Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Probat resurrectionem mortuorum contra pseudodoctores eam negantes. Primo, ex eo quod Christus resurrexit. Deinde, vers. 23, tradit ordinem resurrectionis. Secundo, vers. 29, resurrectionem probat auctoritate eorum qui baptizantur pro mortuis. Tertio, vers. 35, docet, quale futurum sit corpus in resurrectione. Unde, vers. 42, assignat quatuor dotes corporis gloriosi. Quarto, vers. 51, docet, quod omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur, quodque in resurrectione, quae fiet in momento canente tuba, mors plane absorbebitur.
Textus Vulgatae: I Corinthios 15:1-58
1. Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2. per quod et salvamini: qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. 3. Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas; 4. et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas; 5. et quia visus est Cephae, et post hoc undecim. 6. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. 7. Deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus. 8. Novissime autem omnium tanquam abortivo, visus est et mihi. 9. Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. 10. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum. 11. Sive enim ego, sive illi: sic praedicamus, et sic credidistis. 12. Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? 13. Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. 14. Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra: 15. invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum; quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. 16. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. 17. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, adhuc enim estis in peccatis vestris. 18. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. 19. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. 20. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium, 21. quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. 22. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus; deinde ii, qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. 24. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. 25. Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. 26. Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat: 27. Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum, qui subjecit ei omnia. 28. Cum autem subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. 29. Alioqui quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? 30. ut quid et nos periclitamur omni hora? 31. Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. 32. Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. 33. Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. 34. Evigilate, justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. 35. Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? 36. Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. 37. Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus caeterorum. 38. Deus autem dat illi corpus sicut vult: et unicuique seminum proprium corpus. 39. Non omnis caro, eadem caro; sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. 40. Et corpora caelestia, et corpora terrestria: sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. 41. Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: 42. sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. 43. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. 44. Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: 45. Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. 46. Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. 47. Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de caelo, caelestis. 48. Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis caelestis, tales et caelestes. 49. Igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. 50. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. 51. Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. 53. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. 54. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. 55. Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? 56. Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. 57. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. 58. Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Versus 1: Notum vobis facio Evangelium
1. NOTUM VOBIS FACIO (in memoriam vobis revoco; ita Graeci) Evangelium.
2. QUA RATIONE PRAEDICAVERIM. — Repete, notum facio: vel refer haec ad sequens, si retinetis, ut sit trajectio.
3. QUONIAM CHRISTUS MORTUUS EST PRO PECCATIS NOSTRIS, SECUNDUM SCRIPTURAS: 4. ET QUIA (quod) SEPULTUS EST, ET QUIA RESURREXIT TERTIA DIE SECUNDUM SCRIPTURAS. — Nam Osee VI, 3, de Christo dicitur: «Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos,» scilicet quando ipse a morte ad vitam tertia die resurget. Resurrectio enim Christi causa fuit cur nos suscitati sumus a morte peccati, et cur suscitandi simus a morte corporis, ut instar Christi resurgamus in die judicii ad vitam immortalem. Vide dicta Rom. IV, 25. Ita Anselmus, Dorotheus in Synopsi, initio; imo veteres Hebraei, Galatinus, lib. VIII, cap. XXII. Addit ex S. Chrysostomo Theophylactus, quod Christus tertia die resurgeret, scriptum esse allegorice in Jona: Jonas enim tertia die e ventre ceti eductus, typus erat Christi ex morte et inferis tertia die reducti ad vitam.
Rursus idipsum scriptum est Genes. XXII, in Isaac, qui immolandus a patre praeservatus fuit a morte, tertiaque die vivus et sanus redditus est matri suae: Isaac enim fuit figura Christi a Patre in mortem traditi et immolati, ac tertia die resuscitati. Sed haec testimonia petuntur ex sensu allegorico, prius vero Osee petitur ex sensu litterali.
5. ET QUIA VISUS EST CEPHAE, — Petro. Hanc primam apparitionem Christi ponit Paulus: unde innuit Christum inter viros primo apparuisse Petro. Idem innuit Lucas, cap. XXIV, 34. Dico inter viros; nam Magdalenae Christus apparuit prius quam Petro, Marc. cap. ult., 9.
ET POST HOC UNDECIM. — Scilicet in octava paschae, praesente jam Thoma, Christus apparuit undecim Apostolis; nam duodecimus Judas jam se suspenderat. Vel potius «undecim,» id est, toti Apostolorum collegio, quod jam erat redactum ad undecim (licet unus Thomas abesset), apparuit Christus ipsa die paschae, sive resurrectionis Christi. Graeca habent εἶτα τοῖς δώδεκα, deinde visus est duodecim. Ita quoque legit Augustinus, lib. I Quaestionum Evang., Quaest. CXVII. Quia (ait) licet Judas esset mortuus, censentur tamen duodecim, quia fuerunt duodecim. Sic dicuntur decemviri convenire, licet septem, vel octo tantum ex eis sint praesentes. Aliter Chrysostomus: Duodecim, inquit, quia Christus apparuit duodecimo Matthiae post ascensionem. Sed nec hoc uspiam scriptum est, nec Paulus hic alias Christi commemorat apparitiones, quam quae ante Christi ascensum contigerunt.
6. DEINDE VISUS EST PLUSQUAM QUINGENTIS FRATRIBUS. — Graecum ἐπάνω significat primo, plusquam; secundo, significat e caelo, sursum; et ita vertit hic Chrysostomus et Theophylactus: Visus est enim, inquiunt, illis Christus, non quasi e terra gradiens, sed super caput illorum, quasi e sublimi lapsus, idque ut eis non tam resurrectionem, quam ascensionem suam ostenderet et firmaret: unde quis colligat, putasse Chrysostomum hanc Christi apparitionem post ejus ascensionem contigisse. Verum id nec verum est, neque necessario ex Chrysostomi verbis colligitur.
Plane enim videtur haec Christi apparitio ante ascensionem contigisse, Christo e loco superno quasi e caelo, vel aere, quingentis fratribus se ostendente. Estque haec communis Doctorum sententia; nam de apparitione aliqua publica post ascensionem facta nihil uspiam legimus.
Quingentis fratribus. — Multi putant, hanc esse celeberrimam, et toties a Christo ante promissam apparitionem in monte Galilaeae. Unde praemoniti eo confluxerunt omnes Christiani: fuitque non in ascensione, sed ante: nam Christus non in Galilaea, sed in Judaea ex monte Oliveti, ascendit in caelum. Ita Hieronymus, Quaest. VII ad Hedibiam, et interpretes in Matth. XXVIII, 16.
7. DEINDE VISUS EST JACOBO — Alphaei, qui frater Domini dicitur, fuitque primus Episcopus Hierosolymitanus: voverat enim Jacobus (ait Hieronymus, lib. De Script. Ecclesiast. in Jacobo) se non comesturum, donec videret Christum resurgentem. Unde ei apparens Christus ait: «Frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit Filius hominis.» Sed incerta est haec traditio, et ex aliquo apocrypho deprompta. Unde Hieronymus non approbat eam; adeoque videtur haec falsa et conficta traditio. Nam primo, ex hoc Pauli loco patet, Jacobo apparuisse Christum post quingentos fratres, id est diu post resurrectionem, quousque inedia Jacobi naturaliter extendi non poterat. Secundo, quia Apostoli omnes (inter quos erat Jacobus) in morte dubitarunt de resurrectione; non ergo Jacobus juravit se usque ad eam non comesturum. Tertio, quia hanc historiam ait Hieronymus, se sumpsisse ex Evangelio secundum Hebraeos, quod est apocryphum. Unde et quod ibidem additur, Christum sindonem tunc habuisse, eamque dedisse servo sacerdotis, videtur esse falsum. Nam Christi lintea remanserunt in sepulcro, Matth. XXVIII, et corpus gloriosum, quale erat Christi, non sindone aut vestibus, sed splendore et radiis vestitur.
DEINDE APOSTOLIS OMNIBUS, — et discipulis in ascensione ad caelum. Ita Anselmus et alii.
8. NOVISSIME AUTEM OMNIUM, TANQUAM ABORTIVO, VISUS EST ET MIHI. — «Abortivo,» id est, contempto et abjectitio. Ita Theophylactus et Theodoretus; quia abortivi fœtus, utpote imperfecti, tenuiores et graciliores esse solent.
Secundo, «abortivo,» quia extra tempus, Christo scilicet in caelos recepto, natus in Christo Paulus, novissimus apostolatum accepit. Ita Ambrosius et Chrysostomus.
Tertio, «abortivo,» quia, ut ait Anselmus, vi divina prostratus in terram, coactus et violenter renatus est Paulus; abortivi enim naturae violentia ejiciuntur.
Quarto, «abortivo,» quia, ut idem Anselmus annotat, fœtus abortivi semimortui et caeci saepe nascuntur. Sic Paulus in conversione caecitate percussus est.
Quinto, «abortivus» Judaeorum fuit Paulus, quia non ad suos Judaeos, sed ad exteras gentes missus est Apostolus. Ita aliqui apud Chrysostomum.
Aliter Baronius, anno Christi 44, pag. 377: censet enim Paulum vocari «abortivum,» scilicet Apostolum, eo quod, praeter et extra numerum duodecim Apostolorum, Apostolus creatus sit. Solebant enim Romae senatores, teste Suetonio, in Octavio, capite XXXV, «abortivi» vocari, qui supra numerum per gratiam in senatum allegebantur. Sed an huc alludat Paulus, incertum est: nam ipse Graecis graece haec scripsit, Corinthiis scilicet, non Romanis.
Hinc patet Christum apparuisse Paulo, non per angelum, ut vult Haymo in Apocal. cap. II, sed per se; nec per imaginationem, uti apparuit eidem Paulo, Actor. XXII, 18; nec in raptu, uti eidem contigit, II Cor. XII, 2; sed in aere corporaliter: sic enim apparuit Christus Cephae, Jacobo et Apostolis, ut praecessit: et quia alioqui non sufficienter Paulus ex hac apparitione probaret resurrectionem Christi.
Nota: Facta est haec Christi apparitio Paulo in ejus conversione, Actor. IX, 3, ubi Paulus vidit Christum, sed mox lumen eum excaecavit.
Hinc rursum patet, Christum tunc e caelo descendisse; nam Paulus audivit vocem loquentis in aere. Ita S. Thomas et alii. Unde iterum sequitur, Christum tunc fuisse in duobus locis, scilicet in caelo empyreo et in aere, juxta Paulum. Nam caelum empyreum, ad quod ascendit Christus, nunquam exinde relinquit, ut dicitur Actor. III, 21. Si Christus hic fuit in duobus locis, cur non possit esse in Eucharistia simul et in caelo?
Sic pariter visus est Christus B. Petro Romae, cum e fuga ad martyrium eum revocavit, dicens: «Iterum venio crucifigi,» ut narrat Hegesippus, lib. III Excidii Hierosolymitani, cap. II, et alii.
9. EGO SUM MINIMUS APOSTOLORUM, QUI NON SUM DIGNUS VOCARI APOSTOLUS. — «Dignus,» graece ἱκανός, id est idoneus, q. d. Non tantum minimus et indignus ob peccata, sed et inidoneus sum ad apostolatum; qui enim persecutor fuit Ecclesiae, inidoneus est ut in ea fiat princeps et Apostolus.
Moraliter: Nota hic humilitatem S. Pauli, qui se vocat minimum, et eo ipso erat maximus. Praeclare S. Bernardus, serm. 13 in Cant.: «Magna et rara virtus profecto est, ut magna licet operantem, magnum te nescias, et manifestam omnibus tuam, in te solum latere sanctitatem: mirabilem te apparere, et contemptibilem reputare, hoc ego ipsis virtutibus mirabilius judico. Fidelis revera famulus es, si de multa gloria Domini tui, etsi non exeunte ex te, tamen transeunte per te, nil tuis manibus adhaerere contingat. Quamobrem audies: Euge, serve bone et fidelis, quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam.»
Versus 10: Gratia Dei sum id quod sum
10. GRATIA DEI SUM ID QUOD SUM, — quod sum Apostolus et doctor Gentium.
— GRATIA EJUS IN ME VACUA (Graece κενή, inanis, otiosa, id est sine opere et fructu) NON FUIT. — Ambrosius legit, gratia ejus in me pauper non fuit, q. d. Licet persecutus sim Ecclesiam Christi, non tamen ideo pauperem, exiguam et minorem aliis Apostolis, sed potius majorem apostolatus gratiam accepi. Ita Ambrosius.
SED ABUNDANTIUS ILLIS OMNIBUS LABORAVI. — Pulchre S. Hieronymus, epist. ad Paulinum: «Subitus, inquit, calor longum vincit teporem; Paulus Apostolus de persecutore mutatus, novissimus in ordine, primus in meritis est: quia extremus licet, plus omnibus laboravit.» Nam, ut ait S. Gregorius, part. III Pastor., cap. XXIX: «Fit plerumque gratior Deo amore ardens post culpam vita, quam securitate torpens innocentia.»
