Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Occasione agonis, in quo abstinentes riteque certantes praemiantur, inertes luxuique dediti reprobantur et confunduntur, de quo egit in fine capitis praecedentis, digreditur hic Apostolus ad veterum Hebraeorum mores, concupiscentias et vitia, maxime idololatriam; punitionem pariter et reprobationem; ut horum exemplo doceat Corinthios, quam cavenda sint vitia et tentationes, maxime idololatria.
Hinc consequenter, vers. 18, descendit et redit ad idolothyta, quaestionemque de iis, cap. viii, inchoatam absolvit; ac primo, docet iis non licere vesci, quatenus idolothyta seu idolis immolata sunt: hoc enim esset immolationi et sacrificio idololatrico consentire, et profiteri idololatriam.
Secundo, vers. 22, docet non licere idolothytis vesci, ubi infirmiores hac re scandalizantur. Unde, vers. 31, aedificationem maxime Corinthiis commendat, utque omnia in gloriam Dei, et salutem proximorum faciant.
Textus Vulgatae: I Corinthios 10:1-33
1. Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt: 2. et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari: 3. et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, 4. et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos petra: petra autem erat Christus); 5. sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo, nam prostrati sunt in deserto. 6. Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7. Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 8. Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 9. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 10. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 11. Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. 12. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. 13. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. 14. Propter quod, charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. 15. Ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. 16. Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? 17. Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 18. Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? 19. Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum sit aliquid? 20. Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum: non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum: 21. non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. 22. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. 23. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. 24. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. 25. Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 26. Domini est terra, et plenitudo ejus. 27. Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28. Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: 29. conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? 30. Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? 31. Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. 32. Sine offensione estote Judaeis, et Gentibus, et Ecclesiae Dei: 33. sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
Versus 1: Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt
Vox enim causam dat dictorum in fine cap. praecedentis, q. d. Ideo dixi post baptismum Christianis esse certandum in agone, ne reprobi fiant, et bravium amittant, quia sic Hebraei post typicum baptismum et escam coelestem, scilicet manna, terram promissionis et bravium inertes per peccata amiserunt, et e sexcentis millibus soli Josue et Caleb terram promissam ingressi sunt. Cavete ergo vos, o Corinthii, ne pariter ob inertiam et vitam fidei et baptismo difformem coelo excludamini. Ita Chrysostomus et Anselmus. Argumentatur a typo seu figura ad rem figuratam.
Patres nostri. — Patres Judaeorum, e quibus ego sum, et multi inter vos, o Corinthii.
Sub nube. — Nubes haec fuit columna per diem obumbrans Hebraeos ut nubes, per noctem lucens ut ignis, quae eos duxit per desertum quadraginta annis arcae incubans, et castra eorum praecedens, eaque protegens ab aestu, super castra universa se expandendo, cujus motor et quasi auriga erat angelus: de qua plura Exod. xiii.
Et omnes mare (Rubrum, sive sinum Arabicum) transierunt, — sicco pede, Mose per virgam suam aquas percutiente et dividente.
Versus 2: Et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
Exod. xiv. Nota transitum maris Rubri typum fuisse baptismi, in quo sanguine Christi rubricamur, et mergimus Aegyptios, scilicet peccata; Moses typus est Christi, nubes est Spiritus Sanctus aestum concupiscentiae refrigerans, nosque illuminans. Unde Theodoretus: «Illa, inquit, erant nostrorum typus: mare enim imitabatur piscinam seu lavacrum, nubes autem gratiam spiritus; Moses vero sacerdotem, virga autem crucem; Israel vero significabat eos qui baptizantur; persequentes vero Aegyptii implebant figuram daemonum; ipse autem Pharao erat imago diaboli.»
Nota secundo: Pro in Mose, graece est εἰς Μωυσῆν, in Mosem, scilicet legislatorem, id est in legem Mosaicam, specie quadam baptismatis transeundo mare, initiati sunt Hebraei; uti nos in Christo baptizamur, id est, Christo et Christianismo per baptismum initiamur et incorporamur. Unde Exod. xiv, subditur post transitum maris Rubri: «Crediderunt Domino, et Moysi servo,» id est legislatori, «ejus.» Ita aliqui.
Verum baptismus noster non fuit typus baptismi Hebraeorum in mari Rubro, sed contra Hebraeorum transitus in mari fuit typus nostri baptismi. Adde, in hoc transitu Hebraeos non esse initiatos legi Mosaicae, imo nondum eam accepisse, sed postea in Sina.
Dico ergo simplicius, in Mosem, id est in Mose: εἰς enim saepe ponit Apostolus pro ἐν. Jam «in Mose,» id est, ut Syrus, Chrysostomus, Theophylactus, «per Mosem,» duce Mose. Sensus itaque est, q. d. Omnes Hebraei per Mosem baptizati sunt spiritualiter et typice, seu typum gesserunt baptismi nostri, eo ipso quod cum viderunt per Mosem mare divisum, et primum Mosem mare transeuntem, ait Chrysostomus, etiam ipsi mari se credere ausi sunt; idque «in nube,» id est sub ducatu et protectione nubis praeeuntis; «et in mari,» scilicet, in quo demersis Aegyptiis in signum futuri baptismatis, ab Aegyptiaca servitute in libertatem et vitae novitatem transibant, sicut nos per aquas baptismi transimus a servitute diaboli in regnum Christi. Ita Anselmus, Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus.
Ubi adverte cum Chrysostomo Scripturam nomen typi antitypo tribuere, et contra. Ita hic transitus maris Rubri vocatur baptismus, quia erat typus baptismi. Unde explicatur vers. vi: «Haec, inquit, in figura facta sunt nostri.»
Versus 3: Et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt
«Eamdem,» non nobiscum, ut vult Calvinus, quasi tam Christiani quam Hebraei non verum Christi corpus, sed typicum comedant.
Dices: S. Augustinus, tract. 25 in Joan., et S. Thomas explicant, «eamdem» nobiscum. Respondeo: Intelligunt «eamdem» analogice, quia Hebraei in signo recipiunt, quod nos re ipsa. Sed hoc est praeter mentem Apostoli, qui intelligit optime «eamdem,» non nobiscum, sed inter se, q. d. omnes Hebraei tam boni quam mali comederunt eamdem escam, id est idem manna. Patet ex textu et seq., ait enim: «Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo,» q. d. Licet omnes idem manna comederint, eamdem aquam de petra biberint, tamen non omnes placuerunt Deo. Sicut ergo illi unum habuere baptismum, et unam escam spiritalem, uti et nos; et tamen non omnes salvi facti sunt, sed multi ex iis perierunt: sic et verendum est ne multi ex nobis pereant, quamvis eamdem inter nos Sacramenta communia habeamus. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus et alii.
Cum quibus adverte manna hic dici «escam spiritalem,» id est, mysticam, sive typicam, quia manna erat typus et figura Eucharistiae. Sic aqua petrae dicitur «potus spiritalis,» quia typus erat sanguinis Christi. Alii «spiritalem» interpretantur miraculosam, scilicet non vi naturae, sed spirituum, puta Dei et Angelorum, productam. Tale enim fuit manna, de quo canit Psaltes: «Panem Angelorum manducavit homo,» Psalm. lxxvii, 25.
Nota: Manna allegorice significabat Christum in Venerabili Sacramento, ut patet Joan. vi, 49 et 50; maxime vero manna significabat rem contentam et effectum sacramenti, ut fuse in citatum locum Joannis docet Chrysostomus, Theophylactus et Cyrillus. Unde et Apostolus hic ait: «Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et eumdem potum spiritalem biberunt.» Quod de sacra coena etiam Calvinus accipit, dicitque manna fuisse typum corporis Christi. Ex quo recte colligas in Venerabili Sacramento vere esse carnem Christi, siquidem manna rei verae existentis, non autem chimericae fuerit symbolum; alioqui enim tam nos quam Judaei escam spiritalem, id est carnem typicam et symbolicam, manducabimus, neque plus veritatis significatae habebimus quam ipsi Judaei, imo longe minus. Manna enim sapidius erat nostro pane, et longe clarius repraesentabat Christi corpus quam aridus panis. Consequentiam hanc, utpote claram, quidam nuper ex novo hoc grege Minister concessit.
Sed quis non videt id repugnare et S. Scripturae, et rationi? Lex enim nova praestantior est lege veteri; ergo et sacramenta nova praestant veteribus. Unde Apostolus ait: «Haec in figura facta sunt nostri.» Res autem figurata sua figura nobilior est, sicut corpus sua umbra, ac homo sua imagine nobilior est: ergo Sacramenta legis novae, et praesertim Eucharistia, quasi res figurata, nobilior esse debet Sacramentis legis veteris, ipsoque manna, quod tantum typus fuit et figura Eucharistiae nostrae. Rursum, Joan. vi, Christus disertissime corpus suum in Eucharistia praefert ipsi manna, vers. 48 et 59: «Hic est panis, inquit, qui de coelo descendit; non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem (scilicet divinum, consecratum, et transsubstantiatum in corpus Christi) vivet in aeternum.» Quod autem manna clarius repraesentet corpus Christi, quam panis, quis non videt? id enim multis ostendi potest.
