Cornelius a Lapide

I Corinthios IV


Index


Synopsis Capitis

Pergit in schismate, fastu et gloriatione Corinthiorum, ac praesertim Doctorum aliquorum arrogantium, qui Paulum despiciebant, evellendis. Idque primo, ostendens se non curare, nec curanda esse hominum judicia, sed solius Dei. Secundo, vers. 7, eorum inflationem redarguit, dicens: «Quid habes quod non accepisti?» Tertio et maxime, urget eos, vers. 9, suo et aliorum Apostolorum exemplo, qui in omni humilitate, afflictione et despectu, quasi purgamenta mundi et peripsema, ubique evangelizabant. Quarto, premit eos, vers. 15, tanquam filios suos, quod quasi Pater illos genuerit in Christo, minaturque se brevi venturum Corinthum, ut hos pseudodoctores gloriosos et inflatos redarguat et puniat.


Textus Vulgatae: I Corinthios 4:1-21

1. Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. 2. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. 3. Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. 4. Nihil enim mihi conscius sum; sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. 5. Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. 6. Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. 7. Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 8. Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis; et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus! 9. Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tanquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. 10. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. 11. Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, 12. et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: 13. blasphemamur, et obsecramus: tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. 14. Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo. 15. Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. 16. Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 17. Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quae sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni Ecclesia doceo. 18. Tanquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. 19. Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. 20. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. 21. Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis?


Versus 1: Sic nos existimet homo ut ministros Christi

1. Sic nos existimet homo ut ministros Christi. — «Homo,» id est unusquisque. Hoc enim est Hebraeum איש iseh, q. d. Vetui ne in hominibus, Paulo et Apollo, gloriemini; ne quis hinc nos contemnat, dico: Sic nos quisque Apostolos existimet, id est aestimet, quasi ministros Christi et dispensatores mysteriorum Christi.

Dispensatores. — Kemnitius cavillatur, hinc Concilium Tridentinum probare Pontificem posse dispensare in votis et legibus; sed perperam, inquit, quia hic dispensare non significat relaxare, ut vult Concilium, sed distribuere. Respondeo, Concilium id optime intellexisse, sed tantum ita argumentari: Si credita est Pontifici dispensatio rerum Ecclesiae, ergo potest certis casibus, ubi res exigit, dispensare, id est solvere vota, juramenta, poenitentias et debitum poenae temporariae remittere: sicut dispensator in domo multa potest, ubi honor vel utilitas domini id exigit, dispensare, donare, vel relaxare; hoc enim ad regimen domus sibi commissum spectat, modo ea bene dispenset, non temere dissipet, ut docet S. Bernardus, lib. De Praecept. et disp., et lib. III De Consider. ad Eugenium: «Quaeritur,» inquit, «inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Ubi necessitas urget, excusabilis dispensatio est. Ubi utilitas provocat, dispensatio laudabilis est. Utilitas dico communis, non propria: nam cum nihil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est.»

Ubi nota: Pro dispensator, graece est oeconomus, qui domus curam habet, in ea omnia regit, distribuit, ordinat: quin et donat et debita relaxat, ubi sincere credit hoc domino suo placere, vel utile esse ad domini sui honorem. Ejus enim praecipua virtus est fidelitas et prudentia. Sic Pontifex in Ecclesia quasi domo Dei, omnia ordinat, dat indulgentias, relaxat vota, quasi oeconomus et vicarius Christi.

Mysteriorum Dei — mysticae, arcanae et divinae doctrinae, atque Sacramentorum Christi. Utraque enim haec sunt mysteria Christi, eaque Christus credidit Paulo et Apostolis, quasi oeconomis suis. Unde Corinthiorum contentio et schisma maxime ex sacramento Baptismi oriebatur, quod hic jactaret se baptizatum a Paulo, ille ab Apollo, ut patet cap. 1, 13.


Versus 2: Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur

2. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. — q. d. Avocavi vos, o Corinthii, a sapientiae et eloquentiae humanae examine, ad simplicem et humilem Christi doctrinam, ut non disputetis an Paulus, an Apollo sit sapientior vel eloquentior, dixique utrumque nostrum tantum esse dispensatorem hujus doctrinae: forte vos in comparationem nostri proclives, jam de fideli nostra dispensatione disputare incipietis, et quaerere quod de dispensatore homines quaerere solent, an fideles simus, et an Paulus sit fidelior quam Apollo, an vero Apollo Paulo sit fidelior in suo praedicationis officio. Multi vestrum dicunt: Paulus est fidelior et efficacior, sed Apollo eloquentior. Alii alios suos catechistas et magistros ostentantes suam sapientiam jactant, quasi nobis meliores et fideliores. Quare ut omnem hanc comparationem et vestra judicia succidam, dico me non curare vestra et quorumvis judicia, sed solius Dei. Ita ex Chrysostomo Theophylactus.

Nota: Praecipua dos dispensatoris est fidelitas, ut notat Christus Lucae XII, 42: «Quis putas, inquit, est fidelis dispensator et prudens?» Ad quam Christi sententiam alludit hic Paulus. «Fidelis autem est,» inquit Theophylactus, «si herilia bona sibi non vendicet et attribuat, ut non veluti dominus res tractet, sed veluti aliena et herilia dispenset; non sua esse dicens, quae sunt heri, sed e diverso quae sua sunt, heri esse.» Talis est doctor et praedicator, qui non suam, sed Dei unius gloriam et animarum conversionem salutemque quaerit et spectat, eamque omni diligentia, non tantum praedicatione sua, sed et sanctimonia, perfectaeque vitae exemplo procurare satagit.


Versus 3: Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die

3. Mihi pro minimo est (parvi aestimarim) ut a vobis judicer, aut ab humano die — id est, ab humano judicio. Sic enim dies Domini vocatur et est judicium Domini: sic reis dicitur dies, cum citantur ut sistant se judicio, metonymice. Ita Hieronymus ad Algas., Quaest. X. Ubi addit, Paulum utpote ex Tarso Ciliciae oriundum, ex cum phrasi Graeca, humanum diem vocasse humanum judicium.