NON EGO (solus) AUTEM, SED GRATIA DEI MECUM. — Nota primo: Ex hoc loco contra Lutherum et Calvinum, manifeste patet esse in homine liberum arbitrium, nec Deum solum omnia in nobis operari, sed ei cooperari liberum arbitrium, etiam in operibus supernaturalibus. Dicit enim Apostolus: «Mecum,» non, in me, et: «Plus omnibus laboravi.»
Dices: Graeca hic aliter habent, scilicet οὐκ ἐγὼ δέ, ἀλλ' ἡ χάρις τοῦ Θεοῦ ἡ σὺν ἐμοί, id est, non ego vero, sed gratia Dei, quae mecum est: ergo soli gratiae suum laborem attribuit Paulus.
Respondeo: Cum ait Paulus, ἡ σὺν ἐμοί, id est quae mecum, supple, non est, sed laboravit. Hoc enim verbum ἐκοπίασα, id est laboravit, quod praecessit, hic intelligendum et repetendum est. Nec mirum tunc mutari personam: haec enim enallage crebra est Apostolo, ut dixi Cap. 38. Sensus ergo est, q. d. «Non ego solus, sed gratia Dei est, quae mecum laboravit.» Id ita esse patet ex verbo, laboravi, scilicet ego. Cum ergo subdit Paulus: «Non ego, sed gratia Dei mecum,» non excludit propriam liberi arbitrii cooperationem, sed tantum gratiae, ut digniori operis causae, operis laudes ascribit. Nec alius erit sensus, etiamsi cum Graecis nonnullis et S. Hieronymo, legamus: «Non ego, sed gratia Dei, quae mecum est.» Intelligitur enim, «gratia quae mihi in auxilium adest, et opem praestat,» mecumque operatur, q. d. Ego quidem libero meo conatu valde laboravi, non tamen ita laboravi, ut laboris hujus decus et laudem mihi tribuam, vel arrogem; sed gratia Dei est, quae ad hunc laborem me excitavit, adjuvit, roboravit: cui proinde primam et potissimam laboris mei laudem tribuo, dicoque et palam profiteor, non tam me, quam gratiam Dei, quae mecum est, laborasse opusque ipsum confecisse. Vide Cap. 36.
Verum nostra Latina lectio aptior est, ideoque verior; nam Graeca verba in speciem secum pugnare videntur: si enim laboravi, ergo non laboravit gratia, nisi addas cum nostro Interprete mecum, scilicet laboravit gratia. Unde alibi passim gloriatur Apostolus in laboribus suis, patet II Cor. XI, 23 et seq.
Hinc S. Bernardus, lib. De Gratia et libero arbitrio, sub finem, dicit: «Paulus inquit, Non ego, sed gratia Dei mecum, praesumens se non solum operis esse ministrum per effectum, sed et operantis quodammodo socium per consensum. Denique et Paulus de se pronuntiat, Dei adjutores sumus, I Cor. III, 9. Hinc et promeritores regni nos esse praesumimus, quod per consensum, utique voluntarium, divinae voluntati conjungimur.» Idem docet Anselmus hic, Chrysostomus, Theodoretus, Hieronymus, lib. II Contra Pelagianos, ante medium; Gregorius, lib. XVI Moral., cap. X, et S. Augustinus, lib. De Libr. arbitr. ad Valentinum, cap. XVII, et serm. 13 De Verbis Apostoli: «Si non esset, inquit, operator, Deus non esset cooperator.»
Versus 11: Sive ego, sive illi, sic praedicamus
11. SIVE EGO, SIVE ILLI, SIC PRAEDICAMUS, ET SIC CREDIDISTIS, — q. d. Tam ego, quam alii Apostoli, ita omnes, ut dixi vers. 3, praedicamus et asseveramus tanquam oculati testes, Christum scilicet mortuum esse, et a mortuis resurrexisse, nobisque esse visum et apparuisse. Eo enim post longam digressionem quasi ad scopum totius capitis redit Apostolus, ut scilicet ex communi et concordi omnium Apostolorum sententia et praedicatione probet resurrectionem Christi aliorumque mortuorum. Ita Chrysostomus, Anselmus et alii.
Versus 12: Si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis
12. SI CHRISTUS PRAEDICATUR QUOD RESURREXIT A MORTUIS, QUOMODO QUIDAM DICUNT IN VOBIS, QUONIAM RESURRECTIO MORTUORUM NON EST? — «Quidam.» Hic fuit Cerinthus cum suis, qui primus post Simonem Magum haeresiarcha tempore S. Pauli negavit resurrectionem. Nam, ut refert Eusebius, lib. VII Histor., cap. XXIII, et lib. III, cap. XXVIII, ex Dionysio Alexandrino, et Epiphanius, haeresi 28, Cerinthus pro Judaismo pugnans, ex Judaicis traditionibus quaecumque de Ecclesia et felicitate legis Evangelicae praedicta fuerant, referebat ad regnum terrenum, et ad divitias ac corporis voluptates: ad hoc postea abusus est Apoc. XX, 4, et factus est parens Chiliastarum, sive haereticorum Millenariorum. Unde aliqui putarunt Cerinthum auctorem Apocalypseos, ideoque eam rejiciendam esse. Vide Eusebium.
Hunc errorem cum auctore taxat etiam S. Ignatius, epist. ad Smyrnenses, et epist. ad Trallianos. Resurrectionem quoque negarunt Hymenaeus et Philetus, teste Apostolo, II Tim. II, 17.
Versus 13: Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit
13. SI AUTEM RESURRECTIO MORTUORUM NON EST, NEQUE CHRISTUS RESURREXIT, — tum quia Christus fuit unus ex mortuis, tum quia haec primaria mortis et resurrectionis Christi causa fuit, scilicet plena abolitio mortis, vitae reductio; fuitque Christi resurrectio exemplar nostrae, scilicet ut alii homines resurgant ad justitiam in hac vita, et ad gloriam in altera. Alias quinque causas, cur necesse fuerit Christum resurgere, vide apud D. Thomam, III part., Quaest. LIII, art. 1.
Versus 17: Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra
17. QUOD SI CHRISTUS NON RESURREXIT, VANA EST FIDES VESTRA: ADHUC ENIM ESTIS IN PECCATIS VESTRIS. — Recte sequitur, si Christus non resurrexit, quod adhuc sumus in peccatis. Nam primo, si Christus non resurrexit, ergo fides in Christum admisissent: quia haec naturaliter connexa sunt, ut dixi versu praecedenti. Est enim in anima naturalis ad corpus propensio, ut sine corpore nisi violente, et praeter naturam esse non possit. Unde resurrectio quoad substantiam, et naturae humanae exigentiam, quasi naturalis est, licet in modo et executione sit supernaturalis: nec enim anima separata ulla creata vi, sed sola supernaturali Dei virtute rursum uniri potest corpori. Paulus ergo ex negatione resurrectionis et beatitudinis corporis, recte, tam secundum opinionem communem hominum, quam secundum ipsam rei naturam et veritatem, infert negationem immortalitatis et beatitudinis animae, ita nimirum, ut Christiani, si non resurgant, sint omnium hominum miserrimi.
Versus 18: Qui dormierunt in Christo, perierunt
18. ERGO ET QUI DORMIERUNT IN CHRISTO (qui scilicet in spe, fide, gratia et charitate Christi mortui sunt), PERIERUNT. — Quia si corpus non resurgit, sed plane in morte interit, interibit et anima, quae in aeternum sine corpore esse nequit, cum natura sua forma sit corporis; ut, nisi violente animae suam quasi naturam, et naturalem statum adimat Deus, debeat ei suum corpus reddere, de quo rursus vers. seq.
Versus 19: Si in hac vita tantum sperantes sumus
19. SI IN HAC VITA TANTUM IN CHRISTO SPERANTES SUMUS, MISERABILIORES SUMUS OMNIBUS HOMINIBUS. — Nota primo: To sperantes significat hic non actum spei (hunc enim certum est existere tantum in hac vita), sed objectum spei, nimirum rem speratam, q. d. Si in Christo sperantes sumus tantum illa bona, quae sunt in hac vita, tunc omnibus hominibus sumus miserabiliores, id est miserrimi sumus omnium hominum; puta, hominum stultissimi sumus, utpote qui falsa et inani spe resurrectionis, quae nunquam continget, jejunia, mortificationes, persecutiones aliaque dirissima patimur, mundi carnisque voluptates abdicamus, cum alii iis indulgeant. Licet ergo iis feliciores simus ob bonum virtutis abstinentiae, charitatis et serenae conscientiae; miseriores tamen iis sumus quoad spem in Christum, imo stulti ex stulta spe. Ita Anselmus et Chrysostomus. Unde non dicit Apostolus, pejores, sed, miserabiliores sumus: miserabile enim est, ob virtutem se affligere, si non sequatur praemium; praemium autem Christianae virtutis est resurrectio.
Dices: Anima potest suum habere praemium esseque beata, licet corpus non resurgat. Respondeo: Potuisset Deus instituere ut anima sola praemiaretur et bearetur visione Dei; sed noluit: nam de facto aliter instituit, scilicet ut, si anima beetur, beetur et corpus; si non corpus, nec anima: quia alioqui Christus non plene vicisset peccatum, quod in morte tam corporis, quam animae dominatur. Secundo, erat ea tum (ut dixit Paulus vers. 17) hominum opinio, ut, si eis animae immortalitatem probasses, statim resurrectionem corporis admisissent: quia haec naturaliter connexa sunt, ut dixi versu praecedenti. Secundo, quia mors Christi inefficax fuit ad remissionem peccatorum, si Christus in morte mansit ab eaque victus est. Si enim resurrectione sua nequivit vincere mortem, ergo nec peccatum: hoc enim vincere gravius est et difficilius quam vincere mortem; adeoque peccatum plene non aboletur, nisi ejus effectus, id est mors, aboleatur. Ita Chrysostomus. Tertio, quia resurrectio Christi causa est justificationis nostrae, ut dixi Rom. IV, vers. ultim. Sublata autem causa tollitur effectus: sublata ergo resurrectione Christi, tollitur nostra justificatio a peccatis, ac consequenter adhuc sumus et manemus in peccatis pristinis.
Versus 20: Christus resurrexit primitiae dormientium
20. CHRISTUS RESURREXIT A MORTUIS PRIMITIAE DORMIENTIUM, q. d. Primus resurgentium fuit et est Christus; primus, inquam, ordine dignitatis et meriti; secundo, quia in divina voluntate et intentione fuit primus; tertio, causalitate. Per Christum enim omnes resurgemus. Quarto, proprie primus tempore inter resurgentes ad vitam immortalem fuit Christus. Licet enim aliqui ante Christum suscitati ab Elia et Eliseo resurrexerint, tamen illi tantum resurrexerunt ad praesentem vitam mortalem, rursumque mortui sunt: Christus vero primus fuit, qui resurrexit ad vitam beatam, gloriosam et aeternam. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Ambrosius, Anselmus et alii passim. Hoc enim proprie significat vox primitia, et indicant sequentia. Sic dicitur Christus primogenitus mortuorum, id est ante omnes resurgens, et quasi renascens ex mortuis.
Hinc de fide esse videtur, neminem ante Christum resurrexisse ad vitam immortalem: qui ergo Christo moriente dicuntur resurrexisse, Matth. XXVII, 52, non resurrexerunt nisi post Christum, saltem posterius natura, quia ipsorum resurrectio fuit dependens a resurrectione Christi tanquam a sua causa, ut inter alios recte advertit Franciscus Suarez, III part., Quaest. LIII, art. 3.
Nota: «Primitiae» dicuntur primus terrae fructus, qui olim in lege veteri Deo offerebatur. Sic Christus post resurrectionem quasi primitivus fructus e terra, in quam quasi granum frumenti ceciderat, repullulans et renatus per resurrectionem Deo oblatus est.
Versus 21: Per hominem mors, per hominem resurrectio
21. QUONIAM PER HOMINEM (Adamum) MORS (inducta est in homines), SIC ET PER HOMINEM (Christum, inducta est) RESURRECTIO MORTUORUM. — Vox quoniam dat causam cur Christus sit primitiae resurgentium, quia scilicet per Christum, quasi antesignanum et mortis dominatorem, in orbem invecta est resurrectio mortuorum.
Versus 22: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur
22. ET SICUT IN (id est per, et propter) ADAM OMNES MORIUNTUR, ITA ET IN CHRISTO OMNES VIVIFICABUNTUR. — Quaeritur, an etiam reprobi per Christum Christique merita, sint resurrecturi et vivificandi? Negat S. Augustinus, epist. 28, quia horum resurrectio ad damnationem, non vita, sed mors potius dicenda est. Sic et D. Thomas ait Christum solis bonis esse causam meritoriam resurrectionis, sed efficientem omnibus.
