Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit extollere Christi sapientiam spiritualem super omnem naturalem et animalem.
Unde dicit, primo, se non aliud scire et praedicare quam Christum crucifixum; idque non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.
Nihilominus secundo, vers. 5, asserit se sapientiam loqui inter perfectos; sapientiam, inquam, mundo absconditam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, sed solus Dei Spiritus revelavit.
Hinc tertio, vers. 14, docet animalem non percipere ea quae Dei sunt; spiritalem autem omnia percipere et judicare.
Textus Vulgatae: I Corinthios 2:1-16
1. Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. 2. Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. 3. Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos; 4. et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: 5. ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. 6. Sapientiam autem loquimur inter perfectos; sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur: 7. sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, 8. quam nemo principum hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. 9. Sed, sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum: 10. nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. 11. Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. 12. Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: 13. quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. 14. Animalis autem homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. 15. Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur. 16. Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.
Versus 1: Et ego, cum venissem ad vos
Descendit Apostolus a thesi ad hypothesin, q. d. Dixi cap. praeced. Deum in Evangelio praedicando noluisse uti sapientia sapientium saecularium, sed eam rejecisse et reprobasse; atque per stultitiam praedicationis voluisse salvos facere credentes, ideoque non multos nobiles et sapientes, sed ignobiles et rudes Apostolos elegisse, ad promulgandum Evangelium; ex hisce infero dicoque: «Et ego,» id est, itaque ego quoque quasi unus e grege Apostolorum, qui juxta electionem et voluntatem Dei non sunt usi eloquentia et sapientia saeculari, iisdem uti nolui, venique ad vos, non in sublimitate, sed in simplicitate sermonis et sapientiae.
Versus 2: Non enim judicavi me scire aliquid
Nota «judicavi.» q. d. Non reputavi, non aestimavi aliam scientiam, quam eam quae est de Jesu crucifixo, Salvatore nostro: unde ita me gessi inter vos, quasi nihil scirem sapientiae humanae, cum tamen multum ejus callerem, nam alibi Poetas graecos cito; sed apud vos dissimulavi, ut simpliciter, uti alii Apostoli, praedicarem tantum Christum crucifixum: non quod alia fidei mysteria non praedicarim, sed quod praecipue docuerim et inculcarim in una Christi cruce esse gloriandum, et sperandam esse justitiam ac salutem, crucemque, ut addit Anselmus, imitandam esse, ac vitia crucifigenda esse Christiano. In Christo enim crucifixo, praeter alia, videre est, haec tria Christum elegisse et amplexum esse, scilicet summum dolorem, summam paupertatem, sive nuditatem, et summam ignominiam. Christus ergo suo dolore crucifixit nobisque crucifigendam docuit concupiscentiam carnis; pari modo sua paupertate crucifixit concupiscentiam oculorum, sive philargyriam; ac denique sua ignominia crucifixit superbiam vitae: quae tria sunt generalia mundi vitia omniumque peccatorum fontes, ut docet S. Joannes, epist. I, cap. II, vers. 16. Vide de cruce Christi dicta cap. 1, vers. 23.
Versus 3: Et ego in infirmitate, et timore
Et (itaque) ego in infirmitate (id est, in aerumnis, tribulatione et persecutione), et timore, et tremore multo (ob infestationem Judaeorum et Gentium me persequentium) fui apud vos.
Notat Chrysostomus et Anselmus Apostolum hic et alibi, «infirmitatem» vocare aerumnas ex periculis, insidiis, exiliis, metu quotidiano, calumniis, odiis. Rursus Paulum ingentes aerumnas et persecutiones passum esse Corinthi, satis patet ex eo, quod oportuerit eum ibidem a Christo in visione contra eas corroborari, Actor. xviii, 9: «Noli, inquit Christus Paulo, timere; ego sum tecum, nemo apponetur tibi ut noceat te.» Unde mox ibidem tumultum contra Paulum excitarunt Judaei, eumque pertraxerunt ad tribunal Gallionis, praesidis Achaiae, ac publice coram eo Sosthenem archisynagogum diverberarunt, Act. xviii, 12.
4. Et sermo meus (privatus et familiaris), et praedicatio mea (concio publica: ita sermonem a praedicatione distinguit S. Thomas et Glossa, quin et Seneca, epist. 38: «Plurimum, inquit, proficit sermo, qui minutatim irrepserit animo; disputationes praeparatae et effusae, audiente populo (quas postea nominat conciones), plus habent strepitus, minus familiaritatis.» Hic ergo sermo noster, aeque ac praedicatio) non (fuit) in persuasibilibus (id est persuasoriis, sive exquisitis ad persuadendum: sic incredibilis in Scripturis idem est, quod incredulus) humanae sapientiae verbis. — In hisce enim excellebant, Paulumque superabant oratores et philosophi qui erant Corinthi. Paulus vero novam philosophiam, novo dicendi et agendi modo, Corinthiis persuadere debebat, in eoque praecelluit omnibus oratoribus et philosophis, scilicet, «in ostensione spiritus et virtutis.» Ita S. Martinus, teste Sulpitio, dicebat: «Regnum Dei non in eloquentia, sed in fide constat;» et S. Augustinus, serm. 1 De Accedentibus ad gratiam: «Non, inquit, vobis tonantia et poetica verba proferimus, non aliqua grammaticorum arte composita, nec eloquentia saeculari diserto sermone fucata, sed praedicamus Christum crucifixum;» et lib. Contra Felician., cap. ii: «Nec praesumam, ait, unquam in sapientia verbi, ne evacuetur crux Christi: sed Scripturarum auctoritate contentus, simplicitati obedire potius studeo, quam tumori.»
