Cornelius a Lapide

I Corinthios I


Index


Synopsis Capitis

Agit gratias Deo, pro gratia Corinthiis data, spondetque quod Deus in ea illos confirmabit. Deinde, vers. 10, insectatur eorum schisma, quo hic dicebat: «Ego sum Pauli»; ille: «Ego sum Apollo»; cum omnes sint Christi.

Tertio, vers. 17, radicem schismatis succidit, dum docet non debere Corinthios spectare eloquentiam Apollo, vel alterius praedicatoris; sed rem praedicatam, scilicet crucem, quae licet Judaeis sit scandalum, Gentibus stultitia, fidelibus tamen est Dei virtus et sapientia.

Hinc quarto, vers. 26, consequenter docet Deum non vocasse ad praedicationem et fidem crucis et salutis sapientes, potentes et nobiles mundi, sed stultos, infirmos et ignobiles Apostolos, aliosque primos fideles, idque ne quis in se, sed tantum in Deo glorietur.


Textus Vulgatae: I Corinthios 1:1-31

1. Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, 2. Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro. 3. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 4. Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu: 5. quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia: 6. sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis; 7. ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, 8. qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. 9. Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi Domini nostri. 10. Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. 11. Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab iis qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos. 12. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi. 13. Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? 14. Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: 15. ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 16. Baptizavi autem et Stephanae domum: caeterum nescio si quem alium baptizaverim. 17. Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. 18. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Scriptum est enim: 19. Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. 20. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? 21. Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. 22. Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: 23. nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; 24. ipsis autem vocatis Judaeis, atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: 25. quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. 26. Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: 27. sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; 28. et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: 29. ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. 30. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: 31. ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.


Versus 1: Sosthenes Frater

1. SOSTHENES. — Erat hic princeps synagogae Corinthi, conversus ad Christum a Paulo, pro fide coram Gallione proconsule acriter verberatus, Actor. xviii, vers. 17, ac post mortem relatus inter Sanctos, 28 novembris.


Versus 2: Ecclesiae Dei Quae Est Corinthi

2. ECCLESIAE DEI, QUAE EST CORINTHI, SANCTIFICATIS IN CHRISTO JESU, VOCATIS SANCTIS (supple, scribit, et salutem dicit Paulus, precando): GRATIA VOBIS ET PAX A DEO. — Pro «vocatis sanctis», Syrus vertit, «vocatis et sanctis». Graece enim semper non est participium λεγόμενος, aut κεκλημένος, id est vocatus, dictus, appellatus; sed κλητοῖς, nomen, quasi dicat: Vocatitius sanctitatis, vel vocatione sanctus, vocatus ad sanctimoniam.

Nota primo hoc beneficium vocationis Paulum toto hoc capite et passim alibi admirari. Secundo, illud et omnia caetera humiliter ac pie divinae benevolentiae et potestati adscribere. De humilitate locum hic habet insignem Chrysostomus, in morali homil. primae.

Tertio, hinc patet contra Pelagium, non nostris meritis, sed mera Dei gratia nos vocatos esse ad fidem et gratiam Christi. Ita Chrysostomus et passim Augustinus. Rursum, hinc omnes Christiani olim dicti sunt Sancti, non actu, sed vocatione, professione, debito.

Quarto, hos Sanctos dicit «in Christo,» id est per Christi merita, sanctificatos, scilicet in baptismo et deinceps.

Quinto, τὸ Ecclesia et τὸ vocatis sanctis idem sunt. Est enim appositio sive explicatio Ecclesiae; ut si quaeras, quid sit Ecclesia? respondebo hinc ex S. Paulo: Sunt vocati Sancti; sive est congregatio et coetus fidelium, qui vocati sunt ad sanctitatem.

Unde sexto, hinc patet Ecclesiam esse visibilem. Scribit enim Paulus haec non ideae abstractae, sed Ecclesiae, quae est Corinthi, quae ejus litteras legere et videre poterat, ut patet.

Septimo, ex hoc loco liquet eamdem ubique esse Ecclesiam, cujus pars erat Ecclesia Corinthiorum. Unde ait: «Cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro,» id est, omnibus Christianis ubicumque consistant; sive mecum hoc in loco nostro, sive in alio quolibet suo loco. «Ipsorum» ergo, scilicet Corinthiorum, «et nostro,» scilicet meo et Sosthenis. Addit hoc, ne quis putaret cum dixit, «Domini nostri Jesu Christi,» dicere voluisse Christum dominum esse solius Pauli et Sosthenis. Ita Chrysostomus: «Eoque,» ait, «tacite innuit Paulus, Corinthios semotis contentionibus debere esse concordes, quasi membra ejusdem Ecclesiae et capitis Christi.» Deinde innuit se scribere hanc epistolam proprie quidem ad Corinthios, sed tamen cupere esse circularem ad omnes Christianos, uti circulares erant epistolae aliorum Apostolorum et Episcoporum primis illis saeculis. Nam quod Cajetanus nostro interpretatur, q. d. Nostra jurisdictio se extendit Corinthum, et ad Corinthios, ut urbs et locus Corinthi sit et ipsorum et noster, coactum est. Denique cur dicatur Ecclesia, vel evocatio, vel coetus vocatorum ad fidem, quae olim synagoga, id est congregatio, dicebatur, et quid sit, qualis, quae ejus notae, vide Bellarminum, De Ecclesia, lib. I, cap. I, II et seq., solide et docte edisserentem.


Versus 4: Gratias Ago Deo Pro Gratia Vobis Data

4. GRATIAS AGO DEO MEO SEMPER PRO VOBIS IN GRATIA DEI, QUAE DATA EST VOBIS IN CHRISTO JESU. — «In gratia,» Syrus על טבותא al tabuta, graece ἐπὶ τῇ χάριτι, id est, propter gratiam Dei, «quae data est vobis in Christo,» id est, per Christum. Vide Can. 25. «Origo,» inquit S. Bernardus, «Gratiarum, serm. 13 in Cantica, omnium fontium et fluviorum mare est: virtutum autem et scientiarum origo est Dominus Jesus Christus: continentia carnis, cordis industria, voluntatis rectitudo ex illo fonte manant; remittatur (per gratiarum actionem) ad suum principium coeleste profluvium, quo ulterius terrae refundatur: Gloriam meam alteri non dabo,» inquit Deus, Isaiae xlviii, 11.


Versus 5: Divites Facti in Omni Verbo et Scientia

5. QUOD IN OMNIBUS DIVITES FACTI ESTIS IN ILLO (per illum Christum) IN OMNI VERBO (praedicationis Evangelii) ET OMNI SCIENTIA, — id est, spiritali ejus intelligentia, q. d. Gratias ago Deo, quod vobis copiosam per me et Apollo exhibuerat praedicationem et doctrinam Evangelii, ejusque sensum et intelligentiam.


Versus 6: Testimonium Christi Confirmatum

6. SICUT TESTIMONIUM CHRISTI CONFIRMATUM EST IN VOBIS, — id est, quibus, ceu testimoniis duobus Christiana fides fundata et firmata est in vobis. Nam Graeci Graecum καθώς, id est sicut, per enallagen interpretantur, δι' ὧν, per quae, scilicet verbum et scientiam. Alii sic explicant «sicut testimonium,» etc. q. d. Quibus rebus, scilicet, praedicatione Evangelii ejusque scientia, quasi certo testimonio cognoscitur vos esse fideles et discipulos Christi.


Versus 7: Exspectantibus Revelationem Domini

7. EXSPECTANTIBUS REVELATIONEM DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI, — in secundo illius adventu, quando omnium gratiarum copiam et consummationem in gloria coelesti a Christo accipietis.


Versus 8: Confirmabit Vos Usque in Finem Sine Crimine

8. QUI ET CONFIRMABIT VOS (quantum est ex parte sua, id est gratiam dabit, quae vos confirmare possit et actu confirmabit, si eam recipere, ea uti, et vos confirmare in Christi fide et charitate velitis, de quo rursum vers. 9: «confirmabit,» inquam, ad hoc, ut sitis et persistatis) USQUE IN FINEM (vitae) SINE CRIMINE, — graece ἀνεγκλήτους, id est inculpati, quos nemo culpare aut criminari possit, quasi crimen aliquod contra fidem et charitatem Christi commiseritis; sine crimine enim referri ad confirmabit, patet ex Graeco βεβαιώσει ἀνεγκλήτους, id est confirmabit inculpatos, sive incriminales, ut scilicet tales sint et perseverent. Loquitur Apostolus toti Ecclesiae, in qua plerique erant sancti et inculpati, etiamsi pauci aliqui schismata sererent, quos mox versu sequenti redarguit et culpat.

