Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit suo exemplo docere, quam sint cavenda scandala, narratque se stipendium, sive alimenta praedicatoribus debita accipere noluisse, idque maioris tum meriti, tum aedificationis causa.
Hinc secundo, vers. 7, probat sex argumentis (quae colligam vers. 12) haec alimenta sibi aliisque evangelizantibus deberi.
Tertio, vers. 20, eadem de causa ostendit se omnibus omnia esse factum, ut discant Corinthii, quam cuique aedificatio et salus proximi curanda sit.
Quarto, vers. 24, ad eamdem aedificationem incitat, docens vitam nostram esse stadium et agonem virtutis, in quo semper ad meliora, et ad bravium iugi abstinentia, et corporis castigatione currendum et certandum est.
Textus Vulgatae: I Corinthios 9:1-27
1. Non sum liber? Non sum Apostolus? Nonne Christum Iesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? 2. Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3. Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est: 4. Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? 5. Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? 6. Aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? 7. Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? 8. Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit? 9. Scriptum est enim in lege Moysis: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? 10. An non propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: Quoniam debet in spe, qui arat, arare, et qui triturat, in spe fructus percipiendi. 11. Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? 12. Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos? sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. 13. Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt? et qui altari deserviunt, cum altari participant? 14. Ita et Dominus ordinavit iis, qui Evangelium enuntiant, de Evangelio vivere. 15. Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi haec ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. 16. Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero. 17. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 18. Quae est ergo merces mea? Ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. 19. Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. 20. Et factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer. 21. Iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege), ut eos, qui sub lege erant, lucrifacerem. Iis qui sine lege erant, tanquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi), ut lucrifacerem eos, qui sine lege erant. 22. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. 23. Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps eius efficiar. 24. Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. 25. Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. 26. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans. 27. Sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
Versus 1: Non sum liber? Non sum Apostolus?
1. NON SUM LIBER? NON SUM APOSTOLUS? — Quaeres: Quomodo haec cohaerent praecedentibus? videtur enim ex abrupto hic loqui Paulus.
Respondeo: Dixerat Paulus in fine cap. praeced. omnino cavenda esse scandala: hic ut illud persuadeat, proponit se in exemplum, quod tam ad cavendum scandalum, quam ad dandum rarae virtutis exemplum, iure suo tot nominibus sibi debito cesserit, nolens recipere stipendium praedicationis suae, sed proprio labore victum sibi parans; ut et Corinthii suo iure decedant, ac praesertim non vescantur idolothytis, in gratiam proximorum, cum vident eos inde scandalizari, aut in periculum peccati induci. Simul tamen Paulus tacite, et quasi aliud agens contra pseudoapostolos suae praedicationis sinceritatem et auctoritatem hac narratione tuetur, utpote qui gratis tanto labore evangelizarit, cum pseudoapostoli sua lucra ex Evangelio captarent. Dicit ergo: «Non sum liber? non sum Apostolus?» q. d. Nonne mei iuris sum, ut tanquam Christi Apostolus sumptus et alimoniam a vobis exigere et accipere possim? hoc tamen non facio, ut ostendam quanti sit facienda proximi salus, et consequenter quam vos scandala idolothytorum, et alia quaevis vitare debeatis. Ita Chrysostomus, quem vide in moral. hic homil. 20 De cavendo scandalo.
Nota: Utitur hic crebra interrogatione Apostolus, tum ex phrasi Hebraeorum, qui ea gaudent, cum se insinuare, vel aliquid inculcare volunt; tum ad maiorem emphasim et energiam orationis.
NONNE CHRISTUM VIDI? NONNE OPUS MEUM VOS? — q. d. Hinc patet me esse Apostolum, quia Christum vidi, et ab eo ad evangelizandum missus sum, Actor. IX, 5, et Actor. XXII, 18. Secundo, quia vos meum estis opus in Christo Domino, id est, quia ego per Evangelium in Christo vos genui; vestra Ecclesia a me aedificata est, vos estis mea structura. Alludit ad Hebraeum ben, id est filius: dicitur enim בן ben, quasi בנין binian, id est fabrica, vel aedificium, a radice בנה bana, id est aedificavit, quasi filius sit fabrica et aedificium patris, q. d. Vos estis mei filii, mea fabrica, meum aedificium in Christo.
Versus 2: Nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino
2. NAM SIGNACULUM APOSTOLATUS MEI VOS ESTIS IN DOMINO. — «Signaculum,» graece σφραγίς, sigillum, id est testimonium apostolatus mei extat in vobis, scilicet in evangelizando, in edendis miraculis, in labore et periculis, quae vel suscepi, vel feci apud vos ad vestram conversionem, quibus quasi sigillis divinis consignavi, confirmavi et corroboravi apostolatum meum. Haec enim clare testantur me esse verum Apostolum, a Deo missum ad vos docendos et salvandos.
Versus 3: Mea defensio apud eos qui me interrogant
3. MEA DEFENSIO APUD EOS, QUI ME INTERROGANT (qui inquirunt de mea vocatione et apostolatu), haec est, quae extat in vobis, ut dixi vers. praeced. Ita Anselmus. Sed Chrysostomus et Ambrosius aeque apposite haec referunt ad sequentem versum.
Nota: «Interrogare,» id est inquirere, est iudiciale verbum: Latini enim dicunt, interrogare aliquem de legibus, id est examinare secundum leges.
Versus 4: Numquid non habemus potestatem manducandi?
4. NUMQUID NON HABEMUS POTESTATEM MANDUCANDI? — scilicet de sumptibus vestris, q. d. Haec est gloria et defensio mea, et mei apostolatus, quod nullo pretio, ut pseudoapostoli; imo nec ullo sumptu accepto, uti Apostoli alii, sed gratis evangelizem, cum tamen ad sumptum hunc ius ac potestatem habeam, aeque ac alii.
Versus 5: Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi?
5. NUMQUID NON HABEMUS POTESTATEM MULIEREM SOROREM CIRCUMDUCENDI, SICUT ET CETERI APOSTOLI? — «Mulierem sororem,» graece ἀδελφὴν γυναῖκα. Quod Beza, Petrus Martyr, Vatablus et Valla vertunt, «sororem uxorem.» Ergo, inquiunt, Paulus fuit coniugatus. Licet enim Graecum γυνή et «mulierem» et «uxorem» significet, hic tamen significare «uxorem,» patet ex verbo «circumducendi.» Virorum enim est circumducere uxores, non sorores.
Sed errant: Christus enim circumduxit mulieres, non ut maritus uxores, sed ut doctor discipulas et quasi famulas, vel vitae et victus administras, Lucae viii, 3. Secundo, quia inepte dicitur «soror uxor,» et redundat vox «soror.» Tertio, quia in Graeco non est articulus τὴν designans certam mulierem, scilicet uxorem. Quarto, quia Paulum fuisse virginem, patet cap. vii, vers. 8. Ita diserte docent et explicant hunc locum S. Augustinus, De Opere monachorum, cap. IV; Hieronymus, lib. I Contra Iovinian.; Chrysostomus, Ambrosius, Theodoretus, Theophylactus hic et alii Patres passim, praeter unum Clementem Alexandrinum, lib. III Stromat. Imo S. Hieronymus docet inter Apostolos solum Petrum habuisse uxorem, idque tantum ante conversionem; idem tradit Tertullianus, lib. De Monogamia, ante medium: «Petrum, inquit, solum invenio maritum.»
