Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Transit Apostolus a secunda quaestione de idolothytis ad tertiam quaestionem principalem, de velamine mulierum. Quaesierant enim Corinthii a Paulo, an mulieres Christianae essent velandae, necne? Respondet hic Paulus eas debere caput velare, maxime dum publice orant, idque probat quinque rationibus. Prima est, vers. 3 et 14, quia hoc exigit honestas et verecundia muliebris. Secunda, vers. 7 et seq., quia subditae sunt viris. Tertia, vers. 10, quia si nudo capite prodeant, offendent angelos. Quarta, vers. 15, quia natura dedit illis comam pro velamine. Quinta, vers. 16, quia haec est Ecclesiae consuetudo.
Altera parte capitis, vers. 17, agit de coena Eucharistiae, carpitque in ea abusum, quod scilicet in agape sive coena communi divites excluderent pauperes, et seorsim quisque cum suis genio et ebrietati indulgeret. Unde, vers. 23, recenset Eucharistiae a Christo institutionem, et scelus ac poenam indigne ad illam accedentium, jubetque ut prius quisque seipsum probet, antequam accedat.
Textus Vulgatae: I Corinthios 11:1-34
1. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2. Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. 3. Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. 4. Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. 5. Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. 6. Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. 7. Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. 8. Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9. Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10. Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11. Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro, in Domino. 12. Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. 13. Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? 14. Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi; 15. mulier vero si comam nutriat, gloria est illi, quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 16. Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. 17. Hoc autem praecipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. 18. Primum quidem convenientibus vobis in Ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 19. Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20. Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare. 21. Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? in hoc non laudo. 23. Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, 24. et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. 25. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. 26. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. 27. Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 28. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. 29. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. 30. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. 31. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. 32. Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. 33. Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem expectate. 34. Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Caetera autem, cum venero, disponam.
Versus 1: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi
Cohaerent haec cum fine capitis praecedentis, q. d. Imitamini me, o Corinthii, in eo, quod dixi me quaerere non quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant: in hoc enim animarum zelo ego Christum imitor, qui non sua commoda quaesivit, sed nostram salutem, cum pro ea e caelis in terram, et carnem nostram descendit, laboravit, sudavit, mortique et cruci se obtulit.
Versus 2: Laudo vos, fratres, quod per omnia mei memores estis
Est haec transitio et praemunitio ad novam quaestionem et admonitionem: quia enim Paulus mox seq. versu carpere incipit Corinthiorum abusus, de non velandis mulieribus et quod ad coenam Eucharisticam temulenti ac discordes accederent, hinc correptionem suam de more praemollit, ut quasi pilulam saccharo oblitam facilius et suavius eam capiant et hauriant Corinthii. Dicit ergo: «Laudo vos, quod per omnia mei memores estis;» graece ὅτι πάντα μου μέμνησθε, id est, ut Erasmus, quod omnia mea memoria tenetis; vel, ut Euthymius, quod omnium quae mea sunt memores sitis. Noster intelligit τὸ κατὰ, id est secundum, per; sed idem est sensus. «Omnia,» intellige praecepta, documenta, monita, ut sequitur. Rursum haec «omnia,» id est pleraque omnia, non quidem ab omnibus, sed a plerisque melioribus et potioribus vestrum observantur: nam alioqui hac epistola nonnulla Corinthiorum vitia, ac in primis hoc capite abusum coenae Eucharisticae, quasi a suo et Christi praecepto dissidentem, Paulus carpit et redarguit.
Sicut tradidi vobis praecepta mea.
Graece, ἀπέδωκα ὑμῖν τὰς παραδόσεις, id est, ut etiam Beza vertit, «tradidi vobis traditiones.» Unde cum hae non sint scriptae ab Apostolo; nec enim alia prior hac (est enim haec prima) Pauli ad Corinthios extat epistola, qua hasce traditiones eis praescripserit: hinc manifeste sequitur, non omnia quae fidem et mores spectant, esse scripta in sacra Scriptura, sed multa viva voce tradidisse Paulum et Apostolos, ut diserte docet Paulus hoc vers., et clarius vers. 23 et ult. Idque patet, quia antequam scripta essent ea, quae de coena aliisque hic scribit Apostolus, eadem tamen a Paulo et a Christo, ut ipse ait vers. 23, praecepta servare tenebantur Corinthii. Eadem est ratio eorum, quae solum tradita, nec unquam scripta sunt: lex enim tradita aeque obligat atque lex scripta. Ita ex Chrysostomo Theophylactus et alii.
Versus 3: Volo autem vos scire, quod omnis viri caput Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus
Hic materiam de velandis mulieribus aggreditur Apostolus. Pro quo nota: Corinthiae mulieres non tantum luxui, sed et cultui Veneris erant addictissimae, adeo ut quotidie mille puellas in honorem Veneris, ad ipsius templum lenonibus et lenocinio exponerent, ut dixi cap. vi in fine, idque sibi honori et pietati ducerent, putarentque se hoc modo deam Venerem sibi suisque ad felix matrimonium ineundum, vel continuandum, conciliaturas. Hinc consequenter erant impudentes et amasiorum illices, quos ut ad sui amorem allicerent, aperto vultu, oculis et capite incedebant, suam formam ostentantes; adeo, ut hic mos Corinthi honestus, decens et elegans haberetur, et Christianae mulieres eumdem morem, quasi patrium, sibi retinendum censerent. Monuerunt hac de re Paulum nonnulli Corinthii cordatiores, hancque quaestionem ei proposuerunt, an Christianis feminis liceat, vel conveniat, nudo capite incedere, vel versari, maxime in Ecclesia? Paulus respondet id non decere, nec licere, idque incipit hic probare; estque haec prima ejus ratio: mulier est subjecta viro, quasi capiti suo; ergo velanda est: e contrario vir est subjectus Deo, tanquam gloria et imago Dei; ergo vir non est velandus; consequentiam utramque probabit vers. 7 et 10.
Nota: «Caput» hic idem est quod dominus, superior, rector; sic Christi hominis, sive humanitatis Christi, caput et rector est Deus, caput scilicet heterogeneum, sive alterius naturae, et transcendens; Christus vero proprium et homogeneum est caput Ecclesiae, idque quatuor modis, ait D. Thomas: primo, ratione conformitatis naturae cum aliis hominibus; Christus enim ut homo, est caput Ecclesiae; secundo, ratione perfectionis gratiarum; tertio, ratione sublimitatis super omnem creaturam; quarto, ratione influentiae in omnes, et maxime in Ecclesiam. Sic vir quatuor modis est caput mulieris, inquit D. Thomas: «Nam primo, vir est perfectior muliere, non solum quantum ad corpus, quia, ut Philosophus dicit in libro De Generatione animalium, femina est mas occasionatus; sed etiam quantum ad animae vigorem, secundum illud Eccles. vii: Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. Secundo, quia vir naturaliter supereminet feminae, secundum illud Ephes. v: Mulieres viris suis subjectae sint, sicut Domino, quoniam vir caput est mulieris. Tertio, quia vir influit gubernando mulierem, secundum illud Genes. III: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Quarto, vir et femina conformes sunt in natura, secundum illud Genes. II: Faciamus ei adjutorium simile sibi.»