Verum potius Paulus Hebraeus, ab Hebraeorum idiotismo hanc phrasim mutuatus videtur; alludit enim ad Jerem. XVII, 16, ubi Jeremias a suis irrisus et afflictus ob suas prophetias, sic ait: «Diem hominis non desideravi, Domine, tu scis.» Ubi nota: Dies hominis est ille, quo homo prosperatur, et tanquam potens, felix et gloriosus honoratur et laudatur ab omnibus, q. d. Jeremias: Non desideravi vitam longiorem, prosperitatem, opes, honores, delicias, plausus hominum: si enim haec spectassem, non tristia et dira eis prophetassem, sed eorum gloriae et cupiditatibus applausissem; jam autem id minime feci, nec diem et plausum hominis desideravi. Scio enim quod homo sit אנוש enosh, id est miser, fragilis, et cito cum suo plausu omnibusque suis bonis periturus et moriturus: hoc sciens et cogitans, non homini, sed tibi soli, o Domine Deus, in meis prophetiis et concionibus servire, placere, obedire, et a te solo commendari desideravi; ideoque te judicem et testem unicum hujus mei desiderii invoco, dicens: «Tu scis,» perinde ac Job invocat dicens, cap. XVI, vers. 20: «Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.» Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus in Jerem. XVII. Jeremiam ergo imitatus, Apostolus ait: «Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die,» id est, a potentia et sapientia hujus mundi, ab hominum favore et commendatione, ab humano judicio. Nihil timeo quid vos de me judicetis, aut potentissimi et clarissimi hujus mundi. Felix qui dicere potuit: «Diem hominis non desideravi» ita ut hujus rei testem habeat Deum. Haec summa perfectio est, qua omnia ut stercora reputamus, ut Christum lucrifaciamus. Id Moses jam grandis effecit (grandium enim haec res est), negans se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, Hebr. XI.

Egregie S. Chrysostomus, in morali hic: «Ne igitur,» inquit, «aliorum laudes requiramus. Hoc enim illi (Domino Deo) injuria est, si tanquam non sufficiat ad nos laudandum, eo omisso, ad conservos festinemus. Quemadmodum enim qui in parvo theatro certant, magnum sibi inquirunt, ac si illud non satis sit ad praebendum de se spectaculum: sic qui in Dei conspectu certantes, inde hominum sibi famam quaerunt, majori omisso theatro, minoris cupiditate magnum sibi supplicium accersunt. Hoc igitur omnia pervertit, hoc universum orbem terrarum perturbavit, quoniam hominum respectu omnia facimus, et in bonis operibus nulla nobis cura est, ut laudatorem Deum habeamus, sed laudem nobis a conservis nostris inquirimus. In sceleribus rursum, Deo contempto, homines formidamus, et homine praesente nemo scortaretur; sed licet majorem in modum libidine flagraret, affectus tamen violentia, pudore hominum vinceretur. Cum autem Deus videat, non modo adulterantur, non modo scortantur, verum et alia longe graviora et ausi sunt, et audent. Nonne hoc vel solum satis esset, quo coelitus innumeris peteremur fulminibus? Hinc omnia orta sunt mala, quod scilicet in rebus turpibus non Deum, sed homines timemus.»

Idem Chrysostomus, hom. 17 in epist. ad Rom.: «Quemadmodum,» ait, «pueri ludentes ex foeno coronas invicem imponunt, coronatum autem saepenumero, ejus rei ignarum, post tergum irrident; ita sane et nunc, qui te in faciem praedicant, apud seipsos clanculum subsannant, atque ita quid aliud fit, quam quod et nobis invicem foenum coronantes imponimus? Et utinam nihil aliud quam foenum! Nunc autem multo etiam documento plena est haec nostra corona: nam omnia nostra recte facta perdit. Considerata itaque ipsius vilitate, damnum illud effugito. Quod si centum, vel mille, vel innumeri extiterint laudatores qui applaudant, nihil tamen illi omnes a graculis desuper garrientibus differrent. Imo si angelorum theatrum perpenderis, apparebunt illi vermibus etiam viliores, illorumque praeconium, aranearum textura, fumisque et somniis infirmius. Dic ad animam tuam quemadmodum Paulus dixit: Ignoras quod angelos judicabimus? atque ab hoc coeno excitatam increpato deinceps, ac dicito: Angelos judicatura es, et vis ab immundis judicari?»

Prudenter quoque S. Hieronymus ad Pammach. de obitu Paulinae: «Prima,» inquit, «monachi virtus est, contemnere hominum judicia, et semper Apostoli recordari dicentis: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Tale quid et Dominus loquitur ad Prophetas: quod posuerit faciem eorum quasi urbem aeneam et lapidem adamantinum et columnam ferream, ne paverent ad injurias populi, sed impudentiam subsannantium frontis rigore contererent.»

Denique Anselmus hic: «Justi,» inquit, «non humana judicia, sed aeterni judicis examen aspiciunt, atque ideo derogantium verba cum Paulo despiciunt.» Hoc est ergo quod quidam Sanctorum dixit: «Si vis esse beatus, disce contemnere et contemni.»

Sed neque meipsum judico.

Graece anakrino, id est dijudico, q. d. Non possum certo judicare me, mea opera, intentionem, conscientiam.


Versus 4: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum

4. Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum — q. d. Non judico me, nam licet nullius infidelitatis in munere Apostolico mihi conscius sim, non ideo tamen revera justus sum; non coram hominibus: horum enim judicium non curo, ut dixi; sed coram Deo: ipse enim forte in me peccata videt, quae ego non video. Unde S. Basilius, in Constit. Monast. cap. 1: «Cum in multis rebus,» inquit, «offendamus omnes, majorem tamen offensarum partem ne intelligimus quidem. Idcirco Apostolus dicebat: Nihil mihi conscius sum, sed in hoc justificatus non sum; quod idem est ac si diceret: Multa delicta committo, quae committere me non intelligo. Propter hanc causam etiam Propheta ait: Delicta quis intelligit? Quare nihil mentitus sis, si te peccatorem appellaveris.»

