Cornelius a Lapide

Romanos XV


Index


Synopsis Capitis

Concludit, tam Gentes quam Judaeos ad fidem et gratiam Christi vocatos, Deo gratias, invicem gratulationem et pacem debere.

Primo ergo docet quemque proximorum utilitati, et mutuae paci studere debere, quodque Christus tam Judaeos ex promissione, quam Gentes ex misericordia ad se et salutem vocaverit.

Secundo, vers. 15, excusat se quod liberius Romanis scripserit, tanquam Gentium Apostolus, ostendens quomodo hoc munus sit executus, nimirum quod ab Jerusalem ad Illyricum primus ipse ubique evangelizaverit.

Tertio, vers. 24, destinat ire in Hispaniam, prius tamen deferre eleemosynam in Judaeam, ac deinde in transitu videre Romanos, petens ut pro se interim orent.


Textus Vulgatae: Romanos 15:1-33

1. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 2. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem. 3. Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 4. Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus. 5. Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: 6. ut unanimes, uno ore honorificetis Deum, et Patrem Domini nostri Jesu Christi. 7. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. 8. Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: 9. Gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in Gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. 10. Et iterum dicit: Laetamini, Gentes, cum plebe ejus. 11. Et iterum: Laudate, omnes Gentes, Dominum; et magnificate eum, omnes populi. 12. Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exurget regere Gentes, in eum Gentes sperabunt. 13. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo: ut abundetis in spe et virtute Spiritus Sancti. 14. Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. 15. Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte, tanquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quae data est mihi a Deo, 16. ut sim minister Christi Jesu in Gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. 17. Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. 18. Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam Gentium, verbo et factis: 19. in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. 20. Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem; sed sicut scriptum est: 21. Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent. 22. Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. 23. Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis: 24. cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. 25. Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. 26. Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. 27. Placuit enim eis; et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt Gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. 28. Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. 29. Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. 30. Obsecro ergo vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, 31. ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, 32. ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. 33. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.


Versus 1: Debemus Imbecillitates Infirmorum Sustinere

1. DEBEMUS IMBECILLITATES INFIRMORUM SUSTINERE. — βαστάζειν, id est ferre, portare instar bajulorum, opitulari illis, et, ut explicat S. Basilius in Regul. brevioribus, regul. 177, eas curare, « sicut Christus, » inquit Basilius, « nostras infirmitates portavit, id est curavit. » Sic Galat. vi, 2, ait: « Alter alterius onera portate. » Qua de re plura dicam ibi.

ET NON NOBIS PLACERE, — non nostro animo morem gerere, ut quae grata nobis sunt et utilia, sectemur cum proximi scandalo vel incommodo, v.g. ut idolothyta et escas lege vetitas comedamus cum offendiculo infirmorum, de quibus egit cap. praeced., eo enim alludit, imo redit: repetit enim dicta initio capitis praeced., ut patet verba utrimque conferenti.

2. UNUSQUISQUE VESTRUM PROXIMO SUO PLACEAT (condescendat, morem gerat, obsecundet, illi se accommodet, non in malum, sed in) BONUM, AD AEDIFICATIONEM, — ut scilicet illum sua charitate, continentia, modestia aedificet, pelliciatque ad omne bonum.

3. ETENIM CHRISTUS NON SIBI PLACUIT. — Imitamini Christum. Nam Christus suae voluntati, naturae, quieti et commodis non servivit, ut nos et nostra negligeret, sed ea omnia et vitam suam pro nostra salute exposuit; ita ergo et nos Christiani debemus facere pro fratrum salute, eorumque infirmitates sustinere; et ne eos scandalizemus, a multis etiam licitis et nobis commodis abstinere, atque impense eorum salutem procurare.

SED (supple, nostris commodis servivit Christus), SICUT SCRIPTUM EST (Psalm. LXVIII, 10): IMPROPERIA IMPROPERANTIUM TIBI CECIDERUNT SUPER ME. — q.d. Opprobria et peccata contra te, o Deus, facta, ita Me Christum afflixerunt, atque si in Me facta essent; adeoque pro eis indolui et Me humiliavi, ut susceperim ea in Me punienda et eluenda in carne Mea. Idque primo, ut honorem tibi per peccata hominum quasi ablatum, Mea satisfactione redderem et restituerem. Secundo, ut iram tuam in homines placarem. Hoc enim secundum hic innuit Apostolus; primum vero directe innuit Psaltes, ut recte annotavit Jansenius in Ps. LXVIII.

