Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
A charitate et humilitate transit hic Apostolus ad obedientiam, docetque octo rationibus (quas colligam vers. 1), Christianos magistratibus saecularibus debere parere, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
Secundo, vers. 8, urget rursum dilectionem proximi, docetque quod plenitudo legis sit dilectio.
Tertio, vers. 11, urget fideles, ut splendente luce Evangelii de somno peccatorum surgant, utque fugientes gulam, libidinem, ambitionem, induantur Dominum Jesum Christum. Quare Apostolus prima parte capitis, videtur hominem recte componere per obedientiam erga Superiores; in secunda parte, per charitatem erga aequales et inferiores; in tertia, per temperantiam, continentiam et modestiam erga seipsum.
Textus Vulgatae: Romanos 13:1-14
1. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. 2. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: 3. nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa: 4. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui malum agit. 5. Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. 6. Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. 7. Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. 8. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. 9. Nam: Non adulterabis: Non occides: Non furaberis: Non falsum testimonium dices: Non concupisces; et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 10. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. 11. Et hoc scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. 12. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. 13. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione: 14. sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
Versus 1: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit
1. OMNIS ANIMA (omnis homo) POTESTATIBUS SUBLIMIORIBUS (id est principibus et magistratibus qui potestate regendi et imperandi sunt praediti; ponitur enim abstractum pro concreto, potestatibus hoc est, potestate praeditis) SUBDITA SIT, — scilicet iis in rebus in quibus potestas illa sublimior et superior est, habetque jus et jurisdictionem, puta in temporalibus, subdita sit regi et potestati civili, quod proprie hic intendit Apostolus: per potestatem enim, civilem intelligit; in spiritualibus vero subdita sit Praelatis, Episcopis et Pontifici.
Nota: Pro potestatibus sublimioribus, Graece est ἐξουσίαις ὑπερεχούσαις, potestatibus supereminentibus, vel praecellentibus, uti Noster vertit I Petr. II: «Sive regi quasi praecellenti.» Syrus vertit, potestatibus dignitate praeditis, id est magistratibus saecularibus, qui potestate regendi praediti sunt, sive duces, sive gubernatores, sive Consules, Praetores, etc.
Saeculares enim magistratus hic intelligere Apostolum patet, quia his solvuntur tributa et vectigalia, quae hisce potestatibus solvi jubet ipse, vers. 7. Ita S. Basilius, De Constitutione monast., cap. XXIII.
Nota ex Clemente Alexandrino, lib. IV Strom., et S. Augustino in Psal. CXVIII, conc. 31: Initio Ecclesiae, puta tempore Christi et Pauli, rumor objicientium erat, per Evangelium politias humanas, regna et respublicas saeculares everti, uti jam fit ab haereticis praetendentibus libertatem Evangelii: unde contrarium docent et studiose inculcant Christus, cum solvit didrachma, et cum jussit Caesari reddi ea quae Caesaris sunt, et Apostoli, idque ne in odium traheretur Christiana religio, et ne Christiani abuterentur libertate fidei ad omnem malitiam.
Ortus est hic rumor ex secta Judae et Galilaeorum, de qua Actor. V, in fine, qui pro libertate sua tuenda omne dominium Caesaris et vectigal, etiam morte proposita abnuebant, de quo Josephus, lib. XVIII Antiq., I. Quae secta diu inter Judaeos viguit, adeoque Christus et Apostoli in ejus suspicionem vocati sunt, quia origine erant Galilaei, et rerum novarum praecones. Hos Galilaeos secuti sunt Judaei omnes, et de facto Romanis rebellarunt, quod dicerent populum Dei liberum non debere subjici et servire infidelibus Romanis; ideoque a Tito excisi sunt. Hinc etiam eadem calumnia in Christianos, qui origine erant et habebantur Judaei, derivata est: unde Apostoli, ut eam amoliantur, saepe docent principibus dandum esse honorem et tributum.
Quare octo argumentis probat hic Apostolus, principibus et magistratibus deberi obedientiam.
Primum est hoc versu: Quia haec est ordinatio Dei et praeceptum divinum.
Secundum, vers. 4: Quia ministri sunt Dei, Dei vices gerunt: iis ergo quasi Dei vicariis reverentia et obedientia praestanda est.
Tertium, versu eod.: Quia gladium portant, ut inobedientes plectant.
Quartum, vers. 5: Quia eis parendum est propter conscientiam: haec enim peccati fiet rea, si inobediens eis sis.
Quintum, vers. 2: Quia Deus iis, qui eis resistunt, minatur damnationem. S. Augustinus in illud Psalmi CXVIII, A verbis tuis formidavit cor meum: «Habuerunt, ait, principes sua verba: Occido, proscribo, in exilium mitto. Sed haec non possunt comparari huic: Hic potest corpus et animam mittere in gehennam; ob id a verbis tuis formidavit cor meum.» Jam verbum et praeceptum Dei est, ut sub poena damnationis obediamus magistratibus, etiam saecularibus.
Sextum, vers. 6: Quia hanc subjectionem et obedientiam indicant tributa, quae subditi pendunt magistratibus: his enim tributis testantur et profitentur se eis esse subjectos.
Septimum, vers. 8: Quia charitas Christiana hoc exigit, nimirum, ut omnes quemque pro suo gradu et modo diligamus: pares ut pares amando, superiores ut superiores reverendo eisque obediendo.
Octavum, vers. 13 et 14: Quia lex Christiana arcta est, vetat comessationes et libidines, praecipit omnem disciplinam et sanctimoniam, ut induamur Dominum Jesum Christum. Multo ergo magis praecipit obedire magistratui et legi civili, quae civilem honestatem tantum et communem reipublicae pacem et concordiam spectat. Hanc enim tuendam esse, ideoque magistratibus obediendum esse, dictat lex naturae et jus Gentium.
His rationibus probat Apostolus et Evangelium et Christianismum regna et magistratus non evertere, sed firmare et stabilire: quia nil regna et principes ita confirmat, ac subditorum bona, Christiana et sancta vita. Adeo, ut etiam nunc principes Japones et Indi Gentiles ament Christianos, et suis copiam faciant baptismi et christianismi suscipiendi; quia subditos Christianos, magis quam Ethnicos, faciles et obsequentes, regnaque sua per eos magis firmari, pacari et florere experiuntur.
