Cornelius a Lapide

I Corinthios XII


Index


Synopsis Capitis

Transit Apostolus, et tribus sequentibus capitibus disputat de gratiis, tum gratis datis, tum gratum facientibus. Hoc capite docet primo, gratias gratis datas varie a Spiritu Sancto distribui.

Secundo, vers. 12, ad hoc utitur exemplo corporis humani, quod licet unum sit, multa tamen et varia habet membra: indeque concludit, quemlibet in Ecclesia suo gradu et gratia contentum, debere illo fungi et uti ad commune bonum; ut quasi membra invicem se omnes juvent et foveant.

Hinc tertio, vers. 28, asserit Christum providisse Ecclesiae de variis hominum statibus, ut alii sint Apostoli, alii Prophetae, alii Doctores, etc.


Textus Vulgatae: I Corinthios 12:1-31

1. De spiritualibus autem nolo vos ignorare, fratres. 2. Scitis quoniam cum Gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. 3. Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. 4. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: 5. et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: 6. et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. 7. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: 9. alteri fides in eodem spiritu: alii gratia sanitatum in uno spiritu: 10. alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. 11. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. 12. Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. 13. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno spiritu potati sumus. 14. Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. 15. Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? 16. Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? 17. Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? 18. Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. 19. Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 20. Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21. Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo; aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. 22. Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt; 23. et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. 24. Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, 25. ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 26. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. 27. Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. 28. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. 29. Numquid omnes Apostoli? numquid omnes Prophetae? numquid omnes Doctores? 30. numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? 31. Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.


Introductio in Caput

Agit hic Paulus de gratiis gratis datis, ut prophetia, dona linguarum, gratia curationum, etc.; haec enim fidelibus initio Ecclesiae affatim a Spiritu Sancto donabantur, ut donata sunt Apostolis in Pentecoste. Occasio agendi de iis erat, quia Corinthii de his donis se jactabant, alii aliis inordinate utebantur, alii dolebant, quod ea non acceperant, quae aliis data erant. Docet ergo Apostolus, quae, quales, quantae sint istae gratiae, et quomodo iis uti quisque debeat.


Versus 1: De spiritualibus autem nolo vos ignorare, fratres

De spiritualibus (donis scilicet Spiritus Sancti) nolo vos ignorare, fratres, — sed doceo vos ea quae hic subtexo. Ita Anselmus.


Versus 2: Scitis quoniam cum Gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes

Scitis quoniam cum Gentes essetis, ad simulacra muta prout (ceu quaedam mancipia) ducebamini (a consuetudine, institutione majorum et sacrificulorum, atque a daemonis impulsu) euntes, — id est ibatis. Graece ἀπαγόμενοι, abducti, id est abducebamini. Ponitur hic de more Hebraeorum participium pro verbo, scilicet praeterito imperfecto, juxta Can. 29. Sic Rom. XII, 11: «Spiritu, inquit, ferventes,» id est fervete; «Domino servientes,» id est servite; «spe gaudentes,» id est gaudete, etc. Ita S. Chrysostomus, q. d. Mementote, o Corinthii, quod cum Gentiles essetis, colebatis idola, id est lapides et saxa muta, quae nihil habent spiritus, sensus, loquelae, vigoris aut virtutis, et multo minus suis cultoribus illa communicare possunt. Jam vero facti Christiani colatis Deum, qui est purus spiritus, plenus omni gratia et sapientia, quique haec ipsa spiritalia sua dona abunde in vos effudit, uti experimini: agnoscite ergo gratiam a Christo vobis factam, agnoscite mutationem vestram, agnoscite et colite horum omnium auctorem Christum, et Spiritum Sanctum. Patet ex eo quod sequitur:


Versus 3: Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu

Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. — Nota: tò ideo deducit hunc versum ex praecedenti, ejusque finem et scopum indicat et explet, q. d. Ideo renovavi vobis memoriam vestri gentilismi, et vestrorum idolorum mutorum, ut nimirum cognoscatis, et digne ponderetis aestimetisque vocationem vestram ex gentilismo, ubi simulacra muta invocabatis; et gratiam Spiritus Sancti, quam adepti estis in christianismo, ubi non idola muta, sed Christum et Spiritum Sanctum aditis et invocatis, ab eoque dona linguarum aliaque recipitis, ut sciatis foecundum et facundum esse Spiritum Sanctum prae mutis idolis, qui vos facit tam disertos, tam sapientes, tam divinos; agnoscite ergo Spiritus Sancti potentiam, ut non contendatis amplius, uti soletis, de gratiis gratis datis, cum omnia habeatis a Spiritu Sancto, quia sua dona distribuit, prout vult; et qui minora accepit, non doleat; et qui majora, non superbiat. Ita Chrysostomus.