4. QUAECUMQUE SCRIPTA SUNT, AD NOSTRAM DOCTRINAM SCRIPTA SUNT. — Hisce verbis ostendit Paulus se versiculum Psalm. LXVIII jam citatum, licet is in persona Christi dictus et scriptus sit, non male ad Romanorum institutionem hic citasse et transtulisse, quia quaecumque scripta sunt in sacra Scriptura, praesertim de Christo, ad nostram, qui Christiani sumus, doctrinam, institutionem et imitationem scripta sunt.

UT PER PATIENTIAM ET CONSOLATIONEM SCRIPTURARUM SPEM HABEAMUS, — futurae gloriae et vitae aeternae. Pro per consolationem, graece est διὰ τῆς παρακλήσεως. Quod secundo, verti potest cum Ambrosio « per exhortationem, » scilicet ad bona opera; haec enim spem exacuunt. Facit hoc Scriptura per exempla, quae narrat, per exhortationes, per promissiones et praemia, quae Deus servis suis promittit in Scriptura. His enim nos consolatur, exhortatur et in spem beatitudinis excitat.

Nota: « Patientia Scripturarum » est ea, quam nos docent Scripturae; « consolatio » autem, qua nos consolantur: ita Maldonatus in Notis manusc. Alii « patientiam » per se sumunt, et distinguunt a « consolatione Scripturarum. » Porro « patientiam » intelligit, qua instar Christi infirmitates infirmorum sustineamus, ut patet vers. 1 et 3.

5. DEUS AUTEM PATIENTIAE ET SOLATII, — scilicet auctor, dator. Sic et vers. 13 et 33, vocatur « Deus pacis et spei, » scilicet largitor; ita Theophylactus.

Secundo, « Deus patientiae et solatii, » hoc est Deus patientissimus et summe consolans, ita ut in sua deitate includat patientiam et consolationem, sitque per essentiam ipse totus consolatio, imo mare et oceanus consolationis, quam in servos suos etiam in hac vita, ita effundit subinde, in acerrimis quoque tribulationibus et doloribus, ut cor mortale illam non capiat, sed exclamare cogatur cum S. Xaverio: « Satis est, Domine, satis est. »

DET VOBIS IDIPSUM SAPERE (consentire, esse concordes, tum judicio, tum affectu, eumdemque affectum, benevolentiam et beneficentiam invicem exhibere. Vide dicta cap. xii, vers. 16, idque) SECUNDUM JESUM CHRISTUM; — id est, secundum legem, vitam, exemplum et praescriptum Christi, sive prout requirit Christus et Christianismus.

7. PROPTER QUOD SUSCIPITE INVICEM, SICUT ET CHRISTUS SUSCEPIT VOS. — Pro suscipite, graece est προσλαμβάνεσθε, hoc est, ultro excipite invicem, mutuo vos juvate et fovete, remotis dissidiis, tum ex ciborum delectu, tum ex diversitate nationum, scilicet Judaeorum et Gentium, ortis. Quia Christus utrosque suscepit, pro utrisque mortuus est, utrisque salutis media dedit, utrosque beare et in coelo unire cupit.

Nota primo: « Suscipere » in Scriptura, maxime in psalmis, significat juvare, fovere, promovere, uti dixi cap. xiv, vers. 1.

Nota secundo: Postquam dixit Apostolus, « Suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, » addit: « In honorem Dei, » quia cum Christi redemptio, qua nos in filios suscepit et adoptavit, cesserit in honorem Dei, tum mutua Christianorum susceptio et concordia, ad quam Christus quasi pater eos suscepit in unam Ecclesiam et familiam, in Dei honorem tendit et vergit. Multum enim religioni detrahitur ex discordia eorum qui sub uno militant nomine Christiano, ut notat Ambrosius. Et contra ex concordia fidelium plurimum illi accedit; adeo ut Gentilium admirantium et collaudantium illa olim vox communis de Christianis fuerit: « Videte ut isti invicem diligant, » uti superius ex Tertulliano ostendi.

