Cornelius a Lapide

I Corinthios XIV


Index


Synopsis Capitis

Coepit Apostolus, cap. XII, agere de variis donis et gratiis gratis datis, quae varie variis Spiritus Sanctus distribuit; atque ut Corinthiis jactantiam de illis et maxime de dono linguarum eximeret, idcirco, cap. XIII, hortatus est omnes ad charitatem, quasi reginam omnium gratiarum et donorum: hoc vero capite redit ad gratias gratis datas, docetque non tantum charitatem, sed et prophetiam praecellere dono linguarum.

Dono linguarum praefert prophetiam, primo, quia prophetia perutilis est ad aedificationem aliorum: linguae vero non, nisi quis eas interpretetur.

Secundo, vers. 21, quia prophetia datur fidelibus: linguae vero datae sunt in signum, non fidelibus, sed infidelibus, idque probat ex cap. XXVIII Isaiae.

Deinde, vers. 23, tradit normam qua his donis rite utantur, praescribitque ordinem qui servari debeat in sacro Ecclesiae conventu; in quo, vers. 34, omnino mulieres silere jubet.


Textus Vulgatae: I Corinthios 14:1-40

1. Sectamini charitatem, aemulamini spiritalia: magis autem ut prophetetis. 2. Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. 3. Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem. 4. Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat: qui autem prophetat, Ecclesiam Dei aedificat. 5. Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis: nisi forte interpretetur, ut Ecclesia aedificationem accipiat. 6. Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? 7. Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? 8. Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? 9. Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aera loquentes. 10. Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. 11. Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus. 12. Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis. 13. Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. 14. Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. 15. Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. 16. Caeterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet, Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit; 17. nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. 18. Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. 19. Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. 20. Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. 21. In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis, et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. 22. Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus. 23. Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? 24. Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: 25. occulta cordis ejus manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis. 26. Quid ergo est, fratres? cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. 27. Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. 28. Si autem non fuerit interpres, taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur, et Deo. 29. Prophetae autem duo, aut tres dicant, et caeteri dijudicent. 30. Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. 31. Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur; 32. et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. 33. Non enim est dissensionis Deus, sed pacis, sicut et in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo. 34. Mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. 35. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. 36. An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? 37. Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. 38. Si quis autem ignorat, ignorabitur. 39. Itaque, fratres, aemulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. 40. Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.


Notatio Praevia: De Significatione «Prophetae»

Quaeres, quid hoc cap. intelligat Apostolus per prophetare, per Prophetas? haec enim est praecipua hujus capitis difficultas.

Nota: Propheta, graece προφήτης, proprie dicitur is, qui ex Dei instinctu rem, antequam eveniat, praedicit. Derivatur enim Propheta, non a Latino prae et fari, sed ex graeco πρό, id est ante, et φημί, id est dico, loquor: non autem, ut aliqui, ex πρό et φαίνω, ut sit Propheta is, cui prius aliquid appareat, quam fiat. Hinc Propheta hebraice dicitur נביא nabi, quasi a radice, בוא bo, id est venit, ut notant doctiores Hebraei, tanquam nabi sit is, qui id quod venturum est, praeloquitur. Haec origo est nominis: extenditur tamen a pari nomen Prophetae, ut significet eum qui arcana cordis aut alia secreta revelat, et eum qui conscius est mentis divinae, interpres videlicet et internuntius caelestis numinis, quique abstrusa et arcana voluntatis ingeniique divini perspecta habet et enuntiat. Sic Abraham Deo familiaris et carus, quem Deus suo colloquio dignatus est, dicitur Propheta, Genes. XX, 7.

Itaque prophetia generatim in Scripturis dicitur facultas illa Dei consilia et placita plenius ac certius tum cognoscendi, tum enarrandi ad Ecclesiae profectum, quam Spiritus Sanctus afflat et aspirat hominibus certis, qui inde Prophetae vocantur. Hujus pars quaedam est praesensio ac praedictio futurorum, aut etiam quorumvis reconditorum, sive praeteritorum, sive futurorum. Pars altera, et quidem divinior et principalior, est de Deo, Deique pietate et virtutibus dexterius et divinius disserendi facultas non studio parta, sed ab eodem Spiritu aspirata; nam si studio parta est, scientia est et doctrina, non prophetia. Itaque S. Paulus, qui Evangelium suum non ab homine accepit, sed per revelationem Jesu Christi, Galat. I, 12, ex perpetua potius prophetia, quam doctrina docuit et praedicavit.

Primo, ergo Prophetae vocantur, qui futura vel arcana instinctu Spiritus Sancti proloquuntur.

Secundo, doctores, non quivis, sed qui ejusdem Spiritus Sancti instinctu docent et exhortantur ad pietatem.

Hinc tertio, Prophetae dicebantur, qui arripiebantur vi quadam spiritus, ut hymnis Deum celebrarent et populum ad pietatem provocarent. Sic I Reg. X, Spiritus insiluit in Saul, et prophetavit; et, ut dicitur cap. XIX, deposuit vestes, et nudus cecinit per diem et noctem. Rursum, quia prophetae Elias et Elisaeus suos habebant discipulos, qui quasi viri religiosiores certis temporibus, tum decantandis psalmis, orando et laudando Deum, tum excutiendo, meditando et docendo legem Domini, prae aliis se studiose occupabant, quique interdum singulari afflatu Spiritus arripiebantur, ut ille qui Jehu in regem unxit: hinc omnes hi dicti sunt Prophetae, horumque filii vel discipuli dicti sunt filii Prophetarum, de quibus saepe fit mentio lib. IV Regum: praesertim quia inter eos semper erant aliqui veri Prophetae.

Hinc quarto, extenditur Prophetae nomen ad cantores quosvis, ut prophetare sit idem quod psallere et Dei laudes simpliciter canere. Sic I Paralip. XXV, filii Asaph, Heman, Idithun dicuntur «prophetare in psalteriis, citharis et cymbalis,» hoc est, haec instrumenta pulsare et Deo psallere. Erant tamen inter hos cantores veri Prophetae, scilicet principes cantorum, Asaph, Heman, Idithun, qui ex afflatu Sancti Spiritus composuerunt psalmos eorum nomine inscriptos, ut tradunt Hebraei.

Quinto, per catachresin Prophetae vocantur deliri, qui ex afflatu spiritus mali insolentius delira et insana proloquuntur. Sic I Reg. XVIII, 9: «Invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae,» hoc est, delirabat et insolentia loquebatur, quasi actus enthusiasmo. Unde et profani poetas vocabant vates et prophetas, eo quod et ipsi viderentur Musarum quodam furore agi, instar Sibyllae in componendis et decantandis carminibus. Ita Ovidius, lib. VI Fastor.: Est Deus in nobis, agitante calescimus illo, Impetus hic sacrae semina mentis habet. Sic ad Titum, cap. I, 21, Epimenides poeta dicitur Propheta.

Sexto, «prophetare» significat miracula facere. Hoc enim erat opus Prophetarum, qui erant viri sancti et divini, et quasi organa Dei divinaeque sapientiae et potentiae. Sic Eccli. cap. XLVIII, dicitur corpus mortuum Elisaei prophetasse, quia suo contactu mortuum resuscitavit, IV Reg. XIII, 21. Sic etiam sumitur Propheta, Lucae VII, 16.

Septimo, «prophetare» est prophetiam confirmare. Sic Eccli. XLIX, ossa Joseph dicuntur post mortem prophetasse, id est, quando per castra et cum castris Hebraeorum egredientium ex Aegypto efferebantur simul ossa Joseph, tacite testabantur et loquebantur pristinam ejus de hoc egressu prophetiam veram esse, eamque confirmabant.

Ex his patet, veram et proprie dictam prophetiam, qualis erat ante Christum et in primitiva Ecclesia frequens, jam magna ex parte cessasse, et apud paucissimos viros egregie sanctos, in testimonium sanctitatis eorum reperiri. Eorum enim donorum frequentia, quae miraculo homini contingebant, qualia erant loqui linguis, prophetare et similia, fere cum Apostolis finem accepit, scilicet ut promiscue jam illa non dentur, uti tum dabantur, sed tantum paucis et raris. Miracula enim illa maxime propter infideles ad Evangelii inquisitionem et confirmationem, Dominus voluit coruscare; jam vero quia satis fides est stabilita, et mundus conversus, ea subtrahit, vultque Ecclesiam solita docendi et exhortandi ratione perficere et proficere. Haec Jansenius, in cap. XLVII Concordiae.