Unde nota secundo: Aptissime congruit manna cum corpore Christi in Eucharistia, illudque pulcherrime adumbravit. Primo, idem est color specierum Eucharistiae et manna. Secundo, sapor dulcis utriusque. Tertio, nonnisi relictis ollis Aegyptiacis, et carnis voluptatibus invenitur, aut sapit utrumque. Quarto, infidelibus avaris in vermem et judicium vertitur utrumque. Quinto, manna non datum est nisi post transitum maris; Eucharistia non datur nisi post baptismum. Sexto, post manna Hebraei cum Amalec pugnarunt, cum ante solus pro eis Deus pugnasset contra Aegyptios: pugnarunt, inquam, et vicerunt; sic vitae coelestis impedimenta et tentationes, quas nonnisi solidioribus objici patitur Deus, Eucharistiae virtute superantur. Septimo, manna panis erat absque semine, absque aratione aut alio humano opere ab Angelis factus; sic Christi corpus ex sola Virgine et Spiritus Sancti irroratione natum est. Octavo, manna bonis et piis omnem saporis varietatem dabat. Unde Sapient. xvi, 20, dicitur de manna: «Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnem saporis suavitatem.» Ita Christus parvulis est lac, infantibus olus, perfectis solidus cibus, ait Nyssenus. Nono, manna erat minutum; Christus parva hostia est circumscriptus. Decimo, manna pilo tusum fuit; Christus pilo crucis mortalitate exutus est. Undecimo, fideles admirabundi man hu! quid hoc, ut nobiscum sit Deus! exclamant. Duodecimo, omnes de manna aequalem mensuram, nimirum gomor unum, colligebant: sic totum Christum aequaliter omnes recipiunt, etsi species, sive hostia major sit aut minor. Ita Rupertus. Decimo tertio, sex diebus tantum colligebatur in deserto manna: sic in sabbato aeternitatis et in terra promissionis velamen Sacramenti cessabit, Christoque facie ad faciem in summa quiete perfruemur. Decimo quarto, sole liquescebat manna: sic resolutis calore speciebus Sacramentum dissolvitur. Haec et plura dixi et ostendi Exod. xxi.
Versus 4: Bibebant autem de spiritali consequente eos petra
Petra enim quae dedit aquam Hebraeis, erat typus Christi, qui est vera petra, e qua fluxit sanguis sitim concupiscentiae nostrae restinguens. Sed quomodo haec petra consequens, id est secuta, dicitur Hebraeos?
Respondent et tradunt Hebraei, et Chaldaeus Num. xxi, 16, petram hanc per miraculum Judaeos in deserto assidue secutam fuisse usque in Chanaan, eisque aquam dedisse. Unde et Syrus hic vertit: «Bibebant de petra spirituali quae cum ipsis veniebat.» Et Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. ix, hanc petram vocat comitem: «Haec est, inquit, aqua, quae de comite petra populo defluebat;» sed mox petram hanc interpretatur Christum, qui quoad divinitatem comitabatur et deducebat Hebraeos per desertum. Unde idem, lib. III Contra Marcion., cap. v: «Petram, inquit, potui subministrando comitem, Christum allegoricam fuisse.» Et S. Ambrosius, in Psal. xxxviii, tom. II: «Umbra, inquit, in petra, quae aquam fluxit, et populum sequebatur. Nonne umbra erat aqua de petra, quasi sanguis ex Christo, qui fugientes se populos sequebatur, ut biberent, et non sitirent; redimerentur, et non perirent? Idem tamen pariter per petram accipit Christum.» Lib. V De Sacramentis, cap. 1: «Non immobilis petra, inquit, quae populum sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur.» Sed velim hujus traditionis certiores habere auctores; illi enim obstat, quod post hanc aquam e petra, Num. cap. xx, vers. 11, rursum murmurarunt ob aquae inopiam, Num. xxi, 5. Unde, vers. 16, dedit eis Deus puteum aquae.
Hinc alii jam hoc emolliunt, et sic explicant: «De petra consequente,» quia, inquiunt, aquae ex petra erumpentes per longum spatium fluebant, ac quasi torrentem faciebant, qui sequebatur Hebraeos donec venirent ad locum, ubi aquarum erat copia: nam si fuisset hoc unius diei beneficium, fuisset postero die, et tertio, ac quarto iterum semper percutienda petra ad aquas ex ea eliciendum. Et probatur haec expositio: nam manna materialiter hic accipitur, ergo et petra, et potus materialis intelligi debet: sed illa quae diximus obstare priori sententiae, etiam huic obstant.
Tertio, Photius pro «consequente,» vertit obsequente, q. d. Petra haec obsequebatur Hebraeorum siti et desiderio; sed Graecum ἀκολουθεῖν proprie sequi et consequi significat, non obsequi.
Quarto, ergo certius et aptius accipio haec de petra spiritali, id est typica, sed significata, non significante, scilicet Christo (vide Can. 3), q. d. Paulus: Christi divinitatis virtute, quae erat petra spiritalis significata per petram dantem Hebraeis aquam, quaeque Hebraeos semper comes per desertum sequebatur, data est Hebraeis aqua de petra illa materiali. Ita S. Chrysostomus, Ambrosius, Anselmus, Oecumenius.
Dices: Per «escam spiritalem» Apostolus accipit manna, non corpus Christi; et per «potum spiritalem» accipit ipsam aquam significantem sanguinem Christi, non autem ipsum sanguinem significatum: ergo pariter per petram spiritalem accipit petram realem significantem Christum, non autem ipsum Christum per petram significatum.
Respondeo: Nego consequentiam, quia Apostolus in petra invertit phrasim, et transilit a signo ad significatum. Id patet, quia explicans hanc spiritalem petram, ait: «Petra autem erat Christus,» q. d. Cum petram spiritalem dico, Christum intelligo: quid clarius? Non enim materialis et significans, sed spiritalis et significata petra erat Christus.
Instabis: Graeca pro «bibebant autem;» habent ἔπινον γάρ, bibebant enim: ergo talem petram qualem potum intelligunt, q. d. Bibebant potum spiritalem, id est typicum: nam et petra dans hunc potum erat spiritalis, id est typica. Quae enim esset connexio et ratio dicere: Bibebant potum typicum, quia petra typica erat Christus.
Respondeo: Apta est connexio et ratio, quia vox enim dat et assignat causam efficientem tanti miraculi, et potus tam miraculosi, q. d. Bibebant Hebraei aquam typicam: Christus enim per petram typicam, quae hanc aquam eructabat, adumbratus, hanc aquam typicam miraculose eis dabat, ut Christum eam dantem agnoscerent et colerent: quod tamen, ut sequitur, plurimi eorum non fecerunt.
Nota: Petra illa dans aquam, allegorice significabat Christum, quia scilicet Christus quasi petra firmissima sustinet Ecclesiam, et «percussus,» id est occisus, «a Mose,» hoc est a Judaeis, idque «virga,» hoc est cruce, «aquas» uberrimas gratiarum effudit, incredulis «contradictionis,» fidelibus «sanctificationis,» maxime aquas sanguinis sui in Eucharistia, quibus nos in hoc vitae deserto potat, ut iis roborati tendamus ad civitatem nostram in coelis. Unde ipse Christus dicit Joan. vii, 37: «Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.» Et Joan. iv, 14: «Aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.» Ita S. Augustinus, lib. XVI Contra Faustum, cap. xv.
Dices: Nonnulli Catholici juxta primam expositionem datam sic explicant: «Petra erat Christus,» id est typus Christi; ergo pariter de Eucharistia dici poterit: «Hoc est corpus meum,» id est figura corporis mei.
Respondeo primo: Nego consequentiam, quia petra est res disparata a Christo, qualis una non potest esse alia, ut lapis non potest esse lignum: pronomen autem hoc non est disparatum a Christi corpore, imo designat ipsum corpus; sed simile esset, si Christus dixisset: Hic panis spiritualis, sive typicus, est corpus meum; tunc enim exponi deberet sic: Hic panis est figura corporis mei. Adde, Apostolum explicare se de petra non vera, sed spiritali; ait enim: «Bibebant autem de spiritali consequente eos petra; petra autem,» scilicet spiritalis illa jam dicta, «erat Christus.» Dicitur enim petra spiritualis, id est typica, quia typus erat Christi et Christum typice repraesentabat: non ita loquitur Christus, nec S. Paulus de Eucharistia; sed tam ipse, quam omnes Evangelistae constanter narrant Christum dixisse: «Hoc est corpus meum;» non autem: Hoc est spiritale vel typicum corpus meum. Secundo, ad antecedens respondeo, illam aliquorum explicationem parum esse probabilem: nam petra illa spiritalis, id est typica et significata, vere erat Christus, non typus Christi, ut dixi. Id enim clare convincunt verba S. Pauli, ut jam ostendi.
Versus 5: Nam prostrati sunt in deserto
Omnes enim Hebraei, qui duce Mose egressi sunt ex Aegypto, ob peccata sua, praesertim murmurationem, mortui sunt in deserto, dempto Josue et Caleb, qui soli cum nova mortuorum sobole ingressi sunt terram promissam, Num. xiv, 29.
