Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet, eos qui sunt in fide firmiores debere eos qui infirmi sunt fovere, quodque nec hi, nec illi se invicem judicare debeant, si illi cibis lege veteri vetitis vescantur, hi iisdem abstineant; sed unusquisque, inquit, in suo sensu abundet. Nam omnes eumdem habemus Dominum, cui vivimus et morimur, quique solus omnium judex est.
Secundo, vers. 13, docet firmiores, quod, etsi jam nullus cibus sit immundus, nemo tamen quidquam edere debeat, quo proximus scandalizetur.
Tertio, vers. 22, docet infirmos, ne quidquam comedant, aut agant contra suam conscientiam.
Textus Vulgatae: Romanos 14:1-23
1. Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. 2. Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. 3. Is, qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. 4. Tu quis es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit; stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. 5. Nam alius judicat diem inter diem; alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. 6. Qui sapit diem, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. 7. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. 8. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. 9. In hoc enim Christus mortuus est et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10. Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. 11. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu; et omnis lingua confitebitur Deo. 12. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. 13. Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. 14. Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. 15. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. 16. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. 17. Non est enim regnum Dei esca, et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto. 18. Qui enim in hoc servit Deo, placet Deo, et probatus est hominibus. 19. Itaque quae pacis sunt, sectemur; et quae aedificationis sunt, in invicem custodiamus. 20. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. 21. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. 22. Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo: Beatus qui non judicat semetipsum in eo, quod probat. 23. Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.
Versus 1: Infirmum in Fide Assumite
1. INFIRMUM IN FIDE ASSUMITE, — id est fovete. Sic saepe in Psalm. dicitur: « Dominus suscepit me, et Dominus est susceptor meus; » susceptor, id est adjutor, fautor et protector meus.
Nota: Judaei aliqui conversi ad Christum putabant secundum legem veterem adhuc abstinendum esse cibis lege vetitis et idolothytis, id est cibis, qui idolis fuerunt oblati. Hos « infirmos » vocat Apostolus; errabant enim, idque vel quia nondum erant in fide satis instructi, vel certe quia ab antiqua gentilitia persuasione de idolis et idolothytis, quasi sacris et quid numinis habentibus, aut a judaica observantia et consuetudine aegre avocari poterant: unde et alios contra eam facientes damnabant.
Alii vero in fide Christiana perfecti et plene edocti contrarium tenebant, et intrepide faciebant, maxime Gentiles, qui Judaeis et Judaicae abstinentiae libertatem Evangelicam opponebant. Sicque hi contra Judaeos saepe altercabantur de hac abstinentia, deque esu libero; atque comedendo quoslibet cibos, etiam lege Mosaica vetitos, Judaeos scandalizabant: Judaei contra eos judicabant et damnabant, quasi qui inique contra legem agerent, et cum idolis adhuc communionem haberent. Utrosque hoc cap. corripit Apostolus, et hoc quidem versu perfectiores monet ne infirmos abjiciant, sed assumant et foveant, ac veritatem libertatemque Christianam edoceant. Ita S. Augustinus hic, et Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag., cap. i, et S. Basilius in Reg. brevior., reg. 64.
Succidit ergo hoc cap. Apostolus causam practicam dissidii Judaeorum et Gentium, puta differentiam in abstinentia et observantiis Judaicis: sicuti initio epistolae et deinceps succidit ejusdem dissidii causam quasi speculativam, puta differentiam in causa et modo justificationis, docens nos non ex lege, sed ex fide Christi justificari. Itaque sicuti ab hoc Judaeorum et Gentium dissidio et dissidii succisione coepit hanc epistolam, ita et in eodem eamdem terminat; hac enim de causa, et hoc scopo ac fine scripsit hanc epistolam.
Et quamvis in epistolis non sit necesse, imo non possit saepe, unum caput alteri connecti, eo quod more epistolico res plane diversas et disparatas tractent; tamen possunt haec praecedentibus ita connecti, q. d. Paulus: Inculcavi vobis, o Romani, cap. xii et xiii, dilectionem proximorum, utque omnes induamini Jesum Christum; sed id ita a vobis praestari volo, ut tamen infirmos in fide et charitate Christi, qui Christum necdum plene induerunt, non aspernemini; sed eadem charitate eosdem assumatis, toleretis, foveatis, doceatis et curetis.
NON IN DISCEPTATIONIBUS COGITATIONUM, — id est, opinionum, q. d. Assumite infirmos, verum non ita, ut cum ipsis contendatis et disceptetis utri bene sentiant aut male, vos scilicet, an illi. Unde clarius Graeca, μὴ εἰς διακρίσεις διαλογισμῶν, vertas, non in altercationibus disputationum.
Versus 2: Alius Enim Credit Se Manducare Omnia
2. ALIUS ENIM CREDIT SE MANDUCARE OMNIA. — q. d. Alius putat licere vesci omnibus quasi mundis, eo quod in lege Evangelica nihil legaliter sit immundum. To enim credit non significat fidem, sed opinionem, sive credulitatem, uti dicam versu ultimo.
QUI INFIRMUS EST, OLUS MANDUCET. — Ita legunt Biblia Romana; sed Graeci, Chrysostomus, Theodoretus, Oecumenius et S. Augustinus legunt, « olus manducat. » Jam varii varium hic dant sensum.
Primo, Origenes sic explicat: « Qui infirmus est, olus manducet, » id est, doctrinam facilem et communem quae datur infirmis, sequatur.
Secundo, S. Chrysostomus: « Qui infirmus est, proprie olus tantum manducet, » praetextu abstinentiae, ne, si carnem comedat et suilla casu apposita abstineat, deprehendatur ex legis observantia abstinere esseque Judaeus et judaizare.
Tertio, S. Augustinus: « Qui infirmus est, olus tantum manducet, » ne, si carne vescatur, forte ex errore idolothytis, quibus scrupulose abstinendum putat, eum vesci contingat. Sic fere et Anselmus.
Quarto, Ambrosius: « Qui infirmus est, olus manducet, » quia, inquit, erant tunc aliqui, qui putabant omni carne abstinendum esse Christianis.