IN DIE ADVENTUS DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. — Est ellipsis, frequens Apostolo; supplendum enim est, ut sitis et appareatis sine crimine illo die adventus et judicii Christi: nisi malis ἐν ἡμέρᾳ poni pro εἰς ἡμέραν, in die pro in diem (saepe enim ἐν et εἰς confundit Apostolus), ut explicet τὸ in finem per τὸ in die adventus Christi: hic enim ultimus noster et rerum omnium erit finis.


Versus 9: Fidelis Deus, in Societatem Filii Vocati

9. FIDELIS DEUS, PER QUEM VOCATI ESTIS IN SOCIETATEM FILII EJUS JESU CHRISTI. — Nota: «Fidelis» S. Paulo idem est quod constans, verax, ut ostendam I Timoth. i, 15, non quasi, ut vult Calvinus, solum efficaciter a se vocatos eosque omnes Deus salvet, et quemque illorum se salvum fore firma fide credere jubeat et efficiat. Ut quid enim mox vers. sequenti de Corinthiorum salute sollicitus schismata eorum incusat? An non crediderant Corinthii? et tamen in schismata lapsi periculum damnationis incurrerant, ideoque illud ab eis avertere satagit Paulus. Possunt ergo fideles in peccata labi et damnari.

Dicitur itaque Deus «fidelis,» quia non sine causa suum vobis, o Corinthii, subtrahet auxilium, quod dare coepit, et deinceps se daturum promisit, ut persistatis et confirmemini in fide et societate Jesu; nec vos deseret, nisi prius a vobis deseratur, ut docet Concilium Tridentinum (ex S. Augustino), sess. VI, cap. xi et xiii, ubi tria docet eadem quae hic Apostolus:

Primo, justificatis omnibus Deum gratiam Christi dare, qua in justitia perseverare possunt, si velint. Secundo, eos sua voluntate posse ab ea excidere. Tertio, neminem scire an sit perseveraturus, an sit de numero electorum, nisi specialem hac de re a Deo revelationem habeat.

Nota secundo: «Societatem filii» hic vocat Paulus communionem fidei, gratiae et gloriae Christi, quae habetur in Ecclesia Christi; sive ipsum christianismum, in quo habemus societatem filiationis, hereditatis, Sacramentorum et omnium bonorum Christi, q. d. Vocati estis, ut sitis filii Dei, socii, membra, fratres et cohaeredes Christi. Ita Anselmus, Ambrosius, Theophylactus, Chrysostomus, quem vide. Sic S. Joannes ait epist. I, cap. i, 3: «Ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.»

Ubi adverte: Licet, ut ait Apostolus, omnes fideles Christiani sint de societate Christi, tamen alii aliis magis sunt de hac societate; scilicet, qui magis Christi vitam et gratiam participant, et qui non tantum praecepta, sed et consilia Christi sequuntur: sicut de societate Christi magis erant Apostoli, quam alii Christiani.

Insulse cavillantur haeretici: Paulus omnes Christianos dicit esse vocatos in societatem Filii Dei: ergo perperam Jesuitae sibi solis arrogant nomen Societatis Jesu. Pari enim modo inferrent: Omnes Christiani colunt SS. Trinitatem, B. Virginem, angelos: ergo perperam Ecclesia instituit Ordines et Sodalitates nomine SS. Trinitatis, B. Virginis, angelorum, etc. Hae enim Sodalitates alios non excludent ab horum cultu, sed nomen aliis commune sibi appropriant, ut eo excitentur ad majorem et singularem pietatem erga SS. Trinitatem, B. Virginem, angelos, utque alios quoque ad eumdem excitent.

Sciant vero Jesuitas hoc nomen sibi non desisse, sed Summos Pontifices Romanos ipsumque fundatorem S. Ignatium, qui ex humilitate et gloriae vitandae causa, suos non voluit vocari Ignatianos, sed Societatis Jesu, idque ex visione quadam, qua agens de Societate fundata, vidit Jesum crucem bajulantem, sibique dicentem: «Ego vobis Romae propitius ero»: quando divinitus ita illustratus fuit, ut non dubitaret hanc esse Dei voluntatem, hoc nomen Jesu Societati huic dandum esse. Audiant Ribadeneiram, lib. II Vita S. Ignatii, cap. xi: «Societatem Jesu appellari voluit, ut qui huc vocati fuerint, non se in Ignatii Ordinem aliquem ascriptos, sed in Societatem Filii Dei Jesu Christi Domini nostri vocatos agnoscant: sub illo summo Imperatore mereant; ejus signa sequantur, crucem suam cupide tollant, et in auctorem fidei et consummatorem Jesum aspiciant, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta. Et ne defatigentur animis deficientes, certum illis atque persuasum sit ducem suum sibi praesto esse: illum non Ignatio solum et sociis, ut videmus hactenus fuisse, sed sibi quoque futurum semper propitium sperent.» Et Pius V Pontif., in Bulla Societ., pag. 74: «Qui, sicut nomen Sociorum Jesu assumpserunt, ita opere, doctrina et exemplis D. N. Jesum Christum imitari, et ejus vestigia sequi nituntur.» Sicut ergo S. Paulus Timotheum, epist. II, cap. ii, vers. 3, hortatur ut laboret ac certet, «sicut bonus miles Christi Jesu»: ita «Societas Jesu» suo nomine monetur et excitatur ut pro gloria Dei et salute animarum laboret, «quasi militia, seu legio, seu cohors militum sacrata sub duce Jesu.» Plura vide apud Julium Nigrenium de hoc titulo, et apud Jacobum Gretserum, Franciscum Montanum et alios, qui apologias pro Societate hac scripserunt.


Versus 10: Obsecro Vos, Ut Idipsum Dicatis Omnes

10. OBSECRO VOS, FRATRES, PER NOMEN DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI (in cujus unam eamdemque societatem, familiam, domum et Ecclesiam vocati sumus omnes, quicumque fideles et Christiani sumus), UT IDIPSUM DICATIS OMNES — scilicet, quasi fratres germani, verbis et voce, consentiatis, dicatisque omnes simul: «Ego sum Christi»; non autem hic dicat: «Ego sum Pauli»; ille: «Ego sum Apollo.» Rursum non tantum voce, sed et mente consentiatis; alioqui enim ficta et simulata foret verbalis vestra oris confessio. Unde subdit quasi radicem concordiae dicens:

SITIS PERFECTI IN EODEM SENSU ET IN EADEM SENTENTIA. — Legunt aliqui in Graeco γνώσει, id est scientia, itaque legunt Latina Plantiniana; sed corrigendum est γνώμῃ, id est sententia, itaque legunt Latina Romana. Pro «perfecti,» graece est κατηρτισμένοι, id est, ut Theophylactus, «Sitis coagmentati,» sive «perfecte compacti in eodem sensu et in eadem sententia,» ut idem sentiatis, et inter vos consentiatis in Christo, ut vobis invicem apte cohaereatis in una mente et sensu in Christo; καταρτίζειν enim significat ita apte et congruenter aliquid componere et coagmentare, ut partes inter se et cum toto congruant; atque quia tunc res perfecta atque absoluta est, cum concinne et congruenter hoc modo composita est, hinc hoc verbum significat quoque perficere, ut Psalm. viii, 3: «Ex ore infantium et lactentium perfecisti (graece κατηρτίσω) laudem.» II ad Corinth. cap. ult., vers. 11: «De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote,» id est, inter vos mutuo et cum capite vestro congruite. Hoc enim significat Graecum καταρτίζεσθε. Psal. xxxix, 7: «Aures autem perfecisti mihi,» graece κατηρτίσω μοι.


