Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet inter omnia dona et gratias excellere charitatem. Primo ergo asserit sine charitate nullum donum aut virtutem prodesse.
Secundo, vers. 4, enarrat charitatis sedecim conditiones, sive officia in proximos.
Tertio, vers. 8, ostendit charitatis praecellentiam ex eo quod etiam permaneat in caelo, cum fides ibi mutanda sit in visionem, spes in fruitionem.
Textus Vulgatae: I Corinthios 13:1-13
1. Si linguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. 2. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. 3. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. 4. Charitas patiens est, benigna est: charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur. 5. Non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6. non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: 7. omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. 8. Charitas nunquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. 9. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus. 10. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. 11. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. 12. Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. 13. Nunc autem manent, fides, spes, charitas, tria haec: major autem horum est charitas.
Est toto hoc capite encomium charitatis. Agit vero de charitate tam fuse Apostolus, tum quia charitas omnium virtutum est regina, tum quia vult per charitatem quasi medicinam efficacissimam sanare Corinthiorum fastum et schismata. Charitas enim facit ut superiores non contemnant inferiores, et ut inferiores non indignentur superiores sibi praeferri. Maxime vero commendat eis charitatem, quasi donum praestantissimum, ut illam, non autem donum linguarum, prophetiae, aut miraculorum, quae maximi facere solebant Corinthii, consectentur. Et hoc est quod praeparans transitum suum ad charitatem, dixit in fine capitis praecedentis: «Aemulamini autem charismata meliora, et adhuc excellentiorem viam (charitatis), vobis demonstro.»
Versus 1: Si linguis hominum loquar et angelorum
1. Si linguis hominum loquar, et angelorum. — «Angelorum linguam» aliqui Hebraeam accipiunt, qua Deus, angeli et Adam locuti sunt in paradiso, de quo plura vers. 8. Secundo, Glossa, Durandus, Gregorius Ariminensis in II, dist. ix, Quaest. II, et Molina, I part., Quaest. CVI, art. 1, ex hoc Apostoli loco putant angelos loqui ut homines, non tantum per species angelo audienti impressas, sed etiam per nutus et signa, sed spiritualia (quae sint quasi spirituales quidam sermones et loquelae) illis indita in creatione, sicut Adae lingua Hebraea fuit indita. Hinc Franciscus Albertinus, I Corollariorum Theologic., corollar. II, quemque angelum, ait, propriam suam habere linguam, a cujusvis alterius angeli lingua distinctam, quia Apostolus inquit: «Si linguis loquar angelorum,» non, lingua. Verum hinc sequi videtur, quod, si angeli haec signa exhibeant, et linguam loquantur uni, alios illa celare non possint; nihil enim naturale celare possunt, sed tantum id quod liberum est: haec autem signa naturalia sunt, eisque cum natura indita et concreata.
Unde alii cum D. Thoma putant angelos sic loqui, ut conceptus suos ad alium dirigant, velintque illi innotescere; tunc enim ex congrua Dei ordinatione et concursu fieri objectum proportionatum, et poni quasi intra sphaeram cognitionis, fierique intelligibile illi, cui volunt loqui, non alteri: ita ut ille objectum hoc quasi jam ob oculos positum videat et intelligat, non alius. Ex quo aliqui concludunt, angelos natura sua non posse mentiri. Sed contrarium videtur verius, scilicet posse eos mentiri; quia possunt angeli conceptum falsum et menti dissonum in intellectu suo formare, eumque dirigere ad alium, cui hoc modo loquuntur: sicut homo format loquelam falsam et menti dissonam cum mentitur. Non enim angeli ipsos actus voluntatis in se, id est ipsas volitiones et intentiones suas videndas exhibent: sed horum actuum conceptus in mente efformant, vel veros, vel falsos, prout volunt, eosque repraesentant illi, cui loquuntur. Verum haec Scholasticis fusius disputanda et dirimenda relinquamus.
Angelorum ergo hic linguae non sunt sensibiles, ut vult Cajetanus, sed intelligibiles, scilicet hae linguae sunt ipsi conceptus angelici, perfectissimi et pulcherrimi. Vel certe est prosopopeia et hyperbole: «Angelorum lingua,» id est, elegantissima lingua. Sic vulgo dicimus: Divine loquitur. Simili hyperbole dicitur: Facies angeli, vel angelica, id est pulcherrima. Ita Theodoretus et Theophylactus; quia scilicet angeli in se sunt pulcherrimi, et pulcherrimos se exhibent et visu et voce, dum corpus assumunt. Sic ergo hic, uti et alibi subinde, per hyperbolen loquitur Paulus ex hypothesi, maxime emphaseos causa, q. d. Si essent linguae angelorum super humanas, Hebream, Graecam, Latinam, et ego eas callerem, neque tamen eis uterer ad commodum proximi, quid esset aliud quam inanis et obstrepera loquacitas? Ita Graeci et Latini. Sic Galat. I, 8: «Licet,» inquit, «angelus de caelo evangelizet.» Sic Rom. viii, 39, cum omnes res creatas, summas, imas, medias nominasset, addit per hyperbolen: «Neque creatura alia.» Notat hic Paulus Corinthios, qui donum linguarum prae caeteris admirabantur.
Cymbalum tinniens, — inconditum et confusum sonum edens, graece ἀλαλάζω. Est onomatopoeia, q. d. Sonans alala, alala. Sic Apion Grammaticus ob garrulitatem dictus est «Cymbalum orbis,» teste Suetonio, lib. De Praeclaris Grammaticis.
Versus 2: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam
2. Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero.