Haec ergo fuit demonstratio Apostolorum, ostendere nimirum, primo, magnum zelum et spiritum eructantem sapientia et arcana, non humana, sed divina, ita ut manifeste cernerent auditores Spiritum Sanctum per os eorum loqui; secundo, ostendere magnas virtutes, id est prodigia et miracula. Unde Origenes, lib. I Contra Celsum: «Disciplina, inquit, nostra propriam quamdam habet demonstrationem, diviniorem quam sint Graecorum demonstrationes, quam Apostolus nominat demonstrationem spiritus et virtutis, utpote Spiritu per prophetias fidem adstruente iis quae de Christo feruntur; virtute vero, per prodigia quae facta credimus.» Nam, ut ait Oecumenius, «demonstratio quae per opera est et signa, firmior est ea quae ex verbis producitur.» Haec ergo fuit ratio praedicandi apostolica, eaque efficacissima, quam sibi proponant ac imitentur nostri concionatores, ut nimirum sermo eorum non sit comptus, fucatus, affectatus, «in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.» Ita evadent Apostolici, ac verba eorum erunt quasi ignitae sagittae corda penetrantes, et quasi mallei conterentes petras. Audi S. Hieronymum, epist. 2 ad Nepotianum: «Docente, inquit, te in ecclesia, non clamor populi, sed gemitus suscitetur; lacrymae auditorum laudes tuae sint.» Hic spiritus, uti et concionis fructus, oratione a Deo impetrandus est. Unde Origenes, lib. VI Contra Celsum, citans haec eadem Apostoli verba: «Haec verba, inquit, quid aliud sibi volunt, quam non satis esse, ut verum sit et aptum ad movendos animos hominum, quod dicimus, nisi doctori divinitus concessa sit vis quaedam, et dictis ejus adsit gratiae coelestis energia? Et hoc est quod ait David Psalm. LXVII: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa.»
Versus 5: Ut fides vestra non sit in sapientia hominum
q. d. Ideo Deus vult me evangelizare, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, «ut fides vestra,» id est conversio vestra ad fidem Christi, tribuatur non hominum sapientiae et eloquentiae, sed virtuti, id est potentiae et efficaciae Dei; nimirum, ut fides vestra sit fundata, non in hominum, sed in Dei sapientia et potentia. Ita Anselmus et alii.
Versus 6: Sapientiam autem loquimur inter perfectos
«Sapientiam,» scilicet Christianam; de Christi cruce, gratia, salute et gloria aeterna nobis acquisita per Christum, «loquor inter perfectos,» id est fideles; qui licet sint simplices, tamen in rebus salutis prae Aristotele et quovis alio philosopho perfecte sapiunt: ita Chrysostomus et Anselmus; quique non solum baptismo renati, sed etiam sacramento Confirmationis confirmati, perfectionem christianismi adepti, perfecteque Christiani effecti sunt. Inde enim a S. Dionysio et aliis sacramentum Confirmationis dicitur teleioma, id est perfectio, vel consummatio; ipsique confirmati vocantur perfecti, vel consummati. Ita Salmeron. Idemque insinuat Irenaeus, lib. V, cap. vi, cum ait: «Sapientiam loquimur inter perfectos, dicens perfectos eos qui acceperunt Spiritum Sanctum, et omnibus loquuntur linguis per Spiritum Dei, quemadmodum et ipse loquebatur.»
Secundo simplicius, «sapientiam,» id est secretiora et altiora fidei mysteria, uti de resurrectione, Antichristo, reprobatione, praedestinatione; vel potius, «sapientiam,» id est profundiorem altiorem rerum fidei explicationem, uti de modo, consilio et fine incarnationis, passionis et redemptionis Christi; ita enim hanc sapientiam Paulus explicat versibus proxime sequentibus. Hanc non rudibus initio, sed provectis perfectisque loquor et edissero. Unde hos perfectos, vers. 15, vocat spiritales, eosque animalibus, parvulis ac carnalibus opponit, q. d. Licet, ut dixi vers. 4, expers videar sapientiae humanae, non tamen divinae; tametsi enim vobis, quia parvulis, tantum lac, id est simplicem et facilem doctrinam, dederim, ut ait cap. seq., vers. 2, tamen sapientiam arcanam et divinam loquor inter perfectos.
Tuetur Apostolus hisce verbis suam auctoritatem apud Corinthios, qui audito Apollo, viro eloquente et sapiente, Paulum quasi ineloquentem et imperitum parvi facere videbantur.
Sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi. — Anselmus, Ambrosius, Cajetanus et alii per «principes hujus saeculi,» daemones intelligunt, qui in hoc aere, et in impiis filiisque hujus saeculi dominantur: indeque probant daemonem ante passionem Christi, licet sciret Christum esse Deum et Messiam, nescisse tamen, an ejus morte daemonis imperium esset destruendum et homines redimendi, ut dicitur vers. 8. Hoc verum est, verius idipsum est in hominibus.
Unde secundo, simplicius Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus, Tertullianus, lib. III Contra Marcionem, cap. vi; Origenes, homil. 2 in Cantica, per principes saeculi accipiunt primores, qui inter homines sapientia, opibus, vel potentia praestant: unde ait: «Qui destruuntur,» id est abolentur, transeunt, evanescunt. Hoc enim est Graecum katargoumenoi; et hi proprie Christum crucifixerunt, ut dicitur vers. 8. Tales fuerunt Pilatus, Herodes, Annas, Caiphas aliique principes Judaeorum et Gentium.
Versus 7: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio
Est hebraismus, ponitur enim ב bet, id est in, pro regimine genitivi. «Sapientiam in mysterio,» id est sapientiam mysterii, puta magni illius et arcani consilii divini de Verbi incarnatione et redemptione hominum per Christum, quae nulla ratione naturali cognosci potest ab homine, imo nec ab angelo. Patet Ephes. III, vers. 4 et 5. Unde I Timoth. III, 16, hanc sapientiam mysterii vocat «magnum pietatis sacramentum.» Ita Theophylactus, Ambrosius, Oecumenius hic, atque Hieronymus et Leo Castrius in Isaiae cap. LXIV. Idem tamen Leo, secundo, etiam hanc sapientiam interpretatur de magnitudine gloriae Beatorum: hic enim finis fuit Verbi incarnati et passi, ut sequitur.
Secundo, simplicius to «in mysterio» refer non ad «sapientiam,» sed ad «loquimur,» q. d. «In mysterio,» id est, secreto et apud pauciores, scilicet eos, qui spiritales et perfecti sunt, sapientiam hanc profundiorem et occultam, quae abscondita est, loquimur. Unde Syrus vertit «loquimur Dei sapientiam in arcano;» et Tertullianus, «loquimur sapientiam Dei in occulto;» et quia, si voluisset dicere sapientiam mysterii, potius dixisset: Quod absconditum est; jam autem dicit: «Quae abscondita est.» Denique quia hoc proprie est, loqui in mysterio: mystae enim dicti sunt, ait Eustathius, ἀπὸ τοῦ μύειν τὸ ςόμα, id est, a claudendo os: eo quod mysteria et arcana religionis suae non vulgarent, sed celarent, et tantum ea secreto docerent paucos qui sacerdotes vel sapientiores erant. Hinc S. Dionysius et alii libros scripserunt de Mystica Theologia.
Versus 8: Quam nemo principum hujus saeculi cognovit
Pronomen «quam» refer tam, vel potius, ad gloriam nostram, quam ad sapientiam, q. d. Si hanc sapientiam, vel potius gloriam, ejusque per Christum praedestinationem cognovissent Pilatus, Annas, Caiphas aliique principes Judaeorum, tanquam Dominum ipsius gloriae, scilicet Christum, cujus merito nobis ante saecula, puta ab aeterno, praedestinata et praeparata est haec aeterna gloria, crucifixissent. Advertit id solerter Gabriel Vasquez, I part., disp. 2, cap. III, et patet ex seq. Hinc tacite infert Apostolus, neminem aliorum principum hanc Christi sapientiam et gloriam cognovisse. Est enim argumentum ab exemplo primario: Judaei enim prae Gentibus erant sapientissimi, maxime in divinis; si ergo illi non cognoverunt, multo magis alii ignorarunt.
9. Sed, — scilicet abscondita fuit eis haec sapientia et gloria, quae finis est sapientiae istius; idque probat ex eo, quod de ea scripsit Isaias: «Oculus non vidit, nec auris audivit.» Est ellipsis. Vide Can. 38.
Versus 9: Quod oculus non vidit, nec auris audivit
Nota, Isaiam cap. LXIV, quem hic citat Paulus, agere de incarnatione Christi et vita praesenti. Unde hunc versiculum de miraculis Christi, deque sapientia, virtutibus omnique gratia, quam Christus nobis hic vivens communicavit, accipiunt Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus, Oecumenius.