8. DICO ENIM CHRISTUM JESUM MINISTRUM FUISSE CIRCUMCISIONIS, — non proprie: Christus enim circumcisionem et legem veterem abrogavit, aut potius implevit; sed « circumcisionis, » id est circumcisorum, minister, id est praedicator et operator salutis, ac doctor fuit Christus. Intra Judaeorum enim fines docendo et evangelizando se continuit Christus. Ita Anselmus. Unde dicit ipse Matth. xv, 24: « Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. »

Aliter explicant S. Chrysostomus et Theophylactus, nimirum Christum dici ministrum circumcisionis, quia Christus circumcisus est, et legem veterem servavit. Jam sensus est, q.d. Paulus: Ergo, o Gentes, quasi novitiae in fide, humiliter vos gerite erga Judaeos, eosque in judaismo suo quasi inveteratos tolerate, utpote quos Christus toleravit: imo quorum minister fuit et Apostolus; idque « propter veritatem, » id est veracitatem, « Dei, ad confirmandas promissiones patrum: » ut nimirum Deus ostenderet se veracem in promissis patribus factis; hac enim de causa Deus Judaeis Christum a se promissum dedit et exhibuit, quasi ex fidelitate et justitia; Gentibus vero eumdem dedit gratis et ex pura misericordia. Et hoc est quod subdit Paulus dicens:

9. GENTES AUTEM (repete, dico) SUPER MISERICORDIA (pro misericordia sibi per Christum exhibita debere) HONORARE DEUM, SICUT SCRIPTUM EST (Psal. xvii, 50): PROPTEREA (propter vocationem, gratiam aliaque beneficia Gentibus praestita, quae in sensu allegorico recensuit Psaltes, psalmo illo XVII) CONFITEBOR TIBI IN GENTIBUS, DOMINE. — q.d. Inter Gentes, o Domine, aperte profitebor et celebrabo tuum nomen, misericordiam et beneficia eis exhibita.

10. ITERUM DICIT (Deut. xxxii, 43, juxta Septuaginta): LAETAMINI, GENTES, CUM PLEBE EJUS, — cum Judaeis conversis. Conglomerat Apostolus hic testimonia Scripturae de vocatione Gentium, tum ut Judaeis eam magis persuadeat, tum ut Gentes hoc beneficium magis ponderent, Deoque gratias agant.

12. ET RURSUS ISAIAS AIT (cap. xi, 10): ERIT RADIX JESSE, ET QUI EXURGET REGERE GENTES. — Nota: Metonymice « radix » hic est virga ex radice pullulans. Sic Isaiae LIII, 2, de Christo dicitur: « Ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. » Et Isaiae XI, 1: « Egredietur virga de radice Jesse. » Radix ergo Jesse est Christus ortus ex stirpe Davidis et Jesse.

Subtilius et sublimius hic aliqui philosophantur: nam Apocal. v, ubi rursum Christus vocatur « radix David, » Andreas Caesar et Rupertus id ita explicant: Christus, inquiunt, quoad divinitatem est radix David, licet quoad humanitatem ipse fuerit ex radice David. Nam Christus, qua homo, natus est ex semine David; sed qua Deus, fuit radix, id est creator et Dominus, Davidis.

Tertio, Aretas et Ansbertus ibidem: Christus, inquiunt, est radix David, quia David non fuit radix, sed tantum semen, ex quo ortus est Christus quasi radix, germinans omnes fideles, omnem gratiam et gloriam.

Quarto, Pererius ibidem: David, inquit, fuit radix Christi, quoad humanam naturam; Christus vicissim fuit radix Davidis, quoad eximiam sanctificationem, exaltationem et glorificationem Davidis. Ob hoc enim ita exaltatus fuit David, et tot donis cumulatus a Deo, quod ex ejus stirpe nasciturus erat Christus, qui appellandus erat filius David.