Hinc patet contra Novantes, justos non certo scire, multo minus credere, se esse justos. Respondent ipsi, Apostolum nescisse se justum esse, spectando tantum opera sua, id tamen scivisse ex fide, et sacra Scriptura, quae promittit omni in Christum credenti justitiam, q. d. Scio me esse justum, non quia vito peccatum et sancte vivo, sed per misericordiam Dei, quia credo Christum gratis me justificare. Sed haec responsio frivola est et commentitia; subdit enim Apostolus:


Versus 5: Quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum

5. Quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum — id est tenebrosas, obscuras, occultas hominum cogitationes et actiones. Ergo vult soli Deo arcana hominis, maxime intentiones, secretas inclinationes et fundum cordis, qui homini est profunda abyssus, ac consequenter justitiam certo patere; ita ut nemo alterum, imo nec seipsum judicare debeat, sive ex fide, sive ex operibus, sive ex gratia Christi, nisi solus Deus. Putamus enim saepe nos bene agere, cum male agimus; nos ex gratia et Dei amore facere, quod amore nostrae gloriae, vel cupiditatis facimus. Ita Chrysostomus, Ambrosius hic, et Hieronymus, dialog. 2 Contra Pelag., initio, ac Basilius, Constitut. Monast. cap. 11, ubi sic ait: «Cum multis in rebus offendamus Deum, majorem tamen offensarum partem ne intelligimus quidem; idcirco Apostolus dicebat: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum; quod idem est ac si diceret: Multa delicta committo, quae committere me non intelligo. Propter hanc causam Propheta ait: Delicta quis intelligit?» Pulchre quoque hac de re disserit S. Augustinus, in Psalm. XLI, ad illud: Abyssus, scilicet humanae miseriae et caecitatis, abyssum divini luminis et misericordiae invocat.

Confirmatur primo, quia etiam Deus non scit nos esse justos ex operibus, sed ex fide; et hoc tam scimus nos, quam Deus, quia fide credimus secundum Novantes; ergo secundum ipsos falsum est quod ait Apostolus, nos id non scire, sed solum Deum.

Secundo, quia Deum illuminare abscondita tenebrarum et manifestare consilia cordium, non est Deum pervidere et manifestare fidem, sed machinationes, intentiones et opera cujusque.

Tertio, quia sicut opera nostra nobis incerta sunt, ita et fides, quae sola juxta Novantes justificat; quia non certo scit homo, se credere in Christum fide firma et divina; ergo multo minus scit se per illam esse justum. Idem alibi saepe docet Spiritus Sanctus, ut Ecclesiast. IX, 1: «Nescit homo utrum amore, an odio dignus sit.» Proverb. cap. XX, vers. 9: «Quis potest dicere: Mundum est cor meum?» Job IX, 21: «Si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.» Jerem. XVII, 9: «Pravum est cor omnium, et inscrutabile.»


Versus 6: Haec autem transfiguravi in me et Apollo, propter vos

6. Haec autem transfiguravi in me et Apollo, propter vos, ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est (quam scripsi cap. II, vers. 2, 3. Secundo, S. Chrysostomus, «ne supra,» id est, contra Sacram Scripturam, quae docet non esse superbiendum. Insulse ergo hoc loco abutuntur Novantes contra traditiones), unus adversus alterum infletur pro alio. — «Haec autem,» scilicet quae dixi contra inanem discretionem et gloriationem magistrorum, et de non curanda laude et judicio hominum, sed Dei solius; «transfiguravi,» graece metaschēmatisa, in figuram transtuli, typum et exemplum eorum constitui in me et Apollo, q. d. Aliorum personam in nos duos transposui, et de iis sub nostro nomine locutus sum, ne quos magistros, qui infideles sunt dispensatores vanique doctores (contra quos maxime ago hoc capite), eorumve discipulos apud vos vel nominando, vel generatim perstringendo offenderem. «Ut in nobis,» id est, sub persona et nomine nostro, qui primi vestri patres sumus, multo magis alios magistros (qui hujus schismatis vestri sunt occasio, cum ego et Apollo ab illo simus immunes et innocentes) intelligatis; utque nostro exemplo, modestia, concordia, vos, o Corinthii, non inflemini, nec gloriemini «pro alio,» scilicet catechista, vel praeceptore, dicendo: Ego ab Apollo baptizatus sum; Ego a Paulo conversus. Vel potius vos, o magistri, non superbiatis, et quasi aliis magistris sapientiores et eloquentiores, «pro alio,» id est, pro discipulis vestris quasi sapientioribus, prae aliorum magistrorum discipulis, non inflemini, supra quam a me jam scriptum est; non vos jactetis de vestra schola et disciplina, nec discipulis jactandi detis occasionem.

Deinceps enim magis ipsos magistros, quam Corinthios arguit, sed modeste et tacito nomine; magistros, inquam, qui hujus vanitatis, contentionis et schismatis inter discipulos suos Corinthios erant causa et fomes. Patet vers. 15, 18, 19, et cap. praeced., vers. 10 et 12, et cap. XI toto epistolae II. Nam iidem videntur esse pseudodoctores, quos hic modestius, utpote latentes, et necdum satis se prodentes, et quos epist. II, cap. XI, acrius, utpote jam imposturae, judaismi et pseudodoctrinae convictos, taxat et redarguit. Unde in Graeco, ut notant ex Chrysostomo Theophylactus et Oecumenius, prius Paulus taxat magistros. Habet enim, ἵνα ἐν ἡμῖν μάθητε τὸ μὴ ὑπὲρ ὃ γέγραπται φρονεῖν, id est, ut discatis (vos o magistri) in nobis Paulo et Apollo magistris, non sentire supra id quod scriptum est, scilicet a me, puta nos (et multo magis vos) tantum esse dispensatores Dei. Deinde consequenter comprimit discipulos dicens: ἵνα μὴ εἷς ὑπὲρ τοῦ ἑνὸς φυσιοῦσθε κατὰ τοῦ ἑτέρου, id est, ut unus non infletur contra alterum, pro alio, scilicet praeceptore suo, quasi sapientiore vel eloquentiore. Videtur ergo Paulus hic ad Corinthios continuare sermonem; sed in eis, et per eos objurgat hic eorum doctores, et, ut vers. 15 ait, paedagogos: sicut solers et discretus paedagogus, volens filios principis increpare, honoris et reverentiae causa, eorum famulos increpat, quasi facti auctores, ut idipsum sibi filii principis attribuant.