Versus 4-5: Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum; omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum
Est haec secunda ratio: Turpe est viro velari, adeoque honestas, libertas et virilitas viri requirit ut vir caput non velet, sed illud apertum liberumque exponat; e contrario turpe est mulieri non velari: nam honestas et pudor muliebris requirit ut mulier velet caput suum; ergo mulier velanda est, non autem vir. Nota vero mulier orans, aut prophetans: «prophetans» enim hic non sumitur proprie ut idem sit quod prophetiam proloquens, aut explicans; sed improprie, idemque est, quod sacris hymnis et psalmis Deum laudans, eosque Deo decantans. Nam loquitur hic Paulus de publico conventu, ubi non permittit mulieri loqui, nec docere, sed bene canere, cum scilicet totus coetus canit. Sic «propheta» pro cantore capitur I Paral. xxv, 1, et I Reg. x, 10. Sic Saul dicitur fuisse inter prophetas, id est intercantores, Dei laudes canentes. Sic filii prophetarum in libris Regum dicuntur ii, qui Dei laudibus et cultui serviebant.
Aliqui sic explicant, «prophetans,» id est prophetiam audiens. Verum nusquam sic capitur prophetare passive, sed semper active. Rursum mulierem hic quamlibet intelligit Apostolus, scilicet tam virginem et innuptam, quam nuptam et corruptam: omnes enim omnino velari jubet, ut docet Tertullianus, lib. De Velandis virgin., cap. iv et v, additque ita Paulum intellexisse Corinthios, qui usque hodie, inquit, ex Pauli praecepto velant non tantum conjuges, sed et virgines suas.
Deturpat.
Graece καταισχύνει, id est dedecorat, probro afficit caput suum, q. d. Si non velet se mulier in templo, facit contra naturalem honestatem et verecundiam illi inditam a Deo. «Unum enim est» (perinde est, aeque turpe est mulieri, si non veletur) ac si decalvetur.
Versus 6: Nam si non velatur mulier, tondeatur
«Nam» hic non est causale, sed continuativum cum emphasi, idemque valet, quod, Atque adeo si non velatur mulier, tondeatur.
Tondeatur.
Graece καὶ κείρασθω, id est etiam tondeatur, quia par est turpitudo: scilicet tam turpe est mulieri non velari, quam tonderi, vel decalvari. Hinc inferunt haeretici: ergo perperam et turpiter Religiosae virgines tondentur.
Respondeo: Nego consequentiam; quia Apostolus loquitur in genere de mulieribus saecularibus, maxime maritatis, iis scilicet, quae publice in templo spectantur, non autem loquitur de Religiosis aut reclusis. Hae enim recte comam deponunt, ut ostendant: primo, se omnem saeculi ornatum contemnere; secundo, se non esse sub potestate viri, sed sponsum habere Christum. Isque mos fuit tempore S. Hieronymi, ut ipse ait epist. 48 ad Sabinianum. Idem faciebant Nazaraei, Num. cap. vi.
Dices: Concilium Gangrense, Can. 17, vetat religionis praetextu virgines tonderi.
Respondeo ex Sozomeno, lib. III, cap. xiii, Canon iste loquitur non de Religiosis, sed de haereticis mulieribus, quae relictis et invitis maritis, quasi Religionis praetextu, caput tondebant, et virilem habitum assumebant: has enim excommunicat, ut recte demonstrat Baronius, in fine tomi IV Annal. Adde Religiosas pro coma habere sacrum velum.
Ubi notandum est, licet Theodosius Imperator, lib. XXVII De Episcop. et Cler., Codice Theodosiano, vetuerit in Occidente virgines tonderi, illas nimirum quae juniores essent, quaeque extra monasterii claustra, in saeculo publice castitatem et vitam quasi religiosam profiteri vellent; idque ob periculum scandali, si, uti subinde fiebat, contingeret eas resilire et labi; nam, ut bene advertit Baronius anno Christi 390 (hanc quoque legis hujus causam assignat Sozomenus, lib. VII, cap. xvi), eodem anno lata est a Theodosio lex haec, quo Constantinopoli matrona illa nobilis et juvencula, diaconissaque, ut videtur, a diacono in ecclesia vitiata, cum de more jussu confessarii publicam quorumdam peccatorum confessionem perageret, longius progressa, etiam hoc fornicationis peccatum confessa est, magno populi scandalo: qua de causa Nectarius hunc publicum poenitentiarium et publicam confessionem sustulit; tamen communis usus semper fuit in Ecclesia, ut virgines dum religionem ingrediuntur, tondeantur. Unde in Aegypto et Syria crines resecare solitas virgines Deo sacras, docet S. Hieronymus dicta epist. 48: «Moris est,» inquit, «in Aegypti et Syriae monasteriis, ut tam virgo quam vidua, quae se Deo voverint, et saeculo renuntiantes omnes delicias saeculi conculcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecandum, non intecto postea, contra Apostoli voluntatem, incessurae capite, sed ligato pariter atque velato.» Tabennesiotas quoque sanctissimas virgines, quas S. Pachomius ab angelo monitus instituit, idem factitasse, auctor est Palladius, in Lausiaca; imo S. Basilius in Regula monachorum praescribit, ut in ipsa initiatione conversionis monasticae capita radant. Hunc enim habitum decere eum, qui luget peccata.
Versus 7: Vir non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est
Est hendiadys. Sicut enim dicit poeta: «Aurum frenosque momordit,» id est frenos aureos momordit: sic dicit hic Apostolus, quod vir sit Dei imago et gloria, id est imago gloriae vel gloriosa, in qua scilicet maxime elucet Dei majestas et imperium; est enim vir in supremo rerum gradu collocatus in hoc mundo, et tanquam secundarius aliquis Deus, dominans omnibus. Haec est major propositio syllogismi Paulini, sub qua hanc capesse minorem: Atqui gloria Dei revelanda est, hominis vero gloria occultanda est: ergo cum mulier sit gloria viri, vir vero Dei, sequitur quod mulier velanda sit, non vir. S. Anicetus, epist. ad Episcopos Galliae, hanc Apostoli sententiam intelligit maxime de viris qui sunt in clero, seu sacerdotibus, qui ex ordinatione Apostolorum non tantum aperto capite, sed et tonso instar coronae esse debent, uti fuit S. Petrus, ait Beda, lib. V Hist. Angl., cap. xxiii, et Gregorius Turonensis, lib. De Glor. Confess., xxviii, ut scilicet repraesentent et quasi gestent coronam spineam Christi, et opprobrium S. Petri aliorumque Apostolorum, atque exinde coronam gloriae in caelis exspectent.
Olim ubi nota: In veteri Testamento summus sacerdos nudis pedibus, et tecto capite, tiara nimirum redimitus, sacrificia et sacra peragebat, ut patet Exod. xxviii, 37; in novo Testamento sacerdotes Missae sacrificium calceati, et nudo capite peragunt: quia, ut docet Epiphanius, haeresi 80, quae est Messalianorum, in novo Testamento Christus, qui caput nostrum est, nobis conspicuus et manifestus est, qui in lege veteri Judaeis erat velatus et absconditus. Apostolus tamen hic non solis clericis, sed omnibus viris in genere loquitur, ut patet.