Verum primus sensus est litteralis et genuinus, tum quia eum exposcit phrasis Hebraea, tum quia ita explicat se Scriptura, Apocal. xxii, 16, cum dicit: « Ego sum radix et genus David. »

ET QUI EXURGET REGERE GENTES, IN IPSUM GENTES SPERABUNT. — « Et, » hic significat « id est, » q.d. Radix hic ille est, vel idem est, qui reget Gentes, uti praedixit Isaias, cap. xi, 10, ubi ad verbum sic habetur: « Qui stat in signum populorum, » hebraice לנס עמים lenes ammim, id est in vexillum dux Gentium, ut scilicet ad Christi regis castra et vexillum Gentes confluent: itaque « ipsum Gentes deprecabuntur, » q.d. Cum surculus iste ex radice Jesse germinans, scilicet Christus, in crucem exaltatus et erectus fuerit in signum et vexillum, omnes tam Judaeos quam Gentiles trahet ad se et sua castra, ait S. Hieronymus in cap. xi Isaiae, ut in illum credant, sperent, invocent et ab eo accipiant gratiam, justitiam, salutem et gloriam; ac consequenter ipse Christus quasi dux belli, suo vexillo omnes Gentes quasi milites suos sibi subdet et reget, ut pugnent contra diabolum, peccatum, carnem et mundum, ac pugnando vincant et triumphent.

13. DEUS AUTEM SPEI (scilicet auctor, cujus gratia factum est, ut in eum speretis, vide dicta vers. 5) REPLEAT VOS OMNI GAUDIO ET PACE IN CREDENDO, — ut nimirum in fide suscepta nullas contentiones cum fratribus habeatis, uti hactenus habuistis Judaei cum Gentibus; sed perennem pacem, et concordiam mutuam colatis. Aut, q.d. Deus efficiat, ut credatis, id pergatis credere, et in fide suscepta sitis firmi et constantes, utque ex hac fide vestra gaudio et pace repleamini. Ita Maldonatus in Notis manuscr.

UT ABUNDETIS IN SPE ET VIRTUTE SPIRITUS SANCTI. — Graece ἐν δυνάμει, id est in fortitudine accepta a Spiritu Sancto, puta in gratia et donis Spiritus Sancti, quibus anima sit robusta et potens ad quodlibet bonum arduum et magnificum operandum.

14. CERTUS SUM AUTEM, — πέπεισμαι, persuasum habeo, confido in Domino, mihi certo persuadeo. Certitudo haec ex affectu charitatis bene de suis sentientis, et ex rumore ac sermone hominum fide dignorum oriebatur.

CERTUS SUM ERGO DE VOBIS, QUONIAM (quod) ET IPSI PLENI ESTIS DILECTIONE, REPLETI OMNI SCIENTIA, ITA UT POSSITIS ALTERUTRUM MONERE. — Nota hic modestiam Apostoli, qua se mire insinuat Romanis, q.d. Ego vos, o Romani, hac epistola doceo et admoneo, non quasi ignaros, torpidos aut improbos, quique non possitis invicem monere: certus enim sum vos plenos esse dilectione et scientia; sed tantum, ut ostendam animi mei affectum erga vos, utque memoriam eorum quae scitis vobis refricem, tanquam Apostolus vester, uti ipse se explicat vers. sequent.

Nota secundo, haec duo in monitore requiri, scilicet primo, dilectionem, quae inducat eum ad proximi salutem procurandam, et per quam monendum sibi conciliet, ut monita sua placide accipiat; unde pro dilectione graece est ἀγαθωσύνη, id est bonitas, sive benigna charitas. Secundo, scientiam, ut sciat monitor quid, quando, quomodo monere debeat. De quo pulchra et practica documenta dat S. Gregorius in Pastorali.

15. AUDACIUS SCRIPSI VOBIS, FRATRES, EX PARTE, TANQUAM IN MEMORIAM VOS REDUCENS, PROPTER GRATIAM (apostolatum) QUAE DATA EST MIHI A DEO. — Discant hinc Superiores subditis non superbe, sed humiliter imperare, scribere, monere, sicut Apostolus hic: « Scripsi, » inquit, haec non docens, sed monens, « in memoriam vos reducens, » ut officio et muneri, puta apostolatui meo, satisfaciam. Monitioni enim et correctioni magnam suavitatem, gratiam et efficaciam dat humilitas.

16. UT SIM MINISTER CHRISTI JESU. — « Minister, » supple sacrorum, id est sacerdos: Graece enim non est διάκονος, sed λειτουργός, q.d. Sacerdos sum hoc ipso quod Apostolus.