NON EST ENIM POTESTAS NISI A DEO, q. d. Principatus et magistratus non a diabolo, nec a solo homine, sed a Deo ejusque divina ordinatione et dispositione conditi et instituti sunt: eis ergo obediendum est.
Nota primo: Potestas saecularis est a Deo mediate, quia natura et recta ratio, quae a Deo est, dictat et hominibus persuasit praeficere reipublicae magistratus, a quibus regantur. Potestas vero Ecclesiastica immediate est a Deo instituta, quia Christus ipse Petrum et Apostolos Ecclesiae praefecit.
Nota secundo: Nero, Diocletianus, Domitianus aliique similes, qui legitime creati sunt Imperatores, licet tyrannice imperarint, tyranni tamen non fuerunt, sed veri Imperatores, ideoque potestatem a Deo acceperunt, cui proinde omnes, etiam Christiani, in conscientia parere debebant: quanquam ipsi hac potestate contra Christianos, eos persequendo et occidendo, abusi sunt.
Pulchre S. Augustinus, lib. V De Civit., cap. XXI: «Non tribuamus, inquit, dandi regni atque imperii potestatem, nisi Deo vero, qui dat felicitatem in regno coelorum solis piis, regnum vero terrenum esse et piis et impiis, sicut ei placet, cui nihil injuste placet.» Et infra: «Qui dedit, inquit, Mario, ipse et Caesari; qui Augusto, ipse et Neroni; qui Vespasiano vel patri vel filio suavissimis Imperatoribus, ipse et Domitiano crudelissimo: et ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Christiano, ipse Apostatae Juliano.»
QUAE AUTEM SUNT, A DEO ORDINATAE SUNT. — Ita legunt Biblia Romana, Graeca et Syrus. Graece αἱ δὲ οὖσαι ponitur pro αἱ οὖσαι. Dicit itaque Apostolus hic primo, quod potestates etiam Gentilium, quae sunt et existunt, a Deo institutae et ordinatae sint, ad hoc scilicet, ut homines a multis peccatis retraherent, et ut omnes justitiam pacemque colerent, nec se more piscium devorarent. Secundo, asserit hasce potestates carere ataxia, et esse apto ordine inter se distributas et subordinatas a Deo, vel sub Deo: utrumque enim significat Graecum ὑπὸ Θεοῦ. Tertio, affirmat hunc earum ordinem non tantum institutum, sed et praeceptum sancitumque esse a Deo, ita ut illi resistere aut contraire non liceat. Graecum enim τεταγμέναι, id est ordinatae, constitutae, decretae, non tantum ordinem, sed et constitutionem, decretum et praeceptum, illudque stabile et firmum significat.
Hae ergo potestates non sunt ordinatae eo modo, quo condita et ordinata a Deo sunt natura et ordines rerum naturalium, v. g., appetitus et societates leonum, luporum, ursorum, cum quibus hominibus saepe bellandum est: sed eo modo, quo leges et sanctiones ordinatae sunt, quibus resistere non licet: est enim magistratus lex quaedam viva et sancta; sicut e converso lex est magistratus quidem silens et mutus. Aut eo modo, quo dux ordinat suos milites: hic enim non simpliciter eis ordinem ponit, sed cuique suum locum et munus injungit, in quo firmus ad mortem usque consistere debet, a quo nemo nisi hostis eum depellere audeat. Pari enim modo Deus potestates has ordinans et subordinans, cuique suum munus injungit, cui nemo, nisi hostis Dei haberi velit, resistere audeat; ita ut earum [ordo et series] sit διάταξις, id est ordinatio, constitutio et sanctio quaedam firma et inviolabilis, cui omnes auscultare et obedire debeant. Unde idipsum explicans Apostolus subdit:
Versus 2: Qui resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt
2. QUI AUTEM RESISTUNT, IPSI SIBI DAMNATIONEM ACQUIRUNT. — Damnationem, tum ab ipsa potestate temporariam, tum a Deo aeternam in inferno. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius. Hinc patet mortale esse peccatum resistere potestati civili. Ita S. Augustinus, epist. 5, Ambrosius, Bernardus, lib. De Praecept. et dispensatione.
Versus 3: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali
3. NAM PRINCIPES NON SUNT TIMORI (Graece εἰς φόβον, non sunt in timorem et terrorem) BONI OPERIS, SED MALI. — Loquitur Paulus de timore supplicii, non reverentiae, quem vulgus metum reverentialem vocat. Hunc enim habent boni, non mali.
VIS NON TIMERE POTESTATEM? BONUM FAC, ET HABEBIS LAUDEM EX ILLA. — Tum quia punitio malorum quam facit magistratus, laus est bonorum; tum quia idem magistratus bonos laudat et praemiat. Pulchre S. Gregorius Nazianzenus, orat. 17: «Cum Christo imperium geris, cum Christo munus hoc administras: ab illo gladium accepisti, non tam ut eo utaris quam ut mineris, ac terreas: quare tibi videndum est, ut illum tanquam donarium quoddam, purum et integrum ei qui dedit serves.»
Versus 4: Dei minister est tibi in bonum
4. DEI MINISTER EST TIBI IN BONUM, — ut ad bona, lege, laudibus et praemiis te provocet, et adversus impios et violentos te tueatur.
SI MALUM FECERIS, TIME: NON ENIM SINE CAUSA GLADIUM PORTAT. — Gladius enim significat magistratum habere potestatem vitae et necis. Hac de causa iis qui habent merum imperium gladius nudus praefertur, et Romani Consules lictores cum fascibus virgarum et securibus ante se ducebant.
DEI ENIM MINISTER EST, VINDEX IN IRAM, — scilicet ad iram, hoc est supplicium sumendum de malefactoribus. Ad hoc enim institutus est magistratus, ut pacem publicam conservet, et vitae communis honestatem et societatem tueatur; ideoque eos qui eam perturbant, plectit. Metonymice hic ira significat poenam, quia poena est effectus irae et vindictae.
