοῖς ταπεινοῖς συναπαγόμενοι, q. d. Impetu quodam simul abrepti et abducti cum humilibus, id est vilibus et abjectis: hi enim sunt ταπεινοί. Unde Tertullianus, lib. V Contra Marc., cap. xiv, legit, humilibus assentantes.

Secundo, potest τὸ ταπεινοῖς esse neutrum, et opponi altis, q. d. Vilia ambite, non alta; fugite honores, fugite divitum et nobilium commercia; ambite abjectionem, paupertatem, atque plebeiorum et pauperum consortia.

NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS. — Primo, Origenes sic explicat: Ne putetis vos esse prudentes.

Secundo, Ambrosius, q. d. Prudentiam vestram non in vestros tantum, sed in aliorum quoque usus convertite.

Tertio, S. Basilius in Reg. brevior., resp. 260, q. d. Ne humanae prudentiae innitamini, sed divinae.

Quarto, et plane S. Chrysostomus et Theodoretus, q. d. Ne putetis vestra consilia vobis sufficere, quasi aliorum consilio non egeatis, ne nimium vestrae prudentiae et judicio tribuatis.

APUD VOSMETIPSOS, — id est in opinione vestra, in oculis vestris.


Versus 17: Nulli malum pro malo reddentes

17. PROVIDENTES BONA NON TANTUM CORAM DEO, SED ETIAM CORAM OMNIBUS HOMINIBUS. — Respicit Paulus ad Proverb. III, 4, juxta Septuaginta, qui ita habent: Προνοοῦ καλὰ ἐνώπιον Κυρίου καὶ ἀνθρώπων. «Provide bona coram Domino et hominibus:» licet hic apud Paulum in Graeco exciderit τὸ coram Domino, q. d. Ita honeste, amice, juste et sancte vivite, ut vita vestra et conversatio bona et amicabilis non tantum Deo, sed et hominibus probetur, nec a quoquam jure culpari possit, sed caeteris in exemplum virtutis luceat et praefulgeat. «Deo debemus, ait S. Bernardus, conscientiam, proximo famam.»

Secundo, Graeci jungunt hoc cum eo quod praecessit: «Nulli malum pro malo reddentes,» q. d. Paulus: Non sufficit vobis malum pro malo non reddere, sed oportet ut bona quoque provideatis, id est benefaciatis omnibus, etiam inimicis. Verum hic sensus arctior est. Succulente S. Bernardus, serm. De Triplici judicio: «Tribus modis providemus bona coram hominibus, id est habitu, actione, sermone. Habitu, ne sit notabilis; actione, ne sit reprehensibilis; sermone, ne sit contemptibilis. Tribus etiam modis coram Deo, cogitatione, affectione et intentione. Nam et cogitatio debet esse sancta; unde scriptum est: Cogitatio sancta servabit te; et affectio pura, et intentio recta.»

NON VOSMETIPSOS DEFENDENTES, CHARISSIMI. — Pro «defendentes,» Graece est ἐκδικοῦντες, id est vindicantes. Ita S. Chrysostomus; unde et Tertullianus legit: «Non vosmetipsos ulciscentes.» Ita quoque Syrus et alii. Sic etiam alibi noster Interpres vertit, ut Judith I, 12, et cap. II, 1. Sic Nonius Marcellus ex Ennio: «Serva cives, defende (id est vindica, ulciscere) hostes.» Et Virgilius: «Solstitium pecori defendite.» Et Tertullianus, lib. II Contra Marcionem, pro eo quod nos habemus: «Mihi vindicta, et ego retribuam,» legit: «Mihi defensa, et ego defendam;» et Gellius, lib. I, cap. ix: «Defendere idem est quod depellere.» Unde patet tempore nostri Interpretis «defendere» usitatum fuisse pro vindicare. Hinc S. Cyprianus, lib. De Patientia: «Nec defendi ante Dominum servi irreligiosa festinatione properemus;» defendi, id est vindicari.