SANCTIFICANS EVANGELIUM DEI, — id est, sacris operans praedicando Evangelium sanctum, et per quod Gentes sanctificantur. Graece enim est ἱερουργοῦντα (quo nomine Septuaginta reddunt Hebraeum כוהן cohen, id est sacerdos sacrificans) εὐαγγέλιον, quod S. Augustinus vertit, consecrans Evangelium, id est Evangelii praedicationem. « Sanctificare » ergo hic, est sacrificare, sive sanctificare victimam (puta Gentes fideles et sanctas per Evangelii praedicationem) facere, consecrare, offerre Deo. Sic Joan. xvii, 19, ait Christus: « Pro eis Ego sanctifico Meipsum, » id est Meipsum in sanctam victimam in cruce consecro et offero pro ipsis. Adde, voce sanctificans significat hic Apostolus praedicationem Evangelii, quasi rem sacram, non ad sartores et laicos, sed ad presbyteros Deo consecratos pertinere.

UT FIAT OBLATIO GENTIUM ACCEPTA, ET SANCTIFICATA IN SPIRITU SANCTO, — q.d. Ad hoc sum Sacerdos mysticus, puta praeco Evangelii, ut nimirum per meam praedicationem Gentiles placeant Deo et sanctificentur per Spiritum Sanctum, itaque quasi victima munda et acceptissima Deo offerantur et consecrentur, ait S. Augustinus, ipsique deinde opera sancta Deo quasi victimas offerant.

Nota: Ex Graeco patet hic esse illustrem metaphoram, vel potius allegoriam, petitam ex victimarum immolatione. Est enim hic sacrificium, ipsa Gentium conversio, et oblatio Deo: victimae sunt ipsae Gentes conversae et oblatae Deo; sacerdos est Paulus et quivis praeco Evangelii; consecratio est ipsa praedicatio Evangelii, qua Gentes convertuntur et Deo sanctificantur; ignis quo Deo incenduntur et comburuntur, est Spiritus Sanctus: ita S. Chrysostomus et Theophylactus.

Simili ergo modo omnes qui convertunt animas, sunt Sacerdotes; labor docendi et concionandi est consecratio; victimae praestantissimae sunt ipsae animae; sacrificium est ipsa earumdem conversio. Vide hic qua puritate, religione et studio concionatores aliique similes tractare debeant suas conciones, suaque munia circa proximorum salutem obire, nimirum perinde ac si sacrificarent et sacris (uti re ipsa faciunt) operarentur.

Nota secundo: Ex hoc loco haeretici contendunt non aliud in Ecclesia esse sacrificium, quam praedicationem Evangelii. Sed errant, quia nemo non videt haec omnia esse metaphorica. Et simili metaphora, vers. 25, eleemosynam vocat Apostolus liturgiam; uti et II Corinth. ix, 12 in Graeco. Sic et cap. xii, 1, corpora nostra vocavit « hostiam viventem. » Nam solam Eucharistiam esse sacrificium proprie dictum, patet I Corinth. x, 20 et 21; Hebr. vii, 17; Hebr. xiii, 10; Act. xiii, 2 in Graeco.

17. HABEO IGITUR GLORIAM IN CHRISTO JESU AD DEUM, — q.d. Ex eo quod sim minister Christi atque sacerdos, et Apostolus Gentium, uti jam dixi, habeo unde glorier, non in me, sed « in Christo, » qui per me operatus est, et in dies operatur salutem Gentium; idque « ad Deum, » id est in iis rebus quae ad Deum pertinent, puta in rebus salutis, quae ad gratiam et gloriam divinam spectant. Hoc enim est Graece τὰ πρὸς τὸν Θεόν.

18. NON AUDEO ALIQUID LOQUI EORUM, QUAE PER ME NON EFFICIT CHRISTUS, IN (circa conversionem et) OBEDIENTIAM GENTIUM, — q.d. Habeo unde glorier, si cogitem et loquar, non falsa, sed vera, puta ea quae vere per me efficit Christus, in tam mira et magnifica tot Gentium conversione. Est μείωσις. Ex modestia enim Paulus non dicit expresse se mira haec efficere, sed id tantum ex contrario colligendum relinquit, dicens: « Non audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus; » inde enim recte a contrario sequitur: ergo quidquid loquor et glorior de iis quae per me efficit Christus, idipsum vere loquor et glorior. In verbo audeo, respicit ad id quod dixit vers. 15: « Audacius autem scripsi, » q.d. Audacius scripsi ob gratiam, quam vident omnes mihi datam a Deo: non enim audeo scribere et gloriari de meis viribus et gestis, quasi meis, uti faciunt vani et superbi.