Dico ergo, «sororem mulierem» esse Christianam matronam (sic in Actis Apost. dicitur, «Viri fratres,» id est viri Christiani), quae scilicet Paulo subministraret necessaria de suis facultatibus, q. d. Possem matronam quae me aleret, circumducere, aeque ut Petrus, sed nolo; quia scilicet haec res Gentiles, quorum Paulus erat Apostolus, offendere, eisque malam suspicionem indere potuisset. Ita Ambrosius, Chrysostomus, Theodoretus, Oecumenius, Anselmus.
Dices: S. Ignatius, epist. ad Philadelph., ponit Paulum inter coniugatos. Respondet bene Baronius anno Christi 57, pag. 518, et alii, Pauli nomen ibi insertum esse a Graecis clericis posterioribus, ut suo coniugio Pauli exemplum praetexerent: nam exemplaria epistolarum S. Ignatii Vaticana, Sfortiana et alia antiquissima et correctissima non habent nomen Pauli.
Dices secundo: Clemens Alexandrinus, lib. III Stromat., hic per γυναῖκα intelligit uxorem Pauli. Respondeo primo: Verum est; sed addit illum post apostolatum non habuisse eam ut uxorem, sed ut sororem: quod est contra haereticos. Secundo, contra Clementem sunt omnes Patres.
FRATRES DOMINI. — Est hebraismus: «fratres,» id est cognati Christi, scilicet Iacobus, Ioannes, Iudas. Ita Anselmus.
ET CEPHAS, — imo Petrus, princeps Apostolorum et Ecclesiae.
Versus 7: Quis militat suis stipendiis unquam?
7. QUIS MILITAT SUIS STIPENDIIS UNQUAM? — q. d. Sicut aequum est milites ali et vivere suis stipendiis; vinitorem pasci fructu suae vineae, pastorem lacte gregis quem pascit: ita par est praecones Evangelii vivere ex Evangelio, puta ex sua vinea, scilicet Ecclesia, et ex suo grege, id est Christianorum bonis, sumptus et alimoniam accipere.
Incipit hic Apostolus multis ius suum de accipiendo praedicationis stipendio probare, ut possint omnes sciant illud plane praedicatoribus verbi Dei deberi, utque ostendat quanto et quam claro iure suo cesserit ipse, dum haec stipendia recusavit in gratiam Corinthiorum, ut eos hac liberalitate et generositate sua pelliceret ad Christum, et ad salutem promoveret. Rationes eius omnes colligam et digeram vers. 12.
Versus 8: Numquid secundum hominem haec dico?
8. NUMQUID SECUNDUM HOMINEM HAEC DICO? — an humanis tantum rationibus et similitudinibus militis, vinitoris, pastoris iam allatis mea dicta probo et confirmo? Minime. Quin vero illa ipsa ex lege et divina stabilio et communio.
Versus 9: Scriptum est in lege Moysis: Non alligabis os bovi trituranti
9. SCRIPTUM EST IN LEGE MOYSIS (Deuter. XXV): NON ALLIGABIS OS BOVI TRITURANTI, — quia nimirum par est ut animalia laborantia comedant: unde ego Deus veto claudi capistro ora boum triturantium ne comedant ex sua tritura. Solebant enim in Palaestina, ut etiamnum in Canariis et nonnullis regionibus fit, per boves, qui circumacti ungulis pedum suorum segetes terebant, ut grana excutere. Unde poeta:
... Bobusque triturant.
Hunc esse sensum litteralem, patet ex verbis, quae legem hanc duris Iudaeis insinuant.
Dices: Apostolus hic videtur excludere hunc sensum; ait enim: «Numquid de bobus cura est Deo?» Respondet Abulensis in Deuter. xxv, huius sententiae: «Non alligabis os bovi trituranti,» Deut. xxv, duplicem esse sensum litteralem: Primum planum de bobus, ut verba sonant, quem iam dedi, qui tamen minus praecipuus est. Secundum, quem hic affert Apostolus de praedicatoribus, eumque esse praecipuum et magis intentum a Spiritu Sancto, q. d. Apostolus, minus praecipuam Dei curam esse de bobus; praecipuam vero de praedicatoribus, ideoque magis ad litteram praecepisse ut praedicatores alantur, quam ut boves, cum dixit: «Non alligabis os bovi trituranti.»
Verum non esse utrumque hunc sensum litteralem, sed primum tantum, patet. Nam «bos» litteraliter non significat «praedicatorem,» sed tantum verum bovem, praedicatorem autem tantum significat typice. Alioqui enim omnis allegoria esset sensus litteralis: quod plane est falsum. Nam sensus litteralis est is, qui primo per sententiam aliquam significatur; allegoricus autem vel typicus, qui secundo, seu mediante sensu litterali. Sicut ergo umbra corporis non est corpus, ita typicus sensus non potest esse litteralis, sed tantum litterali sensu adumbratus.
Dico ergo sensum litteralem esse quem diximus, typicum autem, vel tropologicum esse quem dat Apostolus, videlicet praedicatoribus dandam esse alimoniam, eosque posse vivere ex Evangelio, sicut bos alitur sua tritura; quorum quia praecipua Deo est cura, ut praecipue hac lege intenderet significare typice, praedicatores alendos esse; hinc Apostolus ait: «Numquid de bobus cura est Deo?»
Ubi nota: De fide est, Deo curam esse de bobus; Deus enim sua providentia curat et prospicit passeribus de victu rebusque necessariis, Matth. x, 29, et pullis corvorum invocantibus eum, Psal. cxlvi, cunctisque animalibus et creaturis, ut docet Psaltes tum alibi, tum toto Psal. ciii. Sensus ergo Apostoli est, q. d. Praecipua cura Dei in hac lege non fuit boum, sed altius quid spectavit, videlicet nos et nostri similes, qui sumus boves typici laborantes et triturantes in agro et area Dominica, ex Evangelio posse vivere, et hoc est quod subdit:
Versus 10: An non propter nos utique hoc dicit?
10. AN NON PROPTER NOS UTIQUE HOC DICIT? NAM PROPTER NOS SCRIPTA SUNT. — Apostolus ergo hic, uti saepe alias, argumentatur ex sensu, non litterali, sed allegorico; vel potius ex sensu litterali argumentatur ad allegoricum, per argumentum a minori ad maius, q. d. Si bos vivit ex tritura, ergo multo magis Apostolus ex Evangelio. Ita Tertullianus, lib. V Contra Marc., cap. vii, et Theodoretus, Quaest. XXI in Deut. Ubi
Nota, licet sensus litteralis sit primus, allegoricum tamen posse esse primarium, et praecipuum, sive magis intentum a Spiritu Sancto, uti hic fit.
QUONIAM DEBET IN SPE, QUI ARAT, ARARE. — Est nova ratio ab exemplo aratorum et triturantium, q. d. Qui arant et triturant, arant et triturant «in spe,» sperantes scilicet mercedem, et quod participes erunt messis et triturae suae. Ergo et praedicator sperare potest alimoniam ex sua praedicatione. Pulchre de hac spe canit Ovidius, lib. I De Ponto:
Spes fovet agricolas, spes sulcis credit aratis
Semina, quae magno fenore reddat ager.