Vetat ergo Paulus hic vindictam et ultionis appetitum: contra quem egregia documenta et pharmaca assignat Tertullianus, lib. De Patient., cap. ix et x.

«Haec ulciscendi libido negotium curat aut gloriae, aut malitiae: sed gloria ubique vana est; et malitia Domino odiosa, hoc quidem loco maxime: quia malum duplicat, quod semel factum est. Quid enim refert inter provocantem et provocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, iste posterior? Uterque laesi Domini reus est, qui omnem nequam prohibet et damnat, quique praecipit malum malo non rependendum. Quem honorem litabimus Domino, si nobis arbitrium defensionis (id est ultionis) arrogaverimus? Quid credimus judicem illum, si non et ultorem? Hoc se nobis repromittit dicens: Vindictam mihi, et ego vindicabo; id est patientiam mihi, et ego patientiam remunerabo. Qui vindicat se, honorem unici judicis, id est Dei, abstulit. Post vindictam sequitur poenitentia, fuga et reatus, ut pari modo plectamur. Nihil impatientia susceptum, sine impetu transigi novit: quidquid impetu actum est, aut offendit, aut corruit, aut praeceps abiit. Si levius defendaris, insanies; si uberius, oneraberis. Quid mihi cum ultione, cujus modum regere non possum per impatientiam doloris? Si patientiae incubabo, non dolebo; si non dolebo, ulcisci non desiderabo.»

SED DATE LOCUM IRAE, — supple, divinae, ait Chrysostomus, Theodoretus, Oecumenius et S. Augustinus in Psalm. LXXVIII, q. d. Relinquite Deo vindictam vestrae injuriae. Huic expositioni nonnihil favent sequentia.

Secundo, Ambrosius et Anselmus: «Da locum irae,» id est, fuge, tace, cede irato et furenti; et, ut Origenes ait, fer patienter iratum fratrem, nihil contradicendo aut faciendo: sic enim ira ejus subsidet, illumque aeque ac te sibi et paci restitues.

Tertio et perfectius, S. Basilius in Regulis brevioribus, resp. 244, et ex eo Toletus sic explicant: «Date locum irae,» donec scilicet ira compleatur, itaque cesset, ut si iratus dextram tuam maxillam feriat, porrigas ei et sinistram potius, quam vindices te. «Da locum irae quasi torrenti, qui obvia quaeque impetu suo rapidissimo devolvit,» inquit Basilius. Sic fere S. Athanasius ad Antiochum, Quaest. CXXIX: «Da locum irae,» hoc est, da veniam irae, iram et injuriam tibi illatam condona.

Quarto et perfectissime, abbas Joseph apud Cassianum, Collat. XVI, cap. xxvii: «Date locum irae, hoc est, non sint corda sic impatientiae et pusillanimitatis angustiis coarctata, ut violentam commotionis procellam, cum irruerit, sustinere non possint: sed dilatamini in cordibus vestris, suscipientes adversos iracundiae fluctus in illis extensis sinibus charitatis, quae omnia suffert, omnia sustinet. Et ita mens vestra, amplitudine longanimitatis ac patientiae dilatata, habeat in se consiliorum salutares recessus (nota), in quibus receptus quodammodo, atque diffusus teterrimus iracundiae fumus protinus evanescat.» «Date ergo locum irae,» id est, excipite iracunda verba et verbera in sinibus cordis, patientiae et charitatis vestrae, ibique ea extinguite et obruite charitate. Sic etiam Livius dixit, lib. I, Decad. I: «Date irae spatium.»

Solet enim Paulus ad perfectiora gradatim assurgere. Verum secundus sensus simplicior est et genuinus.