19. IN VIRTUTE SPIRITUS SANCTI, — ἐν δυνάμει, hoc est, in potentia, robore, efficacia, puta in potenti et efficaci operatione Spiritus Sancti, quam explicat dum subdit:

ITA UT AB JERUSALEM USQUE AD ILLYRICUM (quae nunc Sclavonia, vel Bosnia dicitur) REPLEVERIM (plene annuntiaverim ubique) EVANGELIUM CHRISTI. — Est Hebraica catachresis. Replere enim Evangelium est plene illud praedicare. Ita Vatablus.

Potest secundo, « Evangelium » hic accipi pro praedicatione Evangelii, et « implere » pro perficere, q.d. Ut impleam et perficiam praedicationem Evangelii. Sic enim III Reg. i, 14, dicit Nathan ad Bethsabee: « Ego complebo, id est perficiam, sermones tuos; » sic saepe alibi « implere » significat perficere.

Tertio, Toletus sic explicat, q.d. Ego Evangelium quasi rete implevi multitudine Gentilium quos converti, quasi piscibus. Hic sensus acutior est quam germanior: potius hac ratione per Hebraeum hypallagen, « replere Evangelium » significaret, Evangelio replere provincias ab Jerusalem usque ad Illyricum. Sic enim Hebraei loquuntur: replere lapides vel gemmas in ephod, hoc est, ephod replere et ornare gemmis et lapidibus pretiosis, ut patet Exodi xxxix, 10, et Exodi xxxi, 5 in Hebraeo. Indeque Hebraei gemmas Rationalis vocant אבני מלאם abne milluim, id est lapides plenitudinum, ut patet Exod. xxv, 7 in Hebraeo; quia, ut explicat Chaldaeus, hae gemmae caelaturas ephod et Rationalis implebant, perinde ac smaragdus palam annuli implere solet. Pari enim hebraismo dici hic posset, Paulum Evangelium implevisse, hoc est, Evangelio quasi gemma pretiosissima implevisse et ornasse mentes hominum, omnesque provincias, quae sunt quasi annuli, ephod et Rationale Christi. Atque hic sensus forte pluribus placebit videbiturque ad hebraeam phrasim maxime accedere.

Nota hic ingentem zelum et circuitum Apostoli: duos in hoc loco praedicationis suae terminos statuit.


Versus 20: Sic Autem Praedicavi

20. SIC AUTEM PRAEDICAVI. — Οὕτω φιλοτιμούμενον, sic magno studio connisus sum et ambivi evangelizare. In Graeco est hebraismus. Accusativus enim per antiptosin ponitur pro nominativo, scilicet φιλοτιμούμενον pro φιλοτιμούμενος; idque fit quia praecesserunt accusativi, ut nimirum cum illis hic quoque consentiat et concordet.

SICUT SCRIPTUM EST (Isaiae LII, 15, ubi extat de vocatione Gentium prophetia, quam partim per Paulum impleri voluit Christus, partim per alios Apostolos: ait enim Isaias): QUIBUS NON EST ANNUNTIATUM DE EO (puta Gentes Deum et Christum ignorantes), VIDEBUNT, — cognoscent eumdem.

22. IMPEDIEBAR PLURIMUM (τὰ πολλά, id est pluries: ita Syrus) VENIRE AD VOS.

23. ULTERIUS LOCUM NON HABENS IN HIS REGIONIBUS. — « Locum, » scilicet vacuum, cum in eis repleverim, ut dixi vers. 19, Evangelium, ubique fundatis Ecclesiis, ubique constitutis et ordinatis Episcopis et Presbyteris, qui mea coepta perficiant.