Nota: Non est contra hoc praeceptum Apostoli, quod sacerdotes nostri dum celebrant, amictu utuntur inter vestes sacras; nunquam enim illo inter sacrificandum caput tegunt, «sed super casulam revolvunt,» ut ait Rupertus, lib. I De Divin. Offic., cap. x. Non est ergo amictus ad tegendum caput, sed ad repraesentandum superhumerale pontificis in lege antiqua, ut scribunt Alcuinus et Rabanus; vel ad significandum velum quo Judaei texerunt oculos Christi, Matt. cap. xxvi, ut docent Dominicus Soto in IV, dist. 13, Quaest. II, art. 4; Hugo Victorinus, lib. II De Sacrament., cap. iv, et alii.
Sed vult Paulus abolere Gentilium morem, qui (quemadmodum primus instituerat Aeneas, ut scribunt Plutarchus et Servius), velato capite, diis suis sacrificabant et supplicabant. Quod discrimen inter Christianos orantes et Gentiles annotavit in Apologetico Tertullianus, adeoque ipsas feminas Romanas inter sacrificandum fuisse capite velatas testatur Varro, lib. IV De Lingua latina, his verbis: «A ritu rica est dicta, quod Romano ritu, sacrificium feminae cum faciant, capita velant.»
Mulier autem gloria viri est.
Id est mulier facta est ad gloriam viri ex viro, velut ejus opificium et imago: unde illi subjecta est, et in signum subjectionis velanda.
Nota: «Mulier,» puta conjux, «est viri gloria,» id est gloriosa imago, ut dixi supra, quia Deus mulierem, scilicet Evam, formavit ex viro, ad viri similitudinem, ut virum tanquam suum exemplar ipsa quasi imago repraesentaret. Sita est haec imago in mente et ratione; quod scilicet mulier instar viri sit praedita anima rationali, intellectu, voluntate, memoria, libertate, capaxque sit omnis sapientiae, gratiae et gloriae, aeque ac vir; ac proinde mulier est imago viri, non proprie: nam mulier in anima rationali par est et aequalis viro, et uterque, scilicet tam mulier quam vir, factus est ad imaginem Dei; sed improprie et analogice: quia scilicet mulier tanquam posterior et inferior facta est ex viro, illique similis creata est. Unde Apostolus non expresse dicit: Mulier est imago viri; sed tantum: «Mulier est gloria viri:» quia nimirum, ut recte annotavit Salmeron, mulier est insigne viri ornamentum, utpote quae viro data est, tum in adjutorium ad propagandum liberos et familiam gubernandam, tum in materiam et quasi ditionem, in quam vir exerceat suam jurisdictionem et dominium. Dominium enim viri non tantum se extendit ad inanima et animalia bruta, sed etiam ad rationalia, puta ad mulieres et conjuges.
Versus 8: Non vir ex muliere est, sed mulier ex viro
Probat duabus rationibus vel indiciis, quod mulier sit gloria viri, quasi capitis sui. Primum est, quia mulier est viro posterior, et ex viro producta, ac consequenter vir est origo et principium ex quo orta est mulier.
9. Secundum est: Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum, ut scilicet esset viro in adjutorium, ad vitae societatem et prolis propagationem; sicut ergo vir est principium ex quo, ita est et finis propter quem producta est mulier; ac consequenter mulier est gloria viri, non autem vir est gloria mulieris.
Versus 10: Ideo debet mulier potestatem habere supra caput
Ita Graeca et Romana legunt, scilicet, «potestatem»; non autem «velamen,» uti legunt aliqui.
Nota primo: «Potestas» significat hic auctoritatem, jus, imperium, principatum, non ipsius mulieris, sed viri in mulierem; alludit enim ad Genes. III, 16: «Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.»
Nota secundo: «Potestas» metonymice hic significat signum potestatis viri, id est velamen, quod in capite gestat mulier, ut significet se subjectam potestati viri, ac quasi virum suo capiti insidere et dominari. «Potestas» ergo hic active ex parte viri, passive vero ex parte mulieris capitur; vide Can. 30. Velamen enim gestamen est illius, qui potestatem in alio reveretur: sicut enim caput nudum et liberum, signum est potestatis et dominii; ita si quis illud velet, signum est hanc potestatem in eo quasi velari, constringi, ac alteri astringi et subjici. Quam ob causam Tertullianus, lib. De Corona milit., cap. xiv, hoc velamen mulierum, vocat «humilitatis suae sarcinam,» et lib. De Veland. virgin., cap. xvii, «jugum illarum;» Chrysostomus vocat «insigne subjectionis;» Concilium Gangrense, sess. xvii, vocat «memoriam subjectionis.»
Nota tertio: Ab hoc velamine factum est, ut Latinis dicantur «nubere» mulieres, id est caput obnubere, sive velare, cum in viri potestatem transeunt; contra in viro etiam olim pileus libertinae conditionis erat insigne, teste Livio in fine lib. XLV. Unde servi in necessitate militiae ascribendi, «ad pileum,» id est ad libertatem, vocari dicebantur.
Propter angelos.
Primo, ad litteram sensus est, mulieres debere habere velamen supra caput, ob reverentiam angelorum, non quod illi corpus habeant et ad libidinem incitentur, uti senserunt olim Justinus, Clemens, Tertullianus; hic enim est error, ut dixi Genes. vi; sed quia mulieres angelos habent testes honesti pudoris aut impudentiae, item obedientiae et inobedientiae suae. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, S. Thomas, Anselmus.
Secundo, Clemens, lib. II Hypotypos., per «angelos» viros bonos et sanctos accipit.
Tertio, Ambrosius, Anselmus, S. Thomas accipiunt «angelos» sacerdotes et Episcopos, qui Apoc. II vocantur angeli, ne scilicet eos mulieres non velatae forma sua ad libidinem provocent. Unde Clemens, lib. II Paedagogi, cap. x, hic praecipi putat, non tantum ut caput tegant, sed et frontem vultumque velamine obumbrent, quod honestiores in templis facere videmus. Verum primus sensus maxime litteralis est et genuinus.
Est haec tertia ratio, qua probat Paulus mulieres esse velandas, videlicet quia id exigit reverentia angelorum, praesertim in templo: angeli enim templum oberrant, et singulorum habitum, gestus et voces explorant. Audi quid hac de re S. Chrysostomo contigisse, non semel, sed saepius, narrat S. Nilus, S. Chrysostomi discipulus, epist. ad Anastasium: «Joannes, inquit, sacerdos admirandus Ecclesiae Constantinopolitanae et totius orbis splendor, vir animi perspicacis, omni fere tempore videbat domum Domini refertam angelorum coetu, et tunc in primis cum divinum et incruentum sacrificium offerebatur: quo quidem tempore stupore et laetitia plenus, rem praecipuis amicis enarravit: Cum coepisset, inquit, sacerdos sanctissimum sacrificium, plurimae statim ex illis virtutibus descendentes, stolis indutae splendidissimis, nudis pedibus, intentis oculis, pronae altare magno cum silentio et reverentia, quoad reverendum illud mysterium expletum fuit, circumsteterunt. Deinde huc illuc singulae diffusae per totam domum, Episcopis, Presbyteris et Diaconibus distributionem corporis et pretiosi sanguinis ministrantibus adhaeserunt, et satagentes et sedulo adjuvantes.»