Infletur

Id est, superbiat et intumescat typho elationis et arrogantiae. Nota: Apte superbus dicitur inflatus et inflari, id est, superbire, metaphora sumpta ab utribus. Utres enim dicuntur inflari, cum intus licet inanes et vani, flatu tamen ac vento ita distenduntur et tument, ut corporis crassi molem et speciem prae se ferant. Pari modo superbus, qui ob scientiam, eloquentiam, similemve dotem turget et extollitur, intus vera scientia, sapientia et virtute vacuus, exterius vanae praesumptionis et arrogantiae vento ita inflatur et tumet, ut utri inflato et ventoso quam simillimus sit.


Versus 7: Quis enim te discernit?

7. Quis enim te discernit? — Graecum diakrinei tam anteponit et praefert, quam discernit, segregat, adjudicat, significat. Theophylactus vertit, psephizei, q. d. Cujus suffragio tibi haec discretio et praecellentia tribuitur? Jam sententiam hanc Chrysostomus et Theophylactus sic explicant: «Quis,» nimirum non homo, sed Deus, te «discernit?» ut redeat Paulus ad vers. 3 et 4. Idem enim hic graece est verbum diakrinō, quod ibi, q. d. Dei est te discernere, id est, judicare; hominum judicia curare non debes.

Secundo et melius, q. d. Quis te discernit, id est, segregat, aut eximit a caeterorum grege, tanquam iis praestantiorem, o Corinthie catechumene? q. d. Nullus, nisi tu qui inflaris: licet enim a sanctiore, eloquentiore, doctiore esses baptizatus aut edoctus, non ideo es sanctior aut doctior. Ad hanc enim discipulorum discretionem Apostolum proprie respicere, patet ex omnibus praecedentibus, et docent Ambrosius, Anselmus, Theodoretus.

Tertio et maxime ad mentem Apostoli, qui videtur, ut dixi, potius magistris loqui, quam discipulis, hic videtur genuinus hujus loci esse sensus: Quis te, o magister, discernit, quasi in Christianismo aut evangelizando majorem et meliorem, nisi tu qui ob sapientiam et eloquentiam te vane prae aliis extollis, et tui, quos quasi Psaphonis aves, te quasi suum magistrum extollere et laudare docuisti? Si dicas: Labor, studium, industria mea me discernit ab aliis, quibus praesto. Respondeo: «Quid habes quod non accepisti?» q. d. Tuum laborem, et ingenium, et alia naturae dona, in quibus gloriaris, accepisti a Deo, multo magis supernaturalia accepisti a Deo; ergo Deo dare debes omnem gloriam. Sapienter S. Ephrem, tract. De Paenitentia: «Praebe,» ait, «Deo non tua, ut tibi det quae sunt sua.» Hinc Concilium Arausicanum, can. 22, definit nos a nobis nihil habere, nisi mendacium et peccatum. Hic est sensus litteralis, et mens Apostoli.

Ubi tamen nota, quod S. Augustinus saepe, Prosper, Fulgentius et Concilium Arausicanum II, can. 6, hanc generalem Apostoli sententiam: «Quis te discernit?» a discretione donorum naturalium, puta sapientiae et eloquentiae, de qua proprie loquitur hic Apostolus, ex paritate rationis transferunt ad discretionem donorum supernaturalium gratiae et praedestinationis divinae: tam enim alia naturae dona, et bona opera solis naturae viribus facta, quam labor, studium et sapientia magistrorum impertinentia sunt ad gratiam et sanctitatem; et si illa dona non discernunt hominem, ut in naturalibus gloriari possit quasi sapientior, eloquentior, excellentior, multo minus eadem discernent hominem in supernaturalibus rebus, ut glorietur, quod ex iis factus sit sanctus vel sanctior. Hac de causa itaque S. Augustinus cum suis, «quis te discernit?» refert ad gratiam et praedestinationem, hoc sensu, quod nemo se a massa perditionis et peccatorum secernere possit, et ordiri initium salutis suae per se et viribus naturae suae, uti volebant Pelagiani et Semipelagiani.

Sic ergo Deus discernit justum a non justo, non naturae vires, quia Deus est prima et praecipua causa donorum, quae sunt in justificato: ita ut nil habeat justificatus, quo a non justificato discernitur, quod a Deo non acceperit, atque adeo de quo gloriari possit, quasi id non acceperit: id tamen non tollit, quin illud ipsum simul pendeat a libera cooperatione voluntatis nostrae, sine qua illud ipsum non esset. Nam per liberum arbitrium adjutum gratia discernere se eum qui convertitur, ab eo qui non convertitur, docet S. Augustinus, De Spir. et Litt., cap. XXXIV, ubi sic ait: «Consentire vocationi divinae, vel ab ea dissentire, propriae voluntatis est; quae res non solum non infirmat quod dictum est: Quid enim habes, quod non accepisti? verum etiam confirmat. Accipere quippe et habere anima non potest dona, de quibus hoc audit, nisi consentiendo; ac per hoc quid habeat, et quid accipiat, Dei est: accipere autem et habere utique accipientis et habentis est,» puta consentientis libere Dei vocationi et gratiae, ut ante dixit S. Augustinus.

Breviter quoque et nervose S. Bernardus, tract. De Gratia et libero arbitr.: «Quod,» inquit, «a Deo soli datur libero arbitrio, tam absque consensu non potest esse accipientis, quam absque gratia dantis.»