Versus 24: Cum in Hispaniam Proficisci Coepero

24. CUM IN HISPANIAM PROFICISCI COEPERO, SPERO QUOD PRAETERIENS VIDEAM (videbo) VOS. — Nota, plerosque omnes Patres docere Paulum, uti promisit hic, ita revera ivisse in Hispaniam, scilicet post liberationem ex primo carcere Romano sub Nerone, quae contigit anno Christi 61, ubi Lucas finit Acta Pauli et Apostolorum. Postea enim octo annos supervixit Paulus: occisus enim est anno Neronis 14, Christi 69, licet gesta hisce octo annis nec Lucas, nec quis alius scripserit: ita docent S. Hippolytus, Athanasius, Cyrillus, Sophronius, Epiphanius, Chrysostomus, Theodoretus, Hieronymus, Gregorius, Isidorus, Beda, Ado, Metaphrastus, quos citat et sequitur Baronius anno Christi 61, et Pererius hic. Negat tamen idipsum S. Thomas ac D. Soto, et videntur favere Gelasius Papa, et Innocentius I, epist. ad Decentium; sed eos facile excusat Pererius. Astipulatur et Romanum Martyrologium 23 septembris, dum ait: « Narbonae in Gallia natalis S. Pauli Episcopi, quem tradunt fuisse Sergium Paulum Proconsulem, qui a Paulo Apostolo baptizatus, et, cum in Hispaniam pergeret, apud Narbonam relictus, ibidem episcopali dignitate donatus est: ubi praedicationis officio non segniter expleto, clarus miraculis migravit in coelum. »

Audi quae de Probo, Xantippe, Philotheo et aliis in Hispania a S. Paulo conversis, narrat ex Sophronio Joannes Vasseus in Chron. Hispan.: Sophronius, inquit, Patriarcha Hierosolymitanus, scribit Italias, Gallias et Hispanias transitu B. Pauli Apostoli illustratas: qui cum in domo Probi, illustris cujusdam viri, hospitio susceptus in Hispania fuisset, et Xantippe, uxor ejusdem Probi, modestiam hominis Evangelio sedulius in eum intenta, admiraretur; divina voluntate factum est, ut, dum sic intenta vultui peregrini inhaereret, appareret ante frontem Pauli quasi litteris aureis scriptum: « Paulus Apostolus, praedicator Christi. » Quae cum praenuntia fama multa de Apostolo audisset, et diu desiderasset vultum ejus videre, gaudio pariter resoluta et stupore, cum lacrymis corruit ad ejus pedes. Edocta autem mysteria Christi, cum viro et familia Christo regenerata est. Sed et traditur Philotheus, ejus regionis princeps, Paulo adhaesisse, factus Christi confessor. Quin et Menologia Graecorum S. Xantippes a Paulo in Hispania conversae diem natalem consignant 25 septembris.

SI VOBIS PRIMUM EX PARTE FRUITUS FUERO. — Nota τὸ ex parte, q.d. Inexplebile habeo vestri desiderium, ut nunquam totum illud saturare possim, sed duntaxat ex parte; praesertim si tantum in transitu vos videam et salutem, uti destino: ita Theophylactus.

Nota secundo: Pro fruitus fuero, graece est ἐμπλησθῶ, id est expletus fuero, scilicet jucunditate honestae delectationis, quam ex vestra praesentia et consuetudine capiam: hoc enim est frui. Sic enim fruitio distinguitur ab amore, qui abstrahit ab amati praesentia, et a desiderio, quod est rei absentis. Ita Theologi ex S. Augustino, lib. I De Doctrina Christ., cap. XXXIII.

25. PROFICISCAR IN JERUSALEM MINISTRARE SANCTIS, — ut Judaeis Christianis in paupertate et necessitate constitutis deferam collectam eleemosynarum, quam pro eis feci in Macedonia et Achaia. Pro ministrare, graece est λειτουργῆσαι, quasi eleemosyna sit liturgia et sacrificium, ipsique eleemosynarii sint λειτουργοί, sive sacerdotes et sacrifici Dei: quia eleemosyna est generale quoddam sacrificium, Deoque gratissimum. Nam de ea dicit Dominus: « Misericordiam volo, non sacrificium. » Vide dicta vers. 16.