Verum respondeo: Omnibus, etiam reprobis, resurgendi causa est Christus. Primo, quia Christus omnino mortem ex toto humano genere abolere voluit per resurrectionem (haec enim totius naturae ingens est bonum); ergo etiam ex reprobis, non qua reprobi, sed qua homines sunt, sive abstrahendo a reprobatione. Ita S. Ambrosius, lib. De Resurr., cap. XXI, et clarius Cyrillus, lib. IV in Joan., cap. XII. Adde, Christum reprobis, qua reprobi sunt, meruisse resurrectionem, tanquam hostibus suis in justam vindictam, scilicet ut gloria Christi hostium suorum aeterna poena celebraretur.
Verum haec omnia sunt praeter mentem Apostoli: Apostolus enim proprie agit non de misera reproborum, sed de beata Sanctorum resurrectione, ut patet ex sequentibus.
Nota: Huc usque probavit Apostolus sex rationibus Christum resurrexisse, ut inde concluderet nos quoque a mortuis resurrecturos. Harum rationum prima est, vers. 5, petita a testibus, estque talis: Christus post mortem vivus apparuit Petro, Paulo, Jacobo, aliis Apostolis et quingentis fratribus; ergo vere resurrexit. Secunda est, vers. 14: Si Christus non resurrexit, ergo falsa et inanis est tam praedicatio Apostolorum, quam etiam fides Christianorum. Tertia, vers. 17: Si Christus non resurrexit, ergo adhuc sumus in peccatis. Probatur consequentia, quia fides justificans et peccata expians, est illa qua creditur Christum pro nobis esse mortuum et resurrexisse. Quarta, vers. 18: Si Christus non resurrexit, ergo omnes, qui in Christo dormierunt, perierunt, et tam corpore, quam anima interierunt; anima enim sine corpore semper esse nequit. Quinta, vers. 19: Si Christo tantum servimus in hac tam arcta vita et lege Christiana sine spe resurrectionis, ergo miserabiliores sumus omnibus hominibus. Sexta, vers. 21: Per Adamum omnes moriuntur, ergo per Christum omnes resurgent et vivificabuntur; quantum enim nocuit Adam, tantum et magis nobis profuit Christus, qui ad hoc venit, ut omnes Adae et posterorum in eo lapsus et damna non tantum repararet, sed et altius eosdem eveheret et sublimaret.
Tertio, Œcumenius et Primasius sic explicant: Omnes in Christo vivificandi hoc ordine resurgent, ut scilicet Christus sit primus, tum tempore, tum dignitate; secundo, justi resurgant; tertio, sequatur mundi consummatio. Hic sensus est genuinus. Ita enim se in sequentibus explicat Apostolus, dum mox subdit: «Primitiae Christus; deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. Deinde finis.» Simili modo loquitur Paulus I Thessal. IV, 16, ut ibi fusius ostendam.
Versus 23: Unusquisque in suo ordine
23. UNUSQUISQUE IN SUO ORDINE, — ut scilicet si justus sit, inter beatos; si impius, inter reprobos resurgat. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus.
Secundo, Commentarius S. Hieronymo ascriptus: «Unusquisque,» inquit, «in suo ordine,» quia scilicet altior et beatior resurget, qui hic sanctior fuerit.
QUI IN ADVENTU EJUS CREDIDERUNT. — Nota primo: To crediderunt non habent Graeca, sed Romana, et in Graeco intelligitur. Ἀπαρχὴ, inquit, Χριστὸς, ἔπειτα οἱ τοῦ Χριστοῦ ἐν τῇ παρουσίᾳ αὐτοῦ, id est, primitiae Christus; deinde qui sunt Christi in ejus adventu, supple, credentes, hi post ipsum resurgent. Licet Vatablus et alii simpliciter sic accipiant, in ejus adventu, supple, resurgent.
Versus 24: Deinde finis, cum tradiderit regnum
24. DEINDE FINIS. — Supple, erit; finis, inquam, totius dispensationis Christi de salute generis humani; ac consequenter finis erit tunc saeculi, temporis, generationum, corruptionum et totius universi. Ita Anselmus. Totius enim universi finis est Christus, ejusque electi, ut si hi finiantur, finiatur et universum.
Secundo, graecum τέλος, quod Noster vertit, finis, potest etiam verti, consummatio, hoc est, ut Theodoretus, generalis et consummata omnium, etiam impiorum, resurrectio; tunc enim finem accipient omnia.
CUM TRADIDERIT REGNUM (id est Ecclesiam fidelium, et congregationem electorum) DEO ET PATRI. — Non quasi in ea jam non regnet Deus, cum Christus dicat: «Regnum Dei intra vos est;» sed quod nonnihil in ea dominentur peccata, diabolus, mors et mortalium aerumnae, q. d. Tunc erit finis, cum obtulerit Christus Ecclesiam electorum, et quasi reddiderit illam Patri, quae in hujus vitae lucta regenda illi et custodienda commissa fuerat, ut in ea gloriose in aeternum regnet, dicendo Patri: «Pater, tu me miseras in mundum, et postquam ascendi in caelum ad te, hos semper rexi, et a daemonis, carnis, mundi potestate et impugnatione protexi. Ecce hi tui sunt, qui jam tibi praesto sunt. Haec est possessio mea, mihi a te tradita; hic labor meus, meo sudore ac sanguine partus; hoc regnum meum, et tuum, jam omni peccato, tentatione, perturbatione, afflictione liberum, purgatum, expolitum, ut in illis per gloriam et triumphum regnes in aeternum.» Ita Ambrosius et Augustinus, cap. VIII et X, lib. De Trinitate, tom. III.
Nota secundo, «Deo et Patri,» id est Deo Patri: est enim hendiadys, qua haec duo dividit Paulus, ut significet Christum, qua homo est, fideles suos Deo; qua Filius est, Patri suo oblaturum.
CUM EVACUAVERIT OMNEM PRINCIPATUM, ET POTESTATEM, ET VIRTUTEM. — q. d. Cum aboleverit omnem daemonum potestatem et subordinationem, ut amplius Ecclesiam, quae est regnum Dei, impugnare non possint; de qua impugnatione plura dicam Ephes. VI, 12. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Ambrosius, Œcumenius.
Nota: «Principatus, Potestates et Virtutes» tria sunt chororum angelicorum nomina. Ex quibus, hinc patet, aliquos cecidisse et factos esse daemones, qui eadem nomina retinuerunt; quia, uti eamdem naturam et naturae praecellentiam, ita et eumdem ordinem, gradum ac potentiam, singuli servarunt, q. d. Cum aboleverit Christus omnem principatum daemonum, qui sunt et vocantur Principatus et Virtutes, ne amplius fideles lacessant, tunc tradet regnum jam dictum Patri, eritque omnium finis et consummatio.
Aliter S. Augustinus, lib. I De Trinit., cap. VIII, q. d. «Cum evacuaverit,» hoc est, cum amplius necessaria non fuerit, ideoque abolita, dispensatio et gubernatio Ecclesiae per angelicos Principatus, Dominationes et Virtutes.
Sed prior sensus est verior. Nam de hostibus Christi hic agi patet ex versu seq., ubi sic ait:
Versus 25: Oportet illum regnare
25. OPORTET ILLUM REGNARE (hoc est Christum oportet regere Ecclesiam), DONEC PONAT (Deus Pater) OMNES INIMICOS (daemones et omnes reprobos) SUB PEDIBUS EJUS. — «Donec,» id est, eo usque, non tantum, sed ulterius in aeternum, quia, victis hostibus, non dubium est quin Christus vel maxime regnabit, licet alio modo et alia gloria quam jam. Ita Chrysostomus.
Nota: «Donec» significat tantum quid antea sit factum, de quo dubitari poterat, non quid postea factum sit. Sic Joseph, Matth. I, 23, dicitur non cognovisse Mariam conjugem suam, donec peperit filium; non quasi postea cognoverit, ut impurus inferebat Helvidius, sed quod usque ad conceptionem et partum non cognoverit. Tantum enim voluit Matthaeus asserere rem miram, et naturaliter incredibilem, scilicet Christi conceptionem sine patre ex matre virgine. Sic hic asserit Paulus, Christum etiamnum, cum hostibus colluctante Ecclesia, in ea regnare: quod dubium esse poterat. Alterum vero, quod hinc consequitur, scilicet post luctam et triumphum Christum regnaturum, quasi certum omnibus relinquit et praesupponit. Praeclare S. Augustinus, in Sententiis, num. 169: «Quamdiu,» ait, «vitiis repugnatur, plena pax non est: quia et illa quae resistunt, periculoso debellantur praelio, et illa quae victa sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio.»
Versus 26: Novissima inimica destruetur mors
26. NOVISSIMA INIMICA DESTRUETUR MORS. — «Mors,» quae scilicet adhuc aliquatenus regnat in corporibus sanctorum, omnino abolebitur in resurrectione. Ita Anselmus. Potest secundo, hic locus cum Hieronymo multis locis in Isaiam, cum Vatablo in Graeco: Ultimus inimicus destruetur mors. Est hysterologia: sensus enim est, q. d. Inter hostes mors ultimo destruetur; hoc enim significant Graeca, ἔσχατος ἐχθρὸς καταργεῖται ὁ θάνατος. Primus enim inimicus Christi et Christianorum est diabolus, qui a Christo in cruce victus est. Secundus est peccatum, quod a Christianis per gratiam Christi in hac vita vincitur. Tertius est mors, quae in resurrectione ultima vincetur.
OMNIA SUBJECIT SUB PEDIBUS EJUS. — q. d. Omnes homines et angelos, bonos et malos, in resurrectione plane subjiciet Deus Christo. Nota: Prophetice «subjecit» idem est quod certissimo subjiciet, ac si jam subjecisset.
26 [27]. CUM AUTEM DICAT: OMNIA SUBJECTA SUNT EI; SINE DUBIO, PRAETER EUM, QUI SUBJECIT EI OMNIA. — «Dicat,» id est dicit. Est enallage modi: noster Interpres fideliter ad verbum vertit; graece enim est simp. Addit haec Paulus, ne quis putet Patrem ita concessisse omnia Filio, ut seipsum eorum dominio exuerit, ita ut jam Pater sit minor Filio, eique quasi subjectus. Sic enim apud homines, parentes aliqui dum senescunt, solent se bonis et statibus suis exuere, eaque transferre in filios; sed plane aliter facit Deus Pater, uti dixi.
Versus 28: Tunc et ipse Filius subjectus erit
28. TUNC ET IPSE FILIUS SUBJECTUS ERIT EI, QUI SUBJECIT SIBI OMNIA. — Aliqui primo, to subjectus accipiunt secundum divinitatem, q. d. Christus, qua Deus, ostendet se a Patre omnia ipsamque divinitatem accepisse; itaque quasi subjectum se esse Patri declarabit. Verum hoc durius dicitur: nec enim Filius ex eo quod omnia sua habet a Patre, ideo Patri est subjectus, sed honore per omnia par. Unde passim alii accipiunt haec de Christo secundum humanitatem; idque
Primo, ut Chrysostomus, «subjectus erit,» id est subjectum se ostendet, tuncque omnibus patebit quam perfecta fuerit hic Christi obedientia et subjectio. Vide Can. 36.
Secundo et aptius Anselmus, Christus ut homo subjectus erit, id est subjiciet et offeret se cum electis suis ad aeternam Dei laudem et participationem divinae bonitatis, dominii et gloriae. Idem enim est hoc subjici Christi, cum eo quod dixit vers. 24, scilicet, quod tunc tradet Christus regnum Deo et Patri, ut in se et suis omnibus Deus Pater plenissime et gloriosissime regnet. Haec enim Christi et Sanctorum subjectio erga Deum non misera est et servilis, sed beata et gloriosa. Nam qui in caelo Deo subjecti sunt, eos Deus habet pro filiis, quibus imperat et benedicit, quosque summa felicitate et gloria beat. Merito ergo sic subjici et servire Deo regnare est, atque talis servitus optanda est cum Davide, Psal. LXI: «Nonne Deo,» inquit, «subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.» E contrario, reprobi, qui non erunt Deo subjecti, hoc ipso hostes Dei erunt, omniumque hominum infelicissimi: estque hic in nomine subjectus quaedam antistasis, sive ejusdem verbi contraria significatio, de qua dixi Can. 31. Ita Gregorius Nyssenus, orat. in haec Apostoli verba, in qua sic ait: «Dei subjectio est perfecta et omni ex parte absoluta a malo abalienatio: Christus ergo in resurrectione subjicietur Patri, quia in ea omnes fideles et electi Christi semoti erunt ab omni malo, tuncque suscipient boni principatum, et arctissime conjungentur cum deitate, ejusque immortalitate, regno et felicitate; atque tunc Deus erit omnia in omnibus, quando nullum erit malum in iis quae sunt. Non potest enim Deus esse in malo, sed necessario est in omni bono. Christus ergo subjicietur Patri, cum Ecclesia Christi Patri subjicietur, itaque liberabitur ab omni malo. Ecclesiae enim subjectio, Christi dicitur subjectio.»