Versus 11: Significatum Est ab Iis Qui Sunt Chloes

11. SIGNIFICATUM EST ENIM MIHI AB IIS QUI SUNT CHLOES. — Putant aliqui τὸ Chloes esse nomen loci: sed hic locus alibi nusquam legitur; nec Graeca satis patiuntur Chloes esse locum. Unde verius Chrysostomus et Syrus putant hoc esse nomen familiae vel feminae, q. d. Ex familia Chloes audio. Simili graecismo dicitur Roman. xvi, vers. 10: «Salutate eos qui sunt ex Aristoboli, Narcissi,» scilicet domo et familia.


Versus 12: Ego Sum Pauli, Ego Apollo, Ego Cephae

12. QUOD UNUSQUISQUE VESTRUM (hoc est quilibet ex iis, qui inter vos contendunt, et schismatis partem aliquam fovent; erant enim inter Corinthios multi alii cordati et pacifici, a schismate et consequenter a verbis sequentibus alieni) DICIT (vicissim, alternative, vel respective: non enim quisque dicebat): EGO QUIDEM SUM PAULI, EGO APOLLO, EGO VERO CEPHAE, — sed vicissim, cum diceret unus: «Ego sum Pauli»; alter dicebat: «Ego Apollo»; alter: «Ego vero Cephae.» In voce ergo unusquisque, est acceptatio distributiva et disjunctiva familiaris Hebraeis; quisque enim ambitiose et contentiose dicebat: «Ego sum Pauli»; vel: «Ego Apollo, Ego vero Cephae.» Ego sum Pauli, scilicet discipulus, catechumenus; Ego Cephae, scilicet a B. Petro Pontifice edoctus, vel baptizatus, Antiochiae, Romae, aut alibi. Nam hucusque Petrus Corinthi non fuerat, ut colligitur cap. iv, 15. Unde Baronius vult haec verba esse eorum, qui declinabant schismata, quae proprie ob Paulum et Apollo exorta erant, ut patet cap. iii, 4; utque ea vitarent, aliis suos magistros jactantibus, ipsi dictitabant se nec Pauli, nec Apollo, sed Petri, Praesidis Ecclesiae, esse discipulos; quasi dicerent: Hic dicit et jactat se esse Pauli discipulum, ille Apollo; ego vero dico me esse Cephae, id est, me esse discipulum Petri, qui caput est Ecclesiae et vicarius Christi: illi enim adhaereo, illo glorior; ille per Paulum vel Apollo, aliumve me convertit et baptizavit. Unde alius altius assurgens dicebat: «Ego sum Christi»; qui scilicet est ipse summus Princeps Apostolorum et Ecclesiae, cujus vicarius est Petrus, cujus ministri sunt Paulus et Apollo.

Notandum est enim quod addit: «Ego autem Christi,» non male, sed recte loquentium esse, si absit contentio, et contemptus Apostolorum et vicariorum Christi, uti jam Anabaptistae contemnunt Praelatos; omnes enim decebat dicere: Nos sumus Christi, puta Christiani. Taxat ergo Corinthios, ex quibus non omnes, ut par erat, sed aliqui tantum Christianos se esse dicerent, alii vero aut Pauli, aut Apollo, aut Cephae sese discipulos nuncuparent. Ita Ambrosius, Theophylactus, D. Thomas. Occasio schismatis videtur fuisse, quod Apollo, qui eloquens, acer et potens erat in Scripturis, Corinthi tum docebat, Actor. xviii, 27, ita ut ejus respectu nonnullis Paulus visus sit frigidior et jejunior, utpote qui studio sermonis Summo Pontifice, in una Ecclesia; sed etiam in eo, quod non in statu laico vel ecclesiastico, sed in Religione simul omnes versantur. Religiones enim in Ecclesia unam quasi legionem eamque fortissimam constituunt. Sicut ergo unius corporis membra inter se unita sunt, et sicut unius legionis milites magis inter se, quam cum alia legione uniti sunt; ita prorsus Religiosi qui ad apicem perfectionis contendunt et arctiori nexu religionis et voti Deo devincti sunt, arctius quoque sibi invicem astringuntur.

Si quis ergo est inter eos, qui alteri Ordini detrahit, invidet, impedit, hujus vana est religio; hic non Religiosus, imo non Christianus, sed profanus est; nec spiritu Dei, sed daemonis agitur.

Verus enim Religiosus cum S. Bernardo in Apolog. dicet: «Unum Ordinem opere teneo, ceteros charitate.» Franciscanus sum Ordine, sed charitate Dominicanus. Augustinianus, Benedictus, etc., omni Christiani, non Pauliani, vel Apolliniani. Ita itaque omnium Ordinum et Religionum Religiosus sum, unius opere, reliquorum charitate; quare omnium Ordinum bonis laetor, omnium prospero successu gaudeo, nulli invideo; omnes enim mei sunt, et ego omnium. «Numquid divisus est Christus» in diversis Religiosorum Ordinibus? Absit. Idem enim Christus omnium Religionum est institutor, auctor et rector, idque ad majorem earum inter se unionem. Quod ergo causa esse debet majoris unionis, non sit causa turpissimae, Deoque exosae divisionis; ne audiamus illud: «Cur sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis?» et illud: «An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?» Si Deo placuit Ordines alios aliis addere, novos veteribus in subsidium submittere, novam eis gratiam et spiritum dare, quis Deum carpat? Quis novis invideat? Quis Ecclesiam talibus operariis defraudet. Esto palmam ferant: gaudebo Deum per eos honorari animasque plures salvari, itaque laborum eorum particeps fiam; non enim meam, sed Dei gloriam quaero.

Hinc Hieronymus, ad Titum I, putat Episcopum presbyteris jurisdictione esse praelatum, ut schismata haec tollerentur, cum antea, ait, communi presbyterorum consilio Ecclesiae gubernarentur: quae verba Hieronymi ad Titum elucidanda sunt.


Versus 13: Numquid in Nomine Pauli Baptizati Estis?

13. NUMQUID IN NOMINE PAULI BAPTIZATI ESTIS? — q. d. Unus est Christus, in cujus nomine aeque pro nobis omnes baptizati estis: ergo frustra de praecellentia ministris baptismi contenditis.

Hinc Theologi docent baptismum et Sacramenta non valere, nec operari ex opere operantis, vel ministri; sed ex opere operato.

Ubi nota: Baptizari «in nomine Christi» idem est quod in invocatione, professione, virtute, merito et baptismo Christi baptizari, ac consequenter in nomen Christi transcribi, ut a Christo dicamur Christiani, non Pauliani, vel Apolliniani. Ita Graeci. Vide de potestate excellentiae, quam habet Christus in baptismo et aliis Sacramentis, S. Thomam.

Secundo, hinc S. Thomas et alii, adeoque Graecorum historia docet Graecos accepisse hanc suam baptismi formam, ut non dicant: Ego te baptizo; sed: «Baptizetur servus Christi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti»; ne quis dicat: Ego sum Pauli, Ego sum Apollo.

Tertio, inepte hinc Erasmus, Faber et Novantes a pari inferunt: Ergo perperam dicit hic: Ego sum Scoti; ille: Ego D. Thomae; hic: Ego sum Francisci; ille: Ego sum Dominici alumnus et discipulus; quia Apostolus tantum insectatur contentiones de praeeminentia et schismata quibus Corinthii aliqui superbiebant, et Ecclesiam scindebant in studia partium, quasi fidei et baptismi vim et excellentiam tribuerent ipsi ministro, Paulo vel Apollo, non autem Christo. Neutiquam vero carpit monastica instituta, vel Philosophorum aut Theologorum scholas et academias: quae licet exercitiis, ritibus, sententiis discrepent, tamen in eadem fide Christi, charitate et humilitate Christiana connexa sunt. Si quis aliter faxit, vanus is erit, et hujus vanitatem et contentionem cum Paulo ad Corinthios hos amandabimus; hominis hoc vitium est, non Ordinis: uti Corinthiorum quorumdam hoc vitium erat, non Ecclesiae. Longe verius aptiusque haec in schismata Novantium retorqueas; ipsi enim dicunt, Ego sum Calvini, Ego Lutheri, Ego Mennonis, idque in rebus fidei et religionis: aliam enim fidem inducit Calvinus, aliam Lutherus, aliam Menno.

