Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Respondet Corinthiorum quaestionibus de iure matrimonii, et consilio virginitatis ac caelibatus. Prima quaestio est, An Christiano, utpote iam renato, et sanctificato, liceat matrimonium eiusque usus? Respondet Paulus, licere, imo coniugi petenti debitum reddi debere: «Uxori, inquit, vir debitum reddat, et uxor viro»: adeoque melius esse nubere, quam uri.
Secunda est vers. 10, de divortio, An liceat facere divortium? Respondet Paulus negative.
Tertia est vers. 12, Quid si fidelis coniugem habeat infidelem, potestne cum eo manere et habitare? Respondet posse, imo debere, si infidelis consentiat pacifice habitare cum fideli.
Quarta est vers. 17, An ob christianismum mutandus sit status? ut coniux, v. g. qui servus fuit in paganismo, per christianismum fiat liber; qui Ethnicus fuit, fiat Iudaeus. Respondet negative, adeoque quemque in suo statu manere debere.
Quinta est vers. 25, An saltem illae quae virgines convertuntur ad Christum, manere debeant virgines? Respondet, virginitatem nemini praecipi, sed omnibus consuli, quasi matrimonio meliorem ob sex rationes.
Prima est, ob necessitatem praesentis temporis, quod breve nobis datum est ad lucra, non temporalia, sed aeterna comparanda: hisce autem comparandis tota insistit virgo, vers. 26.
Secunda vers. 27, quia coniugatus, coniugio quasi vinculo alligatus est uxori: caelebs autem solutus est et liber.
Tertia vers. 28, quia caelebs caret tribulatione carnis, quae est in coniugio.
Quarta vers. 32, quia virgo tantum cogitat quomodo placeat Deo; coniugatus divisum habet cor et curam in uxorem et Deum.
Quinta vers. 34, quia virgo sancta est et corpore et spiritu; coniugatus nec corpore, nec spiritu saepe.
Sexta vers. 35, quia caelibatus facultatem praebet virgini sine impedimento Dominum obsecrandi; cum coniugatus mille habeat impedimenta devotionis et pietatis.
Textus Vulgatae: I Corinthios 7:1-40
1. De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere; 2. propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. 3. Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. 4. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. 5. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 6. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7. Volo enim omnes vos esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. 8. Dico autem non nuptis et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. 9. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. 10. Iis autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: 11. quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. 12. Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. 13. Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: 14. sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. 15. Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subiectus est frater aut soror in huiusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. 16. Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si mulierem salvam facies? 17. Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus Ecclesiis doceo. 18. Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. 19. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed observatio mandatorum Dei. 20. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 21. Servus vocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes fieri liber, magis utere. 22. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. 23. Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. 24. Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. 25. De virginibus autem praeceptum Domini non habeo: consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. 26. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. 27. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. 28. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco. 29. Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; 30. et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes; 31. et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. 32. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. 33. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. 34. Et mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. 35. Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis iniiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. 36. Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat; non peccat, si nubat. 37. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. 38. Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit. 39. Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius vivit, quod si dormierit vir eius, liberata est: cui vult nubat: tantum in Domino. 40. Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
Versus 1: De quibus autem scripsistis mihi
1. De quibus autem scripsistis mihi. — q. d. Quod attinet ad quaestiones quas mihi proposuistis de matrimonii et caelibatus iure, usu, fructu, sic respondeo: «Bonum est homini mulierem non tangere.» Ubi nota ex S. Anselmo et Ambrosio, Pseudo-apostoli quidam, ut sanctiores viderentur, docebant nuptias esse spernendas, idque ex verbis Christi, Matth. xix, 12: «Sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum;» quod ipsi de omnibus Christianis dictum interpretabantur; maxime cum actus fornicationis, quem tantopere insectatus est Apostolus cap. praeced., non multum distare videatur, imo physice idem sit cum actu coniugii. Quaesierunt ergo Corinthii per litteras a Paulo, an Christiani tam sancti esse deberent, itaque vacare orationi, pietati, castitati, ut a re uxoria prorsus abstinere coerentur, etiam coniugati?
Bonum est homini mulierem non tangere. — «Bonum,» graece καλόν, id est, pulchrum, res praeclara, eximia est. Ita Theophylactus. «Bonum» ergo non est hic idem quod utile, vel commodum, ut vertit Erasmus; sed est bonum morale et spirituale, quod per se facit ad concupiscentiae victoriam, pietatem et salutem, ut patet vers. 32, 34, 35. Rursum, «tangere,» vel «cognoscere» mulierem Hebraeis honeste et modeste loquentibus idem est, quod exercere actum coniugii. Addit S. Hieronymus, lib. I Contra Iovinian., Apostolum dicere «tangere,» quia vel ipse mulieris tactus, quasi contagiosus est et viro fugiendus. Audi S. Hieronymum: «Non dicit Apostolus: Bonum est uxorem non habere; sed, Bonum est mulierem non tangere, quasi et in tactu periculum sit, quod qui illam tetigerit, non evadat; rem nempe quae virorum pretiosas animas rapit, et facit adolescentium evolare corda. Alligabit quis in sinu ignem, et non comburetur? aut ambulabit super carbones ignis, et non ardebit? Quomodo igitur qui ignem tetigerit, statim aduritur: ita viri tactus et feminae sentit naturam suam, et diversitatem sexus intelligit. Narrant et Gentilium fabulae, Mithram et Erichthonium, vel in lapide, vel in terra, de solo aestu libidinis esse generatos. Unde et noster Ioseph, quia tangere eum volebat Aegyptia, fugit ex manibus eius; et quasi ad morsum rabidissimae carnis, ne paulatim virus serperet, pallium quod tetigerat, abiecit.» Hucusque S. Hieronymus. Notent hoc viri, notent adolescentes.
Refert Cardinalis a Vitriaco, vir gravis et doctus, de S. Maria d'Oignies, quod ipsa ieiuniis ita corpus macerarit et siccarit, ut per plures annos ne primos quidem libidinis motus senserit; cumque quidam gravis vir casto et spiritali affectu manum eius stringeret, indeque sentiret carnis motus, illa hoc ignorans audivit vocem de coelo: «Noli me tangere,» nec intellexit, sed eam narravit alteri qui rem intellexit, et deinceps tali contactu abstinuit.
Narrat S. Gregorius, lib. IV Dialog., cap. xi, S. Ursinum presbyterum ab uxore separatum caste vixisse; cumque moriturus ultimum traheret spiritum, accessit uxor naribus eius aurem admovens, ut sentiret si quod adhuc ei vitale spiramen inesset. Quod ille sentiens, cui tenuissimus inerat flatus, quanto valuit nisu vocem collegit, dicens: «Recede a me, mulier, adhuc igniculus vivit, paleam tolle.» Vere Poeta:
Regulus ut visu, Siren Acheloia cantu,
Et necat affrictu Thessala saga levi:
Sic oculis, manibus, sic urit femina cantu;
Sic trifidum fulmen Veiovis esse queat.
Infert hinc recte S. Hieronymus, lib. I Contra Iovinian.: Ergo malum est homini mulierem tangere; non dicit, peccatum, ut Iovinianus et alii calumniati sunt S. Hieronymum, sed malum est: quia hoc tangere actus est concupiscentiae, et carnalis pravaeque delectationis, quae tamen excusatur per bonum coniugii, sed plane tollitur per bonum caelibatus.
Dices, Genes. ii, 18, dicitur: «Non est bonum hominem esse solum;» ergo bonum est homini mulierem tangere.
Respondeo: Deus in Genesi loquitur de bono speciei, Paulus de bono individui; Deus tempore mundi vacui, Paulus pleni; Deus de bono temporali, Paulus de bono vitae spiritalis et aeternae. In hac enim bonum est homini mulierem non tangere.
Versus 2: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat
2. Propter fornicationem autem (ne scilicet in eam incidat, si caelebs sit, et tamen caste vivere nolit), unusquisque suam uxorem habeat. — Si «unusquisque,» ergo et sacerdos et monachus, aiunt Melanchthon et Bucerus, uxorem habere debet. Respondeo: «Unusquisque,» liber scilicet, nec voto, morbo, senio aliove impedimento adstrictus; hic enim est incapax matrimonii. Leges autem et documenta accipienda sunt pro subiecta materia; et tantum dantur capacibus, et non impeditis: ei ergo qui liber est et solutus ac habilis, Apostolus non praecipit, sed consulit et permittit, ut, si timeat fornicationem, uxorem ducat, vel ducta utatur, potius quam in periculum fornicationis incidat. Ita Patres quos citabo vers. 9, in fine. Et patet, quia alioqui secum pugnaret Apostolus; nam toto capite suadet castitatem.
Adde, Apostolum proprie tantum loqui coniugatis, non autem iis qui caelibes sunt; hisce enim loqui incipit vers. 8, ut patet ex coniunctione adversativa «autem,» cum ait: «Dico autem non nuptis et viduis,» et ex eo, quod hic dicit «habeat,» non autem, «ducat,» quia scilicet loquebatur illis qui iam duxerant uxores. Ita Hieronymus, lib. I Contra Iovian., q. d.: «Unusquisque coniugatus uxorem suam habeat,» id est habere pergat, retineat, non eam dimittat aut repudiet, sed potius ea legitime et caste utatur; to enim habeat significat actum, non inchoatum, sed continuatum. Sic II Timoth. i, 13: «Formam, inquit, habe sanorum verborum;» habe, id est, retine et conserva ea quae habes et accepisti a me. Sic Lucae xix, 26: «Omni habenti (id est, talento suo utenti) dabitur; ab eo autem qui non habet (id est qui non utitur, non exercet talentum suum), et quod habet auferetur ab eo:» alioqui enim proprie non potest auferri a quoquam id quod non habet. Vide Can. 32. Hunc esse sensum patet ex sequentibus; subdit enim explicans se Apostolus: «Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro,» etc.
Versus 3: Uxori vir debitum reddat
3. Uxori vir debitum reddat. — «Debitum,» graece ὀφειλομένην εὔνοιαν, debitam benevolentiam: ita honesta periphrasi debitum coniugale circumscribit Apostolus.
Versus 4: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir
4. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. — «Sui corporis,» scilicet, secundum ea membra quae sexum distinguunt, et quatenus ea serviunt actui coniugali; «potestatem,» ut pro sua voluntate possit continere, vel alteri se coniungere; «mulier,» puta uxor; «non habet»; sed maritus, idque sibi tantum, non alteri. Ita S. Augustinus, lib. V Contra Iulian., cap. iv. Unde pro «potestatem non habet,» graece est, οὐκ ἐξουσιάζει, id est, «ius non habet,» scilicet ad continendum, vel ut alteri corpus suum tradat.
Similiter et vir (maritus) sui corporis potestatem non habet, sed mulier. — Unde patet, licet in administratione familiae uxor inferior et subiecta esse debeat marito, in iure tamen et debito coniugali exigendo et reddendo eamdem parem esse marito, et aequale cum eo ius mutui corporis habere, idque ex contractu matrimonii, in quo alter alteri aequaliter tradidit potestatem corporis sui, et parem potestatem in corpus alterius, puta coniugis, accepit: tam ergo maritus uxori, quam uxor marito in fide et debito coniugali obstringitur. Ita diserte ex hoc Apostoli loco docent S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Primasius, Anselmus hic, et S. Hieronymus citatus XXXII, Quaest. II, cap. Apostolus: «Ad paria,» inquit Hieronymus, «iudicantur vir et uxor.» «Cum ergo,» inquit Chrysostomus hic homil. 19, «ad tentandum meretrix accesserit, dicas non esse tuum corpus, sed uxoris; itidem et uxor dicat iis, qui volunt expugnare pudicitiam: Corpus meum non est meum, sed viri.»
Versus 5: Nolite fraudare invicem
5. Nolite fraudare invicem (negando debitum coniugale), nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. — Graeca addunt, καὶ τῇ νηστείᾳ, «et ieiunio.» Hinc Nicolaus I, cap. L in Responsis ad quaestiones Bulgarorum, scribit eisdem, ut tota Quadragesima usu uxorum abstineant. Hoc consilii est.
Et iterum revertimini in idipsum. — Graece ἐπὶ τὸ αὐτὸ συνέρχεσθε, «in idem convenite,» scilicet ad consuetum debitum coniugale reddendum. Hinc P. Martyr et Magdeburgenses volunt, non licere coniugibus ex mutuo consensu vovere perpetuam continentiam.
Verum respondeo, Apostolum hic non praecipere, sed permittere coniugibus usum coniugii. Patet id primo, nam subdit:
Versus 6: Hoc autem dico secundum indulgentiam
6. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. — q. d. Copulam indulgeo, non praecipio. Imo S. Augustinus, Enchirid. cap. lxxviii, legit: «Hoc dico secundum veniam.» Graecum enim συγγνώμη ignoscentiam, sive veniam significat, et inde colligit S. Augustinus esse peccatum veniale misceri coniugi, non filiorum, sed carnalis voluptatis causa, ad vitandas tentationes Satanae: peccato enim datur venia; sic et indulgentia est de peccato, vel certe minori bono, ut recte annotavit D. Thomas. Secundo, quia permittit Apostolus, ut coniuges ad tempus, quo vacant orationi et ieiunio, contineant se. Ergo si tota vita velint vacare orationi et ieiunio, permittit eis, ut tota vita se contineant. Tertio, «Revertimini,» ait; et causam affert: «Ne tentet vos Satanas, propter incontinentiam vestram,» ut scilicet periculum sit ne labamini in adulterium, vel alias libidines, eo quod sitis incontinentes. Ergo si cesset causa, scilicet periculum incontinentiae, uti cessat in iis qui eam generose frenant et domant, permittit, ut se semper contineant. Quarto, quia ait vers. 7: «Volo enim omnes esse sicut meipsum,» id est, non castos quomodolibet, sed omnino continentes, caelibes, imo virgines, uti ego caelebs sum. Ita Ambrosius, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus, Chrysostomus, Oecumenius hic, et Epiphanius, haeresi 78; Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium.
Quinto, quia primis Ecclesiae temporibus multos coniuges iuxta haec monita Pauli, ex mutuo consensu perpetuam servasse castitatem, docet Tertullianus, lib. I Ad Uxorem, cap. vi, et lib. De Resurr. carnis, cap. viii, et lib. De Veland. virg., cap. xiii. Idem testatur auctor commentariorum De Singularitate Clericorum apud S. Cyprianum.
Accipe exempla coniugum, non e plebe, sed illustrium tam genere, quam sanctitate et gloria, qui in coniugio continentiam et castitatem illibatam servarunt. Primum sit B. Virginis et Iosephi, qui vexillum castitatis non tantum virginibus, sed et coniugatis erexerunt. Secundum, S. Caeciliae et Valeriani, nobilium martyrum, ut merito S. Caeciliae corpus hoc saeculo a Clemente VIII, post tot annorum centurias, illaesum et integrum sit repertum. Tertium, S. Iuliani et Basilissae, quorum Vita illustris extat apud Surium. Quartum, S. Pulcheriae Augustae, sororis Theodosii Imperatoris, quae cum perpetuam Deo vovisset virginitatem, mortuo Theodosio, ea conditione nupsit Marciano, eumque creavit Imperatorem, ut suam castitatem Deo votam conservaret, quod et praestitit, teste Cedreno et aliis. Quintum, Henrici II Imperatoris et Cunegundis, quae ut suam virginitatem probaret, illaesa super ferrum candens ambulavit. Sextum, Boleslai V, Polonorum principis, qui inde «Pudici» nomen accepit, et Cunegundis, Belae Hungarorum regis filiae. Septimum, Conradi regis, filii Henrici IV Imperatoris, cum coniuge sua Mathilde. Octavum, Alfonsi II, Asturum regis, qui cum coniuge sua continentiam servans, «Casti» nomen accepit. Nonum exemplum det Richardis regina, quae cum marito Carolo Crasso rege, caelebs permansit. Decimum det Pharaildis, neptis S. Amelbergae aeque ac Pipini, perpetua in coniugio virgo. Undecimum det Eduardus III et Egitha virgines et coniuges. Duodecimum det Etheldreda, Orientalium Anglorum regina, quae bis coniugata, semper virgo permansit. Denique decimum tertium dent duo coniuges Arvernenses, de quibus narrat Gregorius Turonensis, lib. De Gloria Confess., cap. xxxii, quod cum uxor obiisset, maritus elevatis in coelum manibus dixerit: «Gratias tibi, rerum omnium Artifex, ago, quod, sicut mihi eam commendare dignatus es, ita tibi reddo ab omni voluptatis coniugio impollutam.» At illa subridens ait: «Sile, sile, vir Dei, quia non est necesse prodere nostrum secretum.» Paulo post mortuus est maritus alioque loco sepultus; et ecce mane facto, inventa sunt pariter esse sepulcra, quae usque hodie sic perdurant: idcirco nunc incolae, «Duos Amantes» vocitant, et summo venerantur honore. Hodie quoque exempla non desunt.