Versus 5: Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam
5. IDEO NECESSITATE (aliqui legunt, necessitati) SUBDITI ESTOTE; — q. d. ideo necesse est, ideo oportet vos subdi potestati. Ita Syrus et Graeci, scilicet tum propter iram, vindictam et gladium, quem gerit et minatur; tum propter obligationem et ordinationem divinam, quae etiam conscientiam ad hanc subjectionem obstringit: unde sequitur:
NON SOLUM PROPTER IRAM, SED ETIAM PROPTER CONSCIENTIAM. — Conscientiam non aliorum, quos scandalo offendis, uti aliqui recentiores explicant; non etiam propter conscientiam beneficiorum, quae a magistratibus pacem communem tuentibus recipis, et ob quae tributa praestas, ut exponunt Graeci: sed proprie propter tuam conscientiam, ne scilicet ea fiat rea inobedientiae coram Deo. Dei enim minister est magistratus, ut praecessit. Unde conscientia dictat, ei quasi Dei ministro obediendum esse, et consequenter in Deum peccare illum, qui ei non obedit.
Nota ex hoc loco contra Gersonem, leges Ecclesiasticas, et contra Almainum, leges civiles, etiam Gentilium, impiorum et infidelium principum, secluso quoque scandalo, obligare in conscientia sub peccato mortali, si res gravis gravi obligatione vel interminatione praecipiatur ab eis. Apostolus enim loquitur de legibus Imperatorum Romanorum, qui tum erant infideles.
Versus 6: Ideo enim et tributa praestatis
6. IDEO ENIM ET TRIBUTA PRAESTATIS. — Est novum argumentum a signo, quo probat Paulus magistratibus esse obediendum, q. d. Tributum, quod vos, o fideles, datis et praestatis regibus et principibus, signum est tum vestrae subjectionis, tum illorum potestatis, ministerii, oneris, pervigilisque laboris.
MINISTRI DEI SUNT, IN HOC IPSUM SERVIENTES, — toti scilicet in hoc ipsum incumbentes. Graecum enim προσκαρτεροῦντες, quod S. Augustinus, lib. IV De Doctrina Christiana, cap. XXIX, vertit, perseverantes, significat continuam, diligentem et intensam curam, ut Dei loco bonis sint in tutelam, malis in ultionem, utque sibi subditos a malis retrahant, et ad virtutes promoveant.
Notent hic principes, tributis quasi mercede se ali et conduci a republica, ut illi serviant illamque defendant.
Versus 7: Reddite omnibus debita
7. REDDITE OMNIBUS DEBITA: CUI TRIBUTUM (debetis), TRIBUTUM (reddite); CUI VECTIGAL (debetis), VECTIGAL (reddite). — Tributum, graece φόρος, est tributum vel census facultatum et personarum. Unde et latine tributum dicitur a tribuendo, vel contribuendo. Vectigal, graece τέλος, est id quod pro mercibus importatis vel exportatis penditur. Ita ex Strabone Budaeus. Unde latine vectigal a vehendo dicitur, quia solvitur ex his quae advehuntur vel evehuntur, ad securitatem et restaurationem viarum, pontium, aggerum, etc.
CUI TIMOREM (debetis, illi reddite) TIMOREM, — id est reverentiam, et inde consequentem obedientiam. Ita S. Chrysostomus et Theophylactus. Est metalepsis. Sic alibi saepe dicitur: «Timete Dominum,» id est reveremini Dominum.
Versus 8: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis
8. NEMINI QUIDQUAM DEBEATIS, NISI UT INVICEM DILIGATIS — q. d. Mature debita vestra exsolvite, statim debitis omnibus vos liberate, excepto debito charitatis, quo nunquam exsolvi potestis, tum erga pares, tum erga Superiores et parentes, quos diligere semper debetis, eos honorando et obediendo. Hoc enim debitum semper manet, ut nunquam illi ita solvendo sitis, quin semper ulterius debitum restet. Ita S. Chrysostomus, Augustinus et Fulgentius, serm. De Charitate. Audi S. Augustinum, epist. 62 ad Coelestinum: «Semper, inquit, debeo charitatem, quae sola etiam reddita detinet debitorem.» Et rursum: «Mutuam charitatem libens reddo gaudensque recipio; quam recipio, adhuc repeto; quam reddo, adhuc debeo.»
Nihil ergo hic habent Anabaptistae et Trinitarii, ut ex hoc loco apud Christianos aboleant magistratus et judices ac judicia, quibus civilia justitiae debita repetantur. Charitas enim et debitum charitatis dictat, ante omnia solvendum esse debitum justitiae, si quod sit, uti jam explicui; nam alioqui hic versus everteret omnes versus praecedentes, quibus civilem potestatem, judices et judicia sanxit et confirmavit Apostolus.
QUI ENIM DILIGIT PROXIMUM, LEGEM IMPLEVIT. — «Legem,» scilicet eam quae proximum spectat, quam subdit Apostolus, dicens: «Diliges proximum tuum, sicut teipsum.»
Nota: Pro «proximum,» hic graece est τὸν ἕτερον, id est alterum. Lege ergo charitatis diligendus est omnis alter homo, sive amicus sit, sive inimicus; sive domesticus, sive peregrinus; sive fidelis, sive infidelis. Id ita esse patet ex eo, quod rem cujusvis barbari et pagani furari, occidere, concupiscere, sit contra legem charitatis secundae tabulae, quae proximum et hominum socialem vitam spectat. Hunc genuinum esse hujus loci sensum patet ex ratione quam subjicit Apostolus, dum ait:
Versus 9: Diliges proximum tuum sicut teipsum
9. Nam: NON ADULTERABIS, NON OCCIDES, NON FURABERIS, NON FALSUM TESTIMONIUM DICES, NON CONCUPISCES; ET SI QUOD EST ALIUD MANDATUM, IN HOC VERBO INSTAURATUR: DILIGES PROXIMUM TUUM SICUT TEIPSUM. — Vides, ut hic recenseat tantum praecepta secundae tabulae quae proximum spectant, illaque omnia in uno dilectionis proximi praecepto concludi asseveret. Cum ergo exinde inferendum relinquit, quod «qui diligit proximum, legem implevit,» non dubium est ipsum eamdem legem, nimirum secundae tabulae tantum, quae proximum spectat, intelligere: de eadem enim lege loquitur in consequente, de qua locutus est in antecedente.