Hinc a proportione minoris ad maius deducitur et evincitur esse actum spei et virtutis, si quis spe mercedis aeternae operetur, et consequenter actum hunc bonum esse et meritorium. Unde Facultas Parisiensis, ut testatur in hunc locum scribens Claudius Guiliaudus, ex hac et similibus Apostoli sententiis, definivit hunc articulum cuiusdam, «Qui praemii causa certat, non certaturus nisi sciat dandum praemium, is se ipsum praemio frustratur,» erroneum esse. Idem definit Concilium Tridentinum, sess. VI, can. 31.
Versus 12: Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos?
12. SI ALII POTESTATIS VESTRAE PARTICIPES SUNT, QUARE NON POTIUS NOS? — «Potestatis vestrae,» id est iuris sui quod habent in vos. Unde Graece clarius dicitur, ἐξουσίας ὑμῶν, potestatis vestrum, id est quam habent in vos. «Vestrae» enim passive capitur, iuxta Can. 30, q. d. Si alii usi sunt iure accipiendi alimoniam, quod habent in vos, cur non et ego uti possim? P. Salmeron Graecum ἐξουσίας, id est «potestatis,» accipit pro οὐσίας, id est «substantiae,» q. d. Si alii participes sunt vestrae substantiae, facultatum et opum, cur non et ego? Sed velim videre locum et exemplum, ubi ἐξουσία significet opes.
Nota: Apostolus probat hic sex argumentis licere sibi aliisque ministris verbi Dei et Ecclesiae, a suis sumptus accipere: primo, exemplis aliorum Apostolorum, vers. 5; secundo, similitudinibus militum, pastorum et agricolarum, vers. 7; tertio, ex lege Moysis, vers. 9; quarto, vers. 13, ex exemplo sacerdotum et Levitarum veteris Testamenti, qui ex victimis et oblationibus altaris, cui serviebant, vivebant; quinto, vers. 14, ex Dei et Christi ordinatione; sexto, vers. 11, ex ipsa rei natura, sive iure, non tantum divino positivo, sed etiam naturali, quod dictat, sicut operario debetur merces, ita ministro verbi et Ecclesiae deberi stipendium, non quasi pretium rei sacrae (hoc enim indignum esset et simoniacum), sed quasi stipendium sustentationis quod vocant, quo scilicet sustentetur, ut suas functiones sacras pro populo obire possit. Unde hoc stipendium ei debetur ex iustitia. Ita Chrysostomus.
SED NON USI SUMUS HAC POTESTATE (iure accipiendi stipendium): SED OMNIA SUSTINEMUS, — omnem scilicet penuriam, et omnes labores, quo penuriam levemus, laborando manibus nostris suscipimus et toleramus.
NE QUOD OFFENDICULUM DEMUS EVANGELIO CHRISTI, — «Offendiculum,» Graece ἐγκοπήν, id est interruptionem, interpellationem, remoram, q. d. Ne accipiendo sumptus demus occasionem, qua homines tenaces et indiscreti abutantur, ut remorentur Evangelium, illique obloquantur. Nam non fuisse hic scandalum ab Apostolis datum, sed acceptum ab aliis; in Apostolo autem fuisse opus liberae supererogationis, quod noluerit stipendium sibi debitum accipere, patet ex omnibus antecedentibus, et vers. 15, ubi ait: «Bonum est mihi magis (id est melius et satius duco) mori, quam ut gloriam meam (quod gratis et liberaliter evangelizem) quis evacuet.»
Versus 13: Nescitis quoniam qui in sacrario operantur
13. NESCITIS QUONIAM QUI IN SACRARIO (id est in templo) operantur (id est sacris funguntur aut subserviunt, ut sacerdotes et Levitae), QUAE DE SACRARIO SUNT (id est hostias aut templi proventus, puta decimas et primitias, participant et) EDUNT? — Nota τὸ «operantur.» Sacerdotum enim erat iugulare, excoriare, secare, coquere, comburere victimas: quod operosum est, estque alias opus lanionum. Graeca iam habent οἱ τὰ ἱερὰ ἐργαζόμενοι ἐκ τοῦ ἱεροῦ ἐσθίουσιν, «qui sacris operantur, de sacrario comedunt.» Noster et Syrus aptius legerunt, οἱ τῷ ἱερῷ ἐργαζόμενοι, «qui in sacrario operantur.»
ET QUI ALTARI DESERVIUNT. — Graece τῷ θυσιαστηρίῳ προσεδρεύοντες, id est «sacrario assistentes,» sive «assidentes.» Non dicit, ait S. Chrysostomus, «sacerdotes,» sed «qui assident altari,» ut intelligamus assiduum cultum sacrorum requiri a ministris templi Christi, qui de bonis templi participant. Contra hodie nulli magis absunt ab altari, quam aliqui qui maxime participes sunt altarium et decimarum, quos Concilium Tridentinum damnat.
CUM ALTARI (de oblationibus altaris) PARTICIPANT. — Est metonymia.
Versus 14: Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant
14. ITA ET DOMINUS ORDINAVIT IIS QUI EVANGELIUM ANNUNTIANT, DE EVANGELIO VIVERE. — Ita enim sancit Christus, Lucae x, 7: «In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua.» Similia habet Matthaeus x, 10, 11 et 14.
Versus 15: Bonum est mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet
15. BONUM EST MIHI MAGIS (melius est) MORI, QUAM UT GLORIAM MEAM QUIS EVACUET. — «Gloriam meam,» evangelizandi scilicet ἀδαπάνως, sine sumptibus; sive «gloriam» de opere liberali, indebito et supererogationis, patet ex vers. 18. Hinc patet esse consilium Evangelicum, evangelizare gratis non accipiendo sumptus, quod modo nonnulli viri Apostolici et Religiosi sequuntur. Ita Theophylactus, Theodoretus et Anselmus. Vide Chrysostomum et Anselmum.
Nota: Pro «gloria,» graece non est δόξα, id est «gloria,» sed καύχημα, id est «gloriatio,» qua scilicet gloriari poterat Paulus apud Deum, vel potius apud homines, maxime pseudoapostolos, qui Corinthiis graves erant et sumptuosi, se eis ἀδάπανον, prius praedicasse Evangelium. Unde contra hos gloriatur cap. xi, epist. II, 7 et seq., se nulli in sumptu oneri fuisse.
VAE MIHI EST, SI NON EVANGELIZAVERO. — Hinc patet gravi praecepto praeceptum fuisse Apostolis, Matth. xxviii, 19, ut evangelizent, et doceant omnes Gentes, adeo ut, si neglexissent evangelizare, peccassent mortaliter: talibus enim intentatur vae irae Dei et gehennae. Eodem praecepto iam tenentur Pastores, Episcopi, Archiepiscopi, ut dixi cap. i, 17.
Versus 17: Si enim volens hoc ago, mercedem habeo
17. SI ENIM VOLENS HOC AGO, MERCEDEM HABEO, — id est, ut Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Anselmus, si voluntarius, liberaliter et gratis praedicem, habeo non qualem qualem mercedem operis praecepti, scilicet praedicationis, ut alii Apostoli, sed mercedem per excellentiam, scilicet copiosam gloriam operis indebiti et heroici (quale est gratis praedicare) animique sponte sua tam liberalis apud Deum.
SI AUTEM INVITUS. — Graece ἄκων, non ultroneus, nec liberaliter aut gratis praedicem, sed quasi coactus praecepto Dei, vel metu poenae. Opponit enim Apostolus haec duo, ἄκων et ἑκών; atqui haec Graecis idem est quod sponte sua, sua voluntate, electione, et motu proprio rem agere: ergo ἄκων idem hic est, quod iussum, motum et quasi coactum aliena voluntate et praecepto operari.