Quaeres secundo: Quonam horum modorum hoc capite accipitur a Paulo nomen Prophetae?

Respondeo primo: Chrysostomus et Theophylactus proprie hic capiunt, pro eo qui futura praedicit. Sic enim accepit hoc nomen Paulus, cap. XII. Secundo, Theodoretus prophetiam hic accipit pro cogitationum aliorumque occultorum manifestatione: favet vers. 24.

Verum nota Apostolum hoc capite describere omnia quae fiebant olim in conventibus fidelium in Ecclesia, eaque comprehendere nomine linguarum et nomine prophetiae. Nam Spiritus Sanctus olim in Ecclesia afflabat multos, ut exoticis et peregrinis linguis cantica spiritualia, preces, hymnos, orationes, psalmos aliaque coram simplici et promiscua plebe canerent aut recitarent, uti factum erat in Pentecoste ab Apostolis, Act. II. Id patet ex S. Dionysio, cap. III De Divinis nominibus, et Tertulliano, Apolog. XXIX, et hoc vocat hic Apostolus «donum linguarum,» sive «linguis loqui.» Aliis vero Spiritus Sanctus dabat exponere sanctam Scripturam, vel docere, vel verba facere de divinis, vel praedicare et exhortari, vel hymnum aut psalmum canere, vel orationem insignem populo vulgari lingua praeire; subinde etiam, ut notant Chrysostomus et Theodoretus hic, arcana cordis, aliaque occulta, imo et veras prophetias proloqui. Et haec omnia comprehendit hic Paulus nomine prophetiae, maxime concionem et doctrinam, opponitque dono linguarum. Id patet vers. 4, 5, 6, 31, sed maxime vers. 25, 26. Nam et prisci Prophetae non tantum futura praedicunt, sed et docent et concionantur, et psalmos orationesque miscent. Unde prophetiam hanc Apostolus hic linguis praefert, et ad eam toto cap. hortatur, ordinatque quo modo et ordine fieri debeat, id est ordinat modum quo fieri debeant conventus et collationes spiritales in Ecclesia, tum ante, tum post sacram Synaxin. In his enim unus explicabat sacram Scripturam, alius exhortabatur, tertius hymnum, quartus psalmum canebat, etiam lingua subinde peregrina. Ita Ambrosius, Anselmus et pulchre Philo, lib. De Essaeis, ita Essaeos has collationes instituisse docet. Sic et superius cap. XI, vers. 4 et 5, accepit nomen Prophetae.

Nota: Paulus hic non vocat Prophetas omnes illos, qui simpliciter explanant obscura Prophetarum et sacrae Scripturae; nec omnes illos, qui alios docent, vel exhortantur, ut quidam putant; sed tantum eos qui id agunt ex afflatu Dei et proprio instinctu Spiritus Sancti, non autem ex eruditione, studio et labore acquisita. Patet hoc vers. 30: «Quod si alii,» inquit, «revelatum sit, prior taceat.» Et vers. 32: «Spiritus Prophetarum Prophetis subjecti sunt.» Ergo Prophetas hic intelligit eos qui Spiritu Sancto agebantur, et ab eo revelationem doctrinae, vel exhortationis aut orationis alicujus accipiebant: quod tum frequens erat, ut patet vers. 26. Jam autem illo Spiritus Sancti afflatu cessante, in ejus locum successit sacra lectio, concio, psalmodia ante Missam, in Missa et post Missam, ut dicam vers. 26.


Versus 1: Sectamini charitatem, aemulamini spiritalia

1. Sectamini charitatem. — Graece διώκετε, id est, persequimini charitatem. Significat ardens studium charitatis, ut eam insectemur, perinde ut venator feram insequitur.

Aemulamini spiritalia. — Hoc est, ut Chrysostomus, dona Spiritus Sancti, scilicet gratis data, uti est donum linguarum, gratia sanitatum, et alia, de quibus cap. XII, desiderate, et ad ea conamini, maxime orando, non studio excellendi, ut vos prae aliis hisce donis jactetis, sed ex charitate, ut aliis et Ecclesiae per ea prositis.

Magis autem ut prophetetis, — ut scilicet ex afflatu Spiritus Sancti doceatis, dicatis, vel canatis ea quae alios ad pietatem excitent. Hoc enim est hic prophetare, uti jam dixi.


Versus 2: Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo

2. Qui enim loquitur lingua (alia et peregrina), non hominibus loquitur, sed Deo (causam explicat et subdit, dicens): Nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria, — q. d. «Nemo audit,» id est nemo intelligit loquentem lingua peregrina, licet ipse Spiritu afflatus loquatur subinde alta mysteria.

Nota: S. Augustinus, lib. XII De Genesi ad litt., cap. VIII, Primasius et Cajetanus, legunt in nominativo: «Spiritus autem loquitur mysteria,» q. d. Spiritus Sanctus in sacra Scriptura arcana loquitur mysteria, quae intelligi nequeunt, nisi quis Propheta vel doctor illa interpretetur. Verum hic sensus non facit ad rem et mentem Apostoli, planeque legendum est in ablativo: «Spiritu autem loquitur mysteria,» juxta sensum jam datum: ita enim legunt passim Graeci, Latini et Syrus.


Versus 3: Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem

3. Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem et exhortationem. — Ecce quod dixi, prophetare hic est loqui ea quae alios aedificant, exhortantur et consolantur: ac proinde praestat prophetare quam loqui linguis peregrinis, utpote quas nemo intelligit, ut proinde nemo iis instrui, aedificari, vel consolationem aliquam accipere possit.


Versus 5: Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare

5. Volo autem (hoc est, velim, optarim) omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare (ut scilicet alios ad pietatem excitetis). 6. Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione (id est nisi loquar revelationem, puta expositionem revelationis mihi factae), aut in scientia (id est ea quae scio per scientiam, vel a Deo infusam, vel studio partam), aut in prophetia (id est ea quae scio per prophetiam tum proprie dictam, tum improprie, scilicet prophetiam, hoc est, occultorum et obscurorum, maxime sacrae Scripturae, explicationem), aut in doctrina, — scilicet per eam docendo et accommodando meum sermonem ad captum auditorum. Sic fere D. Thomas et Theophylactus. Supple: Atqui nihil horum facere potero loquens linguis, nisi interpretationem adhibeam, ut intelligatis: ergo praestat prophetare quam linguis loqui, nisi quis linguam interpretetur.

Secundo et melius, aliter haec accipiemus. Pro quo nota: Hic scientia refertur et jungenda est cum doctrina, sicut revelatio jungenda est cum prophetia: sicut enim ex scientia sua cognoscebant scientes et docti ea, quae aliis communicarent per doctrinam, eos scilicet docendo: ita ex revelatione percipiebant ea, quae aliis per prophetiam enuntiarent. In hoc enim differt prophetia a doctrina, quod prophetia accipiatur per revelationem, doctrina per scientiam. Docemus enim id quod per scientiam et studium scientiae assecuti sumus. Sensus ergo est, q. d. Paulus: Si linguis peregrinis loquar, nec vos instruam et doceam, vel per doctrinam labore et scientia partam, vel per prophetiam revelatione acceptam, nihil vobis prodero. Ita Toletus et Jansenius loco citato.

Tertio, Cassianus, Collat. 14, VIII, per haec quatuor intelligit quatuor sensus sacrae Scripturae: scilicet per doctrinam sensum litteralem, per revelationem allegoricum, per scientiam tropologicum, per prophetiam anagogicum. Sed hoc mysticum et symbolicum est.


Versus 7: Tamen quae sine anima sunt vocem dantia

7. Tamen. — Graece ὅμως, q. d. Etiam, quin etiam ex inanimatis hoc quod dico cognosci potest, scilicet linguas nihil prodesse, nisi intelligantur: nam pari modo cithara et tibia nisi distinctum dent sonum, ut intelligantur, nemini proderunt. Nemo enim sciet quid canatur aut citharizetur, ac proinde nemo iis se pascet, vel oblectabit, aut movebitur ad tripudium, ut ad numeros saltet. Gagneius pro ὅμως legit ὁμοίως, id est similiter.


Versus 9: Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis

9. Ita et vos per linguam nisi manifestum (εὔσημον, bene significantem, intelligibilem) sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur? — Lingua enim est character, imago, index et nuntius mentis. Nam, ut ait Aristoteles, lib. II Peri-hermen., voces sunt notae earum affectionum, quae in anima delitescunt. Hinc Socrates ex voce, mentem et animum cujusque qualis esset explorabat et pervidebat, dicebatque: «Loquere, adolescens, ut te videam.» Hoc autem fieri nequit nisi lingua loquentis audienti sit nota et manifesta.