Si ergo quaeras: Quis discernit credentem a nolente credere, posito quod parem cum eo a Deo acceperit gratiam excitantem ad credendum? Respondeo: Credens sua libera voluntate, non per vires naturae, uti voluit Pelagius, sed per vires gratiae, se discernit a non credente: in ipsius enim arbitrio erat gratiae assentiri, vel non assentiri, ac consequenter credere, vel non credere; cum ergo credit, libere credit, libere gratiae Dei assentitur, libere se a non credente discernit.

Dices: Ergo in eo, quod se discernit, gloriari potest. Respondeo, non ita posse gloriari, quin praecipuum, imo totum tribuat Deo, et in eo glorietur, cujus gratia se discernit. Ratio est, quia neque actum illum quo se discernit, neque gratiae amplexum, qui non distinguitur a consensu, neque ullum omnino conatum, motum aut nutum in illum actum fecit, aut facere potuit, aut facere voluit virtute naturali, sed tantum viribus gratiae. Nam in eo actu ne minima quidem est ratio formalis, quae solis liberi arbitrii viribus sit effecta. Totum enim illud opus secundum substantiam suam, et omnes modos reales est a gratia, et totum a libero arbitrio; sicut quodque opus totum a Deo est, ut causa prima, et totum a causa secunda; sed a gratia habet, quod sit supernaturale, meritorium, omnemque suam dignitatem; a libero arbitrio tantum habet, quod sit opus liberum. Sic ergo quia ipse actus et cooperatio liberi arbitrii est a gratia excitante et cooperante, hinc non magis gloriari potest in sua cooperatione et electione homo, quam pauper cui offeruntur centum aurei, gloriari potest quod sit se eos acceptasse. Et hoc tantum vult Apostolus, scilicet neminem in aliquo ita gloriari posse, quasi suum sit, et a Deo idipsum non acceperit. Alioqui enim omnis virtus et virtuosus per se laude et gloria est dignus; sed laus haec ultimo, uti et virtus, Deo est danda: viribus enim non naturae, non suis, sed gratiae, id est, viribus Dei, se discernit et convertit, quicumque se convertit et discernit.

Nec aliud velle Apostolum patet, quia, ut dixi, loquitur ad litteram de discretione in sapientia, eloquentia et aliis donis naturalibus, quae clarum est hominem posse suo labore, industria ac studio comparare, ut in iis excellat, ac se ab aliis minus doctis secernat, ac consequenter posse illa suo labori et studio tribuere, in eoque gloriari, sed modeste. Tantum ergo gloriationem illam excludit Apostolus, quae ex superbia et aliorum contemptu oritur; si videlicet ita superbe glorieris, quasi haec dona de quibus gloriaris, a te habeas, nec a Deo acceperis, ut in Deum quasi primum auctorem illa non refundas: hoc enim est, quod se explicans, diserte subdit Apostolus, dum hic ait: «Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?» Ergo si eamdem hanc Apostoli sententiam: «Quis te discernit?» accommodes gratiae ac rebus supernaturalibus, tantum excludet illa ex usu et mente Pauli secretionem et gloriationem similem, scilicet ortam ex superbia, qua alios contemnas, omnia tibi tribuas, nec ultimate in primum fontem Deum, Deique gratiam referas: hoc autem non facis, si dicas te viribus ac robore gratiae libere teipsum discernere et secernere a peccatoribus, volentibus in peccato remanere: tunc enim primam et ultimam laudem et gloriam das Deo et gratiae Dei; etsi liberum arbitrium suam quoque laudem et gloriam habeat, sed a gratia et a Deo acceptam.

Ex dictis sequitur, eum qui convertitur, ab eo qui non convertitur, discerni et converti tum per gratiam, tum per liberum arbitrium: licet enim gratiam praevenientem cum alio saepe physice aequalem tantum habeat, tamen insuper habet gratiam cooperantem, quam non habet ille qui non vult converti: cum ea enim libere se discernit et convertitur. Rursum, gratia ejus praeveniens praevisa est hic et nunc in eo fore efficax; et cum hoc praevideret Deus, illam illi destinavit, cum qua sciebat certissimo illum cooperaturum et convertendum: talem autem non dedit alteri, qui non convertitur; hoc autem in genere moris aestimandum est, utpote quo re ipsa convertimur et salvamur. Est enim haec gratia efficax propria praedestinatorum et electorum, si nimirum in finem usque vitae efficax perseveret. Ita S. Augustinus. Unde patet non tam liberum arbitrium, quam gratiam discernere justum a non justo; quia gratia operatur conversionem et justificationem in justo, qui non impedit efficaciam et operationem gratiae, sed illi consentit et cooperatur. Id autem gratia non operatur in non justo, quia is ponit obicem et impedimentum gratiae in eo, quod illi consentire et cooperari renuit; itaque fit, ut gratia in ipso sit inefficax et cassa. Quocirca sapienter monet S. Ephrem, tract. in illud, Attende tibi, cap. X: «Charitatem,» ait, «cum omnibus habe, et ab omnibus abstine. Haec enim duo, beneficentia et continentia, summae sanctitatis sunt indicia, quae homines, quantumvis barbaros, emolliunt sibique devinciunt. Ac proinde haec duo sunt insignia Dei dona, duaeque illustres Dei gratiae, quae prae aliis sanctum a non sancto secernunt ac segregant.»


Versus 8: Jam saturati estis

8. Jam saturati estis — oppleti scilicet sapientia, gratia et donis Spiritus Sancti, quibus vos jactatis, non tam Corinthii, quam magistri, quasi nil discendum vobis restet in Christianismo, sed quasi doctores sitis perfecti, cum vix sitis discipuli verae et perfectae sapientiae. Est ironia. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus. «Paucis satiari,» ait S. Chrysostomus, «imbecillis est animae; et parva accessione putare se ditescere, nauseabundae est et miserae: siquidem pietas insatiabilis est.»

Notat S. Thomas Paulum hic in Corinthiis, vel potius eorum magistris, tangere quatuor superbiae species: Prima est, cum qui bonum quod habet, id se non a Deo, sed a seipso habere putat.