Secundo et aptius, videtur admirans Isaias avolare ab incarnatione et Christo homine, ad gloriam coelestem, quae fructus est et finis incarnationis Christi. Tales enim raptus et transitus Prophetis, ob lumen propheticum sublime et amplum, sunt familiares. Patet ex ipsis verbis, et quia ait: «Exspectantibus;» et: «Occurristi facienti justitiam.» Ergo loquitur de fructu operum justorum, scilicet vita aeterna, quam exspectamus: nam fructus incarnationis et fides non occurrit facientibus justitiam, sed sedentibus in tenebris et peccatis. Ita Hieronymus in cap. LXIV Isaiae; S. Dionysius, De caelesti Hierarchia, cap. XII, et Vasquez loco citato. Unde S. Bernardus, serm. 4 in Vigil. Nativ.: «Non vidit,» inquit, «oculus lucem inaccessibilem, non audivit auris pacem incomprehensibilem, etc. Sed quid est quod in cor hominis non ascendit? Utique quia fons est, et ascensum nescit. Scimus enim quia fontium natura est rivos sectari convallium, montium ardua declinare: quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.» De hac beatitudinis magnitudine pie scribit et dissuaviatur Augustinus in Meditationibus, cap. xxiv et seq., et Soliloquiorum cap. xxxv et xxxvi, qui libelli collecti videntur ab aliquo pio ex operibus Augustini. Apposite vero ad hunc Apostoli locum auctor libri De Spiritu et Anima (qui extat tom. III operum S. Augustini), cap. xxxvi: «Sicut,» inquit, «exterior homo circa ista temporalia quinque partito sensu afficitur, id est visu, auditu, gustu et caeteris; sic interior homo, in beata vita, circa quinque ineffabilia Dei, ineffabili amore afficitur: cum enim Deum suum amabit, quamdam lucem, quamdam vocem, quemdam odorem, quemdam cibum, et quemdam amplexum interiorem amabit: ibi enim fulget, quod non capit locus; ibi sonat, quod non rapit tempus; ibi olet, quod non spargit ventus; ibi sapit, quod non minuit edacitas; ibi haeret, quod non divellit satietas; ibi siquidem videtur Deus sine intermissione; cognoscitur sine errore; amatur sine offensione; laudatur sine fatigatione.»
Haec Apostoli sententia olim S. Adrianum convertit martyremque effecit: cum enim ipse miles esset florenti aetate, scilicet viginti octo annorum, videretque tantam Christianorum Martyrum in tormentis pro Christi fide tolerandis constantiam, interrogavit eos: Quid pro tantis poenis exspectatis? quid est quod vos tanta tormenta superare compellit? Responderunt illi: «Speramus bona illa, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se.» Hac voce tactus Adrianus conversusque, curat se illico inscribi catalogo Martyrum, durumque martyrium alacer subiit Nicomediae (inspectante et incitante eum S. Natalia uxore), sub Diocletiano, anno Domini 306.
Tertio, plena erit hujus loci intelligentia, si utrumque sensum jam dictum conjungas, q. d. «Oculus non vidit,» etc., id est superant omnem sensum, experientiam, cogitationem naturalem, et omne hominis naturale desiderium, ea bona, quae tu, o Domine Deus, praeparasti per Christum, exspectantibus te, tum in hac vita, scilicet iis qui aliquid de illis jam inaudierunt; tum maxime et propriissime in futura gloria: in illa enim Deus, qui est omne bonum, dabit se Beatis, et erit omnia in omnibus, ait Anselmus. Hisce enim Isaiae verbis probat Apostolus id quod dixerat, scilicet arcanam et absconditam esse sapientiam, aeque ac gloriam Christi, uti dixi paragrapho praecedenti.
Nota: «In cor hominis non ascendit,» id est in mentem hominis non venit, sive homo naturaliter cogitare, concipere, aut intelligere nequit: cor enim per catachresin Hebraeis mentem significat: nam quod cor est in corpore, scilicet prima et nobilissima corporis pars, adeoque fons et principium vitae, hoc mens est in anima; adde, cor subministrat cerebro spiritus animales, qui imaginationi et consequenter intellectioni subserviunt. Hinc Aristoteles, De Somno et Vigilia, cap. II, refragante licet Galeno omnibusque medicis, sensum communem non in cerebro, sed in corde collocavit. Pulchre quidam vitales hominis partes, per suas functiones distinxit atque secrevit hoc disticho:
Cor sapit, et pulmo loquitur, fel commovet iram,
Splen ridere facit, cogit amare jecur.
Rursum Hebraei mentis cogitationem vocant ascensum, et cogitare vocant ascendere in cor: quia res cogitata et intellecta primo a terra alioque objecto ascendit in oculos vel aures, indeque ad sensum communem et phantasiam, inde denique ad mentem quasi arcem et culmen hominis: summum enim in homine est mens.
Nota secundo: Pro exspectantibus, ut habet Isaias, Paulus habet diligentibus, quia exspectatio a dilectione manat naturaliter.
Versus 10: Nobis revelavit Deus per Spiritum suum
Puta per Spiritum Sanctum. Est prolepsis, sive occupatio: occurrit enim tacite objectioni huic: Si hanc sapientiam et gloriam quam Christus suis amicis praeparavit, oculus non vidit, nec ea in cor hominis ascendit; unde ergo tu, Paule, eamdem te callere et praedicare jactitas? Respondet Paulus se eamdem scire non per visionem, sensationem, vel conceptionem aliquam naturalem, sed per instinctum et revelationem Dei. Unde Clemens Alexandrinus, lib. I Paedag., cap. xi, sic interpretatur to nec auris audivit: «Praeter illam,» inquit, «solam, quae in tertium caelum rapta est,» puta Pauli, qui in paradiso aure sua audivit haec arcana verba, quae non licet homini loqui. Ait ergo Paulus: «Nobis autem,» scilicet spiritualibus Prophetis et Apostolis, haec Deus revelavit, ut vos parvulos, o Corinthii, aliosque eadem doceamus.
