Cornelius a Lapide

I Corinthios VI


Index


Synopsis Capitis

Transit Apostolus ad litigia et judicia, arguitque Corinthios, quod lites instituant coram judice Ethnico, easque subinde iniquas et injustas.

Inde secundo, vers. 9, docet iniquos, quorum varias species enumerat, regnum Dei non possessuros.

Tertio, vers. 13, transit ad fornicationem, eamque insectatur multis argumentis. Colligam ea in fine capitis.


Textus Vulgatae: I Corinthios 6:1-20

1. Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? 2. An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? 3. Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis saecularia? 4. Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. 5. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? 6. Sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles? 7. Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? 8. Sed vos injuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus. 9. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, 10. neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. 11. Et haec quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. 12. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. 13. Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. 14. Deus vero et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam. 15. Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. 16. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. 17. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. 18. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. 19. An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? 20. Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.


Versus 1: Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum

1. «Audet aliquis vestrum habens negotium (litem) adversus alterum (puta fratrem, sive Christianum. Ita Syrus) judicari?» — Syrus dan-dun, id est judicio experiri, judicio contendere: sic enim Hebraei dicunt נשפט nispat, judicatus est, pro judicio contendit, ut I Reg. xii, 7, dicit Samuel: «Nunc ergo state, ut judicio contendam (hebraice אשפטה isscapeta, id est judicer) adversum vos coram Domino.» Et Ezech. xx, 35: «Adducam vos in desertum populorum, et judicabor (id est judicium subibo, litigabo) vobiscum ibi facie ad faciem: sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti.» Et Jerem. ii, 35: «Ecce ego judicio contendam tecum,» hebraice נשפט אותך nispat otach, id est judicabor tecum. Pari modo Graecum κρίνεσθαι, id est judicari, verbum medium est, tam activae quam passivae significationis: hic autem activae est. Nam Apostolus non carpit eos, qui ad tribunalia Ethnicorum trahebantur, hi enim ea declinare non poterant; sed eos, qui fratres ad haec tribunalia trahebant, aut communi utriusque litigantis consensu eadem adibant.

«Judicari apud iniquos» (puta apud Gentiles infideles: iniquos enim opponit sanctis, cum ait) «et non apud sanctos.»«Sancti» autem vocabantur fideles et Christiani, uti saepe jam dixi. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus. Graece est ἐπὶ τῶν ἀδίκων, id est, apud injustos, quia infideles carent fide, qua justus vivit, ac consequenter injusti sunt, et saepe proprie injustitiam committunt, q. d. Cum sint injusti hi judices, ab eis justitia non est exspectanda, cum saepe uti fidem, ita et justitiam pervertant.


Versus 2: Si in vobis judicabitur mundus, indigni estis

2. «Si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis?» — q. d. Si per vos Christianos et sanctos judicabitur totus mundus, quanto magis per vos, quasi arbitros, minimae vestrae lites componi debent?


Versus 3: Nescitis quoniam angelos judicabimus?

3. Nescitis quoniam angelos judicabimus? — Aliqui per «angelos» sacerdotes intelligunt: hi enim a Malachia, cap. ii, vocantur «angeli Domini exercituum.» Sed hoc alienum est a mente Pauli. Unde et Patres passim hic proprie angelos accipiunt.

Nota hic agi de die judicii generalis. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Ambrosius, Anselmus. Hinc sequitur primo, illo die judicandos esse non tantum homines, sed et angelos bonos et malos (de malis angelis hunc locum accipiunt Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus). Est enim una Ecclesia hominum et angelorum, unumque caput et judex Christus. Hoc etiam pertinet ad publicam gloriam divinae justitiae et ad laudem angelorum.

Sequitur secundo, quod Christus et Sancti non improprie, quomodo dicitur Matth. xii, 41, quod regina Austri et Ninivitae surgent in judicio, et condemnabunt generationem istam, gentem scilicet Judaeorum; sed judicio proprie dicto (tali enim judicabant saecularia Corinthii) judicabunt sua potestate et auctoritate angelos, uti et homines: bonos quidem judicio approbationis, laudis et glorificationis; malos vero propriissime judicio condemnationis et exprobrationis: quod scilicet ipsi, cum homines essent in corpore fragili, Dei cultum omnemque puritatem amplexi sint, quod illi, cum essent incorporei et puri spiritus, facere noluerunt, ait Theophylactus et Theodoretus. Rursum, quia Sancti victores daemonis in hac vita fuerunt, hinc pro praemio in judicio malitiam ejus, superbiam et imbecillitatem coram toto mundo traducent et quasi victo, vili, contemptibili, a Deo projecto et in aeternum damnato insultabunt; uti et Christus, Coloss. ii, 15. Quae res daemonibus superbissimis maxima et molestissima poena erit, ut pulchre docet Franciscus Suarez, III part., Quaest. lix, disp. lvii, sect. 8.

Adde Apostolos et viros Apostolicos, qui, relictis omnibus, Christum proxime secuti sunt, judici Christo proximos fore, quasi primores et assessores regni: itaque una et eadem cum Christo sententia, uti Cardinales cum Papa, omnes alios judicabunt, Matth. xix, 28.