Versus 7: Volo enim omnes esse sicut meipsum
7. Volo enim omnes esse sicut meipsum, — quoad caelibatum et continentiam uti iam dixi.
Nota «volo,» id est vellem, cuperem, optarem, si commode fieri posset. «Volo» ergo significat actum volendi inchoatum et imperfectum, iuxta Can. 32. Id patet ex eo quod hoc «volo» corrigens Apostolus subdit: «Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo.» Rursum, «omnes,» id est singulos, sive omnes seorsim, non collectim. Nam si collectim omnes abstinerent, nullum esset matrimonium, et species humana ac mundus interiret. Sic dicimur posse vitare omnia peccata venialia; «omnia,» non collectim, sed seorsim, hoc est singula. Alii «omnes» collectim accipiunt: quia si Deus omnibus hanc mentem continendi inspiraret, signum esset iam compleri electorum numerum, Deumque velle mundo finem inducere. Sed Paulus sciebat Deum pro illo tempore velle contrarium, scilicet ut adhuc Ecclesia Dei cresceret et propagaretur per matrimonia. Prior ergo explicatio verior.
Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. — «Proprium donum habet,» scilicet propriae voluntatis, inquit liber De Castitate falso adscriptus Sixto III Pontifici, qui extat tom. V Biblioth. SS. Patrum, est enim Pelagiani alicuius. Nam toto libro docet castitatem esse opus liberi arbitrii et propriae voluntatis, non gratiae Dei. Vide Bellarminum, lib. II De Monachis, cap. xxxi, et lib. I De Clericis, cap. xxi, ad 4. Verum hic est error Pelagii: propria enim voluntas, si ab ea tollas gratiam Dei, non potest dici proprium Dei donum. Nam propria voluntas non est aliud, quam electio libera propriae voluntatis. Deus enim voluntatem liberam, similem et aequalem omnibus indidit: quare quod hic eligat castitatem, ille matrimonium, non potest dici donum Dei, si tollas Dei gratiam; sed idipsum tribuendum est cuiusque liberae electioni, quae proinde in diversis dispar est et diversa.
Dico ergo, «proprium donum,» castitatis nimirum coniugalis, virginalis, aut vidualis: «Ergo,» inquiunt haeretici, «sacerdotes et monachi, si non habent donum virginitatis, possunt inire matrimonium.» Sed sic pariter inferam: Ergo coniuges, si non habent donum castitatis coniugalis, uti sunt multi qui adulterantur, poterunt adulterari, vel cum adulteris secundas inire nuptias. Rursum, si uxor absit, nolit, vel aegrotet, poterit maritus aliam adire, si dicat se non habere donum viduitatis. Quod licet admittat furens Lutherus, horrent tamen omnes, et instar monstri habuerunt Romani aliique Gentiles ex ipso naturae instinctu et dictamine.
Respondeo ergo cum Chrysostomo et Patribus citatis: Apostolus hic consolatur et indulget infirmioribus et coniugatis, quod donum et statum castitatis coniugalis amplexi sint, cum antea virginalis amplecti potuissent. Nam de aliis non nuptis subdit, «bonum esse si sic permaneant,» id est, permanere velint, q. d. «Volo, id est velim, omnes esse sicut meipsum,» hoc est, esse virgines, uti ego virgo sum: sed nolo id praecipere, imo consolor coniuges, eisque usum coniugii indulgeo, ut se solentur cogitando quod unusquisque proprium donum habet ex Deo, se vere habere donum coniugii, id est castitatem coniugalem: nam et coniugium est donum Dei et a Deo institutum. Vult enim Deus ad complementum universi aliquos, sed in genere et indeterminate, esse in coniugio: licet donum hoc coniugii minus sit dono virginitatis.
Dices: Non tantum donum coniugii est a Deo, sed et quod illud sit huic homini proprium, aliud alteri, v. g. quod hic sit virgo, ille coniugatus, vel caelebs.
Respondeo: Hoc subinde verum est, ut, cum Deus huic inspirat animum ad caelibatum, illi ad coniugium, v. g. regi alicui, quae prolem probam et regno et Ecclesiae perutilem gignere potest: non tamen semper id facit Deus, sed indifferenter saepe se habet, ita ut in multorum arbitrio omnino relinquat, ut eligant vel matrimonium, vel caelibatum.
Instabis, quomodo ergo, ait Apostolus: «Unusquisque proprium donum habet ex Deo?» Respondeo: Donum hoc dupliciter accipi potest. Primo, status ipse, v. g. matrimonii, caelibatus, religionis. Secundo, gratia necessaria et propria huic vel illi statui. Si primo modo sumas, tunc donum cuiusque proprium est a Deo, sed materialiter tantum, quia donum id, quod quisque elegit et sibi proprium fecit, est etiam a Deo. Deus enim coniugium, caelibatum aliosque status vel per se, vel per Ecclesiam instituit, et volenti hunc illumve amplecti, hunc illumve tribuit et concedit; atque sic proprium donum quisque habet partim ex Deo, partim ex se et suo voluntario amplexu. Nam proprie et formaliter, quod donum illud huic vel illi sit proprium, saepe est a libera electione: potest tamen eatenus dici a Deo esse, quatenus omnis directio causarum secundarum et omnis boni providentia est a Deo. Deus enim communi sua providentia dirigit quemque per parentes, socios, confessarios, praeceptores, et alias occasiones et causas secundas, quibus fit ut hic matrimonio, ille sacerdotio se addicat, sed libere. Nam omnis haec directio, non necessaria est ei, sed libera.
Ubi nota: Potuisset dicere Apostolus: «Quisque proprium statum habet ex se, quem sua libertate elegit;» maluit tamen dicere: «Quisque donum proprium habet ex Deo,» quia vult coniugatos consolari. Ne quis ergo eorum pusillanimis et poenitens excruciet se et dicat: «Paulus vult nos esse similes sui, virgines et caelibes; ut quid ergo ego miser et infelix coniugium inii? Mea est culpa, quod statum virginitatis meliorem non sim amplexus, quod tanto bono me fraudaverim, quod in distractiones has et molestias coniugii me coniecerim.» Hic enim mos est hominum pusillanimium, afflictorum et melancholicorum: maxime cum in suo statu difficultates experiuntur, ideoque meliora et perfectiora appetunt, ut se excrucient, dum sibi et suae imprudentiae tribuunt lucri, vel boni alicuius iacturam, et miserias quas incurrerunt. Paulus ergo, ut hoc discutiat, dicit, non hominis hoc esse, sed Dei (eo sensu quo dixi) donum; ut quisque in suo statu et vocatione quasi Dei dono conquiescat, laetus vivat, sese perficiat Deoque gratias agat.
Secundo, potest hoc donum esse gratia propria cuique statui: aliam enim gratiam requirunt coniuges, ut in fide coniugali; aliam virgines, ut in virginitate vivant; et haec gratia propria cuique, formaliter est a Deo, quia posito quod elegeris statum certum, v. g. matrimonii aut caelibatus, Deus dabit tibi gratiam et donum proprium illi statui, ut in eo recte vivere possis, si velis. Hoc enim spectat ad rectam et ordinatam Dei providentiam, ut cum noluerit singulis statum certum praescribere, sed status electionem, uti et alia pleraque hominis arbitrio et electioni reliquerit: ubi is elegerit eum, hominem non deserat, sed gratiam illi statui necessariam ad honeste vivendum ipsi tribuat. Deus enim et natura non desunt in necessariis; maxime, quia Deus, ut ait Apostolus, vult omnes homines, in quovis statu, salvos fieri; ac consequenter omnibus media ad salutem necessaria suppeditat, quibus si uti velint, sancte vivere et salvari possunt. Alioqui enim multis impossibile esset salvari, puta Religiosis aliisque qui se voto castitatis; coniugibus, qui se matrimonio cum certa persona, difficili, infirma, vel exosa astrinxerunt: ad quod superandum et praestandum gratiam propriam et sufficientem a Deo non acceperunt. Nec enim coniuges matrimonio, nec Religiosi voto suo absolvi possunt, ut alium statum sibi magis convenientem capessant.
Hoc modo sensus huius loci: «Unusquisque proprium donum habet ex Deo,» est, q. d. Elige statum quemvis, et Deus dabit tibi gratiam competentem et propriam, ut in illo statu decenter et sancte vivas. Ita Ambrosius. Et hoc proprie hic intendit Apostolus, ut patet ex voce, «Volo autem,» q. d. Dixi me coniugatis usum coniugii indulgere, non imperare: vellem enim omnes eo abstinere, et colere castitatem, exercereque caelibatum; sed quisque proprium habet donum, eo se soletur, illud exerceat, ut scilicet caelebs, qui castitatem virginalem vel vidualem accepit, id est, gratiam qua possit se continere, eam acceptet quasi donum Dei; coniugatus, qui castitatem coniugalem accepit, id est gratiam caste utendi coniugio, eam acceptet quasi donum Dei, ea contentus sit, ea se soletur, ea utatur quasi dono Dei.
Hinc sequitur primo, Deum monachis, etiam apostatis, dare donum et gratiam sufficientem, gratiam qua casti esse possint si velint; si videlicet Deum orent, vacent ieiunio, piae lectioni, labori, perpetuae occupationi: alioqui enim obligarentur ad impossibile, et Deus deesset in necessariis, nec haberent ipsi suo statui proprium donum, quod tamen hic asserit Apostolus: «Unusquisque,» inquit, scilicet tam caelebs, tam virgo, quam coniugatus, «donum habet» castitatis, sibi et suo statui proprium.
Sequitur secundo, si quis statum mutet in melius, Deum etiam mutare, et dare ei maius donum, et maiorem propriamque illi statui gratiam. Hoc enim ad statum perfectiorem necessarium est. Ita definit Concilium Tridentinum, sess. xxiv, can. 9: «Si quis dixerit, clericos in sacris Ordinibus constitutos, vel regulares castitatem solemniter professos, qui non sentiunt se castitatis habere donum, posse contrahere matrimonium, anathema sit, cum Deus id recte petentibus non deneget, nec patiatur nos supra id quod possumus tentari.»
Donum habet ex Deo. — Nota, duplicia Dei esse dona. Primo, quaedam tota sunt ex Deo. Sic dona naturae, id est Dei, quatenus est auctor et opifex naturae, sunt ingenium, iudicium, memoria, bona indoles. Dona vero gratiae sunt fides, spes, charitas omnesque virtutes infusae a Deo, quatenus est auctor gratiae.
Secundo, alia dona sunt quidem a Deo, sed requirunt quoad suum effectum nostram cooperationem: sic gratiae praevenientes et inspirationes bonae sunt dona Dei; sic opera bona et actus omnium virtutum sunt dona Dei, ait S. Augustinus, quia Deus gratiam dat, primo praevenientem, qua excitat ad haec opera et hos actus; secundo, cooperantem, qua cum homine eadem operatur et producit; sed ita ut velit ea libere fieri ab homine, esseque in eius potestate, ut ea faciat vel non faciat, ut gratia data utatur vel non utatur. Sic ergo opera bona sunt dona Dei; sunt tamen homini libera, et in arbitrio hominis ac potestate. Tale donum castitatis, scilicet secundi generis, intelligit hic Apostolus. Donum ergo hoc castitatis proprie est habitus infusus, vel acquisitus castitatis in iis qui habent hunc habitum: in iis vero qui nondum habent habitum, est sufficiens auxilium gratiae, tum internae, tum externae, singulis praeparatum a Deo, ut cum libera sua cooperatione castus in suo statu esse quisque possit, si velit illo auxilio uti. Quod patet, quia, ut dicitur vers. 25, 35, 38, caelibatus est consilium Dei et Christi, qui illum omnibus proponit et consulit: non consulit autem, nisi quod in cuiusque est potestate; in potestate autem cuiusque non est caelibatus, nisi voluntas a gratia Dei adiuvetur; ergo Christus cuique hanc gratiam ad caelibatum et virginitatem necessariam praeparavit, et paratus est dare. Si cuique paratus est dare castitatem virginalem, ergo multo magis maritalem. Quisque ergo sui status proprium donum, id est propriam gratiam habet in actu primo, in Dei praeparatione, et habebit eamdem in actu secundo, si velit serio et constanter Deum orare, ut gratiam sibi praeparatam exhibeat, et si gratiae exhibitae strenue velit cooperari.
Versus 8: Dico non nuptis et viduis
8. Dico non nuptis et viduis: bonum est illis si sic permaneant (scilicet innuptae uti sunt), sicut et ego — innuptus permaneo.
Hinc clarissimum est S. Paulum non habuisse uxorem, sed caelibem fuisse. Ita Patres citati vers. 7.
Versus 9: Si non se continent, nubant
9. Si non se continent, nubant; melius (Satius) est enim nubere, quam uri.
Videtur Apostolus alludere ad verba Noemi, quibus nurus suas Moabitidas hortatur, ut in patriam suam Moab redeant, ibique nubant, dicens, Ruth cap. 1, vers. 13: הלהן תעגנה לבלתי היות לאיש halahen teagena lebilti heioth leisch, id est numquid aduremini absque marito? Praestat vos iuvenculas redire et nubere marito, quam mecum manere caelibes absque marito et uri; licet S. Hieronymus vertat, vetulae eritis antequam nubatis: accipit enim adustionem pro senecta, quae vi caloris consumpto humido radicali adusta et consumpta videtur. Nam quod Pagninus et alii vertunt, Numquid eritis clausa absque marito? commentum videtur R. Kimchi, quem sequuntur: qui fingit radicem תעגנה teagena esse הגן aga, eamque significare claudere; cum nusquam alibi nec significatio haec, nec radix haec aga inveniatur. Radix ergo teagena non est aga, sed עגן ug usitata Hebraeis, quae significat urere, ustulare, adurere: unde עגות uggot vocantur panes subcineritii, qui sub prunis sunt cocti et ustulati.
Iam «melius est nubere quam uri,» scilicet, quam fragiles nubere, ne scilicet urantur, id est fornicentur: nam alios generosos pugiles vult continere, q. d. Qui se non continent, nubant; melius est enim nubere, quam non continere. Ita Theodoretus, Ambrosius, Anselmus, S. Thomas, Augustinus, De sancta Virgin., cap. LXXIV; Hieronymus, Apolog. pro libris contra Iovin. «Melius,» inquit Hieronymus, «est nubere quam uri,» id est melius est maritum ducere, quam fornicari. Et Ambrosius: «Uri,» inquit, «est desideriis agi, vel vinci; cum enim voluntas calori carnis consentit, uritur: nam desideria pati, et non vinci, illustris viri est et perfecti.»
Dices: S. Cyprianus, epist. 41, lib. I ad Pompon., ait de virginibus Christo dicatis: «Si perseverare nolint, aut non possint, melius est nubere, quam uri.» Respondet bene ex Turriano et Hosio Pamelius, non loqui Cyprianum de virginibus Christo iam dicatis, sed dicandis; has monet, ne se Christo dicent et devoveant, si perseverare nolint: nam eadem epistola docet illas esse adulteras Christi, si post votum castitatis viris copulentur. Loquitur ergo de liberis et solutis, nec voto astrictis, aeque ut Apostolus hic. Perperam ergo et impudenter Erasmus more suo ad citatum Cypriani locum in margine annotat haec verba: Virginibus sacris permittit Cyprianus nubere.