Hoc Apostoli malagma, imo philtrum suis Constantinopolis Catholicis inculcavit S. Gregorius Nazianzenus: dum enim ipsi ab Arianis sub Valente Ariano Imperatore vexati et oppressi, eo mortuo, sub Theodosio Orthodoxo Imperatore, par pari eis reddere, eosque paribus molestiis afficere cogitarent, haec ad eos dixit Nazianzenus: «Non haec, mi grex, a nobis poscit Christus, neque sic Evangelium nos docet. Haec mea sit ultio, ut qui nos affecerunt injuriis, salutem consequantur. Praestate illis beneficia qui vos odio prosequuntur. Quod si animus vehementer exaestuat, neque coerceri se ira patitur, quod ab hoc alterum est praestate, ut haec Christo permittatis, ac futuro tribunali reservetis. Mea enim est ultio, ego rependam, ait Dominus.» His dictis populum placavit, et in suam sententiam pertraxit. Neque segnius re ipsa praestitit quod suos verbo docuit. Cum enim in Concilio Constantinopolitano simultates quorumdam Episcoporum et dissidia essent exorta, eo quod Nazianzenus, ipsis inconsultis, ab aliis esset consecratus Episcopus Constantinopolitanus, loco suo et gradu sponte cessit, atque ita eos allocutus est: «Suppliciter vos per Trinitatem ipsam oro, ut inter vos omnia recte pacificeque constituatis: quod si ego dissensionis inter vos causa sum, nequaquam Jona vate venerabilior videri debeo, abjicite me in mare, ac turbarum tempestas haec inter vos sedabitur. Lubens equidem patiar quidquid volueritis, quanquam innocens, vestrae concordiae causa. Ejicite me solio, ab urbe pellite, tantum veritatem et pacem diligite. Valete, pastores sacri, meorumque laborum perpetuo recordamini.» His dictis, abiit ad Theodosium Imperatorem, dimissionem petens: «Supplex oro ut laboribus hisce liberer, esto finis invidiae, pacem colant Antistites, idque tua opera. Hoc ego munus a te flagito, hoc mihi postremum beneficium largire.» Admiratus virtutem viri Theodosius vix tandem acquievit, ac Nectarium ei substitui passus est. Ita Gregorius Presbyter in Vita Nazianzeni.


Versus 19: Non vosmetipsos defendentes; mihi vindicta, dicit Dominus

19. SCRIPTUM EST ENIM: MIHI VINDICTA (supple, competit), EGO RETRIBUAM, DICIT DOMINUS. — Citat Paulus Deuter. xxxii, 33, ubi habetur לִי נָקָם וְשִׁלֵּם li nakam veshillem, id est, mihi ultio et retribuere, sive retributio; subaudi competit. Noster Interpres vertit, mea est ultio, id est, ad me pertinet, mihi debetur ultio; Vatablus vertit, meum est ulcisci, q. d. Ego Deus sum omnium justissimus provisor, judex et vindex, cujus proprium munus est injurias ulcisci et poenas de iis sumere.

Est occupatio: occurrit enim hic Paulus objectioni, q. d. Objicies mihi: Si me non ulciscar, ergo mea injuria manebit inulta. Respondeo: Nequaquam, quia Deus ulciscetur, idque gravissime; erit enim non hominis, sed Dei, cujus opera ingentia, magnifica et terrifica sunt, haec ultio. Ex eo enim quod Deus sibi hanc vindictam reservat, colligimus ingentem et terribilem eam fore. Nam, ut haec verba rursum citans ad Hebraeos, x, 30, eaque explicans subjicit Apostolus: «Horrendum est incidere in manus Dei viventis.» Non debet ergo homo seipsum ulcisci: quia hoc esset praeripere et invadere officium Dei, de ejusque vindicta diffidere, quae tanta erit, ut potius commiseratione et compassione digni sint, qui cum nobis leves injurias irrogant, in manus Dei viventis et irati incident, in quas horrendum est incidere. Experientur enim non humanam, sed divinam, Deoque dignam ultionem.

Pulchre et acute S. Bernardus, serm. 3 De Annuntiat.: «Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus. Ita prorsus est. Ipse retribuet, sed si ei vindictam serves, si non tollas ab eo judicium, si non reddas retribuentibus tibi mala. Faciet judicium, sed injuriam patienti: in aequitate judicabit, sed pro mansuetis terrae.» Et paulo ante: «Alioquin qui patientiam non servaverit, perdet justitiam, hoc est vitam perdet, hoc est animam suam.»