Quinto, Toletus sic explicat, q. d. Aliqui sunt qui, etiamsi nullos alios cibos habeant praeter olera quibus vesci liceat, iis eligunt potius quam carne lege vetita, aut idolis immolata vesci.
Verum optime et planissime, Pererius per olus hic accipit herbas, et quidquid veteri lege edi non vetatur quasi immundum. Hoc enim infirmus judaizans comedat licet. Peculiariter olus nominat Apostolus, quia nil herbarum vetitum erat Judaeis, cum multi pisces et aves, ac bestiae vetitae essent. In olere ergo infirmis nil erat periculi, nil scrupuli; q. d. Judaeus qui infirmus est in fide et libertate Evangelica, putatque cibis lege veteri vetitis adhuc abstinendum esse, ille iis abstineat, et olera aliaque lege permissa comedat.
Versus 3: Is Qui Manducat, Non Manducantem Non Spernat
3. IS QUI MANDUCAT (quidlibet, puta Gentilis), NON MANDUCANTEM (certos cibos lege vetitos, puta Judaeum) NON SPERNAT: ET QUI NON MANDUCAT (Judaeus), MANDUCANTEM (Gentilem) NON JUDICET, — non damnet quasi legis transgressorem, vel gulae addictum.
DEUS ENIM ILLUM ASSUMPSIT, — q. d. Deus illum ad fidem et gratiam Evangelii vocavit, per charismata etiam sensibilia, quae visibiliter tunc in baptismo dabantur, qualia erant donum linguarum, prophetiae, etc. q. d. Quis ergo eum judicet et damnet, quem Deus probavit et advocavit?
Probat hic Apostolus cavendum esse judicium temerarium, neminemque debere proximum suum judicare, quatuor rationibus: Prima est hoc vers., eo quod in lege Evangelica nihil legaliter sit immundum, quia Dominus proximum sibi in servum assumpsit; servus autem domino suo stat aut cadit; non ergo ad te pertinet de eo judicare. Secunda est vers. 5, quia in rebus adiaphoris servanda est regula haec: « Unusquisque in suo sensu abundet. » Tertia est vers. 6, quia tam qui manducat, quam qui non manducat, Domino id facit, Domino enim morimur et vivimus; ergo neuter culpandus, sed uterque laudandus est. Quarta est vers. 10, quia unus omnium est judex Christus Dominus; non ergo nostrum est invicem judicare. Si enim hoc facimus, Christo judicium suum praeripimus.
Versus 4: Tu Quis Es Qui Judicas Alienum Servum?
4. TU QUIS ES QUI JUDICAS ALIENUM SERVUM? — Alloquitur Apostolus non manducantem « qui judicat, » id est damnat, manducantem cibos lege interdictos. Patet ex verbis praeced. et seqq. To enim judicat refert ad non manducantem. Jubet ergo, ut non manducans Judaeus manducantem Gentilem non judicet, sed Dei, cujus servus est, judicio eumdem relinquat. Unde subdit:
DOMINO SUO STAT, AUT CADIT. — q. d. Sive male, sive bene faciat manducando, id ad domini sui, puta ad Dei honorem vel injuriam pertinet. Ita aliqui. Secundo et genuine: « Domino suo stat, aut cadit, » hoc est, apud dominum suum causa cadet, et condemnabitur; vel stabit, id est absolvetur, q. d. Dei interest, et illius est judicium, cujus homo est servus, ipse videat et judicet an comedendo quidlibet bene vel male agat; tua nil interest: tu ergo eum noli judicare, sed Dei judicio eum relinque; agit enim Apostolus de vitando judicio temerario, et ad nos non pertinente.
STABIT AUTEM: POTENS EST ENIM DEUS STATUERE ILLUM. — q. d. Ne timeas, o Judaee infirme, Gentiles, si vescantur idolothytis et cibis lege vetitis, facile ad gentilismum reversuros: vicissim, o Gentilis, ne timeas Judaeo, si legem servet et cibis lege vetitis abstineat, eum ad judaismum reversurum; quia si in judaismum vel gentilismum cadit, non tibi, sed Domino Deo, cujus servus est, cadit: verum meliora spero, scilicet quod non cadet, sed stabit in fide et sanctitate, cum ejus Dominus, puta Deus, potens sit eum statuere et stabilire. Ne ergo scrupulose aliquem judices aut damnes.
Secundo et aptius: « Stabit, » id est absolvetur, et non cadet causa in judicio Domini sui, quia scilicet falsum crimen violatae legis illi manducanti infirmus imponit; nec enim manducans violavit legem, utpote quam scit abolitam. Potens est enim Deus illum statuere, id est absolvere, et de facto illum absolvet. Hoc enim per miosin significat to potens est, uti dixi cap. xi, vers. 23.
Versus 5: Nam Alius Judicat Diem Inter Diem
5. NAM ALIUS JUDICAT DIEM INTER DIEM, ALIUS AUTEM JUDICAT OMNEM DIEM. — Vocula nam non dat causam, nec est causalis hoc loco, sed distinctiva: graece enim est μέν, id est quidem.
Jam varii varium hic dant sensum. Primo, Origenes, Chrysostomus, Theodoretus, Ambrosius, Anselmus, sic explicant, q. d. Alius diebus interpositis jejunat, alius cunctis diebus et uterque recte agit. Sed nulli erant illo tempore ita infirmi, qui ex lege putarent omni die esse jejunandum.
Secundo, Theodoretus et Theophylactus sic explicant, q. d. Aliqui tantum certa die abstinent suilla et alia immunda carne, aliqui vero omni die iisdem abstinent; sed prius hoc non est verisimile, cum lex suillam et similia vetaret omni die et absolute.
Tertio, Augustinus hic in Propositionibus sic explicat: Alius, scilicet homo, cum judicet praesentia, « judicat inter diem et diem, » quia proximum, quem hodie judicat malum, cras inveniet et judicabit esse bonum et correctum, vel contra, q. d. Homo in dies judicium mutat; « alius autem, » id est Deus, « omnem diem judicat, » quia non tantum qualis quisque sit hodie, sed etiam qualis omni die futurus sit, praescit et cognoscit; ac proinde neminem, etiam improbum, judicare debemus: quia qualis futurus sit, ignoramus. Hic sensus subtilior et altior est; verum non est ad mentem et propositum Apostoli: Apostolus enim de variis variorum hominum, non autem de diversis Dei et hominum judiciis agit.