Dices secundo, S. Augustinus, lib. De sancta Virgin., cap. xxxiv, ait, quod illae quae voto adstrictae fornicantur, melius facerent si nuberent, quam urerentur, id est, flamma concupiscentiae vastarentur. Respondeo primo, obiter hoc dicit S. Augustinus hoc sensu, quod nimirum talibus melius, id est, minus malum sit nubere, quam fornicari: non ergo negat eas peccare nubendo, sed tantum asserit eas minus peccare nubendo, quam fornicando. Sic diceremus latroni: melius est hominem spoliare, quam occidere: melius, id est, minus malum est. Secundo, talibus etiam absolute melius est nubere, quam uri, si videlicet legitime has nuptias ineant, puta cum consensu Ecclesiae et dispensatione Pontificis in voto continentiae. Tertio, forte S. Augustinus fuit in hac sententia, quae non videtur improbabilis, scilicet, quod etiam seclusa dispensatione talibus, voto licet astrictis, satius sit nubere, quam fornicari, videlicet assidue; quia nimirum vivunt et degunt in statu fornicationis et concubinatu. Et ratio est, quia talis, si nubat, peccat quidem graviter contra votum, nubendo; post nuptias tamen potest servare votum castitatis, ita ut non peccet, si videlicet non exigat, sed tantum reddat debitum, uti fere fit in mulieribus, de quibus loquitur S. Augustinus; sin autem talis assidue fornicetur, tunc assidue iteratis actibus violat votum, ac consequenter gravius peccat quam si nuberet. Illi enim actus fornicationis assidue iterati, videntur longe gravius esse malum et graviora peccata, quam unus actus et contractus matrimonii contra votum continentiae initus: licet enim hic unus actus virtute et implicite includat multos, puta petitionem et redditionem debiti coniugalis quoties coniugi lubebit, tamen hoc tantum fit remote et implicite; qui autem assidue fornicatur, proxime et explicite peccat, et quotidie iterat hosce actus; ergo gravius peccat: peius enim est explicite et multis actibus peccare, quam uno tacito et implicito.
Nota: «Uri» non significat calere, aut tentari libidinis ardoribus, sed iis laedi, vinci, cedere et consentire: nam uri dicitur ab igne, non qui eius calorem sentit, sed qui ab eo laeditur et aduritur. Sic de Didone, quae superata et capta erat amore Aeneae, canit Virgilius, IV Aeneid.: Uritur infelix Dido, totaque vagatur urbe Furens. Et Ecclesiasticus, cap. xxiii, vers. 22: «Anima,» inquit, «calida, aestuans libidine, quasi ignis ardens non extinguetur, donec aliquid glutiat.» Apostolus enim dat causam, cur velit incontinentes ac fragiles nubere, ne scilicet urantur, id est, vincantur. Hinc verum est S. Paulum non vetare etiam continentibus tentari et calere, sed tantum velit eos non vinci, sed superare et vincere tentationem. Hinc et S. Paulus in tentatione tam molesta sibi gloriatur, II Corinth. xii, 9, aliique sancti plurimi, ac nominatim ille, cui fortissime gravi tentationi resistenti acclamarunt daemones ab eo victi et confusi: «Vicisti, vicisti; quia in igne fuisti, et non arsisti.»
Ubi adverte, tempore S. Augustini illae quae voverant et professae erant castitatem, licet peccarent nubendo, validum tamen contrahebant matrimonium: necdum enim illo tempore ab Ecclesia votum solemne constitutum erat impedimentum dirimens matrimonium, uti satis hic insinuat Augustinus. Denique, quod S. Augustinus censeat tales simpliciter et absolute debere servare votum suum et continere, patet ex sequentibus; subdit enim: «Hae quas paenitet professionis, et piget confessionis, nisi correctum cor dirigant, et Dei timore rursus libidinem vincant, in mortuis deputandae sunt.»
Ad extremum, quod Apostolus hic loquatur iis qui liberi sunt, non autem iis qui voto astricti sunt, diserte docent Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius hic, Epiphanius, haeresi 61; Ambrosius, Ad Virgin. lapsam, cap. v; Augustinus, lib. I De Adulter. coniug., cap. xv; Hieronymus, lib. I Contra Iovinian. Exactissime vero S. Ephrem ante 1300 annos rogatus, ad quem pertineat haec Apostoli sententia, «Melius est nubere quam uri;» hac de re tractatum scripsit, in quo multis demonstrat, eam non ad Religiosos aut clericos, eosque qui castitatem voverunt, sed ad saeculares qui liberi et soluti sunt, pertinere.
Versus 10: Iis autem qui matrimonio iuncti sunt
10. Iis autem qui matrimonio iuncti sunt.
Transit Apostolus a quaestione de matrimonio ad quaestionem de divortio. Proposuerant enim Corinthii Paulo, ut patet ex eius responsione hoc versu, secundam hanc de divortio quaestionem: nimirum, posito quod in matrimonio licitus, imo debitus sit usus illius, uti iam respondit Paulus, an saltem non liceat fideli coniugi matrimonium solvere, ac facere divortium. Rursum, an facto divortio, non possit alteri nubere, vel aliam ducere. Huic quaestioni respondet hic Apostolus dicens:
Versus 11: Quod si discesserit, manere innuptam
11. Iis qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari.
«Manere innuptam.» Hinc sequitur divortium, etiam iustum et licitum, non solvere matrimonii vinculum, sed tantum tori consortium, ut si coniux sit adultera, non liceat viro innocenti aliud inire matrimonium. Eadem est ratio uxoris, si vir sit adulter.
Haec nota contra haereticos et Erasmum, Caietanum et Catharinum, qui dicunt id e Scriptura non posse probari, sed tantum e Canonibus. Verum errant, ut patet ex hoc loco Pauli. Nam Apostolum hic de iusto divortio (quod facit uxor cum est innocens et laesa a marito, v. g. quia adulter est) loqui, patet, quia permittit, ut separata maneat, aut ut reconcilietur viro: si enim de divortio iniusto (v. g. cum uxor fugit a marito sine ulla mariti culpa) loqueretur, non separationem permittere, sed omnino reconciliationem imperare deberet.
Dices: Vox «reconciliari» notat offensam et iniustitiam in uxore, quae fecit divortium; ergo intelligit divortium iniustum. Respondeo negando antecedens: nam reconciliari significat tantum in gratiam mutuam redire, et tam offendens dicitur reconciliari offenso, quam offensus offendenti, ut II Machab. 1, 5: «Ut Deus exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis.» Ita hunc locum explicant Concilia et Patres, indeque docent fornicationem solvere matrimonium quoad torum et cohabitationem, non autem quoad vinculum, ita ut liceat aliam ducere.
Sic explicant et docent Concilium Milevitanum, cap. xvii; Elibertinum, cap. ix; Florentinum, in Instruct. Armen. de matrim.; Tridentinum, sess. XX, can. 7; Evaristus Papa, epist. 2; S. Augustinus, lib. II De Adulterinis coniug., cap. IV; Hieronymus, epist. ad Amandum; Theodoretus, Oecumenius, Haymo, Anselmus et alii hic.
Dices: Ambrosius hic ait Apostolum tantum nominare uxorem, quia huic numquam licet alteri nubere post divortium; viro autem licet, postquam adulteram uxorem dimiserit, aliam ducere, quia est caput mulieris. Respondeo: Ex hisce et similibus patet hunc commentarium in Epistolas Pauli non esse S. Ambrosii, aut certe haec ei inserta esse. Nam in matrimonio et divortio par esse ius tam uxoris, quam viri, docet verus Ambrosius, lib. VIII in Lucam, et lib. I De Abraham, cap. IV. Apostolus ergo quod de uxore dicit, pari iure de viro intelligit: loquitur enim iis omnibus qui matrimonio iuncti sunt, ut ipse ait; et vers. 4 docuit par esse uxoris et viri in matrimonio ius, et parem mutui corporis potestatem.
Et vir uxorem non dimittat — sine gravi et iusta causa. Nam ob fornicationem et aliis iustis de causis licet dimittere.
Versus 12: Nam caeteris ego dico, non Dominus
12. Nam caeteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
«Caeteris,» scilicet coniugibus disparis cultus, «ego dico, si frater,» puta fidelis Christianus, habeat uxorem infidelem, etc. q. d. Vers. 10 et hactenus tacite locutus sum coniugibus utrimque fidelibus, uti satis innui vers. 5 dicens: «Ut vacetis orationi;» hic autem iis loquor, quorum alter fidelis est, alter infidelis. Ita multi explicant cum S. Augustino mox citando.
Verum si ita est, valde mirum est cur hoc non clarius expresserit Apostolus, quod unico verbi addito facere potuisset, dicendo: «Fidelibus autem qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus: caeteris vero (puta infidelibus, videlicet si fidelis ducat infidelem) ego dico, non Dominus.» Iam vero dicendo, non, «fidelibus;» sed, «iis qui matrimonio iuncti sunt,» videtur generatim et abstracte loqui de omnibus coniugatis, sive ii fideles sint, sive infideles; nam quod vers. 5 ad fideles obiter se convertat, mirum non est. Excipit enim ibi a generali lege debiti coniugalis coniuges fideles, cum ex mutuo consensu vacant orationi. Haec autem exceptio ad generales coniugii leges, quas hic omnibus coniugibus praescribit Apostolus, non est extendenda. Adde, hactenus Apostolus ne verbum quidem fecit de infideli, vel de dispari cultu.
Unde secundo et melius, «caeteris» scilicet, qui matrimonio iuncti non sunt. Opponit enim hunc versum versui 10, ut patet ex voce «nam,» et ex voce «caeteris»: quod mox clarius patebit.
Ego dico, non Dominus. — «Ego dico,» id est ego praecipio, inquit Theodoretus. Secundo et melius, S. Augustinus, lib. I De Adulterin. coniugiis, cap. xiii et seq., Anselmus et S. Thomas, «ego dico,» id est, ego consulo id quod sequitur, scilicet, ut fidelis infidelem coniugem pacificam non dimittat.
Tertio et optime, Romana, Plantiniana aliaque correctissima Biblia sic distinguunt, ut post tò «nam caeteris ego dico, non Dominus,» ponant punctum, sicque haec verba a sequentibus disiungant, quasi referenda sint ad superiora: «caeteris» scilicet matrimonio non iunctis et non nuptis, non Dominus praecipit (to enim «praecipit» subaudiendum relinquit ex antithesi versus praecedentis, ubi sic ait: «Iis qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus; caeteris autem,» id est non iunctis matrimonio, «Dominus non praecipit»), sed ego dico et consulo id, quod paulo ante dixi et consului vers. 8, scilicet: «Bonum est si sic permaneant,» puta innupti. Ad praecedentia enim debere haec referri, non ad sequentia, patet ex puncto interiecto, ut dixi, et quia tò «caeteris» opponit Apostolus praecedentibus, scilicet iis qui matrimonio iuncti sunt: ergo «caeteri» sunt qui matrimonio non sunt iuncti, id est innupti, non autem coniuges disparis cultus; horum enim hactenus ne meminit quidem. Denique ita se explicat vers. 25, cum ait: «De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do;» quod idem est cum eo quod hic ait: «Caeteris ego dico, non Dominus.»
Si quis frater uxorem habet infidelem.
Tertia est haec quaestio a Corinthiis Paulo proposita, an coniux fidelis possit cohabitare coniugi infideli. S. Augustinus et alii, ut dixi, nectunt haec praecedentibus: «Caeteris ego dico, non Dominus,» q. d. Quamvis Christus fideli permiserit dimittere uxorem infidelem, tamen ego dico et consulo ut eam non dimittat; quia eam dimitti non expedit saluti prolium et coniugis infidelis, si illa consentit, scilicet sine contumelia Creatoris et fidei, fideli cohabitare. Hinc multi Doctores, quos citat Henriquez, lib. XI De Matrim., cap. viii, colligunt indirecte per antithesin: ergo cum Paulus velit quod Christus permittit, poterit ex Christi permissione fidelis coniux coniugem infidelem nolentem converti dimittere, et alias inire nuptias. Sicut e contrario cum uterque fidelis est, neutrum licet, uti praecessit. Sed si disiungamus haec, uti Romana, aliaque passim per punctum interiectum disiungunt, nihil tale hinc probari potest.
Imo Thomas Sanchez, tom. II De Matrim., disp. LXXIII, num. 7, qui legit sine puncto, ut S. Augustinus, ad sequentia haec referendo, tantum vult hinc praecise evinci, Christum fideli coniugi permittere tori divortium, non autem matrimonii cum infideli initi dissolutionem. Posset tertio, aliquis sic explicare: «Ego dico, non Christus;» quia Christus hac de re nihil statuit, sed permisit statuendum Apostolis et Ecclesiae, pro varietate temporum, uti postea Ecclesia irritavit matrimonium fidelis cum infideli, si fidelis existens ducat infidelem; ergo secundum lectionem S. Augustini haec sententia ex hoc loco obscure et dubie elicitur: secundum vero lectionem Romanam et veriorem, nullo modo hinc elici potest. Tantum enim vult Apostolus ut fidelis infidelem non dimittat, si consentit infidelis habitare cum fideli. De quo plura vers. 15.
Nota: Infidelitas tempore S. Pauli nec erat impedimentum dirimens matrimonium cum fideli contractum, nec impediens contrahendum aut contractum, si fideli non erat periculum perversionis, sed infidelis consentiret cum fideli manente fideli pacifice habitare, ut hic docet Apostolus. Iam autem consuetudine inductum est in Ecclesia, ut non haeresis, sed infidelitas, non tantum impediat, sed et dirimat matrimonium, quod fidelis existens fidelis contrahere vellet cum infideli.
Versus 14: Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem
14. Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem.
q. d. Matrimonium et coniunctio ista sancta est: unde non profanatur, nec polluitur fidelis per contactum infidelis, uti vos scrupulose timetis; sed potius infidelis morali quadam denominatione et quasi sanctitatis aspergine, ait Anselmus, inde sanctificatur: tum quia maritus est sanctae, id est fidelis coniugis; tum quia eam in fide sua non impediendo, et benevole cum ea vivendo, quasi viam sternit sibi, ut per preces, merita, verba et exempla fidelis coniugis convertatur et ipse, fiatque sanctus: sicut S. Caecilia maritum suum Valerianum convertit, Theodora Sisinnium, Clotildis Clodovaeum. Ita Anselmus, Theophylactus, Chrysostomus.
Illustris fuit S. Natalia, uxor S. Adriani martyris, quae maritum non tantum ad fidem, sed et ad gloriosum pro ea martyrium obeundum provexit. Cum enim audisset vetitum esse feminis ne servirent Martyribus, neve ad eos in carcerem aditus illis aperiretur, totondit capillos suos, et veste virili induta carcerem ingressa Martyres suis officiis recreavit. Quam post secutae sunt aliae matronae habitu similiter ementito. Ac tandem cum Maximianus tyrannus id comperisset, iussit incudem in carcerem inferri, et Martyrum pedibus subici, vecteque ferreo manus ac tibias illorum confringi. Fecerunt lictores quod iussi fuerant. Id ut vidit B. Natalia, occurrit eis, rogavitque ut ab Adriano inciperent. Obtemperarunt carnifices, et cum imposuissent Adriani tibiam super incudem, B. Natalia pedem eius apprehendens extendit super incudem. Carnifices vero multa vi caedentes, amputarunt pedes eius, et crura confregerunt. Porro B. Natalia ait ad Adrianum: «Precor te, mi domine, serve Christi, dum adhuc in te haeret spiritus, extende etiam manum, ut amputent eam, ut sanctis Martyribus similis efficiaris per omnia: maiora enim supplicia illi perpessi sunt, quam tu.» Extendit ergo manum beatissimus Adrianus et porrexit eam Nataliae, illa imposuit illam incudi, et carnifices similiter eam amputarunt. Deinde amovent ab illo incudem, et mox spiritum reddidit. Ita habet Vita eius, 8 septembris.
Memorabile est quod scribit Gennadius, Patriarcha Constantinopolitanus, in expositione Concilii Florentini, sess. V, de Theophilo, Imperatore non pagano, sed haeretico, Michaelis Balbi filio, precibus Augustae uxoris eius salvato. Cum enim ipse sacras imagines oppugnasset, os eius admodum diductum est, ut viscera eius conspicerentur: ad mentem ergo rediit, et sacram imaginem osculatus est. Paulo post inde ad Dei tribunal raptus est, pro quo cum assiduae preces a sanctis viris et a regina effunderentur, ei venia data est. Nam Theophilum in somnis regina conspexit vinctum tractumque ab innumerabili praecedentium et subsequentium multitudine. Ante illum ferebantur diversa instrumentorum genera ad torquendum accommodata, ipsaque videbatur eos sequi qui ad poenam adducebantur, quousque ad conspectum terribilis iudicis pervenerunt, Theophilumque ante ipsum statuerunt. Provoluta igitur ad iudicis illius tremendi pedes enixe multis lacrymis Augusta pro viro suo deprecabatur. Ad quam terribilis iudex dixit: «Mulier, magna est fides tua, propter te sacerdotumque tuorum preces coniugi tuo do veniam.» Tunc ministris suis dixit: «Solvite eum uxorique eius tradite.» Similiter et Patriarcha, Methodius scilicet, omnium haereticorum, Theophilique ipsius adnotatis scriptisque nominibus, haec eadem sub sacra mensa collocavit, eademque nocte qua regina visionem adspexit, vidit et ipse divinum angelum magnum templum ingredientem, qui dixit: «Episcope, exauditae sunt preces tuae, et veniam Theophilus impetravit.» Somno ergo experrectus ad sacram mensam venit, ibique cum legeret paulo ante conscriptum libellum, invenit (o Dei iudicia!) Theophili nomen abolitum. Ita Gennadius supra citatus, et Baronius, tom. IX Annal., ad annum Christi 842.