Quanto magis saecularia? — scilicet negotia, quae ad communem hominum usum pertinent (hoc enim significat Graecum βιωτικά), subaudi, digni et apti sumus judicare: si nimirum hoc judicium ad nos deferatur a partibus litigantibus, aut si huic judicio praeficiamur ab Ecclesia, vel a republica: nam si angelos judicare valemus, quidni et saecularia? Angeli enim tantum saecularibus praestant, quantum caelum terrae praecellit.


Versus 4: Contemptibiles in Ecclesia constituite ad judicandum

4. «Contemptibiles in Ecclesia» (potius quam Gentiles, judices sive arbitros) «constituite ad judicandum.» — Ita Theodoretus. Unde subdit:


Versus 5: Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare?

5. Sic non est inter vos quisquam sapiens, qui possit judicare inter fratrem suum? — Est mycterismus, sive ironia cum stomacho, et tacita quadam subsannatione et exprobratione. Paulo aliter haec, quasi serio dicta, accipiunt Sedulius et Gregorius, lib. xix Moral., cap. xxi: «Contemptibiles, inquiunt, qui sunt, constituite ad judicandum. Quasi dicat: Qui minoris sunt meriti in Ecclesia, et nullis magnarum virtutum donis pollent, ipsi de terrenis negotiis judicent: quatenus per quos magna nequeunt, bona minora suppleantur.»

Nota: Hoc judicium causarum saecularium postea inter Christianos commissum fuit presbyteris et Episcopis, ut patet ex Clemente, lib. I Constit., cap. xlix, l, li, et epist. 1 ad Jacobum fratrem Domini: «Si qui, inquit, fratres negotia habent inter se, apud cognitores saeculi ne judicentur, sed apud presbyteros Ecclesiae quidquid est illud dirimatur, et omni modo obediant statutis eorum.» Idque postea lege Caesarea, quae exstat XI, Quaest. 1, can. Quicumque, et can. Volumus, statuit Theodosius Imperator et confirmavit Carolus Magnus, nimirum ut quisque, sive reus, sive actor, possit, relicto tribunali saeculari, etiam post litem contestatam, adire judicem Ecclesiasticum. Unde hoc munere judicis inter fideles suos functi sunt Gregorius Thaumaturgus, Neocaesariensis Episcopus, ut patet ex Nysseno in ejus Vita; S. Ambrosius, ut patet lib. ii Offic., cap. xxix, ubi etiam Imperatorum injusta judicia irritasse se dicit; S. Augustinus, ut patet De Opere monach., cap. xxvi; Synesius, ut patet epist. 57 et 58. Sed crescente nimis numero Christianorum et litium, Episcopi hoc judicium ad judices saeculares, sed Christianos, rejecerunt; idque ex doctrina et institutione S. Petri, qui ad Clementem, et in eo ad quosvis Episcopos ita loquitur, epist. 1 Clementis jam citata: «Nec enim judicem, inquit, aut cognitorem saecularium negotiorum hodie te ordinatum vult Christus, ne praefocatus praesentibus non possis verbo Dei vacare, et secundum veritatis regulam secernere bonos a malis.»

Dices: Cur ergo Apostolus judicium non demandat hic Episcopo? Respondet Ambrosius, quia is nondum erat Corinthi: «Necdum, ait, rector in eorum Ecclesia erat constitutus;» recenter enim a Paulo conversi erant Corinthii, erantque fideles adhuc pauci.


Versus 7: Jam quidem omnino delictum est in vobis

7. Jam quidem omnino delictum est in vobis. — «Delictum,» Graece ἥττημα, quod Theophylactus vertit, «condemnatio et pudor.» Secundo, simplicius, ἥττημα, id est minoratio, diminutio, defectus; ut cum quis ab alio vincitur, et per hoc viribus aut animo minuitur, q. d. Imperfectio, dejectio, impotentia animi est in vobis, quod scilicet irae, lucri, contentionisque affectu vincimini, et quod nihil pati et sufferre potestis. Parvi enim et abjecti est animi, ab ira, ab injuria, ab avaritia, ab impatientia vinci: magnanimus enim animum habet supra haec omnia elatum et excelsum; omnia ut se minora et indigna despicit, ideoque injurias non curat, sed contemnit: impotentia, inquam, animi et lucri cupido sunt, quae vos impellunt, ut in infidelium tribunali litigetis, cum scandalo aliorum, tum fidelium, tum infidelium, qui sic Christi fidem contemnunt.

Quare non magis injuriam accipitis? — Id est, ut graece, ἀδικεῖσθε, damnum patimini, ut decet Christianos novos in tanta paucitate, primo fervore, pacis et perfectionis professione.