Quarto, S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinian., et Salmeron hunc dant sensum: « Alius, » scilicet Judaeus, judicat diem alium prae alio esse festum et sanctiorem ex legis praescripto, v. g. sabbatum, neomeniam, diem expiationis; alius autem, scilicet Gentilis, putat et judicat omnem diem esse aequalem, aeque festum et sanctum. Haec expositio valde verisimilis est. Verum quia Apostolus in praeced. et seq. non agit de festis, sed tantum de delectu ciborum, hinc melius accipias hic dies, non festos, sed jejunii et abstinentiae.
Quod ut intelligas, nota: Duplex abstinentia ciborum Judaeis fuit praecepta, una perpetua, ut scilicet semper abstinerent suilla, leporina et omni animali quod ungulam non dividit aut non ruminat, Levit. xi.
Secunda temporaria, qua certis diebus jejunabant, vel quibusdam cibis abstinebant, ut in paschate abstinebant fermento, in diebus quibus votum habebant nazaraeatus, abstinebant vino, aceto, uvis, Num. 6. Dicit ergo Apostolus de hac secunda abstinentia. Judaeus in fide Christi adhuc infirmus, uno die secundum praescriptum legis veteris certis cibis abstinet, aliis diebus non abstinet; Gentilis vero judicat omnem diem esse aequalem, et omni die indifferenter quovis cibo vescitur, fruens libertate Evangelii: et uterque bene facit. Est hebraismus: Hebraei enim verbum simplex sumunt pro compositis, quibus carent: sic hic κρίνω, id est judico, sumitur pro διακρίνω, id est discerno, sicut vers. 13 sumitur pro κατακρίνω, id est damno, condemno. Sensus ergo est, q. d. Alius judicat, id est, discernit et separat diem unum ut sanctum et abstinentiae dicatum, ab alio quasi minus sancto, nec abstinentiae dicato; alius vero judicat omnes dies esse aeque sanctos, quibus vel vesci, vel jejunare liceat pro cujusque libito.
Nota, Apostolum tantum loqui de festis et jejuniis Judaicis, ut fatetur Melanchthon, Bucerus et Beza, idque patet ex praeced., et quia tum nondum erant Sanctorum festa, vel jejunia Christianis ab Ecclesia indicta et instituta. Unde male contra ea torquent haec Novantes. Sane si ea ab Ecclesia tunc instituta ac praecepta fuissent, utique absolute ea servari jussisset Apostolus, uti alias similia Apostolorum decreta jussit servari, Act. xvi, 4.
UNUSQUISQUE IN SUO SENSU ABUNDET. — Pro abundet, graece est πληροφορείσθω; Budaeus, Erasmus et alii vertunt, plene persuasus sit, plenam habeat probationem et certitudinem. Noster interpres passim magis proprie et fideliter ad verbum, ut bene probat Ribera in cap. vi Hebr., vers. 11, vertit, plenus sit, plenitudinem habeat, expleat, abundet. Graecum enim πληροφορείν non deducitur ἀπὸ τοῦ πλήρης, id est plenus, et φωρᾶν, id est comperire, deprehendere, ut vult Erasmus; nam φωρᾶν per ω scribitur, πληροφορείν per o micron: sed ἀπὸ τοῦ πλήρος et φέρειν, id est plenum ferre, plenitudinem habere. Sic ab eo deducitur et componitur καρποφορείν, id est fructum ferre; κερατοφορείν, est cornua ferre; βιβλιοφορείν, id est librum ferre; δαφνοφορείν, id est laurum ferre; δωροφορείν, id est donum ferre; et multa similia. Pari ergo modo πληροφορείσθαι idem est quod plenum esse, vel (active) explere, abundare; et πληροφορία idem est quod plenitudo.
Haec prima et genuina verbi hujus est significatio: inde tamen Graeci hoc verbum intellectui et actui mentis attribuentes, sumunt pro plena persuasione, fide, certitudine; quia intellectus, rationis ac judicii plenitudo est plena ejus persuasio: sicut enim crumena impletur pecunia, stomachus expletur cibo, ita intellectus capacitas et cognoscendi aviditas impletur probatione tali, quae plenam intellectui fidem faciat illique rem persuadeat, itaque ejus veri desiderium, quod scilicet habet ad cognoscendam veritatem, satiet et expleat: quasi πληροφορείσθαι sit πλήρη πίστιν φέρειν, id est plenam fidem et persuasionem afferre.
UNUSQUISQUE ERGO IN SUO SENSU ABUNDET, — hoc est, quisque suo judicio perfruatur, plene illud sequatur, quisque suum sensum abunde expleat; hoc enim, ut dixi, proprie est Graecum πληροφορείσθαι, id est plenum esse, et Latinum abundare in suo sensu, atque ita in rebus indifferentibus vulgo dicimus: « Quisque in suo sensu abundet, » id est, quisque suum judicium, suum sensum sequatur: in aliis enim quae indifferentia non sunt, hoc suadere et facere non licet. Hunc esse sensum hujus loci patet ex vers. seq., ubi Apostolus tam manducantem, quam non manducantem laudat. Uterque enim suum sensum sequendo bene agit: nam uterque Domino manducat, vel non manducat. Ita Basilius in Moral., regul. LIV, cap. 1, et Ambrosius: « Quisque, ait, suo consilio remittatur. »
Potest tamen secundo, cum Erasmo, Budaeo, Vatablo et aliis, Graecum πληροφορείσθω verti, certus esto, q. d. Paulus: Quisque in sua mente certus esto, et plene persuasus, scilicet, id quod facit manducando, vel non manducando, licitum esse et Deo gratum. Unde Syrus: « Quisque, inquit, in scientia animae suae confirmetur. » Sic quoque accipi posset nostrum « abundet, » ut idem sit, quod plene et abunde certus sit, q. d. Quisque abunde et plene certus sit, id quod agit bonum esse ac licitum; nil agat semiplena, id est fluctuante et dubitante conscientia. Verum prior sensus, quem paulo ante attuli, est aptior et significantior.