Sine nobis regnatis (sine nostro auxilio omnibus Dei bonis excellere et triumphare vos putatis, o Corinthii; et magis vos, o magistri, inter discipulos quasi comparato regno, summam dignitatem vobis vindicatis, nobis exclusis); et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus, — quasi sequaces et aemuli vestri, aut potius quasi patres vestri; hoc enim revera sumus. Ita Theophylactus, Anselmus et Chrysostomus, q. d. Non recuso socios in regno Christi, id est, in regenda Ecclesia, modo regant ut oportet, hoc est, saluti fidelium incumbant.


Versus 9: Puto quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tanquam morti destinatos

9. Puto quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tanquam morti destinatos. — Opponit se et sinceros Apostolos vanis magistris, suamque gloriam et commoda quaerentibus, q. d. Dixi: Utinam nos Apostoli vobiscum regnemus: adeo enim nos non regnamus, non triumphamus, ut putem, quod «novissimos,» id est postremos et abjectissimos, «ostendit,» id est, exhibuit nos Deus, quasi sontes morti destinatos.

Secundo et simplicius: «Deus nos Apostolos novissimos,» id est, qui sumus novissimi, quos scilicet ultimis hisce temporibus misit in mundum; «ostendit,» Graece apedeixen, id est designavit, hōs epithanatious, tanquam homines morti destinatos et addictos, v. g. damnatos ad bestias. Unde Tertullianus legit, velut bestiarios, q. d. Deus designavit nos non regno et triumphis, sed morti, persecutioni et martyrio.

Nota: Apostolos «novissimos» vocat, respectu priorum, scilicet Isaiae, Jeremiae et aliorum prophetarum, quos Deus quasi Apostolos misit ad Judaeos, Isaiae vi, 9 et alibi: et maxime se vocat novissimum, quia post caeteros Apostolos a Christo in terris vivente vocatos et missos, ipse a Christo regnante jam in coelis, vocatus est ad apostolatum.

Rursum, «ostendit,» id est primo, designavit; secundo, effecit, exhibuit, et, ut Syrus, constituit. Sic ostendere, in Scriptura, significat saepe exhibere et facere, ut Psalm. LIX, 5: «Ostendisti populo tuo dura;» Psalm. LXX, 20: «Quantas ostendisti mihi tribulationes?» «Ostendisti,» id est immisisti, exhibuisti. Tertio, «ostendit,» id est in ostentum et exemplum aliorum proposuit. Unde sequitur:

Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. — «Spectaculum,» Graece theatron. Unde S. Hieronymus in Epitaphio Paulae legit: «Theatrum facti sumus,» q. d. Facti sumus ut tanquam damnati, qui in theatro morituri, vel cum bestiis pugnaturi, ab omnibus spectantur. Videtur alludere ad bestiarios, qui Romae et alibi inclusi caveis, spectante populo, bestiis objiciebantur, q. d. Mundus spectare nos gestit, quasi stultos, magos aut novitatum circumforaneos, vel potius ut homines ad bestias damnatos.

Nota: «Mundo,» id est, angelis et hominibus: hi enim soli in mundo nos spectant. Unde angeli et homines carent Graeco articulo, quem habet mundus: τῷ κόσμῳ, καὶ ἀγγέλοις, καὶ ἀνθρώποις. Angelis bonis spectaculum facti sumus compassionis, et pariter dignae admirationis ac venerationis; malis autem odii et gaudii (gaudent enim mali angeli et homines de nostra contumelia, afflictione et morte), sed et pariter confusionis et terroris; hominibus bonis spectaculum sumus et exemplum fortitudinis, fidei, innocentiae, patientiae, mansuetudinis, constantiae et sanctae conversationis, ait Titelmannus.

Moraliter vide de theatro hujus vitae, in quo coram Deo omnia agimus, Chrysostomum in tractatu morali hom. 12. Sic Augustus moriturus, ait Suetonius, ad amicos astantes: Satisne, inquit, commode personam nostram hac scena, hoc theatro egimus? Commode, responderunt amici; tum ille: Valete et plaudite; et reductis cortinis animam efflavit. Melius et aptius Edmundus Campianus, nobilis Angliae martyr, vere Campianus, vere pugil et athleta Christi, jam martyrio afficiendus, in theatro hoc ultimum concionis suae thema proclamavit: Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Tale enim theatrum et spectaculum hic ad litteram intelligit Apostolus. «Nullum theatrum virtute et conscientia (ac praesertim apud Christianos, martyrio), majus est,» inquit Cicero, II Quaest. Tuscul.

Apte quoque et pie magna illa Paula, ut refert Hieronymus in ejus Epitaphio, cuidam susurroni suggerenti, quod prae nimio fervore virtutum quibusdam videretur insana, et cerebrum illius dicerent confovendum, respondit: «Theatrum, seu spectaculum, facti sumus Deo, et angelis, et hominibus. Et: Nos stulti propter Christum, sed stultum Dei sapientius est hominibus. Unde et Salvator loquitur ad Patrem: Tu scis insipientiam meam. Et iterum: Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis. Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.»

Denique S. Chrysostomus, homil. 17 in epist. ad Rom., hinc docet nos fugere debere ophtalmoduliam, id est, oculorum humanorum servitutem, ut in oculos Dei oculos nostros conjiciamus, et in illius conspectu theatroque perpetuo versemur. Duo, inquit, sunt theatra: alterum amplissimum, ubi Rex regum, hoc est Deus, nobilissimis angelis stipatus, ad spectandum sedet; alterum angustissimum, ubi aethiopes pauci, rerum ignari stant, id est, homines. Magna igitur insania est, amplissimum Dei angelorumque theatrum repudiare; in paucorum vero aethiopum theatro versari, illorumque oculis magno labore inservire: cum habeas in coelis theatrum constitutum, cur in terra spectatores tibi colligis?