Haec enim Religionum et Ordinum varietas ad majorem Ecclesiae tum decorem, tum fortitudinem, tum unionem inducta est: sic enim castra in suas legiones distributa, sunt magis decora, fortia et unita. Si enim hac distributione carerent, magna in eis esset confusio. Religiosi variorum Ordinum uniti sunt, non tantum sub uno capite,


Versus 16: Baptizavi Stephanae Domum

16. BAPTIZAVI STEPHANAE DOMUM. — Stephanas, ait Theophylactus, vir erat Corinthi celebris, quem proinde a fide et charitate laudat Paulus cap. xvi, 17.


Versus 17: Non Misit Me Christus Baptizare, Sed Evangelizare

17. NON MISIT ME CHRISTUS BAPTIZARE, SED EVANGELIZARE. — Haec duo sunt officia Pastorum, scilicet praedicatio et Sacramentorum administratio; sed illud principalius. Unde Episcoporum, Archiepiscoporum et Primatum praecipuum munus est praedicatio Evangelii; quod per se, nisi legitime impediantur, exercere debent, inquit Concilium Tridentinum, sess. V, cap. II, et sess. XXIV, cap. IV. Baptismum vero aliaque Sacramenta Parochis eorumque adjutoribus cum Paulo committere possunt.

NON IN SAPIENTIA VERBI (id est cum eloquentia et sermonis ornatu non Evangelico. Graece enim est σοφία, unde Sophi et Sophistae dicti sunt oratores, maxime forenses, ait Plutarchus in Themistocle. Talis fuit Libanius sophista, tales sunt et nostri Novantes spermologi, qui se recte verbi ministros indigitant. Non ita Paulus; idque) UT NON EVACUETUR CRUX CHRISTI, — id est inanis reddatur, dum putant homines se salutem assecutos, et sibi fidem persuasam esse vi humanae eloquentiae, non vi passionis Christi. Haec fuit origo schismatis dicentium: Ego sum Pauli, Ego Apollo; nempe scilicet Apollo eloquens placeret nonnullis Corinthiis delicatis et eloquentiae studiosis; aliis vero spiritum magis quam verba quaerentibus, placeret Paulus, imperitus quidem sermone, sed non scientia. Unde Paulus hic, et per tria sequentia capita, multis eloquentiam et sapientiam saecularem insectatur et deprimit. Hinc secundo, «sapientia verbi,» graece σοφία λόγου, accipi potest naturalis philosophia, q. d. Rationalis sapientia; hanc enim opponit cruci, vers. 18; deinde, vers. 19, 20, 27 explicat illam esse philosophiam, et humanam rationem ac prudentiam. Ita Maldonatus in Notis.


Versus 18: Verbum Crucis Pereuntibus Stultitia

18. VERBUM CRUCIS PEREUNTIBUS STULTITIA EST. — q. d. Sermo de cruce salvatrice, sive quod per crucem et passionem Christi redempti sumus, incredulis ac perversis hominibus, ideoque perituris stultitia apparet. Et hoc est quod Isaias, cap. VIII, in persona Christi ait: «Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel,» de quo plura dicam Hebr. II, 13.

DEI VIRTUS EST. — «Virtus,» Graece δύναμις, id est potentia, robur, fortitudo, de quo plura vers. 24.


Versus 19: Perdam Sapientiam Sapientium

19. SCRIPTUM EST ENIM. — Isaiae XXIX, 14, ubi sic ait: «Peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur,» passive. Sed Septuaginta, quos sequitur Paulus, vertunt active, ἀπολῶ τὴν σοφίαν τῶν σοφῶν, καὶ τὴν σύνεσιν τῶν συνετῶν κρύψω, Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium abscondam. Pro quo Paulus habet ἀθετήσω, reprobabo; et, ut Tertullianus vertit, irritam faciam; estque idem sensus: peribit enim sapientia, quia Deus eam perdet et abjiciet. Forte etiam Septuaginta pro אבדה abeda, id est peribit, legerunt אבדה abbeda pro אבדה agbieda, id est perdam, per crasim in futuro Piel.

Nota, Paulum referre ad universum genus sapientiae saecularis id, quod Propheta proprie de Judaeorum sapientia, quae Pharisaica erat, dixit: Est enim par quoad hoc, utriusque, imo omnis sapientiae saecularis, ratio, q. d. Faciam ut sapientia saeculari omnes ad salutem uti nolint, sed Evangelio et cruce Christi.


Versus 20: Ubi Sapiens? Ubi Scriba?

20. UBI SAPIENS (id est philosophus Gentilium)? UBI SCRIBA? — id est doctor Judaeorum. Citat Paulus Isaiae XXXIII, 18: «Ubi,» inquit, «est litteratus? ubi legis verba ponderans (id est scriba)? ubi doctor parvulorum?» qui re ipsa «est conquisitor saeculi.»

Nota: Sicut Graeci suos sapientes vocabant Philosophos, Chaldaei Magos; ita Judaei suos doctores vocabant Sopharim: quod Septuaginta γραμματεῖς, Noster Scribas vertit; a ספר sepher, id est littera vel scriptura: quasi dicas, litterati aut scribae, eo quod circa sacras Litteras versarentur. Illorum enim officium erat sacram Scripturam incorruptam servare, correctae ejus descriptioni invigilare, illam interpretari, tum scripto, tum voce, et inde responsa conscribere, vel enarrare. Ita Epiphanius, haeresi 16. Unde sopher potest etiam deduci a ספר saphar, id est enarrare, recensere, ut sopher idem sit quod enarrator et explicator legis. Sed Noster et Septuaginta ad sepher respiciunt. Sic Grammatici olim dicti sunt, qui grammata et litteras versabant, et dubias Poetarum sententias explicabant. Judaeorum enim studium omne erat in sacris Litteris, nec alias fere norant. Ita Jansenius, Toletus, Maldonatus et alii in Evangelia, ubi crebra Scribarum est mentio.

UBI CONQUISITOR SAECULI? — Physicus, qui naturae et mundi arcana curiose scrutatur, q. d. Abjecti sunt Philosophi et Scribae, omnesque mundi sapientes depressi et confusi sunt, per praedicationem Apostolorum et gloriam Evangelii. Ita Chrysostomus.

Notat hic Paulus et in seq. tum veteres, tum novos Philosophos; non Christianos, ut volunt Anabaptistae: tales enim erant Dionysius Areopagita, Hierotheus, Paulus, Clemens Romanus, Nathanael, Gamaliel, Apollo; sed Ethnicos, qui hoc eodem tempore, quasi aemuli Apostolorum orbem circumibant, et specie pietatis, sapientiae et eloquentiae populos a Christo et Apostolis ad se traducere, quasi ipsi soli docerent veram sapientiam et viam ad virtutem, justitiam et salutem, conati sunt, qualis fuit Musonius, Dio, Epictetus, Damys, Diogenes minor, Apollonius Tyanaeus, qui hoc eodem tempore sua magia ita Graecis admirationi fuit, ut Ephesi statua donatus, et inter divos relatus sit; testis Philostratus, lib. IV: vide Baronium, anno Christi 75, pag. 777.

Eleganter et nervose more suo Tertullianus, lib. De Idol., cap. IX: «Post Evangelium,» inquit, «nusquam invenias aut sophistas, aut incantatores, aut conjectores, aut magos, nisi plane punitos. Ubi sapiens? ubi litterator? ubi conquisitor hujus aevi? Nonne infatuavit Deus sapientiam hujus saeculi? Nihil scis, mathematice, si nesciebas te futurum Christianum: sin sciebas, hoc quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. Ipsa te de periculo suo institueret, quae aliorum climacterica praecavit. Non est tibi pars, neque sors in ista ratione. Non potest regna coelorum sperare cujus digitus aut radius abutitur coelo.»


Versus 21: Per Stultitiam Praedicationis Salvos Facere

21. QUIA IN DEI SAPIENTIA NON COGNOVIT MUNDUS PER SAPIENTIAM DEUM: PLACUIT DEO PER STULTITIAM PRAEDICATIONIS SALVOS FACERE CREDENTES. — Nota τὸ in Dei sapientia, quam scilicet ostendit in sapientissima et tam stupenda mundi fabrica et gubernatione, ait D. Thomas, q. d. Mundus stultus non cognovit in hac sapienti fabrica Deum practice, ut auctorem salutis, et ducem ad bonam et beatam vitam; nec etiam speculative, quia Deum finxerunt etiam Philosophi impotentem ad creandum, eumque putarunt necessario agere, carere providentia, etc.