Idem S. Chrysostomus, homil. De Sacra mensa, admirans ait: «Ad quam assistunt Cherubini, descendunt Seraphini, qui senis alis praediti vultus demittunt: ubi omnes angeli cum sacerdote pro te legationem obeunt.» S. Ambrosius, in cap. I Lucae, loquens de angelo qui apparuit Zachariae: «Utinam, inquit, nobis quoque adolentibus altaria, sacrificium deferentibus assistat angelus, imo praebeat se videndum! Non enim dubites assistere angelum quando Christus assistit, Christus immolatur.» S. Gregorius, lib. IV Dialog., cap. lviii: «Quis, ait, fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora, ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus jungi, unum quoque ex visibilibus atque invisibilibus fieri?» S. Dionysius Areopagita, Caelest. Hierar., cap. v et ix, ait angelos extremi ordinis praeesse Ecclesiasticae hierarchiae et comministrationi sacrorum. Tertullianus, lib. De Oratione, cap. xiii, reprehendens abusum sedendi in Missa, sic ait: «Siquidem irreverens est assidere sub conspectu contraque conspectum ejus, quem maxime reverearis ac veneraris; quanto magis sub conspectu Dei vivi, angelo adhuc orationis astante, factum illud irreligiosissimum est, nisi exprobramus Deo, quod nos oratio fatigaverit?» Narrat Joannes Moschus, in Prato spir., cap. cl, Episcopum Rumeliae celebrantem coram Agapito aliorum aspectum vultus ejus incurrat. Innumerabiles enim per aspectum vel ipsae perierunt, vel alios occiderunt, ut summa cautio oculis merito sit adhibenda. Unde Tertullianus loco mox citando: «Omnis publicatio virginis bonae,» ait, «stupri passio est:» nimirum quia quae aperto vultu oculis suis libere vagatur, ut videat et videatur, facile in spiritu violatur. Et haec ipsa evagatio index est animi non satis casti. Unde subdit Tertullianus: «Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos.» Huic officio optime serviunt calyptrae Brabanticae (quas Heucas vocant) superne coopertae pileis, quos honestiores ita dimittunt, ut pene totam faciem tegant et obumbrent.
Tertullianus, lib. De Veland. virginib., cap. XVII: «Judicabunt nos,» ait, «Arabiae feminae Ethnicae, quae non caput tantum, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo librato contentae sint dimidia frui luce, potius quam totam faciem prostituere.» Idem Tertullianus, De Corona militis, cap. IV: «Judaeis feminis,» inquit, «tam solemne est velamen capitis, ut inde cognoscantur.» De Lacaenis Plutarchus in Apophth. Laconicis, in Charilla, testis est, quod earum virgines aperta facie, viris junctae mulieres velata facie prodire solitae sint; ut scilicet illae maritos invenirent, istae viros habentes aliis placere non curarent. Sed sicut probro adscribitur Lacaenis, ait Clemens, lib. II Paedagogi, cap. X, quod super genua tantum vestes deductas induerent, ita nec earum virgines aperta facie prodeuntes laudantur; quod sic virgineus pudor quasi venalis expositus proderetur.
Rursum secundo, Tertullianus, lib. De Veland. virgin., cap. II, culpat eas, quae tenui velo utebantur, quod illud irritamentum magis sit libidinis, quam tegumentum pudoris, Gentilium potius feminarum usu, quam Christo credentium comparatum. Et cap. XII, nundinatrices quasi pudicitiae habet illas, quae consilium formae a speculo peterent; et speculum olim vitasse Christianos, satis indicat S. Justinus ad Severum De Vita Christiana. Denique hoc fine scripsit Tertullianus librum De Velandis virginibus, ut probet omnes, non tantum nuptas, sed et innuptas, etiam saeculares, non obstante quavis consuetudine, velandas esse; quia id praecipit hic Apostolus; et sic, ait cap. IV, intellexerunt Corinthii, qui usque hodie velant virgines suas: et rationes Apostoli omnibus omnino mulieribus conveniunt, ut merito abusus censeri et corrigi debeat, quod nonnullis in locis virgines nudo plane capite incedant, scilicet ut formam ostentent et sponsum se captent, cum revera tum alios, tum seipsas castitatis periculis exponant, et lenonum fraudibus sese in dies objiciant; unde tot pudicitiae naufragia videmus et audimus.
Veletur igitur virgo, ut tecta in publicum prodeat, ne vel ipsa videat quae non decent, vel in aliorum aspectum vultus ejus incurrat.
Hinc tertio, olim habitus sacrarum virginum fuit flammeum, seu sacrum velum, de quo Tertullianus, De Velandis virgin., cap. XV: «Pura virginitas,» ait, «semper timida oculos fugit, confugit ad velamen capitis, quasi ad galeam, contra ictus tentationum, contra jacula scandalorum, contra suspiciones et susurros;» additque haec vela solemniter solere benedici, indeque virgines dici Deo nuptas et desponsatas. Unde et Innocentius I ad Victric., epist. 2, cap. XII: «Quae,» inquit, «Christo spiritualiter nubunt et a sacerdotibus velantur.» Ad haec olim hae virgines pulla veste induebantur, et operiebantur pallio. E contrario viri Christiani habitum priscum ita pungit Lucianus in Philopatro, «Pallium putre, sine calceis» (nudipedes ergo, vel certe soleis olim incedebant Christiani, uti jam Capucini) «et tegmine, nudo capite, detonsa coma.»
Versus 11: Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro, in Domino
Refer haec non ad versum proxime praecedentem (quem proinde apte Biblia Plantini parenthesi intercipiunt), sed ad superiorem, vers. nonum: quod enim ibi dixit, mulierem creatam esse propter virum, ne viris superbiendi, mulieribus sibi indignandi occasionem dedisse videatur Apostolus, hic mitigat, dicens, neque mulierem sine viro, nec virum sine muliere esse posse in conjugio: alter enim alterius, utpote conjugis, ope indiget, idque «in Domino,» id est Domino ita volente et disponente, vel per Dominum, et Domino auctore. Ita Ambrosius, et patet ex vers. seq.
Posset secundo, sic accipi, «in Domino,» scilicet Christo, hoc est, in re et lege Christiana; vide Can. 25 et 37, q. d. Ad normam Christianae legis et ordinationis divinae vir et mulier invicem se juvent, filios procreent, eosque pie educent. Videtur enim submonere conjuges sui officii, et Christianae pietatis.
Versus 12: Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem
Nam sicut mulier (prima, Eva) de viro (formata est), ita et vir per mulierem (concipitur, formatur, nascitur, propagatur): omnia autem ex Deo — fiunt, ordinantur et disponuntur.
Versus 14: Nec ipsa natura docet vos
Nec ipsa natura docet vos — id quod modo cedit, scilicet decere mulierem non velatam orare; sed potius ejus contrarium, scilicet id quod sequitur: «Quod vir si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi.» Hebraei enim, qualis erat Paulus, concise loquuntur, et multa subaudiunt, ut dixi Can. 38. Unde Graeca et quaedam Latina clarius per interrogationem haec legunt, ἢ οὐδὲ αὐτὰ ἡ φύσις διδάσκει ὑμᾶς, hoc est, ut Syrus, anne, vel nonne ipsa natura docet vos? Noster Interpres non legit ἢ οὐδὲ, sed οὐδὲ tantum.