Tertio, S. Augustinus sic exponit: « Quisque in suo sensu abundet, » hoc est, quisque quantum humano intellectui concessum est, tantum audeat judicare; altiora quae homines superant, non sapiat, non judicet.
Quarto, recentiores aliqui sic explicant: « Quisque in suo sensu, » id est sive hoc, sive illud sentiat, « abundet, » nimirum in charitate, ut scilicet ex charitate ad aliorum aedificationem id sentiat et faciat. Sed haec non respondent Graeco πληροφορείσθω.
Nota: Apostolum loqui de rebus indifferentibus, q. d. Quisque suum sequatur sensum, sive ut omnibus cibis, si in fide perfectus sit, etiam immundis, et vel semper, vel certo die per legem vetitis, vescatur, aeque ut cibis in lege mundis et permissis; sive ut iisdem, si infirmus in fide sit et scrupulosus, abstineat, vel ob reverentiam legis Mosi, vel ob ignorantiam inculpatam, qua putat illam adhuc obligare.
Unde nota secundo: Licet legales caeremoniae, legisque obligatio abrogata et mortua fuerit post mortem Christi in Pentecoste, non tamen illae caeremoniae et observantiae legales statim ubique, et apud omnes fuere mortiferae, sed tantum post sufficientem promulgationem, explicationem et confirmationem Evangelii et fidei Christianae. Poterant ergo illae eo usque servari, ob scandalum infirmorum et ad Synagogam cum honore sepeliendam, non autem tanquam necessaria ad salutem, vel tanquam obligantia ex lege veteri, nisi id fieret ex ignorantia inculpata, qua multi tunc laborabant, etiam Apostoli, usque ad visionem S. Petri, quae narratur Act. x.
Nota tertio: Licet errarent hi Judaei, tamen in hoc errore permitti eos hoc cap. vult Apostolus, ob temporis immaturitatem, donec plenius in fide instruantur; ne, si statim revocentur a consuetis ritibus et observationibus, turbati resiliant a fide, quia infirmi. Hinc Apostoli permiserunt Judaeis servare legem Mosi cum Evangelio ad tempus, tum ut cum honore legem, alias bonam et sanctam, sensim commutarent in Evangelium; tum ut Judaeos qui legi assueverant, facilius allicerent ad Christianismum.
Dices: Cur ergo Apostolus Galatas tam dure increpat cap. I, quod legem veterem servarent? Respondeo: Quia Galatae Gentiles erant, non Judaei; unde assumpserant ipsi sacra aliena, scilicet Judaica, quasi necessaria ad salutem, qui erat exploratus error, et recidendus Apostolo. Vide ergo quam contra mentem Apostoli libertini haec trahant ad libertatem fidei, ut cuique permittatur credere quod volet. Alii vero trahant haec ad libertatem non jejunandi, non obediendi praeceptis Ecclesiae: cum haec praecepta sint, uti supponitur; Apostolus autem loquatur de rebus non praeceptis, sed indifferentibus, uti jam ostendi.
Versus 6: Qui Sapit Diem, Domino Sapit
6. QUI SAPIT DIEM, DOMINO SAPIT. — « Qui sapit, » hoc est, qui judicat et discernit diem abstinentiae a die quo non est abstinendum. Est metalepsis. Sapore enim discernimus cibos: hinc sapere hic significat discernere, et discernendo observare diem abstinentiae: qui ergo ita sapit et discernit diem abstinentiae, « Domino sapit, » hoc est ad Dei legislatoris obsequium id facit et discernit. Ita S. Chrysostomus. Graeca addunt καὶ ὁ μὴ φρονῶν τὴν ἡμέραν Κυρίῳ οὐ φρονεῖ, « et qui non sapit, aut discernit diem, Domino non discernit, » q. d. Sive quis discernat diem, sive non, bene de eo existimandum est, et bene interpretandum (nisi contrarium constiterit), quod scilicet id faciat ad honorem Dei: cujus signum est, quod gratias agat Deo. Unde explicando subdit Apostolus:
ET QUI MANDUCAT (idolothyta et cibos lege vetitos), DOMINO (ad Domini Dei honorem) MANDUCAT. ET QUI NON MANDUCAT (qui idolothytis et cibis lege vetitis abstinet), DOMINO NON MANDUCAT (id est, ad Domini honorem iis abstinet): ET GRATIAS AGIT DEO, — non tam quia vetitis abstinet, quam quia lege concessis utitur.
Ubi nota, to non manducare non esse puram negationem, sed mixtam habere affirmationem, atque idem esse quod vesci cibo lege permisso, rejecto vetito; de hoc enim gratias agit. Nota Judaeos ex prisco patrum more in cibi sumptione gratiarum actionem usurpasse: qua de re plura dicam I Timoth. iv, 4.
Versus 7 et 8: Nemo Enim Nostrum Sibi Vivit
7. NEMO ENIM NOSTRUM SIBI VIVIT, ET NEMO SIBI MORITUR. — q. d. Non ad nostrum usum et commodum praecipue, sed ad Dei obsequium vivimus et morimur; ille enim est dominus nostrae vitae et mortis, in cujus usum et laudem omnia nostra, ac consequenter omnis tam abstinentia, quam manducatio nostra tendere debent: sicut servi omnia sua in dominorum suorum usum et commodum referre solent et debent.
8. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. SIVE ERGO VIVIMUS, SIVE MORIMUR, DOMINI SUMUS. — q. d. Nos quasi servi ad Dei quasi Domini creatoris et redemptoris nostri honorem referimus nostram vitam, mortem et omnia: si omnia, ergo et dierum et ciborum observationem et discretionem, vel eorumdem differentiam et libertatem: ergo haec non sunt peccata. Peccatum enim est contra honorem Domini, estque inobedientia contra Dominum, q. d. Totum, quod sumus, quod agimus, quod vivimus, quod morimur, est Christi Domini: ejus enim servi sumus. Ad ejus ergo obsequium et usum vita, mors et omnia nostra cedunt et tendunt, eoque sponte quasi servi ejus referimus omnia: ipse enim est Dominus et judex noster; ab eo judicandi sumus: non ergo invicem judicemus. Utrumque enim Apostolum spectare, scilicet primo, in hoc ciborum delectu, vel abstinentia non esse peccatum, quia utrumque fit ad honorem Domini, cui vivimus et morimur, patet ex vers. praeced.: Domino, inquit, manducat, vel non manducat; gratias enim agit Deo. Et secundo, in hoc delectu non debere fideles se invicem judicare, cum sint servi, sed totum judicium relinquere Christo Domino, patet ex vers. 10.
Secundo, non male Anselmus sic exponit, q. d. Domini gloriam vivendo et moriendo quaerimus, ut possideamur ab eo quasi servi, sive viventes, sive mortui simus. Hinc pro ejus gloria lubentes vitam et omnia impendimus, mortem et sanguinem profundimus: non ergo de cibis ciborumque libero delectu minute et anxie disputemus aut tricemur. Hic sensus consequitur ex priori, eumque perficit et complet. Unde etiam S. Chrysostomus: « Per haec verba, inquit, ostendit Paulus, quod majorem nostri habeat curam Deus, quam nos ipsi, et quod vitam nostram divitias suas, et mortem damnum aestimet: non enim nobis ipsis tantum morimur, sed et si morimur, Domino morimur: mortem vero hic eam, quae ex fide est, vocat. »
Tropologice Gregorius, hom. 22 in Ezech.: « Sibi, inquit, sancti nec vivunt, nec moriuntur. Sibi non vivunt, quia per omne quod agunt, ad lucra spiritualia anhelant, atque orando, praedicando, sanctis operibus insistendo, coelestis patriae cives multiplicare desiderant. Sibi minime moriuntur, quia in conspectu hominum Deum sua morte glorificant, ad quem pervenire etiam moriendo festinant. »
Versus 9: In Hoc Enim Christus Mortuus Est et Resurrexit
9. IN HOC ENIM CHRISTUS MORTUUS EST, ET RESURREXIT; UT ET MORTUORUM ET VIVORUM DOMINETUR. — Probat Apostolus id quod praecessit: « Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur; » id est probat vivos et mortuos esse Domini, sive Christum Dominum dominari vivis et mortuis. Probat, inquam, ex causa; hac enim de causa est Christus mortuus et resurrexit, ut ex morte et resurrectione sua, dominium in vivos et mortuos, vel potius dominii hujus sui usum et exercitium adipisceretur, utque omnibus dominaretur.
Notandum est enim, non dicit: « ut fiat dominus, » scilicet, ut accipiat jus et potestatem dominandi; sed « ut dominetur, » id est ut exerceat acceptae potestatis et dominii usum. Nam Christus a primo instanti suae incarnationis, ratione unionis hypostaticae, fuit Dominus omnium: sed post mortem hujus dominii plenum exercitium accepit. Pari modo Christus potestatem judiciariam, aeque ac corporis gloriam, licet ratione unionis hypostaticae sibi debitam, patiendo et moriendo meruit, eamque merito suae humilitatis et mortis adeptus est post resurrectionem. Adde, meminisse Apostolum hic resurrectionis Christi, quia haec exemplar est nostrae resurrectionis. Sicut enim Christus mortuus est ut dominetur mortuorum, ita resurrexit ut dominetur vivorum: ergo resurgemus in vitam aeternam, ut Christus nobis vivis dominetur in aeternum.
Versus 10: Omnes Stabimus Ante Tribunal Christi
10. TU AUTEM QUID JUDICAS FRATREM TUUM? OMNES ENIM STABIMUS ANTE TRIBUNAL CHRISTI. — q. d. Unus erit judex, scilicet Christus: ergo invicem non judicemus. Non enim sumus domini nostri, vel aliorum; sed omnes alienae sumus potestatis, omnes servi Christi, ac consequenter omnes ab eo judicandi, non autem judices aliorum constituti sumus. Moraliter S. Chrysostomus: « Recordemur, inquit, perpetuo terribilis illius tribunalis, fluminis ignei, vinculorum insolubilium, profundarum tenebrarum, stridulorum dentium, venenosique vermis. »
Versus 11: Vivo Ego, Dicit Dominus, Mihi Flectetur Omne Genu
11. SCRIPTUM EST ENIM (Isaiae XLV, 24): VIVO EGO (juro per vitam meam), DICIT DOMINUS, QUONIAM (quod) MIHI FLECTETUR OMNE GENU (omnes gentes me colent et adorabunt: est enim hoc loco prophetia de conversione omnium gentium ad Christum), ET OMNIS LINGUA CONFITEBITUR DEO. — q. d. Omnes homines me Christum hominem agnoscent pro Deo et judice summo, laudabuntque meam clementiam vel justitiam, sed boni voluntarie, mali invite et coacte. Isaias habet: « Mihi jurabit omnis lingua. » Jurabit, id est confitebitur. Est enim jusjurandum, vera ac aperta ejus Dei professio, quem ut testem et perjurii vindicem appellamus; adeo ut aliquando synecdochice jusjurandum declaret universum Dei cultum, et jurare in Deo, vel per Deum verum, idem sit quod Deum verum colere, ut patet Isaiae XIX, 18; Psal. LXII, vers. 12: « Laudabuntur, inquit Psaltes, omnes qui jurant in eo, » id est omnes qui eum colunt.
Versus 13: Ne Ponatis Offendiculum Fratri Vel Scandalum
13. HOC JUDICATE (decernite, statuite) MAGIS, NE PONATIS OFFENDICULUM FRATRI, VEL SCANDALUM. — Syrus haec duo pro eodem accipit; sed Apostolus disjungit et distinguit. « Offendiculum » ergo, graece πρόσκομμα, est id in quod impingis, offendis, cadis et peccas. Unde πρόσκομμα, ait Budaeus, est πταίσμα, id est casus, offensio, peccatum. « Scandalum » vero est id in quod impingis, id est titubas, turbaris et tentaris; sed non cadis, non corruis, non peccas.