Sic enim in creatione stultum ostendit Deus illud axioma Philosophorum, quo dixerunt: «Ex nihilo nihil fit,» ideoque putarunt mundum esse increatum et aeternum. Sic in incarnatione stultum ostendit illud eorum dictum: «Deus corpore, loco, tempore claudi nequit.» In passione illud: «Deus pati et mori non potest.» Sic in Eucharistia, stulta ostendit Deus haec eorumdem, uti et Novantium nostrorum principia: «Accidens non potest esse sine subjecto; corpus nequit esse in puncto; duo corpora non possunt esse in eodem loco.» Licet enim haec naturae, non tamen Deo (qui omnipotens est, omnemque naturam transcendat) impossibilia sunt.

Hunc locum Pauli citans S. Paulinus, epist. 27 ad Aprum, ex advocato ad vitam monasticam conversum, ideoque hominum ludibriis expositum, ita eum in proposito confirmat docetque hominum risus et sannas contemnere: «Gratulor,» inquit, «quod illam reprobatam a Deo sapientiam respuisti, et cum parvulis Christi quam cum sapientibus mundi habere consortium maluisti. Inde jam et hanc gratiam mereris a Domino, ut te oderint homines; quod non fieret, nisi verus imitator Christi esse coepisses,» Et inferius, fructum et dignitatem propositi illius demonstrans: «Gaude,» inquit, «et exulta, ecce enim merces tua copiosa est in coelis; non enim te, sed illum qui in te esse coepit, oderunt, cujus opus est in te, et humilitas quam contemnunt, et castitas quam detestantur: in quo te bono Prophetarum Apostolorumque participem esse laetus agnosce. Ab initio saeculorum Christus in suis patitur et triumphat; in Abel, occisus est a fratre; in Noe, irrisus a filio; in Abraham, peregrinatus; in Isaac, oblatus; in Jacob, famulatus; in Joseph, venditus; in Mose, expositus et fugatus; in Prophetis, lapidatus et lectus; in Apostolis, terra marique jactatus; in Martyribus, toties et tam varie occisus. Ipse et in te patitur opprobria, et ipsum in te odit hic mundus: sed gratias ipsi, quod vincit cum judicatur, et triumphat in nobis.» Deinde laudans et admirans vitae ejus commutationem: «Ubi,» inquit, «nunc tu ille es aliquando terribilis advocatus et judex? Quis daret mihi pennas, et volarem ad te, videns te, non te, et videns ex leone vitulum: videns in apro Christum, nunc versa ferocitatis et virtutis vice aprum saeculo, agnum Deo? non enim de silva, sed de segete aper es, qui bonis disciplinarum fructibus opimaris, et in fruge virtutum tibi pastus es.»

NONNE STULTAM FECIT DEUS SAPIENTIAM HUJUS MUNDI? — «Stultam fecit,» id est stultam ostendit: ponitur verbum reale pro mentali vel verbali, juxta Can. 36. «Stultam,» inquam, in crucis et Christi ac salutis cognitione: ad hanc enim fide opus est, non acumine. Ita Chrysostomus. Patet ex seq. Vide Baruch III, 22. «Scientia piscatorum,» inquit Ambrosius, «stultam fecit scientiam Philosophorum,» cum scilicet suos et naturae terminos egressa est.

Hinc Deus per rem, quae mundo videtur stulta, scilicet per crucem, mundo se et salutem veram revelavit, ut stultis se accommodaret et cum eis quasi stultesceret, uti praeceptor cum pueris repuerascit et balbutit. Sic Christus, quia non intelligebatur ut Deus, hominibus se revelavit ut homo et passibilis: hoc autem ingens est sapientia. Ita D. Thomas, Anselmus et alii.

Praeclare S. Leo, serm. 5 De Nativit., citatis Apostoli verbis: «Mundo ergo,» inquit, «id est prudentibus mundi, sapientia sua caecitas facta est; nec potuerunt per illam cognoscere Deum, ad cujus notitiam non nisi in sapientia ejus acceditur. Et ideo quia mundus de vanitate suorum dogmatum superbiebat, in eo constituit Dominus salvandorum fidem, quod et indignum videretur et stultum, ut et deficientibus omnibus opinionum praesumptionibus, sola Dei gratia revelaret quod comprehendere humana intelligentia non valeret.»


Versus 22: Judaei Signa Petunt, Graeci Sapientiam

22. Quoniam et Judaei signa (miracula) petunt: NOS AUTEM PRAEDICAMUS CHRISTUM CRUCIFIXUM. — Thebanus ille, rogatus quid de Romanis sentiret, respondit: «Romani in lanceis, Graeci in eloquentia, Thebani in virtutibus gloriantur.» At Apostolus dicit se et Christianos in Christo crucifixo gloriari: haec nostra est lancea, haec eloquentia, haec virtus.


Versus 23: Christum Crucifixum Praedicamus

23. NOS AUTEM PRAEDICAMUS CHRISTUM CRUCIFIXUM: JUDAEIS QUIDEM SCANDALUM, GENTIBUS AUTEM STULTITIAM. — Videtur alludere ad paronomasiam Hebraeam, q. d. Christi sive Messiae crux Judaeis est מכשל michschal, id est scandalum; Gentibus מסכל miscal, id est stultitia. «Ipsis autem vocatis» ad fidem est שכל sechel, id est industria, sapientia et virtus, sive potentia (Graece enim δύναμις est) Dei. Hinc auctor Lexici Bibliorum complutensium, in radice שכל sachal, docet משכל mascal, tam Chaldaeorum, quam Indorum Christianorum S. Thomae (qui cum a Babyloniis Episcopum accipiant, eorum quoque lingua, puta Chaldaea, quae Hebraeae est dialectus, in sacris utuntur) lingua significare crucem; atque significat Indum quemdam Christicolam, qui crucem in manu semper gestabat, interrogatum quo illam nomine lingua sua appellaret, respondisse משכל mascal, quasi dicas, sapientiam, industriam; indeque se collegisse Paulum, I Cor. I, 24, eo allusisse, cum ait: «Praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et sapientiam.» Siquidem haec vox, commutatis tantum litteris symbolicis et punctis, crucem, scandalum, stultitiam et sapientiam significat.

Nota cum Chrysostomo, hom. 6 in morali hic, et supra ad vers. 17: Virtus crucis non tantum in se, sed etiam in sui praedicatione eluxit. Primo, in eo quod Apostoli pauci, piscatores, pauperes, illitterati, obscuri, Judaei, toti mundo exosi, orbem tamen cruci subjecerint. Secundo, quod hostes infensissimos, daemones, peccatum, mortem, infernum, reges, principes, philosophos, oratores, Graecos, Barbaros, leges, judicia, religiones antiquissimas et temporis vetustatem pervicerint. Tertio, quod non armis, non sapientia, non eloquentia, sed simplici praedicatione persuaserint. Quarto, quod tam brevi tempore per totum orbem Christi fidem sparserint. Quinto, quod liberrime et fortissime tyrannorum minas, verbera, mortes et tormenta, naturae viribus intoleranda superarint, per Christi gratiam. Sexto, quod doctrinam non de Deo glorioso, sed crucifixo, eoque Salvatore credendo et adorando, legemque Christi, naturae et carni non gratam, sed repugnantem persuaserint. Quare pulchre et apte Tertullianus, lib. Contra Judaeos, Christi regnum omnium regum et populorum regnis ita confert et praefert: «Salomon,» inquit, «regnavit, sed in finibus Judae tantum a Dan usque ad Bersabee. Babyloniis et Parthis regnavit Darius, non ultra; Aegyptiis Pharao, sed illis tantum. Nabuchodonosor ab India usque ad Aethiopiam habuit regni sui terminum. Alexander Macedo nunquam Asiam universam et ceteras regiones, postquam devicerat, tenuit. Sic Germani, Britanni, Mauri, Romani, imperii sui habent terminos. Christi autem nomen et regnum ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus colitur, ubique regnat, ubique adoratur; omnibus aequalis, omnibus Rex, omnibus Judex, omnibus Deus et Dominus est.»

