Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubet fieri collectam pro pauperibus Hierosolymitanis. Secundo, vers. 10, commendat eis Timotheum, et vers. 15, Stephanam, Achaicum et Fortunatum. Tertio, vers. 19, suos salutat, et vers. 22, iis qui non diligunt Christum, intentat anathema Maran Atha.
Textus Vulgatae: I Corinthios 16:1-24
1. De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. 2. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectae fiant. 3. Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. 4. Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. 5. Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo. 6. Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. 7. Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. 8. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. 9. Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. 10. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego. 11. Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. 12. De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ejus, ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. 13. Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. 14. Omnia vestra in charitate fiant. 15. Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: 16. ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti et laboranti. 17. Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: 18. refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. 19. Salutant vos Ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua Ecclesia: apud quos et hospitor. 20. Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. 21. Salutatio, mea manu Pauli. 22. Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. 23. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. 24. Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
Versus 1: De collectis quae fiunt in sanctos
1. DE COLLECTIS (eleemosynarum) QUAE FIUNT IN SANCTOS, SICUT ORDINAVI ECCLESIIS GALATIAE, ITA ET VOS FACITE. — «In Sanctos,» hoc est in Christianos pauperes Hierosolymis agentes, de quibus vers. 3, et Rom. XV, 26; Christiani enim qui Hierosolymis erant, a contribulibus suis, utpote Judaeis, acerbissimis Christi hostibus, suis bonis sunt spoliati et valde afflicti, ut patet Hebr. X, 34. Unde S. Paulo in Concilio Hierosolymitano ita Gentium demandata fuit cura, ut tamen pauperum Judaeorum memor esset, Gal. II, 10. Hinc studiose pro illis collectam fieri imperat, quae deinceps perduravit usque ad tempora Theodosii, ut dicam II Cor. initio capitis VIII.
Versus 2: Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat
2. PER UNAM SABBATI (id est in primo die hebdomadae, videlicet Dominica) UNUSQUISQUE VESTRUM APUD SE SEPONAT, — id, quod volet dare ad hanc collectam.
Nota: «Unam,» id est primam: hebraismo enim ponitur numerus cardinalis pro ordinali. Secundo, «sabbatum» hic idem est quod hebdomada, quia a sabbato quasi praecipuo die, in sabbatum sequens numerabant Judaei dies hebdomadae, ipsasque hebdomadas: ita scilicet, ut prima sabbati, sive post sabbatum, esset Dominica. Ita Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius et omnes alii. Simile Act. XX, 7. Una ergo, sive prima sabbati vel hebdomadae, est dies dominica: Dominica enim conveniebant fideles in ecclesia, et faciebant suas oblationes, uti etiamnum faciunt. Nam ex hoc Apostoli loco patet, ex Apostolica institutione, collectam fieri solitam die dominica. Unde cum Constantinopoli ea consuetudo exolevisset, S. Chrysostomus eam restitui curavit, deque hac re insignem habuit orationem illam de eleemosyna et collationibus.
Rursum notat hic Chrysostomus apte juberi, ut haec collecta fiat die dominica, quia illo die Deus mundum creavit, Genes. cap. I, et perditum recreavit, dum Christus die dominica resurrexit, et die dominica misit Spiritum Sanctum; ut memores tantae misericordiae acceptae illo die, in alios quoque indigentes nos ipsi misericordes et liberales simus.
Quare inepte Magdeburgici per «unam sabbati» intelligunt sabbatum ipsum: quod non Christianorum, sed Judaeorum erat festum.
Hinc rursum patet, tempore Apostolorum, mutatum esse sabbatum in Dominicam, idque claro significatur Apoc. I, 10: «Fui,» inquit Joannes, «in spiritu in dominica.» Hinc secundo, sequitur, contra Novantes, servandas esse traditiones etiam non scriptas: nec enim usquam Scriptura jubet Dominicam servari pro sabbato.
SEPONAT, RECONDENS QUOD EI BENE PLACUERIT. — S. Thomas et Cajetanus putant quemque fidelium domi seposuisse in dominico die hanc collectam, ut non eodem die, sed postea eam daret in ecclesia, tunc scilicet cum esset mittenda ad pauperes Hierosolymitanos. Verum contrarium docet praxis, ut dixi, qua ad altare, ipso die dominico, fiunt oblationes; et Apostolus cum addit: «Ut non, cum venero, tunc collectae fiant.» Vult ergo eas ante fieri, nimirum, ut dixi, «una sabbati,» hoc est Dominica, ut scilicet ante coenam et agapem quisque apud se seponat, quod mox veniens in ecclesiam ad coenam offerat in eleemosynam et collectam. Nota: Pro recondens, graece est θησαυρίζων, id est thesaurisans. Qui enim aliquid recondit et thesaurizat pauperibus, hic sibi ipsi thesaurum comparat et reponit in coelo.
