Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Totum caput continet salutationes. Unde colligas humanitatem Pauli, benevolentiam et charitatem maternam erga singulos. Discant hic praecones, imo Christiani omnes, illud: Saluta libenter, resaluta libentius.
Interim secundo, vers. 17, jubet ut caveant eos qui faciunt dissensiones et offendicula.
Tertio, vers. 25, Deo, qui omnes Gentes per Christum vocavit ad Evangelium et salutem, optat et tribuit honorem et gloriam aeternam.
Textus Vulgatae: Romanos 16:1-27
1. Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est in Cenchris: 2. ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. 3. Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu 4. (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae Ecclesiae Gentium); 5. et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo. 6. Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. 7. Salutate Andronicum et Juniam, cognatos et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8. Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 9. Salutate Urbanum, adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. 10. Salutate Apellen probum in Christo. 11. Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum; salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino. 12. Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidem charissimam, quae multum laboravit in Domino. 13. Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. 14. Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt fratres. 15. Salutate Philologum et Juliam, Nereum et sororem ejus, et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt, sanctos. 16. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiae Christi. 17. Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. 18. Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. 19. Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. 20. Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. 21. Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason et Sosipater cognati mei. 22. Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. 23. Salutat vos Caius hospes meus, et universa Ecclesia. Salutat vos Erastus, arcarius civitatis, et Quartus, frater. 24. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. 25. Ei autem qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, 26. (quod nunc patefactum est per Scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei) in cunctis Gentibus cogniti, 27. soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honos et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Versus 1: Commendatio Phoebes
1. COMMENDO VOBIS PHOEBEN SOROREM NOSTRAM, QUAE EST IN MINISTERIO ECCLESIAE, QUAE EST IN CENCHRIS. — Nota: Paulus vocat Phoeben «sororem,» ob cognationem, non carnis, sed fidei et religionis. Sicut enim omnes viri Christiani vocabantur fratres, ita omnes feminae Christianae vocabantur sorores. Male ergo quidam recentiores «sororem» interpretantur uxorem Pauli, cum qua, inquiunt, vivebat jam caelebs. Nam Paulus ipse innuptis se annumerat I Corinth. VII, 8. Phoebe haec, ut hinc patet, Corintho profecta fuit Romam, atque adeo latrix fuit hujus epistolae ad Romanos, ut habent Graeca, Syra et Latina Complut. in fine epistolae.
Nota secundo: Fuit haec Phoebe «in ministerio Ecclesiae,» graece διάκονος, id est, ut explicant S. Chrysostomus et Origenes, diaconissa. Quaenam fuerint olim diaconissae, dicam I Timoth. V, 9.
Nota tertio: Cenchri erat portus et pagus Corinthi. Ita Origenes. Ergo etiam in pagis jam tum Christi fides erat pervulgata et celebris.
2. Ut eam suscipiatis in Domino. — Domini nomine et amore, propter Dominum, vel in Domini gratia et charitate Christiana. Vide cap. 25. Unde subdit Paulus:
DIGNE SANCTIS, — scilicet, uti decet Christianos excipere Christianos, qui quasi sancti recipi debent. Ita S. Chrysostomus.
IPSA QUOQUE ASTITIT MULTIS. — Προστάτις ἐγενήθη, id est assistrix fuit, quod Eustathius et Graeci nonnulli exponunt προστατίς, id est praefecta hospitum fuit. Videtur ergo haec Phoebe fuisse ex illis, de quibus I Timoth. V, 10, dicitur: «Si hospitio recepit, si pedes sanctorum lavit,» etc.
Versus 3: Salutationes ad Priscam, Aquilam, et Sanctos
3. SALUTATE PRISCAM ET AQUILAM, — Judaeos scenopegos, qui nuper Roma a Claudio ejecti, sed jam eo reversi erant, ut hic docet Apostolus. Vide Actor. XVIII, 2.
4. QUI PRO ANIMA MEA SUAS CERVICES SUPPOSUERUNT, — q. d. Qui pro vita mea tuenda suam objecerunt periculo, vel in illa seditione Ephesi per Demetrium excitata, de qua Actor. XIX, 24; vel in Corinthiaca, de qua Actor. XVIII, 12; vel in alia simili.
