Cornelius a Lapide

I Corinthios III


Index


Synopsis Capitis

Insistit schismati Corinthiorum componendo, per subjectionem et unionem in Christo et Deo. Unde primo, docet Paulum et Apollo tantum esse ministros Christi, additque: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Secundo, vers. 10, docet Ecclesiae fundamentum esse Christum: videat ergo quisque quid illi superaedificet: si enim faenum et stipulam, salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Tertio, vers. 16: Vos, inquit, estis templum Dei; videte ergo ne per schismata illud scindatis et violetis. Ac tandem concludit, vers. 21: Nemo itaque glorietur in hominibus: omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei.


Textus Vulgatae: I Corinthios 3:1-23

1. Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, 2. lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. 3. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? 4. Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo, nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? 5. Ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. 6. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. 7. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus. 8. Qui autem plantat et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. 9. Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. 10. Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet. 11. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. 12. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, faenum, stipulam, 13. uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. 14. Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. 15. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. 16. Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 17. Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. 18. Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. 19. Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. 20. Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. 21. Nemo itaque glorietur in hominibus. 22. Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia enim vestra sunt, 23. vos autem Christi, Christus autem Dei.


Versus 1-2: Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam

1 et 2. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. — Apostolus cap. praeced., ut tueretur suam auctoritatem, et insipientiae atque infantiae in dicendo opinionem de se conceptam ex animis Corinthiorum eximeret, dixit se sapientiam loqui inter perfectos; sapientiam, inquam, absconditam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, sed Deus revelavit: nunc quasi occurrens tacitae objectioni, causam dat cur hanc sapientiam non ostenderit apud Corinthios, culpamque a se in Corinthios declinat; quod nimirum ipsi quasi parvuli et carnales tantae sapientiae necdum essent capaces, ac proinde non esca, sed lacte nutriendi.

Ubi adverte: «Lac» vocat Apostolus faciliorem, suaviorem et simpliciorem doctrinam de Christi humanitate et gratia ac redemptione, qualis convenit catechumenis recens conversis, et adhuc carnalibus; «escam,» id est solidum cibum, vocat perfectiorem, robustiorem et de altioribus mysteriis doctrinam, uti de Deo, de Dei spiritu et spiritualibus, de crucis sapientia, potentia, amore, de quibus cap. praeced. Ita Ambrosius, Theophylactus, S. Thomas, Anselmus, quem vide hic pro morali: «Idem,» ait, «Christus homini est lac, per incarnationem; angelo solidus cibus, per divinitatem: idem Christus crucifixus, eadem lectio, eadem concio a carnalibus accipitur ut lac, a spiritualibus ut solidus cibus.»

Alludit hic Paulus more suo ad Isaiae XXVIII, 9, ubi dicitur: «Quem docebit scientia, et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus;» et ad Isaiae LV, 1, ubi sic ait: «Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite: venite, emite absque ulla commutatione vinum et lac,» q. d., ut vertit Chaldaeus: Omnes discere et sitim cupiditatis extinguere volentes, venite ad aquas doctrinae et gratiae Christi: ab eo accipite, haurite et bibite spiritum Evangelicum.

Ubi nota: «Vinum» vocat Isaias, id quod Paulus hic «escam,» sive solidum cibum, qui symbolice significat sapientiam spiritualem et plenam perfectorum, sicut «lac» significat disciplinam imperfectorum et parvulorum. Hinc olim recens baptizatis, et alba veste indutis dabatur vinum et lac: qui mos, ait Hieronymus in citato locum Isaiae, usque hodie in Occidentis Ecclesiis servatur. Alibi iisdem dabatur lac et mel, teste Tertulliano, lib. I Contra Marcion., cap. xiv, ut significaretur primo, eorum infantia et innocentia in Christo, lac enim utriusque est symbolum. Unde Homerus, teste Clemente, lib. I Paedag., vi, viros innocentes et justos vocat γαλακτοφάγους, id est, lacte vescentes. Secundo, ut assimilarentur Christo, de quo cecinit Isaias VII, 15: «Butyrum et mel comedet.» Tertio, ut significaretur vitae Christianae suavitas, humilitas et mansuetudo infantilis. Unde et primo Missae sacrificio, quod audiebant baptizati in paschate, scilicet Dominica in albis, recitabatur illa epistola B. Petri: «Quasi modo geniti infantes, rationabile sine dolo lac concupiscite.» Hinc B. Agnes dicebat: «Lac et mel ex ore ejus suscepi,» teste Ambrosio, serm. 90. De hoc lacte fuse disserit Clemens, lib. I Paedag., cap. vi.


Versus 3: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis?

3. Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? — Nota: «Carnalis» hic vocatur, qui non tantum naturale sensus et rationis judicium; sed etiam carnis, id est sensualitatis et concupiscentiae, dictamen et impulsus sequitur; itaque, ut recte advertit S. Thomas, idem est carnalis, animalis, secundum hominem ambulans, scilicet spiritu Dei destitutus, qui sequitur motus concupiscentiae, sive naturae corruptae. Ubi nota secundo, hic et ad Galat. v, 19, «opera carnis,» id est naturae corruptae, non tantum vocari gulam et libidinem (qui proprie sunt in carne), sed etiam zelum, aemulationem, contentiones, quae sunt vitia mentis. Vide dicta Rom. VII, 22 et Galat. v, vers. 17, q. d. Paulus: Vos, o Corinthii, estis carnales, id est contentiosi, quia ut pueri inaniter de dignitate magistrorum contenditis, dum hic suum Paulum, alter suum Apollo praefert et venditat.


Versus 5: Ministri ejus, cui credidistis

5. Ministri ejus, cui credidistis. — Pro cui, graece jam est, δι' ὧν, per quos credidistis. Et unicuique, — ministrorum scilicet, competit ministerium tale et tantum, quale et quantum cuique Dominus dedit. Ergo in uno Deo gloriandum est, non in ministris Paulo vel Apollo: hi enim non sunt domini, vel auctores fidei vestrae, o Corinthii, sed tantum instrumenta, per quae operatur Deus. Ita Anselmus, Ambrosius, Theophylactus.