Paulo aliter, apposite tamen ad mores, haec verba tractat S. Bernardus, serm. 31 inter parvos: «Spectaculum,» inquit, «facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Ita plane et malis et bonis pariter. Illos enim sollicitat invidiae passio, istos compassio misericordiae, ut in nos incessanter intendant: illi quidem defectum nostrum, isti profectum desiderantes. Nimirum in probatione sumus, inter paradisum et infernum intermedii, velut inter claustrum et saeculum constituti. Diligenter consideratur utrimque quid agimus; utrimque dicitur: O si ad nos transeat! intentione quidem dissimili, sed non dispari forsitan voluntate. Quod si ita omnium oculi in nos, nostri quo abierunt, aut quare soli recesserunt a nobis?» Et mox: «Exurgamus aliquando, fratres, nec in vano accipiamus animas nostras, pro quibus alii tanto zelo, vel in bonum vigilant, vel in malum.»


Versus 10: Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo

10. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo. — Pergit in ironia versus octavi, q. d. Nos stulti reputamur propter Christum crucifixum quem praedicamus, et cujus causa temere videmur nos objicere tot periculis: hoc enim Gentibus videtur stultitia. Vos autem videmini vobis ipsis esse prudentes in Evangelio Christi, ob eloquentiam et philosophiam, quas illi miscetis, et quia sic praedicatis Christum, ut caute caveatis, ne quid periculi ejus causa incurratis.

Nos infirmi, — quia multa gravia et adversa, puta famem, sitim, nuditatem, labores, calumnias, maledicta, persecutiones, ut sequitur vers. 11, sufferimus, nec resistimus, quod infirmitatis videtur.

Vos fortes (et validi, quia vestra saeculari eloquentia, sapientia, amicitia, mala et adversa quae occurrent, facile avertitis: hinc) vos nobiles, (id est, gloriosi), nos ignobiles, — inglorii, inhonorati, ignominiosi. Modeste, sed acriter, suo utpote magistri exemplo docet, non in gloria, opibus, sapientia, eloquentia, hominum favore, sed contumelia, gloriae contemptu, Christique cruce, gloriandum esse Christiano praesertim doctori et praedicatori: ita Chrysostomus. Itaque ruborem injicit et ipsis magistris delicatis, vanis et mollibus, et Corinthiis, qui tales potius sectarentur, quam Christi Apostolos, qui labores, opes, famam et vitam pro ipsis profundebant. Sic Isaias in persona tum sua et Prophetarum, tum Pauli et Apostolorum, viii, 18, ait: «Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in portentum Israel.» Et, ut habent Annales Minorum, S. Franciscus dicebat se esse fatuellum Christi in mundo, ad hoc a Christo ipso delectum.


Versus 11: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus

11. Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus. — Pro instabiles sumus, graece est astatoumen, certam sedem non habemus, incertis sedibus erramus et vagamur. Ita Syrus, Chrysostomus et alii. Nota hic insignem descriptionem vitae Apostolicae: similis est epist. II, cap. XI, vers. 23, quam sibi praefigere debent et aemulari, qui ad eamdem vocantur; uti faciunt magno zelo viri Apostolici in Anglia, Hollandia, India, Japonia.

Praeclare S. Chrysostomus, homil. 52 in Acta Apost., exponens verba illa S. Pauli, Actorum xxvi, «Opto omnes, qui audiunt, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his»: «Talis,» inquit, «est anima coelesti amore sublimis, ut pro ingenti ducat gloria, vinctum esse pro Christo. Sicut enim procus non spectat nisi amasiam, et amasia fit ei omnia: sic qui igne Christi captus fuerit, talis fit, qualis esset homo solus super terram habitans, qui nihil curat gloriam et ignominiam. Tentationes enim sic contemnit ac flagella et carceres, quasi in alieno corpore pateretur, quemadmodum si adamantinum possideret corpus. Ea autem quae suavia sunt in hac vita, ita ridet et non sentit sicut nos, vel ipsi mortui corpora mortua: tantum autem abest ne ab affectione quadam capiatur, quantum aurum, quod digne probatur, a macula abscedit. Haec omnia operatur amor hominis ad Deum, si ingens fuerit.» Nos autem haec non capimus, quia frigidi sumus, et coelestis hujus philosophiae imperiti.

Vidit hoc, sed eminus et per umbram, Diogenes philosophus, qui interrogatus, quinam essent hominum nobilissimi? respondit: «Contemptores opum, gloriae, voluptatis et vitae; contrariis autem, puta paupertate, obscuritate, fame, labore ac morte superiores.» Testis est Laertius et alii in ejus Vita. Vidit hoc Diogenes, sed praestare non potuit; fuit enim et ipse vanitatis et gloriae mancipium.


Versus 12: Maledicimur, et benedicimus

12. Maledicimur, et benedicimus. — q. d. Infideles et Judaei nos subsannant, nobisque male precantur, dicendo: Mactentur, pereant, eant in malam crucem isti novi Dei crucifixi praecones; at nos iis bene precamur, ut Deus iis suam lucem, gratiam et salutem impertiatur. S. Basilius, in Regulis brevior., regul. 226, notat hic ulterius per «maledicere et benedicere,» significari malefacere et benefacere: «Nimirum,» inquit, «monemur, ut patientia utamur adversus omnes, et ut eos qui inique nos insectantur, benigne factis remuneremur: ut videlicet hoc non adversus maledicos tantum servemus, sed adversus quemcumque, qui malevolentiam suam adversum nos exerceat, et dicto illi pareamus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.»


Versus 13: Blasphemamur, et obsecramus; tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus

13. Blasphemamur, — probris afficimur, vocamur magi et malefici. «Blasphemare» ergo est maledicere, conviciari. Sic ad Titum, III, 2: «Neminem blasphemare,» id est conviciari.

Et obsecramus, — mansuete eos compellamus more obsecrantium: ita Graeci: vel, Deum pro iis obsecramus: ita Cajetanus; sed prius melius respondet Graeco parakaloumen. Aliter S. Basilius, reg. 226 paulo ante citata, ubi parakaloumen more communi vertit, consolamur, id est, inquit, explemus animos eorum in veritatis perceptione. Sic sumitur consolari, Roman. I: «Ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos, id est, simul consolari in vobis, per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam.»

Tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus. — «Purgamenta» vocat faeces, excrementa, sordes, inquit Theophylactus et Theodoretus. Unde Syrus vertit nephata, id est, tanquam stercus mundi facti sumus, idque non semel, sed semper usque ad hanc horam. Ita Theophylactus. Graece est hōs perikatharmata, q. d. Tanquam sordes undique everrendo collectae facti sumus; hoc enim notat peri, q. d. Habemur contemptissimi, abjectissimi, indigni hominum consortio, mundo ejiciendi, exterminandi.

Alludit Paulus ad Jeremiam, qui Thren. III, 45, ait: «Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum:» ubi hebr. סחי ומאוס sechi umaos, id est, abrasionem sive rasuram, et reprobationem, sive sordes quae reprobantur et ejiciuntur, fecisti me: quod Paulus clare expressit, dum sechi sive abrasionem vertit, «purgamenta;» maos sive reprobatam scobem et sordes, vocat «peripsema.» Jeremias enim a Judaeis incarceratus, abrasus et reprobatus, adeoque damnatus ad mortem, fuit typus Pauli et Apostolorum, qui a Judaeis et Gentibus incarcerati, abrasi, rejecti et tandem occisi fuerunt.

Secundo, Gagneius et alii legunt per diastolen, hōsper katharmata, quasi piacula, aut piaculares hostiae: unde Ambrosius in Psal. CXVIII, serm. 8, legit: «Facti sumus lustramenta mundi.»

Ubi nota: katharmata, vel anathema, Gentilibus erant scelesti et exitiales homines, qui famis, tempestatis alteriusve publicae calamitatis sedandae causa immolabantur: quales se fecerunt Decii devoventes se pro patria, et Curtius, qui ad luem communem sedandam et numen placandum, hostiam pro salute patriae se devovit, atque armatus Romae in terrae hiatum insiluit. Sic Servius in illud Aeneid. III: «Quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames!» notat famem dici sacram ex more Gallorum. Cum tempore enim Massilienses peste laborarent, unus e pauperibus se offerebat alendum anno integro publicis et purioribus cibis, postea verbenis vestibusque omnibus sacris ornatus, circumducebatur per urbem, cum execrationibus, ut in eum inciderent omnia mala civitatis; sicque mactabatur, vel in aquas projiciebatur. Unde Budaeus ex Suida et aliis: perikatharmata, ait, erant homines sacri, quos quasi onustos totius civitatis sceleribus in mare projiciebant, et Neptuno sacrificabant, addentes haec verba: Περίψημα ἡμῶν γενοῦ: «Esto nostrum peripsema,» id est, nostra piacularis victima. Tale piaculum fuit apud Hebraeos, caper emissarius, Levit. xvi, 21. Sed, ut dixi, Noster et Graeca passim legunt perikatharmata, id est, purgamenta: unde prior sensus verior et simplicior est; agit enim Paulus de sui et suorum contemptu, quod quasi sordes et res vilissimae omnium linguis et pedibus calcarentur. Unde sequitur:

Omnium peripsema usque adhuc. — «Peripsema» est abjecta scobs, ramentum resque vilissima, quae abjicitur et calcatur ab omnibus. Ita pseudo-Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus. ψῆσαι enim abstergere, limare, radere significat. Oecumenius per «peripsema» intelligit vilem panniculum, vel strophiolum quo sudores absterguntur. Secundo, alii ex Budaeo, ut dixi, «peripsema» vertunt, piacularis hostia. Unde et Syrus transtulit, כופרא דכלנש cuphara decullenas, id est, piaculum omnium.


Versus 14-15: Non ut confundam vos haec scribo; in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui

14 et 15. Non ut confundam vos haec scribo (ut scilicet vobis hoc exprobrem). Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui, — ac per consequens ego solus vobis sum pater spiritualis; caeteri vero doctores vobis tantum sunt instar paedagogi, qui puerum a patre genitum format et instruit. Subindicat Paulus revera Corinthiis pudendum fuisse, quod postpositis Apostolis, qui ipsos ad Christum converterant, quique ipsorum causa tanta patiebantur, sectarentur gloriosulos quosdam magistros, eorumque discipuli dici vellent.


Versus 17: Qui vos commonefaciet vias meas

17. Qui vos commonefaciet vias meas, — meam scilicet doctrinam, et vitam christianam, inquit S. Thomas et Anselmus. In Christo, — in Christi religione, in Christianismo, vide Cap. 37.


Versus 19: Cognoscam non sermonem eorum, sed virtutem

19. Cognoscam non sermonem (facundiam) eorum, sed virtutem. — Graece, dynamin, id est, energiam.


Versus 20: Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute

20. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. — Id est virtus, energia spiritus, et perfectio christiana et maxime apostolica, qua Deus regnat, et Evangelii suaeque gratiae et spiritus efficaciam ostendit in nobis et in Ecclesia, non est sita in eloquentia, sed in potenti operatione Spiritus Sancti, scilicet in efficacia sermonis, potestate miraculorum, expulsione daemonum: et potius, inquit Theophylactus et Cajetanus, in tolerantia et vita apostolica, quam descripsit vers. 9, 10, 11, morum conversione et sanctimonia. Sic et Chrysostomus et Anselmus; nam S. Joannes Baptista nullum fecit miraculum, et tamen regnum Dei praedicare coepit in virtute sanctae vitae, in spiritu et efficacia sermonis et praedicationis. Simile est ad Roman. xiv, 17: «Regnum Dei non est esca et potus.»


Versus 21: Quid vultis? In virga veniam ad vos?

21. Quid vultis? In virga veniam ad vos? — quae me quasi patrem vestrum, ut dixi vers. 13, decet. «Virga,» inquam, id est severitate correptionis et potestate puniendi. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus.

Nota hic potestatem puniendi in Ecclesia, et Praelatis Ecclesiae, quam cap. sequenti exercet Paulus. Oecumenius et Cajetanus haec Apostoli verba referunt ad caput sequens, in quo acriter objurgat Corinthios, ob incestum fornicarii. Recte tamen haec verba aptari possunt praecedentibus, in quibus taxavit inflationem Corinthiorum.