Secundo tamen S. Augustinus, lib. VIII De Trinit., cap. VIII, sic explicat: «Qui diligit proximum, legem implevit;» legem, scilicet omnem tam primae, quam secundae tabulae. Et ratio est, quia dilectio proximi includit et praesupponit dilectionem Dei, ut sui causam et fontem. Proximus enim diligendus est propter Deum; proximus ergo vera charitate diligi nequit, nisi simul, imo prius, diligatur Deus. Unde S. Joannes senex per singulas collectas hoc solum praedicabat: «Filioli, diligite invicem;» rogatus causam, respondit: «Quia praeceptum Domini est; et si solum hoc fiat, sufficit.» Testis est S. Hieronymus, in cap. VI epist. ad Galat.
Pulchra circuli et centri similitudine idipsum declarat B. Dorotheus, tom. III Biblioth. SS. Patrum, doctrina 6, in fine: Circulus, inquit, est mundus, centrum est Deus, lineae a circumferentia ad centrum ductae significant hominis varias inclinationes, actiones et amores; sicut ergo lineae, quo magis a circumferentia distant, magisque accedunt ad centrum, eo sibi invicem magis appropinquant adeoque tandem in centro coeunt: ita amor noster quo magis a carne et mundo avellitur, magisque ad Deum accedit, eo magis et ad proximum accedit, tandemque in Deo ipso coit et unitur. «Quo enim magis, inquit, a Dei dilectione recedimus, eo magis et a proximi amore distamus: quantum vero Dei charitati adhaeremus, tantum et proximi; quantumque proximo, tantum et Deo conjungimur.»
Praeclare quoque S. Augustinus, tractatu 7 in epist. I S. Joannis: «Semel, inquit, breve praeceptum tibi praecipitur: Dilige, et fac quod vis, sive taceas, dilectione taceas; sive clames, dilectione clames; sive emendes, dilectione emendes; sive parcas, dilectione parcas: radix sit intus dilectionis, non potest de ista radice nisi bonum existere.» Idem, lib. I De Doct. Christ., XXII: «Cum autem, ait, Toto corde, tota anima, tota mente, nullam vitae nostrae partem reliquit, quae vacare debeat, et quasi locum dare, quasi alia re velit frui; sed quidquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur, quo totius dilectionis impetus currit: quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat Deum. Sic enim eum diligens sicut seipsum, totam dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem Dei, quae nullum a se rivulum duci extra se patitur, cujus derivatione minuatur.»
ET SI QUOD EST ALIUD MANDATUM. — «Aliud;» videlicet secundae tabulae tangens proximum; omittit hic Paulus primum mandatum secundae tabulae, scilicet: Honora patrem et matrem; idque facit, quia de honore parentibus, puta Superioribus, quos ut parentes colere debemus, debito, hactenus tractavit.
IN HOC VERBO INSTAURATUR (instauratur). — S. Augustinus, epist. 29, legit, recapitulatur, id est summatim comprehenditur, hoc enim est Graecum ἀνακεφαλαιοῦται, ad caput, ad summam, ad compendium revocatur. Et hoc forte voluit Ambrosius vertens, consummatur: idem intelligit noster Interpres, dum vertit, instauratur. Sic enim Ephes. I, 10, idem verbum Graecum vertit, dicitque omnia instaurari in Christo, tam ea quae in coelis, quam quae in terris sunt; quia nimirum omnia haec ad Christum, quasi ad caput suum revocata sunt. Quanquam Salmeron putat nostrum Interpretem hic in Graeco legisse ἀνακαινοῦται, id est instauratur, renovatur, a [verbo κενόω]. Merito, inquit Tertullianus, lib. V Contra Marcion., cap. XIV, totam Creatoris disciplinam principali praecepto ejus conclusit: «Diliges proximum tanquam te.»
DILIGES PROXIMUM TUUM SICUT TEIPSUM. — Citat Apostolus Levit. XIX, 18, ubi habetur: «Diliges amicum tuum sicut teipsum.» Ex quo loco Judaei a contrario sensu colligebant et inferebant: ergo inimici odio habendi sunt, uti refert Christus Matth. V, 43. Verum illa collectio omnino est invalida: nec enim consequentia valet, nec antecedens est verum, prout ipsi intelligebant. Nam amicus non significat hic benevolum nobis, sed omnem proximum. Id patet ex Septuaginta, qui τὸν πλησίον, id est proximum, vertunt; et ex Chaldaeo, qui vertit, חברך chabrach, id est socium tuum. Sic et Hebraeum רע rea, non tantum amicum proprie dictum significat, sed et per metaphoram Hebraeis usitatam, transfertur ad eum qui nobiscum quavis ratione conjunctus est, sive quocum nobis quidpiam intercedit negotii. Talis autem est omnis homo; nam ut minimum omnis homo cuivis alteri communi creatione et similitudine Dei amicus et conjunctus est, uti et communi ex primo parente origine, communi redemptione, communi Ecclesia et Sacramentis, communi gratia, charitate, ordinatione et cursu ad vitam aeternam. Ita Augustinus, Hieronymus et Theophylactus in Matth. V, 43. Nam dilectionem inimicorum praeceptam esse Judaeis, patet Exodi XXIII, 4.
Unde hic S. Paulus, vers. 8, ut dixi, hoc Levitici praeceptum vertit graece, ἀγαπήσεις τὸν ἕτερον, diliges alterum. Quanquam Salmeron valde probabiliter pro ἕτερον putet legendum esse φίλον. Ita enim habent Hebraea, Septuaginta et Chaldaeus, uti jam ostendi.
Nota: Praeceptum hoc, «Diliges proximum tuum sicut teipsum,» explicatur per duo, primo, per affirmativum, Matth. VII: «Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis.» Secundo, per negativum, Tob. IV, 16: «Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.»
Unde patet, τὸ sicut non significare aequalitatem dilectionis (nam ordinata charitate magis se diligere debet homo, quam proximum), sed similitudinem et formam, q. d. Ea officia charitatis exhibe proximo, et eo modo, quae et quomodo tibi exhibes et exhiberi cupis, maxime ut ex charitate eum diligas sincero amore amicitiae, non concupiscentiae, ut scilicet velis proximo bonum honestum, utile, delectabile, non quia hoc tibi, sed quia hoc illi bonum est et commodum; sicut haec eadem bona tibi cupis, non propter alienum, sed propter tuum bonum et commodum. Ita Cajetanus. Sic accipitur τὸ sicut, Deut. XVIII, 13; Joan. XVII, 21; Malach. III, 4.