Nemo in Spiritu Dei (per Spiritum, vel habens Spiritum Dei) loquens, dicit anathema Jesu, — id est, maledicit Jesus, exsecratur Jesum. Graece enim est accusativus, λέγει ἀνάθεμα Ἰησοῦν, id est, ut Syrus, dicit anathema esse Jesum (ita legit quoque Hilarius et Tertullianus). Sed potius talis Jesum agnoscit et invocat, quasi auctorem gratiae, salutis omniumque donorum spiritualium: hoc enim per meiosim intelligendum relinquit Paulus.

Nota: Haec Corinthiis dicit et inculcat Paulus, partim propter Judaeos, qui etiam hodie perhibentur in synagogis suis dicere, Horma, id est anathema, Jesu et Christianis, ait Cajetanus; partim et potius propter Gentiles, inter quos vivebant Corinthii; hi enim, et horum vates, sacerdotes praesertim, maledicebant Jesu. Imo hoc signo explorabant Gentiles, maxime Praesides, an quis esset Christianus, nec ne: jubebant enim maledicere Christo, uti jussisse se fatetur Plinius, epist. ad Trajanum: «Propositus, ait, est libellus multorum nomina continens (qui accusabantur quod essent Christiani), qui negant se esse Christianos, aut fuisse, cum praesente me deos appellarent, et imagini tuae (quam propter hoc cum simulacris numinum adferri jusseram) thure ac vino supplicarent; praeterea maledicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt revera Christiani; ergo dimittendos putavi. Alii se Christianos fuisse dixerunt, sed esse desiisse: hi omnes imaginem tuam et deorum simulacra venerati sunt, et Christo maledixerunt.» Ita Plinius.

Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. — Pro Dominus Jesus, graece est Κύριος Ἰησοῦν, Dominum Jesum. Ita Syrus, Ambrosius, Hilarius, lib. II De Trinit.; Prosperus, lib. II De Vocat. Gent., cap. 11; Origenes, homil. 17 in Genes. Opponit enim Apostolus haec duo, dicere anathema Jesum et dicere Dominum Jesum, id est agnoscere, credere, invocare et praedicare nomen Domini Jesu, ejusque fidem profiteri, scilicet Jesum esse Dominum nostrum, ut vertit Syrus: profiteri, inquam, et invocare uti oportet, et uti proficuum est ad salutem. Hoc facere nemo potest, «nisi in Spiritu Sancto,» id est nisi per Spiritum Sanctum: fides enim, spes et oratio sunt dona Spiritus Sancti.

Nota: Non negat hic Paulus infideles, cum solo concursu Dei generali, posse proferre nomen Jesu, aut de eo habere cogitationem aliquo modo bonam; sed tantum, neminem absque gratia Christi et Spiritus Sancti, posse per veram fidem et pium affectum serio et ex corde invocare Dominum Jesum, illumque confiteri esse Dominum et Redemptorem nostrum; aut etiam dicere in corde suo, et cogitare aliquid de eo, quod in suo gradu et ordine, ad remissionem peccatorum, gratiam et finem supernaturalem, id est ad beatitudinem, conferat et disponat. Ita Anselmus et Ambrosius. Et patet, quia loquitur Corinthiis fidelibus, eorumque fastum, quo in donis et gratiis suis superbiebant, reprimit, ex eo quod fidem Christi omniaque dona non a se habeant, sed a Spiritu Sancto, q. d. Haec dona adeo sunt non vestra, sed Spiritus Sancti, ut nec Jesum agnoscere et invocare ex vobismetipsis possitis, sed agnitio haec et invocatio sit Spiritus Sancti donum.


Versus 4: Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus

Divisiones vero gratiarum sunt, — gratiae divisae sunt per Ecclesiam, haec uni, illa alteri datur et dividitur. Hae enim Hebraeis vocantur machlecot, id est divisiones.

Idem autem Spiritus, — scilicet est, gratias has distribuens.


Versus 5: Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus

Et divisiones ministrationum (graece διακονιῶν, ministeriorum) sunt, — q. d. Ministeria sacra varie distributa sunt per Ecclesiam.

Idem autem Dominus, — scilicet Jesus Christus est, a quo ut Deo, et per quem ut hominem illa accipimus, quique varie ministeria sua distribuit, ut ei varie a variis ministretur. Ita Anselmus.


Versus 6: Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus

Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. — Nota: Apte Apostolus gratias, seu dona tribuit Spiritui Sancto, seu fonti bonitatis; ministeria Filio, seu Domino; operationes Deo, scilicet Patri, quasi primo omnium principio. Ita Theophylactus, Anselmus et alii.