Versus 10: Tam multa, ut puta, genera linguarum

10. Tam multa, ut puta, genera linguarum. — «Ut puta,» id est nempe; graece εἰ τύχοι, ut res tulerit, uti varias linguas audire contingit. Ita Œcumenius. Sed Erasmus et Vatablus non ad verbum, sed eodem sensu, εἰ τύχοι vertunt, verbi gratia.

Linguarum. — Graece φωνῶν, vocum, hoc est linguarum, idiomatum vocalium.

Et nihil sine voce est, — nulla gens, nullus sermo est sine voce. Alii, nullum instrumentum est, v. g. cithara, tibia, quin propriam vocem et sonum reddat. Ita Œcumenius. Alii proprie, nihil, id est nulla res, est sine voce. Nam, ut canit Ausonius ad Paulinum: Nil mutum natura dedit: non aeris ales, Quadrupedesve silent, habet et sua sibila serpens, Cymbala dant ictu sonitum, dant pulpita saltu Tacta pedum, tentis reboant cava tympana tergis. Quarto et optime, nihil, id est nulla linguarum, est sine voce. Graece enim est οὐδὲν αὐτῶν, scilicet φωνῶν, ἄφωνον, nihil vocum, hoc est linguarum, est sine voce, q. d. Multae sunt linguae, et quaeque suas habet voces.


Versus 11: Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquor barbarus

11. Si ergo nesciero virtutem (hoc est vim et significationem) vocis, ero ei, cui loquor, barbarus. — Hoc est, ut ait Ovidius: Barbarus hic ego sum, quia non intelligor ulli.

Nota: «Barbarus» primo dictus est a Graecis per onomatopœiam is, qui aliam linguam quam Graecam sonaret; deinde a Romanis, qui aliam quam Graecam vel Romanam; postea qui aliam quamvis a patria lingua diversam loqueretur, dictus est Barbarus, quia a suis non intelligebatur. Unde Anacharsis Scytha cum ab Atheniensibus rideretur quasi Barbarus, apte respondit: «Scythae Barbari sunt apud Athenienses, et aeque Athenienses Barbari sunt apud Scythas.»


Versus 12: Aemulatores estis spirituum

12. Aemulatores estis spirituum, — donorum scilicet Spiritus Sancti et gratiarum, de quibus cap. XII.

Ad aedificationem Ecclesiae quaerite, ut abundetis, q. d. — Petite et poscite a Deo haec dona abunde vobis donari; sed ita ut iis utamini, non ad ostentationem, sed ad aedificationem Ecclesiae.


Versus 13: Qui loquitur lingua, oret ut interpretetur

13. Qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. — Nota: Paulus hic loquitur de publica oratione, qua unus, privatus licet, afflatus Spiritu coram omnibus alta voce orabat, caeteris audientibus, et cum eo deprecantibus, suaque vota jungentibus, patet ex seqq. Aliter Chrysostomus, Ambrosius, Anselmus: Oret, inquiunt, ut donum linguas interpretandi accipiat, ut se et suam linguam interpretari possit: sed orare aliter capitur vers. seq., ergo et hic.


Versus 14: Si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est

14. Si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. — «Spiritus meus orat,» hoc est spiritu meo reficior. Secundo, Chrysostomus: «Spiritus meus,» inquit, id est Spiritus Sancti donum, quod est in me, «orat,» id est facit me orare publiceque orationem pronuntiare. Tertio, «spiritus,» hoc est, vox mea spiritu vitali et vocali prolata, «orat, mens autem mea sine fructu est,» quia significationem sermonis et orationis a se prolatae non intelligit. Ita ex S. Basilio, Theophylactus et Erasmus, qui pro «spiritu» vertit halitum. Unde et Primasius: «Spiritus,» inquit, «hic sermo intelligendus est, qui nonnunquam mente alia cogitante precatur.» Sed primus sensus est genuinus, ut patet ex sequentibus. Aliter D. Thomas hic «spiritum» tripliciter accipit (quem vide si lubet), sed non ad mentem Apostoli.

Mens autem mea sine fructu est. — S. Chrysostomus, Theophylactus, Ambrosius, D. Thomas et Cajetanus, putant Apostolum hic loqui de iis, qui donum linguarum acceperant, quas tamen ipsi non intelligebant, instar asinae Balaam, vel certe mysteria verbis contenta non penetrabant. Ita et S. Augustinus, lib. XII De Genesi ad litt., cap. VIII et IX, et colligitur ex vers. 28. Hi enim sine fructu orabant talibus linguis, quia licet spiritus pia devotione in Deum pasci posset, non tamen mens pascebatur intelligentia precum verbalium.

Verum dico: «Mens,» graece νοῦς, hic idem est quod sensus, ut vertit Noster vers. 19, et cap. II, vers. ult. Imo Aristoteles: «Τίς ἐστι,» inquit, «τούτων τῶν ῥημάτων νοῦς,» quis est horum verborum sensus: sic etiam sumitur νοῦς Apocal. XVII, 9, ὧδε ὁ νοῦς ὁ ἔχων σοφίαν, id est, ut vertit noster Interpres et alii passim, hic est sensus (visionis bestiae) qui tur, docetur et accenditur; praesertim cum illa in concione populo Parochi explicare debeant, ut jubet Concilium Tridentinum, sess. XXII, cap. VIII. Vide Bellarminum, lib. II De Verbo Dei, cap. XVI.


Versus 15: Orabo spiritu, orabo et mente

15. Quid ergo (mihi vobisque faciendum) est? Orabo spiritu (ut spiritus meus oratione mea pascatur), orabo et mente, — id est orabo sensu et intelligentia, orabo intelligenter, ut alii me sentire, id est intelligere, possint. Alludit Paulus ad illud Psal. XLVI: «Psallite sapienter,» pro quo hebraice est משכיל maskil, id est in intelligentia: quod Septuaginta vertunt, συνετῶς, id est psallite intelligenter, ut nimirum vos ipsi intelligatis et sapiatis ea quae psallitis, et ut alii qui vos audiunt, ea quae psallitis intelligant. Hoc enim est psaltae officium, ita nimirum psallere, ut possit ab aliis intelligi. Vox enim νοῦς, qua utitur hic Paulus, respondet Heb. שכל sechel, sive משכיל maskil, et בינה bina: quae passive capiuntur subinde, ut Isaiae XXXIII, 19, pro eo quod noster Interpres vertit: «Populum alti sermonis, ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia,» hebraice est, populum blaesum labiis, in quo non est בינה bina, id est intelligentia, qui scilicet ita blaesus est, ut non possit intelligi. Sic Nehemiae VIII, 8, dicitur Esdras legisse coram populo in libro legis «distincte et aperte ad intelligendum:» hebraice שום שכל som sechel, id est ponendo vel dando intellectum, hoc est intelligibiliter, ita ut omnes possent intelligere.

Itaque hic sensus est genuinus, eumque tradere videtur S. Basilius, in Reg. brevior., interrog. 278.

Secundo, non improbabiliter Œcumenius: Mens, inquit, id est scopus et intentio, mea est sine fructu, non loquentis, sed audientis, quem intendit loquens ad pietatem excitare. Nam de fructu audientium loqui Apostolum patet ex vers. 14, 16, 19. Ita quoque Theodoretus. Loquitur enim Apostolus de orationibus et canticis spiritualibus, quae privati quique ex dono Spiritus Sancti componebant, et publice pronuntiabant, vel canebant in ecclesia tempore collationum spiritualium; idque in consolationem, instructionem, vel exhortationem populi: unde vult illa vulgari lingua fieri, ut ab omnibus intelligantur; alioqui enim sine fructu ea fore asserit.

Dices: ergo Missa et Horae canonicae jam cani debent vulgari lingua. Respondeo: Nego consequentiam, quia Apostolus loquitur de precibus, quas privatus quisque componebat ad aedificationem et excitationem populi, non de divinis et publicis officiis, quae jam approbatione, imo ordinatione et nomine totius Ecclesiae et populi obeunt Clerici, ad colendum, et gravi ac uniformi quadam majestate latine laudandum Deum. Si enim vernacula lingua dicerentur, primo, rudes male res tam divinas apprehenderent, male intelligerent, errores et haereses conciperent. Secundo, singulis provinciis, imo pene urbibus varianda esset lingua. Licet enim eadem communi lingua loquantur Germani omnes, tamen diversum linguae idioma habent singuli; aliud enim habent Westphali, aliud Helvetii, aliud Hassi, aliud Juliacenses, etc.; atque ita si vernacule diceretur divinum officium, in tanta idiomatum varietate schisma oriretur, risus et contemptus sacrorum.