5. ET DOMESTICAM ECCLESIAM (familiam Christianam) EORUM.
SALUTATE EPAENETUM, QUI EST PRIMITIVUS ASIAE. — Ita Biblia Romana: nam Syrus et Graeca jam habent Achaiae, pro Asiae, q. d. Salutate Epaenetum, qui primus in Asia ad fidem Christi est conversus. Unde Graeca habent, ὅς ἐστι ἀπαρχὴ τῆς Ἀχαΐας, qui est primitiae Achaiae. Ita Chrysostomus et Theodoretus.
7. Andronicum et Juniam, cognatos meos, — gentiles meos, qui scilicet mecum ejusdem sunt gentis, puta sunt Judaei. Sic enim Paulus cap. IX, vers. 8, omnes Judaeos vocat suos «cognatos.»
QUI SUNT NOBILES IN APOSTOLIS. — q. d. Qui inter Apostolos et doctores sunt insignes et illustres. Ita S. Chrysostomus et Theodoretus. Non enim soli illi duodecim vocati a Christo, sed et Paulus, Silas, Barnabas aliique similes apud Ethnicos et infideles evangelizantes, fuerunt et etiam ipsi sunt Apostoli. De personis et sanctis hisce vide Baronium, in Annalibus et in Martyrologio.
QUI ET ANTE ME FUERUNT IN CHRISTO. — In fide Christi, q. d. Qui ante me crediderunt, et Christiani fuerunt.
10. SALUTATE APELLEN PROBUM (graece δόκιμον, probatum) IN CHRISTO, — hoc est christianismo. Vide cap. 37.
11. SALUTATE EOS QUI SUNT EX NARCISSI DOMO, QUI sunt in Domino, — qui sunt in Domini nostri Jesu Christi fide et Ecclesia, q. d. Salutate ex Narcissi domo omnes qui credunt Christo. Unde videntur in eadem domo aliqui fuisse infideles, quos salutari non jubet.
14. HERMAN. — Hic Hermas auctor est libri, qui inscribitur Pastor, eo quod in ipso angelus pastor, protector et custos ipsius Hermae, qui et angelus poenitentiae ipsius dicitur, inducatur duodecim praecepta vitae bene agendae praescribens: qui liber apud veteres magnae fuit auctoritatis.
16. SALUTATE INVICEM IN OSCULO SANCTO, — non Gentili, sed «sancto,» id est Christiano, religioso, honesto, modesto, casto, sincero, fraterno, de quo plura dicam II Corinth. XIII, 12.
Quaeres, cur S. Petrum non salutet hic Paulus? An quia Romae Petrus nunquam fuit, ut ex hoc loco contendunt Novatores? Respondeo: Minime; sed causa est, vel quod ad Petrum peculiares litteras dederit Paulus, vel quod Petrus, utpote Judaeus, ante aliquot annos Roma pulsus a Claudio Imperatore, etiamnum abesset; discurrebat enim ad alias in Italia, Hispania, Africa et Britannia Ecclesias fundandas et juvandas, ut tradit et docet Innocentius I, epist. ad Decentium, et ex eo Baronius, Bellarminus et alii. Nam alioqui Priscilla et Aquila, aliique Judaei, quos hic salutat, Romam redierant, edicto Claudii jam obliterato vel revocato, aut certe illo stante furtim et clanculum irrepentes.
SALUTANT VOS OMNES ECCLESIAE CHRISTI. — Non quod ab eis salutandi Romanos accepisset Paulus mandatum, longe enim aberant; sed quia earum charitatem et affectum noverat, quo Romanos salvere et prospere agere cupiebant; et quia ipse erat caput omnium Ecclesiarum, omnes Ecclesias repraesentans, sicut rex regnum. Sicut ergo regnum per regem loquitur et salutat, ita et Ecclesiae per Paulum; ut quod ipse facit, Ecclesiae censeantur fecisse.
Sic I Corinth, cap. ult., vers. 19, dicit Paulus: «Salutant vos Ecclesiae Asiae.» Sic quoque vulgo et vere amicis et familiaribus scribimus: Salutat te ille vel iste familiaris tuus, et meus, etiamsi nobis nil tale dixerit, quia novimus ejus mentem, qua alium salvere et bene agere desiderat. Haec enim mens est hominum invicem scribentium, hic usus communis, verus et mendacii expers.
17. ROGO UT OBSERVETIS EOS, QUI DISSENSIONES PRAETER (id est contra, ut vertit Erasmus) DOCTRINAM, QUAM VOS DIDICISTIS, FACIUNT. — Sic Galat. I, 8, dicit Apostolus anathema iis qui aliud evangelizant, praeter, id est contra id, quod evangelizatum est.