Nihil sum. — Erasmus vult esse fictionem hyperbolicam, q. d. Charitas longe excellit fidem: sicut dicitur, Nobilitas sola est atque unica virtus. Sed hoc nimis frigidum est: nam de eleemosyna et martyrio, si absit charitas, versu sequenti dicit: «Nihil mihi prodest.» Ergo «nihil sum,» id est nullius sum pretii et gratiae coram Deo, et in veritate; quia justus est aliquid coram Deo, reliqui homines injusti in oculis et aestimatione Dei sunt quasi nihil, q. d. Sine charitate nihil prodest, nihil facit amicitiam cum Deo, nihil est quod homini conciliet justitiam et salutem, ne fides quidem maxima et excellentissima, quae montes transferat, qualis fuit in Gregorio Thaumaturgo, qui sua fide montem loco movit, ut ecclesiae aedificandae locum faceret, ut narrat Eusebius, lib. VII Histor., cap. xxv.
Porro S. Ambrosius aliter hunc locum explicat lib. IV, epist. 44 ad Horontian.: «Arbitror,» inquit, «propositi gratia hoc dixisse Apostolum; neque enim videtur mihi, qui habet omnem fidem ita ut montes transferat, charitatem non habere: quomodo et illud, si habeat aliquis omnia mysteria et omnem scientiam, quomodo non habeat charitatem, cum dicat Joannes, epist. I, cap. v: Omnis qui credit, quia Jesus est Christus, ex Deo natus est.» Ubi S. Ambrosius censet Apostolum dixisse hoc propositi gratia, id est proponendo hypothesin, sive conditionem alias impossibilem, atque per «omnem fidem» accipit fidem perfectam, puta vivam et charitate formatam, uti ipse Ambrosius ibidem explicat, quam certum est a charitate separari non posse. Sensum ergo esse, q. d. Si per impossibile omnis fides, id est fides plena, perfecta et viva (puta charitate formata), separari posset a charitate, nihil illa fides prodesset ad justitiam et salutem. Sic Apostolus passim in epist. ad Romanos, ait non legem justificare, sed fidem, puta charitate formatam; et S. Joannes ait eum qui credit, scilicet fide charitate formata, esse natum ex Deo, uti ibidem explicat S. Augustinus; vide dicta Can. 3 rerum in S. Paulum. Et sane licet fides illa quae montes transfert, metaphysice et de possibili separari a charitate possit, tamen moraliter et de facto vix unquam a charitate separatur. Nunquam enim legimus fidelem charitate carentem, puta existentem in peccato mortali, transtulisse montes: hoc enim Deus non facit nisi per amicos sibi valde charos. Simili modo id quod sequitur: «Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest,» de martyrio hypothetice exponit S. Chrysostomus, uti mox dicam.
Hinc patet, fidem solam non justificare. Respondet Beza, hic agi tantum de fide miraculorum. «Nam fides,» inquit, «justificans, quae scilicet Dei misericordiam in Christo apprehendit, cogitatione quidem a charitate secerni potest, re ipsa nunquam, non magis quam lux ab igne.» Sed contra, quia fides miraculorum includit et supponit fidem proprie dictam, quae principium est justificationis; imo fides miraculorum excellentissima est fides, ut hic significat Apostolus dicens: «Si habuero fidem, ita ut montes transferam;» ergo si fides miraculorum esse potest sine charitate, etiam justificans esse poterit. Secundo, quia ait Apostolus, «omnem fidem,» quod fraudulenter Beza vertit, totam fidem: si omnem, ergo etiam justificantem. Tertio, quia vers. 8 et ultim. docet Apostolus, fidem, uti et spem, utique Theologicam et justificantem, in hac vita tantum manere, cum charitas maneat etiam in futura: ergo fides a charitate separatur. Ita Chrysostomus, Anselmus, Theophylactus et alii, ac in primis S. Augustinus, lib. XV De Trinit., cap. xviii: «Fides,» ait, «juxta Apostolum, sine charitate esse potest, prodesse non potest.» Et sermone de tribus virtutibus, fide, spe et charitate, tom. X, de sola charitate dicit: «quod distinguat inter filios Dei, et filios diaboli; inter filios regni, et filios perditionis;» ac rursum, lib. De Natura et Gratia, cap. ult.: «Charitas inchoata,» inquit, «inchoata justitia est; charitas magna, magna justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est.» Vide Bellarminum, lib. I De Justificatione, cap. xv. Quae sit fides miraculorum dixi cap. praeced., vers. 8. Qua ratione fidei tribuenda sit operatio miraculorum, docet D. Thomas, De Potentia, Quaest. VI, art. 9.
Dices: Ergo si poenitens in bonis operibus se exerceat, ante reconciliationem, illa nihil ipsi prosunt. Respondent aliqui, prodesse, quia poenitens, inquiunt, habet charitatem, non infusam quae facit justum, sed charitatem, id est affectum sinceri amoris erga Deum, quo ad reconciliationem aspirat. Verum hic affectus non est, nec dici potest charitas: charitatem enim hic et alibi sacra Scriptura vocat eminentissimam virtutem, fide et spe majorem, quae nos Dei amicos facit. Secundo, quia affectus timoris, spei et fidei disponunt ad justitiam; ergo sunt aliquid, etiam sine affectu amoris illius.
Dico ergo: Nihil prosunt bona opera peccatori poenitenti, nisi sequatur charitas: sic enim ait, eleemosynam non prodesse, ut patebit vers. 3. Dispositio enim, qua dispositio, frustra est et nihil, nisi sequatur forma ad quam disponit: opera ergo sine charitate nihil sunt, id est, nullam justitiam aut salutem conferunt; et homo sine charitate «nihil est,» scilicet secundum esse spirituale, quo per regenerationem supernaturalem accipit esse supernaturale et divinum, fitque nova Dei creatura, filius et haeres Dei.