Nota secundo: Gratiae hic intelliguntur gratis datae; ministeria sunt officia ministrandi Ecclesiae, ut episcopatus, diaconatus, praefectura et cura pauperum; operationes sunt miracula, ut expulsio daemonum, sanatio aegrorum, resuscitatio mortuorum: haec enim propriissime dicuntur ἐνεργήματα, et, ut vers. 10 se explicans addit, ἐνεργήματα δυνάμεων. Quod Erasmus vertit, efficaciae potentiarum; Noster, operatio virtutum. Nam δύναμις est potentia, virtus, facultas; ἐνέργεια vero actio; ἐνέργημα, opus, ut ex analogia linguae graecae liquet. Et ipse Paulus declarat, dum subdit: ὁ ἐνεργῶν τὰ πάντα ἐν πᾶσιν, qui operatur omnia in omnibus. Ita Maldonatus in Notis manuscr.

Verum plenius et apertius dicemus Apostolum omnes gratias gratis datas vocare, primo, gratias, quia gratis dantur; secundo, easdem vocare ministrationes, vel ministeria, quia per eas quisque ministrabat Ecclesiae; tertio, illas ipsas vocare operationes, graece ἐνεργήματα, q. d. efficacias: quia per illas mirificam vim accipiebant fideles a Spiritu Sancto, ut ea dicerent et facerent, quae vim naturae et captum hominum superant. Has ergo gratias operatur tam Spiritus Sanctus, quam Pater et Filius. Omnia enim opera ad extra, ut loquuntur Theologi, quae scilicet in res creatas dimanant, sunt toti Trinitati communia: eadem tamen apte, qua operationes sunt, appropriantur Patri; qua ministrationes, Filio; qua gratiae, Spiritui Sancto, ut dixi.

Qui operatur omnia. — Primo, operatur Deus omnia naturalia per concursum universalem, concurrentibus tamen effective causis secundis, uti contra Gabrielem Biel docent Theologi. Sic Deus operatur omnia bona naturae et fortunae; et quod hic sit dives, ille pauper, Dei judicio et voluntati tribuendum est, ait Chrysostomus, de quo vide eum in morali homil. 29.

Secundo, operatur Deus omnia supernaturalia, tum gratum facientia; tum, quod proprie hic intendit Apostolus, gratis data, ut puta, miracula, quaecumque Sancti petunt et impetrant a Deo, vel nomine Dei fieri imperant, Deus ad preces vel nutum eorum eadem physice operatur proprie et per se.

Non ergo hinc sequitur concursum Dei praecurrere et praedeterminare concursum causae secundae et liberi arbitrii in operibus bonis, et gratiae gratum facientis: quia in his Deus operatur omnia per gratiam praevenientem, qua excitat voluntatem, et per gratiam cooperantem, quae cum voluntate et libero arbitrio libere operante simul operatur opus bonum; sed, ut dixi, Apostolus non agit proprie de operibus gratiae gratum facientis, sed gratis datae, ut patet ex sequentibus.

Nota: Pro operatur, S. Hilarius, lib. VIII De Trinitate, legit, inoperatur. Graecum enim ἐνεργεῖ significat intimam praesentiam, vim et efficaciam, qua Deus intime omnia operatur, maxime miracula et dona gratuita. De his enim agit toto cap. Paulus.


Versus 7: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem

Unicuique autem datur manifestatio Spiritus (donum scilicet Spiritus Sancti, quo manifestatur ipse Spiritus Sanctus, qui doni est auctor: datur, inquam) ad utilitatem, — non propriam, sed totius Ecclesiae.


Versus 8: Alii quidem datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae

Alii quidem datur sermo sapientiae, — facultas scilicet explicandi sapientiam, id est altissima mysteria Trinitatis, incarnationis, praedestinationis, ut explicat cap. XIII.

Alii autem (datur) sermo scientiae, — ut scilicet explicet quae ad agenda moresque pertinent. Ita sapientiam a scientia distinguit S. Augustinus, lib. XII De Trinitate, cap. XIV et XV, et sic capit scientiam Apostolus, cap. VIII. Alii scientiam intelligunt, qua res fidei per exempla, comparationes, rationes humanas et philosophicas explicantur.


Versus 9: Alteri fides in eodem Spiritu

Alteri fides in eodem Spiritu. — Paulus hic fidem intelligit, non theologicam, quam omnes Christiani habent; sed eam quae mater est miraculorum, quae excellens est fides, quaeque fidem theologicam includit; estque insuper constans fiducia in Deum, ad quidvis impetrandum, et ad miracula operandum, v. g. ut Christus ait, ad montes transferendum. Patet id cap. XIII, vers. 2. Ita S. Chrysostomus.

Secundo, Ambrosius et Anselmus per fidem accipiunt donum intrepide profitendi et praedicandi fidem.

Tertio et optime, fides hic est intelligentia magna mysteriorum fidei ad ea contemplandum et explicandum. Sic enim ad Rom. XII, 6, dicit Prophetas habere prophetiam, et debere prophetare, hoc est docere, «secundum rationem fidei,» id est juxta mensuram intelligentiae rerum fidei sibi a Deo datam. Fidem ergo hic illustrem intelligit, quae in paucissimis est, qua qui praediti sunt, facile rebus divinis assentiuntur, ait Maldonatus in Notis manuscr. Nam fides miraculorum videtur includi in operatione virtutum, quae sequitur vers. seq., ut inter alios recte advertit Toletus in Roman. XII, 6.