Versus 6: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit

6. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. — q. d. Ego primus Corinthi fidei semina jeci, primus evangelizavi, quae deinde superveniens Apollo provexit, patet Actor. xviii, 26. «Sed dedit Deus incrementum,» id est, interius dedit vitam et vigorem gratiae ad crescendum et adolescendum in fide, virtute et christianismo; hoc enim solius est Dei. Vide Augustinum, tract. 5 in Joannem.

Nota: Deus plantis dat incrementum, non quasi speciale et quotidianum augmentum per se solum eis suggerat, ut intelligunt rustici; sed quia ad crescendum vim et vigorem ipsi naturae seminis vel radicis indidit et conservat, id est, quasi continuo indit et instillat (conservatio enim divina non est aliud quam primae creationis, vel actionis divinae continuatio) eique cooperatur; et quia pluviam, aestum, ventos, aliaque ad fruges opportuna sua dispositione regit ac contemperat, quorum contemperatione meliori vel minori, melior vel minor nascitur fructus. Pari modo se res habet in semine verbi Dei, ejusque messe, fructu et profectu in mentibus hominum. Hinc patet primo, exteriorem concionem, vocationem, exempla, miracula non sufficere ad conversionem et vitam spiritualem inchoandam, vel promovendam. Secundo, hinc Prosper, lib. II De Vocat. Gent., cap. vi et viii, probat, quod, licet omnes aequaliter eamdem concionem audiant, alii tamen parum, alii vero multum ex ea proficiant, illi nimirum, quos Deus peculiari interna motione afficit, et quorum corda tangit, ut vitam mutent vel serio proficiant in melius. Unde illi tam concionatores, quam auditores in concione plurimum proficiunt, qui pro hac motione Deum sedulo precantur.


Versus 7: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat

7. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus. — q. d. Agricola qui plantat et rigat, parum est, parum affert, et quasi nihil prae Deo; nam tantum exterius agit, et quidquid agit, accipit a Deo agitque ut instrumentum Dei: Deus autem, per se interius, ut principale agens, operatur, vimque et vigorem crescendi sufficit et suggerit: actio enim tribuitur principali agenti, et maxime causae primae, vide Can. 15 et 36: ita S. Thomas, Theophylactus, et pulchre S. Augustinus, tractatu 7 in Epist. I Joannis: «Ministeria forinsecus,» inquit, «adjutoria sunt et admonitiones: cathedram tamen in coelo habet, qui corda docet; sic sunt haec verba quae forinsecus dicimus, quomodo est agricola ad arborem. Forinsecus enim agricola operatur, quia adhibet aquam diligentiamque agriculturae, sed tamen poma non format;» sed ea format Deus cum arbore concurrens, arborique vim poma gignendi indens et suggerens. Pari modo parum facit concionatoris vox: sonat enim tantum exterius; sed Deus est, qui cum ea concurrens interius, per gratiam suam animam illuminat et convertit.


Versus 8: Qui plantat et qui rigat, unum sunt

8. Qui plantat et qui rigat, unum sunt. — «Unum sunt,» officio scilicet et ministerio, inquit S. Thomas, Anselmus et alii, id est, aeque omnes sunt ministri, q. d. Ergo unus prae alio, puta Paulus prae Apollo, non est contemnendus aut extollendus. Rursum, ergo omnes eadem charitate et unione complecti debetis, non autem propter eos facere schismata: licet enim in se diversi sint, omnes tamen unum idemque officium obeunt, unumque sunt in Christo, qui odit schismata, amat unionem, suosque ministros, licet debiles, fovet ac tuetur, eosque non ut homines, sed ut suos vicarios ab omnibus coli, et in honore ac pretio haberi vult.

Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, — Locus hic clare docet merita bonorum operum: ubi enim merces est, ibi et meritum est. Haec enim sunt correlativa. Nota: Non dicit, quisque recipiet mercedem secundum fructum quem fecit, sed «recipiet secundum laborem;» quia fructus non est in nostra, sed Dei dantis incrementum, manu. Itaque integrum laboris praemium essentiale habebis ex tua, vel concione, vel instructione tua, licet nullus sequatur fructus, nullus haereticus vel peccator convertatur; imo saepe majus, quia difficilius est et magis arduum concionari, ubi nullus vel exiguus apparet fructus, quam ubi concioni multi applaudunt, vel ex concione proficiunt.


Versus 9: Dei enim sumus adjutores; Dei aedificatio estis

9. Dei enim sumus adjutores. — «Ingens haec, angelica, imo divina est dignitas,» ait S. Dionysius, De Caelest. Hierarch., cap. III, «Dei cooperatorem fieri in conversione animarum, divinamque in se operationem palam cunctis ostendere.» Dei (non autem Pauli, vel Apollo, ut in iis gloriari possitis) agricultura estis. — Persistit in metaphora agricolae. Agricola primarius est Deus, famuli sunt Paulus et Apollo: ager sunt Corinthii; semen est gratia, fructus sunt bona opera: Deus colit interius per Spiritum, Paulus juvat exterius per vocem. Ita Anselmus.

Dei aedificatio estis. — Idem dicit alia metaphora aedificii et architecti: primus enim architectus est Deus; secundus et minister, est Paulus; aedificium est Ecclesia, et quaevis animae Christianae. Ita Anselmus. Nota: Hebraeos et Syros gaudere metaphoris et parabolis, easque miscere et conglomerare, atque ab una ad aliam transilire.


Versus 10: Secundum gratiam Dei, ut sapiens architectus fundamentum posui

10. Secundum (id est per) gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. — q. d. Non mea est haec fabrica, non meum est hoc opus Ecclesiae Corinthiacae; licet enim ego quasi architectus prima illius fundamenta evangelizando jecerim, tamen quidquid ego in ea feci et perfeci, non meis, sed gratiae Dei viribus effeci: tota haec Ecclesiae vestrae fabrica non mihi, sed gratiae Dei tribuenda est.


