Cornelius a Lapide

I Corinthios VIII


Index


Synopsis Capitis

Tractat secundam quaestionem generalem sibi a Corinthiis propositam de idolothytis, an iis vesci liceat? Ac respondet primo, per se id non esse illicitum, cum idolum nihil sit. Secundo, tamen docet id esse illicitum, si fiat repugnante conscientia, aut cum scandalo infirmorum, quod valde cavendum esse inculcat.


Textus Vulgatae: I Corinthios 8:1-13

1. De iis autem, quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, charitas vero aedificat. 2. Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. 3. Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. 4. De escis autem, quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. 5. Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in coelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), 6. nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. 7. Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. 8. Esca autem nos non commendat in Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. 9. Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. 10. Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? 11. Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est? 12. Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. 13. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.


Introductio: De Idolothytis

Pro intellectu trium sequentium capitum, Nota: Idolothyta sunt idolis immolata, puta carnes, panis, vinum, etc., quae idolis offerebantur: ita dicuntur ἀπὸ τοῦ εἴδωλον καὶ θύειν, ab immolando idolis. Haec idolothyta comedere per se non erat peccatum, ut docet D. Thomas I II, Quaest. CIII, art. 4, ad 3.

Erat tamen peccatum, primo, si id fieret ex infidelitate, ut si quis idololatra ad idoli cultum ea comederet, vel si id fieret ex infirmitate fidei, quod crebrum erat tempore Pauli. Nam multi recens conversi et rudiores erant, qui vel non plene abjecerant opinionem suam de idolis et idolothytis, quasi aliquid numinis vel divini haberent; vel certe ex pristina consuetudine non poterant vincere phantasiam suam de diis suis, Iove, Minerva, Marte (quos paulo ante quasi deos coluerant), et de sanctitate ciborum illis consecratorum. Semper enim cibos hos quasi sanctos et consecratos imaginabantur, etiamsi fides Christi illis contrarium dictaret.

Secundo, ex conscientia erronea, si quis putans esse illicitum comedere idolothytum, illud contra conscientiam comederet, putans scilicet hoc esse participationem cum idolis et professionem idololatriae; vel carnem ab idolo, sive daemone, cui oblata est, esse contaminatam, et comedentem contaminare, ut docuit Apostolus, Rom. xiv.

Tertio, ex scandalo, si quis sciens idolum nihil esse, tamen ad ostendendam suam scientiam et libertatem coram infirmis idolothyta comedat, itaque eos provocet (ait Paulus, vers. 10), ut et ipsi contra conscientiam eadem comedant, vel ut putent eum qui illa comedit peccare in fidem, vel redire ad idolorum cultum, et alios eodem trahere.

Quarto, ex praecepto Apostolico, quo Actor. xv, 19, vetant Apostoli idolothytorum esum. Quinto, si eo modo, et iis circumstantiis quis ea comedat, v. g. in idolio, cum peragitur sacrificium idololatricum, ut censeatur id fieri ad idolorum cultum, et comedens censeatur profiteri idololatriam; perinde atque is qui accedit ad coenam Calvinisticam, censetur profiteri calvinismum. De quo casu ait S. Augustinus, lib. De Bono coniugali, cap. xvi, quod citatur 32, Quaest. IV, cap. Sicut satius: «Satius est fame mori, quam idolothytis vesci.»

Quomodo Iulianus Imperator ut Catholicos Constantinopolitanos ad speciem quamdam externam idololatriae compelleret, omnes idolothytis vesci coegit. Rem gestam ita narrat Nectarius, Episcopus Constantinopolitanus, oratione quam habuit in exordio ieiunii Quadragesimalis: «Cuncta, inquit, cibaria, quae venum publice in foris exponi solerent, sacrificiis diis immolatis infecit ac polluit, ut sic omnes illi cogerentur vesci cibis immolatitiis, nisi fame confici vellent; cum oraculo Theodori Martyris, quonam modo consulendum esset fidelibus fame periclitantibus, fuit divinitus demonstratum: nempe, ut tunc loco panis cocto frumento omnes uterentur in cibum, quod ditiores pauperioribus liberaliter elargiti sunt per totam hebdomadam, quando Iulianus desperans se quod volebat perficere posse, victus Christianorum continentia et constantia, rursus puros cibos absque ulla labe in foris apponi iussit.»