Versus 6: Haec autem in figura facta sunt nostri
«Figura» hic tam exemplum, quam typum significat. Voluit enim Deus Hebraeos statuere Christianis in exemplum, ut ex ipsorum punitione discerent Deum revereri, illique obedire, de quo plura vers. 10. Unde sequitur:
Sicut et illi (patres nostri, de quibus dixi vers. 1, scilicet prisci Hebraei) concupierunt — delicias carnium, in loco qui inde dictus est «Sepulcra concupiscentiae,» eo quod Hebraei ibidem ob hanc carnium concupiscentiam caesi sint a Deo, Num. xi, 33 et 34.
Versus 7: Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis
Quemadmodum scriptum est (Exodi xxxii, 6): «Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere,» — cum scilicet vitulum aureum conflarunt Hebraei, dedicarunt, adorarunt: tunc enim hujus sui idoli et festi laetitiam clauserunt laeto epulo. Unde coepit populus manducare ex hostiis pacificis vitulo immolatis, ut ita solemnitatem novi hujusce dei sui, more Aegyptiorum aliorumque Gentilium, communi et sacro convivio, aeque ac ludis celebrarent et consummarent. Unde et «surrexerunt ludere,» saltando nimirum, et choros agendo: hos enim paulo post descendens e monte vidit Moses, Exodi xxxii, 19; sic enim Gentiles post sacrificia, in honorem deorum suorum ludos agebant, eosque saepe obscaenissimos. Unde Rabbini et Tertullianus, lib. De Jejunio contra Psychicos, lusum hunc Judaeorum interpretantur fornicationem et impudicitiam. Edebant et publica spectacula, quae quia idolis, aeque ac idolothyta, dicata, vetita esse Christianis, docet Tertullianus, lib. De Spectaculis, quem ea de causa scripsit. Verum mox ira Dei in populum vitulantem et lascivientem desaeviit, caesis per Levitas, jubente Mose, viginti tribus hominum millibus. Inculcat haec Corinthiis Paulus, quia est verisimile eos in gentilismo similes ludos et convivia agitasse, atque idolothyta comedisse in honorem deorum suorum, ac praesertim Veneris, cui mille puellas quotidie ad meretricandum exponebant, erantque in luxum et venerem propensissimi. Unde eos tantopere vers. seq., et cap. vi, vers. 9 et seq., a scortatione deterret, ut ibi dixi, q. d. Paulus: Videte ergo, o Corinthii, ne ad idola redeatis, neve idolothyta eis immolata comedatis, ut sacrificiorum idololatricorum participes efficiamini; nec lusibus, luxui et luxuriae vos dedatis: alioqui aeque ut Hebraei, quasi apostatae et idololatrae, quasi helluones et ventres, a Deo puniemini.
Versus 8: Sicut quidam ex ipsis fornicati sunt
Cum scilicet Hebraei coluerunt Beel-phegor, id est Priapum, et in ejus gratiam et cultum fornicati sunt cum filiabus Moab, Num. xxv.
Et ceciderunt una die viginti tria millia. — Chrysostomus, Anselmus, Cajetanus referunt hoc ad plagam ob fornicationem cum filiabus Moab, de qua jam dixi, quae recensetur Num. xxv; sed ibi, vers. 9, dicuntur caesa viginti quatuor millia, hic autem sunt tantum «viginti tria millia:» qua de causa Graecis Prasteres et Causones vocantur, quales gignuntur in Libya et Arabia, per quae transibant Hebraei in Palaestinam. Unde pro «ignitos,» hebraice est שרפים seraphim, quod tale dicit Scriptura. Secundo, Cajetanus respondet errore scribarum poni 23 pro 24. Tertio, Oecumenius ait quosdam legere 23 millia, Num. xxv, eque ut hic. Quarto, alii respondent Apostolum dicere verum, quia major numerus, scilicet 24, includit minorem, scilicet 23. Sed planius et apertius dicemus, Apostolum respicere ad Exodi xxxii, 28, ubi ob adoratum vitulum caesa dicuntur 23 millia, ut habent Biblia Romana. Hanc ergo poenam non refert Paulus ad fornicatores proxime praecedentes, sed remotius more Hebraeorum ad idololatras, de quibus egit vers. 7; nam oblitus poenam tanto sceleri illatam exponere, quasi postliminio illam tradit: sic enim in sequentibus sceleribus poenam semper subnectit; idque ut magis Corinthios ab idolis et idolothytis avertat; maxime, quia idololatria vituli et luxus, cum cultu et fornicatione Beel-phegor, uti in culpa, ita in poena valde consentit. Sane Graeca Pauli verba consentiunt cum Graecis Exodi verbis, ut putem omnino olim Graeca in Exodo ita habuisse, uti jam habet Paulus: scilicet, εἴκοσι τρεῖς χιλιάδες, id est viginti tria millia; non autem, εἰς τρισχιλίους, id est ad tria millia, uti jam habent Graeca in Exodo, depravata, ut videtur, facili vicinoque litterarum lapsu.
Vers. 9. Neque tentemus Christum, — quasi diffidentes ejus promissis, ut aliqui Corinthiorum dubitabant de resurrectione, ut patet cap. xv, ideoque signa petamus, II Petri III, 4. Sicut quidam eorum tentaverunt, — Citat Num. xxi, 5, ubi dicitur: «Et taedere coepit populum itineris ac laboris, locutusque contra Dominum et Mosen, ait: Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.» Ubi nota verba contra Dominum. Hunc enim Dominum Paulus explicat hic esse Christum; ergo Christus est Dominus et Deus. Hinc Graeci Patres docent angelum, qui Abrahae, Isaac et Jacob apparuit, et Hebraeos ex Aegypto eduxit, typum gessisse Christi in carne venturi, id est secundae personae in SS. Trinitate, scilicet Filii: hic enim est Christus.
Et a serpentibus perierunt. — Patet Num. xxi, ubi post murmur Hebraeorum jam dictum hanc poenam eis inflixit Deus vers. 6: «Quamobrem, inquit, misit Dominus in populum ignitos serpentes.» Ubi nota, «ignitos» dici serpentes, non quod essent naturae igneae: hoc enim repugnat naturae serpentum; sed ab effectu, quia suo morsu et afflatu calidissimo tantum calorem inducebant, ut qui ab eis erant morsi sibi uri viderentur: qua de causa Graecis Prasteres et Causones vocantur aliqui respondeant, uno die tantum caesa esse viginti tria millia, mille autem unum priore die esse caesum. Sed hoc gratis dicitur: nam nihil tale dicit Scriptura. Vatablus «urentes» vertit; Septuaginta vertunt, διανύοντας, id est morte afficientes.
Versus 10: Sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore
Angelo scilicet, per quem Deus poenas Hebraeis murmurantibus inflixit, ut Core cum suis a terra vivus absorberetur, alia 14 millia et 700 igne perirent, Num. xvi, 30, 35, 40, 45. Ita Anselmus, et patet Sapient. xviii, 20. Hic angelus videtur fuisse Michael, dux populi, et legis in Sina dator et vindex, Exodi xxiii, 21, typusque Christi, ut dixi vers. 9. Aliis videtur «exterminatorem» hunc putant fuisse angelum malum, sive daemonem, et favere videtur Psal. LXXVII, 49, ubi dicitur: «Misit in eos (Aegyptios) iram et immissiones,» puta plagas a Mose inflictas, «per angelos malos.» Verum loquitur ibi Psaltes de plaga Aegyptiis; Paulus vero de ea quae Hebraeis a Deo est irrogata. Adde, verius est plagas Aegyptiis inflictas fuisse ab angelis bonis, non malis: nam, ut notat S. Augustinus in citatum versum Psal. LXXVII, satis constat per bonos angelos Mosen vertisse aquas in sanguinem, ranas et cyniphes, produxisse: hisce enim prodigiosis poenis certabat Moses angelique boni cum Magis Pharaonis, eorumque daemonibus: unde illi in tertio cyniphum prodigio victi exclamaverunt: «Digitus Dei est hic.» Boni ergo angeli vocantur Psal. LXXVII, 49, mali, id est mala et supplicia inferentes, per eaque nocentes Aegyptiis. Unde hebraice est מלאכי רעים malache raim, id est angelos malorum, et ut Symmachus vertit, per angelos mala infligentes.
Nota: Saepius murmurarunt Hebraei in deserto, et fere semper punivit eos Deus, ut ostenderet quam prae aliis peccatis sibi displiceat murmur et rebellio. Sic Numer. xi, murmurantes ob concupiscentiam carnium occidit, indeque locus dictus est «Sepulcra concupiscentiae.» Sic omnes murmurantes ob relationem exploratorum, dicentium terram Chanaan esse inexpugnabilem, illa exclusit, et interfecit in deserto, et e sexcentis millibus solus Josue et Caleb eam ingressi sunt, Numer. xiv, 29. Sic clarissime et severissime punivit murmur Core cum suis, ut dictum est.
Versus 11: Haec autem omnia in figura contingebant illis
«Haec omnia,» nimirum quae jam dixi; non autem absolute omnia quae veteri Testamento describuntur, quasi nihil in eo sit, quod non figurate aliquid futurum in novo Testamento significet. Vere enim ait S. Augustinus, lib. XVII De Civitate, cap. v: «Mihi sicuti multum errare videntur, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud, praeter id quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur: ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis involuta esse contendunt.»