Versus 10: Dilectio proximi malum non operatur
10. DILECTIO PROXIMI MALUM NON OPERATUR, — imo multa bona operatur, praesertim ea quae jam dicta sunt vers. 8 et deinceps: [charitas] enim totam legem [implet], et servat politiam convictumque humanum, atque proximo bona quae potest procurat. Est miosis.
PLENITUDO ERGO LEGIS EST DILECTIO. — «Plenitudo,» hoc est consummatio; Syrus, adimpletio, q. d. Ex dictis vers. 8 et deinceps patet, quod totalis adimpletio et plena observatio legis est dilectio, et quod is qui diligit proximum, leges omnes quae proximum tangunt, quaeque nos ad eumdem rite ordinant, adimplet. Sic et qui Deum diligit, implet praecepta primae tabulae, quae Deum concernunt. Sicut ergo odium et charitatis defectus totius legis est dissolutio; ita e contrario charitas est principium, et causa efficiens et imperans, ut caeterae omnes leges impleantur. Est argumentum a proportione: Si dilectio proximi implet legem spectantem proximum, ergo dilectio simpliciter implet legem; ita ut sine ea lex omnino impleri non possit, cum ea vero et per eam omnino impleatur, uti saepe ex hoc aliisque locis docet et asserit S. Augustinus.
Secundo, Toletus: «plenitudo,» inquit; id est finis et scopus, «legis est dilectio:» tota lex intendit nos ducere ad charitatem.
Tertio, «plenitudo legis est dilectio,» quia charitas impellit hominem ut perfecte legem adimpleat; qui enim charitate caret, imperfecte legem implet, et saepe ab ea deficit et aberrat. Unde S. Augustinus, in Sentent., num. 223: «Plenitudo, ait, legis est charitas, quia per charitatem lex impletur, non per timorem. In tantum enim fiunt mandata justitiae, in quantum adjuvat spiritus gratiae.»
Quarto, «plenitudo legis est dilectio,» quia qui ex charitate implet legem, meritum habet; qui ea caret, caret et merito et mercede. Hae expositiones verae sunt et morales; sed prima quam dedi, litteralis est, genuina et ex mente Apostoli.
Ex hoc loco nota, legem non impleri sola fide, credendo, sed praeter fidem requiri charitatis opera, ut hic se explicat Apostolus; ait enim: «Plenitudo legis est,» non fides, sed «dilectio.» Huic Paulinae sententiae consentit Aristoteles, lib. VIII Ethic., et post eum Tullius, lib. De Amicitia: «Amicitia, inquit, continet civitates, et si homines sint amici, non est opus justitia: si vero sint justi, egent amicitia; et quod est maxime justum, ad amicitiam pertinet.» Et hoc est quod ait S. Augustinus, lib. De Natura et Grat., VII: «Charitas inchoata, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est; sed charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta.» Idem, lib. XV De Civit., cap. XXII, sic ait: «Definitio brevis et vera virtutis est ordo amoris. Unde sponsa: Ordinavit, inquit, in me charitatem.» Idem, lib. De Moribus Eccles., cap. XV, vult omnem virtutem definiendam esse per charitatem, perinde ac Socrates olim omnes virtutes definiebat per prudentiam. Sanctus quoque Chrysostomus: «Charitas, inquit, est virtutum principium et finis; ipsa est radix, fundamentum et fastigium.»
Hinc primo, erravit Marcion, dum ex hoc loco contra vetus Testamentum ita argumentatus est: Lex vetus moralis omnino jam cessavit, quia charitas est plenitudo legis: ergo lex illa jam non est necessaria. Erravit, inquam, nam charitas dicitur «legis plenitudo,» id est consummatio, compendium, et, ut Origenes ait, epilogus: sicut ergo epilogus non tollit praecedentes orationis partes, qui potius easdem summatim complectitur; ita et charitas non tollit legem, sed includit. Est enim lex objectum charitatis, quia charitas inclinat hominem, ut legem, quasi regulam vitae, intueatur semper et impleat; praecepta legis sunt ergo praecepta charitatis. Amor enim Dei dictat servanda esse praecepta primae tabulae, amor proximi praecepta secundae.
Secundo, ex hoc loco patet errare nostros Novantes, qui dicunt in hac vita legem non posse impleri. Apostolus enim non hortatur nos hic ad legem implendam, quasi ad ideam aliquam Platonicam, vel futuram in coelo, sed tanquam ad rem, quam pro infirmitate nostra in hac vita praestare possumus; nam omnimoda et plenissima legis impletio, ita ut ne venialiter quidem in legem unquam pecces, non hic praecipitur, sed in futuro. Ita Concilium Tridentinum, sess. VI, can. 18.
Versus 11: Scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere
11. ET HOC (scilicet quod jam dixi, praestemus) SCIENTES TEMPUS: QUIA HORA EST JAM NOS DE SOMNO SURGERE. — «Et hoc,» est emphasis, q. d. Reddite debita, diligite proximos, ut jam dixi (respicit enim hic Paulus ad vers. 8 et seq.), «et hoc scientes,» id est, idque cum sciamus, «tempus,» graece καιρόν, id est opportunitatem, quam nobis affert Evangelium, scilicet ad diligendum proximos, ad reddendum omnibus debita, ad implendam totam legem, jam adesse, et quia jam tempus est et hora de somno peccatorum surgendi.
Utamur ergo hoc tempore et hac opportunitate, dum illam habemus: brevi enim eam non habebimus. Nam, ut Poeta canit:
Fronte capillata est, a tergo occasio calva;
ut postquam illa pertransiit, apprehendi et revocari non possit.
QUIA HORA EST JAM NOS DE SOMNO SURGERE. — «Hora,» scilicet diei, q. d. Nox, caecitas, ignorantia, dissimulatio, excusatio infidelitatis et peccatorum ante Christum transiit. En tempus et opportunitas, scilicet hora diei gratiae, fidei et legis Christi jam adest, qua sol ipse Christus radios et lumen fidei per orbem spargere incepit, tenebris errorum depulsis. Ergo tempus est ut surgamus, Graece ἐγερθῆναι, ut excitemur et expergiscamur a somno peccatorum.