Nota, quod ait «victus continentia Christianorum»: magna enim et spontanea fuit haec eorum abstinentia. Licet enim potuissent cibis a Iuliano contaminatis vesci, tanquam cibis communibus; sed noluerunt, idque in odium Iuliani et idolorum. Quod licite poterant iis vesci, patet, quia non poterat Iulianus cibos communes hoc contactu vitiare, vel daemonibus sacros efficere, ita ut qui illis vesceretur, censeretur idola colere, et idololatriam profiteri. Esto enim Iulianus hoc intenderet, tamen unus ipse erat, nec poterat commune hominum iudicium mutare, qui censebant rem hanc non esse idololatricam, sed adiaphoram.

Unde Antiocheni cives, cum simili modo cibum et potum eorum infecisset Iulianus, libere et sine scrupulo eumdem manducarunt et biberunt, ut narrat Theodoretus, lib. I Histor., cap. xiv. Hinc S. Augustinus, epist. 154, docet licere vesci olere, quod in horto idoli nascitur, et bibere de puteo, vel fonte, qui est in templo idoli, vel in quem cecidit idolothytum. De hac re plura dicam cap. x, vers. 21.

Nota secundo: Corinthi erant aliqui doctiores qui sciebant et sentiebant quod ita res erat, scilicet idola cum idolothytis nullam vim habere: itaque comedebant illa etiam cum scandalo rudiorum et infirmorum, idque ut ostentarent suam scientiam et libertatem. Alii vero rudiores, vel non plene abjecerant opinionem suam de idolis et idolothytis, vel certe ex pristina consuetudine de iis quasi sanctis et sanctificatis, non poterant vincere phantasiam suam uti dixi: unde facile ad ea relabi poterant. Hinc Apostolus timens illis periculum idololatriae, cap. x, 14, ait: «Fugite ab idolorum cultura.» Proposuerunt ergo Corinthii quaestionem hanc Apostolo, an liceat idolothytis vesci? Unde

Nota tertio: Apostolus illi quaestioni hic respondet primo, idolum et idolothyta nullam vim habere; secundo, idolothytis abstinendum esse, ubi est scandalum, idque agit hoc capite. Nota quarto, Apostolum hic tantum inchoare responsionem ad quaestionem de idolothytis comedendis: illam enim absolvit, et perfecte respondet cap. x; vers. 20 et 21; nam non tantum ob scandalum non licet iis vesci, sed etiam cessante scandalo absolute in idoliis, id est templis, aris, vel mensis idolorum, ubi illa comedi solebant, coram idololatris illa offerentibus, iis vesci non licet. Hoc enim esset profiteri idololatriam, et colere idolum epulo, quo consummatur sacrificium illi oblatum: hoc enim epulum pars quaedam erat et perfectio sacrificii. Et sic intelligendus est Apocal. II, 14 et 20, ubi angelus, id est Episcopus, Pergami et Thyatirae redarguitur, quod permiserit suos manducare de idolothytis, nimirum quasi cibis sacris et divinis, idque in honorem idolorum. Hoc enim fuit scandalum, quod Balac rex instinctu Balaam misit coram filiis Israel; hisce enim idolothytis pellecti sunt filii Israel ad cultum et adorationem Beelphegor, Num. xxv, 2. Eadem de causa vetantur idolothyta in Concilio Gangrensi, cap. II, et in Concilio III Aurelianensi, cap. XIX.

Nota quinto, Apostolum subticere praeceptum Apostolorum Actor. xv, quo absolute vetant Apostoli esum idolothytorum: quia illud praeceptum tantum dirigebatur ad Antiochenos eorumque vicinos (ut patet ex vers. 23 ibidem), ubi plurimi erant Iudaei, qui idola et idolothyta execrabantur. Hi enim cum Gentibus miserant legatos Hierosolymam ad Apostolos, ut quaestionem de legalibus servandis deciderent: quibus Apostoli respondent legalia non esse servanda; sed tamen abstinendum esse ab esu idolothytorum, idque concordiae Iudaeorum cum Gentibus causa: licet postea etiam aliae Gentes ab Antiochia remotissimae hoc praeceptum Apostolicum amplexae sint sponte, ob reverentiam Apostolorum, ut ostendit Baronius, anno Christi 51, post medium, p. 441.