Hinc patet gloriam et beatitudinem nostram, non tantum esse supernaturalem in assecutione, sed etiam in cognitione; cognitione, inquam, non quidditativa, sed obscura et aenigmatica, qualis erat Apostolorum et aliorum viatorum; et consequenter, non esse in homine perfectum et efficax desiderium, vel appetitum naturalem hujus beatitudinis. Ita Scholastici, I Part., Quaest. XII, art. 1.
Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. — Nota primo, catachresin, «scrutatur,» id est penetrat et perspicit: homines enim ut quid ignotum perspiciant, illud scrutari et inquirere solent; Deus autem sine inquisitione omnia uno mentis cernit in ictu et intuitu. Ita S. Thomas, Theodoretus et Theophylactus.
Secundo, «profunda Dei» vocat omnia intima et secretissima Dei consilia; inter quae maximum est hoc mysterium gloriae et redemptionis hominum per Christum; haec omnia penetrat et pervidet Spiritus Sanctus, quia unius cum Deo est essentiae et cognitionis, ac consequenter ita profunda Dei scrutatur, ut nihil remaneat in Deo incognitum; sed ejus cognitio et visio objectum suum adaequet, Deumque tantum cognoscat quantum cognosci potest, id est, comprehendat Spiritus Sanctus, utpote Deus, tam Deum et Divinitatem, quam seipsum. Ita Molina, I part., Quaest. XIV, art. 3, Theodoretus, S. Thomas. Hinc Ambrosius et veteres contra Macedonium probant Spiritum Sanctum esse Deum, q. d. Paulus: Haec mysteria et arcana Dei revelavit nobis Spiritus Sanctus, ille omnium secretorum Dei est conscius, ideoque scrutatur et pervidet profunda Dei.
Versus 11: Quis hominum scit quae sunt hominis?
Quae in hominis intimis, puta in corde et mente delitescunt, nimirum cogitationes, volitiones et intentiones, ipsumque profundum cordis humani.
Quae Dei sunt (quae in Dei mente sunt absconditae, puta cogitationes, consilia et determinationes divinae voluntatis), nemo cognovit, nisi Spiritus Dei, — id est Spiritus Sanctus, qui eorum aeque ac sui ipsius est conscius; est enim Spiritus Sanctus Deo intimus, aeque ac spiritus hominis ipsi est intimus; ac proinde sicut spiritus hominis humanitatis, ita Spiritus Dei divinitatis divinaeque omniscientiae et omnipotentiae est particeps.
Nota: Cum ait, «Nemo cognovit, nisi Spiritus,» subaudiendum est, et nisi is cui voluerit Spiritus ea revelare, uti mihi et Apostolis illum ea revelasse dixi vers. 10.
Nota secundo: Cum dicit, «Nemo nisi Spiritus,» non excludit Filium: hic enim cum sit Verbum, etiam scit profunda Dei. Nam in divinis, cum vox exclusiva vel exceptiva tribuitur uni personae, respectu essentialium attributorum, non excludit alias personas divinas, sed essentias alias a divina: nam tantum excludit ea, quae naturae sunt diversae a Deo, q. d. Nemo scit secreta Dei, nisi Spiritus Dei, et illi qui eamdem cum Spiritu habent naturam, intellectum, cognitionem, scilicet Pater et Filius; hi soli sciunt profunda Dei, nemo alius.
Versus 12: Nos non spiritum hujus mundi accepimus
Opponit spiritum mundi, Spiritui qui ex Deo est, et hunc sibi et Apostolis, illum mundi sapientibus et hominibus animalibus attribuit. Spiritus ergo mundi est, qui revelavit Ecclesiam esse sanctam, non autem me esse sanctum; licet enim revelaverit et promiserit omnibus in Ecclesia rite credentibus et paenitentibus remissionem peccatorum et justitiam, non tamen revelavit me rite credere et paenitere; ac proinde nec revelavit mihi remissa esse peccata meque esse justum.
Unde subdit Apostolus:
Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. — q. d. Hic spiritus ostendit et revelat nobis, quae et quanta bona a Deo nobis, scilicet Apostolis, aliisque diligentibus Deum, donata sunt, nimirum tanta quanta nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, ut dixi vers. 9: eo enim redit et respicit hic Paulus.
Ut sciamus. — Hinc haeretici stabiliunt fidem suam particularem qua quisque fidelis et Christianus certo scit, imo fide divina credere debet, per Christum se habere dona Dei, scilicet remissionem peccatorum, gratiam, justitiam, et, ut Calvinus, se electum esse ad gloriam aeternam. Verum haec non est fides, sed stulta et falsa praesumptio et impostura; quia non certo scimus, an nos ad justitiam rite disposuerimus, et an credamus certo, et ita ut oportet; nec usquam in sacra Scriptura hoc scriptum et revelatum est, scilicet, me credere ut oportet, uti nec me esse justum et electum.