Unde nota: Hic locus non favet Anabaptistis, qui hinc volunt omnem potestatem judiciariam auferre magistratibus. Nam, ut Chrysostomus, Apostolus hic non judicium taxat, sed primo, impatientiam litigantium. Secundo, quod fratribus, id est Christianis, injuriam faciant; hoc enim est quod ait vers. 8: «Sed vos injuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus.» Tertio, quod de his judicium infidelibus et injustis permittant. Quarto, quod apud eos per calumniam pauperes opprimant. Quinto, quod pacem fraternam, vinculum charitatis, fidemque ipsam hoc scandalo laedant. Addit Cajetanus alterutrum litigantium semper delinquere, quia alteruter fovet injustam causam, nisi per ignorantiam excusetur. Quare S. Augustinus, Enchirid. cap. lxxviii, lites etiam justas vix suscipi ait sine peccato, saltem veniali; quia fere procedunt ex nimio amore rerum temporalium, et vix carent periculo odii, malevolentiae, calumniae. Accedit jactura temporis, pacis ac tranquillitatis internae, quae nisi bono majore compensentur, non sine peccato lites etiam justae suscipiuntur. Hinc Christus, Matth. v, 40, ita sancit: «Ei qui vult tecum in judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.» Bonum majus est necessitas propria, publica, familiae, pietas, justitiae obligatio; ut cum monasterii aut pauperum bona vis tutari aut recuperare publico judicio. Sic Paulus ad judicium Caesaris appellat, Act. xxv, 11. Denique Apostolus non reprehendit hic judicia ex parte judicis, sed ex parte litigantium. Itaque etiamsi peccatum esset litigare, non tamen peccatum esset judicare; judicia enim finem imponunt litibus, quod valde bonum est.

S. Paulo astipulatur S. Clemens Romanus illi coaevus, imo discipulus, lib. ii Constit. Apost., xlv: «Pulchra, ait, christiani hominis laus est, cum nemine litigare. Sin autem alicujus opera aut tentatione quapiam factum fuerit, ut incidat ei lis, det operam, ut dirimatur, quamvis opus sit aliquid damni facere, et ne adeat ad judicium gentilium; imo ne patiamini, ut saeculares magistratus de causis vestris judicent: per eos enim diabolus studet, ut famulis Dei probrum etiam excitet; quasi non habeatis vos quempiam sapientem, qui possit inter vos jus dicere, aut controversiam dirimere.»


Versus 9-10: Neque fornicarii, neque adulteri, regnum Dei possidebunt

9 et 10. «Neque fornicarii, neque adulteri, etc., regnum Dei possidebunt.» — Hinc patet non tantum adulterium, sed etiam fornicationem, qua solutus cum soluta peccat, esse contra legem, tam Christi quam naturae. Erravit turpiter in hac re R. Moses Aegyptius, lib. iii More, cap. l, ubi congressum Judae cum Thamar, Genes. xxxviii, excusat hoc nomine, quod ante legem Mosis licitum esset meretricari. Turpius errant nostri politici, qui licet concedant lege Christi vetitam esse fornicationem, negant tamen eam lege Mosis fuisse vetitam. Id enim admittit Moses, et alii Rabbini passim docent, Exod. xx, sexto Decalogi praecepto: «Non moechaberis,» non solum moechiam sive adulterium, sed etiam incestum, sodomiam, fornicationem omnemque concubitum et libidinem, quae limites matrimonii egreditur, esse vetitam. Ita Tobias, cap. iv: «Attende, inquit, fili mi, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam, nunquam patiaris crimen scire.» Ita Apostolus hic fornicationem annumerat adulterio, idololatriae aliisque peccatis quae sunt contra legem naturae et Decalogi, hominesque natura sua excludunt a regno Dei: repugnat enim fornicatio primae creationi hominis et institutioni matrimonii, qua Deus naturae omniumque Dominus alligavit usum membrorum generationi servientium, matrimonio, et extra illud homini utendi facultatem ademit: repugnat et fidei conjugali atque bono prolis, quae recte educari nequit in fornicatione, sed tantum in matrimonio. Hinc Deuter. xxii, 21, jubetur lapidari puella, quae ante nuptias in domo patris fornicata est. Et Sapiens, Eccli. xix, 3, ait: «Qui se jungit fornicariis, erit nequam: putredo et vermis haereditabunt illum.» Denique ut alia taceam, Num. xxv, 9, ob fornicationem Hebraeorum cum filiabus Madian mortui sunt ex eis viginti quatuor millia.

«Molles.» — Mollities est pollutio.

«Avari.» — Hi sunt qui per fraudes, injustos contractus et dolosas lites aliena expilant. Distinguuntur enim hic a furibus et a rapacibus. Vide dicta cap. v, 10.

Ebriosi. — Graecum μέθυσοι, tam ebrium, quam ebriosum significat: quare «ebriosi» hic non proprie frequentiam, vel consuetudinem se inebriandi, sed actum denotat; sic enim et cetera hic, ut fur, maledicus, adulter, actum significant; unus enim eorum actus eos a caelo excludet. Idem patet Galat. v, 21. Una ergo perfecta ebrietas est peccatum mortale, quia privat hominem usu rationis, ut sit quasi bestia; et hominem exponit periculo rixae, libidinis et multorum peccatorum. Aliter S. Thomas: Ebrietas, inquit, non est peccatum mortale, ob ignorantiam fortitudinis vini, vel debilitatem proprii capitis: quae tamen excusatio tollitur per frequentem experientiam: ideo signanter ait Apostolus «ebriosus,» non ebrius. Sed prior explicatio est solidior.