Nota: σκάνδαλον a σκαμβός, id est obliquus, Graecis est lignum incurvum, sive obliquum, quo muscipula sustinetur, cui esca alligatur, ut mus eam arrodens, muscipulam in se evertat. Hinc Theologi « scandalum » vocant id, quod alteri est occasio peccati et ruinae; uti hic est comedere idolothyta, vel cibos lege veteri vetitos, coram Judaeis in fide Christi novellis, qui id putant esse illicitum.
Versus 14: Nihil Commune Per Ipsum
14. SCIO ET CONFIDO (πέπεισμαι, id est, ut Chrysostomus, persuasus sum, compertum habeo plenissime, vel fido, fidenter teneo et doceo, securus sum me non decipi) IN DOMINO JESU (a quo didici, et scio id quod dico et doceo) QUIA (quod) NIHIL COMMUNE PER IPSUM (q. d. Scio per Christum, id est per Christi legem et libertatem, nullam escam esse communem, id est immundam), NISI EI QUI (per errorem vel conscientiam erroneam) EXISTIMAT QUID COMMUNE ESSE, ILLI COMMUNE (id est immundum et vetitum) EST. — Quia enim cibis apud Judaeos per legem Mosaicam immundis, Gentiles omnes promiscue et communiter utebantur et vescebantur, itaque immunda haec Judaeorum Gentilibus erant communia; hinc « commune » idem est quod immundum; et communicare, sive commune facere, idem est quod polluere et profanare, ut patet Act. x, 14, Marc. vii, 18. Vide Hieronymum in xv Matth.
Secundo, Origenes, Chrysostomus, Theophylactus et Syrus sic explicant, per ipsum, scilicet cibum, q. d. Nullus cibus per seipsum est immundus. Ubi nota, cibum in se mundum, fuisse immundum, quia erat lege vetitus: rudiores tamen putabant cibos prohiberi, quod in se immundi essent; sed errabant, quia ignorabant veram legis mentem et causam, scilicet significationem moralem et mysticam hujus abstinentiae, de qua dixi Levit. xi. Vide S. Augustinum, lib. VI Contra Faust., VII.
Versus 15: Noli Cibo Tuo Illum Perdere, Pro Quo Christus Mortuus Est
15. SI ENIM (graece εἰ δέ, si vero) PROPTER CIBUM FRATER TUUS CONTRISTATUR, JAM NON SECUNDUM CHARITATEM AMBULAS. — q. d. Si frater tuus existimat cibum esse communem et vitandum, et tu tamen eum comedis, itaque fratrem contristas et scandalizas, peccas contra charitatem: provocas enim illum, ut contra conscientiam eumdem cibum comedat; vel ut hoc tuo scandalo offensus, a te et tua fide, ac religione resiliat, et redeat ad pristinum suum judaismum, vel gentilismum.
NOLI CIBO TUO ILLUM PERDERE, PRO QUO CHRISTUS MORTUUS EST. — Est hic acer stimulus et aculeus, quo Paulus pungit fideles, ut diligentissime caveant scandala, q. d. Christus dedit vitam pro fratre tuo, tu pro eo da, aut potius relinque cibum; Christus ei mortuo vitam sua morte restituit, tu hanc illi tua vili esca noli adimere, noli eum perdere.
Versus 16: Non Ergo Blasphemetur Bonum Nostrum
16. NON ERGO BLASPHEMETUR (a Gentilibus propter vestram discordiam et scandalum) BONUM NOSTRUM, — Ita legunt Biblia Romana et Syrus; sed Graeca legunt ὑμῶν, id est vestrum. Quaeres quodnam sit hoc bonum? Respondet primo, Origenes, est Christiana religio; secundo, Theodoretus, est fides; tertio, Ambrosius, est doctrina Christi; quarto, Chrysostomus, est spes futuri praemii, aut perfecta pietas; quinto, Anselmus, est manducans bona et licita. Haec omnia eodem redeunt. Scilicet bonum, hoc est libertas et fides Christiana, quam ut fideles per scandalum non objiciant blasphemiae Gentilium, monet et urget hic Apostolus. Ita Anselmus et S. Thomas. Gentes enim scandalizabantur et a christianismo avertebantur, cum videbant Christianos ita inter se contendere de cibis et ciborum delectu.
Versus 17: Non Est Regnum Dei Esca et Potus
17. NON EST REGNUM DEI ESCA ET POTUS; SED JUSTITIA, ET PAX, ET GAUDIUM IN SPIRITU SANCTO. — q. d. Pietas, fides et charitas, quibus Deus regnat in nobis, non consistunt per se in certo cibo et potu, quasi haec per se necessaria sint ad gratiam et beatitudinem assequendam, et per haec grati fiamus Deo, cum sint per se adiaphora. Dico, per se, quia ex obedientia possunt esse necessaria, uti patet in Adamo, cui esus ligni scientiae boni et mali vetitus fuit et caetera concessa sunt: idem patet in jejuniis Ecclesiae; cum enim haec ab Ecclesia indicuntur, tunc tanquam obedientiae et temperantiae vel objecta, vel actus pariunt justitiam, pacem et gaudium Spiritus Sancti, in quibus proprie et per se consistit regnum Dei jam dictum.
Adde: non dicit Paulus, « Regnum Dei non est abstinentia; » sed, « Regnum Dei non est esca. » Quod notent Novantes, qui ut pro suis escis pugnent, impugnant jejunia Ecclesiae. Sic I Cor. cap. viii, vers. 8: « Esca, inquit, nos non commendat Deo. »
Nota: Apostolus hic et alibi « regnum Dei » vocat gratiam, per quam Deus regnat in nobis, qua peccata delentur, quaque Deo reconciliamur, vel gratiores efficimur, atque jus ad regnum et beatitudinem aeternam acquirimus: patet ex sequent. Gratia ergo dicitur « regnum Dei » inchoative, quia per gratiam incipit Deus regnare in nobis, et quia gratia est inchoatio gloriae et regni coelestis, in quo Deus plene et perfecte regnabit in nobis. Est metonymia. Regnum enim hic idem est quod modus, ratio, forma regni et regiminis Dei; haec enim forma et norma non est sita in esca et potu, sed in justitia, pace et gaudio Spiritus Sancti.