Versus 15: Vir si comam nutriat, ignominia est illi
Quia alere comam est contra decus virile, est nimirum animi mollis et effeminati, ni fiat valetudinis, aut frigoris causa. Hinc S. Augustinus, lib. De Opere monach., refellit monachos quosdam, qui comam promissam habebant usque ad humeros, ut speciem et nomen sanctitatis captarent. Rursum virum decet aperto capite orare, mulierem velato, uti hactenus probavit Apostolus: ergo mulier comam alere debet, non autem vir; coma enim a natura data est illi pro velamine. Comam longam et promissam hic intellige, qualis est mulierum.
Nota: Ut mulier comam alat, non autem vir, non est absolute praeceptum naturae, aut divinum, aut Ecclesiasticum. Unde, ut dixi vers. 6, feminae Religiosae comam resecant: e contrario gentes nonnullae olim comam in viris habebant pro decore et ornamento, ut Galli, a quibus dicta est Gallia Comata; et Achivi, quos passim Homerus vocat καρηκομούντας Ἀχαίους, id est crinitos Achaeos. Romani quoque prisci comam alebant, et sero, nimirum sub tempore Scipionis Africani, tonsoribus uti coeperunt. Primi tonsores ex Sicilia, inquit Plinius, lib. VII, cap. LIX, in Italiam venerunt, anno post Romam conditam 454; ante intonsi fuere. Lycurgus quoque Lacedaemones voluit comam retinere. Paulus ergo non praeceptum hic, sed honestatem et decentiam naturae insinuat, scilicet naturaliter decere, ut femina cum in publicum prodit, comata et velata prodeat, non autem vir: hanc tamen naturae decentiam Paulus hic sancit, et instar praecepti a Corinthiis servari vult, unde subdit:
Versus 16: Si quis autem videtur contentiosus esse
«Contentiosus,» ut scilicet contendat, non veritatis, sed et gloriae et victoriae studio (hoc enim significat Graecum φιλόνεικος) feminas Christianas velandas non esse, cum in templo orant, sed pristinum Gentilium morem et nuditatem retinere debere.
Versus 17: Hoc autem praecipio
Est haec quarta ratio probans mulieres esse velandas, petita ab ipsa natura, quae mulieri comam dedit pro velamine, ut doceret eam esse velandam.
HOC AUTEM PRAECIPIO: NON LAUDANS, QUOD NON IN MELIUS, SED IN DETERIUS CONVENITIS, — q. d. Hoc de velandis mulieribus ita praecipio, ut interim vos non laudem in eo quod sequitur, scilicet, «quod non in melius, sed in deterius convenitis;» quod quid sit, explicat vers. seq. dicens:
Versus 18: Convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos
Ubi nota nomen «ecclesiam»: inde enim sequitur, jam tunc tempore Pauli fuisse ecclesias et templa. Vide de prisca ecclesiae forma, picturis, cruce, distinctione loci feminarum, virginum, virorum, Baronium in hunc Apostoli locum.
Transit hic Apostolus a velamine mulierum ad abusus Corinthiorum in coena Eucharistica corrigendos.
Versus 19: Nam oportet et haereses esse
spectata nimirum humana inconstantia, superbia, novitate et pronitate, qualis erat Corinthiorum, ut dicerent: «Ego sum Pauli, Ego Apollo,» Deo permittente ad suorum probationem, necesse est et oportet sequi haereses. Ita Cajetanus, Ambrosius, Chrysostomus.
HAERESES, — hoc est, schismata et sectas, tum in fide, tum in moribus, quales erant hic apud Corinthios in coena Eucharistica, nimirum de loco recumbendi, de tempore coenae inchoandae, de cibis et potibus, de sociis et convivis: nam in coena Dominica et agape Corinthii divites excludebant pauperes, et seorsim illam peragebant, ut patet ex seq.
UT ET QUI PROBATI SUNT (qui probi, solidi ac firmi sunt), MANIFESTI FIANT. — Tempore enim haereseos et schismatis manifestatur quinam in fide et pietate fundati et constantes sint, uti hic apud Corinthios manifestabantur constantia et patientia pauperum, quos divites aspernabantur; rursum modestia et charitas divitum illorum, qui oderant schismata, et pauperes ad coenas et agapes suas advocabant. Ita ex Chrysostomo Theophylactus, Oecumenius.
Versus 20: Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est dominicam coenam manducare
q. d. Dum convenitis tali modo ad Eucharistiam et coenam Christi Domini, jam vestra coena non est coena dominica, uti esse solebat; et vestrum manducare jam non est dominicam coenam manducare, uti olim erat; non instituitis coenam Domini (qui omnes Apostolos, quin et Judam coenae suae sobriae et piae adhibuit), sed Bacchi aut Martis. Convenitis enim ad vos inebriandum, et pauperes excludendum: itaque quilibet in se ebrius, in pauperes vero violentus est. Ita Anselmus, Chrysostomus, Theophylactus.
Potest secundo, cum Vatablo et Erasmo Graecum οὐκ ἔστι capi pro οὐκ ἔξεστι, «non est,» hoc est, non licet vobis dominicam coenam manducare, ob rationem quam subdit. Sed prior sensus penitior est et nervosior, magisque pungit Corinthios.
Versus 21: Unusquisque enim suam coenam praesumit
Primo, S. Augustinus, epist. 118: «Praesumit,» inquit, hoc est, sumit ante synaxim; hoc enim proprie est «praesumere»: et quia ad hanc praesumptionem tollendam, jubet vers. 33, ut invicem sese exspectent, scilicet in coena ante sanctam synaxim: nam in ipsa sacra synaxi, vel post eam non videtur opus fuisse exspectatione, cum ea non celebraretur, nisi postquam omnes convenissent, eamque promiscue sumebant pauperes mixti divitibus.
Ubi nota: Tempore Pauli, Christiani, ut imitarentur Christum (qui post coenam agni et communem, Eucharistiam instituit), ante coenam Eucharisticam, instituebant coenam communem omnibus Christianis, tam pauperibus quam divitibus, idque in mutuae et Christianae charitatis symbolum. Perduravit hic mos in nonnullis Ecclesiis per multa saecula: nam Sozomeni adhuc tempore, ut ipse narrat lib. VII Histor., cap. XXIX, in Aegypto, multis urbibus et pagis, sumpta coena vulgari, exemplo Christi celebrabant et sumebant sanctam synaxim. Idem de aliis quibusdam Ecclesiis indicat Concilium Carthaginense III, can. 29. Hunc morem, ubi et quamdiu permissus fuit, non taxat hic Apostolus, sed ejus abusum, in iis, qui in hac coena se inebriabant, sinentes alios pauperiores esurire. Hoc enim taxans, subdit: «Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est;» et: «Qui manducat indigne,» hoc est, in peccato mortali ebrietatis et contemptus pauperum, «reus erit corporis et sanguinis Domini.» Rursum concludens, vers. 33: «Itaque, fratres,» inquit, «cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate: si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis;» scilicet, dum convenitis, ut coenam Dominicam sive Eucharisticam manducetis, ut dixit vers. 20. Ergo loquitur de conventu qui fiebat ante, non autem post coenam Eucharisticam.