DISPENSATIO MIHI CREDITA EST, — q. d. Tunc non habeo gloriam illam singularem, sed neque pecco, quia officio fungor meo, et facio quod iubeor. Nam commissa est mihi et demandata haec dispensatio, sive administratio Evangelii. Tunc non pecco, sed serviliter ago, sicut agit dispensans sibi credita non sponte, sed propter praeceptum domini, eo quasi adactus, quia quod debuit facere fecit, ut ait Christus in parabola, Lucae xvii, 8. Ita Patres citati, et patet ex antecedentibus et sequentibus.
Aliter aliqui explicant, nimirum sic: Si volens hoc ago, id est evangelizo, habeo meritum et mercedem, quia libera voluntate praeceptum Christi impleo: sin invitus et voluntate reluctante, careo merito et mercede, quia praecepto ad hoc cogor. «Dispensatio» enim Evangelii «mihi credita est,» commissa et praecepta, et sic per me licet invitum dispensatur et propagatur Evangelium Christi, ut aliis proficiam, licet non mihi: quia hoc verba proprie et simpliciter sonare videntur. Et huic explicationi favent S. Thomas, Lyranus et commentarius Ambrosii. Sed antecedentia et sequentia priorem sensum, qui est Graecorum et Communis, requirunt: mercedem enim non vocat «qualem qualem,» sed «gloriam,» id est gloriosam et singularem ex opere tam heroico, indebito et liberali, quale est evangelizare gratis.
Versus 18: Quae est ergo merces mea?
18. QUAE EST ERGO MERCES MEA? — gloriosa illa et singularis iam dicta.
Nota: «Merces» ponitur hic pro merito, sive opere heroico et meritorio magnae mercedis per metonymiam. Sequitur enim: «Ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam,» tradam et annuntiem; Graece ἀδάπανον, id est a sumptibus immune, reddam Evangelium: «immunes» enim civitates vocat Cicero, quae nullum solvant vectigal. Ecce merces, id est meritum, Pauli, scilicet sine sumptu praedicare Evangelium.
Ex hoc ergo loco clare patet, non omnia opera bona esse praecepti; sed nonnulla esse consilii et supererogationis, taliaque insignem et illustrem gloriam et coronam apud Deum promereri. Inter consilia itaque Evangelica ponit hic Apostolus praedicare gratis, ut dixi vers. 10. Ita S. Chrysostomus, Ambrosius et S. Augustinus, lib. De Opere monachor., cap. v. Vide Bellarminum, lib. II De Monachis, cap. ix.
Nota: Alii Apostoli, utpote zelo Dei pleni, aeque ac Paulus gratis evangelizassent, si inde maiorem animarum fructum et gloriam apud Deum sperassent. Verum hoc non sperabant: nam fideles in eos erant liberales, ac Iudaei eis erant addicti, sponteque omnia sua eis offerebant, ut patet Actor. iv, 34. Paulus autem quasi extra ordinem et numerum duodecim Apostolorum, post mortem Christi ad apostolatum vocatus, auctoritatem sibi conciliare debebat, ad eamque rem perutile fore censuit, si gratis praedicaret. Rursum Corinthii, licet divites, tenaciores tamen erant: ne ergo illi putarent Paulum non se, sed sua bona quaerere, hac de causa Paulus gratis eis praedicavit. A Thessalonicensibus vero et Philippensibus, utpote liberalioribus, alimoniam accepit, ut infra videbimus. Denique voluit Paulus hac ratione Iudaeis, quibus invisus erat, et pseudoapostolis os claudere. Hanc causam ipsemet assignat epist. II, cap. xi, vers. 12, ubi ait: «Quod autem facio (quod gratis praedico) et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.»
UT NON ABUTAR POTESTATE MEA IN EVANGELIO. — Id est, ut non utar summo iure et libertate mea in minus bonum Evangelii. Non quod recipere sumptus pro praedicatione revera sit abusus, sed quia minoris boni est usus. Unde recte Theophylactus: «Abutar,» id est, inquit, omnino utar omni iure meo: sic enim κατάχρησιν pro χρήσει, «abusum» pro «pleno usu» posuit, cap. vii, vers. 31 in Graeco. ut ibidem annotavi. Sic vocem «abuti» capit S. Paulinus, epist. 11, cum ait: «Itaque prompto filii Imperatoris assensu, mater Augusta, patefactis ad opera bona thesauris, toto abusa fisco est.»
Dices: Ambrosius hic «abusum» intelligit proprie talem qui sit peccatum, ait enim: Qui utuntur iure suo cum non expedit, seu cum alius detrimentum patitur, rei fiunt; ergo peccant. Respondeo: Hoc verum est, cum facile possunt cedere iure suo, et ni hoc faciant, alii grave damnum patientur; tunc enim charitas iubet ut cedas: quod Ambrosio adscriptus Commentarius hic videtur putare locum habuisse in Paulo et Corinthiis.
Verum contrarium est longe verius; nam valde difficile erat Apostolo cedere iure sustentationis sibi a Corinthiis debitae, quia cedendo debebat ipse manibus laborando noctes ducere insomnes, ut sibi et suis victum compararet, cum Corinthii, qui divites erant et permulti, facile eum alere potuissent: nec debuissent in eo scandalizari, quia alii Apostoli ita faciebant, et omnis lex et ratio dictat esse aequissimum, ut qui pro alio laborat, ab eo alatur. Voluit ergo Apostolus dare illustre exemplum paupertatis, sinceritatis, zeli, ad maiorem apud teneros in fide et divites avaros, fidei et christianismi commendationem et propagationem. Hoc autem tam heroicum opus charitas non praecipit, sed consulit. Unde vers. seq. dicit se in hisce fuisse liberum.
Versus 19: Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci
19. NAM CUM LIBER ESSEM EX OMNIBUS (ab omnibus, q. d. Cum nemini essem obstrictus), omnium (tamen) me servum feci, — ad omnia me demisi, etiam ad inopiam et famem, omnium infirmitatibus me accommodavi, ut, cum Corinthios viderem in danda Apostolis sustentatione tardiores et parciores, ego noluerim quidquam ab eis in sumptum accipere ut eorum infirmitati condescenderem, et sic omnes lucrifacerem.
Versus 21: Iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem
21. IIS QUI SUB LEGE SUNT (Iudaeis, factus sum) QUASI SUB LEGE ESSEM, — Mosaica nimirum. Factus est Paulus quasi sub lege, cum Timotheum circumcidit, ait Oecumenius, cum purificatus voti causa templum adiit, Actor. xxi, 26.
IIS QUI SINE LEGE ERANT (Gentilibus, factus sum meque exhibui) tanquam sine lege essem, — quasi naturam tantum ducem et lucem sequerer, ut faciunt Gentiles. Ita Oecumenius, Theophylactus et Chrysostomus.
Versus 22: Omnibus omnia factus sum
22. OMNIBUS OMNIA FACTUS SUM, — non mentientis, vel peccantis actu, sed compatientis affectu, ut omnium moribus me contemperans quantum honestas et Dei lex patitur, omnium morbis mederi possem. Ita S. Augustinus, epist. 9 et 19: «Non mentiendo, inquit, sed compatiendo; non simulantis astu, sed commiserantis affectu omnibus omnia factus est Paulus.»