Dices secundo: Populus non intelligit latine, quem ergo fructum ex Missa Latina percipit? Respondeo primo, particeps est istius sacrificii, et etiam Sacramenti, si velit. Secundo, particeps est omnium precum, quas pro omnibus maxime praesentibus fundit sacerdos. Tertio, per ritus et caeremonias tam decoras ad devotionem et mentem privata oratione ad Deum elevandam excitatur, docetur et accenditur; praesertim cum illa in concione populo Parochi explicare debeant, ut jubet Concilium Tridentinum, sess. XXII, cap. VIII. Vide Bellarminum, lib. II De Verbo Dei, cap. XVI.


Versus 16: Caeterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae

16. Caeterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet, Amen, super tuam benedictionem? Quoniam quid dicas, nescit. — «Si benedixeris,» id est, si Deum laudaris tua lingua et spiritu. Aliter S. Thomas: Si sacerdos, inquit, publice benedixerit populo; sic quoque explicat Primasius, Haymo et Salmeron, qui multis contendit probare Apostolum loqui hic de sacrificio Missae, qua sacerdos benedicit non tam populum, quam Deum. Nam id videtur significare verba Graeca hic εὐλογεῖν et εὐχαριστεῖν, quibus pariter utuntur Evangelistae et Paulus in institutione Eucharistiae, quae inde dicta est εὐλογία, id est benedictio; et Eucharistia, id est gratiarum actio. Accedit, quod in omnibus Liturgiis Missae, tam Jacobi et Clementis, quam Basilii et Chrysostomi, post consecrationem panis et vini populus acclamare soleat, Amen. Videtur ergo hic velle Apostolus, ut publicae benedictiones, preces et Missae in Ecclesia non celebrentur ignoto prorsus et peregrino sermone; sed ut apud Graecos celebrentur graece, apud Hebraeos hebraice, apud Latinos latine. Nam magna ex parte haec idiomata ab his, qui sunt ejusdem linguae, intelliguntur: cum enim fieri non possit, ut una lingua ab omnibus etiam diversis nationibus, qui eamdem saepe Missam audiunt, intelligatur, oportuit seligi unam magis communem, quae a plerisque honestioribus intelligatur, qualis est apud nos Latina, ita ut multi in Missa Latina apud nos loco idiotae respondere possint, Amen: quod hic requirit Apostolus.

Verum Apostolum non loqui de publica et solemni benedictione Missae, sed quavis alia, quam quisque privatim afflatus spiritu per hymnum, psalmum, vel orationem dictabat et recitabat, patet primo, ex voce caeterum, pro qua graece est ἐπεὶ, id est quandoquidem; quae vox dat causam cur vers. praeced. dixerit: «Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.» Loquitur ergo Paulus de benedictione non Missae, sed psalmorum et orationum, quas quisque ex spiritu fundebat. Idem indicat Graecum τὴν σὴν, id est tua, scilicet propria et privata, εὐλογία, id est benedictione. Secundo, idem patet ex decursu totius capitis, ac praesertim ex conclusione totius discursus Paulini, vers. 26, ubi sic ait: «Quid ergo est, fratres? cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant;» ergo loquitur Paulus de benedictione, psalmis et linguis, non sacerdotis et publici ministri; sed de privatis, quas unusquisque ex spiritu proferebat ad communem fidelium aedificationem. Tertio, idipsum patet ex vers. 31, ubi ait: «Potestis omnes per singulos prophetare.» Et vers. 29: «Prophetae, inquit, duo aut tres dicant, et caeteri dijudicent;» ergo loquitur de nova et privata cujuslibet prophetia et benedictione; haec enim examinanda et dijudicanda est. Nam communis Ecclesiae oratio et liturgia a tota Ecclesia probata et instituta examinari et dijudicari non debet.

Qui supplet locum idiotae. — Gagneius ex Severiano: Idiota, inquit, est catechumenus. Secundo, Primasius, idiota, inquit, est neophytus. Tertio, et optime; idiota est indoctus, rudis, linguarum expers. Ita Chrysostomus, Syrus, Theophylactus, S. Thomas et alii.

Nota: S. Thomas, Primasius et Haymo per idiotam hunc accipiunt ministrum, qui in Sacro et pro Collectis pro populo respondet, Amen. Unde significant hi Patres Paulum velle, ut saltem Missae et sacrorum minister intelligat sacerdotem, illumque qui publice lingua alia, quam vernacula orat, ut pro populo respondere possit, Amen. Hoc consilium et documentum bonum et conveniens est, non tamen absolute necessarium, nec genuinum ex mente Pauli.

Unde dico, idiotam hic non significare ministrum sacrorum, sed quemvis ex plebe. Graece enim est ὁ ἀναπληρῶν τὸν τόπον τοῦ ἰδιώτου, qui implet, vel occupat, locum idiotae, id est, qui sedet inter idiotas, qui est idiota (alio enim loco sedebant Prophetae et Doctores, alio idiotae et populus), uti est plebeius quisque et tota plebs indocta. Ita Chrysostomus et Theophylactus.

Tota enim plebs, et consequenter quivis idiota, olim in sacris conventibus respondebat, Amen, ut patet ex Justino, Apolog. 2, in fine. Unde Hieronymus, in fine commentarii in epistolam ad Galat.: «In Ecclesia Romana, ait, ad instar coelestis tonitrui reboat Amen.» Id jam plebis vice facit minister, ut sacerdoti oranti respondeat, Amen, ne confusa vox plebis Ecclesiam turbet.

Nota secundo: Loquitur hic Apostolus, ut dixi, de oratione nova et privata alicujus particularis, quae proferebatur ad populi excitationem et aedificationem, et cui subesse poterat error, ut patet vers. 29. Hanc enim vult vulgari lingua fieri, ut eam intelligat populus, ne respondeat, Amen, ad orationem alicujus, qui in oratione quam facit peregrina lingua, ridicula, absurda, errores et haereses profert; non autem loquitur Apostolus de oratione publica ab Ecclesia probata et recepta, quae non nomine hujus vel illius, sed nomine totius Ecclesiae profertur, in qua certum est nihil erroris contineri, cui unus minister respondet Amen pro populo; atque interim populus, qui hujus orationis est particeps, potest insuper alia oratione privata Deum orare. Adde Concilium Tridentinum, ut dixi, jubere, ut pro concione hae orationes populo explicentur.

Denique licitum est orare lingua quam non intelligis, cum certo scis preces esse bonas; sicuti Moniales latine recitant Horas: et sic idiotae, orante sacerdote latine, possunt cum illo orare et mentem Deo jungere, ac petere, ut Deus concedat id quod sacerdos, pro se et toto populo, nomine totius Ecclesiae, optima et utilissima oratione rogat et supplicat; quia licet eam non intelligant, nec pascantur intelligentia et sensu precum, habent tamen fructum devotionis erga Deum et reverentiae erga preces sacras: imo plus merentur et impetrant, quam illi qui eas intelligunt, si majori humilitate, pietate et fervore orent.

Ita S. Jordanes rogatus, an placerent Deo hae Monialium preces? respondit apposite: «Sicut gemma in manu rustici, qui non novit pretium ejus, tantum valet, quantum in manu aurificis et gemmarii, qui pretium novit: sic et preces tantum valent in ore indocti qui eas non intelligit, quantum in ore docti qui intelligit;» perinde ac libellus supplex qui a rustico et idiota regi porrigitur, tantumdem a rege impetrat, quantum impetraret alius qui a viro docto et litterato porrigeretur. Scriptum est enim: «Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem.» Et: «Si hi (infantes) tacuerint, lapides clamabunt,» Matth. XXI, 16. Simili modo in Vitis Patrum, Abbas Pastor, cum quidam ei conquerendo diceret: «Ecce oro, et non est compunctio in corde meo, quia nescio virtutem (significationem) verbi,» respondit: «Et tu tamen orare perge, quoniam sicut incantator, licet virtutem verborum quae dicit, nesciat, serpens tamen audit et intelligit ea, iisque subjicitur incantanti, et humiliatur: sic et nos, quamvis ignoremus virtutem eorum quae loquimur, daemones tamen audientes ea intelligunt, terrentur atque discedunt.» Vide D. Thomam et Cajetanum.