Versus 11: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis

11. «Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis» (per baptismum), «in Spiritu Dei nostri,» — per Spiritum Sanctum. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius. Pulchrum hujus ablutionis et mutationis morum per baptismum et Christianismum factae exemplum de seipso narrat S. Cyprianus, epist. 2 ad Donatum, ubi candide confitetur, qualis fuerit ante baptismum, qualis subito evaserit per gratiam baptismi, quidque sibi contulerit Christianismus, qui, ut ipse ait, est «mors criminum et vita virtutum.» Similia habet Nazianzenus, Orat. funebr. in laudem Cypriani, ubi enarrat mirabilem ejus conversionem, et cordis vitaeque commutationem, quam baptismo percepit.


Versus 12: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt

12. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. — «Omnia mihi licent,» per liberum arbitrium, inquit Theodoretus et Oecumenius, puta licet, et in mea potestate est fornicari, rapere, inebriari et cetera, quae hic praemisit Apostolus: verum haec non expediunt saluti animae meae, quia peccata sunt.

Sed hunc sensum recte refellit Ambrosius: «Quomodo, inquit, licet quod prohibetur? aut certe si omnia licent, nihil potest esse illicitum,» q. d. Ambrosius: Illud dicitur licere quod nulla lege est prohibitum; non autem id quod est liberi arbitrii facere, vel omittere. Sensus itaque hujus loci est: «Omnia mihi licent,» omnia nimirum adiaphora, et lege non prohibita. Ita Chrysostomus, qui cum Theophylacto haec refert ad vers. sequent.


Versus 13: Esca ventri, et venter escis

13. «Esca ventri, et venter escis.» — q. d. Licet mihi omnibus cibis vesci, sed non sinam gulam alicujus cibi mihi dominari, ut fiam mancipium ventris.

Secundo, Ambrosius et S. Thomas referunt ad sumptus, q. d. Licet mihi evangelizanti a vobis accipere sumptus et victum; sed ego eos non accipiam, ne ulli fiam obnoxius et meam libertatem perdam; ut more epistolico varia misceat Apostolus, quae sciebat illos ad quos scribit, aliunde intelligere.

Tertio et aptissime, Anselmus et S. Thomas referunt hanc sententiam ad superiora de judiciis, q. d. Haec contra judicia dixi, non quasi illicitum sit ex se in judicio sua repetere, sed quod nolim sub aliorum, scilicet judicum, advocatorum, procuratorum, maxime infidelium, potestatem vos redigi. Unde vertit Syrus, «nemo in me potestatem exercebit.»

Moraliter S. Bernardus, lib. iii De Consider. ad Eugenium: «Spiritualis, inquit, homo omne opus suum trina consideratione praeveniet, primo, an liceat; deinde, an deceat; postremo, an expediat. Nam etsi constat, in Christiana utique philosophia, non decere nisi quae licent, non expedire nisi quae decent et licent; non continuo tamen omne quod licet, decere aut expedire consequens erit.»

«Esca ventri» (scilicet destinata est, aeque ac) «venter escis.» — q. d. Cur lites suscipitis ob temporalia, quae fere ad escas et ventrem tendunt? Esca enim res caduca est et vilis, ad hoc facta, ut in ventrem projiciatur: venter autem vilissima pars hominis tantum est ad hoc, ut escas coquat, digerat, egerat, corrumpat, estque vas sordium; et tam esca quam venter peribunt, quia in morte fient esca vermium; et licet venter resurget, non tamen amplius escas admittet. Simul secundo, transit hic ex composito ad gulam Apostolus, quia gula est mater libidinis, quam deinceps insectatur. Ita Theophylactus. Unde S. Athanasius, vel quisquis est auctor (nam non esse S. Athanasium Alexandrinum, patet ex eo quod Quaest. xxiii citet ipsum Athanasium, et ab eo diversam sequatur sententiam; et ex eo, quod citet Epiphanium et Gregorium Nyssenum, qui S. Athanasio fuerunt posteriores), Athanasius, inquam, ad Antiochum, Quaest. cxxxiii, per ventrem hic intelligit ingluviem et crapulam, q. d. «Esca ventri et venter escis, id est ad crapulam venter habet desiderium, et haec ad illum: verum qui crapulae ventrique deditus est, non potest servire Deo, sed sui ipsius ventris servus est, ideo abolebit illum Deus.»

«Deus et hunc (ventrem) et has (escas) destruet» — καταργήσει, abolebit, in morte et resurrectione, ut scilicet non sit amplius venter escarum, qui escis pascatur; nec escae sint ventris, ut ventrem inescent et impleant.

«Corpus non fornicationi» (destinatum et datum est, ut fornicemur), «sed» (ut) «Domino» (casto corpore serviamus, Christumque ut caput castis et sanctis moribus sequamur. Ita Anselmus et Chrysostomus. Unde sequitur), «et Dominus corpori.» — Christus scilicet corpori nostro datus est in caput, ut illi quasi immineat, q. d. Ergo corpora nostra non fornicationi, sed Christo capiti quasi membra pure servire debent, semperque caput suum Christum, Christique puritatem aemulari. Secundo, «Dominus corpori,» id est Christus corpori casto et puro erit praemium, eique incorruptionem et immortalitatem donabit. Ita Ambrosius et Anselmus. Prior sensus est simplicior, nam de resurrectione sequitur, cum subdit:


Versus 14: Deus vero et Dominum suscitavit, et nos suscitabit

14. «Deus vero et Dominum» (Christum et crucifixum et mortuum) «suscitavit:» et nos (si cum Christo gulae et libidini moriamur, eaque crucifigamus) «suscitabit.»