Secundo, tamen alii accipiunt «coenam suam praesumit,» de agape post sanctam synaxim. Pro quo nota, in primitiva Ecclesia, ad imitationem coenae Christi, solitos ditiores post sanctam communionem, coenam in Ecclesia instruere omnibus, tam divitibus quam pauperibus, in charitatis symbolum, ideoque agape vocabatur, quasi dicas, charitas; sed refrigescente charitate, crescente multitudine fidelium, res abiit in abusum. Divites enim privatim suam coenam praeoccupabant et instruebant sumptuosissime etiam ad ebrietatem, pauperibus vel exclusis, vel non exspectatis, multo minus invitatis, ut significatur vers. 33, et hoc videtur hic taxare Apostolus. Vide Chrysostomum in morali, sub finem hom. 23; Tertullianum, Apolog. XXIX, et Baronium hic. Hac de causa Concilium Laodicense, can. 28, agapes in Ecclesia fieri vetuit.
Verum prior explicatio verior et solidior est, ob rationes ibi illatas: agape enim haec tempore Pauli fiebat, non post, sed ante sacram synaxim; licet paulo post prima haec Ecclesiae tempora, scilicet cum Ecclesia sanxit, ut Eucharistia ob reverentiam, nonnisi a jejunis sumeretur, post Eucharistiam celebrata sit haec agape, ut patet ex Tertulliano et Chrysostomo jam citatis, et ex Augustino, epist. 118. Unde pari ratione hic Apostoli locus, iis qui post Eucharistiam celebrarunt divinum agapem, accommodari potest; Apostolus enim taxat ebrietates et arrogantias in agape, sive ea sit ante, sive post Eucharistiam. Quare inepte Novantes aliqui hunc Apostoli locum torquent contra Missas privatas, in quibus solus sacerdos communicat, quia scilicet nemo alius vult communicare; eos enim non excludit: imo optat Ecclesia, ait Concilium Tridentinum, sess. XXII, can. 6 et can. 8, ut qui Missam audiunt, etiam communicent. Nam Apostolus hac de re hic non agit, nec de coena Eucharistica loquitur, sed de vulgari et communi, sive agape, uti ostendi.
PRAESUMIT AD MANDUCANDUM, — praesumit manducare, vel praesumit manducando, scilicet suam coenam. Est hebraismus.
Versus 22: Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis? Et confunditis eos qui non habent
opes et delicias, quas in commune symbolum cum divitibus conferant? q. d. Si vultis convivari, et genio indulgere, inter aequales domi id facite, non in ecclesia. Si enim in ecclesia id facitis, dupliciter peccatis.
Primo, quod ecclesiam vestra crapula contaminetis et polluatis.
Secundo, quod pauperes negligendo et pudefaciendo, Ecclesiam Christianam, quae communis est pauperibus et divitibus, dividatis et discindatis.
Versus 23: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis
non scripto, ut patet, sed viva voce. Nota hunc locum pro traditionibus, quas orthodoxi verbo Dei scripto adjungendas docent.
Versus 24: Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur
DOMINUS JESUS IN QUA NOCTE TRADEBATUR (a Juda et Judaeis in mortem et crucem) ACCEPIT PANEM, ET GRATIAS AGENS FREGIT, ET DIXIT: ACCIPITE, ET MANDUCATE: HOC EST CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADETUR.
Nota hic quinque actiones Christi. Primo, Christus accepit panem; secundo, gratias egit Patri; tertio, panem benedixit, ut habet Matth. XXVI, 26; quarto, panem fregit; quinto, porrexit, et inter porrigendum dixit: «Accipite et manducate, hoc est corpus meum.» Haec enim verba tam porrigentis sunt quam consecrantis.
Hinc ruit argumentum Calvini: Omnia, inquit, verba hic, scilicet, «accepit, benedixit, fregit, dedit,» respiciunt et referunt panem; ergo panem acceperunt et comederunt Apostoli, non corpus Christi.
Respondeo ad antecedens: Haec verba referunt panem, non qui manebat panis, sed qui inter dandum, vi verborum et consecrationis Christi, convertebatur in corpus Christi. Sic dicere potuisset Christus in Cana Galilaeae: «Accipite, et bibite, hoc est enim vinum,» si per haec verba mutare voluisset aquam in vinum. Sic vulgo dicimus: Herodes S. Joannem incarceravit, occidit, sepelivit, vel sepeliri permisit, cum tamen non incarceravit eumdem, quem sepelivit; quia hominem incarceravit, cadaver vero occisi sepelivit. Talis ergo, et consequenter aeque vulgaris, est haec Evangelistarum et Pauli de Eucharistia locutio.
Nota secundo, ex eo quod Christus ait: «Accipite, hoc est enim,» etc., hinc videri Christum unum panem accepisse, eumque inter consecrandum fregisse in duodecim partes, simulque singulis Apostolis unam distribuisse, quam quisque videtur manu accepisse. Unde et diu in Ecclesia Christianis fidelibus Eucharistia in manus data fuit, ut patet ex Tertulliano, lib. De Spectaculis; ex Cyrillo Hierosolymitano, catechesi 5 mystagog.; ex S. Augustino, serm. 44. Postea tamen, periculi et reverentiae causa, in os data est Eucharistia.
HOC EST CORPUS MEUM. — Haeretici tropum, alii metonymiam, alii alium esse volunt, et hunc esse sensum: Hoc est figura corporis mei, aut: Hoc significat corpus meum.
Sed nullum hic esse tropum patet primo, ex demonstratione pronominis «hoc,» et ex voce «corpus meum, et sanguis meus,» adeoque ex tota sententia, quae clarissime hoc significat, ut clarius dici non potuerit. Accedit, quod Christus in ultimo hoc vitae suae die suum testamentum condiderit, et novum aeternumque foedus instituerit cum rudibus et charissimis suis discipulis, quodque praestantissimum Sacramentum, dogma pariter ac mysterium Christianae religionis fundarit et exhibuerit, quae omnia verbis clarissimis proponi solent et debent. Quis enim credat summam Christi sapientiam ac bonitatem ultimis suis verbis dedisse inevitabilem occasionem falsi dogmatis et perpetuae idololatriae? quod sane fecit, si verba haec tam clara: «Hoc est corpus meum,» tropice tantum et figurate intelligi voluerit. Si enim ita est, ergo tota Ecclesia jam per 1500 annos in gravissimo errore et idololatria versata est, idque occasione verborum Christi, quae ita aperta sunt, ut Lutherus ad Argentinenses scribat: «Quod si Carolstadius mihi persuadere potuisset, in Sacramento praeter panem et vinum esse nihil, magno beneficio me sibi devinxisset: hac enim re valde papatui incommodassem. Verum ego me captum video, nulla elabendi via relicta: textus enim Evangelii nimis apertus est et potens, qui facile convelli non potest, multo minus verbis aut glossis e capite vertiginoso confictis subverti.»
Ita Lutherus. Et Philippus Melanchthon ad Fred. Myconium: «Si pro corpore,» inquit, «figuram corporis accipias, quid non poterit eludi hac arte? Sic licebit totam religionis formam transformare.» Ita Philippus. Scilicet sic cum Serveto Patrem, Filium, Spiritum Sanctum tria tantum esse nomina unius Dei, non tres personas; Christum assumpsisse carnem, sed phantasticam; passum mortuumque, sed tantum per imaginem et phantasma, cum Manichaeis interpretari licebit; denique dicere a pari quis poterit, non nisi per tropum Evangelia esse Evangelia, Christum esse Christum, Deum esse Deum, ut tandem, quod multis eorum contingit, nil credant. Vide quam hic fenestram atheismo Sacramentarii aperiant.