Alii gratia sanitatum in uno Spiritu, — per unum et eumdem Spiritum Sanctum.


Versus 10: Alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii interpretatio sermonum

Alii operatio virtutum, — majorum scilicet miraculorum, quaeque non corpus et morborum curam, sed animam et quaevis alia spectant: qualia sunt excitare mortuos, daemones ejicere, punire incredulos et impios per miraculum, ut S. Petrus Ananiam et Sapphiram miraculosa morte punivit, Act. V. Ita Chrysostomus et Ambrosius. Et sic distinguitur «operatio virtutum» a gratia sanitatum.

Alii discretio spirituum, — cogitationum scilicet, et intentionum cordis, et consequenter actionum et sermonum, ut sciat an a naturae, an a daemonis, an a Dei vel angeli spiritu et instinctu proficiscantur. Ita Chrysostomus, Ambrosius, Anselmus. Tale donum habuit S. Hilarion, teste S. Hieronymo in ejus Vita, et S. Monica apud S. Augustinum, lib. III Confes., cap. XI, et S. Vincentius Ferrerius, atque nonnulli hodie, praesertim qui animas regunt et dirigunt; estque confessariis hoc donum perutile, et a Deo expetendum, in quantum conscientiarum plena cognitio et cura illud requirit.

Alii interpretatio sermonum, — obscuriorum, maxime sacrae Scripturae. Hinc olim in Ecclesia interpretes erant, quorum officium erat interpretari primo, eos qui in coetu Ecclesiae ex dono linguarum peregrina lingua prophetabant, vel hymnos canebant; secundo, illos qui obscura et alta mysteria afflati Spiritu Sancto eructabant; tertio, epistolas S. Pauli et aliorum ad plebem suam missas publice exponere; quarto, eas vertere in alias linguas. Sic multi censent S. Clementem epistolam ad Hebraeos ex Hebraeo in Graecum vertisse. Hinc patet sacram Scripturam non esse claram omnibus, nec privato cujusvis spiritu interpretandam, ut volunt haeretici, cum ad hoc posuerit Deus in Ecclesia interpretes.

Adverte hic: Illis interpretibus jam successerunt professores linguae Hebraeae, Graecae et sacrae Scripturae.

Ex hoc capite et seq. Theologi acceperunt divisionem gratiae in gratum facientem, quae perficit ipsum subjectum, ut sit Deo gratum, qualis est charitas, castitas, pietas aliaeque virtutes: et gratis datam, quae ordinatur ad perfectionem aliorum; et licet Apostolus hic tantum novem numeret gratias gratis datas, plures tamen esse possunt.

Ubi nota: Verisimile est ex novem hic ab Apostolo recensitis gratiis, quinque esse habitus permanentes, scilicet sapientiam, scientiam, fidem, genera linguarum et interpretationes sermonum, et aliquando etiam discretionem spirituum: reliquae quatuor non sunt habitus, sed motiones transeuntes, scilicet gratia sanitatum, operatio virtutum, prophetia et discretio spirituum, ut recte Bellarminus annotavit lib. I De Gratia, cap. X.


Versus 11: Dividens singulis prout vult

Dividens singulis prout vult. — Pro dividens singulis, graece est διαιροῦν ἰδίᾳ ἑκάστῳ, id est, dividens unicuique privatim, peculiariter, proprie, vel potius propria, scilicet cuique dona et charismata. Ita S. Hieronymus, dialogo 1 Contra Pelagian.

Prout vult, — non homo, ut intelligebat Origenes; sed Spiritus Sanctus: ergo, ait Theophylactus, Spiritus Sanctus est Dominus et Deus, neque efficitur, sed efficit omnia aeque ut Pater, quia operatur omnia in omnibus, ut dixit Apostolus vers. 6; operari enim omnia, quod vers. 6 tribuit Patri, hic tribuit Spiritui Sancto.

Hinc patet secundo, Spiritum Sanctum, ut Deum, esse liberi arbitrii, ac libere operari.

Tertio, hinc refellas Abailardum, Wiclef, Calvinum, qui docent Deum non posse facere nisi id quod facit; hoc enim est tollere omnipotentiam a Deo, Deumque aeque ac hominem subjicere fato, adeoque Deum divinitate spoliare, eamque fato consignare; sic enim Deus non operatur prout vult, sed prout voluerit fatum, rebus omnibus ipsique Deo dominans.