Secus est de oratione Dominica, quam quisque vernacule discere, dicere et intelligere debet, ut sciat distincte quae et qualia a Deo petere debeat, uti jam in multis Synodis Episcoporum statutum est. Infert hinc aliud Cajetanus, scilicet satius esse organa et musicam excludi templis, ut sic Horae et Missae intelligibiliter canantur, ita ut ab audientibus responderi possit, Amen. Sed usus jam Christianorum habet contrarium, ut cum ad excitandam devotionem populi, qui aeque vocem Latinam non intelligeret, organis subinde et musica in sacris utantur, idque tribus de causis:

Primo, ut sicut non tantum spiritu, sed et corpore constamus, Deumque laudamus: sic non tantum voce, eaque concordi et pulcherrima, qualis est musica, sed et instrumentis Deum laudemus. Omnis enim spiritus, omnis creatura, omne instrumentum laudare debet Deum, quem omnis laus decet.

Secundo, ut audientes, praesertim plebeii, ad devotionem excitentur, sicut David et Eliseus per psaltes et psalteria excitabantur, et sicut excitabant Saulem et alios per musicam ad Dei laudem.

Tertio, ut major sit sacrorum decor, solemnitas et majestas. Ita Prudentius in Apotheosi contra Judaeos; et Facultas Parisiensis in sua censura, tit. 19, propos. 6, ita hunc Pauli locum explicat: «Scribens Paulus, In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, quam decem millia verborum in lingua, de concionibus, seu sermonibus, qui habentur ad populum, tractat, in quibus inutilis est copia verborum non intellectorum; non de cantibus Ecclesiasticis, quorum alia est ratio.»

Cavenda tamen est in hisce levitas, ut jubet Concilium Tridentinum. Unde S. Augustinus, in Psalm. XXXIII, conc. 1, dicit repulsas ab ecclesia citharas et organa theatrica: quia scilicet Gentiles iis ad luxum et libidinem in theatris, conviviis et sacrificiis utebantur eo tempore. Uti ergo organis in ecclesia, et subinde aliis instrumentis musicis, si fiat sobrie, pie, modeste et graviter, Davidis exemplo et exhortatione, Psalm. CL, vers. 3, 4, 5, 6, patet esse pium: unde et S. Joannes, in Apocalypsis cap. V, vers. 8, et cap. XIV, vers. 2, in coelo, ubi omnes sunt perfecti, audivit citharas, licet nostris graviores et diviniores.

Amen. — «Amen» (ait Hieronymus ad Marcellam, epist. 137, tom. III, et in fine Commentariorum in epist. ad Galat.) Aquila, Symmachus et Theodoretus verterunt, πεπιστωμένως, id est fideliter, sive vere; Septuaginta vertunt, γένοιτο, id est fiat. Significat ergo «Amen,» vere, vel etiam firmiter: radix enim אמן aman firmare et stabilire significat. Unde אמת emeth, id est firmitas, veritas. «Amen» ergo non est particula jurantis, ut vulgus putat; sed affirmantis et confirmantis. Affirmantis est, cum orationi praeponitur, ut, Amen, amen, dico vobis. Et hoc sensu S. Augustinus, tract. 41 in Joan., «amen» vocat jurationem Christi; quia Christi juratio non fuit proprie juramentum, sed simplex affirmatio et asseveratio, dicendo: «Amen, amen, dico vobis,» Matth. V, 37. «Amen» vero est nota confirmantis cum orationi postponitur. Rursum, cum postponitur, et significat consensum audientis; nunc asserentis est et concedentis, nunc optantis. Concedentis est Deut. XXVIII, ubi ad benedictiones legis servatae, et maledictiones violatae, populus quasi eas acceptans, respondet Amen. In prece vero tantum est optantis. Sic in oratione Dominica subjungitur Amen, quasi signaculum orationis, et passim alias quasvis orationes Ecclesia obsignat per Amen, q. d. Verum sit, vere fiat quod hac oratione petimus.

Talmudici dicunt Amen, aliud esse perfectum, aliud imperfectum, idque triplex: Primo, «amen pupillum,» cum dicens «Amen,» precem non intelligit, sed quasi pupillus ab orante sinit se et precem suam dirigi. Secundo, «subreptitium,» cum ante finem orationis respondet Amen. Tertio, «sectile,» cum aliud agens animo distracto respondet Amen.


Versus 18: Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor

18. Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. — «Omnium vestrum.» Paulo aliter jam habent Graeca: πάντων ὑμῶν μᾶλλον γλώσσαις λαλῶν, quod Syrus, Chrysostomus, Hieronymus ad Hedibiam, et alii vertunt, magis quam omnes vos, linguis loquor. Sic fere posset et accipi noster Interpres, dum vertit, omnium vestrum, q. d. Omnes linguas quas vos calletis, et ego calleo, et magis quam vos.

Dices: Quomodo ait: «Omnium vestrum linguis,» ut habent Graeca, cum in Graecia, et maxime Corinthi, una tantum esset lingua. Respondet Haymo: «Omnium vestrum linguis,» id est dialectis, loquor. Secundo et melius: «Omnium,» quia nimirum Corinthum confluebant advenae et mercatores omnium gentium et linguarum, quasi ad celeberrimum emporium; sicut etiam hodie Antuerpiae, Parisiis, Venetiis, Gallorum, Italorum, Hispanorum, Anglorum aliarumque gentium viget lingua aeque ac mercatura. «Omnium» ergo «vestrum,» id est, omnium gentium, quae vobiscum et inter vos versantur, «linguis loquor,» q. d. Non elevo, nec vitupero donum linguarum, nam et ipse eo utor, sed non eo modo, quo vos in Ecclesia ad ostentationem, sed ad aedificationem.


Versus 19: Sed in ecclesia volo

19. Sed in ecclesia volo, — id est, malo. Pendet enim hoc volo a voce quam, quae sequitur. Est hebraismus.

Quinque (paucissima) verba sensu meo (id est intelligentia, qua intelligar) loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua, — peregrina, quam audientes non intelligant.

Nota: «Sensus» hic idem est quod intelligentia passiva, qua scilicet intelligor tam ego, quam sermo meus: unde explicans subdit: «Ut et alios instruam.» Opponit enim sensum hunc linguae peregrinae, quam nemo intelligit. Vide dicta vers. 14.

Aliter Anselmus: Sensu, inquit, meo, id est, intelligentia mea, sed activa, scilicet, qua ego ipse intelligam ea quae ipse loquor, ut ita melius eadem aliis exponere possim.

Tertio, Chrysostomus: In sensu, inquit, id est, cum judicio, ut scilicet discrete et cum judicio loquar et doceam, ita ut audientes, licet rudes et imperiti, eadem intelligere, capere et retinere possint. Verum primus sensus est genuinus, ut ex dictis patet.


Versus 20: Nolite pueri effici sensibus

20. Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. — Nota: Hic aliud significat sensus, quam vers. praecedenti. Hic enim graece non est νοῦς, uti habet versus praecedens, sed φρήν, id est, ut Chrysostomus et Syrus, mens, q. d. Mente, judicio et ratione nolite effici pueri, ut pueriliter ostentetis donum vestrum linguarum.

Sed malitia parvuli estote, — id est, in malitia estote simplices, ut illa sit vobis incognita quasi infantibus; graece enim est νηπιάζετε, id est, ut Chrysostomus, Theophylactus et Syrus, infantes sitis in malitia; et, ut S. Augustinus, lib. LXXXIII Quaestionum, Quaest. LXI, legit, sicut infantes sitis expertes malitiae: nimirum, ut sicut infans dicitur qui fari non potest, multo minus nosse malitiam aut quidquam aliud; et graece νήπιος dicitur, quasi νὴ εἰπεῖν, q. d. sine loqui, infans, elinguis: sic et Christianus in malo sit infans, ut illud non norit, nec de eo fari aut disserere possit, v. g. non sciat quid sit aemulatio, pollutio, fornicatio. Ita ex Chrysostomo Theophylactus. Pulchre Tertullianus, lib. Contra Valent., cap. II: «Repuerascere, inquit, nos Apostolus jubet secundum Deum, ut malitia infantes per simplicitatem, ita demum sapientes sensibus simus.»