Versus 3: Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas
3. Et si distribuero. — Graecum ψωμίζω significat frustulatim quasi concisum panem aut escam ingerere ori puerorum, vel aegrotorum, ut dixi Roman. xii, 20; hic vero significat omnem substantiam suam in talem usum expendere.
Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest, — Graeca quaedam pro ἵνα καυθῶμαι, id est «ardeam,» legunt καυχήσωμαι, id est «glorier,» et ita legit Hieronymus, in fine cap. v ad Galatas: sed communis Graecorum, Latinorum et Syri lectio est, ἵνα καυθήσωμαι, «ut ardeam.»
Dices: Ergo martyrium esse potest sine gratia et charitate, cum peccato et damnatione.
Nota primo: Sicut eleemosynam dare, ita et tradere quis potest corpus variis modis et motivis, v. g. pro patria, pro proximo, pro corporis castigatione, ex vana gloria; rursum pro fide, pro Christi et Dei amore, et tunc est martyrium. Secundo, martyrium est actus elicitus a virtute fortitudinis, imperatus saepe a charitate; potest tamen non a charitate, sed ab alia virtute imperari, ut a religione vel obedientia; puta, si quis se offerat martyrio, ut Deum honoret, vel illi obediat: quae tamen manant etiam ex generali quadam dilectione Dei.
Tertio, martyrium ex quacumque virtute obitum confert gratiam justificantem, etiam primam, quasi ex opere operato, ut docent Theologi, et consequenter confert charitatem, nec ab ea ut termino suo separari potest.
Dico ergo primo, Apostolum loqui in genere de quavis traditione corporis ut ardeat, sive id faciat quis pro patria, uti fecit Mutius Scaevola, qui volens occidere regem Porsenam Romam obsidentem, cum errasset, essetque jam in potestate hostium, ut ostenderet quam mortem pro patria contemneret, manum combussit: «Ut scias (aiebat ipse Porsenae) quam vile nobis sit corpus gloriam spectantibus.» Sive id faciat quis ob inanem gloriam, uti fecit Peregrinus, qui ob immortale nomen sibi comparandum, in certaminibus Olympicis se in rogum comburendum injecit, ut testis est oculatus Lucianus in Peregrino. Sive etiam quis se igni tradat ob fidem Christi, simul tamen servando odium proximi, aut voluntatem peccandi mortaliter: quod martyrium est materiale, non formale; tum enim est sine charitate et nihil prodest. Ita D. Thomas, Anselmus, Theodoretus.
Hinc dico secundo, Apostolum loqui quoque de traditione corporis in martyrio materiali et etiam formali; sed conditionate, q. d. Si martyrium esse posset sine charitate, nihil prodesset. Ita S. Chrysostomus et Theophylactus. Unde Theodoretus et S. Basilius, epist. 73 ad Neocaesarienses, notant hic esse hyperbolen, si velis non tantum conditionate, sed et absolute Apostolum loqui.
Dico tertio, martyrium antecedenter, sive ex opere operantis, quatenus nimirum spectatur tantum opus ipsum in se, sive meritum ejus qui patitur martyrium, potest esse sine charitate. Ut si quis existens in peccato mortali pro fide Christi mori velit, necdum habens charitatem; et sic nihil prodest martyrium: consequenter tamen ex opere operato, in sui termino semper martyrium adducit charitatem; hoc enim ipso quo quis, etiam peccator, pro fide occiditur, infunditur ei quasi ex opere operato charitas et justitia; et sic martyrium plurimum prodest. Hoc ergo modo sensus Apostoli hic erit: martyrium nihil ei prodest, nisi vel antecedat, vel sequatur, vel adsit charitas, sive ut principium, sive ut terminus et effectus martyrii. Ita D. Thomas, Cajetanus et Franciscus Suarez, III part., Quaest. LXIX, disp. xxix, sect. 2, q. d., ait Anselmus: Sine charitate nihil, licet excellens, prodest; cum charitate vero omnia, licet vilia, prosunt, fiuntque aurea et divina.
Nihil mihi prodest, — οὐκ ὠφελοῦμαι, non juvor, non capio utilitatem (scilicet ut justificer et salver). Ita Syrus. «Tanta est charitas, quae si desit, frustra habentur cetera: si adsit, habentur omnia,» ait S. Augustinus, Sententia 326, in fine tom. III.
Versus 4: Charitas patiens est, benigna est
4. Charitas patiens est, benigna est. — Ambrosius legit, «charitas magnanima est (ita quoque saepe legit S. Cyprianus et Tertullianus, lib. De Patientia, cap. xii), jucunda est.» Graece pro «patiens est,» habetur μακροθυμεῖ, «longanimis est.» Ita et Syrus.
Nota: «Charitas patiens est,» non formaliter, sed causaliter, quia parit patientiam et benignitatem: quia patientia, aeque ac benignitas, non est actus elicitus, sed imperatus a charitate. Pulchre Tertullianus, lib. De Patientia, cap. xi, docet nullam esse perfectam virtutem quae non habet comitem patientiam, itaque in omnibus beatitudinibus quas Christus, Matth. v, enumerat, patientiam quoque intelligendam esse. Et cap. xii, docet thesaurum charitatis disciplina patientiae contineri, et ipsam charitatem a patientia quasi a magistra erudiri. Expendens enim haec Apostoli verba: «Charitas patiens est,» sic ait: «Dilectio summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, cujus nisi patientiae disciplinis erudiatur? Dilectio,» inquit, «magnanimis est, ita patientiam sumit; benefica est, malum patientia non facit; non aemulatur, id quidem patientiae proprium est; nec protervum sapit, modestiam de patientia traxit; non inflatur, non protervit, non enim ad patientiam pertinet. Caeterum quid impatientiae reliquisset? ideo,» inquit, «dilectio omnia sustinet, omnia tolerat, utique quia patiens est.»