Tertio, ex Can. 32, potest accipi verbum erit in actu continuato: «subjectus erit,» id est in subjectione Patris, quam nunc habet Christus, in aeternum perseverabit. Scripsit de hac Apostoli sententia contra Arianos Hilarius, lib. XI De Trinit.; S. Hieronymus, epist. ad Principiam; S. Augustinus, Quaest. LXVI, inter. 83, et lib. I De Trinit., cap. VIII, ubi sic ait: «Christus, in quantum Deus est cum illo, nos subjectos habet: in quantum sacerdos, nobiscum illi subjectus.»
UT SIT DEUS OMNIA IN OMNIBUS. — Ut, scilicet, Deus sit omnem potestatem in omnia habens et ostendens; vel, ut Deus in electis sit omnia, id est vice rerum omnium; scilicet, ut sit ipse nostra vita, salus, virtus, copia, gloria, honor, pax, omnia bona, et finis ac satietas desideriorum nostrorum. Ita Anselmus. Sic in omnibus tunc per omnia dominabitur Deus, omniaque sibi et suae gloriae subjiciet. Ex hoc loco infert S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. XXIX, quod Sancti preces et res nostras cognoscant in caelo.
Apposite S. Hieronymus, epist. ad Amandum: «Quod, inquit, Apostolus ait: Ut sit Deus omnia in omnibus, hoc sensu accipiendum est. Dominus atque Salvator noster nunc omnia non est in omnibus, sed pars in singulis, verbi gratia, in Salomone, sapientia; in Davide, bonitas; in Job, patientia; in Daniele, cognitio futurorum; in Petro, fides; in Phinees et Paulo, zelus; in Joanne, virginitas; in caeteris, caetera. Cum autem rerum omnium finis advenerit, tunc omnia in omnibus erit, ut singuli Sanctorum omnes virtutes habeant, ut sit Christus totus in cunctis.» Ex hoc loco, ut refert S. Augustinus, lib. I De Trinit., cap. VIII, aliqui sunt opinati Christi humanitatem regnaturam usque ad diem judicii; tunc vero convertendam in divinitatem, et hanc conversionem esse illam subjectionem Christi ad Patrem, de qua subdit Paulus. Hoc delirum est. Est enim et secundum fidem, et secundum naturam ἀδύνατον.
Perperam ergo quidam contemplativi (qui nimiam quamdam et impossibilem unionem cum Deo consectati sunt), imo fanatici homines, ex hoc et similibus Scripturae locis opinati sunt, quod in resurrectione omnes homines, omnesque res creatae rediturae sint ad suum esse ideale et divinum, quod ab aeterno habuerunt in Deo, adeoque convertendae sint in ipsum Deum; ita ut tunc omne esse creatum evanescere debeat, et absorberi ab ipso esse increato, puta ab ipsa divinitate. Quem errorem fuse impugnat Gerson, eumque impingit Ruisbrochio. Sed ab hoc errore se purgat ipse Ruisbrochius, eumdemque errorem acriter insectatur et ipse, lib. De Vera contempl., cap. XIX, et lib. qui inscribitur Samuel, sive de Alta contemplatione et unione cum Deo, cap. II, III et IV.
Hic vero Apostoli locus huic errori non favet, sed potius contrariatur: nam si in resurrectione Deus erit omnia in omnibus, ergo omnia, id est omnes res creatae, erunt et permanebunt. Alioqui enim Deus non esset omnia in omnibus, sed esset solus omnia in nullis sive in nihilo. Porro, qua ratione et modo Deus sit futurus omnia in omnibus Beatis, recte declaratur per similitudines. Prima est, sicut aliquot guttae aquae infusae dolio ingenti vini potentissimi, illico a vino absorbentur et incorporantur; ita et Beati omnes per visionem et amorem in Deo quasi se perdent, ut a Deo quasi summo bono summe amato absorberi et incorporari videantur. Secunda est, lucis solaris. Sicut enim lux solis totum occupat aerem, ut aer jam non aer, sed lux esse videatur; ita et Deus lumine gloriae ita replebit Beatos, ut non tam homines quam dii quidam esse videantur. Tertia est, ferri accensi et igniti. Sicut enim ferrum vi ignis igniri, et in ignem quasi transformari videtur; sic et Beati Dei amore et fruitione ita accendentur, ut in Deum transformari videantur. Quarta, sicut ingens vas sacchari vel mellis infusum in modicam pultem, eam non tantum melleam, sed quasi mel et saccharum efficit; ita Deus sua dulcedine adeo dulcorat et inebriat Beatos, ut videantur esse ipsa dulcedo. Deus enim est pelagus dulcedinis, et oceanus gaudii et consolationis. Quinta, sicut suavissima musica et harmonia omnium audientium aures implet et mulcet; rursum, sicut idem adamas, carbunculus, vel smaragdus, omnium intuentium oculos implet et rapit: ita et Deus omnium Beatorum mentes in se rapit, mulcet et implet. Sexta, sicut speculum omnium ante se positorum facies et species exhibet, repraesentat et continet, ut omnes videantur in speculo existere, vivere et moveri: ita Beati omnes in Deo existunt, vivunt et moventur. Deus enim rerum omnium est speculum lucidissimum aeque ac ardentissimum.
Denique pulchre et pie S. Bernardus, serm. 11 in Cantic.: «Quis,» inquit, «comprehendat quam magna multitudo dulcedinis in brevi isto sermone comprehensa sit: Erit Deus omnia in omnibus? Ut de corpore taceam, in anima tria intueor, rationem, voluntatem, memoriam; et haec tria ipsam animam esse. Quantum cuique horum in praesenti saeculo desit de integritate sua et perfectione, sentit omnis qui ambulat in spiritu. Quare hoc, nisi quia Deus nondum est omnia in omnibus? Hinc est quod et ratio saepissime in judiciis fallitur, et voluntas quadruplici perturbatione jactatur, et memoria multiplici oblivione confunditur. Triplici huic vanitati nobilis creatura subjecta est non volens, in spe tamen. Nam qui replet in bonis desiderium animae, ipse rationi futurus est plenitudo lucis, ipse voluntati multitudo pacis, ipse memoriae continuatio aeternitatis. O veritas, charitas, aeternitas! O beata et beatificans Trinitas, ad te mea misera trinitas miserabiliter suspirat, quoniam a te infeliciter exulat.» Et paulo inferius: «Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: cum error videlicet a ratione, a voluntate dolor, atque a memoria timor omnis recesserit; et successerit illa quam speramus, mira serenitas, plena suavitas, aeterna securitas. Primum illud faciet veritas Deus, secundum charitas Deus, tertium summa potestas Deus, ut sit Deus omnia in omnibus, ratione recipiente lucem inextinguibilem, voluntate pacem imperturbabilem consequente, memoria fonti indeficienti aeternaliter inhaerente. Videritis vos, rectene primum illud Filio, Spiritui Sancto sequens, Patri ultimum assignetis.»
Versus 29: Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis
29. ALIOQUIN QUID FACIENT, QUI BAPTIZANTUR PRO MORTUIS, SI OMNINO MORTUI NON RESURGUNT? — «Baptizantur,» scilicet metaphorice, baptismo pœnæ, afflictionum, lacrymarum, precum, etc., ut suffragentur mortuis, ut a baptismo ignis in Purgatorio liberentur. «Baptizantur,» inquam, etiam ii ipsi judaizantes, qui resurrectionem negant, ut Cerinthus et similes, aut certe eorum symmistæ Judæi, idque ex recepta fide et more Hebræorum; nam Hebræos suffragia facere solitos pro defunctis, patet ex II Machab. XII, 43, et ex modernis eorum ritualibus. Hic sensus optime cohæret cum sequentibus. Hoc sensu sæpe alibi baptismus accipitur, ut Marci X, 38, Lucæ XII, 50, Psalm. XXXI, 6. Passim enim in Scripturis aquæ et fluctus significant tribulationes et afflictiones.
Potest secundo, accipi sic: «baptizantur,» id est purificantur ad sacrificia, quæ offeruntur pro mortuis; solebant enim Judæi baptizari ante sacrificium, preces omnemque rem divinam. Vide Marc. VII, 8; Hebr. VI, 2, et IX, 10.
Aliorum varias interpretationes fuse prosequitur Bellarminus, lib. I De Purgatorio, cap. IV, et Suarez, III part., Quæst. LVI, disp. 50, sect. I, illæque omnes fere referuntur ad baptismum proprie dictum. Atque ut eas compendio complectar, primo, D. Thomas sic explicat: «Baptizantur pro mortuis,» id est, pro peccatis abluendis, quæ sunt opera mortua.
Secundo, Theodoretus, «pro mortuis,» id est, instar mortuorum a morte resurgentium, ut scilicet dum baptizantur, et e baptismo, quasi e sepulcro emergunt, significent resurrectionem ex mortuis.
Tertio, Epiphanius, hæresi 28, «pro mortuis,» id est, cum imminet mors, et quasi habentur pro mortuis. Tunc enim qui baptismum distulerant, omnino baptizari volebant ob fidem et spem æternitatis et resurrectionis. Unde baptizandi recitabant Symbolum, in quo est hic articulus: Credo resurrectionem mortuorum.
Quarto, Claudius Guiliaudus, doctor Parisiensis: «Baptizantur, inquit, pro mortuis» Martyres, qui patiuntur et affliguntur pro fide et articulo resurrectionis mortuorum. Hic sensus cohæret apte cum sequentibus; sequitur enim: «Ut quid et nos periclitamur omni hora?»
Quinto, alii sic explicant, q. d. ad hominem: Ut quid e vobis quidam (uti Marcionistæ postea fecerunt) errantes et superstitiosi suscipiunt baptismum pro mortuis, qui defuncti sunt sine baptismo? Ita Ambrosius et Iræneus, hæresi 28, et Tertullianus, lib. De Resurrect., cap. XXIV; item Chrysostomus.
Sexto, aliqui sic explicant: Baptizari pro mortuis idem est quod baptizari a mortuis, hoc est a contactu vel pro contactu mortuorum eluendo et purgando. Nam Num. XIX, præceptum erat, ut qui tangeret corpus mortui, immundus censeretur, donec ablueretur aqua lustrali, cujus ritus ibi præscribitur. Sic enim ait Eccles. cap. XXXIV, vers. 30: «Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?» Ad quem locum alludit hic Paulus: indeque apte probat resurrectionem mortuorum, q. d. Cæremonia illa baptismi, id est ablutionis et lustrationis post contactum cadaveris, inutilis omnino censenda foret, nisi corporum resurrectio futura esse crederetur. Ideo enim eam sanxit Deus, ut per eam indicaretur resurrectio futura: non enim alia causa ejus assignari potest. Quorsum enim propter contactum cadaveris, præsertim humani, præscribitur tam serio lotio et purificatio, nisi ad significandum carnem illam licet morte pollutam et corruptam, non perpetuo in morte mansuram, sed aliquando resurrecturam? quasi per hanc lustrationem et mundationem caro humana ad immortalem vitam videretur præparari et aptari: ideoque tangens corpus humanum multo magis erat immundus et purificandus, quam si cadaver animalis alterius tetigisset; qui enim tetigisset cadaver hominis, septem diebus erat immundus; qui vero alterius animalis, solum usque ad vesperam, ut patet Levit. XI. Ait ergo Paulus: «Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid baptizantur pro illis?» q. d. Potius ab hac cæremonia baptismi et lustrationis, quod inanis omnino esset, cessare deberent, si nulla esset spes resurrectionis. Ita Gabriel Vasquez, III part., tom. II, Quæst. LXIX, disp. 157, cap. III, num. 48, 31 et seq. Verum frigidior et exilior videtur hæc expositio ratioque ad probandam resurrectionem.
Septimo, idem S. Chrysostomus paulo ante citatus, aliam expositionem profert et præfert, videlicet, q. d. Paulus: Ut quid proprie baptismum suscipiunt omnes fideles pro spe resurrectionis ex mortuis, vel pro statu mortuorum, ut in eo illis post mortem sit bene, si mortui non resurgunt? Utique frustra hoc faciunt. Atqui hoc non est credibile, cum hic sit communis omnium fidelium sensus; adeo ut multi jam baptismum differant usque ad finem vitæ, et in lecto baptizentur, ut plene baptismo ab omni culpa et pœna purgati evolent in cœlum, beatam resurrectionem adepturi. Unde et Clinici dicuntur, quasi dicas Lectularii, de quibus a baptismo non repellendis multi canones exstant.
Hic sensus omnium videtur simplicissimus, et planissimus: hoc enim proprie significat vox baptizantur. Innuit etiam to pro mortuis: «dum enim Sacramentum baptismi impenditur corpori, corpus consecratur immortalitati,» ait Tertullianus.