Respondeo ergo, Apostolum loqui in genere de donis, iisque tantum quae data sunt Apostolis et Ecclesiae, q. d. Ut sciamus nos, Apostoli, quibus et quantis donis et beneficiis in genere, nos, id est Ecclesiam suam, ditarit Christus, scilicet, quanta gratia Spiritus Sancti, redemptione, virtutibus, et maxime quanta gloria: de hac enim egit vers. 9, et haec sunt in Deo, ut ait vers. 11, id est Dei libera voluntate et praedestinatione; et haec a Deo Ecclesiae data esse, per Spiritum ejus et revelationem scimus: haec enim loquimur et praedicamus, ut sequitur, quasi articulum fidei; sed me esse ex iis, vel eorum esse participem, non est fidei, sed conjecturae; nec publice praedicandum, sed secreto sperandum est. Vide Can. 9.
Quae ut clarius et plenius intelligantur, nota, tò «ut sciamus» dupliciter, scilicet primo objective, secundo subjective, posse accipi: objective enim sciebant Apostoli, et omnes fideles, ex prophetiis, miraculis aliisque signis divinis Deum suae congregationi, sive Ecclesiae, per Christi Apostolos congregatae, et deinceps congregandae, promisisse, et juxta promissa dedisse suam gratiam, remissionem peccatorum, justitiam aliaque gratiarum dona, ac denique spem certam vitae aeternae: Ecclesiae, inquam, in communi; non autem in particulari huic vel illi fideli, quia in particulari nescimus an his vel ille vere sit fidelis.
Hoc modo tò «ut sciamus,» idem est, quod «ut credamus.» Credimus enim Ecclesiam Catholicam esse sanctam, in eaque esse remissionem peccatorum et vitam aeternam. Deus ergo tantum revelavit Ecclesiam esse sanctam, non autem me esse sanctum.
Secundo, tò «ut sciamus» subjective capi potest. q. d. Ut nos Apostoli in nobis quasi subjectis, per experientiam sciamus, quantam sapientiam et gratiam nobis donarit Deus; et tunc tò «ut sciamus» non significat «credamus,» sed «ut experiamur.» Nec enim quisquam Apostolorum fide divina credebat se habere hanc sapientiam et gratiam; sed ejus actus et effectus in se experiebatur ita vehementes, crebros, claros et certos, ut moraliter non dubitaret se habere veram Dei sapientiam et gratiam. Erant enim Apostoli pleni gratia et sapientia, eamque alios docere, totique mundo aspirare debebant. Licet ergo Apostoli sciverint per experientiam se esse justos et sanctos, non tamen id sciebant, vel sciunt alii fideles; sed tantum sperant, atque ex signis probae et honestae vitae conjectant et opinantur. Neutri tamen idipsum credunt fide divina: omnis enim experientia tantum generat fidem humanam, non autem divinam, quae sola Dei revelatione nititur et gignitur.
Versus 13: Quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis
13. Quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus. — «Non in doctis,» id est non in verbis Ciceronianis, Demosthenicis, Aristotelicis, quae et qualia docet humana sapientia; «sed in doctrina Spiritus,» id est in iis verbis quae et qualia docet Spiritus Sanctus. Videtur legisse Interpres διδακτή, id est in doctrina: jam Graece legitur ἐν διδακτοῖς, id est in doctis, uti praecessit, sed idem est sensus.
Spiritualibus (rebus) spiritualia (verba et discursus) comparantes, — et conferentes, q. d. Doceo hanc spiritualem sapientiam e Scriptura et aliis spiritualibus discursibus, non autem discursibus philosophicis, rhetoricis, aut terrenis rationibus, conceptibus et eloquiis: ita S. Chrysostomus; v. g. «Si quaeritur,» inquit Oecumenius, «an surrexerit tertia die Christus? ex Jona probationes et testimonium adduco. Si quaeritur an natus sit Dominus ex Virgine? ex sterilibus Anna et Elisabeth sumitur probatio et comparatio.» Hic causam et rationem a priori assignat Apostolus, cur abstinuerit ab eloquentia et sapientia mundana in sua praedicatione. Causa est, quod sapientia humana et divina plurimum inter se differant. Cum ergo sermo debeat rei esse accommodatus, plane decuit sermonem, quo praedicabatur divina sapientia, illi esse accommodatum, ac differre a sermone humanae sapientiae, nimirum ut esset simplex, gravis, efficax et divinus, tanquam a Spiritu Sancto proficiscens, qui omnem orationis fucum respueret: hic enim ornari res ipsa vetat, contenta doceri. Nam sicuti humanae sapientiae verba vehunt secum sapientiam et spiritum hominis dicentis: ita sermones Spiritus Sancti invehunt in animam sapientiam Dei, et spiritus ejus, per Apostolos loquentis.
Versus 14: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei
14. Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. — «Animalis» hic dicitur, qui tantum sensus et naturale rationis lumen sequitur; sive qui «secundum animam est, et secundum animam sapit, quique animae sensa et cogitata sequitur»: quales erant Apostoli ante Spiritum Sanctum, et Corinthii hoc tempore, quaerentes eloquentiam; et jam multi fideles etiam non mali, qui altiora non capiunt.