Versus 12: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa: ita et Christus

Sicut enim corpus (naturale et animale, puta hominis) unum est, et membra habet multa; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus, — unum scilicet corpus habet, puta Ecclesiam, cujus varia sunt membra, et ipse est caput. Utitur enim Apostolus saepe ellipsi, et multa subaudit, ut dixi Can. 38.

Sed objicit S. Augustinus, lib. I De Peccat. meritis, cap. XXXI, si hoc vellet Apostolus, tunc dicere debuisset: «Ita et Christi,» potius quam, «Christus»: Christi, scilicet corpus, id est Ecclesia, multa habet membra.

Unde secundo, Jacobus Faber Stapulensis hinc docet, Christi corpus, utpote toti divinitati indivulse unitum, localiter replere coelum et terram, quasi suum locum et corpus: ut, sicut Plato Deum dixit esse animam mundi, et per consequens esse quasi totum mundum, sic Christi corpus, utpote deitati intime conjunctum, sit instar divini Spiritus diffusum per totum mundum, cujus quasi partes et membra sint singula locorum spatia et corpora: quae tamen respectu unius deitatis et corporis Christi quasi animae suae, unum sint corpus, puta unus mundus. Atque hinc suam haeresim, quod corpus Christi sit ubique, sumpsisse putantur Ubiquetarii: quod insulsum dogma multi, sed exactissime Gregorius de Valentia refellit, libris quinque Contra Ubiquetarios.

Dico ergo tertio, simpliciter cum S. Augustino, sensus hujus loci est: «Ita et Christus,» scilicet est corpus unum, puta Ecclesia. Christus enim non tantum est caput Ecclesiae, sed et corpus; quia omnia Ecclesiae membra sustentat, et in unum, omnibus operatur; per doctorem docet, per ministrum baptizat, per fidem credit, per paenitentem paenitet. Sic enim Christus non localiter, sed mystice et virtualiter, sive operative, et per efficientiam est corpus, hypostasis, anima et spiritus totius Ecclesiae: et sicut Ecclesia est corpus Christi, quasi capitis, sic vicissim Christus est corpus Ecclesiae, quasi in omnia Ecclesiae membra se per gratiam et operationem transfundens. Sic Apostolus saepe ait nos unum esse in Christo, nos per baptismum incorporari et complantari Christo. Et Christus ad Paulum: «Quid me,» id est Christianos meos, qui sunt membra mea, «persequeris?» Actor. IX. Sic rursum Paulus: «Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.» Adeoque quod aiebat S. Franciscus: «Deus meus, amor meus, et omnia,» aiebat de Christo Paulus: «Amor noster, Christus noster, et omnia.»


Versus 13: In uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus

In uno Spiritu (per unum eumdemque Spiritum Sanctum) omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive Gentiles, sive servi, sive liberi. — Probat Christum esse unum corpus habens multa membra, ex baptismo: quia scilicet per baptismum in unum corpus, scilicet Ecclesiae, et consequenter Christi, renati et inserti sumus: in quo eadem anima, scilicet spiritu Christi, vivimus; et eadem esca, scilicet Eucharistia, alimur omnes, sive Judaei, sive Gentiles; sive servi, sive liberi.

Nota tò in unum corpus, scilicet Christi mysticum, quod est Ecclesia, ac consequenter in ipsum Christum, qui, uti jam dixit, est quasi corpus totius Ecclesiae.

Baptizati (id est baptismo incorporati) sumus, et omnes in uno Spiritu potati sumus, — scilicet in calice Eucharistiae unum Christi spiritum cum sanguine hausimus. Unde Graeca quaedam habent, ut legit Clemens Alexandrinus, lib. I Paedagogi, cap. VI: πάντες ἑνὶ πόματι ἐποτίσθημεν, omnes uno potu potati sumus, ut scilicet unum eumdemque ex eo Christi spiritum participemus, qui per omnia permanens singula membra vivificat, et suis functionibus reddit idonea, q. d. Non tantum nati sumus, et quasi membra inserti in idem corpus jam dictum; sed et eodem alimento utimur, scilicet carne et sanguine Christi in Eucharistia. Nam et una specie Eucharistiae, scilicet vini, alteram panis, id est ex potu cibum intelligit: uti e contrario ex panis specie vini speciem intelligit, cap. XI, 17. Ita Chrysostomus et pulchre Cajetanus hic.

Hinc patet, omnes baptizatos, sive boni sint, sive mali, esse corpus Christi, id est esse de Ecclesia, illique quasi membra per baptismum esse insertos; anima enim hujus corporis, scilicet Ecclesiae, est fides quam habent omnes fideles, etiamsi improbe vivant. De quo plura dicam Ephes. V, 27.