UT QUID ET BAPTIZANTUR PRO ILLIS? — scilicet, ut Græca habent, ὑπὲρ τῶν νεκρῶν, pro mortuis: si nimirum a morte non est resurrectio ad vitam, nec mortui resurgunt, ut quid pro iis, id est, pro statu mortuorum, proque resurrectione ex mortuis baptizantur? Ita passim omnes.
Versus 30: Ut quid et nos periclitamur omni hora?
30. UT QUID ET NOS PERICLITAMUR OMNI HORA? — q. d. Stulte nos objicimus tot periculis et persecutionibus ob spem resurrectionis, si non est resurrectio. Est hæc nova ratio, vel potius nova pars rationis annectenda præcedenti parti et rationi, ut ex utraque integra hæc ratio confletur, q. d. Nos omnes resurrecturos esse, patet ex communi omnium fidelium sensu et instinctu, quem tum natura, tum fides eis indidit. Nam propter hanc resurrectionis spem omnes anhelant ad baptismum; rursum alii, ac nos in primis, propter eamdem spem omnia pericula et labores audacter adimus, imo invadimus. Natura ergo et Deus, qui hunc sensum et hos animos nobis indidit causa et spe resurrectionis, liquido hoc ipso testantur nos esse resurrecturos.
Versus 31: Quotidie morior
31. QUOTIDIE MORIOR, — id est, mortis periculis quotidie pro Evangelio et Gentium conversione me objicio.
PER VESTRAM GLORIAM, — id est, propter gloriam vobis obventuram in cœlis, ut scilicet eam vobis conciliem; vel potius, «per vestram gloriam,» id est per gloriationem, qua glorior de vobis, quasi meis in Christo filiis, tanquam Apostolus et pater vester, juro, et Deum in testem voco, quod «quotidie morior,» et morti me offero pro spe resurrectionis: græce enim est νὴ τὴν ὑμετέραν καύχησιν: νὴ autem Græcis est particula jurantis, et καύχησις non tam gloriam, quam gloriationem significat. Hinc S. Augustinus, epist. 89, probat licitum esse jurare. Unde Syrus vertit, juro ego per gloriam vestram; Ambrosius legit, pro gloria vestra.
QUAM HABEO IN CHRISTO. — Hoc est, quam scilicet gloriam futuram in vobis habere spero, fretus Christo Domino: ita Anselmus; vel potius, quam gloriam, puta gloriationem, habeo, id est, qua glorior in Christo: glorior enim, quod illa mihi per Christi merita obvenerit. Aliter exponunt Gagneius et Photius, ut νὴ sit non tantum jurantis, sed et obtestantis: vertunt enim, quotidie morior propter vestram, vel, ut aliqui Græci legunt, nostram gloriationem, ut scilicet gloriari possim de vobis, per me conversis et Christo acquisitis.
Memento semper hic Apostolum, etiam ex sola immortalitate animæ probare corporum resurrectionem; quia hæc duo naturaliter sunt connexa, et quia homines tunc non tam de resurrectione in se, quam de immortalitate animæ dubitabant; ita ut si quis animæ immortalitatem eis demonstrasset, resurrectionem statim admisissent. Ita S. Thomas.
Versus 32: Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi
32. SI (SECUNDUM HOMINEM) AD BESTIAS PUGNAVI EPHESI. — «Secundum hominem,» id est, inquit Photius, quantum homini fuit possibile.
Secundo et melius, «secundum hominem,» hoc est, humana tantum spe, humano spiritu, audacia, temeritate, studio gloriæ, quo acti homines præcipites in pericula ruunt.
Alii exponunt sic, «secundum hominem,» scilicet hominum more loquar, qui libenter narrant suas pugnas et certamina.
PUGNAVI AD BESTIAS EPHESI. — Theophylactus, Anselmus, Primasius et Baronius per bestias accipiunt Demetrium et socios ferinos et barbaros, pro Diana contra Paulum atrociter et ferine depugnantes, Actor. XIX. Unde Græcum κατὰ ἄνθρωπον verti potest, si in hominem pugnavi, quasi in bestiam. Sic Neronem Paulus vocat leonem, II Tim. IV, 17. Tales alibi vocantur tauri, ut Psalm. LXVII, 31: «Congregatio taurorum in vaccis populorum.» Sic S. Ignatius, epist. ad Romanos: «Pugno, ait, quotidie cum bestiis,» id est militibus et custodibus.
Verum Chrysostomus, Ambrosius et alii, pro Paulum Ephesii bestiis objectum, cum eisque depugnasse, putant: hoc enim proprie significat Græcum ἐθηριομάχησα. Deinde quia pugna illa cum Demetrio Ephesi contigit post hanc epistolam scriptam; nam post illam tragœdiam, Demetrius cum suis tumultuans coegit statim Paulum Epheso excedere, ut tempus hæc scribendi Ephesi Paulus non habuerit; antea ergo hæc scripsit Ephesi; nam epistolam hanc Ephesi sub idem illud tempus ab eo esse scriptam verius est, et docet Baronius: ergo pugna hæc cum bestiis, de qua hic scribit, non fuit illa cum Demetrio, utpote nondum facta, sed alia anterior.
Dices: Mirum est, rem tantam, tamque atrocem Pauli pugnam, Lucam in Actis siluisse. Respondeo: Clarum est plura alia non minoris momenti Lucam tacuisse, ut quæ de se narrat Apostolus, II Cor. XI, 25: «Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci,» etc. Hæc pene omnia omisit Lucas, ut ibi dicam. Unde pugnam hanc Pauli cum bestiis ad litteram, uti gesta est, traditione, ut videtur, acceptam narrat Nicephorus, lib. II Histor., cap. XXV.
Notat Gagneius, θηριομαχεῖν non tantum esse ad bestias pugnare, sed usque ad extremum spiritum, utpote pro vita, contra bestias pugnare, q. d. Paulus: Pro defensione Evangelii objectus bestiis, cum iis pugnavi usque ad ultimum halitum, et Deo juvante eas vel vici et occidi, non armis et pugnis, sed fide et oratione, vel effugi et evasi.
MANDUCEMUS, ET BIBAMUS, CRAS ENIM MORIEMUR. — Utitur Paulus verbis Isaiæ XXII, 13, q. d. Qui resurrectionem negatis, vel non creditis, parum abestis ab hisce verbis impiorum apud Isaiam; si enim resurrectio non est, dicere nobis licebit, quod Epicurus dixit et Epicurei: Ede, lude, bibe, post mortem nulla voluptas.
Versus 33: Corrumpunt mores bonos colloquia prava
33. CORRUMPUNT MORES BONOS COLLOQUIA PRAVA, — dicti, scilicet, erroris, puta colloquia cum atheis et incredulis, qui negant resurrectionem. Versus hic est senarius Menandri, ait S. Hieronymus. Græcum ὁμιλίαι non tantum colloquia, sed et commercia omnemque conversationem significat: hæc enim æque ac colloquium cum malis est mala et noxia.
Versus 34: Evigilate justi
34. EVIGILATE JUSTI, — expergiscimini a peccato, ut justi sitis. Quapropter Græca habent, evigilate δικαίως, hoc est juste; Syrus, excitate corda vestra juste, id est ad justitiam. Unde sequitur: «Et nolite peccare; ignorantiam enim Dei quidam habent.»
AD REVERENTIAM VOBIS LOQUOR. — Græce πρὸς ἐντροπὴν, id est ad pudorem: pudor enim est Christiano, dubitare de resurrectione et potentia divina. Sic Psaltes ait: «Tu scis confusionem meam, et reverentiam meam,» id est pudorem meum. Et sæpe in Psalmis reverentia sumitur pro confusione et verecundia.
Versus 35: Sed dicet aliquis: quomodo resurgunt mortui?
35. SED DICET ALIQUIS: QUOMODO RESURGUNT MORTUI? QUALI AUTEM CORPORE VENIENT? 36. INSIPIENS, TU QUOD SEMINAS NON VIVIFICATUR, NISI PRIUS MORIATUR. — Tangit hic Apostolus radicem ulceris et causam erroris; scilicet, nonnulli desperabant et negabant corporum resurrectionem, quia videbant ea in terra putrefieri, quasi incredibile et impossibile esset putrida corpora reformari et resuscitari. Hanc causam succidit hic Paulus, exemplo grani, quod seminatur: illud enim prius putrefit et moritur in terra; inde quasi renascens germinat, et ex grano uno non unum, sed multa producit; ut granum unum nudum, quod seminatur, in messe spicis et granis vestitum ac cumulatum, videatur in majori gloria resurgere. Pari modo corpora nostra putrescent, inde resurgent ad majorem gloriam.
Versus 37: Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas
37. ET QUOD SEMINAS, NON CORPUS, QUOD FUTURUM EST, SEMINAS, q. d. Dum seminas, non seminas corpus ex semine nasciturum, puta arborem aut spicam, sed nudum semen, et granum pomi, v. g., vel tritici, et tamen Deus huic grano seminato et e terra renascenti reddit non aliud granum, sed integrum et pulchrum corpus, puta arboris vel spicæ, quod suo culmo, floribus, aristis et granis instruitur et ornatur. Hinc, ut ait S. Augustinus, epist. 146, tacite infert Apostolus: «Si Deus potest addere quod non erat in novo semine, multo magis potest in resurrectione reparare quod erat in hominis corpore.» Unde subdit Apostolus:
Versus 38: Deus autem dat illi corpus sicut vult
38. DEUS AUTEM DAT ILLI (SEMINI ET GRANO) CORPUS SICUT VULT: ET UNICUIQUE SEMINUM PROPRIUM CORPUS. — «Proprium,» id est propriæ naturæ et speciei, quia grano, v. g. tritici, Deus spicam et corpus dat, non hordei, vel avenæ, sed tritici: et sic de cæteris.
Versus 39: Non omnis caro eadem caro
39. NON OMNIS CARO EADEM CARO. — Probat id quod præcessit, scilicet Deum dare cuique semini et rei proprium corpus, prout Deus ipse vult et statuit. Probat, inquam, exemplo: Deus, inquit, aliam et propriam carnem dat homini, aliam pecori, aliam volucribus, aliam piscibus; aliud corpus dat cœlis et cœlestibus astris, aliud rebus terrestribus, q. d. Sic et Beatis in resurrectione, quasi in regeneratione et recreatione, proprium dabit Deus corpus, quale voluerit, et quale decet homines beatos et gloriosos; dabit, inquam, cuique tale, quale meritus est. Est enim similitudo et analogia inter naturam et meritum; quod, sicut natura talis, v. g. hominis, tale exigit corpus, scilicet humanum; ita tale meritum tale exigat corpus gloriosum, ut qui minus meritus est, minus; qui magis, magis gloriosum corpus recipiat.
Versus 41: Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum
41. ALIA CLARITAS SOLIS, ALIA CLARITAS LUNÆ, ET ALIA CLARITAS STELLARUM. — Hinc Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Primasius, Œcumenius, Beda, Augustinus, lib. De Sancta virginitate, cap. XXVI; Hieronymus, lib. II Contra Jovinianum, probant non tantum gloriosam Sanctorum resurrectionem, sed et præmiorum disparitatem in cœlo, prout hic disparia sunt semina meritorum.
Versus 42: Sic et resurrectio mortuorum
42. SIC ET RESURRECTIO MORTUORUM, — q. d. Sicut alia est claritas solis, alia lunæ, alia stellarum: ita pariter proprium, et pro meritis dispar, Deus cuique Beato dabit corpus beatum et gloriosum, uti explicat Paulus in seq.
Apte Sancti et Beati comparantur stellis, ob causas quas attuli Rom. IV, 18, in fine. Rursum, sicut una stella alteri, ita et unus Beatus alteri, uti gratia et meritis, ita gloria et præmiis præfulget, atque
Micat inter omnes
Virginis sidus, velut inter ignes
Luna minores.
Ita B. Dominicus adhuc puer, nobili cuidam matronæ in visu apparuit, luculentam stellam in fronte gerens, cujus immodico splendore totus orbis irradiabatur, ut habet ejus Vita, lib. I, cap. I et cap. ult., in fine. Et de Simone pontifice, Oniæ filio, dicitur Eccli. L, 6: «Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena diebus suis lucet, et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.» Similia de pluribus aliis Sanctis legimus. Notent vero viri docti, et doctores justitiæ et sanctitatis illud Daniel. XII: «Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.» Illudque Sap. III: «Fulgebunt justi.» Hinc et Christus, Apoc. XXII, 16, dicit: «Ego sum stella splendida, et matutina:» Et Apoc. I, 20: «Septem stellæ, septem angeli (hoc est, Doctores et Episcopi) sunt septem Ecclesiarum.» Et Apoc. XII, 1, apparuit S. Joanni Ecclesia, quasi mulier habens in capite «coronam stellarum duodecim,» puta duodecim Apostolorum, qui Ecclesiæ ut stellæ præfulserunt, idque in capite, id est in ipso ortu et initio Ecclesiæ Christianæ, uti id exponunt Primasius, Aretas, Andreas, Episcopus Cæsariensis, Beda et alii ibidem. Denique Apoc. II, 28: «Qui vicerit,» inquit Christus, «dabo illi stellam matutinam,» id est gloriam et visionem beatificam, quæ stella dicitur propter claritatem luminis et visionis: dicitur matutina, tum quia datur post noctem hujus sæculi, tum propter inchoationem beatitudinis, quæ complebitur in resurrectione corporum. Ita Richardus Victorinus, Primasius et Aretas ibidem.