In figura. — Notat recte Gabriel Vasquez in 1 part., Quaest. I, art. 10, disp. xiv, cap. vi, figuram hic non tam sensum allegoricum, vel mysticum significare, quam exemplum quod per accommodationem plurimum valet ad suadendum. Unde figuram explicans Paulus subdit: «Scripta sunt autem ad correptionem,» vel, ut graece est, νουθεσίαν, id est admonitionem nostram, q. d. Deus punivit Hebraeos in figura nostri, hoc est, ad exemplum nostrum, ut eorum poena sapiamus. Unde Graeca hoc versu et vers. 6, habent, ταῦτα δὲ τύποι ἡμῶν ἐγενήθησαν, quod Syrus vertit, haec nobis fuerunt figura, typi; et, ut Vatablus, exempla: ut essent scilicet nobis exempla vitae, et fugae peccatorum et suppliciorum, quae Deus peccatis infligit.
In quos fines saeculorum devenerunt. — «Fines saeculorum» sunt ultima mundi aetas. Hinc enim tempus Messiae Prophetae vocant «tempus novissimum;» et Joan. epist. I, cap. II, 18: «Horam novissimam;» horam, id est tempus, synecdochice. Addit Ambrosius et Chrysostomus, Apostolum ita solere loqui, tanquam instet finis mundi, ut teneat omnes suspensos, metuentes ne instet dies judicii, ut assidue ad eum singuli se parent. De quo plura I Thessal. IV, 15.
Versus 12: Qui se existimat stare, videat ne cadat
Utile est, inquit S. Augustinus, lib. De Bono persev., cap. viii, omnibus, vel pene omnibus, ut quales futuri sunt, scire non possint, ut quisque, dum nescit an sit in bono perseveraturus, humiliter et sollicite Dei gratiam imploret, cum eaque casum cavere et in gratia perseverare satagat.
Versus 13: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana
Graeca jam, Chrysostomus et Syrus legunt, εἴληφεν, in praeterito, id est apprehendit, non εἰληφέτω, in imperativo, id est apprehendat. Unde et S. Cyprianus, lib. III ad Quirinum, cap. xci, legit, «Tentatio vos non occupavit, nisi humana,» q. d. Esto, o Corinthii, tentemini et sollicitemini ad schismata, ad litigia, ad luxum et venerem, ad idola et idolothyta; constantes tamen estote: quia hae tentationes, quae vos apprehendunt et occupant, communes sunt et humanae, quas facile, si velitis, vincetis.
Sed corrige cum Romanis, et lege, non apprehendat: hoc est, cum, ut saepe fit, tentatio aliqua ex iis quas jam commemoravi, aut alia quaelibet in animum irrepit, nolite eam fovere et apprehendere, ita ut sensim increscat, fiatque tandem insuperabilis: nam humanas et leves tentationes omnino excludere, ut eas nunquam sentiatis, est impossibile. Daemoniacum enim est, ait Anselmus, maligna tentatione vinci, et peccare ex malitia; angelicum, eam non sentire; humanum, sentire et vincere. Idem habet S. Gregorius, part. I Pastoral., cap. xi.
Fidelis Deus est, Qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. — Hinc primo infero, si non patitur Deus nos tentari supra vires, ergo multo minus, imo nullo modo impellit nos Deus ad peccata, ut vult Calvinus. Secundo, ergo Deus non praecipit impossibilia, ut vult Lutherus, imo nec permittit. Tertio, hinc sequitur nos posse tentari tam valide a daemone et carne, ut resistere non possimus, nisi Dei gratia succurrat. Ita Chrysostomus, Anselmus. Quarto, de facto tentationem nullam esse tantam, quin Dei gratia vinci possit. Quinto, optimum tentationis remedium esse orationem, ut Dei opem et gratiam invocemus nostris diffisi viribus, Matth. xxvi, 41. Sexto, hanc gratiam non solum electis, hic et alibi promitti, sed omnibus Deum rite invocantibus. Ita Concilium Tridentinum, sess. XXIV, can. 9, et sess. VI, can. 11. Loquitur enim Apostolus fidelibus, qui erant Corinthi, quorum multi non erant electi, sed aliqui contentiosi, scandalosi, ebrii, ut patet cap. xi, vers 21; imo nemo eorum sciebat se electum, ut posset hanc consolationem sibi appropriare. Septimo, hinc sequitur in Christiani cujusque potestate esse habere auxilium sufficiens, ad vincendas omnes tentationes et peccata. Deus enim ad hoc, quasi fidelis, iis fidem suam obligat, ut docet hic Apostolus, q. d. Tentatio vos non apprehendat ex parte et negligentia vestra, nisi humana; nam ex parte Dei sic indeo, quod Deus qui fidelis est, sicut promisit sic et praestabit, ut non patiatur vos tentari supra id quod potestis, hoc est, nonnisi humana tentatione tentari vos permittet. Intellige, si ejus gratiam et opem, ut par est, imploretis, eique cooperemini. «Deus,» ait S. Augustinus, lib. De Natur. et Gratia, cap. xliii, et ex eo Concilium Tridentinum, sess. VI, can. 11, «Deus, inquam, impossibilia non jubet (cum jubet ut cuivis tentationi resistamus); sed jubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat ut possis.» Hinc Christus, Matth. xi: «Jugum,» inquit, «meum suave est, et onus meum leve.» Et I Joan. v, 3, dicitur: «Mandata ejus gravia non sunt.»
Pulchra similitudine jumentorum et vasorum figuli hanc Apostoli sententiam declarat S. Ephrem, tract. De Patientia: Si enim, inquit, homines suis jumentis non plus oneris imponunt quam ferre queant, multo minus hominibus plus tentationum imponet Deus, quam ferre queant. Rursum, si figulus vasa sua igne excoquit eo usque, dum rite coquantur, nec ante ea eximit, ne minus cocta et solida sint; nec rursum ulterius ea sinit in igne, ne adurantur, fiantque inutilia: multo magis idem faciet Deus, ut igne tentationum eo usque nos coquat, dum percoquat et perficiat; ulterius vero tentatione aduri et consumi nos non sinet.
Sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. — Graece est, ποιήσει σὺν τῷ πειρασμῷ καὶ τὴν ἔκβασιν, faciet cum tentatione etiam evasionem; et, ut S. Augustinus in Psal. LXI, et epist. 89, legit, exitum; et, ut Erasmus, eventum, q. d. Deus qui sinit vos incidere in tentationem, idem faciet ut tentatio bene eveniat: et, ut Anselmus, eam prout vobis et vestrae saluti expedit, faciet provenire, ut ex ea evadere possitis sine laesione, imo cum victoria et gloria: et hoc significat nostrum proventus. Itaque Graecum ἔκβασις significat.
Primo, ut Theophylactus, Oecumenius et Graeci, felicem exitum tentationis, ut ea bene cadat, et ad bonum proveniat: quia Deus faciet ut, aut cito cesset tentatio, nec permittatur quarto die eam pati, qui scitur eam ultra triduum non posse tolerare, ait Ambrosius; aut, si prolixior fuerit, det tolerandi facultatem, ait idem Ambrosius et Anselmus.
Secundo, Graecum ἔκβασις non qualem qualem evasionem significat, sed qua miles e praelio vel duello evadit victor, gloriosior et fortior: tales enim Sancti e tentatione evaserunt, quod Noster advertens solerter vertit, proventum. Unde Graecum ἔκβασις in re hic idem est, quod πρόβασις vel πρόσβασις, id est progressus, q. d. Deus faciet ut tentatio adeo vobis non obsit, ut cedat etiam in progressum, id est in fortitudinis, virtutis, gratiae, victoriae et gloriae augmentum, ut magis in via virtutis, et via ad coelum et gloriam progrediamini. Ita Photius. Unde sequitur: «Ut possitis sustinere,» ubi pro sustinere, graece est ὑποφέρειν, id est ita sustinere, ut supersint adhuc vires ad plus aliquid sustinendum: itaque tale tantumque auxilium Deus confert, ut cum magno excessu possit quis tentationem superare. Hinc notant Patres passim, per tentationes hominem maxime progredi in virtute, et per eas virtutes augeri et roborari; et ratio est, quia eis resisti non potest, nisi per contrarios virtutum actus, eosque fortes et intensos, quos dum elicit tentatus, per eos magis habitus earum corroborat et intendit.
Secundo, quia justus per tales actus meretur, impetrat et accipit a Deo infusum sibi earumdem virtutum et gratiae augmentum.
Versus 14: Propter quod, charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura
14. PROPTER QUOD, CHARISSIMI MIHI, FUGITE AB IDOLORUM CULTURA, — non tantum, ut ea expresso sacrificio vel invocatione non colatis, sed etiam ne idolothyta, id est sacrificia eis immolata, comedatis, quasi sacra et sacrificia, uti ea comedunt Gentiles peracto sacrificio ad aras, vel in templis idolorum: sic enim participaretis hisce eorum sacrificiis, et censeremini iis consentire, et tacite ea laudare, imo et offerre. Ad idolothytorum enim esum descendit Apostolus in seq. Ex quibus patet Apostolum post longas digressiones, cap. ix, de stipendiis et gratuita praedicatione, deque Christiano agone, bravio et athletis, et hoc cap. x de factis et poenis Hebraeorum, ad quae occasione idolothytorum digressus est, hoc loco ad eadem redire, atque quaestionem de idolothytis, cap. viii inchoatam, hic absolvere. Unde per «propter quod,» significat se omnia praecedentia dixisse, ad hoc, ut absterreat eos ab idololatria et idolothytis.