Non ergo vult Apostolus id, quod volunt et agunt politici, ut nimirum per fas et nefas omnibus se accommodent, et simulent se cum haereticis haereticos, cum Turcis Turcas, cum castis castos, cum obscoenis obscoenos. Id enim reprobat Paulus ad Galat. ii, 11 et sequent. Quocirca prudens est dogma S. Ephrem in illud, «Attende sibi,» cap. x: «Charitatem cum omnibus habe, et ab omnibus abstine.» Et illud S. Bernardi, quod omnem virtutem complectitur: «Vive cautus tibi, utilis aliis, gratus Deo.» S. Iordanes, successor S. Dominici in Generalatu Ordinis, solebat dicere, ut habet eius Vita: «Si cuicumque scientiae aut disciplinae tantum studuissem, quantum studui huic sententiae S. Pauli: Omnibus omnia factus sum, essem doctissimus et eminentissimus in illa: quia tota vita mea studui me accommodare cuilibet, ut essem miles cum milite, nobilis cum nobili, plebeius cum plebeio, procurando semper hac ratione ipsorum emendationem, atque advigilando ne perderem aut laederem animam meam per lucrum alienae.»
Versus 23: Omnia facio propter Evangelium
23. OMNIA FACIO PROPTER EVANGELIUM, UT PARTICEPS EIUS EFFICIAR, — ut nimirum fructum praedicati Evangelii suo tempore percipiam et participem cum aliis praedicatoribus. Graece enim pro «particeps» est συγκοινωνός, q. d. «Comparticeps, consocius.» Unde secundo, Chrysostomus: «Evangelii,» inquit, id est «fidelium Evangelii,» q. d. Ut coronarum fidelibus repositarum fiam particeps. Ubi recte advertit Chrysostomus miram Pauli humilitatem, utpote qui aliis, etiam communibus fidelibus se aequat, cum omnium non tantum fidelium, sed etiam Apostolorum labores superasset, ut patet I Cor. xv, 10.
Versus 24: Ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt
24. II QUI IN STADIO CURRUNT, OMNES QUIDEM CURRUNT, SED UNUS ACCIPIT BRAVIUM, — q. d. Ideo sine sumptu evangelizo, ideo omnibus omnia fio, ideo laboro, quia in stadio hoc curro, quia ad bravium concerto pro praemio, etiam primo et maximo.
UNUS ACCIPIT BRAVIUM, — q. d. Sicut in stadio, ita in via et vita Christiana non omnes currentes accipient bravium, sed tantum bene et rite currentes ad metam usque. Rite, inquam, secundum leges stadii, quas «agonotheta» Christus cursoribus praescripsit, et secundum quas rite currentibus bravium promisit. Cum ergo ait «unus,» non negat plures accipere bravium. Non enim vult dicere, ut recte advertit S. Chrysostomus, quod unus tantum Christianus caeteris omnibus praecurrens et ferventior ad opera virtutis, bravium sit accepturus. Nam similitudo non debet per omnia esse similis, sed tantum in eo, in quo fit comparatio: hic autem fit in eo, quod sicut in stadio qui recte currit, accipit bravium, sic et qui recte currit in christianismo, coronam gloriae accipiat. Quod patet, quia sic explicat se dicens: «Sic currite ut comprehendatis,» non unus, sed singuli. Adde, in stadio saepe non tantum ille qui primo metam attingit, et velocissime currit, sed et secundo, tertio, quarto, suum dari bravium.
Apostolus tamen dicit «unus,» non «tres, vel quatuor,» quia proprie respicit ad bravium, id est «aureolam» et excellens praemium, quod non omnibus electis, sed paucis heroice certantibus datur, ut iis qui non tantum praecepta, sed et consilia Christi heroice sequuntur. Respicit enim Paulus ad bravium, quod sibi exspectat ex eo, quod ipse prae omnibus Apostolis evangelizasset gratis, ingenti labore et charitate, «omnibus omnia factus,» vers. 18 et 22, q. d. O Christiani, currite non tantum rite, ut comprehendatis, sed et quam optime et velocissime currite, ut primum et nobilissimum gloriae bravium reportetis. Socordis enim animae est dicere: Sufficit mihi si salver, si ad coelum perveniam. Quisque enim conari debet ut in coelo sit primus, primumque ibidem referat bravium, inquit Chrysostomus.
Alii haec de mansionibus, vel coronis et braviis, singulis electis praeparatis accipiunt, q. d. Unusquisque sic currat, ut suum bravium comprehendat. Sed id acutius est, quam simplicius. Aliter quoque Anselmus: Currunt, inquit, Ethnici, haeretici, reprobi, sed unus Christianorum et electorum populus bravium accipit. Verum Apostolus solis Christianis loquitur quasi currentibus, eosque incitat ut currant et comprehendant bravium, ad quod per Christi Evangelium vocantur.
SIC CURRITE UT COMPREHENDATIS, — scilicet coronam gloriae et bravium victoriae. Alludit ad stadiodromos, qui cursu certantes in stadio, coronam ex edito appensam, et certantibus propositam currendo manibus prendebant, itaque victores evadebant, eaque coronabantur, uti ex Agonisticis lib. II, cap. vii, Petri Fabri ostendi Apocal. III, ad illud vers. 11: «Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.» Vox «sic» notat rectitudinem, diligentiam, celeritatem et perseverantiam, quae maxime in cursu ad bravium requiritur. Talis fuit cursus Christi, quem omnes Christiani imitandum sibi proponere debent.
«Ipse,» inquit Bernardus, epist. 254 ad Guarinum, «hominis saeculique auctor, quamdiu cum hominibus conversatus est, numquid stetit? et quidem teste Scriptura pertransiit benefaciendo, et sanando omnes. Pertransiit ergo sicut non infructuose, ita non remisse, non pigre, non lento gradu, sed, quemadmodum de eo scriptum est: Exultavit ut gigas ad currendam viam. Porro currentem non apprehendit, qui et ipse pariter non currit: et quid prodest Christum sequi, si non contingat consequi? Ideo Paulus aiebat: Sic currite, ut comprehendatis. Ibi, Christiane, fige tui cursus profectusque metam, ubi Christus posuit suam. Factus est, inquit, obediens usque ad mortem. Quantumlibet ergo cucurreris, si usque ad mortem non perveneris, bravium non apprehendes. Bravium Christus est.» Deinde docet quod in stadio virtutis non currere, sed sistere, sit deficere et regredi. «Quod si, inquit, illo currente, tu gradum sistis, non Christo appropias, sed magis elongas, timendumque tibi est, quod ait David: Ecce qui elongant se a te, Domine, peribunt. Itaque, si proficere currere est, ubi et proficere, ibi et currere desinis: ubi vero non currere, ibi et deficere incipis. Hinc plane colligitur, quia nolle proficere, nonnisi deficere est. Vidit scalam Iacob, et in scala angelos, ubi nullus residens, nullus subsistens apparuit; sed vel ascendere vel descendere videbantur universi, quatenus palam daretur intelligi, inter profectum et defectum in hoc statu mortalis vitae nihil medium inveniri: sed quomodo ipsum corpus nostrum continue aut crescere constat aut decrescere, sic in hac vita nihil necesse sit et spiritum aut proficere semper, aut deficere.»