SEMINATUR IN CORRUPTIONE, SURGET IN INCORRUPTIONE. — «Seminatur,» scilicet in creatione, cum vel a Deo, vel a semine parentis corpus hominis corruptibile producitur. Ita Anselmus.
Secundo et aptius, «seminatur» corpus humanum, dum scilicet sepelitur, et quasi semen in terram abjicitur, ut corrumpatur in vermes et cineres. Sic enim granum, dum seminatur in terram, abjicitur, sepelitur, corrumpitur. Ita Chrysostomus, Ambrosius, Anselmus.
Hinc errarunt quidam putantes resurrectionem fore per vires naturæ, nosque resurrecturos virtute naturali; quasi in pulveribus cadaveris resoluti sint rationes quædam seminales effectivæ resurrectionis, ut refert hic D. Thomas. Hic enim error est contra fidem et veram philosophiam, quæ docent resurrectionem esse super omnes naturæ vires: nec Apostolus in eo ponit similitudinem, sed tantum in hoc, quod, sicut Deus unicuique semini dat proprium corpus, ut ex tritico, v. g. triticum, non hordeum, nascatur; sic Beato cuique corpus dabit secundum genus et meritum. Id ita esse, patet ex seq. vers. Ad hoc idem declarandum adduxit Paulus, vers. 39 et 40, similitudinem carnis et corporum, quæ in variis animalibus et creaturis est varia, ut ibi dixi.
Nota: Insignis imago et argumentum resurrectionis est in semine moriente, et repullulante, ac quasi resurgente. Unde S. Augustinus, serm. 34 De Verbis Apostoli: «Tota, inquit, hujus mundi administratio testimonium est resurrectionis futuræ. Videmus certe hiemis tempore vel adventu, arbores spoliari pomis, nudari foliis, sed eas etiam verno tempore speciem resurrectionis exprimere; quæ primo quidem incipiunt turgere in gemmis, tunc ornari in floribus, vestiri et foliis, et postmodum pomis gravari. Interrogo te, infidelis homo, qui de resurrectione dubitas, ubi sunt ista, quæ tempore, quo Deus disposuit, producuntur? Dic mihi, ubi latitant, antequam producantur? quæ nusquam quidem videntur, sed tamen Deus, qui omnipotens est, et ea ex nihilo condidit, secreta sua virtute producit. Hinc jam ad campos et prata respicite, quæ æstate transacta herbis suis spoliantur ac floribus, et nuda remanent ipsa spatia terrarum: sed iterum verno tempore revestiuntur, et novo ubique germine incipiente lætatur agricola. Certe herba, quæ ante vixit et moritur, rursus reviviscit ex semine: sic etiam et nostrum corpus reviviscit ex pulvere.»
Versus 43: Seminatur in ignobilitate
43. SEMINATUR IN IGNOBILITATE. — Puta corpus humanum dum sepelitur, et quasi semen in terram abjicitur, est ignobile, crassum, spissum, opacum. S. Ambrosius legit, seminatur in ignominia; S. Augustinus vero, epist. 140, seminatur in contumelia; Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, cap. LII, seminatur in dedecoratione.
SURGET IN GLORIA, — resurget gloriosum, clarum, fulgidum. Succidit hic Apostolus alteram radicem erroris; fuerunt enim illo tempore, qui negarent resurrectionem corporum hoc argumento, quod corpora, utpote crassa et carnea, incongrua esse dicerent animabus beatis, et vita divina jam fruentibus, ut testatur eos refellens S. Dionysius, cap. VII Eccles. hierarch. Hoc resecat hic Apostolus, dicens, in resurrectione animæ gloriosæ consimile dandum esse corpus gloriosum.
SEMINATUR IN INFIRMITATE, — puta infirmum, tardum, lentum, pigrum corpus moritur et sepelitur. SURGET IN VIRTUTE, — in δυνάμει, in potentia, id est potens, celer, agile.
Versus 44: Seminatur corpus animale
44. SEMINATUR CORPUS ANIMALE, — id est, quod vivat, aut potius quod vixit vita vegetativa et sensitiva, ut animalia, egens cibo et potu; item crassum, durum, cedere nescium et impenetrabile. Tale enim fuit Adæ corpus etiam in paradiso. Corpus ergo animale est, quod edit, bibit, dormit, digerit, egerit, laborat, fatigatur, suoque pondere gravat et resistit.
SURGET CORPUS SPIRITALE. — Non quod corpus vertendum sit in spiritum, aut in corpus aereum, ut voluit Origenes et Eutychius, Patriarcha Constantinopolitanus, tempore S. Gregorii (a quo convictus revocavit errorem), sed «spiritale,» id est spiritui subditum omnino et conformatum; ut cibo et potu non egeat, non laboret, non fatigetur, sed quasi cœleste sit et deificatum, atque, ut Tertullianus ait, quasi in angelicum habitum sit commutatum. Ita S. Augustinus, De Fide et Symbol., cap. VI: «Spiritale, ait, dicitur corpus, non quasi in spiritum vertatur; sed quia ita spiritui subditum erit, ut cœlesti habitationi conveniat, omni fragilitate ac labe terrena in cœlestem stabilitatem mutata atque conversa.» Idem tamen ibid. cap. X, videtur dicere in resurrectione fore non carneum corpus, sed angelicum; unde id retractat cap. XVII libri primi Retract., et fusius lib. ult. De Civit., cap. V et XXI.
Secundo, «spiritale,» id est subtile, carens scilicet crassitie illa et duritie repletiva, hoc est, proprietate illa quantitatis corporeæ, qua hic quantitas ita locum replet, ut omne aliud corpus ab eo excludat: erit enim corpus hac proprietate carens, subtile, ut instar spiritus omnia alia corpora penetret et pervadat. Ita Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XXVIII; Epiphanius, in hæresi Origenis. Sicut enim Deus potest ab homine auferre suam proprietatem, scilicet esse risibile, et ab igne potest auferre calorem igni proprium: sic a quantitate potest auferre hanc duritiem repletivam, quæ est quantitatis naturalis proprietas.
Nota: Non erit hæc dos subtilitatis qualitas animæ infusa: hæc enim non videtur possibilis; sed erit assistentia divinæ omnipotentiæ, intima animæ beatæ, ut per eam possit anima ad libitum deponere illam duritiem repletivam, et aliorum corporum exclusivam, cum vult aliud corpus penetrare; possit et illam retinere, cum vult locum replere, et alia corpora excludere. Et sic hæc assistentia divinæ potentiæ videtur esse quasi dos animæ beatæ inexistens; sicuti gratia miraculorum in Christo fuit assistentia Dei, qua Deus assistebat humanitati Christi, ut per eam posset ipsa ad libitum miracula facere. Vide Franciscum Suarez, III part., Quæst. LIV, art. 3.
Hinc Theologi colligunt quatuor dotes corporis gloriosi: impassibilitatem ex prima Apostoli antithesi, qua ait: «Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.» Claritatem ex secunda antithesi, qua ait: «Seminatur in ignobilitate, surget in gloria.» Agilitatem ex tertia, qua ait: «Seminatur in infirmitate, surget in virtute.» Subtilitatem ex quarta, qua ait: «Seminatur corpus animale, surget spiritale.»
Addit Suarez, agilitatem beatorum corporum talem et tantam fore, ut Beati in instanti ab uno loco in alium transire possint, non transeundo spatium medium; quia probabile est angelos naturaliter ita moveri. Sed alii, et fore verisimilius, utrumque negant. Et sane mens hominis vix concipere potest, quomodo quis ab extremo in extremum possit moveri, nisi transeat spatium medium quod interjacet.
S. Bonaventura, in IV, dist. XLIX, part. 2, art. unique, Quæst. I, censet has quatuor dotes significari Sap. III, 7, cum dicitur: «Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent.» Nam in fulgore, inquit, significatur claritas; in justitia, impassibilitas, quia justitia est perpetua et immortalis; in scintilla, subtilitas; in discursu, agilitas. Addit deinde subtiliter, quod numerus harum quatuor dotium deduci possit ex duplici causa, scilicet formali et materiali, sed magis ex materiali. Primo, ex formali, quia cum in corpore nostro, inquit, sit natura et forma duplex, scilicet elementaris, quæ modo dominatur; et cœlestis, quæ est natura lucis, quæ erit sicut formalis et completiva corporis gloriosi, hæc dominabitur in resurrectione. «Igitur quia lux habet quatuor istas proprietates, sicut patet in radio, scilicet claritatem, quia illuminat; impassibilitatem, quia nihil ipsam corrumpit; agilitatem, quia subito vadit; penetrabilitatem, quia corpora diaphana sine eorum corruptione pertransit: sic etiam corpus gloriosum, in quo dominatur natura lucis, quatuor habet dotes. Secundo modo numerus dotium accipitur secundum causam materialem: sic corpus nostrum est compositum ex quatuor elementis. Et quia elementa sunt imperfecta, quadruplicem habet ab eis defectibilitatem. Ab aqua, quæ est elementum humidum et passibile, habet passibilitatem et corruptionem. A terra vero habet obscuritatem, quia est elementum opacum. Ab igne animalitatem, quia calor consumit continue: ideo continua indiget alimonia ciborum. Ab aere vero habet infirmitatem: aer enim facillime immutatur, et cedit cuilibet impellenti. Quoniam igitur quatuor isti defectus debent per bona opposita removeri ad hoc, quod corpus sit perfectum perfectione completa, ideo quatuor sunt dotes: contra corruptionem impassibilitas, contra obscuritatem claritas, contra animalitatem spiritualitas, id est agilitas, contra infirmitatem virtus, sive penetrabilitas, id est subtilitas. Et hæc ultima sumptio convenientior est inter omnes, quoniam correspondet auctoritati et rationi. Auctoritati Apostoli. Ita enim sumit Apostolus dicens: Seminatur in corruptione, resurget in incorruptione: ecce impassibilitas. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: ecce claritas. Seminatur in infirmitate, surget in virtute: ecce penetrabilitas, id est subtilitas. Seminatur animale, surget spirituale: ecce agilitas. Unde Apostolus sumit dotes per comparationem ad illos quatuor defectus, quos removent. Similiter S. Augustinus, De Civit. Dei: Aberit, ait, a corporibus nostris omnis deformitas, omnis tarditas, omnis infirmitas, omnis corruptio. Omnis deformitas per claritatem, omnis tarditas per agilitatem, omnis infirmitas per subtilitatem, vel penetrabilitatem, omnis corruptio per impassibilitatem.» Hucusque S. Bonaventura.
SICUT SCRIPTUM EST. — Noster Interpres legit ὥσπερ, id est sicut. Jam legunt οὕτω, id est ita. Nota, hæc verba tantum referenda esse ad priorem partem versus seq., scilicet ad «factus est primus homo Adam in animam viventem,» non autem ad posteriorem, scilicet «novissimus Adam in spiritum vivificantem.» Hoc enim nusquam in Scriptura scriptum est: tantum enim probat hic ex Scriptura Paulus, quod seminetur hic corpus animale, ex eo quod Adam, parens omnium, factus sit in animam viventem, ac consequenter fuerit animal, habueritque corpus animale tam in morte quam in vita: unde commodius et planius per hyperbaton Apostolo usitatum, hæc verba hoc modo trajicias et transponas: «Factus est primus homo Adam, sicut scriptum est [Genes. II. 7], in animam viventem.»
Possent tamen secundo, cum Theophylacto, hæc verba, «Sicut scriptum est,» ad totum vers. sequentem referri, esseque quasi explicatio et probatio ejus quod immediate præcessit, scilicet, «si est corpus animale, est et spirituale,» ut sit sensus: In universo hoc, ubi est corpus animale, oportet sit et spirituale. Hoc enim ad universi perfectionem et complementum requiritur, ut omnes rerum species et gradus sibi invicem contrarios complectatur; «sicut scriptum est,» id est sicut innuit Scriptura, Genes. II, 7. Nam ideo expresse dicit: «Factus est Adam in animam viventem;» ut tacite et implicite innuat, quod Christus qui secundus est Adam, priori oppositus, futurus sit in spiritum vivificantem.