26. IN PAUPERES SANCTORUM, — hoc est, in pauperes sanctos, puta in pauperes Christianos. Sic Plinius « ovorum oblonga » dixit, pro ova oblonga.

27. SI SPIRITUALIUM EORUM PARTICIPES FACTI SUNT GENTILES, DEBENT ET IN CARNALIBUS (in temporalibus bonis) MINISTRARE ILLIS. — Nota: Spiritualia bona a Judaeis acceperunt Gentiles, primo, quia Christum, Apostolos, fidem, etc., Gentes a Judaeis, quibus haec promissa et data sunt, acceperunt; secundo, quia per preces, obsequia et ministeria sua subserviebant Christiani, qui erant in Judaea, Apostolis et Evangelio apud Gentes.

28. CUM ASSIGNAVERO EIS FRUCTUM HUNC. — Pro « assignavero, » graece est σφραγισάμενος, obsignavero, id est obsignatam a Gentilibus pecuniam fideliter tradidero, ne quis putet me inde quid usurpasse. Solent enim veteres annulis suis obsignare ea, quae fideliter servata vel translata cuperent. En quam caute providet Paulus bona coram Deo et hominibus, in pio opere eleemosynae. Nota: Fructum vocat eleemosynam, quae, ut ait Chrysostomus, fructus est et commodum, non tam accipienti, quam danti. Nam Christus inquit: « Beatius est dare quam accipere. » Beatius, quia liberalius, generosius, virtuosius et magis meritorium.

Apostolus tamen proprie eleemosynam hic vocat fructum, non dantium, sed accipientium eam, fructum scilicet spiritualium bonorum, quae Judaei communicarant Gentibus, ut dixi vers. 27. Sicuti praecones fructum suae praedicationis habent sustentationem et alimoniam.

29. IN ABUNDANTIA BENEDICTIONIS EVANGELII CHRISTI VENIAM. — Ita lege cum Romanis et Graeco. Per benedictionem, primo, Ambrosius accipit miracula; secundo, Theodoretus, pericula quae passurus erat Paulus propter Evangelium; tertio, Theophylactus, eleemosynas quas Romae erat collecturus pro Hierosolymitanis; quarto, Chrysostomus sic explicat, q.d. Scio cum veniam, inveniam vos plenos omnibus donis spiritualibus; quinto et optime, benedictio haec est gratia et charismata Evangelii, q.d. Deus per meum adventum, praedicationem et conversationem copiosam vobis impertietur Evangelicorum mysteriorum cognitionem, amorem, consolationem, gratiam et fructum. Ita Origenes et Anselmus.


Versus 30: Obsecro Vos ut Adjuvetis Me in Orationibus Vestris

30. OBSECRO VOS UT ADJUVETIS ME IN ORATIONIBUS VESTRIS AD DEUM. — Pro adjuvetis me, graece est συναγωνίσασθαί μοι, id est, ut concertetis in agone mecum. Praesagiebat Apostolus certamen quod postea habuit Hierosolymis, Act. XXI, 27, ubi captus fuit ab infidelibus Judaeis, contra quos precibus certabat, et Romanorum, ut secum certent, preces sic implorat. Ita S. Chrysostomus.

Multo ergo magis licet invocare, sine ulla Dei injuria, opem Sanctorum in coelis cum Christo regnantium. Si enim Paulus hic sine injuria Dei, id est honoris, invocationis et adorationis Dei petit: O Romani, orate pro me; cur sim Deo injurius, si dicam: S. Petre, ora pro me?

31. OBSEQUII MEI (ministerii eleemosynarum, quas defero Christianis pauperibus in Judaea degentibus) OBLATIO ACCEPTA FIAT IN JERUSALEM SANCTIS. — q.d. Orate pro me, non tantum ad hoc, ut eleemosyna quam perfero, secure ad Hierosolymitanorum manus perveniat; sed etiam ad hoc, ut grata sit illis et hilariter accepta, neve propter me displiceat, aut minus arrideat. Erat enim Paulus Judaeo-Christianis suspectus, quasi hostis judaismi et Gentium patronus.

32. UT REFRIGERER VOBISCUM. — q.d. Ut reficiar et ex tot laboribus recreer videns vestrum profectum in Evangelio, et vos pariter recreemini videntes me, de quo multa inaudistis.