Versus 1: De iis autem quae idolis sacrificantur

1. DE IIS AUTEM QUAE IDOLIS SACRIFICANTUR, SCIMUS, — quod, scilicet, immolata idolis ab aliis cibis non different, nec plus habeant numinis vel religionis, ut quidam vestrum, o Corinthii, persuasi videntur. Vide Chrysostomum.

QUIA OMNES (bene et plane in fide Christi instituti) scientiam (id est, sufficientem rerum Christianarum cognitionem) HABEMUS, — ex qua scimus idolothyta esse adiaphora.

Scientia inflat. — q. d. Scientia haec vestra, qua scitis idola nihil esse, et consequenter licitum idolothytis vesci, iisque vescimini cum scandalo ignorantium hoc: haec, inquam, scientia facit vos superbire contra ignorantes, eosque despicere. Pro «inflat» graece est φυσιοῖ, id est, tumet, turget instar follis vento distenti. Talis enim est ventosa scientia. Hinc superbus diabolus dictus est δαήμων quasi δαίμων, id est doctus, peritus, sciens, inquit Plato in Cratylo. Vere S. Augustinus in Sentent., n. 241: «Humilium, ait, virtus est, de scientia non gloriari, quia communis est omnibus sicut lucis, ita participatio veritatis.»

Hinc patet hanc scientiam inflantem contrariam esse charitati: inducit enim contemptum proximorum, cum charitas pro proximis sollicita sit, ut eos aedificet. Apposite S. Bernardus, serm. 36 in Cantica: «Sicut, inquit, cibus indigestus malos generat humores, et corpus non nutrit, sed corrumpit, ita ex multa scientia ingesta stomacho animae, qui est memoria, si igne Christi decocta non fuerit, et sic per quosdam artus animae, mores scilicet atque actus, transfusa atque digesta, nonne reputabitur in peccatum, tanquam cibus conversus in pravos noxiosque humores?»


Versus 2: Si quis se existimat scire aliquid

2. SI QUIS SE EXISTIMAT SCIRE ALIQUID, NONDUM COGNOVIT QUEMADMODUM OPORTEAT EUM SCIRE. — Id est, qui putans se aliquid scire inde inflatur, hic necdum scit quis sit finis, usus et modus scientiae, videlicet ut per scientiam non superbias, prosis quibus possis, nemini obsis, neminem scandalizes; et sic a Deo agnoscaris et ameris, ut sequitur. Notat ostentantes suam scientiam de idolothytis quod liceret iis vesci, quodque iis vescerentur cum scandalo rudiorum.

Pulchre S. Bernardus, serm. 36 iam citato, explicans hunc Apostoli locum: «Vides, inquit, quoniam non probat multa scientem, si modum sciendi nescierit. Modus est, ut scias quo ordine, quo studio, quo fine quaeque nosse opus. Quo ordine? ut id prius quod maturius ad salutem. Quo studio? ut id ardentius quod vehementius ad amorem. Quo fine? ut non ad inanem gloriam, curiositatem aut aliquid simile, sed tantum ad aedificationem tuam vel proximi. Sunt namque qui scire volunt, eo fine tantum ut sciant, et turpis curiositas est. Et sunt qui scire volunt ut sciantur et ipsi, et turpis vanitas est, qui profecto non evadent subsannantem Satyricum: Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter. Et sunt qui scire volunt ut scientiam suam vendant, et turpis quaestus est. Sed sunt quoque qui scire volunt ut aedificent, et charitas est: et item scire volunt ut aedificentur, et prudentia est. Horum omnium soli ultimi duo non inveniuntur in abusione scientiae, quippe qui ad hoc volunt intelligere ut benefaciant.» Idem, lib. De Conscientia, cap. II: «Multi, ait, quaerunt scientiam, pauci conscientiam. Si vero tanto studio et sollicitudine quaereretur conscientia, quanto quaeritur saecularis et vana scientia, et citius apprehenderetur, et utilius retineretur.»