Versus 11: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est

11. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. — Τὸ enim dat causam praecedentium, q. d. Fundamentum Ecclesiae vestrae ego posui: Apollo et alii videant quid illi superaedificent, non autem quid de novo fundent. Nam non est quod in fundamento collocando occupentur: illud enim ego posui; et aliud ab eo poni nequit, cum hoc fundamentum sit ipse Christus Jesus. Fundamentum ergo Ecclesiae, et cujusque in ea animae fidelis, est Jesus Christus, id est fides in Christum Jesum Salvatorem nostrum, ac praesertim fides viva per charitatem, super quam ego vos aedificavi. Ita Anselmus et S. Gregorius, lib. VII, epist. 47. Hoc sensu solus Christus est Ecclesiae fundamentum, puta fundamentum fundamentorum, ut ait S. Augustinus in Psal. LXXXVI, vers. 1, quod scilicet seipso consistit, omnia sustinet, etiam Petrum. Alio sensu Petrus est fundamentum Ecclesiae, idque secundarium, quia scilicet ipse firmus est in fide, ut publice errorem docere non possit, sed alios semper in ea confirmet et illuminet. Ita S. Thomas et passim DD. Catholici. Simili sensu non solus Petrus, sed omnes Apostoli vocantur fundamenta Ecclesiae, Psal. LXXXVI, vers. 1, ubi dicitur: «Fundamenta ejus (Sionis, id est Ecclesiae) in montibus sanctis;» et Joannes, Apocal. xxi, vers. 19, duodecim Apostolos colligit et nominat fundamenta Jerusalem, sive Ecclesiae caelestis.


Versus 12-13: Si quis superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, faenum, stipulam

12. Si quis superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, faenum, stipulam, 13. uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur. — Est metaphora a domo per ignem conflagrante, quae si ex auro et lapidibus pretiosis constructa sit, igne non laeditur; sin ex ligno et stipula, aduritur. Ubi obiter adverte, per lapides pretiosos hic intelligi marmoreos, porphyreticos et similes, non autem adamantes et gemmas: non enim ex his, sed ex illis, construi solent domus nobilium et principum: quemadmodum de Roma gloriabatur Augustus Caesar: «Accepi civitatem lateritiam, relinquo marmoream.» Sensus ergo Apostoli est, q. d. Si oriatur incendium, domus ex marmoribus et auro structa, illo non laedetur, sed magis clarescet: vicina vero domus e ligno et stipulis conflagrabit, et qui eam inhabitat, elabetur quidem, sed ambustus; ita si quis Christianorum, praesertim Doctorum et Praedicatorum Evangelii (de his enim egit hactenus a vers. 4, et de hisce potissimum hic agi, patet conferenti vers. 6 et 10: ita Ambrosius et Anselmus), fidei Christi superaedificet aurum et argentum, id est opera sancta (ita Theodoretus et Theophylactus), ac praesertim doctrinam sanam, proficuam et sanctam: hic mercedem accipiet. Ita Ambrosius, Anselmus et S. Thomas, quem vide: «Aurum,» ait ipse, «est charitas; argentum, sapientia et contemplatio; lapides pretiosi, sunt virtutes aliae;» e contrario lignum, faenum, stipulae sunt peccata, non gravia illa et mortalia, ut vult Chrysostomus, Theophylactus et Turrianus, lib. IV Contra Magdeb. XIII (haec enim aes sunt et plumbum, ut notat S. Augustinus Enchiridii cap. LXVIII, Anselmus et S. Thomas; nec etiam superaedificantur, sed obruunt et destruunt aedificium, scilicet fidem vivam, quae meretur mercedem a Christo); sed levia et venialia, quibus scilicet mens adhaerescit ad vana, v. g. ad carnis commoda, nugas, vanam gloriam. Proprie vero ad mentem et scopum Apostoli, lignum, faenum, stipula, est doctrina incerta, frivola, pomposa, phalerata, curiosa, inutilis. Ita Ambrosius, S. Thomas, Theodoretus, Anselmus. Qui enim haec superstruit fundamento fidei Christi, hic salvus erit; sic tamen quasi per ignem, ut ait Paulus, vers. 15.

Nota: Hoc vers. et vers. 10 digreditur Apostolus, transitque a Corinthiis ad eorum doctores, ac tacite monet Apollo et alios Evangelii praecones, maxime eloquentes, quibus periculum est a vanitate, ut eam caveant et purae veritatis sint magistri, ne, si secus faciant, igne hoc expiari debeant; nam aliquos tales fuisse Corinthi, eosque contentionis et schismatis fuisse causam vel occasionem, satis insinuat Apostolus tum hic, tum alibi; quibus locis hortatur fideles ut orent pro fidelibus defunctis in Purgatorio existentibus: pro illis enim qui sunt in inferno, ubi non est redemptio, non est orandum.


Versus 13: Dies enim Domini, in igne revelabitur

13. Dies enim Domini. — Graece tantum est ἡ ἡμέρα, illa dies, scilicet albo, vel atro signanda lapillo, id est, dies judicii, maxime universalis; quia haec in igne revelabitur. Illa enim Domini, jam nostra est dies, ait Anselmus, Theodoretus, Ambrosius, S. Thomas. Et patet II Timoth. IV, 8, ubi ait: «Quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex;» II Timoth. I, vers. 12: «Potens est servare depositum meum in illam diem;» hac epist., cap. v, vers. 5: «Ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.» Quibus aliisque locis per illam diem antonomastice intelligit diem celeberrimum judicii universalis.

Nota, sub hac die judicii universalis, etiam diem particularis judicii accipi. Est enim unum et idem utriusque judicium, eademque utriusque sententia.

In igne revelabitur. — Quaeres, quis hic ignis? de eo enim tria hic dicit Apostolus: primo, quod dies Domini in igne revelabitur; secundo, quod cujusque opus probabit; tertio, quod aedificantes lignum, faenum, stipulam per illum transibunt, salvique erunt, «sic tamen quasi per ignem.»

Multi veterum, ut Origenes, hom. 14 in Lucam; Ambrosius, in Psal. xxxvi; Lactantius, lib. VII, cap. xxi; Basilius, in Isaiam IV; Rupertus, lib. II in Genesim, cap. xxxii, accipiunt ignem verum, quem putant omnes animas, etiam Petri et Pauli, in coelum euntes transire debere, ut, si impurae sint, per eum purgentur; sive is sit conflagrationis in fine mundi, sive purgatorius sub terra, sive alius in aethere. Nam Beda, lib. III Hist., xix, ait S. Furseum vidisse in via ad coelum maximos ignes, per quos necessario transeundum erat. Sed haec sententia, licet non sit damnata, nec eam reprobare audeat Bellarminus, lib. II De Purgatorio, cap. 1, caret tamen fundamento. Nam hic locus Apostoli, quo solo ejus auctores nituntur, alium habet sensum. Visio illa Fursei visio tantum fuit, quae per speciem corpoream ignis, spirituale Dei judicium, paenasque futuras hominibus carnalibus repraesentaret, uti inferius declarabo.