Quod etiam notavit Clemens Alexandrinus, lib. I Paedag., cap. V, his verbis: «Hic autem par est attendere appellationem hujus vocabuli νήπιος, quod infantem significat; ut intelligatur τὸ νήπιον non dici de insipientibus: qui est enim insipiens, dicitur νηπύτιος: νήπιος autem, qui est νεήπιος, ut ἁπαλὸς, qui est leni ac molli animo.» Vide eum hoc toto capite pulchre disputantem, quales pueri debeant esse omnes Christiani.


Versus 21: In lege

21. In lege. — Isaiae XXVIII, 11. Aliquando enim «lex» vocatur non solus Pentateuchus, sed et Prophetae totumque vetus Testamentum. Ita Chrysostomus.

Scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic. — Locus hic est difficilis, qui, ut intelligatur, oportet locum Isaiae, quem hic citat Apostolus, explicare. Sic habet Isaias, cap. XXVIII, 9: «Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi: in loquela enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum,» q. d. Deus docere solet scientiam et sapientiam eos, qui avulsi a deliciis puerilibus et vita imperfecta, quasi viri capaces sunt scientiae: hi autem Judaei, qui, ut apud Isaiam praecessit, hisce deliciis vini et ebrietatis gaudent, nec supernas et solidas capiunt, quasi pueri sunt, et consequenter doctrinae et verae sapientiae incapaces: quia scilicet hi Judaei vinolenti, ridendo me Isaiam et alios Prophetas, qui eis ebrietatis aliorumque peccatorum poenas et supplicia e coelo intentamus, dicunt: manda, remanda, hebr. צו לצו tsaf, latsaf, manda mandando, hoc est, manda, remanda; קו לקו kaf lakaf, exspecta exspectando, id est, exspecta, reexspecta.

Notat S. Hieronymus, Haymo et Lyranus, in hisce verbis esse mimesim, sive ethopoeiam, quae est relatio dictorum alienorum cum derisu. Isaias enim et Prophetae saepe edicebant: «Haec mandat Dominus,» Hinc isti vino dediti in conviviis per irrisionem haec repetebant dicentes: Manda, remanda, id est iterum manda; exspecta, reexspecta, id est iterum exspecta. Quasi dicerent: Prophetae obtundunt nobis aures toties repetendo: «Haec mandat Dominus;» et minantur aut promittunt ea quae non eveniunt, jubent exspectare modicum, nunc hic, nunc ibi, et nihil sequitur. Sic subinde etiamnum concionatoribus fit, ut improbi eorum conciones et minas rideant, repetant et subsannent. Quare haec Isaiae verba frigide Judaei R. David, R. Abraham, et post eos Vatablus, Isidorus Clarius, Pagninus et Forerius vertunt sic: lineam post lineam, praeceptum post praeceptum; parum ibi, parum ibi, q. d. Isaias: Hi tanquam pueri ruditer et sensim lentissime docendi sunt lineam post lineam, praeceptum post praeceptum, perinde ac pueri docentur alphabetum; nam non puerorum docendorum, sed illusorum et sannionum haec esse verba patet ex poena, quam vers. seq. eorum sannis intentat Isaias. Unde Septuaginta sic vertunt: tribulationem super tribulationem, exspecta spem super spem, adhuc parum, adhuc parum, propter irrisionem labiorum, et linguam alteram, quia loquentur populo huic, dicentes eis: Hac requies esurienti, et hac est contritio, et noluerunt audire.

Ubi nota: Septuaginta pro צו tsaf, id est manda, legerunt צר tsar, id est tribulatio: vaf enim et resch Hebraeis vicinae sunt litterae. Hinc subdit «Loquela labii,» heb. בלעגי שפה belaagei sapha, id est, ut Lyranus, Forerius, Pagninus, in balbutiem labii; Arias, in blaesitatibus labii, uti solent irridentes cum gestu linguae et labiorum ad balbutiem composito loqui. Quod Noster vertit, loquelam labii. Blaesi enim et balbi videntur labiis pene solis loqui, et pappare: unde clare Septuaginta et alii vertunt, in irrisione, vel subsannatione labii. Hebraicum enim לעג laag proprie competit balbis, blaesis, sannionibus; et forte alludit Isaias ad Ephraimitas, qui blaesi erant: unde Judicum XII, 6, pro shibbolet, dicebant blaese sibbolet: sic hic pro tsaf, id est manda, dicebant Judaei sanniones blaese saf. S. Paulus haec Isaiae verba non ad verbum, sed ad sensum reddit, dicens: «In aliis labiis,» quia locum Isaiae adaptat dono linguarum Apostolis dato, qui aliis linguis non ad irrisionem, sed ad aedificationem loquebantur. Quanquam Salmeron, tom. I, pag. 33, putet in Hebraeo vitiate gimel pro vicino zain irrepsisse, et pro בלעגי belaagei, uti jam legitur in Isaia, legendum esse בלעזי belaazei, id est in barbaris linguis, ac consequenter aliis et diversis a vestra lingua: Hebraeum enim לעז loez, barbarum significat.

Sensus ergo est, q. d. Isaias, vel potius per Isaiam Deus: Mea exhortatio ad poenitentiam facta Judaeis per Isaiam, aliosque Prophetas, visa est vobis, o Judaei, molesta et ridicula, perinde ac si labiis blaesis et lingua barbara locutus vobis fuissem: hinc Prophetarum quasi balbutiem imitando, et subsannando blaese et balbutientes dicitis et repetitis manda, remanda. Quare ego per Chaldaeos (qui videntur vobis blaesi et balbi) milites, et ministros justitiae meae, vos puniam, ut sannis peregrinae suae linguae Chaldaicae vos increpent et compescant, vosque jam devictos et captivos irrideant, vestraque Hebraica verba suis Chaldaicis subsannent et reprobent: et horum typo, figura et similitudine, tempore Christi mittam Apostolos, qui dono variarum linguarum vestram pariter, o Judaei, incredulitatem arguant, vobisque videbuntur blaesi, et a vobis mundique sapientibus quasi stulti praedicatores crucis Christi subsannabuntur.

Ubi nota, Isaiam loqui ad litteram de suo tempore, et de Chaldaeis, qui eversuri erant Jerusalem: allegorice vero loqui de dono linguarum dato Apostolis, quod proinde Apostolus non fidelibus, sed infidelibus docet esse signum, scilicet maledictionis, qua incredulos Deus ulciscitur, non benedictionis, qua suos erudit. Hunc esse sensum Isaiae, patet ex hoc loco Apostoli. Ita S. Hieronymus et Cyrillus in Isaiae XXVIII.

Nota secundo: Vox enim non proprie, sed adversative hic accipitur pro sed; nam cum ait: «In loquela enim labii,» perinde est ac si diceret: «Sed, vel, verumtamen in loquela labii et lingua altera loquetur (Deus per Chaldaeos et Apostolos) ad populum istum,» ut eum arguat, compescat et puniat.


Versus 22: Itaque linguae in signum sunt

22. Itaque linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus. — Ex citato Isaiae loco, et punitione Judaeorum per linguas tam Chaldaeorum, quam Apostolorum, infert Apostolus: Ergo linguae sunt in signum, scilicet maledictionis, qua incredulos Judaeos (his enim proprie loquitur Isaias et Apostolus, non Gentibus) Dominus ulciscitur, ut dixi; ac proinde hoc signum a vobis fidelibus usurpandum non est ad inanem jactantiam.

Prophetiae (id est doctrinae verbi Dei, et exhortationes, signum sunt) non infidelibus, sed fidelibus. — «Signum,» inquam, benedictionis, qua Deus suos erudit et benedicit, id est ad omne bonum incitat et promovet. Vide vers. 3. Non ergo «signum» hic idem est, quod miraculum: nec enim Chaldaei miraculum fecerunt, dum sua lingua Judaeos increpuerunt; sed «signum» hic est signum, sive symbolum et nota correptionis, doctrinae et institutionis. Intellige ea, quae de fidelibus et infidelibus dixi, primario et praecipue: nam secundario sicuti linguae etiam fidelibus, sic vicissim prophetiae infidelibus quoque serviunt, ut patet vers. 23 et 25.


Versus 23: Si conveniat universa Ecclesia in unum

23. Si conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur (simul, mixtim, confuse et tumultuarie); intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent, quod insanitis? 24. Si autem omnes prophetent (id est doceant fidem ex Scripturis aliisque testimoniis, et concionentur de vita recte instituenda, vide dicta de prophetia initio capitis), intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus, — quia nimirum ab omnibus Prophetis, id est doctoribus et concionatoribus, de sua infidelitate, malis moribus et vitiis arguitur et increpatur.