Versus 22: Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt

Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt. — S. Chrysostomus et Theophylactus per haec membra oculos accipiunt, qui parvi sunt et imbecilles, sed tamen maxime necessarii. Verum, quia vers. praeced. oculum inter nobiliora membra, quae veniam et corpori dominantur, retulit, melius alii per «membra infirmiora» accipiunt ventrem et ventre contenta. Venter enim quasi culina et nutrix totius corporis, quae singulis membris cibum concoquit et dispertit, maxime necessarius est vitae et corpori.

Jam sensus est, q. d. Sicuti in corpore hac membra infirmiora, et ignobilia, et inhonesta prae aliis curamus, quasi magis utilia, vel necessaria: ita et in Ecclesia qui minores sunt, licet infirmi, ignobiles, contemptibiles videantur, subinde tamen magis sunt utiles, magisque juvandi et curandi. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus.

Vide, quam mendici utiles sint Ecclesiae, apud Chrysostomum, in morali homil. 20, et Contra invidiam homil. 31.


Versus 23: Et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus

Et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus. — «Membra ignobiliora» sunt pedes, ait Chrysostomus, Ambrosius et Theophylactus. «His honorem abundantiorem circumdamus,» id est diligentius eos custodimus, vestimus, calceamus, elegantibus crepidis, calceis, vel ocreis eos ornamus et communimus, ne in saxa impingant, ne incedendo laedantur, ne nimio frigore vel humore aliquam intemperiem noxiam, quae in stomachum et caput redundet, contrahant.

Nota: «Honor» hic vocatur, tum ipse vestitus, tum ornatus pedum per calceos, vel ocreas, in quibus multi, praesertim juvenes nobiles et milites, curiosi sunt et elegantes: qua de causa Homerus vocat εὐκνημίδας Ἀχαιούς, id est bene vel eleganter ocreatos Achivos.

Quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. — «Inhonesta» intelligit verenda. Ita Chrysostomus, Ambrosius et Theophylactus. Vocantur, ait S. Augustinus, lib. II Retract., cap. VII, verenda «inhonesta,» non ex naturae prima institutione, sed quia post peccatum in iis maxime regnat concupiscentia, quae legi mentis repugnat, ideoque homini pudenda est; pudet enim hominem quasi dominum, quod membrum hoc ita sibi sentiat rebelle. Haec «abundantiorem honestatem habent,» id est haec diligentius et honestius tegimus atque vestimus, ut, etiamsi quis toto corpore nudus sit, haec tamen membra nudari non patiatur, ait Theophylactus. Rursus haec membra honestantur in conjugio, tanquam illa quae ad liberorum propagationem et generis nostri aeternitatem necessaria sint, ait Chrysostomus. Unde et legibus Romanis quisquis ea praescidisset, et se evirasset, gravissime puniebatur, quasi qui communi generi offecisset, et vim naturae intulisset.

Alii eadem accipiunt membra infirmiora, ignobilia et inhonesta, scilicet ventrem et membra ventri subjecta: sed Apostolus ea distinguit, et quasi distincta connectit per copulam et. Jam sensus est, q. d. Sicuti in corpore hac membra infirmiora, et ignobilia, et inhonesta prae aliis curamus, quasi magis utilia, vel necessaria: ita et in Ecclesia qui minores sunt, licet infirmi, ignobiles, contemptibiles videantur, subinde tamen magis sunt utiles, magisque juvandi et curandi. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus.

Sic apologo ventris a membris deserti, senatus Romani a plebe deserti causam apud plebem, quae in Sacrum montem ex urbe secesserat, egit et peregit Menenius Agrippa, teste Livio, lib. II, dec. 1: «Tempore, inquit, illo, quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentirent, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerat, ferunt indignatas reliquas partes, sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, ne os acciperet datum, nec dentes conficerent: hac ira dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse: inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas maturum confecto cibo sanguinem. Comparando hinc, quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in Patres, flexit Menenius mentes hominum.»


Versus 24: Honesta autem nostra nullius egent

Honesta autem nostra (puta oculi, facies, manus, quae sunt membra honestiora et nobiliora corporis) nullius egent, — quia per se satis decoris et honoris habent.

Abundantiorem tribuendo honorem, — majorem scilicet custodiam, curam, amictum, ornatum, ut dixi vers. 22.


Versus 25: Ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra

Ut non sit schisma in corpore (quale jam retuli ex Menenio), sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. — «Idipsum,» ut scilicet eamdem et mutuam pro sese invicem sollicitudinem gerant; vel «idipsum,» id est in idem, scilicet bonum totius corporis.


Versus 26: Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra

Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. — «Compatiuntur,» ut sic membrum patiens dolore levetur, «non per communionem cladis, sed per solatium charitatis,» ait S. Augustinus, epist. 133. Unde S. Basilius in Reg. brevior., Reg. 175, docet evidens signum dilectionis esse duplex: primo, si quis proximi utilitate laetetur, et pro ea laboret; secundo, si de ejus malo et peccato tristetur et moereat. Qui haec non habet, non diligit.