Versus 25: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet
25. OMNIS QUI IN AGONE CONTENDIT (ἀγωνιζόμενος, id est agonizans, in agone decertans, gymnasticam exercens), ab omnibus (scilicet eum in agone impedientibus) se abstinet. — Nota: Alludit ad agones Olympicos aliaque certamina Graecorum, maxime Isthmia, quae Corinthi celebrabantur in honorem Neptuni et Melicertae, in quibus victor donabatur corona pinea. De quibus Archias poeta ita canit:
Sacra per Argivas certamina quatuor urbes
Sunt duo facta viris, et duo coelitibus;
Et Iovis et Phoebi, Melicertaeque, Archemorique
Praemia: oleaster, poma, apium, picea.
Hinc secundo, consequenter alludit ad athletas, palaestritas et pugiles, qui pugnis; ad stadiodromos, qui cursu in stadio certabant; ad acrochiristas, qui summis inter se manibus depugnabant; ad pancratiastas, qui toto corpore, manibus pedibusque certabant. Ubi
Nota tertio: Hi omnes delicatis cibis abstinebant, et certo necessario victu utebantur; quem Aristoteles ἀναγκοφαγίαν, quasi «cibi sumendi necessitatem» appellat, et panis eorum κολίφιον dicebatur, ἀπὸ τοῦ κώλου καὶ ἰσχύος, id est «a robore membrorum.» Hinc Iuvenalis:
Luctantur paucae, comedunt coliphia paucae.
Idemque ex Quintiliano, Cicerone, Aristotele docet Budaeus in Pandectis, pag. 180. Inde dictus est «victus athleticus,» «valetudo pugilica et athletica,» id est firmissima. Et hoc est quod ait Apostolus: «Qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet,» Graece πάντα ἐγκρατεύεται, «per omnia temperans est;» et, ut Cyprianus, «continens.» Addit Clemens Alexandrinus, lib. III Stromat., secutus Platonem, lib. VIII De Legibus, athletas abstinuisse venere. Sicut enim libido corpus debilitat, enervat et exhaurit; ita continentia et castitas roborat corpus, ac multo magis mentem. Et ita hoc Apostoli dictum, «ab omnibus,» id est ab omni libidine, «se abstinet,» explicat S. Ephrem tractatu in illud Apostoli: «Melius est nubere, quam uri.»
Nota quarto: Stadium est vita praesens, vel cuiusque status, maxime evangelizandi; stadiodromus et pugil est quisque Christianus. Unde S. Dionysius, lib. De Ecclesiast. hierarch., cap. VII, pag. 3, docet eos qui baptizantur, oleo inungi, ut intelligant hoc signo se quasi athletas Christi, ac consequenter vocari ad sacra certamina pro fide et pietate obeunda; additque etiam mortuis eisdem solere oleum infundi, quasi athletis morte consummatis. «Atque tunc quidem, inquit, olei unctio baptizandum avocabat ad sacra certamina: nunc autem (in morte) infusum oleum designat eum qui defunctus est, eadem sacra exegisse certamina, sicque fuisse consummatum.»
Nota quinto: In hoc stadio et certamine antagonista Christianum est mundus, caro, daemon; coliphium est victus sobrius et ieiunium; pugna est castigatio corporis, et omnia ardua virtutis officia, quae cum conflictu interno vel externo peraguntur; maxime autem talis est Evangelii praedicatio et propagatio: ex quibus oritur victoria contra mundum, carnem, daemonem. Bravium est corona incorrupta, id est gloria aeterna, ad quam iam victor anhelans Paulus, II Timoth. IV: «Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex.» Poena victi est reprobatio et confusio aeterna, vers. ult.; q. d. Sicut athleta corpus abstinentia, exercitio, labore subigit, exercet, parat ad cursum et luctam, ut in ea legitime et generosa decertans vincat, et quasi victor coronam corruptibilem adipiscatur: ita multo magis pro corona aeterna nos Christiani, et ego imprimis Apostolus vester corpus meum inedia, labore, fatigatione subigo et exerceo, acerbe a me omnia officia pugilum exigo, quasi athleta certaminis divini; ne corpus meum continentiae, et severioris vitae lacertos in delicias mutet, et in imbelliam vanescat licentioris vitae. Sed potius ut luctaturus cum daemone, carne et mundo athleticis viribus decertem, vincam, atque coroner. Agite ergo, o Corinthii, in stadio hoc mecum decurrite, et non tantum idolothytis ob scandalum, sed et deliciis, vino et venere abstinete, ut luctari victoriam et bravium reportetis. Occasione enim idolothytorum, ut iis abstineant Corinthii, haec dicit et hucusque excurrit Apostolus, ut dixi cap. VIII initio.
Praeclare Tertullianus, ad Martyres, cap. IV: «Si tantum, inquit, terrenae gloriae licet de corporis et animi rigore, ut gladium, ignem, crucem, bestias, tormenta contemnant, sub praemio laudis humanae; possum dicere: Modicae sunt istae passiones ad consecutionem gloriae caelestis. Tanti vitrum, quanti verum margaritum? Quis ergo non libentissime tantum pro vero habeat erogare, quantum alii pro falso?»
De Iunio Bruto iubente occidi filios, qui cum Tarquiniis contra Romanos conspiraverant, dixit Virgilius: «Vicit amor patriae, laudumque immensa cupido.» Christianum ergo: «Vincat amor Christi, coelique immensa cupido.» Audiat pugil Christi classicum S. Chrysostomi, serm. De Martyribus, tom. III: «Delicatus es miles, si putas te posse sine pugna vincere, sine certamine triumphare. Exsere vires, fortiter dimica, atrociter in praelio isto concerta. Considera pactum, conditionem attende, militiam nosce: pactum, quod spopondisti; conditionem, qua accessisti; militiam, cui nomen dedisti.»
Hinc patet, ait Chrysostomus, non solam fidem sufficere ad salutem, sed etiam opera requiri, imo labores athleticos, atque imprimis insignem continentiam ab omnibus mundi illecebris. Nam, ut ait S. Hieronymus, epist. 34 ad Iulianum: «Difficile, imo impossibile est, ut praesentibus quis et futuris fruatur bonis, ut hic ventrem et ibi mentem expleat, ut de deliciis transeat ad delicias, ut in utroque saeculo primus sit, ut in coelo et in terra appareat gloriosus.»
Moraliter S. Augustinus athletas Christi pie consolatur et animat serm. 103, ubi sic ait: «Adiuvat certantes, qui certamen indixit; non te sic spectat Deus in agone certantem, ut populus solet athletam: clamore enim populus monet athletam, adiuvare non novit. Coronam parare potest qui indixit certamen, vires autem subministrare non potest. Deus autem quando spectat certantes suos, adiuvat eos certantes et invocantes. Nam vox athletae ipsius est Psalm. XCIII: Si dicebam: Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adiuvat me.» Et S. Dionysius, De Ecclesiast. hierarch., cap. II, sub finem: «Certantibus, inquit, Dominus praemia proponit ut Deus; leges autem certaminis tulit ut sapiens, praemiaque vincentibus decora constituit et pulcherrima: et quod est profecto divinius, ipse ut est summe clemens et bonus, in suis bellatoribus vincit, dum in illis habitans, pro illorum salute atque victoria adversus mortis et corruptionis imperium pugnat.»
Epaminondas, dux Thebanus, fortissime in bello dimicans, laesus ad mortem, moriens rogavit, an suus clypeus esset salvus, et an hostes essent caesi; cum et illum salvum, et hos caesos audisset: «Nunc finis, ait, vitae meae: sed melius et altius initium advenit: nunc Epaminondas nascitur, quia sic moritur.» Ita Valerius Maximus. Si Epaminondas pro victoria temporaria, pro laude et gloria corruptibili ita certavit, ita laete et gloriose mortuus est; quid faciet miles Christi pro corona incorruptibili, pro gloria sempiterna?