Secundo, S. Chrysostomus et Theophylactus, quos secuti sunt Graeci in Concilio Florentino, respondent esse ignem inferni, in quo peccator manebit salvus, id est vivens et incorruptus, ut semper puniatur. Sed hoc est contortum: salvum enim esse, ubique in Scriptura significat esse incolumem et felicem, non autem vivum manere in poenis. Ita omnes alii interpretes et Patres Latini initio Concilii Florentini.

Ubi nota: Licet Chrysostomus hunc locum de inferno intelligat, non tamen negat esse Purgatorium, ut falso asseruit Marcus, Archiepiscopus Ephesinus, in Concil. Florent.; imo illud diserte confitetur hom. 32 in Matth., et hom. 3 in epist. ad Philipp., et hom. 4 in epist. ad Hebraeos, et cap. seq., vers. 6, 10, 15, 18, 19, ut ibi dicam.

Tertio, haeretici respondent hunc ignem esse ignem tribulationis hujus vitae (quod etiam insinuat Anselmus et Gregorius, IV Dial., xxxix, et S. Augustinus in Psal. xxxvii, qui tamen etiam de Purgatorio accipiunt), vel confusionis, quam ipsi comminiscuntur Spiritum Sanctum in vita, vel in morte, illustratione sua injicere Sanctis, qua, verbi gratia, ut ipsi aiunt, SS. Bernardo, Francisco, Dominico in morte demonstravit suos errores de monachismo, Missa, confessione, ut eos agnoscerent et retractarent.

Sed hoc fingitur gratis, nec talis extat retractatio horum aliorumque Sanctorum in morte, imo potius constans exhortatio ad suos, ut in vita monastica persistant et proficiant. Adde, multos subito esse mortuos, et etiamnum mori quosdam in somno et dormientes, qui peccatis venialibus inquinati decedunt: ubi hi purgantur? non utique in coelo, quia nihil coinquinatum intrabit in illud, Apoc. xxi, 27; non in inferno, quia hic est locus damnatorum: ergo in purgatorio. Post hanc vitam enim non est locus solitae misericordiae et condonationis, sed justitiae et justae satisfactionis, vel potius satispassionis; ne quis dicat Deum sic mortuis gratis remittere peccata, id est omnem culpam et poenam. Denique dies mortis non dicitur dies Domini, sed dies judicii: nec ignis significat illam confusionem, sed verum ignem.

Objicit Calvinus: lignum, faenum, stipula capiuntur metaphorice; ergo et ignis. Respondeo negando consequentiam; quia patet diem Domini in igne proprie dicto revelandum esse, ut mox pluribus demonstrabo.

Quarto, Sedulius, Lyranus, Cajetanus, Theodoretus, Ambrosius, ignem hunc esse volunt strictum et acre examen divini judicii, puniens peccata post mortem per ignem; aut, ut Bellarminus, esse ignem partim Purgatorii, partim judicii, q. d. Sicut peccatorum opera suum habebunt ignem examinis, sic et ipsi male operantes suum habebunt ignem, sed ultionis in Purgatorio. Figurate enim et analogice ignis vocatur ipsum examen et judicium, quia instar ignis purissimum, sincerissimum, celerrimum, efficacissimum erit, Malach. III, 2; Hebr. XII, 29. Sed verba Apostoli cum non nisi ignem sonent, et ingeminent secundo et tertio, plane et proprie significare videntur ignem verum et univocum, atque unum eumdemque, non metaphoricum, aequivocum et varium.

Dico ergo primo, certum est hunc locum intelligi de igne purgatorio. Ita Concilium Florentinum, Ambrosius, Theodoretus, S. Thomas, Anselmus hic, et passim Patres Graeci et Latini, quos fuse citat Bellarminus et Salmeron hic, in fine disp. vi. Estque haec traditio et sensus communis Ecclesiae et Doctorum, licet verba in particulari alii aliter explicent, et Purgatorio adaptent.

Dices: Si Concilium Florentinum intelligit hunc locum de igne purgatorio, ergo de fide est, de eo intelligi debere, et consequenter de fide est non tantum esse Purgatorium, sed et in eo igne animas purgari. Respondeo: Nego consequentiam; quia licet Patres Latini in Florentino Concilio ita intelligant, ac consequenter certum sit esse ignem purgatorium, noluerunt tamen definire quasi de fide esse ignem, sed tantum esse Purgatorium; idque ne Graecos offenderent, qui concedebant quidem Purgatorium, negabant tamen in eo esse ignem, sed dicebant esse locum obscurum, et laborum plenum.

Dico secundo: ignis de quo Apostolus hic agit, proprie est ignis conflagrationis mundi. Patet, quia erit in die Domini, id est judicii extremi: hic autem dies passim in Scriptura describitur per ignem, quo conflagrabit mundus: ut Psalm. xcvi: «Ignis ante ipsum praecedet;» II Thessal. I, 8, dicitur judex Christus revelandus «in flamma ignis.» Idem dicit Joel, cap. II, 3; et S. Petrus, epist. II, cap. iii, vers. 12; et Ecclesia cum canit: «Qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.» Hic enim ignis simul erit conflagrationis mundi et simul probatorius et purgatorius eorum qui tunc vivent: ita passim Theologi; eritque praevius, imo comes et lictor Christi judicis; et si non omnibus (v. g. puris omnino: hoc enim nimis durum videtur, ut recte advertit Franciscus Suarez), certe impuris mortem et poenam afferet, acrem magis vel minus pro meritis cujusque: damnatos deinde secum hic ignis in infernum convolvet, et sic dicitur, quod «dies Domini in igne revelabitur.» Quod licet Oecumenius referat ad opus, quod sequitur, q. d. Revelabitur, et uniuscujusque opus probabit ignis; alii vero referant ad Dominus, quasi dicant: Dominus revelabitur in igne, quia dies non tam revelari videtur, quam alia omnia revelare: tamen melius dicitur, quod ipsa dies revelabitur, quod sit Domini, id est per ignem apparebit quod sit dies divinae ultionis et judicii.