Alioqui filii vestri immundi essent (q. d. Si ab infideli coniuge faceretis divortium, filii vestri haberentur quasi nati ex illicito toro, adulterini, illegitimi), nunc autem «sancti sunt,» — id est «mundi.» Tò enim «sancti» opponitur immundis: mundi autem, id est ex honesto et legitimo matrimonio concepti et nati. Ita Ambrosius, Anselmus, Augustinus, lib. II De Peccat. meritis, cap. xxvi.
Secundo, proprie immundi essent, quia a parente infideli, in odium coniugis fidelis facientis divortium, pellicientur et educabuntur in infidelitate, praesertim si infidelis sit pater; quia in repudio plerumque proles sequuntur patrem. Nunc autem manente fideli cum infideli in coniugio, «sancti sunt,» quia connivente infideli, facile fidelis parentis fide, diligentia ac cura sanctificari, baptizari et christiane educari possunt. Ita S. Augustinus, lib. III De Peccat. meritis, cap. xii, et ex Tertulliano Hieronymus, epist. 153 ad Paulinum.
Hinc Calvinus et Beza suum dogma de traduce iustitiae hauserunt, docentque fidelium filios proprie esse sanctos, et sine baptismo salvari: quia hoc ipso quo fidelium sunt filii, censentur esse in Ecclesia nati, iuxta foedus divinum: «Ero Deus tuus et seminis tui,» Genes. xvii, 7. Quemadmodum iure civili censentur liberi, qui ex altero parente libero nascuntur.
Sed errant: quia pariter ait Apostolus sanctificari virum infidelem per coniugem fidelem: talis autem vir per coniugem suam praecise et proprie non sanctificatur, ut patet; ergo nec filius. Secundo, Ecclesia non est civilis respublica, sed supernaturalis, et in ea nemo nascitur Christianus, sed baptismo, uti et olim circumcisione, Genes. xvii, spiritualiter renascitur quisque et fit sanctus, non civiliter, sed realiter per fidem, spem et charitatem animae infusam. Ita Patres et tota Ecclesia. Tertio, quia Ioan. III, 5, absolute dicitur: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.» Ergo falsum est, quod aliquis non renatus ex aqua, scilicet, qui natus est ex parentibus fidelibus, possit introire in regnum Dei.
Versus 15: Quod si infidelis discedit, discedat
15. Quod si infidelis discedit, discedat.
Si nimirum infidelis dissolutionem quaerit, vel non vult cohabitare sine Creatoris iniuria, quia scilicet, vult coniugem pertrahere ad infidelitatem, aut aliud crimen, vel blasphemias iactat in Deum, fidem, aut Christum, ait ex communi Doctorum sententia, Thomas Sanchez, tomo citato, disp. LXXIV: hoc enim ipso moraliter censetur velle discedere et quaerere separationem, tunc discedat et fidelis a tali coniuge infideli, quia melius est, inquit Chrysostomus, divortium nuptiarum facere, quam pietatis.
Versus 16: Unde scis, mulier, si virum salvum facies?
Sequendo priorem iam dictam pacis significationem, sensus erit, q. d. In pace mane et vive, quoad potes, o fidelis, cum coniuge infideli, quia nescis bonum, quod inde consequi potest: forte manendo cum coniuge infideli, eum convertes et salvum facies. Ita Chrysostomus, Ambrosius, Anselmus, Theophylactus et alii.
Nota hebraismum «si», id est «forte»: simile est Ioelis II, 14 et alibi. Dat enim causam, cur in pace vocarit nos Deus, velitque pacifice coniugem fidelem cum infideli manere et vivere, ut scilicet per pacem hanc fidelis infidelem convertat.
Secundo et planius (sequendo posteriorem iam dictam pacis acceptionem) aptior hic sensus erit: «In pace vocavit nos Deus. Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies?» q. d. Donum Christi est pax; ad hanc, non autem ad servitutem inquietam et rixosam, vocati sumus a Christo. Si ergo infidelis rixis, probris, minis in fidem et fidelem coniugem discessionem quaerit, discede, o coniux fidelis, ab eo, ut pacifice vivas, neque praetendas spem conversionis eius. Unde enim id speres in homine pagano, blasphemo, rixoso? ac consequenter, unde scis, vel unde speras, quod eum salvum facies?
Versus 17: Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet.
Haec clara syntaxi ita construe: Ita ambulet quisque, sicut unicuique divisit Dominus, et sicut unumquemque vocavit Deus.
Nota: Tò nisi hic, ut vertit Syrus, idem est quod אלא ella, id est sed, verumtamen, vel hoc tamen salvo: vide Can. 25, q. d. Haec dixi de coniugio fidelis cum infideli, deque discessione et divortio, si infidelis illud quaerat, deque pace et pacifica vita; ita tamen, ut nolim divortium quaeri, aut pacem turbari, per cupidinem et desiderium mutandi statum, quod videlicet fidelis, quia fidelis et in Christianam libertatem assertus, cupiat et praetendat mutare statum et conditionem suam servilem in liberam, Gentilem in Iudaicam. Unico ergo ut quisque fidelis statum et conditionem, quam dedit Dominus, quamque habuit antequam esset fidelis, retineat, sive Iudaeus sit, sive Gentilis; sive servus sit, sive liber; quisque in sua sorte ambulet, ea contentus christiane vivat, nec ob Christianismum statum mutet inquiete, et cum scandalo Gentilium. Graece pro nisi, est εἰ μή, quod recentiores vertunt, an non, et ad praecedentem sententiam referunt, q. d. Unde scis si mulierem salvam facies, an non? Sed Graecum εἰ μή significat etiam nisi alioqui. Ita Noster, Erasmus et alii, qui id ipsum iungunt sequentibus.
Videtur haec quarta fuisse quaestio, quam Corinthii proposuerunt Paulo: An scilicet Christiani, si ante conversionem fuissent servi, per Christianismum fierent liberi, adeoque, an omnes servi et mancipia, si converterentur ad Christum, hoc ipso assererentur in libertatem? hoc enim suadere et exigere videtur Christiana libertas, in quam a Christo redempti et asserti sumus. Rursum, an Gentiles, facti vel futuri Christiani, deberent circumcidi fierique Iudaei? quia enim Apostoli et primi Christiani fuerunt Iudaei, et ex Iudaeis coepit Christianismus: hinc putabant nonnulli neminem posse esse Christianum, nisi prius Iudaismo initiaretur. Utrique quaestioni respondet hic Paulus negative.
Versus 18: Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium.
Graece μὴ ἐπισπάσθω, id est non attrahat, scilicet ferro, praeputium. Ita Theophylactus et Photius.
Nota circumcisis praeputium potuisse reduci, cute per instrumentum attractorium, quod spastiterem vocant, adducta, ut glandem rursus operiret, ut docet Celsus, lib. VII, cap. xxv. Idque eos, qui a Iudaeis apostatabant ad Gentes, facere solitos esse, patet I Machab. 1, 18; et ex Iosepho, lib. XII Antiq., cap. vi; et ex Epiphanio, lib. De Ponder. et Mensur.; ubi huius reductionis auctorem ponit Esau, ideoque dictum esse: «Esau odio habui.» Indeque docet Iudaeos, cum ad Samaritas transirent, vel contra, secundo circumcidi solitos, et sic secundo se circumcidisse Symmachum, qui aeque ac Aquila et Theodotion celebris fuit sacrae Scripturae interpres: sicuti Anabaptistae suos transfugas secundo baptizant.
Inde putavit interpres apud Martialem, explicans illud epigrammatis I, in Caeliam: Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum; recutitos esse Iudaeos, ita dictos: Quoniam, inquit, Iudaeis pueris cutis inguinis rescindebatur, postea cum cutis succresceret, dicebantur recutiti. Et Persius, satyra v, «Recutita sabbata» vocat Iudaica festa. Ubi interpres: Iudaeos, inquit, vocat recutitos, quibus nova cutis restituta est. Aliis tamen locis tam ipse, quam alii appellant recutitos, id est circumcisos, quasi recisos cute, ut recutitus sit idem, quod apella, id est, sine pelle, de quo Poeta: ____ Credat Iudaeus apella, Non ego.
Aliter hunc locum explicat S. Hieronymus, in cap. LIII Isaiae: «Circumcisus, inquit, aliquis vocatus est, non adducat praeputium,» id est, ut aliis verbis subdit Apostolus: «Absque uxore vocatus es, non ducas uxorem.» Sed hic sensus mysticus et symbolicus est, non litteralis et genuinus.
Circumcisio nihil est. — q. d. Circumcisio nec prodest, nec obest ad salutem homini Christiano; agit enim de Iudaeis ad Christianismum conversis, ut patet ex praeced. Vide Caietanum, Ambrosium, Anselmum.
20. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. — Ut si circumcisus, servus, coniugatus venerit ad Christianismum, propter eum statum non mutet, sed maneat circumcisus, servus, coniugatus, q. d. Statum tuum retine, quisquis ille sit, scilicet si status sit licitus et honestus; nam alias S. Cyprianus noluit histriones ad Ecclesiae Sacramenta admitti.
21. Servus vocatus es? non sit tibi curae, — ne de eo sis anxie sollicitus, quod servus sis, quasi servitus sit conditio christianis hominibus indigna: sed de eo potius te consolare, quod a misera servitute peccati ac mortis sis per Christum manumissus, Deique servus effectus, licet in hac vita homini servias, quamdiu Deo visum fuerit: patet ex vers. seq. Vide hac de re apophtegmata quae citavi Exod. 1, 12.
Aurea est gnome S. Augustini in Sententiis, num. 53: «Iustis, ait, quidquid malorum aliquis dominus irrogat, non poena est criminis, sed examen virtutis. Nam etiam bonus si serviat, liber est: malus autem etsi regnet, servus est, nec unius hominis, sed, quod gravius est, tot dominorum, quot vitiorum.» Et num. 124: «Libera semper est servitus apud Deum, cui non necessitas servit, sed charitas.»
Sed et si potes fieri liber, magis utere, — scilicet ipsa servitute, ad Domini gloriam, humilitatis causa. Unde Theodoretus sic exponit: Gratia, inquit, non novit differentiam servitutis et dominii. Ne fugias ergo servitutem tanquam fide indignam. Quod si fieri possit ut libertatem assequaris, perge servire, et exspecta remunerationem.
Sic quoque explicant S. Chrysostomus, Theophylactus et D. Thomas. Huic expositioni apte cohaeret id quod sequitur: «Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini.»
Secundo, aptius et planius: «Si potes fieri liber,» si potes a servitute liberari, «magis utere,» scilicet potestate et commoditate, ac servitutem excute, q. d. Si potes fieri liber, libertatem amplectere, eaque fruere: hoc enim plane significat to magis utere; hocque prae alio suadendum, aeque ac optandum est. Quis enim non malit fieri liber, quam manere servus? praesertim si infideli serviat, ita ut libere Christo servire non possit; de hoc etiam mox clare suadet Paulus dicens: «Pretio empti estis; nolite fieri servi hominum.» Nota: Servos hic intelligit Apostolus, non mercenarios, quales iam sunt apud Christianos, sed mancipia, qualia habebant Gentiles, etiam conversi ad Christum, et etiamnum ex Turcis et Mauris habent Christiani. Opponit enim servos liberis.
Idque verius est: nam non est verisimile, naturaliter per se recrevisse cutem circumcisione praecisam, maxime in viris; et quia alioqui non arte, sed natura factum esset: cum tamen Celsus et Epiphanius arti id tribuant, eamque describant.
S. Hieronymus, in Apolog. pro libris ad Iovinian., ex Origene, initio lib. I in Epistol. ad Roman., aliter haec explicat, nimirum de servitute matrimonii, q. d. Si tanquam servus alligatus es matrimonio, «non sit tibi curae,» id est non te excrucia, quasi in matrimonio pie vivere et salutem assequi nequeas. «Sed et si potes fieri liber, magis utere,» q. d. Si tamen potes persuadere uxori, ut separatim caelibes vivatis, magis hoc amplectere. Verum prior sensus planior est et germanior.
Praeclare S. Ephrem, Adhortatione 4, tom. II: «In quo, ait, vocatus es opere, firma anchoras ac funes (ut ibi quasi in portu a procellis tutus consistas) ne in pelagus tua navis impellatur.»
22. Qui enim in Domino vocatus est servus. — Haec verba non ad proxime praecedentia: «Sed et si potes fieri liber, magis utere;» sed ad praecedentia more Hebraeo referenda sunt, scilicet ad illa: «Servus vocatus es? non sit tibi cura;» hoc enim praecipue intendit hic Apostolus, scilicet, ut servos doceat sua servili conditione esse contentos eamque patienter ferre, donec Dei providentia aliud statuet eosque servitute liberet. Iam «in Domino,» id est a Domino, et ad fidem gratiamque Domini Iesu. Vide Can. 25.
Libertus est Domini. — A Domino, scilicet Christo, est manumissus, et in libertatem Christianam assertus, q. d. Servi heriles, si fiant Christiani, non ambiant fieri liberi a servitute herili, sed glorientur quod a servitute peccati asserti sint in libertatem gratiae et adoptionis filiorum Dei. Vide Chrysostomum hic, et in morali hom. 19, quam servitus libertati Christianae non obsit.
23. Pretio empti estis (puta sanguine Christi, qui antonomastice dicitur pretium, utpote ingens et immensum. Ita Ambrosius, q. d. Christus vos pretio maximo e servitute peccati emit et redemit, fecitque sibi liberos; ergo) nolite fieri servi hominum, — ne vos in servos vendatis, aut servituti mancipetis, si possitis libertate gaudere: haec enim civilis libertas decet Christi libertum, ut eo melius toti Christo serviatis, quo minus ulli hero, Ethnico praesertim, servitis.
Hinc postea Constantinus Magnus, sub annum Christi 330, in honorem Christi et favorem Christianae religionis sanxit, ne ullo modo Iudaeus Christianum servum haberet, aut possideret: Iudaeum autem qui secus faceret, iussit capite plecti, et servum talem libertate donari, ut patet lege unica lib. I Codicis, titul. ne Christianum mancipium haereticus, vel Iudaeus, vel Paganus habeat: neque enim fas esse censebat Christi redemptoris occisoribus, Christianos Christi morte redemptos, servitutis iugo subiici. Quam legem res Constantini filii deinde confirmarunt, teste Sozomeno, lib. III, cap. XVII. Sic S. Gregorius sanxit ut servus Iudaei, volens converti ad Christianismum, hoc ipso fieret liber, ut patet lib. III, Epist. 9. Similia habet Concilium Toletanum IV, cap. LXIV.
Haec intellige de Iudaeis et Paganis, qui iurisdictionis alicuius principis Christiani subiecti sunt: talium enim servi Christiani hoc ipso fiunt liberi, ac proinde possunt dominum deserere; imo si sint infideles, possunt fugere ad Ecclesiam, ut fiant Christiani et consequenter liberi. De his enim leges loquuntur: «In illis vero infidelibus, qui temporaliter Ecclesiae vel eius membris non subiacent, praedictum ius Ecclesia non statuit, licet posset instituere de iure. Habet enim auctoritatem Dei, et infideles merito suae infidelitatis merentur potestatem amittere super fideles, qui transferuntur in filios Dei. Verum hoc non facit Ecclesia, ad scandalum vitandum,» inquit S. Thomas, II II, Quaest. X, art. 10.
Secundo, alii non male sic quoque explicant: «Nolite fieri servi hominum,» ita videlicet, ut hominibus serviendo Dei obsequium negligatis. Illi enim fiunt servi hominum, qui homines praecipue respiciunt, eisque adulantur etiam cum male agunt, atque eis per omnia obediunt et serviunt, etiamsi peccata praecipiant. Ita S. Chrysostomus et Hieronymus in cap. VI ad Ephes. Sic enim Apostolus ad Ephesios VI, praecipit servis, ut serviant heris, non sicut hominibus, sed sicut Domino, et propter Dominum.
Versus 24. Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum, — q. d. Verumtamen quisque in suo statu, sive herili, sive servili, in quo vocatus est, et venit ad Christianismum, permaneat.