Vers. 16. CALIX BENEDICTIONIS, CUI BENEDICIMUS, NONNE COMMUNICATIO SANGUINIS CHRISTI EST? — Sensus est, q. d. «Calix benedictionis,» id est potus calicis benedicti a sacerdote, et consequenter ipse calix continens hunc potum benedictum, nonne ipsum Christi sanguinem nobis communicat? Potest secundo, dici calix benedictionis, quia nos benedicit et gratia cumulat. Ita Anselmus et Chrysostomus. Tertio et praecise, dicitur «calix benedictionis,» quia Christus ante consecrationem benedixit, id est Dei opem ad futuram transmutationem tam pani quam calici apprecatus est, Matth. xxvi, 26.
Unde nota ex historia ultimae coenae Christi, quam describit Matthaeus cap. xxvi, Lucas cap. xxii, et Paulus hic et cap. xi, Christum ante consecrationem Eucharistiae primo gratias egisse Deo Patri, uti habent Lucas et Paulus, idque oculis more suo in coelum elevatis, ut habetur in canone nostro et Liturgia S. Jacobi. Unde hoc Sacramentum dictum est Eucharistia, id est gratiarum actio, quia ipsum maxima est gratia, ac consequenter cum maxima gratiarum actione sumendum.
Secundo nota, Christum benedixisse, non Patrem, ut volunt haeretici, sed panem et vinum, ut expresse habet hic Paulus: Τὸ ποτήριον, inquit, τῆς εὐλογίας, ὃ εὐλογοῦμεν, id est, calix benedictionis, quem benedicimus. Benedixit autem Christus panem et calicem, hoc est, Dei benedictionem et omnipotentiam super panem et vinum invocavit, ut praesto esset, et jam, et in futuris omnibus consecrationibus, ad panem convertendum in corpus, et vinum calicis in sanguinem Christi, quando legitime pronuntiantur verba consecrationis. Similis fuit benedictio panum, Luca ix, 16. Non ergo benedictio haec fuit consecratio, licet id velit D. Thomas, III part., Quaest. lxxviii, art. 4, ad 1, sed praevia oratio. Ita Concilium Tridentinum, sess. XIII, can. 4. Unde in Liturgia S. Jacobi, Basilii, et nostra, Christi exemplo petimus ut Deus benedicat haec dona, ut divina virtus in panem et calicem descendat ad perficiendam consecrationem: et hinc dicitur calix benedictionis, id est a Christo benedictus.
NONNE COMMUNICATIO SANGUINIS CHRISTI EST? — Κοινωνία, id est communio, vel communicatio corporis et sanguinis Christi, non solum significat nos sumere idem corpus et eumdem sanguinem Christi, sed etiam nos fieri unum corpus et unum sanguinem, uti explicat vers. 17. Ergo, non typus sanguinis, ut vult Calvinus, sed ipsissimus sanguis Christi est, et nobis communicatur in calice Eucharistiae. Si dicam, «Do tibi aureum,» verum intelliges, non pictum; si te invitassem ad coenam, et epulum capti in venatione leporis, vel cervi, et pro lepore et cervo imaginem leporis, et pictum in scutella cervum tibi proponerem, an non ridiculus tibi essem? an non impostor audirem? Nonne ergo ridiculi sunt Novantes qui sanguinem et carnem, quam Christus se dare asserit, in typum et figuram sanguinis et carnis transformant? nonne Christum impostorem faciunt?
Secundo, si calix hic typus tantum est sanguinis, ut volunt Novantes, ergo non plus, imo minus habemus in Eucharistia, quam Judaei in manna et potu aquae miraculosae habuerunt; et Apostolus debuisset dicere, nos edere corpus spiritale, et bibere sanguinem Christi spiritalem, id est typicum, sicut Judaeos dixit comedisse escam spiritalem, id est manna, et bibisse potum spiritalem, id est aquam e petra: jam vero opponit sanguinem et carnem Christi in Eucharistia, quasi corpus et rem significatam, ipsi mannae et aquae, quasi figurae et typo spirituali, carnem et sanguinem Christi significanti; et manna vocat escam spiritalem, id est typicam, et aquam vocat potum spiritalem: carnem vero Christi in Eucharistia vocat corpus, sanguinem vocat sanguinem. Quis ergo dubitet, sicut manna fuit vere typus et umbra, sic in Eucharistia vere esse sanguinem, carnem et corpus Christi?
Probatur idem tertio, ex eo quod, sicut dixi, hunc locum diserte explicant Theodoretus, Theophylactus, Anselmus, S. Thomas. «Non dixit, inquit Theophylactus, μετοχή, id est participatio, sed κοινωνία, id est communicatio, ut aliquid excellentius indicet, puta summam unionem; quod autem dicit hujusmodi est: Hoc quod in calice est, illud est, quod effluxit de latere Christi; et ex eo accipientes communicamus, id est unimur Christo: non pudet itaque vos, o Corinthii, ad idolorum calicem recurrere, a calice hoc, qui nos ab idolis liberavit?»
Apertissime vero S. Chrysostomus hic, in morali homil. 24, ubi per sacram Synaxin exhortans Christianos ad charitatem mutuam, ita ait: «Hac ergo cum intelligamus, dilectissimi, velimus quoque invicem unitatem servare: ad hoc enim inducit sacrificium illud formidandum et admirabile, quod jubet nobis, ut concordia et charitate maxima ad se accedamus, et aquilae in hac vita facti, ad ipsum coelum evolemus, vel potius supra coelum.» Et infra, quod et quale sit corpus Christi in Eucharistia ita explicat: «Si hominis vestem nemo temere attingeret, quo pacto Domini corpus purum et immaculatum, quod divinae illius naturae particeps est, propter quod et sumus et vivimus, propter quod portae inferi fractae sunt, et coelorum apertae, tanta cum ignominia suscipimus? Hoc corpus affixum, verberatum, morte victum non est: hoc corpus sol crucifixum videns radios avertit: propter hoc velum templi scissum est, et petrae, et universa terra tremuit: hoc idem corpus cruentatum, et lancea vulneratum, sanguinis et aquae fontes universo orbi salutares scaturivit.»
Et inferius, Christi corpus in Eucharistia idem esse cum eo, quod fuit in praesepi, ita docet: «Hoc corpus in praesepi reveriti sunt Magi, et cum timore et tremore plurimo adoraverunt: tu vero, non in praesepi, sed in altari; non mulierem quae in ulnis teneat, sed sacerdotem praesentem et spiritum perabunde super proposito Sacramento diffusum vides. Excitemur ergo horrescamusque, et majorem quam barbari illi, prae nobis feramus pietatem.» Et nonnullis interjectis, nos in Eucharistia Deum ipsum tangere, et manducare, et ab eo omnia bona percipere clarissime asseverat, dicens: «Haec mensa animae nostrae vis est, nervi mentis, fiduciae vinculum, fundamentum, spes, salus, lux, vita nostra. Si hinc hoc sacrificio muniti migrabimus, maxima cum fiducia sanctum ascendemus vestibulum. Et quid futura commemoro? nam dum in hac vita sumus, ut terra nobis sit coelum, facit hoc mysterium: sicut enim in coelis, ita in terra regium corpus tibi videndum proponitur: non angelos, non Archangelos, non coelos, non coelos coelorum, sed ipsum horum omnium Dominum tibi ostendo; neque eum conspicaris tantum, sed tangis, et comedis, non hominis regium puerum, sed unigenitum Dei Filium accipis, quomodo non horrescis? et omnium saecularium rerum amorem abjicis?» Haec et plura S. Chrysostomus.
Respondit nuper quidam novus novi Dei verbi praeco, haec concionatorie a S. Chrysostomo dici. Sed tam insulsum, quam nullum est hoc effugium. Nam S. Chrysostomus orator est, fateor, sed est doctor: orator est, sed Christianus et verax orator. Hinc in ipso commentario dogmatice loquitur, quia agit litteralem Apostoli interpretem: in morali vero subinde oratorie amplificat, sed ita ut non amplificet supra et contra veritatem rei, ut dicat v. g. lapidem esse lignum, hominem esse brutum, panem esse carnem: alioqui enim non concionator esset, sed impostor et mendax, idque in rebus fidei. Sicut enim concionator mendax esset et stolidus, qui aquam baptismi diceret esse ipsissimum Christi sanguinem, qui e latere Christi fluxit, quem Judaei suis clavis et plagis e corpore Christi elicuerunt, intelligendo nimirum, aquam baptismi esse typum sanguinis Christi, eumque nobis applicare ad abluenda peccata: ita sane mendax est et stolidus, qui panem et vinum dicit esse ipsum sanguinem, ipsum corpus Christi, quod in praesepi adoratum est a Magis, quod in cruce suspensum, quod a Judaeis flagellatum, cruentatum, crucifixum est, imo esse ipsum rerum omnium Dominum, atque unigenitum Dei Filium, uti S. Chrysostomus hic loquitur. Appello te, lector, qui sincero oculo, et aequa mente haec Chrysostomi verba legis: de manna, de agno paschali, aliave figura et typo haeccine vera sunt? haeccine de illis typis dixisset Chrysostomus? haeccine de sua coena diceret Calvinus, Viretus, Zuinglius, aut alius ex eorum grege, quantumvis concionator facundissimus? Si ita auctorum sententias, Patrum dicta elevare et invertere licet, omnem fidem, omnem historiam, omnia eorum dogmata invertere, et plane in contrarium sensum torquere licebit. Denique haec omnia magis patebunt vers. sequentibus.