Petes: Quomodo hic ignis purgat opera quae jam transierunt, et non sunt? Respondeo: Quia Scriptura sic loquitur, quod opera bonorum et malorum sequuntur eos, quasi adhuc homini post mortem adsint et insint, quia scilicet reatus eorum manet in homine, quo hominem obligant ad poenam, vel praemium.

Petes secundo: Quomodo opera dicuntur ardere? Respondeo: Dupliciter; primo, metaphorice, quia comparantur stipulae, quae proprie ardet; opera vero ardent metaphorice, id est puniuntur, reprobantur, abolentur, uti lignum quod igne consumitur. Secundo, metonymice, quia ipse operans propter opera sua ardet et uritur. Ubi nota: Utitur hac metaphora et metonymia Apostolus, ut persistat in metaphora aedificii, quam coepit a vers. 9 hucusque, et quia alludit ad ignem conflagrationis, qui omnia aedificia mundi comburet. Homo enim operibus suis sibi quasi aedificium aedificat, sicut bombyces et erucae serico quod nent, folliculos, quasi domos sibi conficiunt, quibus se involvunt, ut si folliculum aduras, bombyces aduras, et contra: ita hic metaphorice opus, quasi aedificium aduritur, quia ipse operans et aedificator, cui opera adhaerent et quasi inhaerent, aduritur. Adde opera dici exuri potius, quam operantem, quia operans non secundo, quia Graece est anakalyptetai. Id est revelatur, scilicet in praesenti, dies Domini, puta in praesenti vita cum morimur.

Tertio, quia uniuscujusque opus hoc igne purgatorii expiabitur, cum igne conflagrationis tantum expiandum sit eorum opus, qui tunc vivent.

Quarto, quia de igne Purgatorii hunc locum accipiunt omnes Catholici Patres, et Doctores Latini et Concilium Florentinum, initio, estque consensus et traditio Ecclesiae.

Quinto, quia hoc proprie est opus Purgatorii, probare scilicet et purgare, et de eo propriissime dicitur, quod «salvus erit,» sic tamen quasi per ignem. Sic olim dicebatur et fiebat (quod postea per Canones prohibitum est, quasi tentativum Dei) criminis proba per ferrum candens: offerebatur enim illud reo tractandum manibus, vel pedibus nudis; quod si vere reus erat, urebatur; si innocens, non laedebatur, uti contigit S. Cunegundi, uxori Henrici Imperatoris et tribus pueris in fornace Babylonia: illa enim suam castitatem ferro candente, super quo nudis plantis ambulavit; hi suam innocentiam, in fornace ignita illaesi, probarunt.

Dices: Quomodo ignis uniuscujusque opus hic probat? Paulus enim, et omnes jam mortui, non experiuntur ignem conflagrationis mundi.

Respondeo: Quia Paulus ita loqui solet, quasi sibi et suis instet dies mundi ultimus, et hic ignis, ut scilicet stimulet omnes, ut se parent ad illum istum diem, quasi incertum et vicinum.

Adde: Ille ignis erit purgatorius totius mundi, et omnium quae sunt in eo, adeoque si quid in aliquo olim mortuo nondum sat purgatum esset, id ab illo igne invaderetur et expiaretur, et sic cujusque, etiam olim mortui, opus hic ignis manifestabit; erit enim ultima haec totius mundi proba et expiatio.

Dico tertio: Sicut sub die Domini intelligit Apostolus diem mortis, et sub judicio extremo intelligit particulare, quasi unum et idem; ita a pari sub igne, Christum judicem ad universale judicium comitaturo, et purgaturo quidquid illo tempore purgandum restabit, proportionaliter intelligi vult ignem, quo statim animae purgantur post mortem. Per hunc ignem ergo intelligit ignem Purgatorii.

Nec obstat, quod ignis conflagrationis sit ante mortem, ut multi volunt, quia post mortem esse deberet; expiabit enim totius vitae et mortis peccata; sed esse nequit post mortem, ita ut mortuos purget; quia mortui tunc a morte statim resurgent et rapientur ad judicium.

Adde, si quis ante mortem non satis eo purgatus esset, post mortem eodem igne, quasi purgatorio, plene expiabitur. Probatur haec sententia, qua loquitur Apostolus praesentibus, qui vere ignem conflagrationis non erant visuri, sed suum purgatorium hic post mortem, aeque ut illi in morte habituri. Cur enim hi magis quam illi sint immunes ab igne, si aeque illum sunt meriti?

Id patet I Thessal. IV, 15; Hebr. XI, vers. ultim.; II Corinth. cap. v, 1, 3, 4. Pari modo Prophetae saepe, et Christus ipse, Matthaei xxiv, mixtim loquuntur de typo et antitypo, puta de excidio urbis Jerusalem et de excidio orbis totius, quasi de uno eodemque excidio, et quasi post excidium urbis Jerusalem mox secuturum sit excidium orbis; adeo ut ita revera futurum, tunc cum haec diceret Christus, putarent Apostoli, licet postea melius edocti contrarium senserint et docuerint.

Petes secundo: Quomodo judicio particulari applicari potest, quod ait Apostolus, «quia in igne revelabitur?» Quis ignis assistet Christo judici in judicio particulari, ut probet et declaret cujusque hominis opera?

Respondeo: Christo in judicio particulari assistit ignis Purgatorii, quia Christo judici ad manum paratus adest, ut probet, puniat et purget cujusque opera.

Notanda enim est prosopopoeia, qua utitur hic Apostolus, dum hoc examen et probationem tribuit igni Purgatorii; quasi ignis hic esset assessor judicis Christi, coram quo omnes mortui transire debeant, tanquam milites coram suo duce, ut ab eo lustrentur, ut si quos ineptos et impuros viderit, corripiat et purget. Facit autem hoc Apostolus, primo, ut persistat in metaphora auri, et conflatoris, qui per ignem omnia probat et purgat; secundo, ut apta proportione respondeat ignis hic purgatorius igni conflagrationis et purgationis mundi, ad quem primario, ut dixi, respicit, dum ait: «Dies Domini in igne revelabitur.»