Hinc S. Augustinus, lib. De Morib. Eccles., XV, fortitudinem sic definit: «Fortitudo est amor omnia propter Deum facile sustinens.» Pari modo tres ceteras virtutes cardinales per amorem definit, scilicet eas esse varios amoris affectus: «Ut temperantiam,» inquit, «dicamus esse amorem, Deo sese integrum incorruptumque servantem. Justitiam esse amorem, Deo tantum servientem, et ob hoc bene imperantem ceteris, quae homini subjecta sunt. Prudentiam esse amorem, bene discernentem ea quibus adjuvetur in Deum ab iis quibus impediri potest.» Ibidem cap. XXII: «Amor,» inquit, «ille, quem tota sanctitate inflammatum esse oportet in Deum, in non appetendis istis temperans, et in amittendis fortis vocatur.» Et paucis interjectis: «Nihil tam durum, tamque ferreum, quod non amoris igne vincatur. Quo cum se anima rapit in Deum, super omnem carnis officinam, libera et admiranda volitabit pennis pulcherrimis et integerrimis, quibus ad Dei amplexum amor castus innititur.» Omnis ergo virtus est amor et charitas, puta actus charitatis, non elicitus, sed imperatus: quia a charitate imperatur, dirigitur, formatur et perficitur. Adde, virtus per se est amor honesti. Talis fuit charitas Christi in cruce erga suos crucifixores, de qua S. Bernardus, serm. De Passione Domini, ait: «Flagellis caesus est, spinis coronatus, clavis confossus, affixus patibulo, opprobriis saturatus: omnium tamen dolorum immemor, Ignosce, ait, illis, quia nesciunt quid faciunt. O quam multus es ad ignoscendum! O quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine! O quam longe cogitationes tuae a cogitationibus nostris! O quam firmata est super impios misericordia tua! Mira res! ille clamat: Ignosce; Judaei: Crucifige. Molliti sermones ejus super oleum, et isti sunt jacula. O charitas patiens, sed et compatiens! Charitas patiens est, sufficit. Charitas benigna est, cumulus est: quia benigna charitas etiam quos tolerat amat, et amat tam ardenter.» Et paulo inferius: «O Judaei, lapides estis, sed lapidem percutitis molliorem, de quo resonat tinnitus pietatis et ebullit oleum charitatis. Quomodo potabis, Domine, desiderantes te torrente voluptatis tuae, qui sic perfundis crucifigentes te oleo misericordiae tuae?»
Non aemulatur, — non invidet. Nam, ut ait S. Gregorius, homil. 5 in Evangel.: «Voluntas bona (quam parit charitas) est, sic adversa alterius, sicut nostra pertimescere; sic de prosperitate proximi, sicut de nostro profectu gratulari; aliena damna nostra credere, aliena lucra nostra putare.» Ratio est, quia charitas non respicit meum et tuum, sed quae Dei sunt; nam, ut ait ibidem S. Gregorius: «Quidquid in hoc mundo concupiscimus, hoc proximo invidemus.» Videtur enim nobis decedere, quod alteri accedit. Hanc ob causam charitas friget, ubi cupiditas viget: e contrario cum fraterna charitas regnat, tunc cupiditas exulat; nam, ut ait S. Augustinus, lib. III De Doctrin. Christ., cap. x: «Quanto magis regnum cupiditatis destruitur, tanto charitatis augetur.»
Non agit perperam, — perverse, procaciter, malitiose: Graece οὐ περπερεύεται, quod alii vertunt, est «non garrit»; secundo, Vatablus vertit, «non adulatur»; tertio, Clemens, lib. III Paedag., cap. ii, «non est fucata, sive nimis compta.» «Perperam enim,» inquit Clemens, «agere dicitur cultus, qui superfluitatem et inutilitatem aperte indicat. Nimium enim ornatus studium alienum est a Deo, ratione et charitate.» Quarto, Cajetanus vertit, «non est inconstans»; quinto, Theophylactus, «non est praeceps, levis, temeraria, stolida»; sexto, Syrus, «non est tumultuosa»; septimo, Theophylactus rursum, «non se extollit,» q. d. οὐ περίπτερος ἐστι. Sic etiam videtur exponere S. Basilius, Reg. 49 inter breviores: «Quid est, inquit, περπερεύεται?» quod interpres Latinus Basilii vertit, «quid est impotenter gloriari et se jactare?» Respondet: «Id quod non ob necessitatem, sed ornatus superflui causa assumitur, perperiae accusationem habet.» Verum ex hisce verbis sat patet interpretem non esse assecutum mentem S. Basilii, nec Basilium per περπερεύεται, intellexisse jactantiam et impotentem gloriationem, sed fucum et nimium ornatum, uti intellexit Clemens Alexandrinus loco jam citato. Octavo, optime Chrysostomus vertit, charitas non est procax, vel proterva, «uti est amor carnalis procorum, amasiarum et meretricum.» Unde Tertullianus, lib. De Patientia, cap. xii, legit, «charitas non facit protervum.» Sumpta est vox Graeca περπερεύεται, et Latina «perperam,» a Perperis fratribus, ait Erasmus, qui et Cecropes sunt dicti, quorum procacia et improbitas fabulis Poetarum est nobilitata.