Ex hac Mosis et Pauli sententia, Manichaei, Anabaptistae, Lutherus et Erasmus docent, apud Christianos non licere magistratui bello, aliove modo vindicare reipublicae injurias et improborum peccata. Sed errant gravissime: nam vindicta magistratus est Dei, ut patet cap. sequenti, initio. Privata ergo vindicta hic tantum prohibetur, non autem illa quae fit per justitiam et potestatem publicam. Nam, ut ait S. Augustinus, epist. 5: «Agenda sunt multa etiam cum invitis, benigna quadam asperitate plectendis, quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati. Nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur: quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur.»


Versus 20: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum

20. SI ESURIERIT INIMICUS TUUS, CIBA ILLUM. — Haec sententia sumpta est ex cap. xxv Proverb., vers. 21. Pro ciba, graece est verbum ψωμίζειν, quod emphasim habet, significatque indulgenter pascere, veluti minutatim insipato pane, sive bolos in os ingerere, sicut matres parvulis, aves pullis cibum in os inserunt; aut frustulatim concisum cibum ad comedendum offerre, id quod apud aliquos fit erga eos quibus singulariter favetur in conviviis.

Moraliter S. Augustinus, lib. I De Serm. Domini in monte, cap. xxxiii et xxxiv, sex dat gradus patientiae erga inimicum: primus est, nolle laedere aliquem; secundus, si laesus sit, velle tantum laedere, quantum laesus est, non amplius; tertius, minus velle laedere, quam laesus sit; quartus, nolle laedere, licet laesus sit; quintus, si laesus sit, paratum se exhibere ut amplius laedatur; sextus et perfectissimus est, si laesus laedenti beneficiat et subveniat.

QUI SUNT CARBONES SUPER CAPUT EJUS. — Primo, Origenes, Chrysostomus, Theodoretus et Eucherius in Quaest. novi Testam., sic explicant, q. d. Si cibes inimicum, hac ratione omniaque in eum beneficia congere; ita eum, si persistat nocere, gravioris poenae et ignis aeterni reum facies. Sed hoc non est ad rem, et hoc intendere esset gravissimum odium. Nisi dicas hoc tantum ab Apostolo quasi sponte sua eventurum dici, ad consolationem justorum patientium persecutionem ab impiis; scilicet quod impii non evadent vindictam Dei, si in malitia persistant, justis hoc non intendentibus, sed permittentibus.

Unde secundo, simpliciter sic aliqui explicant: «Carbones ignis congeres,» id est rubore suffundes faciem illius, ut tua beneficentia pudefactus et charitate victus cedat, odiumque in amorem convertat. Ita noster Gaspardus Sanchez, in Isaia cap. XIII, num. 15: «Carbones ignis congeres super caput ejus, id est faciem ejus ardere facies eo sanguine, quem pudor ad maxillas evocat; non secus atque si supra caput carbones congessisses, qui faciem inflammarent. Quomodo enim ille non pudefiat, qui videt tam liberalem atque ingenuum animum a se fuisse offensum, a quo pro injuria tale recepit beneficium?»

Tertio, idem, Isaia XXXV, in fine, alium affert sensum, q. d. «Pro injuriis acceptis beneficia confer in inimicos; tunc enim beneficia erunt instar carbonum, quos congeres in inimicos; quia eo modo excruciantur inimici, cum videant injurias, pro quibus ipsi plagas exspectabant, beneficiis compensari. Fert autem omnium linguarum consuetudo, ut quos aut verbis ignominiose, aut operibus dure et inclementer accipimus, eos urere dicamur.»

Quarto et genuine, idem et S. Hieronymus, ad Hedibiam, Quaest. I, et S. Augustinus, serm. 168 De Temp.: «Congeres super caput (inimici, eum cibando) carbones ignis,» id est ignitos, non irae, sed charitatis et amoris, qui eum inflamment ad redamandum. «Nulla major est provocatio ad amandum, quam praevenire amando,» ait S. Augustinus, tract. De Catechiz. rudibus, nimirum efficacissimum est philtrum, ut ameris ama.