Ubi nota: Sicuti dum Prophetae et Christus typum cum antitypo commiscent, mixtimque loquuntur, verbi gratia, de Salomone et Christo, de excidio urbis et orbis, quaedam quae magis uni, puta typo; quaedam quae magis alteri, puta antitypo, conveniunt, commemorant: ita facit et Paulus hic; nam quod ait: «Dies Domini in igne revelabitur,» magis convenit igni conflagrationis mundi; quod vero addit: «Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit, et ipse salvus erit, sic tamen quasi per ignem,» magis convenit igni Purgatorii, ut patet ex dictis.

Ignis ergo Purgatorii Christo judici in particulari judicio paratus adest et assistit, tanquam explorator, lictor, carcer et vindex, ut singulorum opera examinet, scilicet bonorum aurea opera intacta relinquendo, aliorum vero lignum, faenum, stipulam, quasi sibi proportionata corripiendo, urendo, puniendo, eo modo quo dixi conclusione secunda; et ita «detrimentum quis patietur,» Graece zemiothesetai, id est poena mulctabitur, operans, ita tamen, ut salvus fiat per ignem, et sic in die obitus et judicii particularis cuique revelatur hic ignis. Et hoc significat dicta visio Furseii: cum enim ipse quasi mortuus videret ignem sibi appropinquantem, dixit angelo suo: «Domine, ecce ignis mihi appropinquat.» Respondit angelus: «Quod non accendisti, non ardebit te. Licet enim terribilis et grandis rogus videatur, tamen juxta merita operum singulos examinat, quia uniuscujusque cupiditas hoc igne ardebit. Sicut enim quis ardet in corpore per illicitam cupiditatem, ita solutus a corpore ardebit per debitam poenam.»

Sensus ergo totius hujus loci est, q. d. Paulus: Vide, o Apollo, videte, o magistri, videte, o Corinthii, quid doceatis, quid discatis, an faenum, an vana, an ventosa, an curiosa, an terrena; quia ignis Purgatorii Christo judici quasi explorator assistens, probabit cujusque opus et doctrinam, statim post mortem, in judicio particulari; et consequenter ignis conflagrationis mundi, in quem desinet ignis Purgatorii, in judicio universali declarabit opus cujusque igne Purgatorii probatum et purgatum esse, ut in judicio hoc, coram toto mundo appareat, quale fuerit; adeoque si quod opus nondum plene probatum sit igne Purgatorii, idipsum igne conflagrationis mundi probabitur et purgabitur: erit enim haec ultima mundi proba.


Versus 15: Ipse Salvus Erit, Sic Tamen Quasi per Ignem

Ipse salvus erit, sic tamen quasi per ignem. — Perperam Isidorus Clarius vertit ex Graeco, «ipsum, scilicet, fundamentum salvum erit.» Licet enim themelion, id est fundamentum, sit masculini generis, ut congruere possit cum autos, id est ipse; tamen id huic loco et menti Apostoli non convenit. Vult enim Apostolus hac similitudine ostendere, igne puniendos esse doctores, qui fidei Christi vana et curiosa superaedificant.

Rursum, to mercedem accipiet, non ad fundamentum, sed ad doctrinam referri debet, ut patet. Ergo et quod illi opponitur, scilicet, «ipse salvus erit, sic tamen quasi per ignem,» ad doctorem pariter, sed vana aedificantem et docentem, referendum est.

Nota: To quasi signum est veritatis, non similitudinis, ut et Joannis I, 14: «Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre,» id est vidimus eam gloriam Christi, quae decebat vere unigenitum Patris; et alibi saepe.

Secundo, potest to quasi esse nota similitudinis, q. d. Salvus erit sicut is, qui ex incensa domo elabitur, et transit ambustus per ignem, ut dixi vers. 12. Hinc patet ergo esse Purgatorium, et esse ignem. Unde Chrysostomus, homil. 69 ad Popul.: «Statuerunt,» ait, «Apostoli, ut in Missae sacrificio oretur pro defunctis.» Et Dionysius Areopagita, cap. vii, part. III Eccles. Hierarch., tradit has orationes, easque ait se accepisse ab Apostolis. Nam, ut S. Augustinus in Psal. xxxvii ait: «Quia dicitur, Salvus erit, hinc ignis ille contemnitur; sed gravior erit, quam quidquid homo pati potest in hac vita.» Et S. Bernardus, De obitu Humberti: «Quod hic neglexerimus, illic centupliciter reddemus.»

Unde ignem Purgatorii multi volunt eumdem esse cum igne inferni, cui vicinum est Purgatorium, sed ab eo differentem, quod hic aeternus sit, ille temporarius. Ex quibus prudenter concludit Anselmus: «Si propter tormenta vitanda hic regi paremus, parcamus voluntati Dei, ut ignem illum acerbiorem omnibus tormentis evadamus.» Et S. Chrysostomus, homil. 5 De Paenit.: «Paenitentiae,» inquit, «tempus nunc est, praeoccupet poenitentia poenam, praeoccupemus faciem ejus in confessione: rogum peccatorum extinguamus, non jam aquis multis, sed paucis lacrymis.» Sane satius et suavius est purgari fonte quam igne: satius est in Purgatorio poenitentiae per totam vitam degere, quam in Purgatorio ignis per annum commorari.

Tropologice: Totum hunc locum apposite pertractat S. Bernardus, serm. De ligno, faeno et stipula: «Fundamentum,» inquit, «Christus est, lignum fragile est, faenum molle, stipula levis. Lignum sunt, qui fortiter inceperunt, sed fracti non renodantur. Faenum sunt, qui fugienda mollitie tepefacti, nec summitate digiti (ut dicitur) labores arduos attingere volunt. Stipula sunt, qui levitatis motibus exsufflati, nunquam in eodem statu permanent. Et timendum quidem est de istis, sed non desperandum: quia si in fundamento Christum habuerint, hoc est in hac via vitam finierint, salvi erunt, sic tamen per ignem.» Deinde ignem hunc non litteraliter, sed tropologice explicat: «Ignis,» inquit, «tria habet, fumum, lucem, ardorem. Fumus excitat lacrymas, lux vicina illuminat, ardor adurit. Ita et qui ejusmodi est, fumum, hoc est amaritudinem in mente habere debet, quia tepidus est, quia remissus est, quia levis, quia ordinem quantum in se est subruit et perturbat. Sed et lucem in ore, ut qualis est in mente, talem se in confessione et dicat et plangat; ut et linguam acuat conscientia, et conscientiam arguat lingua. Necesse est quoque ut ardorem sentiat in corpore, id est paenitentiae tribulationem, et si non multimodam, aliquam tamen. Putas quia sic compunctos corde, ore confessos, corpore fatigatos abjiciet, qui omnes homines vult salvos fieri, et neminem vult perire?» Denique de aliis subdit: «Sunt et alii qui aedificant super fundamentum hoc aurum, argentum et lapides pretiosos, qui vehementer incipiunt, vehementius proficiunt, vehementissime perficiunt, non attendentes quid caro possit, sed quid spiritus velit.»