Porro sapienter Arnobius, lib. I Contra Gentes, exemplo Pythagorae, Socratis et aliorum injuste occisorum, docet crucem Christo non attulisse infamiam, sed gloriam: «Nemo unquam innocens,» inquit, «male interemptus infamis est, nec turpitudinis alicujus commaculatur nota, qui non suo merito poenas graves, sed cruciatoris perpetitur saevitatem; et tamen, o isti, qui hominem nos colere vita functum ignominiosa ridetis, nonne Liberum et vos patrem membratim a Titanis dissipatum, fanorum consecratione mactatis? Nonne Aesculapium medicaminum repertorem, post poenas et supplicia fulminis, custodem nuncupastis et praesidem sanitatis, valetudinis et salutis? Nonne ipsum Herculem magnum sacrificiis, hostiis et thure invitatis incenso, quem ipsi vos fertis vivum arsisse post poenas, et concrematum in funestis busticetis? Nonne illum Atyn Phrygem abscissum et spoliatum viro, magnae Matris in adytis Deum propitium, Deum sanctum Gallorum conclamatione testamini? Nonne ipsum Romulum patrem, senatorum manibus dilaceratum centum, et Quirinum esse Martium dicitis, et sacerdotibus et pulvinaribus honoratis, et in aedibus adoratis amplissimis, et post omnia coelum ascendisse juratis? Aut igitur ridendi et vos estis, qui homines gravissimis cruciatibus interemptos Deos putatis, et colitis; aut si certa est ratio, cur id vobis faciendum putetis, et nobis permittite scire, quibus istud causis rationibusque faciamus.»


Versus 25: Quod Stultum Est Dei, Sapientius Hominibus

25. QUIA QUOD STULTUM EST DEI, SAPIENTIUS EST HOMINIBUS; ET QUOD INFIRMUM EST DEI, FORTIUS EST HOMINIBUS. — Id est stultitia et infirmitas Dei, id scilicet, quod in Deo et Christo nato et passo putant stultum et infirmum, scilicet Dei humanitas, mortalitas, passio, crux, fuit id, quo sapientissime et fortissime Christus quasi victus, vicit homines, Satanam et totum orbem, ait Ambrosius et Anselmus, q. d. In eo patet mira Dei sapientia et virtus, quod per rem stultam et infirmam, scilicet crucem, sapientiam omnem et fortitudinem vicerit. Unde illud Habacuc III: «Cornua in manibus ejus,» S. Hieronymus et Augustinus exponunt sic: Fortitudo et arma, quibus quasi cornibus hostes transfixit Christus, fuerunt brachia crucis, cui affixae erant manus Christi.

Hinc et Constantino Magno contra Maxentium pugnaturo crux e coelo ostensa, cum hac inscriptione: «In hoc signo vinces,» ut testatur Eusebius, lib. I Vitae Constant., cap. XXII.

Litteraliter et moraliter nota: fortitudo et magis sapientia crucis, ut docet D. Thomas, III part., Quaest. XLVI, art. 3 et 4, et S. Augustinus, lib. XIII De Trinit., cap. XII, patet primo, quia summus Deus in cruce nobis ostendit amorem, ut hac arte nos ad se traheret: Deus enim nulla necessitate compulsus, nulla spe propriae utilitatis illectus, solo nostri amore ad crucem sponte descendit, ita tamen sapienter, ut per hoc deitatis suae celsitudini et gloriae nihil detraheret. Deitas enim in se nihil est passa, sed omnem passionem in humanitate assumpta sustinuit. Secundo, quia in cruce redemit hominem, non per potentiam deitatis, sed per justitiam et humilitatem passionis, ut ait S. Augustinus. Tertio, quia in cruce perfectissimum obedientiae, constantiae, paenitentiae, patientiae, fortitudinis, mortificationis vitiorum omniumque virtutum exemplar nobis imitandum proposuit. Quarto, quia in cruce mundi sapientiam et fastum confutavit, deditque homini lapso per superbiam et delicias, speculum vitae, scilicet, modum per humilitatem et crucem reparandi se.

Quocirca S. Bernardus, ad Milites templi, XI: «Nec minus,» inquit, «profuit infirmitas Christi quam majestas: quia etsi ex deitatis potentia peccati jugum jubendo submovit, ex carnis tamen infirmitate mortis jura moriendo concussit. Unde pulchre ait Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Sed et illa ejus stultitia, per quam ei placuit salvum facere mundum, ut mundi confutaret sapientiam, confunderet sapientes: quod videlicet cum in forma Dei esset, Deo aequalis, semetipsum exinanivit formam servi accipiens; quod dives cum esset, propter nos egenus factus est, de magno parvus, de celso humilis, infirmus de potente; quod esuriit, quod sitiit, quod fatigatus est in itinere, et cetera quae passus est voluntate, non necessitate: haec ergo ipsius stultitia nonne fuit nobis via prudentiae, justitiae forma, sanctitatis exemplum? Ob hoc item Apostolus: Quod stultum est, inquit, Dei, sapientius est hominibus. Mors ergo a morte, vita ab errore, a peccato gratia liberavit. Et quidem mors per justitiam suam peregit victoriam: quia justus exsolvendo quae non rapuit, jure omnino quod amiserat, accepit.»

Unde Simeon Salus, Franciscus et maximi Sancti quaesierunt stulti haberi a mundo, ut Deo magis placerent; adeoque Religiones nonnullae apicem hunc quasi apicem perfectionis et sapientiae Christianae suis praescribunt, ut tantum ament, cupiant, amplectantur sui contemptum, irrisiones, opprobria, injurias, quin et stulti haberi exoptent, quantum mundani sectantur sapientiae famam, honorem, nominis celebritatem. Idque primo, hac de causa, ut sic mundum perfecte contemnant. Secundo, ut seipsos maxime humilient et innatum gloriae, laudis, honoris ac celsitudinis appetitum extirpent. Tertio, ut magis conformentur Christo, ejusque vestibus et insignibus induantur, qui propter nos, et ut daret nobis exemplum virtutis et perfectionis, haec ipsa elegit, voluit haberi stultus, factus est opprobrium hominum et abjectio plebis. Dicunt ergo ipsi cum Paulo: «Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.»

Haec omnia docet crux Christi, si eam saepe contempleris; nimirum crux est fons sapientiae. Bonaventura rogatus, unde tantam hausisset sapientiam, Crucifixum ostendit osculis pene attritum. B. Jacoponus, vir nobilis et litteratus, cum ex cruce Christi didicisset mundo stultescere, rogatus a Christo sibi apparente amice et familiariter, cur hanc stultitiam ita adamaret, respondit pio lepore, ut solebat: «Quia stultior me fuisti, Domine.»

Denique virtutem et elogia crucis paucis ita complectitur S. Chrysostomus, homil. 4 De Cruce et Latrone: «Si nosse desideras virtutem crucis, et quantum possum ad ejus laudem dicere, audi: Crux spes est Christianorum, resurrectio mortuorum, desperatorum via, claudorum baculus, consolatio pauperum, refrenatio divitum, destructio superborum, male viventium poena, adversus daemones triumphus, devictio diaboli, adolescentum paedagogus, sustentatio inopum, spes desperatorum, navigantium gubernator, periclitantium portus, obsessorum murus, pater orphanorum, defensor viduarum, justorum consiliarius, tribulatorum requies, parvulorum custos, vivorum caput, senum finis, lumen in tenebris sedentium, regum magnificentia, scutum perpetuum, insensatorum sapientia, libertas servorum, Imperatorum philosophia, lex impiorum, martyrum gloriatio, monachorum abstinentia, virginum castitas, gaudium sacerdotum, Ecclesiae fundamentum, templorum destructio, idolorum repulsio, scandalum Judaeorum, perditio impiorum, invalidorum virtus, aegrotantium medicus, esurientium panis, sitientium fons, nudorum protectio.»