Versus 15: Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi?

15. Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? — Vos ipsi enim, ac consequenter corpus et anima vestra, estis membra Ecclesiae et Christi. Pulchre S. Augustinus, serm. 18 in haec Apostoli verba: «Vita, inquit, corporis anima est, vita animae Deus est. Spiritus Dei habitat in anima, et per animam in corpore, ut et corpora nostra templum sint Spiritus Sancti, quem habemus a Deo.»

Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. — «Tollens,» non quasi avellens et separans a Christo; Christi enim et Ecclesiae membrum manet fornicator, quamdiu fidem veram retinet. Sed «tollens,» id est accipiens, et, ut D. Thomas, injuste subtrahens sua membra generationi destinata, obsequio et servitio Christi, cujus sunt. Fidelis enim fornicans haec generationis membra et corpus suum, quasi membrum, Christo, cujus est, suffuratur, et dat meretrici. Tollit ergo a Christo corporis sui usum, non dominium.


Versus 16: Qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur

16. «Qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur. Erunt enim, inquit, duo in carne una.» — «Unum corpus,» per corporum unionem et commixtionem, ut, sicut mercatores in societate unas habent opes, quia communes, sic fornicarii unum habeant corpus, quia utriusque corpus est utrique commune, ait Cajetanus. Et sic sunt «duo in carne una,» id est duo sunt una caro, q. d. E duobus fiet unus homo, non spiritalis, sed carnalis, et quasi totus caro.

«Erunt enim, inquit (Scriptura sacra), duo in carne una.» — Citat haec verba Paulus ex Gen. cap. ii, vers. 24, ubi dicuntur de conjugibus: bene tamen Apostolus ea refert ad fornicantes, quia actus externi seu conjugum, seu fornicantium, secundum speciem naturae non different, licet in genere moris specie, imo genere, different: horum enim actus sunt libidinis et vitii, illorum vero actus sunt temperantiae, justitiae et virtutis. Ita S. Thomas.

Nota: De conjugibus dicitur, quod «erunt duo in carne una,» id est duo erunt una caro: primo, per copulam carnalem, ut hic explicat Apostolus. Secundo, «erunt una caro,» synecdochice, id est unus homo, una persona: vir enim et femina civiliter unum sunt, et censentur una persona civilis. Tertio, quia conjux est dominus corporis sui comparis, et sic unius caro est alterius caro. Patet cap. seq., vers. 3. Quarto, effective, quia unam carnem, scilicet prolem, generant.

Nota secundo: Hac phrasi utitur Scriptura hoc fine, ut ostendat inter humanas necessitudines arctissimum et inviolabile esse vinculum matrimonii. Hinc ex Adami costa fecit Deus Evam, quasi vir et femina non tam duo quam unus sint, debeantque unum esse amore et voluntate, adeoque si sit opus, conjux conjugis causa debeat patrem et matrem deserere, ut dicitur Genes. ii, 24. Citat ergo Apostolus hunc locum, ut demonstret quantum se dejiciat et infamet fornicator, utpote qui tam arcte conjungatur cum meretricula vilissima, ut unum fiat cum illa, et in ipsam, in scortum scilicet et meretricem, se quasi transformet.


Versus 17: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est

17. «Qui autem adhaeret Domino» (cum eo fit et) «est unus spiritus.» — «Unus,» non essentialiter, ut voluit Almaricus et illuminati quidam fanatici, teste Ruisbrochio, lib. De alta Contemplatione, sed accidentaliter: unus, inquam, charitate, voluntatis consensu, gratia et gloria, quae hominem faciunt quasi divinum et Deum, ut cum Deo quasi unus idemque sit spiritus. Ita Ambrosius, Anselmus, Oecumenius. Unde ex hoc loco S. Basilius, lib. De Vera Virginit., demonstrat animam castam et sanctam esse sponsam Dei, eamque in divinae imaginis excellentiam transferri, ut cum Deo unus fiat spiritus; atque ex hac cum Deo conjunctione haurire omnem puritatem, virtutem, incorruptionem, pacem et tranquillitatem: «Quocirca, inquit, anima quae Christo copulata est tanquam sapientiae Verbi Dei sponsa, sapiens ac prudens sit necesse est, ut omni stultitiae et insipientiae nota jugi divinarum rerum meditatione explosa, sapientiae, cui conjuncta est, ornetur pulchritudine: donec aeternam sapientiam sibi penitus jungat, unumque cum eo, cui inhaesit, effecta, ex corruptibili fiat incorruptibilis, ex imperita prudens ac sapientissima, tanquam Verbi cui adhaesit costa, atque (ut breviter dicam) ex homine mortali immortalis Deus; sic ut ille, cui conjuncta est, omnibus manifestetur.»