Versus 3: Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo

3. SI QUIS DILIGIT DEUM (et propter Deum proximum, ut eum idolothytorum esu aliave re non scandalizet, sed aedificet), HIC COGNITUS EST AB EO, — id est, hic a Deo approbatus et dilectus est, in huius scientia complacitum est Deo.

Nota: Qui diligit Deum, diligit et proximum, quia dilectio Dei iubet et imperat ut proximus diligatur propter Deum; et in dilectione proximi probatur et cernitur dilectio Dei, ut ait Ioannes, epist. I, cap. iv, 20.


Versus 4: Scimus quia nihil est idolum in mundo

4. DE ESCIS QUAE IDOLIS IMMOLANTUR, SCIMUS QUIA NIHIL EST IDOLUM (q. d. Idolum non est id quod existimatur, et quod repraesentat, non est Deus. Unde explicans subdit), ET QUOD NULLUS EST DEUS, NISI UNUS. — q. d. Idolum nihil est, id est, nihil tale est quale prae se fert, quia nihil habet numinis; materialiter est lignum, formaliter nihil: quia imago est falsae rei, sive Dei qui non est; ac consequenter idolothytum qua tale, nihil est, id est nihil habet numinis vel sanctitatis ex idolo, cui est oblatum.

Alludit Apostolus ad hebraeum אליל elil: nam idolum dicitur אליל elil, id est vanitas, res vana, inanis: vel potius, ut elil sit diminutivum ab אל el, id est, Deus fortis, q. d. Elil, id est deiculus, forticulus: vel, ut alii, elil quasi אל אל al el, id est, non Deus, non habens potentiam, fortitudinem Dei, inops ad consolandum et iuvandum, q. d. Idolum non est Deus, sed vana, falsa et inanis umbra Dei. Sic idolum Graecis priscis erat imago quaevis inanis et mendax, qualia sunt vana phantasmata, spectra, umbrae mortuorum et, ut Virgilius ait: «Tenues sine corpore vitae,» et «cava sub imagine formae.» Id patet ex Platone in Theaeteto, ex Luciano in dialogo De Mortuis, ex Homero Odyssea XI, et Eustathio, ibidem.

«Εἶδος graece formam sonat, ab eo per diminutionem εἴδωλον deductum idem est quod formula,» ait Tertullianus, lib. De Idolol., cap. III. Unde sacra Scriptura et scriptores Ecclesiastici nomen «idoli» arctarunt ad imaginem Dei qui habetur Deus, revera non est, ut patet hic ex Apostolo. Et passim simulacra et deos Gentium Septuaginta in veteri Testamento vertunt et vocant «idola.»

Quare falluntur et fallunt Henricus Stephanus et Ioannes Scapula in lexicis suis asserentes idolum apud scriptores Ecclesiasticos vocari omne simulacrum numen aliquod repraesentans, quod honore et cultu dignamur. Non enim omne simulacrum, vel imago numinis cuiuslibet, est idolum, sed tantum numinis falsi. Ita Cyprianus, De Exhort. mart., cap. I; Tertullianus, lib. de Idololatria; Athanasius, orat. Contra Idola, sub finem.

Fraus ergo illa Novantium cavenda, qui idolum cum imagine confundunt, ut, cum idola in Scripturis vetantur, inde concludant omnes imagines vetari. Vide Bellarminum, lib. II De Imaginibus, cap. v, ubi solide demonstrat quod idolum sit similitudo rei falsae, imago vero rei verae.


Versus 5: Nam etsi sunt qui dicantur dii

5. Nam etsi sunt qui dicantur dii (a Paganis, et apud eos sunt dii et domini multi, ut sequitur: dii, inquam, tam coelestes, uti sol, luna, stellae; quam terrestres, ut Iupiter, Apollo, Hercules), 6. NOBIS TAMEN UNUS EST DEUS, PATER, EX QUO OMNIA, ET NOS IN ILLUM, — in illius scilicet gloriam et cultum creati sumus.