Posset, secundo, alia metonymia « regnum » hic pro subditis qui reguntur, capi, ut « regnum Dei » vocet hic ipsos Christianos et sanctos, quos Deus regit et gubernat: hi non sunt esca et potus, id est, non fiunt per escam et potum, ut vox sumatur non formaliter, sed causaliter pro per metonymiam, q. d. Non propterea reddimur sancti et boni Christiani, in quibus Deus regnet, quod cibis lege interdictis libere vescamur; sed justitia, pace et gaudio Spiritus Sancti reddimur sancti verique Christiani, et consequenter fimus regnum Dei.
Tertio, Anselmus proprie accipit regnum coelorum, hoc sensu, q. d. In coelo non erunt carnales deliciae, non esca, non potus; sed justitia, pax et gaudium. Verum hoc anagogicum est.
Moraliter audi S. Bernardum, serm. 2 in haec ipsa Apostoli verba: « Filii hominum, usquequo gravi corde? quia corpore pingui; ut quid diligitis vanitatem et veritatem negligitis? Pinguedo carnis, deliciae corporis, saturitas ventris, aut ante mortem vos deserent, aut vos in morte illas relinquetis. Quoniam (inquit sanctus) cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Quam bene sicut oves? quia detracto vellere mundialium divitiarum, dure presseque detonsi sempiternis nudi deputabuntur incendiis. Mors depascet eos, quia semper morientur ad vitam, et semper vivent ad mortem. Ergo hic caro vermibus, illic anima ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio colligati tormentis poenalibus socientur, qui socii fuerunt in vitiis. O delicate, qui deliciis et divitiis circumfusus atque confusus, confusionem exspectas et mortem; non est regnum Dei esca et potus, non purpura et byssus: quia dives ille utroque circumfluus, in puncto ad inferna descendit; sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto. »
Versus 18: Qui in Hoc Servit Christo, Placet Deo
18. QUI IN HOC (in hisce quae dixi, puta in pace, justitia et gaudio Spiritus Sancti, in quibus consistit regnum Dei) SERVIT CHRISTO, PLACET DEO.
Versus 20: Noli Propter Escam Destruere Opus Dei
20. NOLI PROPTER ESCAM DESTRUERE OPUS DEI. — « Opus, » puta aedificium Dei, scilicet fidem, charitatem et religionem Christianam in proximo. Vel « opus Dei, » hoc est, proximum ipsum, quem Deus fecit Christianum, fidelem, pium, imo domum et templum suum. Vide dicta vers. 16. Sic Ephes. II, vers. 10, dicitur: « Ipsius sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, » etc.
Versus 21: Bonum Est Non Manducare Carnem et Non Bibere Vinum
21. BONUM EST NON MANDUCARE CARNEM ET NON BIBERE VINUM, NEQUE (aliud quid simile facere) IN QUO FRATER (proximus) TUUS OFFENDITUR. — Ita legunt Biblia Romana; alii legunt « offendit »: nam et graece est προσκόπτει, id est offendit, impingit, hoc est scandalizatur; idem ergo hic est offendit et offenditur; qui enim scandalizatur offendit et offenditur.
Versus 22: Tu Fidem Habes? Penes Temetipsum Habe Coram Deo
22. TU FIDEM HABES? PENES TEMETIPSUM HABE CORAM DEO. — Primo, Toletus « fidem » hic proprie accipit, scilicet fidem veram et Christianam, qua recte credis quemlibet cibum esse mundum, itaque eum comedis.
Secundo et melius, fides idem est quod persuasio certa et secura: « fidem » ergo « habes, » hoc est, in conscientia certus et securus es, nihil apud Christianos esse immundum legaliter, omnes escas etiam lege veteri vetitas eis esse permissas. Ita S. Chrysostomus et Ambrosius, idque ex mente Apostoli, ut patebit vers. ult. Occurrit hic Apostolus tacitae objectioni dicentium: Fides mihi dictat legales caeremonias esse abolitas, meque licite quibuslibet posse vesci; sequar ergo fidem meam, escas lege vetitas manducabo, esto infirmiores inde offendantur. Respondet Apostolus: Tu fidem habes, sed eam.
HABE PENES TEMETIPSUM, — q. d. Noli illam jactare illaque uti cum fratris scandalo. Fides enim confitenda est semper, non autem semper profitenda; « profiteri enim est sponte fidem publicare, confiteri est respondere interrogatum, » ait S. Cyprianus, epist. 83. Idem dico de fide, id est persuasione, vel credulitate conscientiae, de qua proprie hic agit Apostolus.
BEATUS QUI NON JUDICAT SEMETIPSUM IN EO QUOD PROBAT. — Occasione ejus quod dixit: « Tu fidem habes, » transit hic Apostolus ad instructionem infirmi, qui vel exemplo doctoris comedentis, vel gula illectus, edebat suillam, aut aliud lege vetitum contra conscientiam, sicque peccabat. Dicit ergo: « Beatus qui non judicat (qui non condemnat scrupulose: ita Ambrosius et Theodoretus) semetipsum in eo quod probat, » quod eligit, quod amplectitur, q. d. Beatus est qui nihil agit contra conscientiam, qui non movet sibi dubia, et scrupulos in re alias licita et adiaphora, qualis est vesci idolothytis, aut cibis Judaeis vetitis.
Secundo, Salmeron: « Beatus est, inquit, qui non judicat semetipsum » bene agere, ut sibi de virtute blandiatur, se justum reputet et sanctum; sed potius cum Apostolo dicit: « Nihil mihi conscius sum; sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. »
Tertio, alii sic exponunt, q. d. Beatus est qui judicium illius rei, quam approbat, agit, exequitur, non sumit ex se et suo capite, sed a viris peritis, probis et sapientibus; nam in rebus agendis prudentis est non suo, sed sapientum consilio niti.