Nota tò apud Deum, cui scilicet servit et adhaeret in Christianismo et Ecclesia, q. d. In eodem statu, in quo vocatus et conversus est, quisque permaneat in Christianismo et Dei obsequio, ne Gentes causentur per Christianismum servos fieri inquietos, et ambire libertatem.
Versus 25: De Virginibus Praeceptum Domini Non Habeo: Consilium Autem Do
Ut scilicet maneant virgines, et serviant Deo in virginitate. Consilium autem do, — ut id faciant. Vide Can. 38. Est haec quaestio quinta Corinthiorum, an virgines in Christianismo debeant manere virgines? Respondet Paulus lege Christi nulli praecipi virginitatem, sed eamdem omnibus consuli.
Ex hoc loco probatur communis illa Patrum sententia, qua asserunt caelibatum esse in potestate nostra, si illum a Deo petamus, et ad eum conemur heroica fortitudine, cooperemurque Dei gratiae per debita media, ita ut quilibet sine coniuge caelebs vivere possit, si velit, quantumvis a natura vel habitu in libidinem proclivis sit. Ita docet Tertullianus, lib. De Monogamia, prope finem; Chrysostomus, Origenes et Hieronymus in cap. XIX Matth.; Nazianzenus, orat. 13; Ambrosius, lib. De Viduis; Augustinus in Psal. CXXXVII: «Qui hortatur, inquit Augustinus, ut voveas, ipse adiuvat ut reddas.» Et lib. VI Conf., cap. XI: «Utique dares continentiam, si gemitu interno pulsarem aures tuas.» Idem satis insinuat Paulus hoc versu et vers. 7, ubi omnibus communiter consulit virginitatem: non consulitur autem, uti nec praecipitur, nisi id quod est in nostra potestate, id est, nisi id quod possumus facere cum gratia Dei, quam scilicet Deus nobis praeparavit et offert, si eam imploremus eique cooperari velimus.
Idem docet Christus, Matth. XIX, ubi Apostolis dicentibus, ob onera et difficultates matrimonii non expedire nubere, Christus, illud approbans, subiungit primo: «Non omnes capiunt verbum istud;» Graece οἱ χωροῦσιν, quod Origenes et Nazianzenus, orat. 31 De Tribus eunuchorum generibus, vertunt, «non omnes sunt capaces;» per capacitatem intelligentes propensionem naturalem ad castitatem, quam non omnes habent. Verum melius alii passim, τὸ οὐ χωροῦσιν vertunt, tanquam vasa non suscipiunt in se, non approbant, non comprehendunt, non amplectuntur castitatem, utpote difficilem.
Hinc secundo, subdit Christus: «Sunt eunuchi qui se castraverunt,» sua scilicet libera voluntate se castos effecerunt, idque perpetuo voto firmarunt. Hoc enim significat vox eunuchi, scilicet impotentiam moralem: idem significat vox castraverunt. Alioqui enim potius dixisset Christus: Sunt qui se castrant, aut castrare nituntur. Ita S. Hieronymus, ibidem; Epiphanius, haeresi 58; Fulgentius, lib. De Fide ad Petrum, cap. III; Augustinus, De Sancta virgin., cap. XXX.
Tertio, addit Christus hos eunuchos ita se castrasse, non propter molestias rei uxoriae, non etiam propter Evangelium, ut melius illud praedicent, quemadmodum detorquent haec Christi verba haeretici; sed propter «regnum coelorum,» scilicet promerendum. Ita Origenes, Hilarius, Chrysostomus, Euthymius ibidem, et S. Augustinus, cap. XXIII, lib. De Sancta virgin.
Denique concludit Christus dicens: «Qui potest capere, capiat.» Quae verba sunt cohortantis et excitantis ad heroicam virtutem, aeque ac ad praemium illustre. Hisce ergo verbis Christus proponit omnibus consilium castitatis, quasi rem valde heroicam et eximiam. Non dicit Christus, inquit Chrysostomus, non omnes possunt, sed, non omnes capiunt, id est omnes quidem capere possunt, sed tamen non omnes capere volunt; et Hieronymus: «His, inquit, datum est a Deo castrare se, qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent, laboraverunt.»
Dices: Quomodo ergo ait Christus: «Qui potest capere, capiat?» Hisce enim verbis significat, non omnes posse hoc capere. Respondeo, qui potest, tantum significat rem hanc esse arduam et difficilem, q. d. Qui vult sibi vim inferre, qui vult omnibus viribus ad rem tam arduam coniti, ille eam capiat et apprehendat. Sic ille apud Comicum: «Non possum, inquit, mater, hanc uxorem accipere.» Non possum, id est nolo, quia mihi difficile est, quia haec uxor mihi non placet; et sic in Scriptura saepe impossibile vocatur id, quod est difficile. Rursum, non omnes possunt continere potentia propinqua, remota tamen possunt; quia possunt orare, suaque oratione et cooperatione parere sibi potentiam propinquam continendi.
Licet ergo non omnes habeant donum continentiae quo actu contineant, sicut non omnes iusti habent donum perseverantiae, quo actu in gratia perseverent: tamen sicut omnes iusti habent donum perseverantiae, quo possunt perseverare, si velint; ita omnes possunt habere donum continentiae, si scilicet vires ad hoc a Deo petant, et Dei gratiae per debita media cooperentur. Secus est de dono prophetiae aliisque gratiis gratis datis, quae saepe nec orando, nec collaborando impetrare possumus. Quia tamen nonnulli natura et consuetudine in libidinem proclives, non eos habent animos, nec eum adhibent conatum et constantiam heroicam, quam cum Dei gratia possent, sed facile sinunt se a natura et consuetudine abduci, ut tentationi venereae succumbant; hinc talibus et tam infirmis praestat inire matrimonium: «Melius enim est nubere, quam uri.» Ita Apostolus, vers. 2, 5 et 9.
Tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis, — virginitatem, inquit, consulo, tanquam is qui misericorditer assumptus sum ad gratiam Apostolici muneris apud Gentes, ut fideliter illis consulam: ita Ambrosius, Anselmus, Theodoretus, q. d. Quo prae aliis Apostolis indignior, maiori gratia et misericordia vocatus sum ad apostolatum, eo magis in eo decet me esse fidelem, et fideliter consulere iis, ad quos a Christo missus sum Apostolus.
Versus 26: Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem.
«Hoc,» scilicet virginitatem. Ita S. Ambrosius et alii. Vel aptius hoc, ut scilicet sint et maneant virgines, uti dixi vers. praecedenti.
Propter instantem necessitatem, — evangelizandi et discurrendi per totum orbem, inquiunt nonnulli: hoc enim cum uxore et multa prole tum fuisset difficile. Verum Paulus non scribit haec Apostolis aut Evangelistis, sed Corinthi civibus. Unde alii accipiunt «necessitatem» persecutionum et fugarum in primitiva Ecclesia: virgine enim facile, coniugati vero aegre, utpote uxore et prole gravati, tyrannos effugere poterant. Tunc ergo ob haec pericula et fugas satius erat esse caelibem, quam coniugatum. Ita haeretici.
Sed hoc carpit Calvinus: fatetur enim ipse, Apostolum hoc, puta virginitatem et caelibatum omnibus saeculis, etiam pacatis et nostris, toto orbe iam Christiano consulere; necessitatem ergo intelligit Calvinus inquietudinem et afflictiones varias, quibus Sancti in hac vita agitantur, ob quae magis consulendus est caelibatus, quam matrimonium. Sed hoc quoque remotius est et generalius.
Dico ergo: «Instans haec necessitas» est illa, quam in seq. determinat et explicat Apostolus, vers. 28 et 29, estque duplex.
Pro quo nota Graecum ἐνεστῶσαν duo significare: Primum, instantem, id est praesentem necessitatem. Sic enim Paulus opponit ἐνεστῶτα καὶ μέλλοντα, praesentia futuris, Rom. VIII, 38, et 1 Corinth. III, 22; et Graecis ἐνεστὼς, ποιήσε est praesens tempus. Secundo, proprie ἐνεστὼς, id est instans, imminens, insistens, urgens, incumbens necessitas. Utraque significatio hic convenit. Rursum «necessitas» Hebraeis idem est quod angustia, afflictio, tribulatio, et quidquid hominem arctat, angustiat, stringit. Unde Psaltes: «De necessitatibus,» id est de angustiis, «erue me.» Et sic Apostolus suas angustias saepe vocat «necessitates.»
Primo ergo, instans haec necessitas est imminens et incumbens matrimonio, urgensque rei uxoriae difficultas, molestia, afflictio, scilicet onera uteri, partus dolores, educationes liberorum, curae, timores, zelotypia, rixae, familiae apparatus; opum, affinitatum, statuum curandorum et augendorum sollicitudo; mariti dominatio, cholera, ebrietas, prodigalitas, paupertas, orbitates, et ex his perpetua animi distractio, et circa haec occupatio. Haec enim explicans vers. 28, vocat «tribulationem carnis,» quam coniugii voluptati opponit. Ita Ambrosius, Anselmus, Chrysostomus, Theophylactus.
Secundo, simplicius et planius: «Instans necessitas,» vel, ut vertit Erasmus, Vatablus et alii, «praesens necessitas,» est, ut Syrus, אנקא necessitas, מן עדן הזה ananki desabna, necessitas temporis, id est angustia praesentis vitae, quae nobis vitaeque nostrae incumbit et imminet, eamque arctat et urget, ut properet ad mortem et aeternitatem. «Instans ergo necessitas,» est brevitas temporis, quod nobis datur ad aeternitatis conquisitionem; quae proinde non mundo, non coniugi, sed animae et Deo danda est. Ita Chrysostomus, Anselmus et S. Hieronymus, lib. I Contra Iovinian.: «Necessitas, ait, haec est brevi moriendi,» q. d. Paulus: In hac brevi vita necessitas est placendi Deo, et studiose parandi victum et necessaria, scilicet bona opera, ut inde vivamus beati in tota aeternitate. Ergo consulo virginitatem: haec enim uni Deo intendere potest, cum coniugati per onera coniugii distrahantur: sicut formica tota aestate colligit grana in hiemem, ita tu collige merita in aeternitatem. Hanc enim necessitatem explicans vers. 29, ait: «Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est; reliquum est, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint, etc., praeterit enim figura huius mundi,» q. d. Ambis sponsam, prolem, uxorias voluptates? iis inhias, in eas omnes cogitationes et curas defigis? moliris perpetuare familiam, nomen, genus? opes congeris, fundos coemis, domos construis quasi perenniter hic victurus? memineris illius Horatiani:
Linquenda tellus, et domus, et placens Uxor.
Primo, quid te fatigas et laboribus excrucias? Brevem voluptatem, famas nominis et familiae, quam caro emis quantis doloribus emis? Quid longa speras? breve et cito est quidquid hic vides, quidquid ambis; arcta et peritura est praesens vita. Ex saeculorum et temporum decursu viceni, triceni anni vitae tuae assignati et circumscripti sunt. Audi Poetam:
Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.
Secundo, urget te imminens mors: ad eam curris pernici cursu; instat iudicium, instat aeternitas, longa, inquam, et nunquam finienda aeternitas: arctat te Deus, cogitque ut ad eam te compares et festines.
Tertio, praesentem hanc vitam, hoc breve tempus tibi dedit Deus, non ut hic in coniugio voluptueris, non ut familiam stabilias, non ut praesentibus fruaris, non ut sedem figas, quasi hic diu vel in aeternum mansurus; sed tantum ad hoc, ut in eo quasi stadio virtutum decurras ad metam et bravium, ad beatam, inquam, aeternitatem; ut in illam oculis, animo, mente intendas et contendas, ut hunc tibi omnibusque actionibus tuis scopum praefigas. Quare licet mundus plenus sit insania, nulla tamen maior aut patentior est, quam quod adeo negligat summa et sempiterna, et tanto studio sectetur infirma et transitoria, cum tanto aeternae damnationis periculo.
Quarto, indies cogites: Tantum iam vitae meae demptum est, forte non tantum superest: quot vitae diebus vivo, totidem arctor et urgeor ad mortem; quid si hodie, si cras illa obveniat? Itane vixi, ut mori non dubitem? cibosne comparavi, merita, inquam, bonorum operum, quibus in omnem aeternitatem mihi vivendum est? In hoc vertitur cardo salutis tuae: quin ergo in id totus incumbis?
Quinto, quid alia tractas? Quid partiris animum in uxorem, proles, familiam, ut per diem vix semel de Deo, de coelo cogites? Quin totum colligis in illud unum quod est necessarium, ut cum Maria optimam partem eligas? Quid lucro, quid opibus, quid statibus, quid iungendis affinitatibus inhias? «O curas hominum, o quantum est in rebus inane! Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te; quae autem parasti, cuius erunt?» Succedent immemores filii, pro quibus sudasti, laborasti, corpus morti, animam inferno oppignerasti, relinques ea ingratis haeredibus: si grati sint, te ex inferno liberare non poterunt.
Sexto, quin misereris animae tuae; quin, inquam, unius animulae tuae, quam Deus tibi curandam et salvandam dedit, curam geris? Quin animum a coniugio, a sponsa, a liberis; cogitationes a familia, a negotiis et curis uxoriis, quae te terrae et terrenis immergunt, distrahunt, absorbent, avocas?
Septimo, quin caelibatum quem suadeo, amplecteris? Dabit ille otium cogitandi, non quomodo mundo, sed quomodo Deo placeas, quomodo ad iter in coelum te compares, quomodo rationes tuas ad iudicium futurum componas et adaeques, quomodo Deo te sistas: scilicet dabit ille facultatem sine impedimento, libere et expedite Domino serviendi; Dominum assidue obsecrandi, ut orationibus, ieiuniis, eleemosynis insistendo mercaris pariter in coelo, in gloria excellere, et vicinus Deo assistere, eoque beatissime frui in omnem aeternitatem, ubi cum B. Agnete apud S. Ambrosium, serm. 90, semper canas: «Illi sum iuncta in coelis, quem in terris posita tota animi intentione dilexi.» Et: «Regna mundi, et omnem gloriam eorum contempsi propter amorem Domini mei Iesu Christi, in quem credidi, quem dilexi, in quem speravi.»
Denique Maldonatus in Notis manuscr.: «Propter instantem necessitatem,» id est, ait, propter instantem finem mundi, ut ad eum nos comparantes, non implicemur matrimonio et terrenis negotiis. Unde, vers. 29, de eo ait: «Tempus breve est.»
Ex dictis ruit argumentum Ioviniani et Calvini: Apostolus, inquiunt, instans vel praesens opponit futuro; ergo, si caelibatus bonus est tantum propter instantem necessitatem, non erit bonus ob futuram mercedem.
Respondeo: falsum est antecedens; imo, ut dixi, instans vel praesens necessitas est, quae nos urget ut per caelibatum in hac brevi vita cogitemus et paremus nobis aeternam mercedem. Quin imo S. Hieronymus, lib. I Contra Iovinian.: Addit, inquit, Apostolus praesens futuro, ne quis putet virgines feliciores esse quidem quoad spiritualia, non autem quoad carnalia, cum in utroque coniugatis praestent, et in utraque vita, tam in tempore, quam in aeternitate. Idem docet et diserte refellit hoc argumentum Calvini S. Augustinus, lib. De Sancta virginit., cap. XXII, tom. VI, et Apostolus hic vers. 33 et 35, ut ibi fusius ostendam.
Quoniam bonum est homini sic esse. — Ho «quoniam» non causam reddit; redderet enim causam sui ipsius, quasi diceret: «Bonum est, quoniam bonum est.» Vox ergo «quoniam» respicit et revocat, id quod praecessit; Apostolus enim, per epanalepsin, repetit id quod dixit, ut illud inculcet. q. d. Existimo bonum esse manere virginem propter instantem necessitatem; quoniam, id est quod, inquam, homini sit bonum sic esse, scilicet in virginitate.
Si nupserit virgo (habilis scilicet ad nubendum, puta libera et innupta, nec Deo consecrata. Ita Theodoretus, Theophylactus, Photius et S. Hieronymus supra: talis nubendo) non peccavit, — vide dicta vers. 2.
Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, — aperientes sibi per coniugii copulam dolorum officinam, inquit S. Basilius, lib. De Sancta virginit., ante finem. Vocat Apostolus «tribulationem carnis» coniugii, liberorum et familiae onera, quae iam dixi, de quibus S. Augustinus, lib. De Sancta virginit., cap. XVI; S. Ambrosius, lib. I De Virgin., et S. Hieronymus, Contra Iovin. «Tribulationem carnis» appellat eam, quae circa carnem et carnalia versatur, quaeque carnem affligit. Hanc opponit voluptati carnis, quae est in coniugio; illa enim per hanc tribulationem, utpote longe graviorem, ita opprimitur et eliditur, ut vix sentiatur. Voluptas enim quae est in actu coniugali valde vilis est, brutalis, faciens hominem epilepticum, uti dicebat Alexander Magnus, et verecundiae plena, et momento transit, statimque innumeris incommodis compensatur.