Nota: Scriptura tribuit Patri praepositionem «ex,» ut primo principio; Filio «per,» quia idea est et Verbum, per quod omnia facta sunt. Unde hic Apostolus: «Et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum,» scilicet creati et redempti sumus. Spiritui Sancto tribuit «in,» quia Spiritus Sanctus est vinculum et amor Patris et Filii. Vide dicta Rom. cap. XI, vers. ultimo.

Nota contra Arianos: Cum ait Paulus: «Unus Deus,» excludit tantum falsos deos, non Filium et Spiritum Sanctum; sic cum subdit: «Unus Dominus Iesus,» excludit tantum falsos dominos, puta deos, non Patrem et Spiritum Sanctum.


Versus 7: Sed non in omnibus est scientia

7. SED NON IN OMNIBUS EST SCIENTIA, — iam dicta, quod idolum et idolothytum nihil sit. Nam, ut sequitur:

QUIDAM AUTEM (id est, «quidam enim,» iuxta Can. 25) CUM CONSCIENTIA IDOLI (ex erronea conscientia putantes quod idolum habeat aliquid divinitatis) QUASI IDOLOTHYTUM MANDUCANT, — id est, cum reverentia, quasi venerandum, quod numini in idolo latenti sit oblatum et sanctificatum. Ita Anselmus.

Aliter explicat Theophylactus, q. d. Paulus: Quidam comedunt idolothytum cum erronea conscientia, qua putant, quod idolothytum ab idolo sit immutatum, et physice a daemone afflatum, perinde ac si halitu diabolico infectum esset, vel certe ac si moraliter vitiatum et pollutum esset ex eo, quod censeatur iam esse res diaboli et cibus daemonis, itaque comedentem immutet et contaminet; comedunt ergo idolothytum cum CONSCIENTIA IPSIUS, CUM SIT INFIRMA, AEDIFICABITUR AD MANDUCANDUM IDOLOTHYTA? — «In idolio,» id est, inquit Erasmus, in epulo idolorum; secundo, proprie, «in idolio,» id est, templo vel mensa idolis consecrata. Nam ibi accumbebant comesturi idolothyta: tales enim epulas, utpote sacras, in templo instrui solere, docet Herodotus in Clio, Virgilius VIII Aeneid., in sacrificio Evandri et epulo cum Troianis. Sic et Iudaei victimas pacificas comedebant in atrio templi, Deuter. xvi, 11. Hinc Syrus hic vertit, «si quis te viderit accumbentem inter idola.»

Unde patet, idolothyta edere in idolio, non tantum esse malum propter scandalum, sed etiam per se, quia est professio idololatriae, ut dicetur in cap. x.

Tropologice Anselmus: Scientia idolothytorum est scientia vanitatis philosophorum, poetarum, oratorum Gentilium; haec cavenda est. Absit ut ore Christiano sonet: «Iupiter omnipotens,» et «me Hercules,» et «me Castor,» et caetera portenta magis quam numina.

Nota: «Aedificabitur,» id est provocabitur, erigetur ut comedat idolothyta quasi sacra, et quasi quid gratiae inde accepturus; aut sacrificaturus numini cuipiam, sicque redeat ad idololatriam. Alii: «aedificabitur,» inquiunt, id est provocabitur, ut contra conscientiam, qua putat cibum idolo oblatum ab eo esse afflatum et contaminatum, indeque se contaminandum, cum manducet, ut dixi vers. 7.

CONSCIENTIA EORUM CUM SIT INFIRMA (non plene in fide instructa circa idolothyta), POLLUITUR. — Quia contra conscientiam, aliorum exemplo manducant idolothyta. Ita Chrysostomus.

Insaniunt Libertini, dum ex hoc loco docent nec fornicationem, nec ebrietatem, nec quid aliud esse peccatum, nisi quis ea in re sibi formet peccati conscientiam et scrupulum. Suadent itaque ipsi deponendam esse omnem conscientiam, ut non pecces, quidquid agas. Libertini ergo nullam habent conscientiam; ac proinde videntur et hominem, et rationem, et virtutem omnem exuisse: quae vero dementia est hoc Apostolo tribuere? Quis enim non videt Apostolum hic loqui non de peccatis rebusve illicitis, sed adiaphoris, quale est manducare idolothyta.