Versus 16: Nescitis quia templum Dei estis?

16. Nescitis quia templum Dei estis. — Respicit et redit Apostolus ad vers. 9: «Dei aedificatio estis,» q. d. Estis aedificium non hominis, sed Dei, ac consequenter non profanum, sed sanctum, puta templum Dei, in quo Deus habitat per fidem, gratiam, charitatem et dona sua. Ita Anselmus et alii passim. De templo hoc plura dicam II Cor. vi, 16.

Quomodo anima dedicetur Deo in templum, vide S. Bernardum, serm. 1 De Dedic. Eccles., ubi ait: Quinque sunt in dedicatione, aspersio, inscriptio, inunctio, illuminatio, benedictio; haec et in anima spiritualiter fiunt: quae fuse deinde explicat.

Nota: Hactenus egit Apostolus de iis Doctoribus et fidelibus qui superaedificant aedificio sancto, id est templo: jam de illis agit, qui evertunt illud; unde subdit:


Versus 17: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus

17. Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. — Pro «si quis violaverit,» graece est phtheirei, id est corrumpit vel vitiat, uti legit Tertullianus, scilicet per mortalem superbiam sapientiae animalis et humanae, per novam, erroneam et pestiferam doctrinam; per schismata, uti vos facitis, o Corinthii, inquit Anselmus; et qui quovis alio modo Ecclesiam, vel animam fidelem, quae est templum Dei, corrumpit, hunc disperdet Deus. Loquitur Apostolus maxime de corruptione, quae fit docendo et persuadendo falsam doctrinam, superbiendo, aliis invidendo, schismata concitando. De doctoribus enim uti coepit, ita et finit hoc caput. Patet ex seqq. q. d. Hic corruptor non salvus erit per ignem, sed in igne aeterno ardebit.


Versus 18: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens

18. Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo (sapientia scilicet et eloquentia saeculari, rhetorica, philosophica, mundana, terrena, ideoque quasi sapiens superbiat, et ex fastu alios despiciat), stultus fiat, ut sit sapiens. — «Stultus,» nimirum humilitatis fideique, et crucis Christi stultitia, de qua dixi cap. 1, vers. 21 et seq., coram mundo; quaeque tamen coram Deo vera et sola est sapientia, ait Anselmus. Cum enim sapientia hujus mundi stultitia sit apud Deum, et contra, sequitur nos non posse aliter vere sapere, nisi secundum mundum stulti simus, ut, licet magni sapientesque mundo videamur, tamen quasi pueri, imo quasi stulti subdamus nos fidei, disciplinae, cruci et obedientiae Christi. «Ita tres magi Puerum adorantes in praesepio,» inquit S. Bernardus, serm. 1 De Epiphania, «insipientes facti sunt, ut fierent sapientes, et perdocuit eos Spiritus quod postea praedicavit Apostolus: Qui vult sapiens esse, stultus fiat, ut sit sapiens; ingrediuntur stabulum, inveniunt pannis involutum infantulum: non illis sordet stabulum, non pannis offenduntur, non scandalizantur lactentis infantia; procidunt, venerantur ut regem, adorant ut Deum; sed profecto qui illos adduxit, ipse et instruxit; et qui per stellam foris admonuit, ipse in occulto cordis edocuit.» Quaerit S. Basilius in Regul. brevior., interrog. 274: «Quomodo efficitur aliquis stultus in hoc saeculo?» ac respondet: «Si formidaverit judicium Domini dicentis: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes; et illum fuerit imitatus, qui dixit: Ut jumentum factus sum apud te; atque abjecta omni cassa opinione prudentiae suae, de iis quae cogitaverit, nihil antea tanquam rectum approbaverit, imo ne initio quidem prorsus quidquam cogitaverit, priusquam ab ipso Domini mandato scire didicerit, quid placeat Deo, sive in opere, sive in verbo, sive in cogitatione.»


Versus 19: Sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum

19. Sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum, — quia Deus reprobavit sapientiam saecularem, et abjecit quasi fatuam: Primo, quia nihil sapit salutare et divinum, nihil etiam facit ad negotium salutis.

Secundo, Deus ea uti noluit in Evangelio praedicando, sed potius rudibus Apostolis.

Tertio, quia saepe contraria est fidei, tum in speculativis, uti mysterio Sanctissimae Trinitatis, incarnationis, mortis Filii Dei, repugnant omnes saeculi sapientes, quasi illa impossibilia et incredibilia sint; tum in practicis et moralibus. Christus enim jubet diligere inimicos, mundana sapientia jubet eos odio prosequi; Christus jubet vincere in bono malum, mundana sapientia jubet in malo vincere malum; Christus beatos praedicat pauperes, mites, flentes, esurientes, persecutionem patientes: mundus vero beatos praedicat divites, elatos, ridentes, epulantes, dominantes.

Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. — Citat Job cap. v, vers. 13. Pro «comprehendam,» hebraice est לכד loched, graece drassomenos, id est capiens manu injecta; participium ponitur pro verbo: capiens, id est capiam, comprehendam. Vide Can. 29.

Sunt haec verba non Job, sed Eliphaz, qui falso disputat contra Job, volens probare Job peccasse, et per peccata calamitates suas esse promeritum: unde redarguitur a Deo, Job XLII, 7, ac proinde verba haec Eliphaz non habent auctoritatem sacrae Scripturae, sed viri sapientis, ut dixi Job IV. Probat enim Paulus hanc Eliphaz sententiam, quia in se vera est, et sapienter a sapiente illo dicta.