18. HUJUSCEMODI PER DULCES SERMONES ET BENEDICTIONES (hoc est adulationes, assentationes, inquit Theophylactus) SEDUCUNT CORDA INNOCENTIUM. — Per «dulces sermones,» graece διὰ τῆς χρηστολογίας. Ubi nota: a Graeco χρηστός, id est utilis vel commodus, Gentilibus vocabantur Chresti, homines utiles vel benefici. Unde Lucianus in Philopatro: «Pauci, inquit, chresti, id est frugi, sunt, quemadmodum ubique video.» Contra vero «chrestologi» dicebantur, qui cum bene loquerentur, male tamen agebant; qua de causa Pertinacem Imperatorem Chrestologum esse appellatum, auctor est Julius Capitolinus. Tales chrestologos Apostolus hic vocat haereticos et pseudodoctores, eorumque chrestologiam, id est blandiloquentiam, cavendam esse monet.
19. VESTRA OBEDIENTIA (qua prompte et perfecte Evangelio credidistis) IN OMNEM LOCUM DIVULGATA EST. — q. d. Ergo, o Romani, uti coepistis, ita pergite tueri hanc fidem et obedientiam. Vide dicta cap. I, vers. 8.
VOLO VOS SAPIENTES ESSE IN BONO, ET SIMPLICES IN MALO. — «Sapientes,» id est prudentes et cautos, ne a bono quod accepistis, illorum seductorum dulcibus et blandis persuasionibus excidatis. Ad malum autem «simplices,» id est rudes, quasi nescientes male agere, qui nullam nocendi artem teneatis.
Nota: «Simplex» graece dicitur ἀκέραιος, quod deducitur a κέρας, et α privativo, q. d. Sine cornu, placidus, innocens; vel ἀπὸ τοῦ κεράν, id est miscere, et α privativo, q. d. Immixtus, purus, sincerus, et exinde metaphorice, simplex, qui non novit adulterare, miscere, corrumpere, vitiare. Sic Matth. X, 16, jubet Christus, ut simus ἀκέραιοι ὡς περιστεραί, simplices sicut columbae.
Versus 20: Deus Pacis Conteret Satanam
20. Deus PACIS (amator et auctor) CONTERAT SATANAM (qui magister est omnium dissensionum) SUB PEDIBUS VESTRIS VELOCITER. — q. d. Deus conterat cito dissensiones vestras cum suo principe. Ita S. Chrysostomus et Theodoretus.
Secundo, Origenes: «Deus conterat Satanam,» hoc est, inquit, omnem spiritum qui adversatur credentibus, quique per suos ministros, quasi serpens insidiatur calcaneo vestro et vos ad defectionem a fide sollicitat. Alludit ad Genes. III, 15: «Ipsa (vel, ut directe habent Hebraea, אוה hu, id est ipsum semen, sive proles mulieris, puta Christus) conteret caput tuum.»
Tertio, proprie Satan, id est diabolus, conteri, hoc est dejici, calcari ac vinci hic dicitur, cum ejus populus, scilicet idololatrae et infideles, maxime reges et principes qui Evangelio adversantur, dejiciuntur. Orat ergo hic Paulus, ut populus Christianus his omnibus fiat potentior, ut pro Imperatoribus et principibus idololatris Christiani surrogentur, utque Deus pacis persecutores Ecclesiae convertat, eosque illi subjiciat. Ita Anselmus. Sic inter alios S. Sempronius martyr productus ad Martis simulacrum, jussusque illud adorare, dixit: «Conterat te Dominus Jesus Christus Filius Dei vivi,» ac mox simulacrum ipsum sensim liquefactum defluxit: ut habent acta S. Nemesii martyris.
Hic sensus accommodus et illustris est: primus tamen sensus quem dedi, magis respondet praecedentibus, puta versui 17 et seq.
Sic insuper, inquit S. Chrysostomus, hom. 10 in epist. II ad Timoth. in morali: «Si in gratia Dei sis, terribilis eris non tantum hominibus, sed et daemonibus. Tales fuere Apostoli, qui, calcatis divitiis, Domini sui imperio sunt potiti. Ille, aiebant, morbo liberetur, ille daemonibus: illum liga, hunc solve. In terris fiebant ista, sed e coelis proficiscebantur.» Et rationem subdit dicens: «Hic enim honor redundat in Dominum. Quo enim potentior est famulus, eo majori admirationi est dominus.» Addit deinde Chrysostomus, nos omni vi et violentia nobis et concupiscentiis illata, ad hanc gratiam assequendam conniti debere.