Versus 26: Videte Vocationem Vestram

26. VIDETE ENIM VOCATIONEM VESTRAM, FRATRES, QUIA NON MULTI SAPIENTES SECUNDUM CARNEM, NON MULTI POTENTES. — Nota: Τὸ enim dat causam praecedentium, estque hic alia probatio ejus quod dixit vers. 23: «Placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes»; idipsum enim probat duobus argumentis: Primo, vers. 23, ex objecto praedicationis, quia scilicet Deo placuit per crucem salvos nos facere, hoc autem mundo videtur stultitia. Secundo, idem probat hic ex ipsis ministris praedicationis, quia scilicet ipsi Apostoli praedicantes crucem et salutem fuerunt homines viles, rudes, abjecti et stulti coram mundo.

Rursum, τὸ enim hunc versum cum vers. 25 proxime praecedenti apte connectit; ibi enim dixerat Apostolus: «Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.» Quae sententia indefinita et generalis vera est, tam in ipsa cruce, quam in ipsis crucis praedicatoribus, ut docet Athanasius, Quaest. CXXIX ad Antiochum.

Adeoque τὸ enim hic significat aptam convenientiam praedicatorum cum ipsa cruce, quasi dicat: Deus voluit stultitia et infirmitate crucis uti, eaque superare et sibi subdere omnium hominum sapientiam et potentiam, idque patet, non solum in ipsa cruce crucisque victoria, sed etiam in Apostolis crucem praedicantibus; nam non elegit Deus sapientes et potentes mundi, sed pauperes, idiotas et stultos coram mundo Apostolos, qui crucis trophaeum per totum orbem circumferrent, crucisque fidem toti mundo persuaderent, ut omnes homines crederent et sperarent se per crucem Christi justitiam et salutem adepturos.

Est ratio a simili, sive ab analogia; qualis enim fuit crux, scilicet vilis, abjecta et stulta mundo, tales decebat quoque esse crucis praecones. Deus enim cruci praedicandae ita congrue omnia adaptavit mira sua sapientia, ut tam praedicatores, quam ipsi credentes quoque cruci congruerent: primi enim credentes et ad fidem vocati, fuerunt homines plebeii, viles, obscuri, peccatores, publicani et meretrices.

VIDETE VOCATIONEM, — id est rationem et modum vocationis vestrae: quia Apostoli qui vos vocarunt, non sunt sapientes secundum carnem, id est carnali, terrena, mundana sapientia, quae spiritualem et divinam nescit. Ita S. Thomas; loquitur enim maxime de vocantibus Apostolis. Secundo tamen, recte Chrysostomus ex vers. 2, etiam de vocatis et conversis accipit; nam plures indocti fuere conversi ad Christum, pauciores docti et nobiles, utpote superbi, ut, «Videte vocationem,» idem sit, quod videte vocantes et vocatos, quales scilicet sint, vide Can. 21 et 30.

Nota: Aliqui sapientes et potentes fuere vocati, ut Dionysius Areopagita, Paulus Proconsul, Nicodemus, Paulus hic noster, sed pauci; et Apostolus loquitur maxime de Apostolis, qui primi vocati sunt, cum essent pauperes et abjecti. Unde Ambrosius, lib. V in Lucam, ad illud cap. VI, Cur Deus elegit duodecim ex eis: «Adverte,» ait, «coeleste consilium: non sapientes aliquos, non divites, non reges, non nobiles, sed piscatores et publicanos, quos dirigeret, elegit, ne traduxisse prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam videretur, ut veritatis ratio, non disputationis gratia praevaleret.» Et S. Augustinus, De Verbis Domini, serm. 59, tom. X: «Magna,» inquit, «artificis misericordia; sciebat enim quod, si eligeret senatorem, diceret senator: Dignitas mea electa est; si eligeret divitem, diceret dives: Opulentia mea electa est; si regem, diceret rex: Potestas mea; si oratorem: Eloquentia mea; si philosophum: Sapientia mea electa est. Interim, inquit Dominus, differuntur superbi isti, multum tument: da mihi prius istum piscatorem; veni tu, pauper: nihil habes, nihil nosti, sequere me: tam largo fonti vas inane admovendum est: dimisit retia piscator, accepit gratiam, et factus est divinus orator: leguntur modo verba piscatorum, et subduntur colla oratorum.» Vanum ergo videtur, quod de nobilitate et purpura S. Bartholomaei apostoli fabulantur nonnulli.


Versus 27: Quae Stulta Sunt Mundi Elegit Deus

27. SED QUAE STULTA SUNT MUNDI ELEGIT DEUS, UT CONFUNDAT SAPIENTES. — (Nota: stulta, infirma, ignobilia mundi, per auxesin, vocat Paulus ipsos fideles vocatos ad Christum, vel potius ipsos vocantes, scilicet Apostolos; hos enim, quia rudes, pauperes, ignobiles, ideoque coram mundo stultos, mundique ludibria, opponit sapientibus, fortibus et potentibus mundi; eosdem vocat) EA QUAE NON SUNT (id est abjecta, quae pro nihilo habentur, q. d. Deus elegit Apostolos abjectos, qui pro nihilo habebantur), UT EA QUAE SUNT (id est, ea quae habentur in pretio, puta sapientes et potentes mundi) DESTRUERET, — et quasi annihilaret.

Ubi nota: Tria quae mundus solet admirari, scilicet sapientia, potentia et nobilitas, a Deo fuerunt neglecta in vocatione hominum ad fidem, justitiam et salutem; atque e contrario, tria his contraria fuerunt ab eo electa, scilicet insipientia, impotentia et ignobilitas. Primi enim vocantes Apostoli, aeque ac primi vocati, tam Judaei, quam Gentiles, fuerunt secundum mundum insipientes, impotentes, ignobiles. Idque ut ostenderet Deus divinum hoc esse opus, Deique gratiae, non autem humanae excellentiae, ascribendam esse hanc vocationem. Ita secundo post Apostolos saeculo elegit Agnetem, virgunculam tredecim annorum, quae sua admirabili fortitudine stupefaceret et confunderet Praesides omnesque Gentiles. Unde merito in ejus Collecta orat Ecclesia: «Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas: concede propitius, ut qui B. Agnetis, virginis et martyris tuae, solemnia colimus, ejus apud te patrocinia sentiamus.» Tales fuere et S. Agatha, Lucia, Dorothea, Barbara et sexcentae aliae, quas ad hoc excitasse videtur Deus, ut in earum debilitate gratiae suae vim ostenderet, quodque virtus divina in infirmitate humana perficitur. Quocirca in earum Collecta orat Ecclesia: «Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula, etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti: concede propitius, ut qui beatae N. virginis et martyris natalitia colimus, per ejus ad te exempla gradiamur.»


Versus 29: Ut Non Glorietur Omnis Caro

29. UT NON GLORIETUR OMNIS CARO. — «Non omnis,» id est nullus; est hebraismus. Rursum «caro,» id est homo: est synecdoche, q. d. Ideo Deus elegit et vocavit ad Christum non sapientes, nobiles, potentes; sed rudes, ignobiles et impotentes, ut nullus homo glorietur se vocatum ad christianismum ob suam sapientiam, opes, nobilitatem, fortitudinem, merita; sed sciat se vocatum ex mera Dei gratia. Ita Anselmus.


Versus 30: Christus Factus Est Nobis Sapientia, Justitia, Sanctificatio, Redemptio

30. EX IPSO AUTEM VOS ESTIS IN CHRISTO JESU. — «Ex ipso,» id est ipsius, scilicet Dei, dono, per ipsius gratiam, et vos vocati estis ad fidem Christi, eique creditis. Ita Anselmus. Esse enim in Christo est Christo esse incorporatum in baptismo, sive esse in Christi Ecclesia et Christianismo, juxta Can. 37.

QUI (Christus) FACTUS EST NOBIS SAPIENTIA A DEO, ET JUSTITIA, ET SANCTIFICATIO, ET REDEMPTIO. — «Justitia,» imputativa, inquiunt Novantes; quia scilicet non per veram et inhaerentem, sed tantum per externam Christi justitiam nobis imputatam justitiae conformari debet, q. d. Paulus: «Christus factus est nobis justitia,» id est exemplar et speculum justitiae.