Moraliter hinc infert S. Chrysostomus, hom. 62 ad Populum: «Paratos igitur, inquit, nos esse et expeditos ad hinc navigandum, et dicere oportet: Paratum cor meum, Deus; in bello enim sumus in mundo: in circuitu impii ambulant, peccatores (uti ostendit Christus Matth. v), ac denique vitiorum et peccatorum, a quibus liberari non potuerunt nisi oriente sole, puta Christo Domino, qui noctem hanc dispulit et illuminavit omnes sedentes in tenebris et in umbra mortis.»
Aliter hunc locum explicat S. Chrysostomus, q. d. Paulus: Quo magis aetate, aeque ac fide et meritis crescimus, eo propius fini et beatitudini aeternae accedimus nunc, quam cum credere incepimus. Quid enim est aliud vita nostra, quam cursus et pernix cursus ad mortem, et per mortem ad immortalitatem? Curramus ergo, fratres nostri, pernici cursu ad metam hanc: grandis enim nobis restat via, et tempus currendi breve est.
Versus 12: Nox praecessit, dies autem appropinquavit
12. NOX PRAECESSIT. — S. Cyprianus, lib. De Zelo et Livore, et Syrus vertunt, transivit, et S. Hieronymus in Matth. xxvi, legit, praeteriit. Graecum προέκοψεν proprie significat processit, ut legit S. Augustinus, epist. 80, et ita explicat S. Chrysostomus et Theophylactus. Origenis Interpres, homil. 35, vertit, promovit, id est progressa est, ad finem tendit, ac ferme jam praeteriit. Sed eodem redeunt haec omnia, et se invicem illustrant. Jam sensus esse potest:
Primo, nox hujus vitae προέκοψεν, id est processit et ad finem tendit, quia appropinquat dies, scilicet judicii et resurrectionis: ejus ergo metu et spe vivamus honeste. Ita Athanasius in Quaestion. ad Antioch., Quaest. XC; S. Chrysostomus hic; S. Augustinus, epist. 80 ad Hesych., et S. Basilius in cap. xiii Isaiae.
Secundo, S. Gregorius, lib. XXIX Moral., cap. ii: «Nox, inquit, est tempus ante Christum, dies est dies resurrectionis, aurora media est tempus Evangelii: haec diei vicinior est, quam nox: ergo nobis vicinior est salus et dies, quam iis qui fuerunt ante Christum.»
Tertio, Anselmus et Origenes: «Nox, inquiunt, est haec vita; dies est vita post mortem, quae cuique eo est vicinior, quo magis in dies mors appropinquat.»
Quarto et optime, nox est tempus ante Christum, plenum tenebris infidelitatis et peccatorum; dies est tempus praesens Evangelii, quo sol Christus lucis suae, id est gratiae et fidei suae, radios toto orbe diffudit, q. d. Praesente jam Christo, et luce Evangelii, nox peccatorum abiit; dies gratiae, justitiae et salutis adest: ergo in hoc die opera tenebrarum abjicere, atque honeste ambulare et christiane vivere debemus. Ita S. Cyprianus, lib. De Zelo et Livore; Ambrosius, in Psal. XLV; S. Augustinus et Theodoretus hic.
Ubi nota: Loquitur hic generatim et confuse Apostolus de iis quae Christum praecesserunt. Unde quaedam hic intexit, quae Judaeis, alia quae Gentibus magis conveniant. Judaeis convenit τὸ credidimus; soli enim Judaei fere credebant et sperabant Messiam venturum. Gentibus autem magis convenit τὸ nox praecessit, scilicet nox paganismi, idololatriae et omnium vitiorum: quanquam Judaeis sua quoque fuerit nox ignorantiae, caeremoniarum, judaismi (qui quasi velamen fuit legis novae) errorum et traditionum Pharisaicarum (uti ostendit Christus Matth. v).
NUNC ENIM (in die et luce Evangelii) PROPIOR EST (et praesens) NOSTRA SALUS (justitia et gloria), QUAM CUM CREDIDIMUS, — id est, quam fuerit ante Christi adventum, cum sola fide absentem Christum et gratiam ac salutem futuram crederemus et speraremus. Hunc esse sensum patet ex sequent. et praecedent.
ABJICIAMUS OPERA TENEBRARUM, — puta peccata, quae tenebras quaerunt, lucemque Dei et hominum fugiunt; nam, ut ait Poeta:
Nox et amor, vinumque nihil moderabile suadent;
Illa pudore caret; Liber amorque, metu.
Et Job xxiv, 15: «Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus, et operiet vultum suum: perfodit in tenebris domus, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis; et sic in tenebris quasi in luce ambulant.»
Recordemur, fratres, quod tempus breve est et judicium prae foribus est. Et infra vigiliam hanc exemplo militis, piscatoris, agricolae et pastoris perurget, dicens: «Opus est vigilantia, dilecti; nam et miles dormit, non in lecto, sed humi; piscator non dormiens piscatur, stans aliquando peragit noctem; agricola vigilat, ne dominium videat laedatur; et pastor sub dio stans noctem consummat, gregem custodiens, sicut Jacob dicebat: Aestu urebar et gelu, et somnus fugiebat ab oculis meis. Et quae ipsius vigiliae ratio? ne ulla ovis a fera voraretur. Si vero tanta de irrationali pecude cura, qualem esse decet de rationali anima sollicitudinem gerentis? Propter hanc Jacob operarius lapidem ad caput sibi posuit dormiens, ut facilius evigilaret; unde scalam vidit ad coelos usque pertingentem. Nos esse vult Dominus paratos, propterea posuit incertum exitum nostrum, ut continue vigilemus et pugnemus.»