Praeclare vero S. Bernardus, serm. 7 in Cantica, hoc Dei cum anima (quae pura et casta dilectione Deo adhaeret) connubium, et ex eo manantem bonorum communicationem ita describit: «Anima, inquit, quae diligit Deum, sponsa vocatur: haec enim duo nomina, sponsa et sponsus, maxime indicant internos affectus; his enim omnia communia sunt, una haereditas, una domus, una mensa, unus lectus, una caro. Propter hanc relinquet homo patrem et matrem, etc., et erunt duo in carne una.» Deinde eorumdem amorem et osculum prosequitur dicens: «Sponsa itaque dicitur illa, quae amat; amat autem quae osculum petit, non petit libertatem, non mercedem, non haereditatem, sed osculum more plane castissimae sponsae, ac sacrum spirantis amorem, nec omnino valentis flammam dissimulare, quam patitur. Osculetur, inquit, me osculo oris sui. Quasi dicat: Quid mihi est in caelo, et a te quid volui super terram?» Denique hujus amoris puritatem et vehementiam ita explicat: «Amat profecto caste quae ipsum, quem amat, quaerit, non aliud quid praeter ipsum. Amat sancte, quia non in concupiscentia carnis, sed in puritate spiritus. Amat ardenter, quae ita proprio inebriatur amore, ut majestatem non cogitet. Quid enim? respicit terram, et facit eam tremere; tangit montes, et fumigant; et ista se ab eo postulat osculari? ebria est? ebria certe, quia fortassis de cella vinaria egressa erat. O quanta amoris vis! quanta in spiritu libertatis fiducia! Perfecta charitas foras mittit timorem. Nec dicit: Me osculetur iste, vel ille sponsus, vel amicus, vel rex; sed indeterminate loquitur: Osculetur me, quemadmodum et Maria Magdalena dixit, loquens de Christo Domino, quem in monumento non reperiens, sublatum credidit: Si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Quem eum? non aperit; quia palam omnibus esse credit, quod a suo corde nec ad instans recedere potest. Sic sponsa: Osculetur me, ait, ille qui nunquam a corde meo absens est: quia amore accensa credit nomen sponsi omnibus conspicuum esse.» Plura de hac animae Deo adhaerentis cum Deo desponsatione et conjunctione dicam II Corinth. xi, 2.

Rursum idem Bernardus, sive auctor tract. De Vita solitar., ante finem: «Unitas, inquit, spiritus cum Deo hominis cor sursum habentis, proficientis in Deum voluntatis est perfectio. Cum jam non solum vult quae Deus vult, sed talis est non tantum affectus, sed etiam in affectu profectus, ut non possit velle nisi quod Deus vult: velle autem quod Deus vult, hoc jam simile Deo esse est: non posse velle nisi quod vult Deus, hoc est jam esse quod Deus est, cui jam velle et esse idipsum est. Unde bene dicitur, quod tunc videbimus eum sicuti est; cum sic similes ei erimus.»

Deinde prosequitur Bernardus triplicem similitudinem hominum cum Deo, ac deinde subjungit: «Dicitur autem haec similitudo Dei unitas spiritus, non tantum quia efficit eam, vel afficit ei spiritum hominis Spiritus Sanctus, sed quia est ipsa Spiritus Sanctus, Deus charitas: qui cum sit amor Patris et Filii, et unitas, et suavitas, et bonum, et osculum, et amplexus, et quidquid commune potest esse amborum in summa illa unitate veritatis et veritate unitatis, hoc idem homini suo modo fit ad Deum, quod cum substantiali unitate Filio est ad Patrem, et Patri ad Filium; cum in amplexu Patris et Filii mediam quodammodo se invenit hominis beata conscientia: cum modo ineffabili incogitabilique fieri meretur homo Dei, non Deus; sed tamen quod Deus est ex natura, homo ex gratia.»


Versus 18: Fugite fornicationem

Vers. 18. «Fugite fornicationem.» — Quia, ut Anselmus, Cassianus et passim Patres docent, alia vitia pugnando, sola libido fugiendo vincitur, scilicet fugiendo feminas, objecta, occasiones libidinis, divertendo oculos et mentem, ut alia videat et cogitet. Si enim turpi tentationi te opponas et cogitationi repugnes, cogitando magis commoves imaginationem earumdem, indeque carnem et concupiscentiam innatam et in libidinem profusam magis accendis.

Oecumenius decem alias ejus loci habet expositiones. Totidem adfert Isidorus Pelusiota, lib. IV, epist. 129. Verum sensus proprius et genuinus hujus loci est: «Qui fornicatur, in corpus suum peccat,» hoc est, qui fornicatur, corpori suo injurius est, corpori suo gravem injuriam irrogat: primo, quia corpus suum polluit, coinquinat et maculat. Ita Nyssenus, oratione in hanc Apostoli sententiam.