PANIS QUEM FRANGIMUS, NONNE PARTICIPATIO CORPORIS DOMINI EST? — Sensus est, communicatio vel esus panis, quem frangimus, communicat nobis ipsum Christi corpus, ut illud revera singuli in Eucharistia participemus.
Dices: Eucharistia hic dicitur panis, ergo non est caro Christi. Respondeo: «Panis» hebraismo significat quemvis cibum, ut patet IV Reg. vi, 22 et 23. Sic Joan. vi, 31, manna, et vers. 41, ipse Christus vocatur panis: panis enim communis omnium et necessarius est cibus. Adde, non dici nude panem; sed, «panem quem frangimus,» id est Eucharisticum, sive transsubstantiatum, qui est corpus Christi, panis tamen speciem et operationem retinet. Ita omnes Patres et Doctores orthodoxi.
Nota: Christus tum alias, tum in ultima coena dicitur panem fregisse et distribuisse ex more Hebraeorum, apud quos paterfamilias mensae benedicens, discumbentibus convivis panem frangere ac cibos dividere solebat: habebant enim Orientales non panes elevatos, ut nos habemus, ita ut ad scindendum cultro esset opus; sed latos pinsebant, atque subtiles instar placentae, unde manibus eos frangebant, ut inter alios annotavit heterodoxus, licet Stuckius, lib. II Convival., cap. III. Hinc in Scriptura «frangere panem» significat convivari, et «fractio panis» significat quodvis convivium, coenam, refectionem; et in novo Testamento appropriatur ad hoc, ut significet coenam et communionem Eucharistiae. Hinc frangere panem, est verbum ecclesiasticum et sacramentale. Unde Paulus hic Eucharistiam vocat «panem quem frangimus,» scilicet in Sacramento species corporis Christi frangentes et comedentes; et in sacrificio illas offerentes, sumentes et consumentes; de quo plura cap. seq., vers. 24.
Versus 17: Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus
17. QUONIAM UNUS PANIS, UNUM CORPUS MULTI SUMUS, OMNES QUI DE UNO PANE PARTICIPAMUS. — Ut, sicuti ex multis granis fit unus panis, ita ex multis fidelibus fiat unus panis sacer et vivus, puta unum corpus Christi mysticum, scilicet Ecclesia, non tantum generaliter et mystice, sed proprie et corporaliter, quia omnes realiter uniuntur corpori Christi, cum eoque fiunt unum in Eucharistia, sicut cibus fit unum cum comedente. Hinc recte contra Novantes inferri potest:
Ergo idem corpus Christi omnes vere comedimus. Respondent ipsi, in Eucharistia omnes Christianos fieri unum, quia eumdem panem sacramentalem, qui est typus corporis Christi, omnes manducant. Sed contra: Quis unquam de talibus convivis dicet quod fiant unum corpus, et unus panis, eo quod de eadem mensa et pane comedant? hoc enim falso et inepte dicitur: vere autem et recte dicitur de corpore Christi, quod idem numero omnes manducamus; maxime quia hic panis sacer, ut ait S. Augustinus, comestus non mutatur in nostram substantiam, sed nos potius in se transmutat, sibique unit et similes facit, quod non facit panis communis. Unde Cyrillus Alexandrinus, lib. IV in Joan., cap. xvii: «Sicut,» inquit, «cera miscetur cerae, et fermentum pani, sic et nos corpori Christi;» et Cyrillus Hierosolymitanus, catechesi 4: «In sacra communione,» inquit, «fimus non tantum Christiferi, sed et concorporei et consanguinei Christi;» quia in ea et Christus nobis, et nos carni Christi, ac consequenter personae, et divinitati, et omnipotentiae ejus realiter commiscemur. Idem asserit Irenaeus, lib. IV, cap. xxxiv; Hilarius, De Trinit., lib. VIII, Chrysostomus hic.
Hac de causa a Patribus Eucharistia dicitur «communio,» quia realiter omnes unit corpori Christi, ita ut in eo, et cum eo omnes unum sint, q. d. Communio, id est, communis unio fidelium, qui edendo idem corpus Christi verum in Eucharistia, unum corpus Christi mysticum, id est una Ecclesia, efficiuntur. Ita ex S. Augustino Beda. Unde et Concilium Tridentinum, sess. XIII, cap. VIII, ait: «Hoc Sacramentum (Eucharistiae) est signum unitatis, vinculum charitatis, pacis et concordiae symbolum;» quia nimirum singulari modo significat et perficit unitatem corporis Christi, scilicet fidelium Ecclesiae. Hinc etiam infantibus olim dabatur Eucharistia post baptismum, ut perfecte incorporarentur Christo: nam, ut ait Christus, Joan. vi, 55: «Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo.» Denique hac de causa Eucharistia a S. Dionysio dicta est «synaxis,» id est congregatio, eo quod solerent fideles congregari in Ecclesiam ad sumendam Eucharistiam; imo Tertullianus, lib. De Oratione, cap. ult., ait solvendam esse orationem corpore Domini accepto. Unde cap. seq., vers. 20, ait Apostolus: «Convenientibus vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare.» Licet enim Ecclesia per fidem et baptismum fiat corpus Christi, magis tamen realiter et proprie fit ipsum corpus Christi in Eucharistia.
Objiciunt haeretici, ergo soli boni et justi sunt partes et membra Ecclesiae, quia Apostolus dicit: «Panis unus omnes sumus;» atqui panis fit ex granis tritici, non ex paleis: ergo et Ecclesia conflatur ex justis, et non ex injustis: justi enim sunt grana, injusti sunt paleae. Respondeo primo: Nego consequentiam, quia similitudo non per omnia similis esse debet.
Secundo, nego antecedens, quia saepe paleae, arenae, lentes miscentur tritico, et cum eo conflant panem. Unde Apostolus, cap. xi, 29, ait etiam malos de hoc pane edere; atqui hic ait omnes qui de hoc pane participant, esse unum corpus Christi, quod est Ecclesia: ergo et mali, qui hunc panem comedunt, sunt de Ecclesia. Vide S. Cyprianum, lib. I, epist. 6 ad Magnum.
Versus 18: Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris
18. VIDETE ISRAEL SECUNDUM CARNEM: NONNE QUI EDUNT HOSTIAS, PARTICIPES SUNT ALTARIS? — «Altaris,» id est, victimae in altari oblatae: «altare» enim ponit pro sacrificio quod in altari offertur; est metonymia. Haec omnia eo spectant, ut probet Apostolus non esse comedenda idolothyta, sensusque est: Videte, o Christiani Corinthii, carnales Israelitas: nonne ipsi dum comedunt hostias Deo oblatas, censentur participes esse sacrificii in altari Deo oblati, et consummare ipsum sacrificium, ac per hoc quodammodo sacrificare? q. d. Eodem modo qui comedunt de pane Eucharistico, participes sunt sacrificii Eucharistici; et qui comedunt idolothyta, participant de sacrificiis idololatricis, illaque consummant, ac per hoc quasi sacrificant idolis. Probat ab exemplo Judaeorum, eos qui vescuntur idolothytis, consentire sacrificiis idolorum, et quasi tacite sacrificare idolis. Ita Patres.
Vers. 19. QUID ERGO? DICO QUOD IDOLIS IMMOLATUM SIT ALIQUID? AUT QUOD IDOLUM SIT ALIQUID? — q. d. Minime: idolum enim, et consequenter idolothytum, nihil est, nihil habet numinis vel virtutis, ut dixi cap. viii, vers. 4.
Vers. 20. SED (dico quod ea) QUAE IMMOLANT GENTES, DAEMONIIS IMMOLANT, ET NON DEO. NOLO AUTEM VOS Vers. 21. SOCIOS FIERI DAEMONIORUM. 21. NON POTESTIS CALICEM DOMINI BIBERE, ET CALICEM DAEMONIORUM; NON POTESTIS MENSAE DOMINI PARTICIPES ESSE, ET MENSAE DAEMONIORUM. — Mensae, sacrae scilicet, id est altaris, quae est quasi mensa Dei, in qua Deus quasi convivatur nobiscum, ut dixi Levit. I, et patet Malachiae I, 12. Ita Ambrosius, Anselmus et Concilium Tridentinum, sess. XXII, cap. I, ubi ex hoc loco docet Eucharistiam esse sacrificium. De ea enim Apostolum agere, non de sacrificio crucis, patet primo, quia crucis victima transiit, et jam diu desiit: hic autem agit Apostolus de sacrificio, cujus Corinthii in dies erant participes.