Versus 26: Ego sic pugno, non quasi aerem verberans
26. Ego sic pugno, non quasi aerem verberans. — «Pugno,» id est, praelior in bello, inquit S. Thomas. Verum graece est πυκτεύω, id est, pugilem ago, pugnis certo. Persistit enim in palaestra et athletis.
NON QUASI AEREM VERBERANS. — Id est, frustra et inaniter laborans; sed hostem verbero, scilicet corpus et carnem meam subigo, qua subacta facile duo reliqui hostes, scilicet daemon et mundus, subiguntur. Nec enim daemon et mundus nos, nisi per corpus nostrum, puta per oculos, aures, linguam aliosque sensus aggredi, tentare, ferire, sauciare, occidere possunt.
Versus 27: Sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo
27. SED CASTIGO CORPUS MEUM, ET IN SERVITUTEM REDIGO. — «Castigo,» ait Ambrosius, «ieiuniis ango;» S. Basilius, lib. De Virginit., «plagis affligo.» Origenes, «macero.» «Daemon,» ait S. Augustinus, De Utilit. ieiunii, «saepe assumit patrocinium ipsius (carnis) contra animam, et dicit: Quid facis, quia ieiunas? tibi ipsi poenam ingeris, tuus ipse tortor et trucidator existis. Responde ei: Castigo, ne me hoc iumentum praecipitet.» Caro enim nostra est instrumentum, imo «laqueus diaboli,» ut ait S. Bernardus, serm. 8 in Psalm. XC.
Graece ὑπωπιάζω, quod Erasmus ex Theophylacto, et Paulinus, epist. 58 ad S. Augustinum, vertunt, «lividum facio,» vel «livoris et sanguinis nota suggillo oculos.» Graeci enim ὦπας, oculos vocant; ὑπώπια, tales oculorum notas, teste Hesychio et Suida. Et in gymnicis pugil, qui antagonistam in humum deiciebat, eum «supplantare» dicebatur; «suggillare» vero, cum notam insignem faciei inflixisset.
Verum alii omnes generalius accipiunt hic ὑπωπιάζω, ut sit idem quod ὑποπιέζω, id est, subigo, coerceo, contundo. Nostrum «castigo» utrique sensui convenit, sed melius secundo, qui planior et simplicior est, et Graeco convenientior. Nam iuxta priorem sensum, ὑπωπιάζω non per ο micron, sed per ω mega scribendum esset: derivatur enim ab ὦπας, ut dixi. Iam autem communiter etiam veteres legunt hic per ο micron; Theophylactus tamen, Œcumenius et Erasmus legunt per ω mega; quae lectio satis apte pugili congruit.
Porro castigatio corporis fit per ieiunia, cilicia, humiliationes, plagas aliasque carnis macerationes et afflictiones. Hinc nonnulli censent Paulum corpori suo plagas et verbera inflixisse. Haec enim proprie significat τὸ «castigo,» et ὑπωπιάζω, quod Beza, Melanchthon, Castalion et Henricus Stephanus vertunt, «contundo»: contusio autem non fit sine percussione et verbere, sive baculo, sive flagellis, aliove instrumento et modo illa fiat. Et quia ieiunium (quod nonnulli, ut Ambrosius, Gregorius et Chrysostomus mox citandi, putant fuisse hanc Pauli castigationem) non tam pugna et lucta est, quam praeparatio ad luctam; de illo enim dixit: «Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.» Pluribus id probat Iacobus Gretserus, lib. I De Disciplinis, cap. IV.
Rursum, ut notant Anselmus et S. Gregorius loco mox citando, Apostolus dum carnem castigat et flagellat, hoc ipso simul daemonem antagonistam suum, cum concupiscentia nostra carnali confoederatum, et in lustro carnis delitescentem, per eamque nos tentantem et oppugnantem flagellat et verberat.
NE REPROBUS EFFICIAR, — id est, reprobatus, q. d. Ne reprober et reiciar a Deo coeloque excludar. Erudite Maldonatus in Notis manuscr.: ἀδόκιμον, ait, id est «reprobum,» vocari arbitror hoc loco, qui in certamine vincitur, quia de pugilibus agitur, q. d. Ne cum ego doceam alios vincere, ipse vincar. Loquitur Apostolus non de reprobatione aeterna, quae est in mente divina, sed temporali, quae est executio aeternae. Hanc enim significat verbum «efficiar.» Alludit ad Ierem. cap. VI, vers. ultim., ubi sic dicitur: «Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit eos,» hebraice מאַס maas, id est «reprobavit,» «illos.»
Unde patet Apostolum non loqui, uti aliqui volunt, de reprobatione hominum, de qua loquitur epist. II, cap. XIII, vers. 7, q. d. Quod doceo, hoc facio, nimirum non laute vivo, sed castigo corpus meum, ne ab hominibus reiciar et reprober, quasi qui non faciam ea quae doceo. Ieremias enim clare loquitur de reprobatione, non hominum, sed Dei: et hanc passim alibi significat «reprobatio,» et «reprobus,» cum absolute ponitur, et ad homines non restringitur, uti restringitur citato cap. XIII, epist. II. Hinc patet incertitudo gratiae et praedestinationis. Paulus metuit damnari, tu fide credes te salvandum?
Secundo, hinc colligitur Paulum non habuisse revelationem de sua salute. Ita S. Gregorius, lib. VI, epist. 22 ad Gregoriam.
Tertio, non ita fuisse confirmatum in gratia, quin ab ea excidere potuisset.
Ex hoc Apostoli loco patet pugnam et luctam Christianam, tum in aliis conflictibus, tum maxime in corpore et carne subigenda et castiganda sitam esse. Hic enim est internus et gravissimus noster hostis, ideoque prae caeteris omnibus carnis insidiae formidandae sunt, ut ait Origenes in cap. VIII ad Rom., in fine. Atque ad hanc luctam per «coliphium,» id est, sobrietatem, nos comparare debemus, adeoque in ipsa sobrietate hanc luctam inchoare, in eaque quotidie increscere, roborari et perfici; a gula ergo debellanda Christiano incipiendum est: ea enim debellata facilius cetera vitia profligabit, ut Cassianus aliique docent. Hinc ergo patet, pugili et militi Christiano castigandum esse corpus, ne illius concupiscentiae cum in perditionem abripiant; adeoque corporis castigationem per vigilias, ieiunia aliasque afflictiones et austeritates rectam esse ad salutem viam, esseque instrumentum aptissimum ad virtutem et perfectionem, plenamque vitiorum victoriam, si sit discreta, et viribus ac valetudini commensurata, ut docet S. Thomas II II, Quaest. CLXXXVIII, art. 7.
Sed veteres Ecclesiae Doctores hac de re audiamus. Ambrosius, epist. ad Eccles. Vercellensem: «Audio, inquit, homines qui dicunt nullum esse abstinentiae meritum, delirare eos qui castigant carnem suam, ut menti subditam faciant, quod nunquam fecisset, neque scripsisset Paulus, si deliramentum putasset; gloriatur autem dicens: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus inveniar. Ergo qui non castigant corpus suum, et volunt praedicare aliis, ipsi reprobi habentur. Quae istos Epicuros nova schola misit, qui voluptatem praedicent, delicias suadeant? Dominus Iesus, volens nos adversus diaboli tentamenta fortiores reddere, certaturus ieiunavit, ut sciremus quia aliter illecebras mali non possemus vincere. Qua causa Christus ieiunaverit, hi astruant, nisi ut nobis exemplo esset eius ieiunium?»