Versus 22: Tertius, Scriba Epistolae
22. SALUTO VOS EGO TERTIUS, QUI SCRIPSI EPISTOLAM, IN DOMINO. — Hoc est, propter Dominum, aut potius, q. d. Salutem, quae a Christo Domino est et proficiscitur, vobis precor.
Nota: Pro «Tertius,» aliqui legunt «Terentius,» sed perperam. «Tertius» ergo hic nomen est proprium scribae, qui dictante Paulo epistolam scripsit. Estque haec ejus sententia Scriptura sacra, uti reliqua epistola, quia illam ipsam vel Paulo, ut videtur, vel Spiritu Sancto dictante scripsit Tertius. Hunc factum esse Episcopum Iconii Diodorus Tarsensis hic, et Dorotheus in Synopsi testantur, ubi et martyrio coronatus est 21 junii, ut habent Martyrologia. De hoc Tertio ita ex Diodoro Tarsensi scribit Sixtus Senensis lib. II, in Tertio: «Tertius, inquit, Iconii Episcopus, Pauli discipulus et amanuensis, scripsit dictante Apostolo eam, quae est ad Romanos epistolam; in cujus fine salutationem quoque suam apponens ait: Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam hanc, in Domino. Is cum esset parum sermone peritus, nec satis in scribendo exercitatus, epistolam, quae propter multitudinem ac sublimitatem quaestionum, caeteris Pauli epistolis obscurior est, longe reddidit obscurissimam, dum sensus et cogitationes Pauli elocutionibus interdum confusis et inabsolutis sententiis, ac transposita nonnunquam ordinis serie conatus est explicare. Diodorus Tarsensis Episcopus, in Expositione epistolae ad Romanos, hujus rei testis est. Theodolus, Coelesyriae presbyter, in Expositione epistolae ad Romanos, pro Tertio, Terentium legit.»
Versus 23: Caius Hospes et Erastus Arcarius
23. SALUTAT VOS CAIUS, HOSPES MEUS. — Ad hunc Caium scripsit S. Joannes tertiam suam epistolam Catholicam, in qua eum ab hospitalitate et misericordia in pauperes dilaudat.
ET UNIVERSA ECCLESIA, — scilicet quae est Corinthi, unde hanc epistolam scripsit Paulus. Videtur ergo ex hoc loco, Caii domus fuisse ecclesia, sive locus ad quem ad synaxes congregabantur Christiani, qui erant Corinthi. Unde Ambrosius, Syrus et Graeca legunt, τῆς Ἐκκλησίας ὅλης, q. d. Caius est hospes non tantum meus, sed etiam universae Ecclesiae Corinthiacae.
ERASTUS, ARCARIUS, (graece οἰκονόμος, id est quaestor) civitatis, — Corinthi, ut dixi, cui nimirum commissa erat cura publici aerarii.
24. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. AMEN. — Nota: Apostolus passim epistolis suis et praemittit et subjungit apprecationem gratiae, ut doceat nil ita Christiano in votis esse debere, ac Dei gratiam gratiaeque augmentum, qua scilicet non hominibus, sed Deo grati simus, ac placeamus: sic enim ad omnia virtutum opera validi ac potentes efficimur, degimusque in perpetua pace ac laetitia. Sicut enim famulus qui regi servit, apud quem gratiosus est, nihil tristitiae sentit, quidquid inimicitiae vel adversitatis aliunde occurrat; ita nos nihil maerori sentiemus, sive amici aliique nos deserant et infestent, sive pericula et tribulationes ingruant, si in Dei gratia simus, si Deus nos gratia sua roboret et confirmet.
Versus 25: Doxologia Soli Sapienti Deo
25. Et QUI POTENS EST VOS CONFIRMARE JUXTA Evangelium meum (supple, sit honor et gloria, ut patebit vers. ult. in fine) ET PRAEDICATIONEM JESU CHRISTI (de Jesu Christo Salvatore) SECUNDUM REVELATIONEM MYSTERII, — q. d. Praedicatio Evangelii Christi non est praedicatio veritatis et rei humano lumine cognitae, sed est praedicatio rei cognitae per revelationem divinam: nimirum est praedicatio magni illius mysterii, quod tota hac epistola tractatum est, scilicet omnes omnino homines, etiam Gentiles et paganos, justificari ex fide Christi, idque gratis et sine ullis cujuspiam meritis.