Pulchre quoque S. Augustinus a quo hanc vigiliam, qua a somno hoc evigilemus, petere debeamus, explicat in illud Psal. LXII, Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo: «Quid est, inquit, vigilare? utique non dormire; quid est dormire? Est somnus animae et est somnus corporis; somnum corporis omnes debemus habere, alias deficit homo.» Et infra: «Illud autem cavere debemus, ne ipsa anima nostra dormiat: malus enim est animae somnus. Somnus animae est oblivisci Deum suum. Quaecumque anima oblita fuerit Deum suum, dormivit. Vita enim vestra et mores vestri vigilare debent in Christo, ut sentiant alii Pagani dormientes, et ad sonum vigiliarum vestrarum excitentur et ipsi, excutiant somnum, et incipiant in Christo vobiscum dicere: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.» De hac hora vide dicta I Corinth. vii, 29, et Ephes. v, 15.
INDUAMUR ARMA LUCIS. — «Arma lucis» sunt opera fidei, gratiae et virtutum, quibus veluti armis contra hostes tres, mundum, carnem, daemonem, bello tam offensivo, quam defensivo depugnamus. Monet ergo tacite hic Paulus vitam Christianam esse militiam, illique contra hostes jam dictos haec lucis arma suggerit. Secundo, Graeci subinde ὅπλα, id est arma, latius capiunt. Unde et Homerus ὁπλίζεσθαι, id est armari, capit pro εὐτρεπίζεσθαι, id est instrui, apparari. Hic ergo ὅπλα, id est arma, sunt habitus, vestitus, apparatus, quo homines in die et luce se tegunt et ornant, q. d. Paulus: Dies Evangelii nobis illuxit; ergo par est ut armis lucis, id est habitu et vestitu qui lucem et diem decet, induamur. Unde sequitur:
Versus 13: Sicut in die honeste ambulemus
13. SICUT IN DIE, — quo solliciti sunt homines honesti de tegenda nuditate, et cultu ac corporis habitu honesto et decenti, non autem noctu, cum a nemine conspiciuntur.
HONESTE, — εὐσχημόνως, composite, decore.
AMBULEMUS, — conversemur, ut omnis noster incessus, motus, gestus, sermo, actio talis sit, qualem decet esse in die et luce Evangelii, in qua spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus.
NON IN COMESSATIONIBUS ET EBRIETATIBUS. — Comessationes sunt convivia, quae non honestatis, sed gulae causa fiunt.
Nota: Chamos idolum fuit Moab, cui Salomon fanum aedificavit, III Reg. xi, 7. Inde deducunt Graecum κῶμος, qui deus fuit temulentiae, scilicet a Bacchus apud Philostratum. Unde κωμάζειν, significat lascivire. Inde Latinum comessari, et comoedia. Nam ab ebrietate, ait Athenaeus, lib. II De Coenis Sapientum, comoedia atque tragoedia inventae sunt in Icario, urbe Atticae, idque ipsius vindemiae tempore. Unde et Trygoedia ab initio fuit appellata. Forte Chamos, ut notat Stuckius, lib. I Convival., cap. x, a Syro-Chaldaeo כמס camas, id est occultare, latitare, deducitur, ut per Chamos intelligatur Bacchus νυκτέλιος, sive cui noctu sacra faciebant per comessationes, et consequentes effraenes libidines, teste Plutarcho et Pausania.
Atque huc alludit Apostolus, dum ait: «Non in comessationibus et ebrietatibus (quae noctu agitantur), sed sicut in die honeste ambulemus.» Unde et κωμάζειν dicebantur, qui coronati et bene poti in alienum convivium irruebant, non sine tibicine. Hinc κῶμοι quoque vocantur saltationes, et, ut Syrus vertit, cantiones lascivae. Haec ergo omnia vel significat, vel importat κῶμος, sive commessatio.
NON IN CUBILIBUS. — Hoc est, non in fornicationibus, quae fiunt in cubilibus et fornicibus: est metonymia.
ET IMPUDICITIIS. — Id est, aliis foedioribus speciebus libidinis. Graecum enim ἀσέλγεια est lascivia, id est petulantior libido.
Haec verba diremerunt litem et luctam castitatis et libidinis in Augustino. «Ego, inquit ipse lib. VIII Conf., cap. ult., sub quadam fici arbore stravi me nescio quomodo, et dimisi habenas lacrymis, et proruperunt flumina oculorum meorum, acceptabile sacrificium tuum. Et non quidem his verbis, sed in hac sententia multa dixi tibi: Et tu, Domine, usquequo? Usquequo irasceris in finem? Ne memor fueris iniquitatum nostrarum antiquarum. Sentiebam enim me ab eis teneri, et jactabam voces miserabiles: Quamdiu, quamdiu, cras et cras? Quare non modo? quare non hac hora finis turpitudinis meae.» Audiant haec juvenes, qui cum suis concupiscentiis luctantur, audiant et imitentur. «Dicebam haec, et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis, et crebro repetentis quasi pueri an puellae, nescio: Tolle, lege; tolle, lege, etc. Audieram de Antonio, quod ex Evangelica lectione, cui forte supervenerat, admonitus fuerit, tanquam sibi diceretur quod legebatur: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et veni, sequere me; et tali oraculo confestim ad te esse conversum. Itaque redii ad eum locum, ubi sedebat Alipius; ibi enim posueram codicem Apostoli, cum inde surrexeram. Arripui, aperui et legi in silentio capitulum, quo primum conjecti sunt oculi mei: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite D. Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis. Nec ultra volui legere, nec opus erat.» En subitam Augustini mutationem. «Statim quippe cum fine hujusce sententiae, quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnes dubitationis tenebrae diffugerunt, etc. Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Quam suave mihi subito factum est, carere suavitatibus nugarum! Et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat; ejiciebas enim eas a me, vera tu et summa suavitas, ejiciebas et intrabas pro eis omni voluptate dulcior.»
Vide quam facilem et jucundam per gratiam Christi expertus sit Augustinus castitatem et caelibatum, quem prius ut difficillimum horrebat, imo impossibilem reputabat. Idem sensit et expertus est S. Cyprianus, lib. II, epist. 2, et Lactantius, lib. III Instit., cap. xvi. Vah! ergo Luthere, qui doces concubitum homini tam necessarium esse, quam cibum. Idem hodie non unus, sed multa caelibum millia experiuntur, qui Dei gratiam invocantes eique collaborantes, tam suavem quam felicem et sanctam in virginitate et caelibatu vitam degunt.