Nota: Comprehendit Deus sapientes in astutia sua, quando per id, quo astute volebant evertere consilium Dei, Deus illud ipsum adimplet: ut cum fratres Joseph, volentes ejus somnia de principatu ipsius futuro evertere, illum depresserunt, et quasi servum vendiderunt in Aegyptum; Deus vero per hoc ipsum exaltavit, et principem Aegypti constituit, fratresque eum adorare coegit. Pari modo Deus comprehendit sapientiam Pharaonis in mari Rubro, Saulis et Achitophelis volentium perdere Davidem, Aman in cruce, qua cogitabat perdere Mardochaeum. Ita S. Thomas.


Versus 20: Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt

20. Et iterum (scriptum est Ps. xciii, vers. 11): Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. — Pro «sapientium,» Ps. XCIII, 11, habetur hominum, scilicet non vulgarium, sed sapientium; hi enim sua sapientia multa cogitant et machinantur. Omnibus hisce sententiis et rationibus Apostolus docet Corinthios, vanam et inanem esse sapientiam et eloquentiam saecularem, in qua ipsi gloriabantur, et ob quam Apollo praeponebant Paulo. Veram autem sapientiam esse fidem et doctrinam Christianam, quam ipse eis, simplici licet sermone, ardenti tamen et efficaci spiritu praedicaverat.

Moraliter S. Hieronymus, in Psalm. xciii: «Vultis,» inquit, «scire quoniam cogitationes hominum vanae sunt: pater et mater nutriunt filium, promittunt sibi de illo felicitatem, mittunt ad studia, erudiunt, venit usque ad adolescentiam, disponunt ut etiam militet; cum omnia cogitaverint per annos triginta, una febricula venit et tollit omnes cogitationes. O curas hominum! o quantum est in rebus inane! Una cogitatio felix est, cogitare de Domino.»


Versus 21-22: Nemo glorietur in hominibus; omnia enim vestra sunt

21. Nemo glorietur in hominibus (eloquentibus, vel sapientibus, puta Apollo, Paulo, etc.). 22. Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura, — q. d. Noli tu in Paulo, ille in Apollo gloriari, quia tam Paulus quam Apollo et omnes alii homines, imo omnes creaturae, cuivis vestrum communes sunt, vobisque communiter ad salutem vestram procurandam subserviunt.

Nota, «omnia vestra sunt,» non quasi omnia bona sint communia, uti erant in statu innocentiae; aut quasi justi omnium rerum sint proprie domini, ut delirant Hus, Wiclef et alii; sed «vestra sunt,» non possessione, sed fine et usu, quia scilicet vobis in ministerium et auxilium salutis deputata et data sunt: ita Anselmus, Ambrosius, Theodoretus, S. Thomas, Chrysostomus; data, inquam, ad usum vel realem, vel mentalem, qui est in omnibus creaturis agnoscere et laudare creatorem, et hoc est quod vulgo dicitur: «Fideli totus mundus divitiarum est.» Vide Theodoretum, serm. 10 De Providentia. Unde Chrysostomus ait: «Alia ratione nos Christi, alia ratione Christus est Dei, alia mundus est noster; nos enim Christi sumus, ut opus; Christus autem est Dei, ut filius charissimus; noster vero mundus est, non ut opus, sed quia propter nos factus est.» Vester ergo est mundus, id est, omnes creaturae mundi corpori et animae vestrae serviunt; vestra est vita, ut in ea merita colligatis; vestra mors, quia per mortem transitis ad vitam aeternam; vel mors, id est martyrium vestrum est; vestra sunt praesentia, tam adversa quam prospera, quia illis utimini in bonum; vestra sunt futura bona, quia illis fruemini: unde jam vestra sunt in spe, re ipsa erunt in coelo. Ita S. Thomas et Anselmus. Vestra quoque sunt mala, infernus et damnati, ut illis dominemini.


Versus 23: Vos autem Christi, Christus autem Dei

23. Vos autem Christi, — ut membra mystica Christi capitis et domini estis, ac consequenter Christi possessio estis, sanguine ejus empti. Ita Anselmus et S. Thomas, q. d. Ergo vobis, o Corinthii, non in hominibus Paulo, vel Apollo, sed in Christo gloriandum est.

Christus autem Dei, — supple, est, idque primo, quia qua Deus, Dei est Filius. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Anselmus, Ambrosius, qui ait: «Christus est Dei Filius ejus faciens voluntatem, ut et nos ipsius faciamus voluntatem.»

Secundo et aptius: Christus qua homo, Dei est, quasi domini et capitis sui, creatura et possessio, ait S. Thomas et Cajetanus.

Ex dictis patet, fideles sanctos et maxime electos, esse finem propter quem Deus omnia creavit: horum vero omnium finis est Christus, ut homo. Haec enim gloria per se tali homini debebatur, scilicet, ut omnium creaturarum et hominum esset finis, ut omnia illi servirent, ut omnia ad ejus gloriam ordinarentur: Christus autem est propter Deum et Dei gloriam, q. d. Apostolus: Ergo non in Paulo, vel Apollo, sed in solo Deo, ad quem omnia alia reducuntur, est gloriandum.

Pulchre in morali hom. 10, S. Chrysostomus: «Omnia,» ait, «nostra a Christo habemus, et quod sumus, et vitam, et lucem, et spiritum, et aerem, et terram; et si quid horum abstulerit, peribimus; inquilini enim sumus et peregrini: Meum quippe et tuum verba tantum inania sunt, re autem non existunt (intellige ut ita sit tuum, sicut est Dei, ut scilicet absolutum, independens et perpetuum rei habeas dominium. Nam ad tempus tantum tibi concessit Deus dominium, quod si cum Dei dominio comparetur, potius usus est quam dominium). Licet domum tuam esse dixeris, inaniter loqueris, siquidem et aer, et terra, et materia, conditoris est, et tu ipse, qui eam effingis, item et alia omnia; quod si usus tuus est, incertus tamen est, non tantum propter mortem, sed ante mortem quoque propter rerum instabilitatem. Duplici namque ratione sumus Dei, creationis et fidei; et anima tua non est tua, quomodo pecuniae erunt tuae? Cum vero non sint tua, sed Domini, in conservos ea te erogare oportet. Noli ergo dicere: Rem meam consumo: non tua est, sed aliena, imo communia sunt tibi et conservo, quemadmodum et sol, et aer, et omnia.» Hactenus Chrysostomus.