Secundo, ex voce «panis et mensae Domini,» id est altaris: ubi enim est altare, ibi est et sacerdos et sacrificium; haec enim tria sunt correlativa. Si ergo Corinthii habebant altare, habebant et sacrificium; utique non aliud, quam Eucharistiae.
Tertio, «calix Domini» non aliud significat quam calicem Domino sacrificatum: nam «calix daemoniorum» non alius est quam iis oblatus et sacrificatus.
Quarto, ex ipsa comparatione et argumentatione Apostoli, quae talis est: sicut Judaei comedentes victimas pacificas, participant et consentiunt earum sacrificio, in altari Deo oblato; ita et idolothyta comedentes in idolio, participant et consentiunt eorum sacrificio, in altari daemonibus oblato: sic et Christiani Eucharistiam sumentes, participes sunt sacrificii Eucharistici, et per sacerdotem Deo Eucharistiam sacrificant; ac consequenter indecens omnino est ut iidem daemoni sacrificent, hoc ipso quo idolothyta participant, quasi partem et consummationem sacrificii idolatrici. Nemo enim potest sacrificare Deo simul et daemoni. Ita S. Augustinus, lib. I Contra advers. legis et prophet., cap. xix, tom. VI; Chrysostomus in Morali, Anselmus; et innuunt Theophylactus, Oecumenius, Ambrosius, Theodoretus. Diserte vero idipsum docet, multisque exemplis eorum, qui postquam idolothyta comedissent, accedentes ad Eucharistiam a Deo puniti sunt, confirmat S. Cyprianus, serm. De Lapsis, additque: Non ferret terrenus Imperator aliquem ex militibus suis per fugam in castris adversariorum agere, quanto minus permittat Deus, ut sui accedant ad epulas daemoniorum?
Nota primo: Post sacrificium peractum transferebantur ex altari mensaque idoli carnes illi immolatae, ad mensam hominum, juxta altare vel templum positam, ut ex iis comederent illi, qui eas obtulerant, cum suis amicis et invitatis. Solebant enim sacrificia et festa epulo hoc sacro claudere. Sic Eneid. VIII post sacrificium Evandrum et Aeneam fecisse, docet Virgilius dicens:
Tunc lecti juvenes certatim, araeque sacerdos
Viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris
Dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant:
Vescitur Aeneas, simul et Trojana juventus
Perpetui tergo bovis, et lustralibus extis.
Sic et Judaei de sacrificiis quae obtulerant, comedebant in atrio ante templum, ut patet I Reg. ix, 13 et alibi. Sic et Christus sacrificium Eucharisticum, ejusdem epulo et distributione inter Apostolos conclusit: hinc et in primitiva Ecclesia omnes fideles in Missa communicabant, ut sacrificii participes fierent, illudque hoc epulo clauderent. Rursum Gentiles, qui offerebant et immolabant victimas idolis suis, post sacrificium ex eis ἀπαρχάς, id est partes, secum domum asportabant, ut eas domesticis distribuerent, et ad amicos transmitterent, sicque absentes sacrificii participes facerent, ut ex Herodoto et aliis docet Giraldus De Diis Gentium, in fine operis. Pari modo Christiani, tempore persecutionis, Eucharistiam domum deferebant, imo ad absentes mittebant, in symbolum amicitiae et communionis, utque eos sacrificii participes facerent.
Versus 22: An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
22. An aemulamur Dominum? — Graece παραζηλοῦμεν, id est, an provocamus Dominum ad iram et zelum? an Domino aemulum rivalemque opponimus? ut eo quasi sponso relicto, daemoni ejusque idolothytis adhaereamus, vel certe utrique adhaerere, et daemonem Deo jungere velimus. Ita Chrysostomus, Anselmus, Theophylactus. Alludit Paulus ad Deuter. XXXII, 21, ubi dicitur: «Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus (idolis) suis.» Recte S. Hieronymus in II Habacuc ait, omnibus idolis assidere immundos spiritus, qui idola invocantibus respondent, dantque oracula, vel opem ferunt.
Numquid fortiores illo sumus? — q. d. Minime, ergo non impune nobis cedet illa aemulatio, et Dei ad iram provocatio, de qua jam dixi.
Versus 23: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt
23. Omnia mihi licent. — «Omnia» scilicet adiaphora, quale est comedere idolothyta, non quasi sacra, aut quasi idolothyta, sed tanquam communes cibos. Ubi nota: Hactenus egit Paulus de idolothytis qua talibus, sicque vetuit ea comedere; unde vers. 14: «Fugite,» ait, «ab idolorum cultura,» scilicet ne sitis mensae et calicis daemoniorum participes, ut explicat vers. 20, puta, comedendo cibos idolis oblatos, eo modo et iis circumstantiis, quibus censeamini eos quasi sacros, seu quasi idolothytum in honorem idoli velle comedere. Hoc vero versu transit ad secundum casum, scilicet, quo idolothytum non formaliter qua idolothytum, sed materialiter qua cibus vel caro est, comeditur, et de hoc ait: «Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt;» quia, ut sequitur, non omnia aedificant, q. d. Materialiter licet vesci idolothyto per se, per accidens tamen non licet, si sequatur scandalum, patet ex vers. 27, 28, 33. Vere dixit Clemens, lib. III Strom., post principium: «Qui faciunt quidquid licet, facile dilabuntur ut faciant quod non licet;» aliter haec explicat Theophylactus, sed praeter mentem Apostoli.
Dices: S. Augustinus, epist. 154, et lib. De Bono conjug., XVI, et lib. XXXII Contra Faust., XIII, quaerit, an Christianus viator fame pressus, si nihil inveniat, nisi cibum in idolio positum, et nemo adsit, possit illum edere, an satius sit emori? ac respondet: Aut certum est, idolothytum esse, aut certum est non esse, aut ignoratur: si certum est esse, melius Christiana virtute respuitur; si autem non esse scitur, vel ignoratur, sine ullo conscientiae scrupulo in usum necessitatis assumitur: alias, ut dixi, melius respuitur, ne comedens idolis communicasse videatur. Ergo idolothyto, si constet esse idolothytum, abstinendum est.
Respondeo: Non dicit S. Augustinus: Abstinendum est idolothyto, si certum est esse; sed dicit: «Melius Christiana virtute respuitur:» satis ergo insinuat, licitum esse eo vesci, melius tamen et generosius eum facturum, qui eo abstineat, et malit mori quam eo vesci. Simile est in Carthusiano: huic enim in extrema necessitate licet carnibus vesci, ut vitam tueatur; melius tamen et sanctius ipse faciet, si ex professione sua iis abstineat, itaque moriatur, ut docet Victoria, Relect. de temperantia, num. 8; Azorius, lib. V Moral. cap. VI, in fine, et alii. Non enim tenetur vitam omni modo et tempore conservare, sed potest eam voti, aut potius professionis suae sanctitati postponere, idque ad dandum aliis virtutis exemplum, et sanciendam Ordinis sui disciplinam et rigorem: nec enim votum expressum abstinendi carnibus faciunt Carthusiani, sed tantum abstinentia haec constitutionibus eorum praescribitur.
Versus 24: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius
24. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. — q. d. Nemo quaerat ematve carnem, v. g. idolis immolatam, sibi commodam, gratam, sapidam, vilis pretii; sed in hac re aliisque similibus quaerat alterius, proximi scilicet, aedificationem, ut non cum ejus scandalo et damno spirituali illam emat et comedat. Ita Theophylactus.
Versus 25: Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes
25. Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes. — «Omne,» scilicet omnia tam idolis immolata, quam non immolata indifferenter comedite. «Nihil interrogantes,» graece μηδὲν ἀνακρίνοντες, id est nihil dijudicantes, vel discernentes; Ambrosius, nihil disquirentes; Theophylactus, nihil haesitantes.
In macello. — Graece ἐν μακέλλῳ, pro ἐν κρεοπωλίῳ; sic et Syrus retinet vocem Latinam macelli: sic praetorium, Caesar, denarius, speculator, etc., graece usurpant Evangelistae, cum sint Latina: quia Graeci a Latinis et Romanis sibi dominantibus quasi vulgo trita acceptarunt.
Nota ex Herodoto in Clio, et S. Augustino, in expositione inchoata epist. ad Rom., cap. CXXVIII: Solebant Gentiles carnes idolis sacrificatas et oblatas, post sacrificium et epulum superfluas, mittere ad macellum vendendas, quarum lucrum ad sacerdotes derivabatur. In macello ergo censebantur, uti aliae carnes, ad profanum et communem usum redire. «Quidam,» inquit S. Augustinus, «infirmiores illo tempore abstinebant a carnibus et a vino, ut ne vel nescientes inciderent in ea quae idolis sacrificabantur; omnis enim tunc immolatitia caro in macello venundabatur, et de primitiis vini libabant Gentes simulacris suis, et quidam ipsis torcularibus sacrificia faciebant.» Unde Apostolus hunc scrupulum dispellens, monet ut promiscue emant et comedant quae in macello proponuntur, nihil discernentes vel interrogantes, an veniant ab idolio necne, propter conscientiam, quasi illa iis maculanda sit, si veniant ab idolio. Hoc Apostoli documentum sunt secuti Christiani Antiocheni, cum Julianus Apostata eos per idolothyta ad idololatriam quasi cogere et irretire vellet. Rem gestam ita narrat Theodoretus, lib. III, cap. XV: «Julianus,» inquit, «primo fontes sceleratis victimis contaminavit, quo singuli qui aquam gustarent, tetra nequitiae labe inficerentur. Deinde quae in foro exponebantur, eadem sceleris macula inquinavit; nam panes, carnes, fructus, olera, et alia omnia esculenta aqua lustrali aspergebantur, quae cum viderent Christiani, etsi non poterant non gemere, et scelera illa detestari, tamen eisdem vescebantur, legi Apostoli obsecuti, ita jubenti: Quidquid in macello venit, comedite, nihil interrogantes propter conscientiam.»