Mox enim a conceptu subeunt fastidia, insomnia, vertigines, melancholiae, praecordiorum angustiae, absurdi appetitus, et naturae totius perturbatio. Sequentur partus dolores acerrimi, qui multis mortem afferunt. Secundo, proles edita mox quotidie et continuo mundanda est, cibanda, fascianda, vestienda, reponenda, cunis agitanda ut dormiat, eximenda ut sugat, disponenda ut oneret, verbis et cantu assidue mulcenda ne ploret; ita ut matres totos dies et noctes circa infantes occupentur, nec aliud fere facere aut cogitare possint. Omitto sordes, pedorem, eiulatus, morbos, pericula tam matrum quam parvulorum.
Tertio, proles grandior effecta maiores affert curas et dolores. Quantus dolor si contingat eam extingui, si malo consortio ad flagitia et dedecora abripi? si rebellem parentibus se praebeat? si alea et poculis bona parentum consumat? si inconsulto matrimonio se involvat? Etsi enim parentes sint sanctissimi, tamen saepe contingit ut filii sint scelerati, itaque gravissime parentes cruciant. Exempla sunt in Adamo et Caino, in Noe et Cham, in Abrahamo et Ismaele, in Isaac et Esau, in Iacob et Ruben, ceterisque omnibus fere eius filiis, in David, Amnon et Absalom, aliisque plurimis.
Ob haec coniugum onera, hancque tribulationem S. Augustinus secutus S. Ambrosium nulli unquam coniugem et coniugium suadere voluit. «Haecque tria homini Dei servanda monebat, inquit Possidonius in Vita S. Augustini, cap. XXVII: primum, ut uxorem cuiquam nunquam posceret; secundum, ut militare volentem ad hoc non commendaret; tertium, ut in sua patria petitus ad convivium non iret; causamque singulorum dabat: primi, ne dum inter se coniugati iurgantur, eum maledicant, per quem coniuncti sunt; secundi, ne militiae commendatus male agens, suam culpam suffragatori tribueret; tertii, ne per frequentiam in patriae conviviis constitutus, temperantiae amitteretur modus.»
Ego autem vobis parco, — quod eligatis statum tribulationum, scilicet matrimonium, indulgeo, non retraho. Ita Ambrosius.
Versus 29: Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est.
ὁ καιρὸς συνεσταλμένος, tempus, id est spatium vitae nostrae, contractum est, et ut Tertullianus legit, «collectum est»: ut consideremus nos hic non tanquam incolas ad uxores et qualescumque res praesentes fruendum versari; sed tanquam peregrinos brevi tempore his rebus uti debere, ut ad illam gloriosam civitatem tendamus, in qua tanquam aeterni cives ascribemur. Ambrosius latius accipit hoc tempus, scilicet tempus huius praesentis saeculi, q. d. Totum hoc tempus breve est, et instat dies iudicii; quare temporariis saeculi voluptatibus non immoremur, sed nos ad iudicium paremus.
Reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint, — ut scilicet non magnopere rei uxoriae afficiantur, ut animum, mentem atque amorem magis in Domino, quam uxoribus defigant. Ita Ambrosius et Anselmus. Addit S. Augustinus, lib. I De Serm. Domini in monte, cap. XIV, in fine, ut pari consensu, si fieri potest, castitatem servent.
Versus 30: Et qui emunt, tanquam non possidentes.
Perpetui nimirum, sed tanquam usufructuarii ad vitam. Vetat enim Paulus hic immodicum rerum usum et affectum, quasi non illas possideamus, sed ab illis possideamur, ut scilicet non apponamus cor rebus momentaneis, nec nimio affectu inhaereamus ulli creaturae ita fluxae. Ita Anselmus. Pulchre S. Augustinus, tractatu 40 in Ioan., cuivis diviti modum utendi pecuniis praescribens: «Utere, inquit, nummo quemadmodum viator in stabulo (in hospitio: hinc olim hospes vocabatur stabularius, ut patet Luc. X, 35) utitur mensa, calice, urceo; dimissurus, non permansurus.»
Hoc ipsum ut Iudaeos efficaciter doceret Deus, instituit annum quinquagesimum iubilei, sanxitque ut illo anno omnes agri et praedia coempta ab emptore redirent sine pretio ad priorem dominum, qui ea vendiderat, cuius sanctionis causam dat Levit. XXV, 23, dicens: «Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur,» q. d. Ego Deus altum transcendens, verum ac proprium in terram vestram habeo dominium; quare licet mihi quas volo conditiones venditioni eius apponere, maxime cum in eam vos tanquam advenas et colonos induxerim, talesque semper manere velim. Quare volo et statuo ut possessiones quaelibet, anno iubilei, redeant ad priores dominos, idque hac de causa: ut nimirum sciatis, inquit Philo, lib. De Cherubim, solum Deum proprie rerum omnium esse dominum et possessorem; homines vero earum tantum habere usumfructum ad vitam, non vero dominium. «Hinc liquet, inquit Philo, nos alienis uti possessionibus: nec gloriam, nec divitias, nec honores, nec imperia, nec aliud quidpiam, vel corporis vel animi proprium, quasi haec iuris et dominii nostri sint, possidemus; sed eorum usumfructum, dum hic vivimus, habemus solum.»
Versus 31: Et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur.
ὡς μὴ καταχρώμενοι, id est tanquam non abutentes, scilicet non nimium eorum usu adhaerentes. Noster Interpres verbum compositum in Graeco accepit pro simplici, uti saepe Graeci faciunt: tanquam non abutentes, id est tanquam non utentes, scilicet usu firmo et tenaci, quod est abuti. Utendum enim est re taliter, qualis est. Mundo ergo fluxo fluxe et quasi obiter utendum est, tanquam eo non utaris: sin mundo adhaerere vis, eo abuteris; quia re fluxa quasi non fluxa, sed firma, solida et stabili uteris. Abusus enim, ait Theophylactus, est superfluus usus, et modum ac naturam rei exsuperans. Hinc Syrus vertit, qui utuntur hoc mundo, praeter aequum usum non utantur. Sic abuti, pro plene uti capitur cap. IX, vers. 18. Quocirca S. Basilius in Regul. brev., interrog. 70: «Abusum, inquit, damnat Apostolus, cum dicit: Tanquam utentes hoc mundo, non tanquam abutentes. Usus enim modum, ipsa inevitabilis rerum ad usum pertinentium necessitas definit. Qui autem ultra necessitatem progreditur, is aut intemperantis habendi cupiditatis, aut voluptatis libidinis, aut inanis gloriae morbum habet.»
Praeclare S. Leo, serm. 5 De Ieiunio septimi mensis: «In dilectione Dei, inquit, nulla nimia; in dilectione autem mundi, cuncta sunt noxia. Et ideo aeternis bonis inseparabiliter est inhaerendum, temporalibus vero transeunter utendum est, ut peregrinantibus nobis, et ad patriam redire properantibus, quidquid de prosperitatibus mundi huius occurrerit, viaticum sit itineris, non illecebra mansionis. Ideo Apostolus praedicat dicens: Tempus breve est; reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint, etc. Praeterit enim figura mundi huius. Sed quod de specie, de copia, de varietate blanditur, non facile declinatur, nisi in illa visibilium pulchritudine Creator potius quam creatura diligatur.»
Idem, serm. 11 De Quadrag., citatis hisce Apostoli verbis, subdit: «Beata enim mens, quae peregrinationis suae tempora casta sobrietate transcurrit, et in iis per quae necesse est eam ambulare, non remanet, ut hospita magis quam domina terrenorum, nec affectibus sit innixa humanis, nec promissionibus desit divinis.»
Praeterit figura huius mundi. — «Praeterit;» Graecum παράγει, verti etiam potest, decipit, vel transversum agit, figura et species mundi. Nam, ut ait Augustinus, epist. 39 ad Licentium: «Vincula huius mundi asperitatem habent veram, iucunditatem falsam; certum dolorem, incertam voluptatem; durum timorem timidamque quietem; rem plenam miseriae, spem beatitudinis inanem: his tu inseras manus et pedes?» Idem serm. 23 De Verbis Apost.: «Temporalia, inquit, bona non cessant nos inflammare ventura, corrumpere venientia, torquere transeuntia: concupita inardescunt, adepta vilescunt, amissa vanescunt.» Et S. Bernardus: «Noli, ait, amare praesentia, quae possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant.»
Rursum D. Gregorius, lib. VI epist. ad Andream: «Vita, inquit, nostra naviganti est similis: is namque qui navigat, stat, sedet, iacet, vadit, quia impulsu navis ducitur. Ita ergo et nos sumus, qui sive vigilantes, sive dormientes, sive tacentes, sive loquentes, sive ambulantes, sive volentes, sive nolentes, per momenta temporum ad finem quotidie tendimus. Cum igitur finis nostri dies advenerit, ubi nobis erit omne quod modo cum tanta cura quaeritur, et cum sollicitudine congregatur? Non ergo honor, non divitiae quaerendae sunt, quae dimittuntur. Sed si bona quaerimus, illa diligamus, quae sine fine habebimus: si autem mala pertimescimus, illa timeamus, quae reprobis sine fine tolerantur.»
Unde eidem Andreae mox consulit parvo huius vitae et peregrinationis tempore «sacris lectionibus vacare, coelestia verba meditari, in aeternitatis amore se accendere, de terrenis rebus secundum vires bona opera agere, et regnum perpetuum in eorum remunerationem sperare. Sic autem vivere iam in aeternitatis vita partem habere est.» S. Hilarion, ait S. Hieronymus in eius Vita, «singulos hortabatur praeterire figuram mundi, et eam esse veram vitam, quae vitae praesentis emeretur incommodo.»
Figura. — Graece σχῆμα, id est habitus, species ac status mundi fugax. Ita Ambrosius et Anselmus. Nota: Mundo non tribuit Apostolus formam: haec enim solidior est et constantior; sed figuram, quae mobilis est, fugax, evanida, ut dixi Rom. XII, 2. «Nolite, ait Anselmus, constanter mundum diligere, quando ipse, quem diligitis, non potest constare; incassum cor quasi manenter figitis, dum fugit ipse, quem amatis.» Si mundus fugit, ergo et nuptiae, et omnia quae mundo clauduntur.
Praeterit ista dies; nescitur origo secundi, An labor, an requies: sic transit gloria mundi.
Et ut noster Lipsius, vir tam sapiens, quam homine et humanis cunctis celsior, cum de scientiarum et rerum humanarum vanitate saepe et familiariter colloqueremur, magno animi sensu solebat dicere, quod diu praemeditatum suo sepulcro inscribi iussit:
Vis altiore voce me tecum loqui? Humana cuncta, fumus, umbra, vanitas, Et scenae imago, et, verbo ut absolvam, NIHIL.
Est enim mundus instar scenae in qua peragitur fabula vitae huius, homines personae sunt, intrant, abeunt: locus theatri est terra. «Generatio praeterit, inquit Ecclesiastes, cap. I, vers. 4, et generatio advenit; terra autem in aeternum stat.» Dum in scena sunt portae: ingredientibus ortus, egredientibus occasus, sive mors; vestes quisque hic commodato accipit: qui regem agit, non auferet secum purpuram, quam hic gestavit. Brevi finitur haec comoedia. Audi Senecam:
Prima quae vitam dedit hora, carpsit.
Vulgo dicimus: Dic mihi, o villa, o domus, o praebenda, o pecunia, quot dominos habuisti et quot adhuc habitura es? Dic, ubi Salomon ille rex sapientissimus, ubi Samson fortissimus, ubi Absalom pulcherrimus, ubi Cicero disertissimus, ubi Aristoteles acutissimus? Tot clari proceres, tot rerum spatia, tot ora Praesulum, tot membra fortia, tot mundi principes, tanta potentia? in ictu oculi clauduntur omnia. O esca vermium! o massa pulveris! o ros, o vanitas, quid sic extolleris! quid quaeris? quid ambis? felix qui potuit mundum contemnere!
Pulcherrime et brevissime singularum rerum quae sunt in hoc mundo fugacem vanitatem, sigillatim et quasi punctim perstringens describit Nazianzenus, tract. De Vitae itineribus, qui extat sub finem operum eius: «Quis sum? inquit, unde in vitam veni? quis rursus, postquam aliquantisper terrae gremio retentus, a pulvere ad vitam rediero, futurus sum? ubinam tandem me Deus collocabit? multae quippe aerumnosae vitae huius viae sunt, nec ullum bonum apud homines est, quod non aliquid vitii admixtum habeat. Atque utinam non maiorem quoque partem mala sibi vendicarent! Insidiae sunt opes, sublimiumque thronorum et dignitatum fastus mera sunt insomnia. Imperio alterius subesse, grave ac molestum; paupertas pedica; pulchritudo porro brevis, atque fulgetri similis; iuventus nihil aliud, quam temporis fervor; canities, tristis vitae occasus. Sermones vere alati, gloria aer, nobilitas vetus sanguis, robur cum apris commune, satietas petulans, matrimonium vinculum, liberorum copia curae necessariae mater, orbitas morbus, forum vitiorum schola, quies imbecillitas, artes abiectorum hominum, angustus alienus panis, agricultura labor, navigantium maior pars in orco, patria proprium barathrum, externa regio probrum.»
Deinde omnia simul complectens eorum vanitatem multis aptisque similitudinibus spectandam proponit, aitque: «Omnia denique mortalibus laboriosa sunt, humana omnia metus, risus, lanugo, umbra, ros, flatus, volatus, vapor, insomnium, fluctus, navis, vestigium, aura, pulvis, orbis quidam perpetua conversione similia omnia volvens, nunc stabilis, nunc rotans, nunc labilis, nunc fixus anni temporibus, diebus, noctibus, laboribus, morte, moeroribus, voluptatibus, morbis, calamitatibus, secundisque rerum successibus. Nunc vero non sine magna sapientia hoc a te, Christe, constitutum est, ut res omnes huius vitae incertae atque instabiles sint: nempe ut rerum firmarum stabiliumque amore ac desiderio inardescamus, utque discamus a stultae carnis cogitatione mentem abrumpere, imaginemque illam quam divinitus accepimus, puram atque integram conservare, vitam ab hac vita alienam ducere, ac denique cum altero mundo mundum hunc commutando, difficultates omnes huius vitae molestiasque forti animo perferre.»
Apte quoque S. Augustinus, in Psal. CIX ad illud: De torrente in via bibet. «Torrens, ait, profluxio mortalitatis humanae est: sicut enim torrens pluvialibus aquis colligitur, redundat, perstrepit, currit, et currendo decurrit, id est, cursum finit: sic est omnis iste cursus mortalitatis. Nascuntur homines, vivunt, moriuntur, et aliis morientibus alii nascuntur. Quid hic tenetur? quid hic non decurrit? quid non quasi de pluvia collectum it in mare, in abyssum?»
Figura haec mundi facit eum personatum et larvatum. Sicut ergo si quis tibi equum phaleratum venderet, phaleras demeres, equi corpus et membra considerares, antequam eum emeres: ita et hic facito. Personatos tibi honores, larvatas voluptates, phaleratas divitias mundus vendit: tolle phaleras, tolle larvas: introrsum quid lateat, considera: videbis omnia exilia, gracilia, inania esse.
Pathetice vero Sapiens, cap. V, vers. 8, impiorum querelam et seram poenitentiam huius vanitatis adamatae describens, eamdem comparat tenui umbrae, nuntio percurrenti, navi mare secanti, avi transvolanti, sagittae emissae, lanugini, spumae, fumo, vento, hospitio unius diei.
Haec ipsa fusius explicat S. Hieronymus, epist. ad Cyprianum, explanans verba illa Psal. LXXXIX, Mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit: «Aeternitati, inquit, comparata, brevis est omnium temporum longitudo.» Et inferius explicans vers. 6, Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat, vespere decidat, induret et arescat: «Sicut enim, inquit, mane herba, et suis floribus vernans delectat oculos contemplantium, paulatimque marcescens amittit pulchritudinem, et in fenum, quod conterendum est, vertitur: ita omnis species hominum vernat in puerilis, floret in iuvenibus, viget in perfectae aetatis viris; et repente dum nescit, incanescit caput, rugatur facies, cutis prius extenta contrahitur, et extremo fine, quod hic dicitur vespere, id est senectute, vix moveri potest: ita ut non cognoscatur quis prior fuerit, sed pene in alium commutetur: ac denique, ut Symmachus vertit psalmo illo LXXXIX, vers. 10, succidimur repente, et avolamus.»