Secunda, in corpore defigit stimulos venereos, qui etiam post peccatum, cum vult poenitere, ad pristina eum titillent. «Alia, ait S. Hieronymus, peccata forinsecus sunt, quae post factum poenitudinem habent, et licet invitet lucrum, mordet conscientia. Sola libido etiam in ipso tempore poenitendi, praeteritos stimulos patitur, et titillationem carnis et incentiva peccati, ut per haec quae corrigi cupimus cogitantes, rursum sit materia peccandi.» Id expertum se fatetur S. Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium. Experta idipsum est et sancta Maria Aegyptiaca, quae totidem annos quot veneri servierat, scilicet 17, hos stimulos poenitens est passa, ut narrat Sophronius, Hierosolymorum Patriarcha, in ejus Vita.

Secundo, quia corpus suum fornicando debilitat, exhaurit, et saepe lue venerea, aliisque morbis inficit et consumit. Ita S. Athanasius apud Oecumenium. Utroque modo gulosus quoque et ebriosus in corpus suum peccat: quia illud phlegmatibus, vomitu aliisque sordibus saepe dedecorat, illiusque vires et calorem naturalem debilitat, laedit et obruit. Unde sub fornicatione hic gula et ebrietas quasi illi affinis, imo mater, intelligi potest: qua de causa de gula paulo ante, vers. 13, egisse videtur Apostolus: haec enim duo, scilicet gula et libido, propria sunt vitia corporis, unde et peccata carnalia vocantur; reliqua vitia sunt spiritus et mentis, uti paulo ante dixi.

«Omne peccatum extra corpus est,» — corpus proprium non maculat, non polluit. Dices: Si quis se occidat, mutilet, castret, hic in corpus suum peccabit: ergo non omne peccatum a fornicatione distinctum extra corpus est. Respondeo: Omne peccatum, id est omne genus peccatorum, quod communiter et ordinarie committunt homines, extra corpus est. Septem enim sunt vitia capitalia, quae Theologi ex S. Paulo dividunt in spiritualia, et corporalia sive carnalia; carnalia duo sunt, gula, et libido: spiritualia sunt quinque, puta superbia, avaritia, ira, invidia, acedia, ex quibus ira et invidia subinde per se prorumpunt in necem proximi, non autem in necem propriam nisi per accidens, raro et extraordinarie; ac consequenter iracundus per se et ordinarie non peccat in corpus proprium, sed alienum, quod laedit vel occidit, q. d. Apostolus: Omne peccatum, id est pleraque omnia peccata, quae ordinarie et communiter faciunt homines, extra corpus sunt. Non ergo sub vò omne peccatum, comprehendit sui mutilationem vel occisionem, quae per accidens, raro et extravaganter fiunt; non etiam comprehendit gulam, uti mox dicam.

«Qui fornicatur, in corpus suum peccat.» — S. Hieronymus, epist. ad Amandum, tom. III, duas hujus loci expositiones affert, quarum prima est: fornicator peccat in corpus, id est in uxorem suam.

Tertio, fornicator corpori suo injurius est, quia ipse solus corpus suum liberum, purum et nobile vilissimae meretricis juri, servituti et potestati subjicit, ut cum ea quasi unum quid fiat. Perinde enim ac si quis corpus nobile, sanum et speciosum colligaret corpori alicujus putidi leprosi, quam diceretur injuriam gravem facere corpori tam nobili et pulchro; ita qui corpus suum liberum, purum ac nobile, a Deo creatum, et sanguine Christi redemptum et ablutum, meretrici sordidae, abjectae et infami commiscet, gravem corpori suo injuriam irrogat; hanc enim injuriam omnibus hisce versibus exaggerat Apostolus.

Quarto, fornicator in corpus suum peccat et injurius est, quia in corpore foedam et pudendam libidinem excitat, quae ita mentem absorbet, ut in illius actu nihil aliud homo cogitare possit. Facit ergo fornicator corpus suum mancipium libidinis et concupiscentiae, ut in eo foeda libido dominetur, illudque totum sibi vindicet: nec gula, nec aliud vitium in corpore tam pudendam et tam vehementem concupiscentiam excitat, qua ita sibi corpus mancipet, ut libido. Sola ergo libido dominatur corpori, illudque sua concupiscentia et peccato inficit, subjugat et corrumpit.


Versus 19: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti?

Vers. 19. «An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti?» etc. — Ergo quasi sacrilegi sunt, qui per libidinem polluunt corpora sua, quae sunt templa Spiritus Sancti. Illi enim injuriam irrogant, dum corpus ipsi dicatum auferunt et transferunt ad veneris daemonem. Porro corpora fidelium templum sunt Spiritus Christi, quia ipsi membra sunt Christi, et quia fideles cum Deo unus sunt Spiritus. Vide dicta vers. 16 et 17, et quae dicturus sum Epist. II, cap. vi, vers. 16. Acute et eleganter Tertullianus, De Cultu femin., cap. 1, hujus templi aedituam et antistitem constituit pudicitiam: «Nam cum omnes, inquit, templum simus Dei, illato in nos et consecrato Spiritu Sancto, ejus templi aeditua et antistes pudicitia est, quae nihil immundum, nec profanum inferri sinat, ne Deus ille qui inhabitat, inquinatam sedem offensus derelinquat.» Fidelis ergo et justus est templum, in quo per gratiam habitat et colitur Spiritus Sanctus, quem iis dedit Deus, ut in iis operetur sanctas cogitationes, affectiones, sermones, actus. Quare indignum est, ut ejus corpus et anima per fornicationem fiat fanum impurae Veneris et Priapi: haec enim gravis est injuria in Deum et Spiritum Sanctum. Hinc S. Seraphia virgo et martyr, cum Praeses ei diceret: «Ubi est templum Christi quem adoras, et quo sacrificio?» respondit: «Ego castitatem colens templum sum Christi, cui meipsam in sacrificium offero.» Ait Praeses: «Si castitas tibi ablata fuerit, Christi templum esse desines?» Ad quem virgo: «Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus.» Immisit igitur Praeses duos juvenes qui eam violarent: sed illa orante terraemotus extitit, juvenesque exanimati cecidere; verum illius precibus vitae restituti sunt. Ita habet ejus Vita apud Surium, 3 septembris.