Hinc colligunt Doctores animas beatas, utpote charitate nostri flagrantes, nos in miseriis et periculis nostris orationibus suis juvare; et nos vicissim juvare debere animas in Purgatorio detentas: patiuntur enim illae acrem ignem, ac proinde crudelis sit oportet, qui eis non compatiatur, easque juvet et liberet.

Sive gloriatur, — gloria afficitur, graece δοξάζεται, id est, ut Ambrosius, glorificatur; Syrus, sive exultat unum membrum, exultabunt omnia membra. Pulchre ex S. Chrysostomo Salmeron: «Qui amat, inquit, habet quidquid est in corpore, scilicet Ecclesia: tolle invidiam, et tuum est quod habeo.» Rursum: «Si patiatur oculus, inquit Chrysostomus, omnia dolebunt, omnia cessabunt, non pedes ibunt, non manus operabuntur, non frui jam consuetis cibis ventri lubebit, oculorum licet sit dolor. Quid ventrem, ocule, mordes? quid pedes remoraris? quid manus vincis? Quia innexa natura sunt omnia, modoque ineffabili compatiuntur.»


Versus 27: Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro

Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. — Nota tò membra de membro, quod primo, D. Thomas sic explicat: «Vos estis membra de membro principali,» quod est Christus: est enim Christus caput Ecclesiae. Secundo, Anselmus, «vos estis membra de membro,» id est estis membra Christi per ministerium alterius membri, scilicet Pauli, per quem Christo capiti et corpori Ecclesiae uniti estis.

Verum nota: Pro de membro, graece est ἐκ μέρους, id est ex parte (et sic legunt hic aliqui Latini), vel ad invicem, seu vicissim, ut innuit Ambrosius, q. d. Estis membra ex parte, id est membra partialia: quod Noster vertit, estis membra de membro, id est membra membrorum, hoc est commembra, compartes, q. d. Estis confratres ejusdem societatis et corporis mystici, scilicet Ecclesiae. Ita Chrysostomus. Syrus vertit, estis membra teduchatchun, id est, in loco vestro, ac si dicat: Quisque in parte sua et loco est membrum Ecclesiae.

Adverte hic: Sicut in corpore, primo, est unitas et unio corporis et animae; secundo, diversitas membrorum; tertio, diversitas officiorum in membris singulis; quarto, aptitudo et dos cujusque membri ad suum officium; quinto, communio functionum, qua quodque non sibi soli, sed et aliis operari debet, idque quia sunt membra ejusdem unius corporis; sexto, quies, qua quodque suo gradu et officio contentum est, non ambit aliud, nec invidet nobiliori, sed omnium summa est unio et concordia, compassio et gaudium: ita et omnino se res habet in Ecclesia, in qua quisque a Christo, quasi anima, suum habet charisma, suum talentum, suum officium et gradum, suam functionem, qua non sibi modo, sed et aliis prosit, suum ordinem et limitem a Deo: quem qui perturbat, et alium ambit, Dei ordinationi et providentiae resistit, in his quae gratis a Deo accepit.

q. d. Estis, o Corinthii, membra ejusdem corporis Christi, puta Ecclesiae; ergo non sint schismata inter vos, unus alium non spernat, non invideat, non doleat; sed juvet, amet, gaudeat; quisque suo loco, gradu, officio sit contentus: quia sic particeps erit non tantum sui boni, sed et aliorum; sicuti pes ambulat pro oculo, aure, ventre: sic vicissim oculus videt, auris audit, venter concoquit pro pede. Quod si invideat et nolit oculus pro pede videre, auris audire, venter concoquere, non tantum illud membrum, sed et seipsum laedet, inquit Chrysostomus, perinde ac si una manus aliam amputet, seipsam dedecorat et debilitat: robustior enim est, si habeat auxilium ab alia manu. Rursum, si natura tantam in corpore inter singula membra concordiam curat et servat, nec sinit inter ea nullam discordiam aut seditionem; quanto magis gratia Dei, quae multo est potentior, animorum concordiam efficiet, in Christi Ecclesia, neque perferet ut in uno hoc corpore aliquod membrum sit seditiosum, aut discors? Si magistratus in civitate, rex in regno seditionem non tolerat, sed acerrime punit; quid faciet Christus schismaticis Ecclesiam suam scindentibus?


Versus 28: Quosdam posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores

Quosdam posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos (ut caput), secundo Prophetas (ut oculos), tertio Doctores (ut linguam: unde non principes seculares, ut Brentius vult, sunt primi et caput Ecclesiae; sed Apostoli et eorum successores, Papa et Episcopi; Deus enim in Ecclesia primum Apostolos posuit, ait Paulus), deinde virtutes (graece δυνάμεις, id est, potestates, hoc est, miraculorum operatores: hi sunt quasi manus Ecclesiae), exinde gratias curationum, — curatores scilicet morborum.