Quarto, Toletus: « Beatus, inquit, est qui non judicat se recte facere, dum comedit cum scandalo proximi id quod alias probat, » id est, quod alias per fidem approbat, scilicet cibum hunc quem comedit, uti et quemlibet alium, permissum et licitum esse. Verum primum sensum exigit id quod sequitur.
Versus 23: Omne Quod Non Est Ex Fide Peccatum Est
23. QUI DISCERNIT (cibum a cibo, quasi illicitum et vetitum a licito et permisso), SI MANDUCAVERIT, DAMNATUS EST (peccati et damnationis reatum incurrit), QUIA NON EX FIDE, — hoc est, quia non ex conscientiae dictamine et credulitate, qua credit licere hoc cibo vesci, supple, manducat, q. d. Quia manducat et agit contra conscientiam, hinc peccato et damnationi se obstringit. Ita S. Chrysostomus. Pro qui discernit, graece est διακρινόμενος, quod etiam verti potest, « qui disceptat, » « qui dubitat, » sitne licitum, v. g. vesci suilla, necne. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius.
OMNE QUOD NON EST EX FIDE, PECCATUM EST. — Nota, « fidem » hic non tantum includere veritatem generalem et speculativam, sed et particularem et practicam. Fides ergo est dictamen conscientiae, sive persuasio et credulitas, qua juxta regulas fidei et prudentiae credis to hic, v. g. comedendo idolothyta, aut cibos lege veteri vetitos, non male, sed recte agere et Deo placere: quod enim non est secundum hanc credulitatem, id est, quod est contra conscientiam, hoc peccatum est. Ita S. Chrysostomus, Theodoretus, Ambrosius, Theophylactus, Œcumenius.
Hunc esse sensum, et hoc significare hic fidem, patet tum ex Graeco πίστις: fides enim graece dicitur πίστις, id est persuasio, ἀπὸ τοῦ πείθειν, id est suadere, persuadere; tum ex ipso discursu Apostoli. Loquitur enim Apostolus infirmis, id est errantibus et scrupulosis, qui ex errore conscientiae putabant non licere sibi vesci cibis lege vetitis. His ait: Qui discernit cibum hunc quasi illicitum ab alio licito, si manducat id quod discernit quasi illicitum, damnatus est; quia non ex fide, id est, quia non ex credulitate quod id liceat, sed contra conscientiae dictamen manducat. Idem patet ex I Cor. viii, 1, ubi fidem hanc explicans Apostolus, eam vocat scientiam. Ait enim: « De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. » Et vers. 4: « De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus; nisi unus. » Fides ergo est scientia, qua quis scit idolum nihil esse, ac consequenter idolothyta nihil contrahere numinis falsi, aut vitii ex idolo cui immolantur, ut propterea esus eorum fidelibus sit illicitus; ac consequenter licite fideles iis vesci posse, perinde ac si idolo non essent immolata.
Rursum, sicuti fides dicitur credulitas qua quis credit quid esse verum et a Deo revelatum; ita pariter fides dici potest (uti hic dicitur) credulitas qua quis credit quippiam esse licitum; hoc enim est verum practicum, quod quasi objectum spectat fides haec practica: sicut prior fides speculativa pro objecto habet verum speculativum. Insuper Cicero, lib. I Officior.: « Fides, inquit, est dictorum conventorumque constantia et veritas. Ex quo credamus, quia fiat quod dictum est, appellatam fidem. » Pari ergo ratione cum fit quod in mente dictum est, puta quod mens et ratio faciendum dictat, fides est dicique debet; et qui hoc agit, fideliter et ex fide, ac fide bona agere dicitur.
Hinc Theologi docent conscientiam, licet erroneam, semper ligare, ut nunquam contra eam agere liceat; sed eam deponere per prudens rationis aut viri sapientis consilium; vel, si id non possit, sequi eam oportet, si videlicet resolutio et res ipsa differri non possit.
Dices: S. Augustinus, lib. IV Contra Julian., III, et lib. De Gratia Christi, cap. xxvi, et epist. 105; Prosper quoque lib. VIII De Vita contempl., cap. I et v; Bernardus, lib. De Praecept. et dispens., fidem hic proprie accipiunt; ergo cum ait Apostolus: « Omne quod non est ex fide, peccatum est, » hinc recte inferam, quod omnia omnium infidelium opera, etiam bona, uti sunt eleemosynae, cum non sint, nec fiant ex fide, sint peccata. Admittunt illationem hanc nonnulli Doctores Scholastici, ut Gregorius Ariminius, Capreolus, Catharinus.
Verum respondeo: S. Augustinus cum suis id quod non est ex fide, per μείωσιν sic accipit, q. d. Apostolus: Quod est ex infidelitate, vel quod est contra fidem, quodque fit ad cultum idoli, hoc peccatum est, uti patet. Et quia S. Augustinus putabat pleraque opera ab infidelibus fieri hoc fine, scilicet ad colendum idolum, hinc consequenter pleraque eorum opera putavit esse peccata. Sed hoc de omnibus non est verum; imo certum est infideles posse facere et de facto facere multa opera moraliter bona, ut honorare parentes, dare eleemosynam, servare promissa, non ad cultum idoli sui (de quo saepe non cogitant) sed tantum hac de causa, quia illa honesta sunt, quia recta ratio illa dictat, ita ut haec eorum opera moraliter bona sint, nec ullo malo fine, aut circumstantia vitientur.
Rursum, Origenes, Anselmus, S. Leo, serm. 2 De Jejunio Pentecostes, et Prosper per auxesin sic exponunt: « Omne quod non est ex fide, peccatum est, » id est, peccato conjunctum est: quia omnis infidelium virtus vana, inanis et falsa virtus est, nec hominem peccato liberare, aut absolute bonum coram Deo efficere valet. « Omnis infidelium vita, inquit Prosper in Sentent. excerptis ex S. Augustino, sentent. 106, peccatum est, et nihil est bonum sine summo bono. Ubi enim deest agnitio aeternae et incommutabilis veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus. »
Verum, ut dixi, haec non sunt hoc loco genuina, nec ad mentem Apostoli: Apostolus enim per fidem hic non intelligit fidem Christianam, sed credulitatem, persuasionem et dictamen conscientiae.