Hosce duos versus mutuatus est Apostolus ex Prov. XXV, 21 et 22, juxta Septuaginta, qui ibi vertunt, τοῦτο γὰρ ποιῶν, ἄνθρακας πυρὸς σωρεύσεις ἐπὶ τῆς κεφαλῆς αὐτοῦ, id est hoc enim faciens, carbones ignis congeres, vel coacervabis, super caput ejus; cum hebr. tantum sit, quia prunas tu accipis, vel incendis super caput ejus. S. Cyprianus, lib. III ad Quirin., legit: «carbones vivos superfundes in caput ejus.» Significat Sapiens hac phrasi, prunas (id est amorem et beneficia) sic in acervum magnum congerendas, ut earum vis caput hominis, puta hostis, excedat, totusque homo calefiat a pedibus usque ad caput. Si enim prunae tantum in imo ponantur, non mox totus homo calescit, sed id fiet, si congerantur super caput ejus: a capite enim spiritus, motus, sensus et calor in totum corpus derivatur, q. d. Ciba et pota inimicum, omniaque in eum beneficia congere; ita fiet, ut quasi prunis acervatim appositis, earum vis caput excedat, ipsumque et ex eo totum hominem calefaciat, faciatque ut inimicus, omni inimicitia deposita et velut beneficiorum igne consumpta, totus accendatur in amorem ejus quem prius oderat. Hanc vincendi rationem etiam in Cicerone laudavit Valerius Maximus, lib. IV, 11, subjiciens: «Speciosius aliquando injuriae beneficiis vincuntur, quam mutui odii pertinacia pensantur.» Ita Jansenius in Proverb. XXV. Adde, potius dicit caput, quam manus, vel pedes, quia est sedes sensuum, phantasiae, mentis et affectus, v. g. amoris vel odii; unde et facies vel serena et blanda, vel austera et torva, mox amorem vel odium capitis et mentis indicat. Frigus ergo odii in mente et capite, beneficiis quasi carbonibus in caput congestis resolvendum, et in calorem amoris commutandum, apposite dicit et monet.

Denique sicut serpens virus habet in capite, ita et hostis ibidem habet odium; unde Scriptura caput ejus petendum et conterendum docet. Sicut ergo Hercules dicitur hydrae capita resecando non potuisse eam interimere, quia uno resecto, mox renascebatur aliud; sed ea ustulando et torrendo, confecisse hydram: ita et hydra haec inimicitiae tolli nequit gladiis, perimendo inimicos, quia uno caeso, mox alii filii vel nepotes succedunt, qui suorum necem ulciscantur. Igne ergo charitatis et carbonibus beneficiorum in caput eorum congestis, ustulanda, suffocanda et comburenda est haec hydra, hoc frigidum virus invidiae et inimicitiae. Alludit Salomon ad illud patris sui Davidis, Psalm. CXIX: «Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis,» q. d. Contra linguam hostilem et dolosam unicum remedium est verbum Dei, acutum ut sagitta, urens, consumens et desolans hostilitatem et dolum, ut carbo. Ita S. Augustinus ibidem, qui et addit exempla Sanctorum et actus charitatis esse carbones desolatorios terrenae et inimicae cogitationis: et hoc est quod hic dicit Salomon, et ex eo Paulus.

Tropologice, carbones ignis sunt urentes paenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur ejus, qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo ejus miseriae subvenitur. Ita S. Augustinus, lib. III De Doctr. Christ., cap. XVI.


