Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Paulus Corinthum, ut in urbe tam frequenti et celebri disseminaret Evangelium, in eaque annum et sex menses evangelizavit, ac multos ad Christum convertit, confirmante eum Domino, qui ei per visionem Corinthi apparens: «Noli,» inquit, «timere, sed loquere, et ne taceas, propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate,» Actor. xviii, 9. Hac Pauli praedicatione Corinthii Christiani mire profecerunt, adeo ut eorum sapientiam, prophetiam, aliasque eis a Deo datas gratias cap. i, 5; xiv, 26, et alibi celebret ipse Paulus.
Achaia sive Peloponnesus, quae nunc vulgo Morea dicitur, olim celebres habuit urbes; harum metropolis et nobile emporium erat Corinthus, inquit Chrysostomus, duobus inclyta portubus, quorum Lechaeum Ionio, Schoenus Aegeo imminet mari. Unde a duplici hoc mari Poetae «Corinthum bimarem» vocarunt, ut Ovidius, lib. IV Fastor.: Adriacumque patens late, bimaremque Corinthum.
Fertur autem Corinthus primo a Sisypho latrone, Aeoli filio, condita fuisse, et Corcyra nominata, auctore Strabone, lib. VIII Geogr., postea Ephyre: deinde eversa, et instaurata a Corintho Marathonis, seu Pelopis (ut Suidae placet), sive (ut alii malunt) Orestis filio, Corinthus appellata. Hanc urbem Cicero, pro lege Manilia, Graeciae totius lumen appellat. Eo enim potentiae propter situs opportunitatem pervenit, ut vix Romanae urbi concederet.
Abundabat ergo Corinthus opibus, mercibus et metallis, ac praesertim aere, fuitque aes Corinthiacum celeberrimum et laudatissimum; adeo ut Plinius, lib. IV, cap. ii, tradat illud auro et argento aequiparari. Ex hac opulentia manavit Corinthiorum fastus, ingluvies, luxus, libido, magnificentia, ut ea abierit in proverbium: «Non cuivis homini contingit adire Corinthum.» Ubi Demosthenes mulierculae, pro horario usu corporis, deposcenti octona auri talenta, respondit: «Ego tanti poenitere non emo.» Hac de causa harum eorum vitia subinde, ac praesertim cap. vi, invehitur Apostolus.
Rursum secundo, Corinthi erat Oratorum et Philosophorum frequentia; inter quos fuit Periander, unus e septem Graeciae sapientibus. Adiit ergo Paulus Corinthum, ut in urbe tam frequenti et celebri disseminaret Evangelium.
Hinc tertio, inter Corinthios orta est superbia, ambitio, et contentiones, praesertim postquam Apollo, vir eloquens et potens in Scripturis, supervenit Corinthum, Act. xviii, 27; tunc enim nonnulli hunc Apollo praetulerunt Paulo, quasi in sermone minus eleganti et eloquenti; indeque orta sunt schismata, uno jactante et dicente: «Ego sum Pauli;» altero: «Ego sum Apollo,» etc. Paulus ergo hanc ad eos scribit epistolam, in qua statim per quatuor prima capita eos ab humanae sapientiae et eloquentiae fastu, atque inani magistrorum suorum Pauli vel Apollo venditatione, ad humilitatem crucis, ad Christi fidem et doctrinam abducit.
Quarto, scripserant Corinthii ad Paulum varia dubia proponentes, ut patet cap. vii, vers. 1, quae ipse hac epistola resolvit: unde postquam primis quatuor capitibus, eorum schismata et vanae sapientiae ambitionem retudisset; deinde, cap. v, jussisset excommunicari et vitari incestuosum, ac cap. vi, litigia eorum coram judice infideli, atque fornicationem insectatus fuisset; cap. vii, primum eorum dubium de matrimonio et virginitate enodat, docetque quae sint jura matrimonii Christiani, eique opponit et anteponit consilium Evangelicum virginitatis et caelibatus. Mox cap. viii et x, dubium secundum eorum de idolothytorum esu aggreditur, asseritque illum in se licitum esse, sed cavendum, ubi est scandalum infirmorum. Deinde cap. ix, ut ostendat, quam idolothytorum scandala sint cavenda, asseverat se ob aedificationem proximorum, abstinuisse stipendio sustentationis, sibi evangelizanti debito, ac labore manuum victum sibi comparasse. Inde cap. xi, tertium Corinthiorum dubium, de mulierum velatione, et quartum de coena Eucharistica ejusque agape resolvit. Mox cap. xii, disputat de gratiis gratis datis, easque varie variis a Spiritu Sancto distribui docet. Cap. xiii, demonstrat inter Dei dona et gratias excellere charitatem. Cap. xiv, quinto Corinthiorum dubio, An donum linguarum praestet prophetiae? negative respondet. Cap. xv, sextum dubium eorum resolvit, probando multis resurrectionem, ejusque dotes, modum et ordinem docendo. Cap. xvi, jubet fieri collectam eleemosynarum pro pauperibus Hierosolymitanis; ac denique salutationibus claudit epistolam.
Nota quinto: Scripta est tam haec prima, quam secunda ad Corinthios, ante epistolam ad Romanos; nam, ut notat Chrysostomus, Apostolus, I Corinth. xvi, 2, Corinthios ad collectam, qua sublevent famem pauperum Hierosolymitanorum, adhortatur, quam Rom. xv, 25 et 26, jam factam esse docet. Rursum scriptam esse hanc epistolam Philippis, et missam per Timotheum habent Graeca, Syra et Regia Latina, in fine epistolae; sed videtur potius ex cap. xvi, vers. 8 et aliis Ephesi scripta (Actor. xix, 1) anno Christi 57. Ita Baronius, Oecumenius et alii.