Versus 45: Factus est primus homo Adam in animam viventem
45. FACTUS EST PRIMUS HOMO ADAM IN ANIMAM VIVENTEM (hoc est, Adam factus est anima, id est animal vivens vita sensitiva et vegetativa, ac proinde cibo, potu aliisque fomentis alendum, et in animali hac vita sua conservandum est; est synecdoche. Contra), NOVISSIMUS ADAM (id est Christus, factus est) IN SPIRITUM VIVIFICANTEM, — ut scilicet haberet post resurrectionem animam gloriosam, quæ instar vivifici spiritus corpus plane vivificaret, illudque redderet spiritale, id est instar spiritus gloriosum, cibi expers, impassibile et immortale; corpus, inquam, tum suum, tum nostrum. Est rursus hic synecdoche: Christus enim dicitur factus «in spiritum vivificantem,» id est factus est spiritus vivificans, quia recepit spiritum, id est animam, vivificantem tam se quam suos.
Unde Theophylactus, Chrysostomus, Theodoretus notant non dici, spiritum viventem, sed spiritum vivificantem: anima enim, sive spiritus Christi, non tantum vivit gloriose in se, sed etiam vivificat, et eadem vita gloriosa donat tam animas quam corpora nostra. Hebræa pulchrius opponuntur נפש חיה nephesch chaiah, id est anima vivens, et נשמת חיים nismat chaiim, id est spiritus vitarum, sive vivificans. Rursum nismat alludit ad שמים schamaim, id est cælum, unde subdit: «Secundus homo de cœlo, cœlestis.»
Versus 47: Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de coelo, coelestis
47. PRIMUS HOMO DE TERRA, TERRENUS: SECUNDUS HOMO DE CŒLO, CŒLESTIS. — Græce ὁ δεύτερος ἄνθρωπος ὁ Κύριος ἐξ οὐρανοῦ, secundus homo Dominus de cœlo: quod ita depravatum esse a Marcione, patet ex Tertulliano, lib. I, cap. V Contra Marcionem. Unde patet Latina Biblia præ Græcis esse incorrupta. Vera ergo lectio est, secundus homo de cælo, cælestis.
Valentinus et Gnostici hinc voluerunt Christum habuisse corpus, non elementare et humanum, sed e cœlo cœleste attulisse, transiisseque per B. Virginem, non quasi per matrem, sed sicut aqua pluvia transit per canalem. Verum hæc est hæresis jam pridem damnata, ut testatur S. Augustinus, hæresi II, et Irenæus, lib. I, cap. V.
Vere ergo Tertullianus, De Carne Christi, cap. VIII, et Beda: Christus, inquiunt, dicitur cœlestis, quia cœlestem vitam duxit, semperque fuit impeccabilis: Adam vero dicitur terrenus, quia peccato fuit subditus. Unde sequitur: «Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis cœlestis, tales et cœlestes.»
Secundo, Christus dicitur «cœlestis,» quia supra totum naturæ ordinem, cœlesti virtute Spiritus Sancti ex Virgine conceptus et natus est. Ita S. Ambrosius, Hilarius, lib. I De Trinit., post principium, et S. Augustinus, dialogo ad Orosium, Quæst. IV.
Tertio, Christus dicitur «cœlestis,» ratione divini et cœlestis suppositi: sic dicitur Christus filius hominis, id est homo, «qui de cœlo descendit,» Joan. III, 13. Sic fere Nazianzenus, orat. 51, circa medium, et indicat Augustinus, epist. 57 ad Dardanum.
Quarto genuine et aptissime, Christus dicitur «cœlestis,» id est gloriosus et incorruptibilis, uti sunt corpora cœlestia. Hanc cœlestem gloriam Christus in anima habuit reipsa a principio nativitatis et conceptionis suæ; in corpore vero eamdem tunc habuit in actu primo, quia illi debita erat et connaturalis; sed ob passionem suspensa et dilata fuit, ut in actu secundo illam assumeret in resurrectione: obiter tamen ante mortem assumpsit Christus subinde hanc gloriam, sive quatuor dotes corporis gloriosi, nimirum claritatem in transfiguratione; agilitatem, cum ambulavit super mare; subtilitatem, cum penetravit uterum matris suæ; impassibilitatem, in Eucharistia. Sic e contrario Adam dicitur «terrenus,» quia ex terra est factus, et inde atque ex peccato mortalitatem aliasque qualitates corporis terreni, animalis, mortalis et corruptibilis contraxit. Ita S. Chrysostomus, Augustinus, lib. XIII De Civitate, cap. XXIII; Tertullianus, De Resurrectione, cap. XLIX. Agit enim hic Apostolus de resurrectione et corporum beatorum gloria, quorum exemplar est Christi corpus gloriosum, eaque de causa vocat Christum cœlestem et Christi corpus cœleste.
Versus 48: Qualis terrenus, tales et terreni
48. QUALIS TERRENUS, TALES ET TERRENI (sicut Adam e terra terrenus mortuus est, et in terram rediit, ita et omnes terreni ab eo nati in terram redibunt: contra), QUALIS CŒLESTIS, TALES ET CŒLESTES, — ut sicut Christus per resurrectionem adeptus est corpus cœleste, id est immortale et gloriosum: ita ex eo renati Sancti fiant cœlestes, id est immortales et gloriosi.
Versus 49: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis
49. SICUT PORTAVIMUS IMAGINEM TERRENI, PORTEMUS ET IMAGINEM CŒLESTIS. — «Portemus:» legit noster Interpres φορέσωμεν per ω; jam per o legunt φορέσομεν, portabimus (scilicet in resurrectione, ut præcessit) imaginem Christi cælestis, ut ei in corpore cœlesti, id est glorioso, configuremur: sicut in hac vita Adamo terrestri, in vita animali comedendo, dormiendo, moriendo, configurati fuimus. Verum noster Interpres aptius ad sequentia legit, «portemus,» quia Apostolus more suo q. d. Sicut aliquando viximus in infidelitate et peccatis quasi homines terreni, terræ affixi, et animales more animalium brutorum, similes Adæ terreno et peccatori: ita jam renati in Christo, et vocati ab eo ad societatem immortalis vitæ et gloriæ, totis viribus ad illam conemur et aspiremus, ac consequenter portemus imaginem Christi cœlestis, ut cœlestem hic vitam ineamus: nimirum primo, simus, ut ille, impassibiles, id est imperturbabiles inter prospera et adversa, ut dicamus illud Socraticum: «In cœlum mente conscendi, solem hunc solumque hoc despicio.» Secundo, simus clari instar Christi, ut luceant coram omnibus opera nostra bona. Tertio, simus agiles, ut Christus, ad opera charitatis, obedientiæ et aliarum virtutum. Quarto, simus subtiles, sicut Christus fuit, id est penetremus cœlos per orationem et contemplationem, ut mente a terra in Deum et cœlestia elevati, jungamur Sanctis, Deoque uniamur. Paulo aliter S. Cyrillus, lib. De Fide ad Theodosium imperatorem: «Sicut,» inquit, «portamus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis. Imaginem terreni peccandi propensionem et mortem, quæ hinc oritur, vocat. At vero per imaginem cœlestis, hoc est Christi, constantiam in sanctitate, reditumque et instaurationem ex morte et corruptione ad vitam et immortalitatem designat.»
Pulchre S. Bernardus explicans hæc Apostoli verba, serm. 30 inter Parvos: «Duo,» ait, «homines sunt, vetus et novus: Adam vetus, Christus novus. Ille terrenus, iste cœlestis: illius imago vetustas, istius imago novitas. Est autem triplex vetustas, et e contrario triplex novitas. Est enim vetustas in corde, in ore, in corpore: in quibus tribus modis peccavimus, cogitatione, locutione et opere. In corde sunt desideria carnalia et sæcularia, id est amor carnis et amor sæculi. In ore est gemina vetustas, arrogantia et derogatio. Item gemina in corpore, flagitia et facinora. Hæc omnia sunt imago veteris hominis, et hæc omnia renovanda sunt in nobis.» Unde concludit: «Habitans igitur in corde est sapientia, habitans in ore est veritas, habitans in corpore justitia.»
Versus 50: Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt
50. HOC AUTEM DICO, FRATRES: QUIA CARO ET SANGUIS REGNUM DEI POSSIDERE NON POSSUNT. — Primo, Origenes et Euthymius sic explicant: quia in cœlo Beati, inquiunt, non habebunt corpus carneum, sed aereum. Verum hic est apertus error repugnans vers. 53, ut ibi ostendam. Secundo, Theophylactus et Ambrosius, «caro,» inquiunt, id est opera carnis, regnum Dei non possidebunt. Tertio et genuine, «caro et sanguis,» scilicet naturalis et corruptibilis, qualis fuit terreni Adam, et qualem habemus in hac vita, regnum Dei non possidebunt; quod enim vers. 46 et 47 Apostolus vocavit corpus animale et terrenum, hic vocat carnem et sanguinem. Tantum enim vult ostendere, in cœlo non fore corpus animale et carnale, quale hic est; sed spirituale et cœleste, eo sensu quo explicui vers. 47. Unde explicans subdit: «Neque corruptio,» id est caro animalis et corruptibilis, «incorruptelam possidebit.» Ita Theodoretus, Theophylactus, Ambrosius.
Secundo, hisce verbis Apostolus colligendum relinquit, in cœlo non fore vitam carnalem et animalem, quæ consistit in usu ciborum et generatione filiorum, qualem vitam et beatitudinem exspectant post resurrectionem Judæi et Mahometani.
Ac tertio, insinuat eos qui ad regnum Dei tendunt, non secundum carnem et sanguinem, sed secundum spiritum Christi vivere debere, ut sic portent imaginem non Adam terreni et carnalis, sed Christi cœlestis et spiritualis; ut mereantur cum Christo regnare et agere in cœlo vitam beatam et cœlestem. Sic «caro» sæpe alibi carnis corruptionem significat. Vide Augustinum, epistola 146 ad Consentium.
Versus 51: Ecce mysterium vobis dico
51. ECCE MYSTERIUM VOBIS DICO. — Hisce verbis Apostolus excitat attentionem legentium, atque insinuat se quid magnum, tremendum, secretum de resurrectione dicturum. Ita Theophylactus.
OMNES QUIDEM RESURGEMUS, SED NON OMNES IMMUTABIMUR. — Nota triplicem hic esse lectionem. Prima est Græcorum et Syri: «non omnes dormiemus, sed omnes immutabimur,» quam sequentes Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Origenes, lib. II Contra Celsum; Theodorus Heracleotes, et Apollinarius apud Hieronymum, epist. ad Minerium et Alexandrum; Tertullianus, De Resurrectione carnis, cap. XLI et LXII; Augustinus, Quæst. III ad Dulcitium, putant non omnes homines morituros, videlicet non eos qui in fine mundi vivi obviam rapientur Christo Domino, itaque glorificabuntur. Hæc enim mutatio, inquit ex Chrysostomo Theophylactus, ipsis mors erit: morietur enim in eis corruptio mutata in incorruptibilitatem.
Secunda lectio est: «omnes dormiemus, sed non omnes immutabimur;» extat hæc apud S. Augustinum, lib. XX De Civitate Dei, cap. XX, eamque probat S. Hieronymus loco jam citato.
Tertia est Nostra: «omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur,» per gloriam scilicet: hanc lectionem præfert aliis S. Augustinus supra, et sine dubio hæc lectio planior, verior, certior est; et aptius cohæret præcedentibus et sequentibus, et aliis locis S. Pauli, quibus docet statutum esse omnibus hominibus semel mori. Nam, ut ait ipse hic, vers. 22: «Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.»
Prima sententia licet non videatur vera, non est tamen ob auctores, temeritatis, ut vult Sotus et Catharinus, nec erroris damnanda. Unde Franciscus Suarez, loco supra citato, et alii dicunt, hanc sententiam, quæ docet omnes omnino homines morituros et resurrecturos, tantum esse probabiliorem contraria.
Versus 52: In momento
52. IN MOMENTO. — Repete resurgemus, quod præcessit. Græce, ἐν ἀτόμῳ, in atomo, id est indivisibili, uti est punctum temporis, et ictus sive nictus oculi, ut sequitur. «Atomus,» inquit S. Hieronymus, «est punctum temporis quod secari et dividi non potest.»
IN ICTU OCULI, — ἐν ῥιπῇ ὀφθαλμοῦ, in jactu celerrimo oculi: ῥιπή enim jactum significat fulminis vel teli, a ῥίπτω, quod est jacio. Alii legunt ῥοπῇ, teste S. Hieronymo ad Minerium, quod significat motum, propensionem, devergentiam lancis vel libræ, quæ celerrime ad pondus attollitur vel deprimitur; unde vocatur momentum stateræ a Sapiente, Sap. XI, 23. Hinc ῥοπή etiam momentum significat, ut ῥοπὴ χρόνου, vocatur momentum temporis.