Verissime dixit et praedixit Cardinalis Hosius, haereticos tandem fore atheos, et haeresis omnis finem esse atheismum. Nimirum dum a Catholica fide ad haeresim desciscunt, in eaque nihil inveniunt stabile, nihil constans, nihil solidum; quid restat, nisi ut haeresim abjiciant, nihil credant, fiatque id quod cecinit Psaltes, Psal. XIII: «Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus.» Utinam id in dies non experiremur!
Rursum non solum Paulus, sed et alii omnes, videlicet Matthaeus, Marcus, Lucas, eodem modo, iisdemque verbis, «Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus,» hanc coenam et historiam enarrant, et Syrus Interpres disertissime, Marci XIV, 22, איתיהי פגרי ithai pagri, hoc est, ipsum corpus meum: nullus est qui tropum explicet, vel insinuet, uti alibi solet unus alium, cum obscurior est, explicare. Quo argumento convictus Erasmus, Conrado Pellicano, a quo ad Zuinglianismum sollicitabatur, ita rescribit: «Ad id, videlicet non esse in Eucharistia verum corpus Christi, negavi semper me posse animum inducere, praesertim cum evangelicae atque apostolicae litterae tam evidenter nominent corpus quod datur, et sanguinem qui effunditur.» Et infra: «Si tibi persuasum est, in synaxi nihil esse praeter panem et vinum, ego membratim discerpi malim, et omnia perpeti, quam profiteri idem quod tu profiteris; nec patiar ut tui istius dogmatis me auctorem facias, vel comitem. Ita mihi contingat nunquam a Christo sejungi, amen.» Ita Erasmus.
Secundo, Si in Eucharistia est et manet panis, ergo figura panis successit figura agni. Quis autem perperam id fieri et dici non videt? agnus enim occisus in lege veteri, clarius significabat Christum patientem quam panis in lege nova. Rursum frigide et inepte agnus fuisset typus Eucharistiae, quae nudus est panis secundum Calvinum. Quis enim non mallet agnum habere tam in se, quam in figuram Christi, potius quam panem?
Tertio, id magis patet in consecratione calicis: «Hic est sanguis meus novi Testamenti, qui pro vobis effundetur:» quod clarissimum est in Graeco apud Lucam, cap. XXII, τοῦτο τὸ ποτήριον ἡ καινὴ διαθήκη ἐν τῷ αἵματί μου, τὸ ὑπὲρ ὑμῶν ἐκχυνόμενον, hoc est, poculum est novum Testamentum in meo sanguine, quod, scilicet poculum, pro vobis effundetur. Τὸ enim ad ποτήριον referri debet, non ad αἵματι, cum αἵματι sit dativi casus, τὸ vero nominativi; ergo poculum, sive calix sanguinis Christi pro nobis effusus est; ergo in calice hoc vere erat sanguis Christi, ita ut cum calix hic effunderetur, non effunderetur vinum, quod fuit ante consecrationem, et post eam manet, ut volunt haeretici; sed effunderetur sanguis Christi, qui erat in eo post consecrationem. Hoc enim significat «calix sanguinis qui pro vobis effundetur.» Alioqui calix vini, non sanguinis, pro nobis effusus esset, nosque calice vini redemisset Christus, quod est absurdissimum. Id magis patebit ex vers. seq. Nec dici potest cum Beza textum Graecum esse corruptum: quandoquidem omnes tam codices, quam interpretes ita legunt, olimque legerunt.
Quarto, omnes Evangelistae, et Paulus, corpus hoc explicant, cum addunt, «quod pro vobis datur;» aut, ut Paulus, «Quod pro vobis tradetur;» vel, ut graece est, κλώμενον, «Quod pro vobis frangitur;» atqui non figura corporis, sed verum Christi corpus pro nobis datum, traditum, fractum est: ergo verum Christi corpus a Christo datum est Apostolis. Rursum, dicit Paulus, quod «qui manducaverit hunc panem indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini;» ergo hic vere est corpus et sanguis Domini, cui injurius est qui illud indigne tractat ac sumit.
Denique ita proprie ut sonant, haec verba consecrationis explicant Patres Graeci et Latini omnium saeculorum. Hic fuit sensus totius Ecclesiae usque ad Berengarium per annos 1050; tunc enim coepit Berengarius, qui homo indoctus, sed gloriae cupidus, ut novi Doctoris nomen assequeretur, primus publice contrarium docuit. Nam J. Scotus et Bertramus, qui ante Berengarium idem senserunt, obscuri fuerunt, et statim a Paschasio Rabano et aliis repressi sunt. Berengario hoc dogma quasi novum in lucem proferenti, statim se opposuerunt Lanfrancus, Cantuariensis Archiepiscopus, Guidmundus, Algerus et totus orbis Catholicus. Unde damnatus est Berengarii error in concilio Vercellensi sub Leone IX, rursum in Turonensi sub Victore II, ubi praesens convictus Berengarius publice haeresim ejuravit: sed relapsus, in Romano Concilio 113 Episcoporum sub Nicolao II ejuravit, et palinodiam cecinit, quae habetur de Consecratione, dist. II, cap. Ego Berengarius. Mox secundo relapsus, tertio in Romano Concilio sub Gregorio VII, errorem suum damnavit hac fidei professione, quam refert Thomas Waldensis, tom. II De Sacramentis, cap. XLIII: «Ego Berengarius corde credo, et ore confiteor, panem et vinum converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et post consecrationem esse verum corpus, quod natum est de Virgine; et verum sanguinem Christi, qui de latere effluxit, non tantum per signum, sed etiam in proprietate naturae et veritate substantiae.» Utinam qui hoc tempore Berengarium errantem secuti sunt, sequantur et poenitentem! Berengarii haeresim primus hoc saeculo revocavit Andreas Carolstadius, cui statim sese Lutherus opposuit. Carolstadium secutus est Zuinglius, Zuinglium Calvinus; et tamen nullus fidei articulus ita omnium Patrum, totiusque Ecclesiae consensu firmatus exstat, ut hic de veritate corporis Christi in Eucharistia.
Eumdem Ecclesia in octo Conciliis generalibus definivit, scilicet in Niceno I, Niceno II, Romano sub Nicolao II, in Lateranensi, Viennensi, Constantiensi, Florentino et Tridentino: in provincialibus etiam plurimis. Videat qui dubitat, Joannem Garetium, qui per singulas, hoc est sedecim a Christo annorum centurias testimonia omnium Patrum et conciliorum cujusque saeculi ordine recenset, quibus omnes aperte et unanimiter hanc veritatem confitentur: affert etiam professionem ejusdem fidei Ecclesiae Syriacae, Aethiopicae, Armeniacae, Indicae. Videat et Bellarminum De Eucharistia, exacte singulorum verba proferentem et discutientem. Sane qui hos leget, videbit hanc omnium aetatum omniumque saeculorum Ecclesiae fidem fuisse; ut merito scripserit Erasmus ad Ludovicum Berum: «Nunquam,» inquit, «mihi persuaderi potuit, neque poterit, Christum, qui veritas est et charitas, tamdiu passurum fuisse dilectam sponsam suam haerere in errore tam abominando, ut crustulum farinaceum pro ipso adoraret.»