Temporibus AETERNIS. — Nota, nec mundum, nec tempus esse ab aeterno, uti voluit Plato. Dicuntur ergo tempora aeterna, non secundum rem, sed secundum imaginationem, quae scilicet fingimus ante mundum aeternitati coextitisse. Ita Anselmus, q. d. Paulus: Non est recens inventum Evangelii; sed ab aeterno semper fuit ipsum Evangelium in secreto divinitatis consilio, menteque divina tacitum et occultum, et nunquam hactenus in mundo propalatum aut praedicatum. Unde subdit:
26. QUOD (scilicet mysterium jam dictum: Graecum enim φανερωθέντος referri debet ad μυστήριον) NUNC PATEFACTUM EST (declaratum et demonstratum est) per scripturas Prophetarum (qui Christum, Christique Evangelium praedixerunt), SECUNDUM PRAECEPTUM AETERNI DEI, AD OBEDITIONEM FIDEI, — ut nimirum omnes Gentes Evangelium fidemque Christi audiant, illique credant et obediant.
IN CUNCTIS (quibusvis sine discrimine) GENTIBUS COGNITI, — scilicet mysterii: eo enim τὸ cogniti referri patet ex Graeco et ex parenthesi Romana, quae omnia a τῷ quod nunc patefactum est, usque duobus semicirculis includit. Graecizat ergo hic noster Interpres; cum alioqui clare, uti coeperat, dicere debuisset: «Mysterii, quod nunc patefactum est et in cunctis Gentibus cognitum;» vel, ut Graece est, γνωρισθέντος, id est notificatum et manifestatum est.
27. SOLI SAPIENTI DEO PER JESUM CHRISTUM. — Haec refert ad «ei qui potens est,» vers. 25, q. d. Soli sapienti et potenti Deo per Christum et Christianam religionem omnis sit honor et gloria sempiterna.
Nota: Gloria sit «soli,» non Patri, ut Ariani; sed «Deo,» id est SS. Trinitati, cui per Christum hominem omnis honor defertur. Ita S. Augustinus, lib. III Contra Maxim., cap. XIII. Nam Christus Deus et homo cum sit, ut Deus honorem recipit cum Patre et Spiritu Sancto; ut homo vero illum defert. Detulit autem, cum praedicavit in mundo SS. Trinitatem, et jussit baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti omnes gentes.
Nota secundo: Vox «sapienti» innuit, per nullam hominum sapientiam hominem potuisse viam salutis agnoscere: quia solus Deus a seipso, et per essentiam sapiens est, qui eam per fidem nobis manifestavit. Hinc solus sapiens dicitur: respicit enim Paulus ad mysterium, de quo dixit vers. 25. Ita Anselmus. Vide Baruch, cap. III, vers. 32 et 37.
CUI HONOR ET GLORIA IN SAECULA SAECULORUM. AMEN. — Τὸ cui hebraismo redundat. Ita S. Augustinus. Hebraei enim repetunt relativum cum antecedente. Unde Graeca et Syrus non habent τὸ cui. Sic ergo haec omnia ordinanda sunt: Ei qui potens est vos confirmare, videlicet soli sapienti Deo, sit honor et gloria. Amen.
Vide S. Chrysostomum hic in morali, hom. ult., pulchre et pathetice ostendentem quantum S. Paulus suo zelo, labore et fervore honoraverit et glorificaverit Deum.
O Rex saeculorum, o revelator mysterii temporibus aeternis taciti, o aeterne Deus, immortalis et invisibilis, o qui habitas in celsis montibus AETERNITATIS! qui ex alto despicis arcta vitae nostrae, omniumque temporum sub te labentium spatia; tibi honor, tibi gloria in saecula saeculorum! Tu nobis beatae AETERNITATIS aditum, devicta morte, reserasti: fac nos semper ejus memores ita sobrie, juste et pie vivere, ut ejus participes efficiamur; da nobis ita sancte et heroice hoc vitae momentum transigere, ut in saecula saeculorum te frui, te laudare, te cum omnibus Angelis et Sanctis celebrare mereamur, o vera charitas, o chara AETERNITAS! Deus meus et omnia. Amen.