Nota, Corinthios fuisse in venerem, ac consequenter in gulam propensos. Id patet ex Suida verbo Cothys, qui ait: «Cothys daemon apud Corinthios colitur, praeses effeminatorum et impudicorum.» Idem docet Herodotus in Clio, et Strabo, lib. VIII: «Fanum Veneris, ait Strabo, Corinthi ita fuit locuples, ut plures quam mille habuerit sacrorum famulas meretrices, quas Deae viri mulieresque dedicarunt.» Inde in proverbium abiit κορινθιάζειν, hoc est, lascivire, genio et libidini vacare. Hinc Apostolus impense Corinthios dehortatur a solita fornicatione; idque variis rationibus ex diversis locis petitis: primo, a creatione; secundo, a resurrectione corporis; tertio, a foeditate libidinis et injuria in corpus; quarto, a dignitate corporis.

Ex quibus colligas sex argumenta, quibus eos deterret a scortatione. Primum est, quia corpus non est nostrum, sed Domini, vers. 13. Secundum, quia, si castum sit, resurget in gloria, vers. 14. Tertium, quia corpus nostrum membrum est Christi, vers. 15. Quartum, quia corpus castum templum est Spiritus Sancti, ut per castitatem Deo adhaerens fiat unus spiritus cum Deo, vers. 17. Quintum, quia libido corpus dedecorat et contaminat, vers. 18. Sextum, quia corpus nostrum Christi sanguine emptum est; ergo indignum est, et Deo, Christo ac Spiritui Sancto injurium, si quis illud det meretrici, vers. 20. Vide Chrysostomum in Morali.

Moraliter et S. Bernardus in psal. Qui habitat, serm. 7: «Glorificate, inquit, dilectissimi, et portate interim Christum in corpore vestro, onus delectabile, suave pondus, sarcinam salutarem, etiamsi premere aliquando forte videtur, etiamsi interdum latera tundit et flagellat recalcitrantem, etiamsi aliquando in camo et fraeno maxillas constringit, et coercet omnino feliciter. Esto ut jumentum, minime tamen jumentum, patienter quidem sustinens onus, sed honorem intelligens: sapienter et delectabiliter cogitans tam ipsius oneris qualitatem, quam propriam utilitatem.» Sic S. Ignatius Martyr vocatus est Deifer et Christifer, idemque B. Virginem in suis ad eam epistolis Christiferam consalutat, ait S. Bernardus.

«Glorificate Deum in corpore vestro,» — castum illud servando in obsequium spiritus et Dei. Nota: To portate non est in Graeco. Ut equus, ait D. Thomas, portat dominum et sessorem, et ad ejus voluntatem movetur; ita corpus Dei voluntati et obsequio mancipetur. Graeca addunt: καὶ ἐν τῷ πνεύματι ὑμῶν, ἄτινά ἐςι τοῦ Θεοῦ, et in spiritu vestro, quae sunt Dei, q. d. Glorificate et portate Deum, et in corpore et in mente, quia utraque sunt Dei.


Versus 20: Empti enim estis pretio magno

20. «Empti estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro,» — q. d. Magni aestimate, magni facite vestra corpora, cum ea licetur daemon turpi et brevi corporis voluptate. Ne corpus tuum vilipendas, ne gratis vendas, imo maximi ducas: haec est enim gloria Dei, si magni fiant illa corpora, quae Deus tanto sibi pretio comparavit, scilicet sanguine suo. Hinc nomen gloriosum Christiani est Emptus et Redemptus, scilicet a peccato et gentilismo, idque pretio sanguinis Christi. Sic olim filii Christianorum empti a Turcis, et a christianismo ad turcismum traducti, vocabantur mamluchi, id est empti. Cum enim Tartari subegissent Armeniam, vendiderunt pueros Christianorum: hos Melech-Sala, Aegypti Sultanus, emit magno numero, ipsosque in militia exerceri curavit, et vocavit mamluchos, id est emptos. מלך malac enim Arabice significat emere et acquirere. Post mortem Sultani Melech-Sala coeperunt Mamluchi ex suo collegio, quod solis Christianis apostatis constabat, regem constituere anno Christi 1252. Ut autem coeperunt Mamluchi sub Frederico II Imperatore, ita extirpati sunt a Selymo Aegyptum occupante, anno Christi 1516. Tunc enim Mamluchi regnare et esse desierunt.