Nota: «Animalis» dicitur, qui anima vivit, sumiturque tripliciter: Primo, qui crescit, nutritur, eget cibo, ut animalia. Sic Adam, creatus licet in gratia, dicitur «animalis,» I Cor. xv, 45 et 46.
Secundo, qui sequitur animae, id est concupiscentiae, desideria. Sic Judaeos vocat «animales, spiritum non habentes.»
Tertio, qui scientiam, non spiritualem et sublimem, sed animae sensibus quae obviam et facilem sequitur. Ita hic capitur. «Animalitas,» inquit S. Bernardus, vel quisquis est auctor tractatus De Vita solitaria, post initium, «est vitae modus sensibus corporis serviens, scilicet cum anima quasi extra se, per sensus corporis circa dilectorum delectationes corporum affecta, eorum fruitione pascit vel nutrit sensualitatem suam; seu cum intra se regrediens, et corpora quibus forti glutino amoris et consuetudinis adhaesit, ad locum incorporeae naturae secum ferre non praevalens, eorum illuc secum trahit imagines, et amicabiliter ibi cum eis conversatur; quibus assuefacta, nihil putat esse nisi vel quale foris reliquit, vel quale intus contraxit: inde quamdiu licet, jucundum habet secundum delectationes corporis vivere; cum autem ab eis avertitur, nescit nisi corporea imaginando cogitare.»
Sic «spiritualis» dicitur, qui spiritu vivit, Primo, quasi spiritus, non egens cibo: sic Christus post resurrectionem dicitur spiritualis, I Cor. xv, 45.
Secundo, qui spiritus instinctum, dictamen et impulsum sequitur. Ita saepe alibi.
Tertio, qui spiritus sublimem doctrinam capit et haurit. Ita hic vocatur spiritualis, inquit Chrysostomus, D. Thomas et alii. Moraliter S. Bernardus loco jam citato: «Incipientium,» inquit, «status potest dici animalis; proficientium, rationalis; perfectorum, spiritalis: sunt enim animales, qui per se nec ratione aguntur, nec trahuntur affectu, et tamen vel auctoritate permoti, vel doctrina commoniti, vel exemplo provocati, bonum approbant et imitantur: sunt rationales, qui per rationis judicium, boni cognitionem habent et appetitum, sed nondum habent affectum; sunt perfecti, qui spiritu aguntur, qui a S. Spiritu plenius illuminantur, unde et spiritales nominantur; et quoniam sapit eis bonum, cujus trahuntur affectu, sapientes vocantur.» Deinde haec tria inter se comparans, ex eisque gradus et scalam virtutum conficiens, ista subdit: «Primus status circa corpus se habet; secundus circa animam se exercet; tertius nonnisi in Deo requiem habet; initium boni in conversione est perfecta obedientia; profectus, subjicere corpus suum; perfectio, usu consuetudinem vertisse in dilectionem. Initium vero rationalis est intelligere ea, quae in doctrina fidei apponuntur ei; profectus, talia praeparare qualia apponuntur; perfectio, cum in affectum mentis transit judicium rationis. Perfectio vero hominis rationalis initium est hominis spiritalis; profectus ejus, revelata facie speculari gloriam Dei; perfectio vero transformari in eamdem imaginem a claritate in claritatem, sicut a Domini spiritu.»
Quia spiritualiter (juxta rationes Spiritus Sancti et regulas fidei) examinantur. — Ita Biblia Romana: male ergo quidam legunt, «examinatur,» id est examinando revocatur ad intellectum spiritualem et sublimem; dum scilicet in spiritualibus instituitur, vel cum spiritualia animali proponuntur, sive cum animalis in spiritualibus interrogatur et examinatur (hoc enim est ἀνακρίνεται), non potest ea intelligere.
Versus 15: Spiritualis autem judicat omnia
15. Spiritualis autem judicat omnia. — Vocatur, ut dixi, «spiritualis,» qui fidem et prudentiam, atque doctrinam Spiritus Sancti sequitur, qui Spiritum rectorem animae habet, et doctorem. Ita Chrysostomus, Anselmus, D. Thomas.
Judicat omnia. — Hinc Calvinus et Anabaptistae, cujusque spiritualis, id est fidelis, spiritum privatum et fanaticum, faciunt judicem controversiarum fidei et Scripturae interpretem; sed imperite, quia non omnes Christiani sunt spiritales, sed tantum perfecti, ut dixi vers. 5.
Secundo, quia alii ignorant an quis habeat hunc spiritum, an sit spiritualis, imo an vere sit fidelis. Ergo spiritus hic privatus et occultus non potest publicus omnium esse judex; sed Concilia et Pontifex. Hos enim constat esse spirituales, regi a Spiritu Sancto, qui eos constituit Doctores, et per eos regit et docet Ecclesiam.
Tertio, quia maxime spirituales erant Patres, qui tamen subinde errarunt.