Ex hoc loco Theodoretus, Œcumenius, Anselmus, Nyssenus, orat. De Resurrect.; Hieronymus, epist. ad Minerium jam citata; Augustinus, epist. 49, cap. I, colligunt resurrectionem non in tempore brevissimo, sed in instanti futuram: quod de corporum formatione, organizatione, animatione, vivificatione verum est, idque hæc Apostoli verba significant, cum ait in momento; sed de motu locali, v. g. ut partes corporis resuscitandi a variis locis in unum colligantur momento, valde dubium est. Asserit S. Augustinus, et fieri posse docet Suarez part. III, Quæst. LIII, disp. 44, sect. 4, ut scilicet Dei virtute hæ corporis partes ab extremo ad extremum transeant sine medio, itaque in unum locum momento temporis simul omnes coeant. Verum, ut dixi vers. 44, natura spatii et motus non videtur id pati, sed exigere ut ab extremo in illud extremum res moveri non possit, quin prius transeat spatium medium.
Hinc aliis verisimilius videtur, Dei virtute in instanti posse mobile pertransire media omnia spatia, sicque in instanti posse ab extremo in extremum per medium tamen moveri; sicut enim a sole lumen per totum hemisphærium uniformiter difformiter in instanti diffunditur: cur similiter non possit corpus, Dei virtute, per varia loca in instanti se transfundere? si enim instantanea est hemisphærii illuminatio, cur etiam non possit esse instantanea corporum per varia loca transfusio?
Sed responderi commode potest, esse disparem rationem luminis et corporum: licet enim utriusque similis videatur esse diffusio, tamen in lumine non idem, sed aliud et aliud lumen, in aliud et aliud spatium suo ordine emittitur: hic vero in corpore idem omnino corpus in eodem instanti illud spatium relinquere et transire per sequens, rursum in eodem instanti deberet transire spatium vicinum, et in eodem instanti deberet relinquere hoc secundum spatium, et transire per tertium, et ita consequenter per quartum, quintum, sextum, et omnia media usque ad extremum; quod videtur fieri non posse: sic enim in eodem instanti corpus idem spatium transiret et relinqueret; esset in spatio hoc, et non esset; imo in omnibus spatiis mediis esset, et non esset. Unde melius D. Thomas et alii negant hanc partium corporis ad eumdem locum translationem fore in instanti, præsertim quia illa fiet per angelos, qui corpora movent non in instanti, sed tempore brevissimo. Apostolus ergo hic loquitur de sola resurrectione, non autem de translatione corporum resuscitandorum, cum ait eam fore in ictu oculi, imo in momento.
IN NOVISSIMA TUBA. — Dicitur tuba hæc «novissima» respectu omnium præcedentium; nam, ut patet Apocal. cap. VIII et IX, in fine mundi septem angeli, quibus demandata est universalis hominum cura, septem tubis clangent, ut iis extremas mundi calamitates et pœnas tubali voce prænuntient, et quasi evocent, efficiant et proferant. Post has sequetur hæc tuba novissima clangens: «Surgite, mortui, venite ad judicium:» de qua plura dicam I Thessal. IV, 16.
Versus 53: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem
53. OPORTET ENIM CORRUPTIBILE HOC INDUERE INCORRUPTIONEM. — Nota τὸ hoc: inde enim patet contra Origenem, quod idem numero corpus resurget. Ita S. Hieronymus ad Pammachium et Oceanum; pronomen enim hoc, idem individuum corpus demonstrat.
Versus 54: Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria
54. Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. — Quæres: Ubi hoc est scriptum? Respondent aliqui scriptum esse Isaiæ XXV, 8, ubi dicitur: «Præcipitabit mortem in sempiternum;» ubi Septuaginta vertunt, κατέπιεν, id est, devoravit mors prævalens. Devoravit per hebraismum idem est, quod devorata est. Ita Eusebius, lib. IV Demonstr., cap. XII, et Athanasius, lib. De Passione et Cruce. Vel devoravit mors, scilicet Christi, mortem mundi. Ita Ribera in Osee XIII, num. 27.
Sed hæc nonnihil obscura et torta videntur. Nam in Isaia diserte Septuaginta active vertunt, primus, id est, devoravit; Paulus vero hic habet aréndon (κατεπόθη), id est, devorata est, absorpta est: quæ contraria videntur. Quare aptius dicemus Paulum aptare Isaiæ locum jam dictum non secundum Septuaginta, sed secundum textum Hebræum, atque pro ברע billa, id est, præcipitavit, absorpsit, aliis punctis legisse ברע bulla, id est absorpta est mors; לנצח lanetsach, quod primo, verti potest, in victoria, ut vertit hic Paulus; secundo, in perpetuum, ut vertit S. Hieronymus, Isaia XXV. Vide nostrum Gasparem Sanchez ibidem.
Secundo, alii censent hæc sumpta esse non ad verbum, sed quoad sensum ex Osee XIII, 14, ubi dicitur: «De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos;» hoc enim in re idem est cum eo quod hic ait Apostolus: «Absorpta est mors in victoria.» Nam patet ex eodem Osee petita esse sequentia Apostoli verba, quæ continuo hisce subjungit, dicens:
Versus 55: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus?
55. UBI EST, MORS, VICTORIA TUA? UBI EST, MORS, STIMULUS TUUS? — Citat Paulus Osee cap. XIII, 14, ubi Noster vertit, «ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne.» Unde patet hic duplicem esse in Hebræo versionem, utramque canonicam; tam enim Nostra in Osee, quam Septuaginta, quos sequitur hic Paulus, est canonica.
Ubi nota primo: Hebræum אהי ehi significat ero, ut vertit Noster in Osee cap. XIII, 14, jam citato. Secundo, ut R. Jona, ehi per metathesin sumitur pro אי aye, id est ubi, ut vertunt Septuaginta, et Paulus hic: et ita to ehi vertit Noster Septuaginta et Chaldaica, Osee XIII, 10.
Nota secundo: Pro mors tua, hebraice est דבריך debarecha: quod si a דבר deber deducas, significat pestes tuæ, q. d. O mors, ero plenissima pestis et mors tua; et, ut Symmachus vertit, ero plaga tua. Sin a דבר dabar, id est verbum, deducas, significat, ubi verba tua, vel sermones tui? ut vertit Aquila et quinta editio. Septuaginta vertunt δίκη, hoc est causa; pro quo Paulus hic habet νῖκος, id est victoria. Unde putant aliqui Paulum apud Septuaginta legisse νῖκος vel νῖκη pro δίκη; sed omnia vetera exemplaria Septuaginta interpretum, teste Hieronymo, habent δίκη, id est causa. Melius ergo dicemus, Apostolum immutasse verba, non sensum, cum pro causa posuit victoriam. Græcum enim δίκη quatuor significat. Primo, causam forensem; et, ut Hieronymus in Osee cap. XIII, vertit, contentionem, q. d. Ubi est, o mors, causa tua contentiosa, qua in Dei judicio homines ob peccatum mortis reos peragebas et vincebas? Secundo, significat dictam sententiam, q. d. Ubi est, o mors, sententia tua, qua scilicet omnes tibi, id est morti, adjudicati sunt? Tertio, significat jus, q. d. Ubi est jus quod olim habebas in omnes? Quarto, significat pœnam, q. d. Ubi est pœna illa durissima qua homines puniebas et perdebas? Et hoc quartum alludit ad Hebræum deber, id est pestis; priora tria alludunt ad dabar, id est verbum. Ex quibus patet in re causam idem esse quod victoriam.
Nota tertio: Pro morsus tuus, hebraice est קטבך katabcha, quod Symmachus occursum vertit; Theodotion et quinta editio, plagam et conclusionem; Septuaginta κέντρον, id est stimulus, aculeus, quo scilicet mors homines confodiebat et occidebat. Proprie katabcha significat excisionem, qua Christus mortem omnia succidentem succidit. Hoc enim est קטב katob, scilicet evulsio, excisio, excidium, seu exitium, hoc est lues subito evellens et exscindens, qualis est febris valida, pestis, apoplexia, quæ subito mortem adfert; ipsaque mors subitanea, quæ hominem avellit et exscindit.
Noster apte vertit, morsum. Ubi adverte, morsus hic tam passive quam active sumi potest, q. d. Ego Christus mordebor a te, o mors, et o inferne; sed ita, ut a te morsus te vicissim mordeam, ita ut a te quasi absorptus viscera tua dirumpam, itaque fideles electos educam e ventre tuo.
Nota quarto: Pro inferne, ut habent Hebræa, et Noster in Osee, et Græca hic, ποῦ σου, ᾅδη, τὸ νῖκος; «ubi est, o inferne, victoria tua?» Interpres noster vertit, «ubi est, mors, victoria tua?» eodem sensu; infernus enim et mors significant statum mortuorum; omnes enim olim ante Christum, post mortem in limbum descendebant. Sic Act. II, 24, et alibi Græcum θανάτου, id est, mortis, noster Interpres vertit, inferni. Eodem ergo redit versio Septuaginta, quam sequitur Paulus, cum Nostra et Hebræo Osee XIII.
Sensus ergo est: «Ubi est victoria et stimulus tuus,» quo soles homines occidere eisque dominari? q. d. Periit, confractus est a Christo, qui est mors tua, o mors; et morsu suo te, o inferne, disrupit et absorpsit.
Ubi adverte: Hoc cœptum est impleri cum Christus resurrexit et animas sanctorum e limbo reduxit, sicque ex inferis quasi morsu hanc partem abstulit. Ita Anselmus et Origenes, hom. 22 in Evangelia, et Augustinus, serm. 137 De Tempore; perfecte autem implebitur in communi resurrectione, ut hic docet Apostolus. Pulchre et S. Hieronymus in epitaphio Nepotiani ad Heliodorum, mortem alloquens, illique cum Paulo insultans: «Qui,» inquit, «per Osee quondam tibi rigidius minabatur, Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne: illius morte tu mortua es; illius morte nos vivimus: devorasti, et devorata es; dumque assumpti corporis Christi sollicitaris illecebra, et avidis faucibus prædam putas, interiora tua adunco dente (vel, ut alii legunt, unco) confossa sunt. Gratias tibi, Christe Salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideres, occidisti.»
Ita S. Franciscus cum gravissimis arderet corporis doloribus, nullum aliud fomentum habebat, quam ut ipse divinas laudes caneret, et alios canentes audiret; cumque objurgaretur ab Elia dicente, illud tempus extremum pœnitentiæ dandum, non gaudio, respondit: «Non licere sibi aliud facere, cum sciret se brevi cum Deo fore.»
B. Reginaldus, unus e primis S. Dominici sociis, cum moneretur, ut extrema se unctione, ut moris est, ad luctam cum dæmone præpararet: «Ego, inquit, hanc luctam minime reformido, quin potius lætus exspecto. Jam enim dudum mater misericordiæ me inunxit, in qua plurimum confido, et ad quam cupide proficiscor.» S. Bernardus, serm. 26 in Cant., loquens de morte fratris sui Gerardi, qui animam agens, in illam Psaltis vocem eruperat: «Laudate Dominum de cœlis, laudate cum in excelsis,» sic ait: «Jam tibi, frater mi, nocte adhuc media diescebat, nox sicut dies illuminabatur. Accitus sum ego ad id miraculi, videre exultantem in morte hominem, insultantem morti: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Jam non est stimulus, sed jubilus. Jam cantando moritur homo, et moriendo cantat.»
Versus 56: Stimulus autem mortis peccatum est
56. STIMULUS AUTEM MORTIS PECCATUM EST. — «Stimulus,» per quem scilicet mors nobis præcipue nocet et pungit: sicut enim scorpius, licet parvus sit, per aculeum, ita mors per peccatum omnes occidit, ait Theophylactus, quæ sine peccato nihil poterat. Rursum, mors per peccatum, et per peccati conscientiam quasi stimulum nos stimulat et pungit, dicens animæ: Merito moreris, merito pateris, quia peccasti.
VIRTUS VERO PECCATI LEX. — q. d. Peccatum maxime vires exerit per legem, id est per occasionem legis vetantis: semper enim nitimur in vetitum, cupimusque negata, ut fusius dixi ad Rom. VII, 8 et 13. Ita Theodoretus, Theophylactus, Ambrosius, Anselmus.
Versus 57: Deo gratias, qui dedit nobis victoriam
57. DEO GRATIAS (AGIMUS), QUI DEDIT NOBIS VICTORIAM — de peccato et morte.
Versus 58: Itaque, fratres mei, stabiles estote
58. ITAQUE, FRATRES MEI, STABILES ESTOTE — in fide scilicet resurrectionis, ut abundetis in operibus bonis, quæ Domino Deo placent, ad ea vos excitando per spem resurrectionis et præmii æterni: scientes quod labor vester non erit inanis, nec mercedis expers apud Dominum. Hoc enim est to in Domino.