Versus 21: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum

21. NOLI VINCI A MALO. — «A malo,» scilicet ab injuria illata, et consequenter a daemone, qui injuriam hanc et injuriantem excitat, ut et suam et tuam pacem, pariter ac conscientiam turbet. Rursum, «noli vinci a malo,» a tua scilicet impatientia; nemo enim laeditur et vincitur nisi a seipso, ait S. Chrysostomus; nam, ut ait S. Ambrosius, lib. I Offic., cap. XXXVI: «Vindicare se non est actus fortitudinis, sed abjectionis et timiditatis. Vincitur ab inimico, non vincit, qui se vindicat.» Nam si laesus ab aliquo doleas, et impatienter agas, te ille vicit: si hilariter sustineas, si benefacias, tu vicisti. Nempe «idcirco quis te laedit (ait Tertullianus, lib. De Patientia) ut doleas; quia fructus laedentis in dolore laesi est. Ergo cum fructum ejus everteris non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui: tunc tu non modo illaesus abibis, sed insuper et adversarii tui frustratione delectatus, et dolore defensus.» Hucusque Tertullianus.

Imo Aristoteles, lib. IV Ethicor., cap. III, docet magnanimi esse oblivisci injuriarum: «Sicut enim debilis stomachi est, cibum duriorem non posse concoquere; ita pusillanimi est, verbum durius non posse sustinere.» Hinc de Julio Caesare ait Cicero, orat. pro Marcello: «Caesar nihil oblivisci solet nisi injurias:» sive hoc dixerit vere Caesarem laudando, sive ficte eidem adulando, ait S. Augustinus, epist. 5. Quam longe ab hac virtute abest vulgus hominum, qui (uti dicere solet B. Thomas Morus) beneficia pulveri, maleficia marmori insculpunt.

SED VINCE IN BONO MALUM, — id est malefacta benefactis supera, malitiam vince bonitate, tum ut per maleficium alterius beneficentia tua sit illustrior atque augustior; tum ut vincas ejus improbitatem beneficiis, ut ex improbo probus et bonus fiat, ex hoste amicus. Porro S. Augustinus in Sententiis, sentent. 247: «Non vincit in bono malum, qui in superficie bonus est, et in alto malus; opere parcens, corde saeviens; manu mitis, voluntate crudelis.»

Pulchre de hac victoria disserit hic in morali S. Chrysostomus, ubi docet vinci inimicum non talione, sed patientia, contemptu, risu: «In Olympicis certaminibus diabolo consecratis lex est, malefaciendo vincere; in stadio Christi omnino lex est contraria: hic enim non eum, qui percutit, sed qui percutitur, coronari decretum est. Illud demum est divinae virtutis, illud coeleste stadium, illud angelorum theatrum. Si mansuetudinem exhiberemus, essemus omnibus insuperabiles, nec ulla ad nos injuria perveniret. Roga inimicum, an non doleat, an non censeat se victum, cum rides, cum contemnis ejus injurias?» Vide et Senecam in Sapiente.

Audi Cleobuli, qui unus fuit e septem Graeciae Sapientibus, pium aeque ac prudens diligendi praeceptum: «Amicum tibi beneficio adjunge, ut te impensius amet; inimicum vero sic tractabis, ut eum tibi aliquando amicum speres. Cautio tamen hic adhibenda erit, ut illorum infamiam, horum vero insidias vitemus.»

Narrat Aelianus, lib. XII, quod Phocion innocentissimus et imperator, damnatus ad mortem et ad venenum hauriendum, cum lictor illi poculum obtulisset, rogatus a propinquis, quidnam mandaret, responderit: «Mando ei ut se temperet, ut obliviscatur potus hujus, quem nunc ab Atheniensibus oblatum bibo.»

Non minus rarum et mirabile fuit exemplum Lycurgi, regis Lacedaemoniorum, qui cum a feroce juvene Alcandro oculo orbatus esset, eumque a populo accepisset in suam potestatem, ut ad libitum eumdem tractaret et plecteret, nihil gravius in juvenem statuit: imo vero illum optime instituit, vitia correxit et ad omnem honestatem efformavit; itaque bonis moribus jam praeditum in theatrum ad populum produxit, dicens: «En juvenem, quem a vobis injurium et violentum accepi, jam frugi et popularem vobis restituo.» Auctor est Plutarchus in Vita Lyc., et alii.