Versus 5: Non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt
5. Non est ambitiosa. — Graece ἀσχημονεῖ, quod Syrus vertit, «non patrat quod pudendum est»; Clemens, lib. III Paedag., cap. i, vertit, «non indecore se gerit»; noster Interpres cum Chrysostomo, Theodoreto, Theophylacto, Oecumenio, sic accipit, q. d. Charitas nihil putat sibi esse dedecus, vel indecorum, licet vile, licet ignominiosum, aut contumeliosum quid patiatur vel agat. Aut brevius: Non pudefit charitas, quia nihil, nullumque decus ambit. Noster ergo ex effectu intellexit et vertit causam; cur enim quis non pudefiat, causa est, quia nullum honorem vel decus ambit. Unde Chrysostomus et Theophylactus putant hoc dici a Paulo contra fastuosos: «Probrum,» ait Chrysostomus, «et dedecus quid sit, ignorat charitas; alis aureis omnium quos complectitur vitia tegit.» Sic Christi charitas meretrices non est aspernata, non sputa, non flagella, non pedum lotionem. S. Basilius in Regul. brevior., Reg. 246, vertit, charitas ab habitu et forma non discedit; Oecumenius vero, charitas non acerbe reum agit illum qui sibi inimicus est.
Non cogitat malum. — Id est, si lacessitur ab aliquo charitas, non aestimat injuriam, nec petit vindictam, sed dissimulat, excusat, ignoscit. Graece enim est, οὐ λογίζεται, id est, ut Vatablus et Graeci vertunt, «non imputat cuiquam malum.»
Versus 6: Congaudet autem veritati
6. Congaudet autem veritati. — «Veritati,» non tam oris aut mentis, quam vitae, id est justitiae, q. d. Charitas cum proximos videt juste et recte vivere, ac proficere, non invidet, sed quasi de augmento proprii profectus gaudet et hilarescit, ait ex S. Gregorio Anselmus. Opponitur enim hic veritas iniquitati; ait enim: «Non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati.» Veritas sperat, ad solatium rejectis et desperatis; omnia sustinet, et nunquam excidit, in eos qui levi causa seditiones fovent. Haec officia charitatis ita describit S. Gregorius, lib. X Moral., cap. viii: «Charitas patiens est, quia illata mala aequanimiter tolerat. Benigna vero est, quia pro malis bona largiter ministrat. Non aemulatur, quia per hoc, quod in praesenti mundo nihil appetit, invidere terrenis successibus nescit. Non inflatur, quia cum praemium internae retributionis anxia desiderat, de bonis se exterioribus non exaltat. Non agit perperam, quia quae se in solum Dei ac proximi amorem dilatat, quidquid a rectitudine discrepat, ignorat. Non est ambitiosa, quia quae ardenter intus ad sua satagit, foris nullatenus aliena concupiscit. Non quaerit quae sua sunt, quia cuncta, quae hic transitorie possidet, velut aliena negligit, cum nihil sibi esse proprium, nisi quod secum permaneat, agnoscit. Non irritatur, quia et injuriis lacessita, ad nullos se ultionis suae motus excitat, cum pro magnis laboribus majora post praemia exspectat. Non cogitat malum, quia in amore munditiae mentem solidans, dum omne odium radicitus eruit, versare in animo quod inquinet, nescit. Non gaudet super iniquitate, quia quae sola dilectione erga omnes inhiat, nec de perditione adversantium exultat. Congaudet autem veritati, quia ut se caeteros diligens, per hoc quod rectum in aliis conspicit, quasi de augmento proprii profectus hilarescit.»
Coelo ergo similis est anima charitate flagrans. Sicut enim coelum amplissimum totam complectitur terram, eamque per solem calefacit et faecundat, atque per pluvias etiam spinis horrentia loca irrigat: sic talis anima totius terrae incolas, etiam barbaros, etiam hostes, charitate amplectitur, et quibus valet benefacit, atque spinis odii et vitiorum horrentes sua dulcedine irrigat et confovet.
Notat Chrysostomus, hom. 34, initio, haec esse sedecim bona et fructus charitatis, quos Corinthiorum morbis quasi remedia opponit: «Charitas, inquit, patiens est, contentiosos notans; benigna, factiosos et clandestinos; non invidet, adversus eos qui aegre superiores ferunt; non est procax, perstringit dissolutos; non inflatur, superbos; non est fastidiosa, contra eos qui se demittere et proximo inservire nolunt; non quaerit quae sua sunt, in eos qui caeteros despiciunt; non irritatur, non cogitat malum, in contumeliosos; non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, in invidos. Rursum, omnia suffert, ad solatium circumventis et oppressis; omnia sperat, ad solatium rejectis et desperatis; omnia ergo hic est aequitas, probitas, justitia.» Aliter explicant Graeci, q. d. Non gaudet charitas, cum videt inimicum quid inique vel injuste pati, sed dolet; et congaudet veritati, si videat illi quod suum est, dari.
Versus 7: Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet
7. Omnia suffert, — instar trabis, quae impositum onus sustinet; vel potius instar palmae, quae non succumbit oneri suo, sed magis instar fornicis erigitur. S. Cyprianus, tract. De Simplicit. Praelatorum, legit, omnia diligit, στέργει pro στέγει. Vere S. Augustinus in Sententiis, num. 295: «Fortitudinem, ait, Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, non per voluntatis arbitrium quod est a nobis.»