Versus 32: Volo autem vos sine sollicitudine esse.
Velim, vide dicta vers. 7. Ac consequenter in virginitate et caelibatu vivere.
Versus 33: Qui cum uxore est, sollicitus est quomodo placeat uxori.
Mulier, inquit Plautus, et navis nunquam satis ornantur: qui ergo opus quaerit, uxorem ducat, et navim instruat.
Et divisus est, — in multas nimirum curas distractus, ut uni Domino vacare non possit, sed partem Deus, partem et potiorem uxor et filii sibi vindicent. Ita Ambrosius.
Nota Graecos, Chrysostomum, Œcumenium, Theophylactum, Basilium et Syrum haec sequentibus iungere, sic: μεμέρισται ἡ γυνὴ καὶ ἡ παρθένος, divisa est mulier, sive uxor, et virgo, q. d. Diversa sunt uxoris et virginis studia; aut, ut Chrysostomus, virginem a non virgine definit et dividit otium et negotium: virgo otium, non virgo negotium agit. Sed S. Hieronymus, lib. I Contra Iovin., asserit hanc lectionem non esse Apostolicae veritatis: iamque Graeca et Latina aliter distinguunt, eo sensu, quem iam dedi.
Versus 34: Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu.
μεριμνᾷ, sollicite meditatur, et curat. «Sancta,» id est pura et immaculata. «Virgo, inquit Œcumenius, corpore sancta est, propter castitatem; spiritu autem sancta est, propter familiaritatem cum Deo et Spiritus Sancti inhabitationem.»
Nota hic locum apertissimum pro consiliis Evangelicis, et nominatim virginitatis: hanc enim crebro hic commendat et consulit Paulus, ut vers. 7, 8, 25, 26, 34, 35, 40. Unde Petrus Martyr et Beza hic fatentur virginitatis custodiam, non tantum ad vitandas temporarias curas et molestias, meliorem esse matrimonio, uti voluit Lutherus; sed etiam hoc praestare, quod aptior sit cultui Dei. Addunt tamen eamdem in se non esse Dei cultum, vel certe non maiorem, nec meliorem matrimonio.
Verum certum est virginitatem in hoc statu esse in se virtutem illustrem, qua Deus honoratur et colitur, longe meliorem et praestantiorem matrimonio, et praemia longe maiora mereri, adeoque aureolam propriam in coelis. Dico, in hoc statu: nam in statu innocentiae virginitas non fuisset virtus, imo non fuisset, uti nec concupiscentia. Iam quod dixi probatur primo, quia Apostolus docet hic virginitatem esse sanctitatem corporis et spiritus, et per eam nos placere Deo. Sensus enim est: Sicut mulier coniugata cogitat quomodo se pulchram conservet et ornet, ut viro placeat; ita virgo cogitat quomodo servet corporis integritatem et sanctitatem, ut sit casta corpore et mente, ut ita placeat Deo (ita Anselmus, Theophylactus, Œcumenius, Chrysostomus et alii passim); utque hanc castitatem orationibus aliisque virtutibus ornet et augeat, quo magis placeat Deo, ut innuit Ambrosius; ergo per castitatem virginalem virgo placet Deo, adeoque ipsa castitas et virginitas est sanctitas: ita enim eam hic vocat Apostolus; si virginitas est sanctitas, profecto est et Dei cultus.
Secundo, vers. seq. Apostolus caelibatum vocat honestum, id est, honestiorem matrimonio: ergo caelibatus est virtus. Virtutis enim proprium obiectum est bonum honestum.
Tertio, virginitas et caelibatus per se est pars temperantiae eiusque actus heroicus, elicitus scilicet a summa castitate, fortitudine et lucta, estque perfecta refrenatio concupiscentiae; et saepe a charitate, religione, voto imperatur. Unde sic argumentor: Sicut concupiscentia, maxime libidinis, mala est in se, ita eam frenare in se bonum est et Deo gratum, et magis eam frenare, magis bonum est, et magis Deo gratum; atqui virginitas magis, imo in totum refrenat concupiscentiam, cum coniugium illi indulgeat: ergo virginitas maius bonum est, et Deo gratior ac melior matrimonio; idque diserte docet Apostolus, vers. 38: «Qui matrimonio, inquit, iungit virginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit;» quia nimirum facit opus melioris et praestantioris virtutis. Unde Fulgentius, epistula 3, cap. IV: «Adeo, inquit, virginitas virtus est, ut a virtute nomen acceperit virgo.» Et S. Hieronymus, lib. I Contra Iovinian.: «Virginitas, ait, hostia Christi est.»
Denique id expresse contra Iovinianum, Calvinum et similes docent S. Ambrosius, Augustinus, Chrysostomus, Athanasius, Basilius, libris quos ad hanc rem probandam de virginitate ex professo scripserunt, atque S. Thomas II II, Quaest. CLII, et ibidem Scholastici omnesque catholici Doctores.
Praeclare S. Aldhelmus, Occidentalium Saxonum Episcopus, sub annum Domini 680, tom. III Bibliothecae SS. Patrum, in libello De Laudibus Virginitatis, cap. IX: «Cum tres, inquit, sint status in Ecclesia, virginitas, caelibatus et coniugium, ex revelatione angelica didicimus, si meritorum ratio habenda est, eum has inter virtutes constituendum esse ordinem, ut sit virginitas aurum, caelibatus argentum, coniugium aeramentum: virginitas divitiae, caelibatus mediocritas, coniugium paupertas: virginitas pax, caelibatus redemptio, coniugium captivitas: virginitas sol, caelibatus lucerna, coniugium tenebrae: virginitas regina, caelibatus dominus, iugalitas ancilla.» Haec ille.
Tertullianus quoque, lib. De Pudicitia: «Pudicitia, inquit, flos morum, honor corporum, decus sexum non aetatem, fundamentum sanctitatis, praeiudicium omnis bonae mentis: quanquam rara, vixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si disciplina persuaserit, si censura compresserit.»
Ita S. Caecilia Valerianum maritum, Tiburtium fratrem, aliosque non tantum christianos, sed et virgines et martyres effecit. Unde de ea canit Ecclesia: «Domine Iesu Christe, seminator casti consilii, suscipe seminum fructus quos in Caecilia seminasti.» Et: «Caecilia famula tua quasi apis tibi argumentosa deservit.»
Quarta, quod virgines plus caeteris a Christo amantur; Christus enim quasi sponsus, virgines quasi sponsas suas adamat, uti docet S. Ambrosius, lib. I De Virgin. Rursum amat eas tanquam milites suos. Unde ibidem Ambrosius: «Haec est, inquit, militia illa coelestis, quam laudantium exercitus angelorum promittebat in terris.» Vide de his militibus S. Chrysostomum, homil. 71 in Matth.
Quinta, quod virgines sint nobilissima pars Ecclesiae. Audi S. Cyprianum, lib. De Discipl. et habitu virgin.: «Nunc nobis ad virgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est, eo maior et cura est. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritualis, laeta indoles, laudis et honoris opus integrum et incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi.» Et S. Hieronymus, lib. II Contra Iovinian.: «Virginibus, ait, et continentibus quasi gemmis pulcherrimis Ecclesiae monile decoratur.» Et Ecclesiasticus, cap. xxvi: «Omnis, inquit, ponderatio non est digna animae continentis» in coniugio (de eo enim loquitur); multo ergo magis omnino continentis in caelibatu.
Hinc S. Athanasius, lib. De Virgin., docet virginitatem esse notam verae religionis et Ecclesiae. Nam vera religio virginitatem et caelibatum suadet, complectitur, extollit: infidelitas et haeresis dissuadet, abiicit, deprimit. Et S. Ambrosius, lib. De Viduis: «Illi, ait, qui deorum suorum adulteria et probra venerantur, caelibatus et viduitatis statuere poenas, ut aemuli criminum mulctarent studia virtutum.»
Quare haeretici et infideles non sunt, nec esse possunt virgines: sine gratia enim Dei (cuius initium est fides) impossibile est inter tot carnis illecebras et tentationes, virginitatem servare et tueri. Unde S. Athanasius in Apolog. ad Constantinum Imp.: «Nusquam alibi, inquit, sanctum illud et caeleste aeternae virginitatis mandatum feliciter adimpletur, nisi duntaxat apud Christianos.»
Sexta, quod, ut ait S. Cyprianus supra, «nuptiae repleant terram, continentia coelum;» adeoque, ut ait S. Basilius, «virgines anticipent gloriam resurrectionis.» In hac enim, ut ait Christus, non nubent, neque nubentur.
Septima, quod virgines in coelis eximium habeant praemium et coronam, quodque sequantur Agnum quocumque ierit, cantantes canticum novum, quod nemo alius canere potest. Apocal. xiv, 3 et 4.
Ex hisce collige octo praerogativas virginitatis et vita caelibis. Prima est, quod sit imitatio vitae et integritatis angelicae. Angeli enim non nubunt, sed toti Deo intendunt et famulantur: idem faciunt et virgines. Audi S. Athanasium, lib. De Virginitate, sub finem: «O virginitas, opulentia indeficiens, corona immarcescibilis, templum Dei, domicilium Spiritus Sancti, margarita pretiosa, mortis et inferni profligatrix, angelorum vita, corona Sanctorum,» etc. Et S. Chrysostomum, lib. De Virginit., cap. xi: «Virginitas, ait, tanto nuptiis praestat, quanto coelum terrae, quanto hominibus angeli antecellunt.» Et S. Augustinum, lib. De Sancta virgin., cap. xiii: «Virginalis, ait, integritas angelica portio est, et in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio.»
Rursum haec est angelorum familia illa nova, quam Christus in terra instituit, ut docet S. Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium: «Statim, inquit, ut Filius Dei ingressus est super terram, novam sibi familiam instituit, ut qui ab angelis adorabatur in coelo, haberet angelos in terris.» Vide S. Fulgentium, epist. 3 ad Probam, cap. ix.
Secunda est, quod virginitas sit holocaustum, ut ait S. Hieronymus in Psal. xcv; corpus enim, et cum corpore mentem addicit et consecrat Deo, rebusque divinis: unde S. Ignatius, epist. ad Tarsenses, virgines vocat sacerdotes Christi. «Eas, inquit, quae in virginitate degunt, in pretio habete, tanquam Christi sacerdotes.» Hinc S. Ambrosius in Psal. cxviii, 5, virgines vocat martyres: graviorem enim saepe habent luctam quam Martyres, cum amores et vitales animae concupiscentias pro Deo obtruncant.
Tertia, quod virgo connubium spirituale ineat cum Christo, uti dicam Epist. II, cap. xi, vers. 2. Proles huius coniugii sunt non corporales, sed spirituales, puta primo, opera virtutum; secundo, eleemosynae aliaque officia charitatis; tertio, exempla sancta, quibus plures animas ad Christi obsequium adducunt, itaque eas Christo pariunt.
Denique «S. Martinus videns pratum, cuius unam partem boves depaverant, secundam porci suffoderant, tertiam illaesam, quae diversis floribus quasi picta vernabat, dixit: Prima pars speciem gerit coniugii, quae a pecore depasta, etsi non penitus gratiam amisit herbarum, nullam tamen florum retinet dignitatem. Secunda, quam porci pecora immunda foderunt, fornicationis foedam imaginem praetendit. Tertia, quae nullam sensit iniuriam, gloriam virginitatis ostendit: unde herbis foecunda luxuriat, foeni in ea fructus exuberat, et ultra omnem speciem distincta floribus, quasi gemmis micantibus ornata radiat.» Ita Sulpitius, Dialog. 2, cap. xi.
Octava, quod virginitas faciat hominem similem Deo et S. Trinitati, de quo vers. seq. Atque haec omnia tam locum habent in virginibus quae domi, quam in iis quae in monasterio degunt. Tempore enim S. Pauli et Ignatii necdum erant monasteria. Cum ipsi ergo consulunt et laudant virginitatem, consulunt et laudant eam quae domi servabatur. Ita Philippus diaconus domi habebat quatuor filias virgines, Actor. xxi, 9, quae etiam spiritu prophetico praeditae fuerunt, ut ibidem dicitur; idque in praemium virginitatis, ait S. Hieronymus ad Demetr. Philippus Apostolus ante Apostolatum tres genuit filias, quarum duae in virginitate consenuerunt, ut ait Polycrates apud S. Hieronymum, lib. De Script. Eccles., in Polycrate. S. Thecla, hortatu S. Pauli, coluit virginitatem, uti testatur S. Ambrosius, lib. II De Virginit. Eamdem coluerunt S. Iphigenia, filia regis, hortatu S. Matthaei, ut testatur Abdias in eius Vita; et S. Flavia Domitilla, filia Clementis Consulis Romani, hortatu S. Clementis, teste Beda in Martyrologio, 7 maii; et S. Pudentiana et Praxedes, filiae Pudentis senatoris, aliaeque plurimae. Adeo ut S. Ambrosius, lib. III De Virgin., dicat, «in Ecclesia Orientali et Africana plures consecrari virgines, quam Mediolani, et in Italia nascantur homines: inde tamen non minui genus humanum, sed multiplicari.» Cuius ratio est, quia Deus non vult vinci liberalitate: si parentes ipsi unam vel alteram prolem offerunt, ipse octo vel decem reponit, foecunditatem et felices partus tribuens et domum sua benedictione replens. Ita Annae pro Samuele sibi oblato, quinque alias proles reposuit. Ita divitibus dantibus eleemosynam Deus maiores opes agrisque eorum maiorem fertilitatem tribuit, ut ait S. Augustinus, serm. 219 De Tempore.
Versus 35: Porro hoc ad utilitatem vestram dico.
Ad maiorem scilicet perfectionem, et profectum vestrum in spiritu et virtute, caelibatum vobis consulo. Non ut laqueum vobis iniiciam, — non quod vobis imponere velim necessitatem continendi, et vos eo cogere. Ita Œcumenius, Theophylactus, Chrysostomus. Hoc enim praeceptum laqueus esset iis, qui aegre se continere possunt, quia spoliaret eos remedio suae incontinentiae, scilicet coniugio, et adigeret eos in peccatum fornicationis. Patet ex seq., quia laqueum, id est praeceptum, opponit consilio, dum ait: «Sed ad id quod honestum est,» scilicet vos adhortans; «ad honestum,» id est honestiorem et meliorem vivendi conditionem in caelibatu, q. d. Haec dico de commodis virginitatis, non ut laqueum iniiciam, id est, quasi eam imperans, sed quasi consulens. Ita Theodorus, Theophylactus, Anselmus, Œcumenius.
Perperam ergo Petrus Martyr et Bucerus putant laqueum hunc esse necessitatem voti: hanc enim non Apostolus aut alius, sed sibi quisque iniicit, dum sponte vovet castitatem: qui autem sponte vovet, non magis iniicit sibi laqueum, quam is qui sponte illigat se matrimonio, et uni alicui coniugi saepe molestae et rixosae.
Adde vota non suscipi nisi post experimentum, et non nisi praevio maturo consilio et deliberatione; uti in monasteriis novitiis datur annus probationis, ut vires suas explorent, et deliberent an velint vovere nec ne. Quod si hunc annum haberent coniuges, ut eo se invicem probarent ante matrimonium, credo plures resilirent, et tamen iam contracto matrimonio manere coguntur cum ignota saepe, inexperta et ingrata coniuge: quidni ergo illi qui solemni promissione Deo facta professi sunt castitatem, quam prius experiri potuerunt et debuerunt, adigantur ut reddant vota, quae sponte voverunt Domino Deo suo?
Longe verius est laqueus hoc dogma Buceri et Novantium, castitatem scilicet esse impossibilem, ac consequenter licere post vota nubere. Hoc enim laqueo multae Religiosorum animae, quin et coniugatorum, strangulant se, ut adulterentur, scortentur et damnentur: dum enim persuadent sibi impossibilem esse castitatem virginalem aut coniugalem, necessum est ut in adulteria et sacrilegia hac sua persuasione et phantasia adigantur.