Tyrrhaeum, Pittaci filium, Cumis faber occiderat. Cumani homicidam vinctum miserunt ad Pittacum, ut de eo supplicium sumeret; at ille, cognita causa, dimisit hominem dicens: «Ignoscentia potior est poenitentia,» sentiens utilius esse condonare quam meminisse injuriae et ulcisci.

Antigonus rex dicere solebat, «clementiam plus posse quam violentiam.»

Darius rex invidebat clementiae Alexandri Magni, et a diis precabatur, «ut aut superare posset clementia Alexandrum; aut, si ipse regno spoliaretur, solus Alexander in Persarum regno imperaret.»

Trajanus amicis culpantibus quod nimis clemens esset, ait: «Talis sum Imperator privatis, quales mihi Imperatori privatos opto.»

Titus Imperator Domitianum fratrem insidias molientem non est ultus, sed his verbis admonuit: «Quid opus te parricidio petere, quod me volente obventurum est, imo quod jam habes, imperii particeps?»

Theodosius Junior rogatus cur neminem eorum a quibus laedebatur, supplicio afficeret? respondit: «Utinam mihi liceret et mortuos ad vitam revocare!»

Ad privatas injurias oportet principem esse facilem ad ignoscendum, in eos vero qui laedunt rempublicam decet esse severum.

Augustus Caesar Cinnae machinanti sibi necem condonavit, aitque: «Cinna, tibi iterum vitam do prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae;» eique consulatum obtulit. Vis exitum? Cinnam habuit perpetuo amicissimum, solus illi fuit haeres. Suetonius in Augusto.

S. Basilius, homil. 11 De Patientia, tria trium illustrium sapientum recenset exempla. Primum: «Probris plebeius quidam afficiebat Periclem, ille vero ea negligebat: ea sane tota die perseverabant, ille quidem conviciando, hic vero nihili pendendo. Deinde cum jam advesperasceret, et ille prae tenebris vix discederet, cum lumine ipsum Pericles domum deduxit, ne ipse inquinaret philosophiae studium. Secundum: Caedebat quidam Socratem, in ipsam faciem impetu facto; ille vero non obviam ibat, sed permittebat ut ille iram expleret, ita ut jam intumesceret et prae plagis saniosa ejus facies esset. Ubi autem ille caedere destitisset, Socrates nil aliud fecisse dicitur, quam quod eum fronti suae, veluti statuae cujusdam opificem, inscripserit, atque ita ultus est hominem. Tertium: Euclidi quidam mortem minatus est, ac juravit se eum occisurum; at ille contra juravit, se eum placaturum, ac ne animo in se hostili sit, effecturum.»

Egregie vero Christiana illa virgo sanctitate illustris apud D. Taulerum in Inst., cap. XXXI, moriens rogata, quomodo ad tantam sanctitatem pervenisset? respondit: «primo, afflictiones meas nulli nisi Deo questa sum, et statim aut consolabar, aut confortabar a Domino; secundo, corde semper fui liberalissimo, et si quando opere non poteram, animo saltem dabam; tertio, iis a quibus laesa fui, beneficium singulare rependi, quod non fecissem, nisi laesa ab eis fuissem.» Ecce haec est voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta, quam a vers. 2 huc usque per singula persequitur, hicque complet et perficit Apostolus.

Excelluit in hac virtute S. P. N. Ignatius, ut cum compilatorem pecuniae suae Rothomagi aegrotantem et ab omnibus desertum, Parisiis advolans, toto triduo nec comedens, nec bibens, adiit, eleemosynis a se conquisitis juvit, sanitati restituit et in Hispaniam cum litteris commendatitiis misit. Rursum, cum accusatorem suum in Societatem recepit. Notum est eum Cardinales aliosque sibi et Societati infensos una visitatione ita immutasse, ut qui antea impugnatores, jam patroni et nutritii ejus essent. Nonne carbones ignis congessit super capita eorum? Denique in Formula orandi praescripsit nobis, ut assidue pro regibus, praelatis, benefactoribus, ac praesertim pro inimicis Societatis oraremus.