S. Gregorius, lib. XXX Moral., cap. XXVI: «Muros Ierusalem coquorum princeps (Nabuzardan) destruit, quia virtutes animae, dum non restringitur venter, perdit. Hinc est quod Paulus contra Ierusalem moenia decertanti vires coquorum principi (id est ventri) subtrahebat, cum diceret: Castigo corpus meum, et servituti subiicio. Unde praemiserat: Sic pugno non quasi aerem verberans, quia, cum carnem restringimus, ipsis abstinentiae nostrae ictibus, non aerem, sed immundos spiritus verberamus; et cum hoc quod est intra nos subiicimus, extra positis adversariis pugnos damus. Hinc est quod, cum rex Babylonis succendi fornacem iubet, stuppae et picis ministrari congeriem praecepit, sed tamen abstinentes pueros hoc igne minime consumit: quia antiquus hostis, licet innumeras ciborum concupiscentias nostris obtutibus opponat, quibus libidinis ignis crescat, bonis tamen mentibus superni Spiritus gratia insibilat, ut a carnalis concupiscentiae aestibus illaesae perdurent.»
S. Basilius, hom. De Legendis Gentilium libris: «Est, inquit, corpus castigandum, ac ferae cuiusdam instar cohibendum, et ab ipso adversus animam tumultus orientes, ratione veluti flagello compescendi, ne fraenum voluptati omnino laxando, mens velut auriga ab equis contumacibus, et minime obtemperantibus, feratur ac rapiatur; ac inter cetera Pythagorae meminisse oportet, qui videns quemdam exercitationibus ac cibis laute appositeque sese curantem ac saginantem: Heus, inquit, miser, non desinis continuo duriorem tibi carcerem praeparare! Ideo et Platonem dicunt, cognito quod ex corpore est nocumento, Academiam Athenis loco pestilenti elegisse, ut nimiam corporis prosperitatem, veluti vitem palmite luxuriantem amputaret. Ego vero bonam valetudinem quae in summo sit, ex medicis saepe audivi fallacem esse. Quando igitur ipsa corporis diligentia et corpori pariter et animae inutilis esse apparet, hanc sarcinam delinire, et illi famulari, manifesta fuerit insania. Si autem hoc contemnere studeamus, nihil aliud rerum humanarum facile admirabimur.»
Idem Basilius in Regul. fusius disp., Reg., 17: «Uti, inquit, optimus corporis habitus, et coloris bonitas pugilem a ceteris distinguit; sic Christianum a ceteris secernit macilentia corporis, pallorque deflorescens, qui continentiae velut adiunctus est comes: indicio est enim Christi mandatorum vere pugilem esse, qui in infirmitate corporis adversarium suum in lucta prosternit; et quam potens sit in pietatis certaminibus, declarat convenienter verbis illis: Cum infirmor, tunc potens sum.»
S. Chrysostomus hic: «Castigo corpus meum, q. d. Multum sustineo laborem, ut sobrie vivam; si quidem intractabilis est cupiditas, ventris voracitas; verumtamen eam cohibeo, et non trado meipsum affectibus, sed affectus comprimo, et ipsam naturam multis sudoribus subiicio; haec autem dico, ut nemo a certando desperet pro virtute; nam laboriosum est. Quare, inquit, castigo et in servitutem redigo; non dixit, Perdo et punio, non enim inimica caro est; sed, Castigo et redigo in servitutem, quod Domini est, non hostis; magistri, non inimici; exercitatoris, non adversarii; ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus inveniar. Quod si Paulus hoc timuit, cum talis esset praeceptor, et post praedicationem, et orbis terrarum susceptum patrocinium formidavit; quidnam nos dicemus?»
S. Hieronymus contra Iovinianum haereticum, hostem ieiunii, castitatis et austeritatis, haec ipsa mire tuetur et depraedicat, adeoque sub finem lib. II: «Quod multi, inquit, acquiescunt sententiae tuae, o Ioviniane, indicium voluptatis est; et pro magna sapientia deputas, si plures porci post te currant, quos gehennae succidiae (vel, ut alii legunt, succendio) nutrias. Basilides, magister luxuriae et turpissimorum complexuum, post tot annos in Iovinianum, quasi in Euphorbum, transformatus est, ut Latina quoque lingua haberet haeresim suam. Vexillum crucis, et praedicationis austeritas idolorum templa destruxerat. E regione luxuria pernis, ventris et gutturis subvertere nititur fortitudinem crucis. Semper pseudoprophetae dulcia pollicentur, nec modicum placent. Amara est veritas, et qui eam praedicant, replentur amaritudine.»
Cassianus, lib. V De Instit. renunt., cap. XVII et seq.: «Vis, inquit, audire verum athletam Christi, legitimo agonis iure certantem? Ego igitur, inquit, sic curro non quasi in incertum; sic pugno non quasi aerem verberans; sed castigo corpus meum et servituti subiicio, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar. Vides ut in seipso, id est, in carne sua, colluctationum summam, velut in base quadam firmissima statuerit, et proventum pugnae in sola castigatione carnis, et in subiectione sui corporis collocarit?» Et aliquanto post repetitis hisce Apostoli verbis, subdit: «Quod proprie ad continentiae labores et corporale ieiunium atque afflictionem carnis pertinet: per hanc se pugilem quemdam strenuum suae carnis esse describens, nec in vanum adversus eam ictus continentiae exercuisse designans, sed triumphum palmae mortificatione sui corporis acquisisse: quo verberibus continentiae castigato, et caestibus ieiuniorum eliso, victori spiritui immortalitatis coronam, et incorruptionis contulit palmam.» Et paucis interiectis: «Sic pugnat, ieiuniis scilicet et afflictione carnali, non quasi aerem verberans, id est, in vanum ictus continentiae porrigens, per quos non aerem vacuum, sed illos spiritus qui in eo versantur, castigatione sui corporis verberabat. Qui enim dicit: Non quasi aerem verberans, ostendit se tametsi non aerem vacuum et inanem, aliquos tamen in aere verberare.»
Denique prisci illi sanctissimi in eremo patres studio perfectionis ita corpus castigarunt, ut pene videatur incredibile; Deoque id placuisse, patet ex vita eorum tam sancta, quam longaeva et felici. Videre est Hieronymum in Vita S. Hilarionis, S. Pauli, S. Malchi; Athanasium in Vita S. Antonii, Theodoretum in Vita Simeonis Stylitis, qui 80 annos perpetuo noctu diuque sub dio stetit in columna, vix cibum, vix somnum capiens, aliorumque plurimorum. Adeoque a viris prudentibus in Vitis Sanctorum solerter observatum est, nullos pene Sanctos miraculis, et gestorum rerumque admirandarum gloria claruisse, nisi illos qui ieiuniis et vitae austeritate excelluerunt, quique corpus afflixerunt, aut a Deo morbis, vel ab hostibus et tyrannis tormentis et aerumnis afflicti fuerunt; ceteros Sanctos qui communem vitam egerunt, multum quidem sibi et Ecclesiae profuisse, sed miracula aut nulla, aut rara patrasse.