Atque hic apparet Zuinglii, Calvini et similium ars et ingenium. Novam illi invehunt sectam et sententiam de Eucharistia; docent in ea revera non esse corpus Christi, sed corporis tantum figuram. Unde probant? e Scripturis: consulantur verba, legantur omnes Evangelistae, legatur et Paulus, illisne favent, an potius nobis, ac receptae in Ecclesia sententiae? Quid aliud omnes ingeminant quam «corpus»? idque pro nobis traditum: quam «sanguinem»? eumque pro nobis effusum. Ubi hic umbra? ubi figura? ubi typus? Atqui, inquiunt, per figuram haec verba exponi debent: fateare ergo verba Scripturae non tibi favere, tibi, inquam, qui non aliunde, quam ex Scripturae verbis Scripturae mentem scrutandam doces. Unde igitur probas ea per figuram exponi debere? si dubia essent et ambigua, unde expositio petenda? quis litem dirimeret, nisi Ecclesia, quae columna est et fundamentum traditae sibi a patribus veritatis? quis nisi veneranda Patrum antiquitas, majorum traditio et saeculorum priorum consensus? Citamus et proferimus per singulas annorum centurias Patres, majores omnes, Concilia nationalia et oecumenica quoque seculo: omnes et omnia verba Christi, ut sonant, accipiunt, damnant tropum et figuram. Quid ergo restat, nisi ut plana Scripturae verba, planam et claram Patrum et totius Ecclesiae saeculis omnibus expositionem sequamini? et tamen mordicus in vestra tropica expositione persistitis. Quae Scriptura? quae auctoritas? quae ratio suadet? nulla, nisi haec una, quod haeresis vestra ita elegerit, quodque Lutheri buccinam sequamini: Sic mihi videtur, sic placet, sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas. Haec una hoc ipsum, et vestra omnia vobis et suadet et persuadet.
Melius proinde et sanius hac in re Philippus Melanchthon, lib. De Veritate corporis et sanguinis Domini: «Si ob rationes humanas,» inquit, «neges Christum esse in Eucharistia, quid dicet in tentatione conscientia? quam afferet causam discedendi a recepta sententia in Ecclesia? tunc ista verba: Hoc est corpus meum, fulmina erunt. Quid his opponet mens perterrefacta? quibus Scripturis, qua voce Dei se muniet, ac sibi persuadebit, necessario hic fuisse interpretandam esse metaphoram, cum verbum Dei praeferri debeat judicio rationis?» Ita Melanchthon.
Sane in hora mortis, in die illa terribili, cum sistemur tribunali Christi de fide et vita examinandi, si me roget Christus, Cur credidisti corpus meum in Eucharistia? fidenter dicam: Domine, credidi quod Tu dixisti, quod me docuisti: Tu verba Tua per tropum non explicuisti, nec ego per tropum explicare ausus fui. Ecclesia ea simpliciter accepit, et ego simpliciter accepi: hanc fidem, hanc reverentiam me verbis Tuis, me Ecclesiae Tuae debere plane mihi persuasi.
Si Calvinistam roget Christus: Cur tu verba Mea a proprio sensu in tropum detorsisti? quid dicet? Ita faciendum mihi videbatur, quod ratio mea non caperet, qui id fieri posset aut deceret. Atqui, inquiet ille, utri potius assentiri debebas, rationi tuae, quae humana est et infirma; an verbo Meo, quod omnipotens est et veracissimum? Ratio Gentilibus dictabat, in Me, utpote Deum, in carne natum, passum, crucifixum credere, stultum esse; et tamen tu hoc credendum putasti et credidisti, idque solis Scripturae verbis, quae hoc simpliciter asserunt, persuasus. Quid ergo in hoc uno Eucharistiae articulo id, quod de illo tam diserte dixi, ad rationem tuam exigere, et juxta cerebrum tuum, tam depressum, infirmum et exiguum interpretari praesumpsisti? cur saltem Ecclesiae omnium saeculorum expositioni et auctoritati non acquievisti? cur plus omnibus illis sapere voluisti? Quid respondebit ad haec? qui se excusabit? quo se vertet? Cogitet jam quisque hoc serio, et verbo Dei atque Ecclesiae, humili fide et obedientia suum judicium submittat, ne in illa die Domini confundatur, ne cum incredulis partem accipiat in stagno ignis ardentis pice et sulphure, ne fulmen illud audiat: «Ite, maledicti, ite, increduli, in ignem aeternum.»
Nec miretur tam mirabile mysterium in Eucharistia, cum Christus in omni vita et mysteriis suis fuerit et sit admirabilis, Isaiae, IX, 6; et de eo dicat idem Isaias, cap. XLV, 15: «Vere Tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator.» Si angelus se insereret hostiae, revera in ea esset, sed absconditus: non angelum, sed tantum panem videres, sentires, gustares; angelum tamen in eo latere crederes, si angelus aut propheta quispiam id tibi asseverasset: cur ergo pari modo non credis Christum sub hac hostia latere, sed absconditum, cum Christus idipsum asseveret, qui mentiri non potest? modum enim hunc existendi spiritualem, invisibilem et indivisibilem, qui naturalis est angelo, Deus, cum sit omnipotens, potest supernaturaliter dare corpori Christi in Eucharistia. Nemo ergo incredulus dicat: Quomodo potest Christus esse totus in tam parva hostia? cogitet Christum ibi esse instar angeli, nec modum inquirat, sed amplectatur potius immensam Christi charitatem, cujus deliciae sunt esse cum filiis hominum, qui transiturus de mundo ad Patrem, ut ait S. Joannes, cap. XIII, «cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos;» qui, ut canit S. Thomas,
Se nascens dedit socium,
Convescens in edulium,
Se moriens in pretium,
Se regnans dat in praemium:
ut nos sua charitate cogeret ad se redamandum, ut, quoties haec mysteria videmus et agimus, cogitemus illum nos hisce verbis alloqui: Ecce Christus hic se totum tibi, tu te totum da, imo redde Christo.
Dices: Eucharistia subinde vocatur «panis et genimen vitis,» id est vinum, ut patet Joan. VI, 57, Matth. XXVI, 29.
Respondeo: In ipsa narratione institutionis Eucharisticae a nemine vocatur «panis,» sed alibi; et tum «panis» significat omnem cibum, ut dixi cap. X, vers. 17. Sic posset et «vinum» significare omnem potum, quia apud Judaeos, uti et in Hispania, Italia, Gallia, Germania communis potus erat, non cerevisia, sed vinum.
Sed verius est Christum «genimen vitis» vocasse, non id quod erat in calice Eucharistico, sed quod erat in calice agni paschalis. Nam sicut de agno dixit, ut habet Lucas: «Non manducabo ex hoc, donec impleatur in regno Dei,» ita et de calice agni dixit: «Non bibam de hoc genimine (vel generatione) vitis, donec veniat regnum Dei.» Ita enim diserte, quod Matthaeus et Marcus convolvant, distinguit S. Lucas, narratque utrumque dixisse Christum ante Eucharistiam, cap. XXII, vers. 17. Tantum enim voluit Christus dicere, se deinceps cum illis non victurum, communemque coenam non sumpturum, ut hactenus vixerat et sumpserat, quia pergebat ad mortem, ait Hieronymus, Theophylactus et alii in illum locum.