Quarto, quia patet simplices fideles egere Pastoribus et Doctoribus, quos ad docendum posuit Deus in Ecclesia, ut ait Apostolus, Ephes. IV, 11.
Respondeo ergo: «Spiritualis judicat omnia,» «omnia,» inquam, in genere, id est tam spiritualia, puta divina et sublimia, quam animalia, puta terrena et facilia; cum animalis tantum judicet animalia, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Sic dicimus: Ego omnia, id est quolibet cibo vescor.
Secundo, «Spiritualis omnia judicat,» id est examinat, redarguit et discernit secundum regulas fidei et prudentiae divinae: quae habet, ut in eo quo quis spiritalis est, et a spiritu satis instructus, v. g. in rebus fidei claris et certis, omnia judicet secundum articulos fidei, haeresesque et errores illi contrarios condemnet. Sin autem nova oriatur quaestio in fide aut moribus, eaque obscura et dubia, eadem prudentia dictat homini spiritali, qui in hac quaestione necdum spiritalis est, nec a spiritu satis instructus, ejusdem Spiritus indicio recurrendum esse ad Superiores, ad Doctores, ad Ecclesiam Romanam quasi matricem, ut illa hanc quaestionem decidat et definiat. Haec enim plane ad mentem Apostoli spiritualis est, et omnia judicat per Spiritus Sancti directionem et assistentiam. Hanc enim S. Petro, et in eo successoribus Petri, promisit Christus, Matth. cap. xviii, vers. 18; Luc. cap. xxii, vers. 32. Hi ergo maxime spiritales sunt, hique omnia judicant: secus est de aliis inferioribus, qui licet spiritales sint, saepe tamen Superiorum judicium exquirere debent: alioqui enim qui spiritualis est, nec patris, nec magistri, nec praelati judicio stare et parere deberet. Quatenus ergo spiritualis ductum Spiritus, vel per se docentis, vel ad doctores mittentis sequitur, eatenus errare non potest. Sic S. Joannes ait eum, qui natus est ex Deo, peccare non posse, quatenus videlicet ex Deo natus, in eo manet. Ita D. Thomas, Anselmus, Ambrosius, Theophylactus, Chrysostomus, q. d. Paulus: Vir spiritualis de arcanis fidei mysteriis et rebus passim bene judicat, et si dubitet, scit quid agere, quos consulere debeat, ut instruatur. Sic Aristoteles, lib. III Ethic., IV: «Vir,» ait, «bonus recte in omnibus judicat, et virtuosus est regula et mensura omnium humanorum;» quia scilicet judicium et affectum habet bene compositum, et conformem rationi et legi, inquit D. Thomas: hic tamen in casibus difficilioribus debet consulere prudentiores et magis legis peritos.
Et ipse a nemine judicatur, — id est redarguitur, condemnatur. Ita Chrysostomus, quatenus videlicet spiritualiter judicat: alioqui enim et Petrus judicatus, id est redargutus, est a Paulo, Galat. ii, 11. Contra, animalis a spirituali spiritualiter examinatur et judicatur: licet, ut dixi, non percipiat, nec intelligat: tantum enim toto hoc loco vult Apostolus per spiritualem excludere animalem et mundanam sapientiam, et conferre ac praeferre spiritualem animali, qua gloriabantur Corinthii, et cujus imperitum Paulum postponebant Apollo. Unde tacite Corinthios vocat animales, quia quaerebant docta humanae sapientiae verba, id est humanam sapientiam et eloquentiam, qualem mirabantur in Apollo: dicitque eos non posse judicare de spiritualibus, et Pauli sapientia spirituali; se vero et sibi similes viros spirituales judicare debere tam de sapientia spirituali quam animali, et hoc, et non aliud, vult Apostolus.
Versus 16: Quis cognovit sensum Domini?
16. Quis cognovit (per se scilicet) sensum Domini? — Alludit ad Isaiae XL, 13, ubi pro «quis cognovit?» hebraice est מי תכן mi ticken, id est quis mensuravit, hoc est, quis plene et adaequate perspexit et penetravit spiritum Domini? q. d. Cum spiritualis a Deo sit edoctus, ejusque regulas sequatur, hinc quatenus talis est, a nemine judicari potest (hoc enim quod praecessit probat hic Apostolus); qui enim eum judicare vellet, deberet spiritu Dei sapientior esse aut major, ut spiritum Dei penetrare et quasi mensurare posset. At quis is est? sane nullus. Ita Chrysostomus. Potest tamen et debet saepe spiritualis judicari, quia nescitur esse spiritualis in tali re. Unde, cap. xiv, 29: «Prophetae,» inquit, «duo aut tres dicant, et caeteri dijudicent.» Imo multi se jactant spirituales, qui sunt animales, uti Anabaptistae: secus de Paulo, quem omnes habebant pro spirituali. Unde sequitur:
Nos sensum Christi habemus. — «Sensum,» id est mentem, intelligentiam, sapientiam Christi, puta spiritualem et divinam, non animalem et humanam: nostra enim sapientia non Platonis est, non Pythagorae, sed Christi, qui sua ipsius dogmata menti nostrae infudit. Ita Chrysostomus.