Tertio, efficienter, quia justitiam hanc efficit Christus et producit per sua Sacramenta, et quia fides; ergo et justitia: eodem enim modo ait Apostolus Christum factum esse nobis justitiam et sapientiam.

Quarto, finaliter, quia ipse Christus et gloria Christi, finis est nostrae justitiae et sanctitatis.

Symbolice S. Bernardus, serm. 22 in Cantica, haec quatuor, «sapientia, justitia, sanctificatio, redemptio,» adaptat primo, quatuor Christi operibus: «Christus,» inquit, «factus est nobis sapientia in praedicatione, justitia in absolutione peccatorum, sanctificatio in conversatione quam habuit cum peccatoribus, redemptio in passione quam sustinuit pro peccatoribus.» Et inferius: «Christus factus est nobis a Deo sapientia, docens prudentiam; et justitia, delicta donans; et sanctificatio in exemplum temperantiae, continenter vivens; et redemptio in exemplum patientiae, fortiter moriens. Ubinam, quaeso, vera prudentia, nisi in Christi doctrina? Unde vera justitia, nisi de Christi misericordia? Ubi vera temperantia, nisi in Christi vita? Ubi vera fortitudo, nisi in Christi passione?» Secundo, consequenter S. Bernardus haec quatuor adaptat quatuor virtutibus cardinalibus, prudentiae, justitiae, temperantiae et fortitudini, quas Christus nobis communicat, dum subdit dicens: «Soli ergo qui ejus doctrina imbuti sunt, prudentes dicendi sunt; soli justi, qui de ejus misericordia veniam peccatorum consecuti sunt; soli temperantes, qui ejus vitam imitari student; soli fortes, qui ejus patientiae documenta fortiter in adversis tenent. Incassum proinde quis laborat in acquisitione virtutum, si aliunde eas sperandas putat, quam a Domino virtutum; cujus doctrina, seminarium prudentiae; cujus misericordia, opus justitiae; cujus vita, speculum temperantiae; cujus mors insigne est fortitudinis.»

Dico ergo ex Can. 21, cum Chrysostomo, Theophylacto, Anselmo, Ambrosio, S. Thoma, sensus hujus loci hic est: Christus factus est nobis auctor et causa verae et Christianae sapientiae, redemptionis, sanctitatis et justitiae: Primo, satisfactorie et meritorie, idque maxime hoc spectat Apostolus; quia Christus pro debito humano, justissimo sanguinis sui pretio satisfecit, et meruit nobis justitiam, sapientiam et sanctitatem, adeoque factus est nobis justitia, quia justitia, id est satisfactio, Christi nostra est, perinde ac si nos Deo satisfecissemus. Unde, ut Theologi docent, in justificatione per Sacramenta quasi prius natura, Christi satisfactio nobis applicatur; ut deinde posterius natura, propter eam remittantur peccata, et gratia infundatur. Damnatur ergo hic error Petri Abailardi, quem jam sequuntur Sociniani, qui docent Christum fuisse doctorem orbis, non redemptorem, nimirum eum missum esse a Patre, ut daret hominibus exemplum perfectae virtutis, non autem ut a peccatis eos liberaret et redimeret. Quos insectans S. Bernardus, epist. 190 ad Innocentium Pontificem: «Finis legis,» inquit, «Christus, ad salutem omni credenti, Roman. X. Denique, qui factus est nobis,» inquit, «justitia a Deo Patre. Quae ergo mihi justitia facta est, mea non est? Si mea traducta culpa, cur non et mea indulta justitia? Et sane mihi tutior donata quam innata. Nam ista quidem gloriam habet, sed non apud Deum. Illa autem cum sit salutis efficax, materiam non habet gloriandi, nisi in Domino. Nam et si justus fuero, non levabo caput,» inquit Job, cap. X, «ne videlicet responsum accipiat: Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Haec est justitia hominis in sanguine Redemptoris, quam homo perditionis (Abailardus) exsufflans atque subsannans, in tantum evacuare conatur, ut totum quod Dominus gloriae semetipsum exinanivit, etc., quod passus indigna, etc., ad id solum putet et disputet redigendum, ut traderet hominibus formam vitae vivendo et docendo, patiendo autem et moriendo charitatis metam praefixerat,» etc. Ratio Abailardi erat fallax et frivola: «Diabolus,» inquit, «nullum jus habebat in hominem: ergo homo non egebat liberatore.» Antecedens enim verum est de jure legitimo, non de jure usurpato, quo homo peccans sponte subdiderat se diabolo, peccato et inferno.

Secundo, exemplariter, quia Christi justitia perfectissimum est exemplar, ad quod omnis nostra justitia conformari debet, ut ait Paulus: «Christus factus est nobis justitia,» id est exemplar et speculum justitiae.


Versus 31: Qui Gloriatur, in Domino Glorietur

31. UT QUI GLORIATUR, IN DOMINO GLORIETUR. — Citat non verba, sed sensum Jerem. IX, 23. Ita Ambrosius, Theophylactus, Anselmus, D. Thomas. Jeremias sic habet: «Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me»: hoc autem est «in Domino gloriari.»

Nota: Loquitur Jeremias de liberatione a manibus Nabuchodonosoris et clade Chaldaeorum, Judaeae imminentium, q. d. Judaei gloriantur in consiliis suorum sapientium, in robore militum, in opibus Hierosolymae, quasi iis tuti futuri sint contra Chaldaeos; sed errant: vera enim gloriatio est scire et nosse Deum, id est Dei providentiam; quodque ipse se est, qui facit misericordiam, et quos vult, misericorditer liberat, non autem homo sapiens, dives, aut fortis; quodque ipse solus justam poenam infert, cui vult, a qua nemo sapiens, fortis aut dives liberare potest; sicut vobis, o Judaei, inferet, facietque ut mors, id est Chaldaeus hostis, mortem inferens, ascendat per fenestras, ut per eas in domos penetrans, parvulos omnesque trucidet.

Id recte Apostolus hic vocantibus et vocatis ad christianismum adaptat, ut nemo gratiam in opere christianismi sibi, suis viribus, aut naturae donis tribuat, sed gratiae Christi, et consequenter tacite infert, q. d. Non ergo, o Corinthii, in vobis, non in Paulo, vel Apollo, praeceptoribus vestris, sed in Domino gloriamini: hoc enim initio probare proposuit Paulus, eoque omnia referenda sunt.

«Ille,» ait Anselmus, «in solo Domino gloriatur, qui cognoscit non suum, sed illius esse, non solum ut sit, sed etiam ut non nisi ab illo bene sit sibi, a quo habet ut sit.» Rursum, qui habens aliquid, unde placeat Deo, non id suae sapientiae, potentiae, operibus, ingenio, meritis; sed soli gratiae Dei acceptum fert. Tertio, qui in omnibus quae facit, non suam, sed Domini gloriam quaerit. Scripsit in haec Apostoli verba insignem sermonem S. Bernardus, De Triplici Gloria. Idem, serm. 25 in Cantic.: «Propterea,» inquit, «et omnis gloria Sanctorum intus, non foris est, hoc est, non in flore foeni, aut in ore vulgi, sed in Domino: quod conscientiae solus sit arbiter Deus, cui soli placere desiderant, et cui placere sola vera et summa gloria est.» Et serm. 13 in Cantic.: «Fratres, nemo vestrum velit laudari in vita ista; quia quidquid hic favoris captas, quod ad Deum non retuleris, ipsi furaris. Tu enim, putride pulvis, unde gloria tibi, unde?» Et in Sententiis: «Noverat Apostolus gloriam propriam Creatoris esse, non creaturae; sed consideravit rationalem creaturam adeo affectare gloriam, ut aut vix, aut nunquam ab hoc compesci desiderio possit, quippe quae ad imaginem facta est Creatoris. Propterea saluberrimum adinvenit consilium, dicens: Quandoquidem nobis persuaderi non potest non gloriari, saltem qui gloriatur, in Domino glorietur.» Dicamus ergo jugiter cum Psalte: «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.» Et cum viginti quatuor senioribus mittentibus coronas suas ante thronum: «Sedenti in throno, et Agno benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. Amen,» Apoc. cap. IV, vers. 11, et cap. V, vers. 13 et 14.