Omnia credit, — scilicet quae prudenter potest sine erroris periculo credere, facile aliis assentitur; charitas non est suspicax. Ait ergo Paulus: «Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet,» q. d. Charitas omnia mala et injurias suffert, omnia meliora de proximo credit et sibi persuadet, omnia bona de proximo sperat, et ab eo mala verba et verbera sustinet. Ita Chrysostomus et Graeci. Aliter explicant Anselmus, D. Thomas, Lyranus, q. d. Charitas facit cuncta credenda credere, speranda sperare, et per patientiam exspectare. Nam alioqui de quibusvis aliis rebus verum est illud Senecae, lib. De Moribus: «Perinde vitium est omnia credere, ac vitium est nihil credere.» Sic quoque exponit S. Augustinus, qui ex hisce Apostoli verbis facit quadrigam charitatis, quatuor scilicet virtutum charitatis, puta fidei, spei, patientiae et perseverantiae; unde in serm. De Quatuor virtutibus charitatis sic ait: «Omnis qui pie tolerat recte credit, et omnis qui recte credit aliquid sperat, et qui sperat sustinet ne a spe cadat.» Sed prior sensus genuinus est. Agit enim Apostolus toto hoc loco de officiis charitatis, non erga Deum, sed erga proximum, docetque qualem se charitas per omnia exhibeat proximo.
Charitas nunquam excidit, — non intermoritur, nunquam cessabit, caetera dona in gloria coelesti cessabunt. Inferunt haeretici, si charitas nunquam excidit, ergo qui eam habet, peccare non potest, estque certus de sua salute. Respondeo: Nego consequentiam. Charitas enim nunquam excidit, scilicet per se; nam sponte sua nunquam hominem deserit, nisi prius ab eo per peccatum deseratur. «Charitas, inquit Cassianus, Collat. III, cap. VII, est quae sectatorem suum nunquam sinit cadere supplantatione peccati.» Quamdiu ergo charitati studebis, eamque retinere voles, nunquam illa excidet, nunquam peccabis: sin peccas, per se non excidet charitas, sed per vim eam ipse ejicies.
Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt — non tam ob obscuritatem, quam quia hic datae sunt ob imperfectionem audientium, ut scilicet ipsi rudiores per prophetiam et linguas erudiantur. Sic in coelo cessabit fides, quia ob inevidentiam imperfecta est; et spes, quia et ipsa ob rei speratae absentiam imperfecta est; charitas vero nihil horum habet, sed in se perfecta est; unde manebit in coelo.
Sive linguae cessabunt. — Non dicit: Lingua cessabit, sed, «Linguae cessabunt,» quia in coelo cessabit varietas linguarum, non tamen omnis lingua; nam non tantum mente, sed et sensibili lingua unanimiter laudabimus Deum. Una ergo remanebit lingua, qua omnes utemur in coelo, eamque fore Hebraeam, qua usus fuit Adam in statu innocentiae, omnesque Patriarchae, Prophetae et Sancti ante Christum, imo totus mundus ante divisionem et confusionem linguarum in Babel, docet Haymo, Remigius, Cajetanus hic, Galatinus, lib. XII De Arcan. fid., cap. IV, Viguerius in Institut., cap. IX, §. 1, vers. 8, ubi agit de dono linguarum. Unde in Apocalypsi graece scripta, dicitur quod Sancti in coelo canent hebraice Amen, Alleluia: in coelo enim, sublato peccato, auferetur quoque confusio linguarum, atque uti ad primaevum innocentiae statum, ita et ad linguam illius, ac labium unum ac primum redibimus. Sane si qua in coelo remaneat lingua ex his, quibus in hac vita utimur, crediderim illam Hebraeam fore. Sed an ulla remansura sit, non constat. Nam Apostolus tantum dicit: «Linguae cessabunt,» quod sic intelligi potest, ut omnes cessent quae jam inter homines in usu sunt. Cum quo tamen consistit, ut alia de novo infundatur Beatis in coelo sensibilis lingua, eaque omni hac nostra longe nobilior et coelestis, quae deceat os et corpus gloriosum, qua Deum corporaliter laudent: quod an verius sit, felix nos docebit experientia. Verius id esse censet noster Joannes Salas, in I II, tom. I, Quaest. V, art. 5, tract. 2, disp. 14, num. 106, sect. 14. Quia, inquit, lingua Hebraea suavitate, copia et perspicuitate caret: ergo non sola retinenda est post generalem resurrectionem. In coelo ergo erit labium electum, ut ait Sophonius, III, 9, hoc est, specialis quaedam lingua summe suavis, brevis et perspicua, communis omnibus nationibus, docenda a Deo. Unde S. Bernardus, in Meditat., cap. IV: Una, inquit, erit lingua omnium jubilatio indefessa, etc.; non erit in illa pace diversitas linguarum, scilicet ad communem usum. Praeter hanc autem, loquentur cum libuerit, aliis linguis; omnes enim habebunt donum linguarum, et scient omnia idiomata revelatione divina. Addit noster Salmeron et alii, in coelo Deum omnibus linguis esse celebrandum; quia hoc videtur spectare ad majorem Dei gloriam, ut omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Et sic omnis lingua erit una, quia unum idemque sentiet et praedicabit: sicut Martialis, epigram. 1, blandiendo Caesari dixit:
Vox diversa sonat populorum, est tamen una, Dum verus patriae diceris esse pater.