NON IN CONTENTIONE ET AEMULATIONE. — Contentio est concertatio pro gloria et honore, cui semper conjuncta est aemulatio, id est invidia boni alieni. Ecce haec sunt tria capitalia vitia Christiano cavenda, scilicet gula, libido, rixa et invidia, de quibus vide D. Augustinum, epist. 64.
Versus 14: Sed induimini Dominum Jesum Christum
14. SED INDUIMINI DOMINUM JESUM CHRISTUM, — ut scilicet Jesus, id est Jesu spiritus, gratia, virtus, vita, in vobis eluceant. Vide Can. 37. Induimini ergo et ornate vos Christi virtutibus, maxime ut ex externa vita et professione, quasi veste agnoscant omnes, vos esse servos Christi. Ita S. Chrysostomus. Est hebraismus: Hebraei enim לבש labas, id est indui dicunt aliquem pudore, decore, salute, justitia, maledictione, id est his repleri, copiose decorari, vel dedecorari. Indumentum ergo significat copiam undique circumfusam. Cyrillus, lib. IX in Genes., censet Paulum hic alludere ad illud Isaiae LXI: «Gaudens gaudebo in Domino, et exultabit anima mea in Deo meo; quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me.» Vel, ut Septuaginta vertunt: «Induit me vestimentum salutis, et tunicam laetitiae.» Vel, ut alii vertunt: «Induit mihi vestimentum Jesum,» id est induit mihi Jesum, tanquam vestimentum, et tanquam tunicam laetitiae.
Pulchre S. Basilius in Psal. xLIV, explicans illud, «Omnis gloria filiae regis ab intus, in fimbriis aureis, circumdata varietate»: «Induite, inquit, Dominum Jesum, non secundum exteriorem hominem, sed mens nostra Dei memoria circumamiciatur. Puto enim spiritalem pertexi tunc vestem, cum operatio comes attexitur verbo doctrinae. Sicut enim pallium tegendo corpori tunc pertexitur, dum subtegmen innectitur stamini: sic ubi verbum primas in ordiendo obtinuerit, si mox actiones verbo consentaneae attexantur, tunc exornandae animae decentissimus, et plurimum habens honestatis amictus confici possit: animae, inquam, secundum virtutem et verbo et opere suam absolventi vitam,» q. d. Sicut textor subtegmen intexit stamini, ita doctor Christianus vitam congruentem intexat suae doctrinae: itaque pertexet sibi vestem Christi, qua undique tegatur et ornetur.
Nota: Verbum induimini multa innuit: nam primo, Christum induere est Christi virtutes in se exprimere, idque copiose et perfecte.
Secundo: Christum induit, ait D. Thomas, qui Christum imitatur, quia sicut homo continetur vestimento, et sub ejus colore videtur: ita in eo qui Christum imitatur, solus Christus ejusque indumenti color, id est sanctitas, apparet. Unde S. Chrysostomus: «Induere, ait, Christum, est undique in nobis per sanctimoniam et mansuetudinem Christum conspicuum esse. Homo enim indutus id esse videtur, quod indutus est: appareat itaque in nobis Christus.» Christianus ergo quasi viva imago, viva forma, vivus habitus Christi sit oportet, imo sit alter quasi Christus, ut in ejus vita, gestu, habitu et moribus omnes se Christum videre putent. Sane quot sunt Christiani, tot deberent esse et Christi. Cogita qualis et quanta fuerit in singulis dictis et factis Christi modestia, temperantia, circumspectio, charitas, patientia, gratia; quanta morum suavitas, gravitas et decor: hae indue, hac moribus exprime, et Christum indues, Christum exprimes, Christus eris.
Tertio, sicut vestes totum corpus contegunt, ita Christi virtutes ad omnes nostras actiones pertingere, easque ornare et formare debent, ut Christum in omni opere et sermone referamus et exprimamus.
Quarto, cum jubemur Christum induere, monemur hoc ipso veterem hominem exuere, Coloss. iii, 9.
Quinto, uti vestis pretiosa corpus non tantum tegit, sed et ornat: ita Christi virtutes animam exornant.
Sexto, qui vestes induit, earum pondus non sentit, uti sentit qui eas involutas in sarcina gestat: ita qui Christum habet non involutum in speculatione, sed explicatum in actione et imitatione, non sentit virtutum Christi difficultatem.
Moraliter vide S. Chrysostomum, quomodo Christus quoad omnia, tam interna quam externa sit plenitudo nostra, undique nos vestibus ornans, coronans. Est enim Christus noster vir, nostra via, sponsus, potus, cibus, vita, sacerdos, praeceptor, pater, frater, haeres, domus, hospes, amicus noster; ut ei merito dicamus: «Amor meus, Jesus meus, et omnia.»
ET CARNIS CURAM NE FECERITIS IN DESIDERIIS, — ad explenda desideria, et, ut Graece est, ἐπιθυμίας, id est cupiditates, scilicet intemperantes et immodicas carnis; quia, ut aiebat Philosophus ille: «Nimia carnis et corporis cura, magna animi et virtutis est incuria.» Unde et alter dicebat: «Ad majora natus sum, quam ut me corporis mei mancipium efficiam.» Vide S. Gregorium, lib. VI Moral., cap. xl. Nam alioqui moderatam curam carnis, id est corporis, laudat Apostolus, Ephes. v, 29, dicens: «Nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam.» Efficaciter S. Bernardus, De Convers. ad Cleric., cap. xiii: «Unde, inquit, haec tanta pusillanimitas et abjectio tam miserabilis, ut egregia creatura capax aeternae beatitudinis et gloriae magni Dei, utpote cujus sit inspiratione condita, similitudine insignita, cruore redempta, fide dotata, spiritu adoptata, miserans non erubescat sub putredine hac corporeorum sensuum gerere servitutem? Merito plane ne ea quidem apprehendere potest, quae talem deserens sponsum, tales sequitur amatores; merito siliquas esuriit et non accepit, qui porcos pascere maluit, quam paternis epulis satiari. Insanus siquidem labor, pascere sterilem quae non parit, et viduae benefacere nolle; omittere curam cordis, et curam carnis agere in desiderio; impinguare et fovere cadaver putridum, quod paulo post vermium esca futurum nullatenus dubitatur.»