Versus 25: Occulta cordis ejus manifesta fiunt

25. Occulta cordis ejus manifesta fiunt. — q. d. Ex dono discretionis spirituum, sive Deo ipsius Prophetae, id est concionatoris, linguam regente, tangentur et arguentur occultissima cordis ejus vitia, ut putet sibi concionatorem prophetice loqui, quod tum frequens fuisse hinc patet. Proinde hos Prophetas, id est doctores et concionatores, etiam vere ac proprie Prophetas fuisse liquet.

Simile exemplum est in Vita S. Augustini per Possidonium, cap. XV, ubi narrat S. Augustinum in concione quadam praeter mentem a sua materia deflexisse, et invectum esse in manichaeismum, idque Deo flectente Augustini mentem et linguam ad Manichaei cujusdam tum forte praesentis conversionem, uti postea re ipsa cognovit S. Augustinus. Unde S. Augustinus, lib. IV De Doctr. Christ., cap. XV, ante concionem docet esse orandum, ut Deus accommode ad auditorum captum et motum, mentem et linguam concionantis flectat.

Alii occulta intelligunt peccata, quae in infideli, vel idiota latent, quaeque ipse nescit esse peccata, v. g. cum nescit idololatriam et fornicationem esse peccatum; hoc ipsum sciet, cum Prophetas ea arguentes et peccati insimulantes audiet. Sed prior sensus planior et simplicior est.


Versus 26: Quid ergo est, fratres?

26. Quid ergo (faciendum) est, fratres? Cum convenitis (in Ecclesia), unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. — Vox «unusquisque» sumitur hic distributive: nec enim unus omnia jam dicta habebat, sed unus psalmum, alius doctrinam, alius aliud, q. d. Quisque vestrum vel «psalmum habet,» vel «doctrinam,» vel «apocalypsim,» vel «interpretationem,» vel donum linguarum, ut lingua peregrina Dei laudes, preces aliaque proloquatur aut decantet.

Psalmum habet, — gratiam psallendi, qua psalmum, vel hymnum dictet aut canat. Sic Plinius ad Trajanum scribit, Christianos solitos canere antelucanos hymnos Christo.

Apocalypsim habet, — puta revelationem et explicationem aliquam vel loci alicujus S. Scripturae obscuri, vel rei futurae aut occultae.

Ex hoc autem Pauli loco nota: in Ecclesia primaeva hic erat ritus et ordo sacrorum in sacris Christianorum conventibus (ut patet ex Justino, Apolog. II ad Antoninum, in fine, et Tertulliano, in Apologet. cap. XXXIX, et aliis) a Paulo et Apostolis institutus. Primo, canebant psalmos, etiam populus. Secundo, legebantur prophetiae et sacra Scriptura. Tertio, Episcopus praedicabat. Quarto, fiebat coena et Sacrum, quod tunc fere tantum oblatione, consecratione, communione, canone, et Pater noster, ac oratione aliqua, cui populus respondebat, Amen, constabat. Quinto, omnes communicabant. Sexto, quidam psalmos et hymnos in laudem Dei variis linguis quasi afflati spiritu dictabant et canebant: alii prophetabant. Septimo, alii more Judaeorum sacras Scripturas interpretabantur, vel exhortabantur, iique duo vel tres, praesertim Prophetae aut viri spirituales: alii audiebant, et subinde interrogabant, etiam feminae (sed per abusum, quem Paulus hic corrigit), aliquid circa id quod dicebatur; cumque aliquid boni et pii pulchre dicebatur, simul inclamabant, Amen, Amen. Octavo, claudebat omnia agape, sive convivium omnibus commune in symbolum charitatis: post quod rursum succedebant hymni et orationes. Haec enim ordine ita recenset Justinus loco paulo ante citato: «In omnibus,» inquit, «quas offerimus oblationibus, benedicendo laudamus» (en primum, scilicet psalmodia et hymnodia) «factorem omnium per Filium ejus Jesum Christum et Spiritum Sanctum. Et Solis, qui dicitur die, omnium, qui in oppidis vel ruri degunt, in eumdem locum conventus fit, et commentaria Apostolorum aut scripta Prophetarum leguntur.» En secundum, scilicet lectio sacrae Scripturae.

«Deinde lectore quiescente, praesidens orationem, qua populum instruit, et ad imitationem tam pulcherrimarum rerum cohortatur, habet.» En tertium, scilicet concio praesidentis, sive Episcopi.

«Sub hac consurgimus communiter omnes, et precationes profundimus, et, sicut retulimus, precibus peractis panis offertur, et vinum, et aqua; et praepositus item, quantum pro viribus suis potest, preces et gratiarum actiones fundit, et populus fauste acclamat dicens, Amen.» En quartum, scilicet Eucharistiae oblatio et consecratio in Missa.

«Et distributio communicatioque fit eorum, in quibus gratiae sunt actae, cuique praesenti; absentibus autem per Diaconos mittitur.» En quintum, scilicet communio omnium.

Sextum, septimum et octavum ita mixtim describit Tertullianus loco citato: «Coena nostra de nomine rationem sui ostendit: vocatur enim ἀγάπη, id quod dilectio apud Graecos est. Non prius discumbitur, quam oratio ad Deum praegustetur. Post aquam manualem, et lumina, ut quisque de Scripturis sanctis, vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium Deo canere: aeque oratio convivium dirimit.» Similia habet Philo, lib. De Essaeis.

Nota secundo, haec dona et hunc fervorem non diu durasse in Ecclesia, sed evanuisse; ita tamen ut ordinis jam dicti typum et methodum quoad potuit, retinuerit Ecclesia. Unde octo rebus et ritibus jam dictis haec nostra successerunt.

Primo, puta cantui et psalmodiae, successit Matutinum, Laudes et Horae canonicae.

Secundo, scilicet prophetiis, successerunt lectiones tum in Horis canonicis, cum sua expositione et homiliis, tum in Missa lectio Epistolae et Evangelii.

Tertio successit concio post Evangelium.

Quarto, aeque ut olim etiam nunc fit Sacrum, in quo post Collectas clericus loco populi respondet, Amen.

Quintum intepuit, sicut et sextum et septimum et octavum, nisi quod hymni et Horae minores post Sacrum canantur; et quod Monachi in suis conventibus de rebus spiritualibus colloqui soleant, ut patet ex Cassiano in Collationibus Patrum.


Versus 27: Sive lingua quis loquitur

27. Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. — Pendet hic versus ab eo, qui proxime praecessit, «omnia ad aedificationem fiant,» q. d. Sive quis psallat, sive doceat, sive lingua loquatur, omnia fiant ad aedificationem, ita nimirum, ut, si loquendum sit linguis, id fiat «secundum (id est per) duos, aut ut multum tres,» q. d. In singulis conventibus bini duntaxat, aut ut summum terni linguis loquantur (est graecismus); idque «per partes,» puta vicissim, ne fiat confusio; «et unus interpretetur,» ut audientes intelligant.


Versus 29: Prophetae duo aut tres dicant

29. Prophetae duo aut tres dicant, — prophetias scilicet, sive dogmata, lumina, monita sibi a Deo aspirata. Vide dicta initio capitis. Et ceteri (non vulgus, sed Prophetae, ut praecessit) dijudicent, — ex dono sibi concesso, an id quod dicit Propheta, sive doctor, sit vere prophetia, id est, doctrina sana et utilis, necne. Non ergo ad vulgus et laicos spectat judicare de doctrina religionis, ut hinc volunt haeretici. Tam enim ineptum et insulsum est, quod vulgus dijudicet prophetias, Prophetas, Doctores, Pastores, quam si discipulus suum praeceptorem, ovis suum pastorem, miles suum ducem dijudicare et arguere vellet.


Versus 30: Quod si alii revelatum fuerit sedenti

30. Quod si alii (aliquid melius) revelatum fuerit sedenti (et audienti, surgat ille et loquatur, ac) prior (Propheta) taceat, — et sedeat. «Haec traditio Synagogae est, ait Ambrosius, quam nos Paulus vult sectari, ut seniores dignitate disputent sedentes in cathedris, sequentes in subselliis, novissimi in pavimento supra mattas; quibus si quid revelatum fuerit, dandum locum praecipit, nec despiciendos, quia membra corporis sunt.»