Sive scientia destruetur. — «Scientia,» graece γνῶσις, id est cognitio, scilicet ut Chrysostomus, Theodoretus et Theophylactus, imperfecta, obscura et aenigmatica, ut ait Paulus vers. 12, puta fides et quidquid fide nititur, qualis scientia est Theologia nostra, quae ex principiis fidei conclusiones deducit: haec omnis in coelo cessabit. Nam erit ibi alia specie Theologia, utpote ex visione Dei et principiis evidentissimis evidentissima. Ita Cajetanus, Molina, Vasquez et alii, initio primae partis.
Nota, Apostolum potius de actu scientiae quam habitu loqui. Unde subdit: «Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.» Et: «Cum essem parvulus, sapiebam ut parvulus.» Et: «Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.» Ex actu tamen cessante colligendum relinquit et habitum cessaturum: frustra enim esset habitus, cujus nullus erit usus, quia non exibit in actum. Et hoc significat verbum, evacuabitur, et destruetur, ut scilicet scientia, prophetia et linguae plane et quoad actum, et quoad habitum intereant. Secundo, non male Photius sic explicat: «Scientia,» graece γνῶσις, id est doctrina et discentia, evacuabitur; in coelo enim nec docebimus, nec discemus. Tertio, alii: Scientia, inquiunt, id est, usus sermonis scientiae, quo hic res fidei per scientias naturales explicantur et illustrantur, in coelo cessabit.
Versus 9: Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
9. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. — «Ex parte,» hoc est, imperfecte; Syrus vertit, modicum ex multo cognoscimus: hoc enim modicum et imperfectum, quod partim per scientiam, partim per prophetiam cognoscimus, opponit perfecto, vers. seq., id est, perfectae visioni et cognitioni Dei in se, et omnium in Deo; quia revera totum quod est Dei, et omnia ejus attributa et perfectiones in hac vita non cognoscimus, sed soli et omnes Beati illa cognoscunt, idque probat exemplo parvuli, qui uti aetate, ita scientia adolescit; Beati enim scientia sunt quasi viri, cum in ea nos sumus pueri. Rursum scientia nostra Theologica, licet certa sit, est tamen inevidens et obscura, quia fide nititur, ideoque tantum scientia est ex parte, sive imperfecta; Beati vero clare et evidenter omnia cognoscunt, imo cominus vident et intuentur.
Versus 11: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus
11. Cum essem parvulus. — Graece νήπιος; hebraice dicitur עולל olel, id est, puer, qui nunc incipit loqui, cogitare, moliri, conari, studere, ludere et agere aliquid, uti faciunt nostri parvuli. Hoc enim significat Hebraea radix עולל alal. Unde subdit Paulus:
Loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. — «Sapiebam,» graece ἐφρόνουν, id est sentiebam. Ita Vatablus. Parvuli enim, vel ut graece, νήπιοι, id est infantes, non habent sapientiam, sed sensum, q. d. Sicut parvulus existens cogitavi et sapui et sensi ut parvulus; sed factus vir cogitavi et sapui ut vir: ita, «cum venerit quod perfectum est,» id est perfecta in coelo sapientia, evacuabitur partialis et imperfecta scientia, quam in hac vita habemus; ut qui hic scientia sumus pueri, in coelo eadem simus viri: alteram enim similitudinis partem ita supplendam relinquit Paulus ex vers. praeced.
Versus 12: Videmus nunc per speculum in aenigmate
12. Videmus (scilicet Deum et divina, quibus salvi et beati fimus, ut patet ex seq.) nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. — Dices: Si per speculum hic Deum videmus, ergo eum clare videmus et non in aenigmate; speculum enim non rei imaginem, ut vulgus putat, sed ipsam rem oculis exhibet. Respondeo: Verum est quod speculum rem ipsam oculis exhibet; id tamen facit per radium rei, non directum, sed reflexum, ideoque non proprie, clare, distincte, sed quasi procul, obscure et confuse rem repraesentat; talis autem est cognitio de Deo et divinis, quam habemus in hac vita; quia in coelo directe, prope, clare videbimus Deum in se facie ad faciem.
Secundo, pro «per speculum,» graece est δι' ἐσόπτρου, id est, per inspectorium videmus: ἔσοπτρον enim est id quod inspicimus, quasi medium alicujus rei videndae, qualia sunt perspicilla senum, speculum oculare, sive vitrum viride quod scripturae superponitur, ut oculos debiles in lectione confortet; res tamen facit videri virides, subatras et obscuras: et tale speculum proprie facit videri litteras, et rem visam non in se immediate, sed per medium obscurum, et per similitudinem umbrosam, sive, ut Apostolus ait, in aenigmate; tale ergo speculum hic accipi potest.
Tertio, aliqui δι' ἐσόπτρου vertunt, per cancellos, per transennam. Sicut enim mercatores per cancellos vimineos transeuntibus merces e domo ostentant, non prope et distincte, sed procul, summatim et confuso modo; sic Deus se nobis ostendit in hac vita.
Quaeres: Quodnam est hoc speculum, per quod hic Deum et divina videmus in aenigmate? Respondeo: Primo, esse creaturas, quae quasi speculum creatorem suum repraesentant. Ita S. Thomas. Secundo, esse phantasmata, quae sunt rerum specula. Tertio, esse humanitatem Christi, ejusque mysteria, quae divinitatem velant et repraesentant. Rursum esse Sacramenta aliasque caeremonias et ritus. Ita Theodoretus. «In sanctissimo, inquit Theodoretus, baptismo videmus figuram resurrectionis, tunc autem ipsam videbimus resurrectionem; hic videmus symbola Dominici corporis, illic autem ipsum Dominum videbimus; id enim significat 'facie ad faciem.' Videbimus autem ejus, non quae sub aspectum non cadit naturam, quae a nullo cerni potest, sed eam quae de nobis sumpta est.» In quibus ultimis Theodoreti verbis cavendus est illius error: videtur enim dicere, quod in coelo tantum videbimus humanitatem Christi, quia divina natura, inquit, cerni nequit. Sed excusari potest, quod loquatur tantum de visione corporali, de qua verum est dicere, quod oculis corporis tantum videbimus humanitatem Christi. Verum hoc est praeter mentem Apostoli; agit enim Apostolus de visione beatifica divinitatis vel maxime.