Et propter conscientiam. — Ne scilicet laedas conscientiam fratris tui in fide infirmi, tibi in mensa assidentis, dum eum tuo exemplo provocas, ut contra conscientiam suam idolothyta comedat. Unde explicans subdit Apostolus: «Conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius.» Propter conscientiam, — quasi scrupulus sit faciendus, si vendant idolothyta, illudque rogare debeatis, an scilicet carnes quas emere vultis, fuerint idolis oblatae, nec tales emere et comedere liceat. Ita Anselmus, Ambrosius, Theodoretus. Unde patet Paulum non loqui de jejuniis Ecclesiae, quasi quolibet die, etiam jejunii liceat comedere carnes, quae in macello venales exponuntur. Haec enim jejunia et abstinentiae non sunt adiaphora, sed praecepta ab Ecclesia. Quare Paulus, Actor. XV et XVI, jussit servari decretum abstinentiae a sanguine et suffocato: quod mere est positivum et a solis Apostolis sancitum.
Versus 26: Domini est terra, et plenitudo ejus
26. Domini est terra, et plenitudo ejus. — q. d. Omnis creatura, quia Domini est, bona est et munda: sic et idolothyta non immunda sunt, ut vos putatis esse, ex eo quod daemoni sunt oblata; sed munda sunt, quia a Domino creata sunt. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus. Alium insuper sensum affert Theophylactus, q. d. Abstine a cibo isto idolis immolato: universa enim terra Domini est, ac licet tibi aliunde abunde satiari et impleri; in Graeco enim codice Theophylacti pro ἄνωθεν, id est e supernis, corrigendum videtur ἄλλοθεν, id est aliunde. Sed hic sensus non apte cohaeret cum eo quod praecessit: «Omne quod in macello venit, manducate.»
Versus 27: Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire
27. Si quis vocat vos (ad prandium vel coenam, ut habent hic nonnulli codices manuscripti) infidelium, et vultis ire: omne (etiamsi idolothytum sit) quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam, — scilicet eo sensu, quem jam attuli; idque, ait Theophylactus: «Ne sollicitiore cura, nimiave curiositate videamini formidare idola, utque liberam et illaesam vestram retineatis conscientiam.» Si enim rogetis, et respondeatur esse idolothytum, conscientia vestra constringetur, eoque vesci non poterit, unde sequitur:
Versus 28: Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis, nolite manducare
28. Si quis autem dixerit (in prandio vel coena): Hoc immolatum est idolis, nolite manducare, propter illum qui indicavit, — carnem scilicet hanc esse idolis oblatam et sacram, ac consequenter religiose edendam, si videlicet indicans sit infidelis, qui te ad prandium vocavit, aut alius idololatra: si enim post illius indicium ea comedas, putabit ille te secum idololatriae participem fieri; sin indicans sit Christianus et scrupulosus, putans non licere ea vesci, tanquam per idololatriam polluta, post illius indicium noli ea vesci, ne eum scandalizes: alioqui enim si omne tam fidelium quam infidelium scandalum cesset, idolothytis etiam indicatis et cognitis vesci licet, ut dixi cap. VIII, initio.
Et propter conscientiam. —
Versus 29: Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?
29. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? — q. d. Quare utar libertate mea cum scandalo, ut damner ab aliena conscientia? Illa enim cum infirma sit et rudis, putat me rem damnabilem facere, si comedam idolothyta, q. d. Neutiquam id faciendum est. Ita Ambrosius.
Versus 30: Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
30. Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? — q. d. Etsi mihi licet vesci idolothytis ex gratia Evangelicae libertatis gratias agendo Domino, quorsum tamen cum scandalo id faciens, «blasphemor,» id est, aliorum maledictis me exponam, ut male de me loquantur quasi idololatra sim, aut idolorum communione pollutus? Posset secundo, sic accipi «cum gratia,» id est cum gratiarum actione. Unde sequitur explicationis ergo: «Pro eo quod gratias ago.» Hinc colligitur veterum morem fuisse, ut ante mensam illi benedicerent, et post eam Deo gratias agerent, qua de re plura dicam I Timoth. cap. IV, vers. 4 et 5.
Versus 31: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite
31. Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. — Consilii hoc est, non praecepti: nec enim tenemur omnia actu, imo nec virtute, in Dei gloriam facere, licet id valde pium sit. Simili modo cap. XVI ait: «Omnia vestra in charitate fiant.» Secundo, si quis praeceptum esse velit, cum Anselmo, Ambrosio et Cajetano de aptitudine et habilitate exponat, q. d. Ita manducate, bibite, omniaque vestra ita facite, ut apta et habilia sint ad gloriam Dei promovendam, scilicet ut talia sint, ex quibus glorificari possit Deus, nemo offendi, nec Dei gloria laedi; sed potius omnes aedificari, et consequenter Dei gloria celebrari et propagari. Et secundum hic aptius esse, patet ex praecedentibus, ubi agitur de vitando scandalo. Unde et sequitur: «Sine offensione estote Judaeis, et Gentibus, et Ecclesiae Dei.» Opponit enim Paulus gloriam Dei gloriae daemonum, cui serviunt qui idolothyta comedunt in honorem idoli, vel cum scandalo proximorum; cum e contrario gloriae Dei serviant, qui idolothytis abstinent, eaque manducant et agunt, quae Dei honorem et cultum, salutemque proximorum juvant et promovent.
Aliter S. Thomas, I II, Quaest. C, art. 10, ad 2, respondet praeceptum esse, ut aliquando homo se et omnia sua in genere referat ad Dei gloriam, quasi ad ultimum finem. Verum Apostolus hic non de uno aut altero actu, sed de eo quod continuo et semper facere oportet, loquitur.
Tertio, plenior sensus erit, si exponas, q. d. Ita studiose Dei gloriam promovete in omnibus (quod est consilii), et omnino caveatis, ne quid faciatis quod gloria Dei adversetur, aut scandalum in idolothytorum comestione (ad hanc enim proprie respicit) aut alia re detis, quo Deus vituperetur, quod est praecepti. Licet enim sit affirmativum hoc dictum et consilium Apostoli, tamen negativum praeceptum includit. Unde non sequitur hinc omnia infidelium opera esse peccata, eo quod non faciant ea ad gloriam Dei veri, utpote quem ignorant: quia, ut dixi, omnia sua opera facere, actuque ea referre ad Dei gloriam, non est praecepti, sed consilii.
Moraliter hinc Tertullianus, lib. De Corona Militis, et S. Hieronymus, ad Eustochium, asserunt, moris tunc fuisse apud Christianos, ut initio operis cujusque se signarent cruce, quasi dicerent: Hoc opus fiat ad gloriam Dei in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Quaerit S. Basilius in Regul. brevior., Reg. 196, Quomodo quis manducat et bibit ad gloriam Dei? Respondet, si beneficiorum Dei memor, ita animo et corpore sit compositus, ut non tanquam securus omnino manducet, sed ut qui inspectorem habeat Deum, et si proponat, non ut ventris mancipium ob voluptatem manducare, sed ut operarius Dei, ut vires habeat ad fortius ei serviendum, et opera ac mandata Christi exequendum: hoc est (ut brevissime dicam), si comestionem et potum referat ad laudem Dei, non quaerens cibi voluptatem, sed ordinans eam et offerens ad Dei gloriam, quod sane facere et consuescere deceret omnes, non tantum Religiosos, sed et Christianos verosque Dei cultores. Quare pulchre idem Basilius, hom. in Julittam Martyr., citans hunc Apostoli locum: «Sive comeditis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia ad gloriam Dei facite,» ita nos hortatur: «Accumbens mensae, ora: esitans panem, largitori gratiam rependito; bibis vinum, memento ejus qui illud tibi dedit ad laetitiam et infirmitatum solamen; tunicam indueris, gratias agito benigno datori; suspicis in coelum et siderum pulchritudinem, procide Deo, et cole eum qui cuncta haec in sapientia condidit. Pari modo, oriente sole et occidente, in somno et vigilia, Deo gratias age, qui haec omnia ad tuum commodum creavit et ordinavit, ut creatorem agnoscas, ames et laudes.»
Versus 33: Sicut et ego per omnia omnibus placeo
33. Sicut et ego per omnia omnibus placeo, — id est placere conor et satago, ut omnes aedificem, neminem offendam et scandalizem; licet actu nonnullis vel ignaris, vel aemulis, vel perversis displiceam. «Placeo» enim significat hic actum inchoatum, sive studium placendi, juxta Can. 32. Unde explicans subdit Apostolus: «Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.»