Versus 8: Esca autem nos non commendat Deo

8. ESCA AUTEM NOS NON COMMENDAT DEO. — q. d. Idolothytorum, vel aliorum ciborum esus per se nihil facit ad pietatem, qua Deo placeatur; ideoque non debemus nos firmiores, quasi pietatis causa, velle passim omnibus indifferenter uti. Convertit enim hic se Apostolus ad perfectiores, eos monens, ut vitent scandalum infirmorum. Inepte ergo, imo perperam abutuntur hoc loco haeretici contra delectum ciborum et ieiunia Ecclesiae: esca enim non commendat nos Deo, quia non est virtus: sed abstinentia ab esca vetita est actus temperantiae, obedientiae et religionis, ideoque nos Deo commendat, sicut commendavit Danielem cum sociis, Rechabitas, Ioannem Baptistam et alios. Vide dicta Rom. xiv, 17.

NEQUE ENIM SI MANDUCAVERIMUS (idolothyta), ABUNDABIMUS, — scilicet virtute, merito et gratia, quae nos commendet apud Deum, uti praecessit, q. d. Per esum idolothytorum nihil magnum, abundans, copiosum, nihil gratiae spiritalis nobis accedet, ut iis inhiare non debeamus. Ita Chrysostomus.

Secundo, et simplicius, ut sit nova ratio dissuadens esum idolothytorum. Sensus est, q. d. Sive edamus idolothyta, non ideo escis et deliciis bonisque abundabimus; sive non edamus, non ideo escis et deliciis deficiemus: aliis enim vesci licebit. Sic vulgo dicimus, sive ad convivium hoc vocer, sive non, non ideo saturabor vel esuriam, non ideo pinguior ero vel macrior, ditior vel pauperior. Ostendit quam escae sint res viles et exiles, ideoque omittendae ob scandalum, et postponendae aedificationi proximorum. Ita Anselmus.


Versus 9: Videte ne haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis

9. VIDETE, NE HAEC LICENTIA VESTRA (comedendi idolothyta) OFFENDICULUM FIAT INFIRMIS. 10. Si enim QUIS VIDERIT EUM, QUI HABET SCIENTIAM (idolothytum nihil esse), IN IDOLIO RECUMBENTEM: NONNE conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?


Versus 12: Sic peccantes in fratres, in Christum peccatis

12. SIC PECCANTES IN FRATRES, ET PERCUTIENTES (scandalizantes, et per scandalum vulnerantes) CONSCIENTIAM EORUM INFIRMAM, IN CHRISTUM PECCATIS. — Christus enim sibi factum arrogat quod uni ex minimis suis factum fuerit, Matth. xxv, 40. Rursum qui scandalizant proximum, in Christum peccant: quia Christi fabricam, puta proximorum probitatem et salutem, quam Christus suo sanguine construxit, malo suo exemplo destruunt et evertunt.


Versus 13: Quapropter si esca scandalizat fratrem meum

13. QUAPROPTER SI ESCA SCANDALIZAT FRATREM MEUM: NON MANDUCABO CARNEM IN AETERNUM. — «Hoc magistri (inquit Chrysostomus) optimi est officium, suo exemplo docere quae praecipit. Et non dicit, sive iuste, sive iniuste, sed quomodocumque. Et non dico, inquit, idolothytum, quod et propter aliam causam prohibetur: sed si quod licet et permittitur, scandalizat, etiam illo abstineo; neque una aut altera die, sed toto vitae tempore. Non enim manducabo, inquit, carnes in aeternum. Et non inquit: Ne perdam fratrem, sed simpliciter: Ut non scandalizem. Etenim ultimae amentiae est, quae Christo pretiosissima sunt, et talia, ut eorum gratia mortem obire non recusaverit, ita nos despicatissima arbitrari, ut escis propterea non abstineamus.»

Vide de scandalo S. Basilium in Regulis brevioribus, Reg. 64, ubi in fine ait, eo scandalum esse gravius, quo is qui illud dat, maiori scientia aut gradu praeditus est; additque quod Deus de manu eius sanguinem peccantium, qui illius malum exemplum sequuntur, requiret et reposcet.