Opitulationes, — qui aliis opitulantur, exercentque circa aegros, pauperes, miseros, peregrinos et hospites opera misericordiae. Graece ἀντιλήψεις, susceptiones, hoc est, ut alii legunt, subsidia, subventiones.

Gubernationes, — qui alios regant et corrigant, ut Parochi, ait D. Thomas; vel potius gubernationes sunt, ut Theophylactus et Cajetanus, qui praesunt gubernationi rerum temporalium, quas fideles offerebant Ecclesiae. Hi enim ultimi sunt quasi pedes in corpore Christi, scilicet Ecclesia: tales fuerunt Diaconi electi ab Apostolis, ut viduis et mensis praeessent, Actor. VI.

Nota, abstracta hic poni pro concretis: «virtutes,» id est operatores virtutum; «gratias curationum,» hoc est curatores, vel potentes curare; «opitulationes,» id est opitulatores; «gubernationes,» hoc est gubernantes; «genera linguarum,» id est peritos linguarum variarum: hosce enim omnes subnectit Paulus Apostolis, Prophetis, Doctoribus, quasi alia membra Ecclesiae. Vide Can. 21. Ita Chrysostomus.


Versus 29: Numquid omnes Apostoli?

Numquid omnes Apostoli? — q. d. Minime: quisque ergo suo gradu, in quo a Deo in Ecclesia collocatus est, suaque gratia quam gratis a Deo accepit, contentus sit, Deoque gratias agat, et sua gratia ad Dei gloriam et Ecclesiae commodum utatur.


Versus 30: Numquid omnes gratiam habent curationum?

Numquid omnes gratiam habent curationum?«Ita, ait S. Augustinus, epist. 137, nec in omnibus memoriis Sanctorum Deus miracula fieri voluit, qui dividit unicuique prout vult.» Itaque non mirum Deum hoc loco, hoc templo, ad hanc aut illam Deiparae Virginis statuam miracula operari, non autem alio loco, templo, imagine; rursum huic Sancto hanc gratiam, alteri aliam concedere, v. g. ut S. Antonium invocantes, peste; Apolloniam, dolore dentium; Barbaram, subitanea morte, ne sine confessione moriantur, liberentur: quia, ut ait Apostolus, Deus has gratias dividit prout vult. Sic Deus in Probatica piscina, non alibi, aegros et aridos miraculose sanabat, Joan. V. Sic per virgam Aaronis, non alterius, miracula fecit, Num. XVII. Sic ad imaginem aenei serpentis, non autem rei alterius, Judaeos ignita lue liberavit, Num. XXI, 9.


Versus 31: Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

Aemulamini (sectamini, scilicet petite a Deo, exercete si accepistis, e jam dictis vers. 8) charismata meliora, — hoc est utiliora, puta apostolatum, prophetiam, sapientiam, scientiam, non autem donum linguarum, quod ambire, et in quo inaniter gloriari soletis vos, o Corinthii. Ita Anselmus. Alii legunt per interrogationem et in tempore praesenti, «aemulamini»: hoc est, si aemulamini meliora, ecce ostendo vobis viam excellentiorem. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius.

Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. — «Viam» scilicet charitatis, quae via est ad Deum, ad vitam et gloriam aeternam, de qua cap. sequenti.

Nota: Commentarius Hieronymo adscriptus hic docet charitatem separari ab Apostolo a charismatibus, hoc est gratiis gratis datis, quod hae gratis dentur a Deo, charitas vero nostro labore et naturae viribus acquiratur. Unde colligas hunc Commentarium non esse S. Hieronymi, sed Pelagii vel Pelagiani alicujus, ut dixi initio. Correxit hoc Primasius, qui multa ex hoc Commentario transcripsit, et patet charitatem esse donum Dei, Rom. V, 5: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.» Unde hic ait Paulus: «Excellentiorem viam,» ὁδὸν καθ' ὑπερβολὴν, per hyperbolen, per excessum, id est excessive meliorem et praestantiorem viam, scilicet charitatis, vobis ostendo. Ita ex Chrysostomo Theophylactus. Unde et Cassianus, Collat. XI, cap. XII, sic legit: «Et adhuc excellentiorem supra modum viam vobis demonstro.» Si ergo gratiae gratis datae, quae minores sunt, a Deo dantur; multo magis charitas, quae excessive illis est melior et eminentior, a Deo peti et dari debet. In hoc ergo distinguit Apostolus charitatem a charismatibus, quod haec gratis dentur ad utilitatem Ecclesiae, non ad sanctificationem ejus cui dantur: charitas vero detur ad hoc, ut is qui illam habet, sanctus et gratus Deo fiat. «Ille, inquit S. Augustinus, serm. De Laudibus charitatis, tenet et quod patet, et quod latet in divinis eloquiis, qui charitatem tenet in moribus.»