Versus 31: Potestis enim omnes per singulos prophetare

31. Potestis enim omnes per singulos prophetare (q. d. Possunt omnes Prophetae sigillatim hac ratione, si nimirum servent modum et ordinem, quem jam praescripsi, exhortari), ut omnes discant et exhortentur, — id est, exhortationem et consolationem accipiant. Passive enim capitur παρακαλεῖσθαι, id est exhortentur. Simile est epist. II, cap. I, 6. Alii exponunt active, hoc modo, q. d. Ut omnes discant, cum audiunt; et doceant, dum loquuntur et exhortantur.


Versus 32: Et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt

32. Et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt, — ut possint Prophetae spiritum prophetiae cohibere et tacere cum volunt, aliisque Prophetis dare locum dicendi. Non enim aguntur ad verba eo impetu, quo fanatici idololatrae. Nam spiritus, vel donum prophetiae, ait D. Thomas, non est habitus, sed partim est instinctus et impressio lucis et veritatis, qua Deus illuminat mentem Prophetae circa res futuras, obscuras, vel divinas; partim est vis, seu impetus, quo Deus cor tangit, movet et impellit ad prophetandum, sed libere. Unde Jonas et Jeremias illi ad tempus restiterunt, uti et Moyses, Exodi IV.

Aliter exponit Chrysostomus, q. d. Paulus: Donum prophetiae, quod habet Propheta, subjacet judicio et censurae collegii Prophetarum. Sed prior sensus aptior est. Dat enim hic causam Paulus, cur Prophetae sibi invicem cedere et tacere debeant, quia nimirum spiritus propheticus eis subjectus est.


Versus 33: Non enim est dissensionis Deus

33. Non enim est dissensionis Deus, — ut cogat hos illosve simul prophetare, tumultuari et invicem interturbare. Dissensionis — ἀκαταστασίας, id est, confusionis et turbati ordinis, uti esse solet in tumultu et seditione.


Versus 34: Mulieres in ecclesiis taceant

34. Mulieres in ecclesiis taceant, — etiam Prophetissae, quia contra ordinem naturae est et legis, Genes. III, 16, ut in conspectu virorum feminae eis subditae loquantur. Ita Ambrosius, et ex eo Anselmus. Secundo, quia idipsum est propter earum verecundiam et humilitatem. Ita Anselmus. Tertio, quia vir melioris est judicii, rationis, discursus et discretionis, quam femina. Quarto, jure, ait Anselmus, tacere jubetur femina, quae cum loqueretur, viro suo suasit peccatum, Genes. III. Quinto, ut frenum injiciatur ejus loquacitati. Nam:

Tot pariter pelves, tot tintinnabula dicas
Pulsari,

cum duae mulieres litigant: quod facile in ecclesia contingeret, si eis docere permitteretur. De hoc mulieris silentio plura dicam I Tim. II, 9. Quam ergo contra Apostolum, contra fas omne, jus et decus est, si mulier caput sit Ecclesiae alicujus?

Tropologice, mulier est passio et concupiscentia, vir est ratio; illa ergo taceat, et rationi se subdat. Vide Chrysostomum, homil. 37 in moralia.

«Mulier, inquit Aristoteles, lib. IX De Natura animal., cap. 1, misericors magis et ad lacrymas propensior est, quam vir: invida item magis, et querula, et maledicentior, et mordacior: praeterea anxia, et desperans magis quam mas, atque impudentior et mendacior, quin etiam facilior decipi.»


Versus 35: Si quid volunt discere, domi viros suos interrogent

35. Si quid volunt discere, domi viros suos interrogent. — Hinc ait Primasius: Viri adeo docti esse deberent, ut uxores suas docere et in rebus fidei instruere possent; sed, quid si indocti sint, ut saepe fit, a quibus instruentur mulieres? Respondet Primasius: Habent concionatores, confessarios et magistros, qui eas instruant. Secundo, melius est illis quaedam non necessaria ignorare, quam cum scandalo et inverecundia in ecclesia ea rogare et discere.

Dices: Anna Prophetissa in templo loquebatur omnibus de Christo, Lucae II. Respondeo: Loquebatur omnibus, id est, singulis privatim, non in Ecclesia, id est, Ecclesiastico conventu, nec in templo proprie dicto: nam templum Judaeorum nec mulier nec vir, sed soli sacerdotes ingredi poterant. Loquebatur ergo Anna mulieribus singulis in atrio feminarum: nam atrium distinctum ab atrio virorum habebant feminae, teste Josepho.

Dices secundo: Moniales in ecclesiis suis canunt. Respondeo: Ibi non est Ecclesia, id est fidelis populi conventus, sed est chorus Monialium tantum. Apostolus enim non vetat mulieres loqui aut canere inter mulieres, sed tantum id fieri vetat in communi Ecclesia, ubi scilicet tam viri quam mulieres conveniunt. Ita Cajetanus. Rursum loquitur Paulus de locutione, non publica et approbata, sed propria et privata, quae fit docendo, exhortando, interrogando.

Adde, Apostolum proprie tantum loqui de mulieribus conjugatis; has enim jubet in Ecclesia tacere et subjici maritis, eosque domi interrogare.


Versus 36: An a vobis verbum Dei processit?

36. An a vobis verbum Dei processit? — Est acris objurgatio concludens dicta hoc cap. et praecedenti, q. d. Nonne ante vos credidit Ecclesia Judaica, Samaria, Palaestina, Cyprus et Syria; inspicite ergo ordinem et morem illarum Ecclesiarum: an ita de suis donis contendant, an ita linguas suas jactitent, de iisque tam pueriliter glorientur, sicuti vos facitis? Ita Ambrosius et Anselmus.


Versus 37: Si quis videtur propheta esse aut spiritualis

37. Si quis videtur propheta esse aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. — «Domini» non per se, sed per me jubentis, ut hic ordo in vestris coetibus et collationibus servetur.

Nota hoc Pauli exemplum pro canonibus Pontificiis et legibus Ecclesiae. Respondet Melanchthon, non posse Episcopos condere novos canones, quia postquam conscripta jam est omnis Sacra Scriptura, habent Episcopi verbum Dei plenum et sufficiens, quod sequantur; magistratum vero civilem posse novas leges condere, quia non habet verbum Dei, quod sequatur.

Sed haec frivola sunt, quia magistratus habet non solum jus naturae, sed etiam jus Caesareum amplissimum et plenissimum: ergo si omnia eo non sint statuta et definita, sed magistratus et principes debeant plura statuere et definire, cur non et Episcopi? Nec enim verbo Dei omnia statuta sunt et definita, ut patet ex iis, quae addidit jus Canonicum.

Secundo, Paulus hic leges condit non divinas, sed humanas et ecclesiasticas, ut ex illis ipsis patet; atqui Paulus habebat verbum Dei, non quidem scriptum, sed traditione, vel revelatione divina acceptum, Galat. I, idque tam plenum et perfectum, imo plenius et perfectius, quam nos habeamus: ergo si ipsi licuit verbo Dei suas addere leges, idem licebit Pontifici et Episcopis Pauli successoribus.


Versus 38: Si quis autem ignorat, ignorabitur

38. Si quis autem ignorat, ignorabitur. — q. d. Qui non vult agnoscere has leges et potestatem meam, «ignorabitur,» id est, improbabitur a Deo, dicente: «Nescio vos.» Nam «qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit.» Legit noster Interpres, ἀγνοήσεται, cum Ambrosio, Hieronymo, Syro; jam legunt, ἀγνοείτω, id est, ignorans esto. Quod perinde est atque illud: «Qui in sordibus est, sordescat adhuc.» Aut, ut alii, «qui ignorat, ignorans esto,» id est, qui ignorat, agnoscat et gerat se tanquam ignorantem, nec ingerat se ut judicet illos et illa quae nescit; sed potius sequatur alios, qui duces sunt prophetiae et doctrinae. Sed prior lectio nostri interpretis, uti planior, ita verior est et communior.


Versus 40: Omnia honeste et secundum ordinem fiant

40. Omnia honeste et secundum ordinem fiant, — Magna cura fuit Paulo, uti et S. Ignatio epist. ad Philipp., Tarsenses et alios, εὐταξίας, sive boni ordinis in Ecclesia, etiam in rebus indifferentibus, tum quia hic ordo in se venustus est et decorus; tum quia confusionem et perturbationem excludit; tum quia alios, etiam infideles, valde aedificat. Vide dicta Coloss. II, 5.