In aenigmate, — per aenigma, id est per obscuram orationem, cogitationem, phantasiam. Ita Anselmus. Aenigma enim est quaestio, quae cum involucris verborum proponitur.
Tunc autem facie ad faciem. — Alludit ad Moysen, de quo dicitur Exodi XXXIII, 11: «Loquebatur ad Mosem facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum.» Et Num. cap. XII, 8: «Ore ad os loquor ei: et palam, et non per aenigmata et figuras (ut alii Prophetae) Dominum videt.»
Nunc cognosco ex parte (imperfecte, ut dixi vers. 9), tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. — q. d. Tunc in coelo perfecte cognoscam et intuebor Deum sicuti est in sua essentia, et reliqua Dei et fidei mysteria, sicut ipse me novit, et intuetur hoc quod sum per meam essentiam. Ita Anselmus, Theophylactus, Cajetanus, Ambrosius et Theodoretus: «Cognoscam, inquit, sicut et cognitus sum, id est sicut notus et familiaris, qui vultum amici clare intuetur.» Extendit haec Apostoli verba S. Augustinus etiam ad cognitionem eorum, quae hic in terris fiunt, et ad Sancti alicujus statum spectant. Unde ipse ex hoc loco probat, quod Sancti res nostras perfectius intelligant in coelo, quam intellexerunt olim in terra, unde sequitur ipsos et preces nostras, quibus eos invocamus, cognoscere. Ita ipse lib. XXII De Civit., cap. XXIX. Aliter Chrysostomus et Oecumenius: Tunc, inquiunt, cognoscam practice, et accurram ad eum per amorem et justitiam, sicut ipse me gratia sua praevenit et praecucurrit.
Tertio, alii sic explicant: Tunc cognoscam eo perfectionis gradu ad quem ab aeterno cognitus et praedestinatus sum a Deo. Sed primus sensus est genuinus; opponit enim cognitionem claram et plenam cognitioni ex parte, hoc est imperfectae et aenigmaticae.
Versus 13: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec
13. Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem horum est charitas. — «Nunc,» graece est νυνί, et vers. praeced. est ἄρτι, id est adhuc, scilicet in praesenti vita. Clare enim hoc capite docet Paulus fidem, spem et charitatem hic manere, sed in patria solam charitatem. Ita Patres. Vide Gregorium de Valentia, disp. 1, Quaest. V, de subjecto fidei, puncto 2.
Dices: Irenaeus, lib. II, cap. XLVII; Tertullianus, De Patientia, cap. XII, nunc intelligunt in coelo: ergo in coelo etiam erit et manebit tam spes quam fides. Respondeo: Hi Patres per fidem accipiunt omnem firmam cognitionem, qualis est visio Dei; per spem vero, firmam adhaesionem in Deo amato, quae est fruitio Dei. Hoc enim est quod ait Tertullianus: «Permanent, inquit, fides, spes, dilectio: fides, quam Christi patientia induxit; spes, quam hominis patientia exspectat; dilectio, quam Deo magistro patientia comitatur.» Sed haec non sunt ad mentem Apostoli hic, ut patet.
Major (id est maxima) est charitas. — Sic Catullus: Hespere, qui luces coelo jucundior ignis, id est jucundissima stella.
Hinc patet fidem non esse fiduciam haereticorum de remissis peccatis, quia illa fiducia non est aliud quam spes roborata; si quid est amplius, scilicet proprie dicta fides, qua certissimo credas te esse justum, te esse salvandum, sicut credis Deum esse; tunc superflua est spes. Quod enim certo credis, id non speras, nec sperare potes: sicut non speras Deum esse, Christum esse passum pro nobis. Spes enim quae vere spes est, habet adjunctum metum et formidinem de opposito, qualis nulla est in fide. Insuper Apostolus hic spem sive fiduciam a fide distinguit, et tam spem quam fidem in hac vita requirit: ergo fides non est fiducia illa, quam jactant haeretici.
Patet rursum, charitatem omnium virtutum esse maximam et eminentissimam. Sicut enim inter elementa eminet ignis, inter metalla aurum, inter coelos empyreum, inter planetas sol, inter angelos Seraphini: ita inter virtutes quasi regina eminet charitas. Ea enim est ignis coelestis, qui animos omnium circum se inflammat; est aurum fulgentissimum, quo coelestes merces emimus; empyreum coelum est, in quo habitat Deus et Beati; sol est, qui omnia illuminat, foecundat, vivificat; seraphica virtus est, quae Seraphinos ardentes efficit. Vide dicta Deuter. VI, 5: «Quod est in navigio gubernator, quod in civitate magistratus, quod in mundo sol, hoc inter mortales est amor. Navigium sine gubernatore labascit, civitas sine magistratu periclitatur, mundus sine sole tenebricosus efficitur; et mortalium vita sine amore vitalis non est. Tolle ex hominibus amorem, solem e mundo sustuleris.» Venuste Plantinus senex amorem appellat Deum munditiantem, id est, omnia munda et elegantia reddentem, inquit Beroaldus.