Quod facultatem praebeat (vobis virginibus) sine impedimento Dominum obsecrandi. — Graece πρὸς τὸ εὐπάρεδρον (Erasmus et Robertus Stephanus legunt eodem sensu εὐπρόσεδρον) τῷ Κυρίῳ ἀπερισπάστως, q. d. Ad id quod assideat Deo indistracte, seu, ut in caelibatu indivulse semper assideatis et adhaereatis Deo. Ita Theophylactus et Theodoretus, scilicet ut sit vobis facultas «Dominum assidue obsecrandi,» ut legunt Romana. Sed Plantiniana et alia passim legunt, «Dominum observandi»; S. Gregorius, p. III Pastor., admon. 38, legit, «Domino observiendi.» Omnes hae lectiones Graecae phrasi iam dictae respondent: nam et per obsecrationem, et per observationem, et per servitium Deo adhaeremus et assidemus; atque ad haec omnia magnam facultatem praebet caelibatus, ut hic ait Apostolus. Sic Magdalena sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius, Lucae x, 39.
Secundo, S. Hieronymus, Contra Iovinian., vertit, «Quod intente facit servire Domino absque ulla distractione;» πάρεδρον enim duo significat, primo, esse assessorem constantem; secundo, esse assiduum in aliqua re. Sicut ergo Socrates dicitur suum habuisse genium paredrum, cuius consilio et monitu omnia agebat, et magi in annulis, atque haeresiarchae in sua haeresi fabricanda, ut docet Irenaeus, lib. I, cap. ix et xx, suggestores habent daemones paredros, id et immittentes; hic vice versa casti vocantur paredri, id est familiares et quasi assessores Dei, tanquam angeli quidam terrestres, qui semper ob castitatem vident faciem Patris. Hinc passim Patres comparant castos angelis. S. Bernardus, epist. 42: «Differunt, inquit, homo pudicus et angelus felicitate, non virtute: angeli castitas felicior, hominis fortior.» Climacus, gradu 15, et Basilius, De Sancta virgin., dicunt nos Deo similes per castitatem fieri, et habere speciem incorruptionis caelestis et divinae. Imo Gentilis Cato aiebat vitam nostram similem fore vitae deorum, si sine uxore esse possemus: itaque uxorem malum esse, sed necessarium. In quo erravit Cato: S. Paulus enim docet per gratiam Christi non esse necessarium, sed liberum cuique tam coniugium, quam caelibatum.
Unde festive et acute B. Thomas Morus martyr roganti cur tam parvam duxisset uxorem, respondit se e malis libere et prudenter elegisse minimum. Verissime Sapiens, Sap. vi, 20: «Incorruptio, inquit, facit esse proximum Deo;» nam, ut ait Nazianzenus in Carmine de virgin., SS. Trinitas prima est virgo, quam omnes virgines imitantur:
Prima (inquit) Trias virgo est; siquidem Patre natus anarcho Filius est; nec enim Pater ortum traxit ab ullo.
Et, ut ait Ambrosius, lib. I De Virginibus: «Virginitas e coelo accersivit, quod imitaretur in terris. Haec nubes, aera, angelos sideraque transcendens Verbum Dei in ipso sinu Patris invenit. Elias etiam quia nullius corporei coitus fuisse permixtus cupiditatibus invenitur, ideo curru raptus ad coelum.» Atque hac de causa virgines non in monte, sed supra montem Sion a S. Ioanne conspecti sunt, Apoc. xiv, ante thronum Dei cantantes canticum novum, et sequentes Agnum quocumque ierit. Hinc et vitam caelibem dici quasi caelitem, illudque verum caelibis esse etymon censet S. Hieronymus, lib. II Contra Iovinian., in fine (quidquid ibidem S. Hieronymo obstrepat Erasmus), et Caius Iurisconsultus, et nuper Lipsius. «Caius, inquit Quintilianus, lib. I, cap. x, caelibes dixit, quasi caelites et caelestes, quod onere gravissimo vacent nuptiarum. Per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus.» Hoc praeclare et intellexerunt et praestiterunt quatuor illae heroinae et reginae sorores Theodosii Imperatoris, inter quas eminuit Pulcheria, quae virginitatem Deo voverunt, ad quas B. Cyrillus scripsit librum De Fide ad Reginas, de quibus Nicephorus, lib. XIV, cap. ii, pag. 612, tom. I. Additque Nicephorus de hisce reginis: «Diu, inquit, noctuque hymnis laudibusque celebrabant Deum: institutum namque, propter quod virginitatem erant complexae, nec ignaviam, nec otium decere existimabant.»
Atque hinc consequitur caelibatum aptissimum esse ad sapientiam omnem acquirendam: quod et Aristoteles quoque et Philosophi docuerunt, et Cicero reipsa praestitit; cum enim Terentiam uxorem suam repudiasset, rogatus cur aliam non duceret, respondit se non posse simul philosophari et uxori operam dare: nam caelebs ab aliis curis liber totus sapientiae intendit. Rursum, animum purum ac sapientiae capacem habet. Tertio, a Deo cui familiaris est, mire illustratur. Cum enim castus paredrus et assessor sit Dei, ut hic ait Apostolus, sequitur castum quoque esse assessorem divinae et aeternae sapientiae: haec enim paredrus et assessor est Dei. «Da mihi (inquit Salomon, Sapient. ix, 4), Domine, sedium tuarum assistricem (Graece πάρεδρον, id est assistricem) sapientiam.» Unde S. Hieronymus, lib. I Contra Iovinian., asserit Sibyllas ob virginitatem obtinuisse a Deo donum prophetiae.
Hinc sapientia et castitas quasi sorores S. Gregorium Nazianzenum complexae sunt. Nam, ut narrat Ruffinus in Prologo apolog., et S. Aldhelmus, De Laudibus virgin., cap. xii: «Cum B. Nazianzenus Athenis studiis vacaret, vidit per soporem sedenti sibi et legenti duas decoras dextra laevaque feminas assedisse: quas ille castitatis instinctu oculo torviore inspiciens, quaenam essent, quidnam vellent percunctabatur; at illae familiarius eum et ambitiosius complectentes aiunt: Ne moleste accipias, iuvenis, notae tibi satis et familiares sumus; altera enim ex nobis sapientia, altera castitas dicitur, et missae sumus a Domino tecum habitare, quia iucundum nobis et mundum in tuo corde habitaculum praeparasti.» En tibi sorores gemellae castitas et sapientia.
Hinc secundo, consequitur tanta Dei et angelorum cum virginibus communicatio, familiaritas et protectio, qua illarum vicissim quasi paredri easdem illaesas et inviolatas ab omni vi et petulantia tyrannorum servaverunt: cuius rei testis est S. Basilius, De Vera virgin.
Illustre exemplum extat in Vita S. Theophilae, quae sub Maximiano Imperatore ad prostibulum damnata, cum eo duceretur, ita orabat: «Mi Iesu, meus amor, mea lux, meus spiritus, meus custos castitatis et vitae, vide eam quae tibi desponsata est, festina ne lupi tuam pecudem laniant; serva, sponse, sponsam; meam conserva castitatem, fons castitatis.» Ingressa ergo prostibulum, librum Evangeliorum e sinu protulit, attenteque legit: affuit mox angelus, qui primum iuvenem procacem ad eam ingredi volentem morte, secundum caecitate, alios aliis poenis mulctavit, ita ut nemo amplius ad eam ingredi auderet. Sed libidine in reverentiam versa, cum plures religione tacti locum intrassent, viderunt Theophilam honeste sedentem, et libro incumbentem; adolescentem autem quemdam prope eam stantem, luce quadam ineffabili, pulchritudine vero incredibili, veluti quaedam fulguris tela emittentem ex oculis; qui tandem Theophilam educens ad ecclesiam, eamque in vestibulo statuens, cum Pax tibi dixisset, recessit, attonitis Gentilibus et exclamantibus: Quis est sicut Christianorum Deus? Similia sunt in Vita S. Agnetis, Caeciliae, Luciae et aliarum virginum. Adeoque mirum hoc et notatu dignum in vita et martyrio SS. Virginum, quod, cum pulcherrimas virgines ab impurissimis tyrannis, promissis, metu et vi ad stuprum sollicitatas, imo publico iudicio damnatas saepissime legamus, nullam tamen violatam, sed omnes Deo et angelis tutoribus virginitatem conservasse, adeoque auxisse martyrio conspiciamus.
Versus 36: Si quis turpem se videri existimat super virgine sua.
εἰ δέ τις ἀσχημονεῖν ἐπὶ τὴν παρθένον αὐτοῦ, id est, si quis indecens esse putat, et apud mundanos homines se suamque filiam despici, ait Syrus: quasi turpe sit et indecorum, quod illa virgo plus aequo sit superadulta, graece ὑπέρακμος, superaetanea, super aetatem sit nubilis, nec tamen viro tradatur, quasi florem aetatis, vel aetatem maturam coniugio praetereat. Ita Theophylactus et Syrus.
Et ita oportet fieri, — et ita potius fieri debere putat pater, ut collocet illam viro in matrimonium, vel quia ipsa non vult continere, vel quia stirpem et prolem ex ea quaerit, vel alias ob causas.
Quod vult faciat, — filiam tradat nuptui si vult; vel servet virginem, si id malit.
Nota, hanc Apostoli sententiam non significare in patris potestate esse filiam servare virginem, etiamsi ipsa nolit; aut patrem posse filiam dare marito cui ipsi libuerit, etiamsi filia in eum non consentiat; aut consensum filiae in maritum non sufficere ad matrimonium, nisi et pater aut tutor in illud consentiat, uti statuerunt Iura civilia, dum sanxerunt filiorum vel filiarum familias matrimonia esse irrita, nisi is consentiat qui habet eos in potestate, ut habetur Instit. de nuptiis, et ff. De iure nuptiarum. Contrarium enim sanxit Ius naturale, divinum et canonicum. Tantum ergo innuit Apostolus hic, et vers. 37, consultum et congruum esse, ut parentes videntes filiae vel filii propensionem ad nubendum, tanquam sapientiores coniugem idoneam, more veterum, quaerant illi, filiumque ac filiam in hac re debere parentum consilium et voluntatem sequi, si prudenter sibi et familiae consulere velit, nisi iustam afferat excusationem. Sic Abraham, Isaac, Tobias filiis suis sponsas designaverunt, quas filii parentis voluntatem et consilium secuti sponte amplexi sunt.
Si nubat. — Graeca post non peccat, ponunt punctum, et pro nubat habent γαμείτωσαν, iungantur matrimonio, si videlicet illud eligant et malint. Utitur plurali, ut et virginem et procum comprehendat, quem significavit aliquid in eam minus honestum committere, ut in procis et amasiis fieri solet: ne hoc ulterius fiat, dicit γαμείτωσαν, id est, copulentur matrimonio. Ita Maldonatus in Notis.
Versus 37: Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, etc., servare virginem suam, bene facit.
Tò nam dat causam eius, quod dixit: «Quod vult faciat;» nam sive nubat, non peccat, sive non nubat, sed virgo servetur, bene facit, imo melius facit, tam pater, quam virgo filia. Unde Graeca clarius habent ὃς δέ, qui vero non dat nuptui, sed servat virginem, bene facit, q. d. Prior non male, hic vero bene, imo melius facit.
Non habens necessitatem, — dare filiam nuptui ob carentiam doni continentiae, aiunt haeretici, q. d. Qui cogitur filiam dare nuptui, eo quod careat dono continentiae, si eam servet virginem, male facit: qui autem non cogitur dare, eo quod filia habeat donum continentiae, si eam servet virginem, bene facit.
Sed errant, quia τὸ non habens necessitatem, sicut et τὸ habens potestatem, refertur ad «servare virginem,» q. d. Bene facit qui servat filiam virginem, nisi necessitate cogatur eam servare virginem sine coniugio, ob inopiam, infamiam, aut quia nemo eam vult coniugem, aliisve de causis. Hoc enim necessitatis est, non virtutis: virtutis vero est, si nulla cogat necessitas, sed impellat pietas, ut virginitatem eligat libera voluntas. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius.
Potestatem autem habens suae voluntatis, — ut possit pater quod vult, id est, ut ei sit liberum servare virginem, quia videlicet virgo consentit manere virgo.
Nota haec Apostoli verba, et ex iis disce hominem habere liberum arbitrium, etiam in moralibus et supernaturalibus, uti hic est perpetua virginitas. Pater enim non potest eam velle in filia, nisi filia eam eligat et amplectatur libere.
Posset secundo simpliciter sic accipi, non habens necessitatem, scilicet praecepti, sed potestatem voluntatis, id est liberam electionem, ut sine peccato eligat quod vult, q. d. Virginitas non praecepti est, sed consilii; qui ergo vult filiam servare virginem, ad id nulla lege cogitur; bene tamen facit, quia consilium Christi et meum adimplet.
Versus 39: Quod si dormierit, mortuus sit.
Mors fidelium dicitur somnus: ex eo enim evigilabunt in resurrectione. Hinc pii Christiani cum quis defunctus est, obdormivit, inquiunt, in Domino, id est mortuus est.
Cui vult nubat, tantum in Domino. — Graeci Patres sic accipiunt τὸ in Domino, q. d. Secundum Dei legem, quae iubet ut cum temperantia, et prolis, non libidinis causa matrimonium contrahas. Ita S. Basilius, lib. De Vera virginit.: «Quid, ait, est in Domino nubere? non ut vile mancipium voluptatibus carnis ad concubitum pertrahi, sed iudicio et commodioris vitae ratione nuptias eligere. Ideo enim et matrimonii necessitatem Creator in natura constituit.»
Secundo, «in Domino,» id est religiose, cum Dei timore et ad Domini gloriam: quod fiet maxime si nubat viro probo et Christiano. Unde tertio, proprie ad mentem Apostoli, «in Domino,» id est, in Domini Ecclesia et christianismo. «Nubat» ergo «in Domino,» id est, nubat viro Christiano. Vide Can. 25 et 37. Ita Ambrosius, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus, Sedulius, D. Thomas, Augustinus, lib. I De Adulter. coniug., cap. xxi.
Hinc Ecclesia postea omnino vetuit ob periculum perversionis, et ob indecentiam, matrimonium Catholici cum haeretica, et irritavit matrimonium Christiani cum pagana: estque peccatum mortale contrahere cum haeretico vel haeretica. Excipe Germaniam, Poloniam, Galliam, ubi cum Catholicis permixti vivunt haeretici; ibi enim id licet, modo coniux Catholica libere permittatur, et absque perversionis periculo in fide permanere, et in eamdem prolem educare, ut docet Thomas Sanchez, disp. LXXII, num. 3, tom. II. Sed quia hoc difficile fit, hinc passim cavenda et dissuadenda sunt talium connubia. Hinc denique contra Tertullianum, Montanistas, Novatianum patet licitas esse secundas nuptias.
Quarto, «nubat in Domino,» hoc est secundum leges et ritus Ecclesiae, ab ipsis Apostolis (qui Domini vice et auctoritate fungebantur) traditos. Ritus autem ab Apostolis instituti, et a tota Ecclesia recepti hi sunt potissimi: Primo, ut contrahatur in praesentia sacerdotis ad id legitime deputati. «Decet enim, ut ait S. Ignatius ad Polycarpum, ut et ducentes uxores, et nubentes cum Episcopi arbitrio coniungantur, ut nuptiae iuxta praeceptum Domini, non autem ob concupiscentiam coiisse videantur.» Secundo, ut in celebratione matrimonii sacrificium Missae offeratur. Tertio, ut contrahentes Eucharistiam percipiant, etc. Unde Tertullianus, lib. II Ad uxorem, in fine: «Unde, ait, sufficiam ad enarrandam felicitatem eius matrimonii, quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio (Missae sacrificium), et obsignatum angeli (id est sacerdotes) renuntiant?»
Versus 40: Beatior autem erit, si sic permanserit.
Tum hic in quieta et sanctiore vita, tum in futuro: maiori beatitudine felicior et gloriosior erit in coelo, ait Ambrosius, si sic (separata in viduitate) permanserit. — Hinc patet consilium viduitatis, tanquam melioris matrimonio, et patet ex dictis et ex Patribus citatis vers. 7. Vide S. Augustinum, lib. De Bono viduitatis, tom. IV, et Ambrosium, lib. De Viduis, tom. I.
Puto autem, quod et ego Spiritum Dei habeam, — nimirum spiritum consilii, secundum quem puto me ista fideliter suadere: ita Anselmus et alii.
Nota τὸ et ego, q. d. Sicut et alii Apostoli, ita et ego Spiritum Dei habeo. Modeste suam auctoritatem interponit, ne videatur haec humano, non divino spiritu dicere et consulere. Secundo, notat S. Augustinus, tract. 37 in Ioan., τὸ puto non dubitantis esse, sed asseverantis et increpantis.