QUOD EI BENE PLACUERIT. — Ὅτι ἂν εὐοδωθῇ, id est, ut Vatablus, quod ei prospere a Deo obvenerit, q. d. Offerat pro fortunis suis, pro prosperitate, quam a Deo accepit. Noster videtur legisse εὐδοκῇ, id est, bene placuerit. Sane, ut vidimus cap. praeced., Graeca multis in locis sunt corrupta.
Versus 3: Mittam gratiam vestram in Jerusalem
3. MITTAM GRATIAM (eleemosynam) VESTRAM IN JERUSALEM. — Notat Oecumenius, non vocari hic eleemosynam, quae revera talis erat, quia miserum est nomen eleemosynae et indignum sanctis qui eam accepturi erant, sed civilius vocari «gratiam,» benedictionem, communicationem.
Versus 4: Quod si dignum fuerit ut et ego eam
4. QUOD SI DIGNUM FUERIT UT ET EGO EAM, MECUM IBUNT. — Hisce verbis Paulus Corinthios stimulat ad largiorem collectam, ut scilicet tantam faciant, quam dignum sit ut ipsemet perferat.
Versus 8: Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten
8. PERMANEBO AUTEM EPHESI USQUE AD PENTECOSTEN, — quia scilicet Ephesi erat celeberrimum illud Dianae templum, ibique residebant Asiae Minoris primarii. Unde Ephesi habitabat Proconsul Asiae, et, ut Philostratus, lib. VIII Vitae Apollonii, testatur, plurimum Ephesi vigebat sapientia. Itaque major ibi messis erat S. Paulo: quae causa fuit cur Ephesi morari et permanere statueret.
Versus 9: Ostium mihi apertum est magnum
9. OSTIUM MIHI APERTUM EST MAGNUM. — Magna scilicet Ephesi mihi se aperit occasio et aditus Evangelii seminandi, et convertendi multos. Ita Ambrosius.
Versus 12: Veniet autem Apollo cum ei vacuum fuerit
12. VENIET AUTEM (ad vos, o Corinthii, Apollo) CUM EI VACUUM (id est opportunum) FUERIT. — Ita Ambrosius.
Versus 14: Omnia vestra in charitate fiant
14. OMNIA VESTRA IN CHARITATE FIANT. — «In charitate,» non supernaturali, sed «in charitate,» id est sincero affectu et dilectione, qualem etiam poenitentes, imo et infideles habere possunt. Ita aliqui. Verum haec non est charitas, quam Scriptura et Paulus fidelibus commendat, sed tantum amor naturalis, quem etiam habent Ethnici et Pagani. Sensus ergo proprie est, q. d. Paulus: O Corinthii, non in contentione, non cum ambitione et schismate (ut dixi capitib. III et XIV), sed cum charitate Christiana, quae virtus est divina a Christo vobis infusa, omnia vestra facite. Est hoc partim praeceptum, partim consilium, ut dixi cap. X, vers. 31.
Versus 15: Obsecro vos, fratres
15. OBSECRO VOS, FRATRES. — Est hoc versu hyperbaton, quod sic cum Theophylacto ordinandum est: «Obsecro vos, fratres, ut subditi sitis Stephanae, Fortunato, Achaico (et omni cooperanti et laboranti): nostis enim domum (id est domos, puta familias) eorum, quoniam (quod) primitiae sunt Achaiae (primi scilicet qui ex Achaia crediderunt Christo), quique se (suaque) ordinaverunt et addixerunt ministerio sanctorum,» ut scilicet exerceant hospitalitatem in Christianos egenos et peregrinos, maxime qui laborant in Evangelio.
Nota: subditi sitis, nimirum honorando eos, eorum monita et exempla sequendo. Rursum cooperantes et laborantes vocantur hic illi, qui viros jam dictos adjuvabant, eisque cooperabantur in re Evangelica, et pro ea cum iis laborabant.
Versus 17: Gaudeo in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici
17. GAUDEO IN PRAESENTIA STEPHANAE, ET FORTUNATI, ET ACHAICI («in praesentia,» quia scilicet hi viri vobis praesentes sunt, ut quod vobis deest in fide et doctrina Christiana, ipsi suppleant et doceant, vosque in ea confirment. Ita Anselmus. Secundo et aptius, Theophylactus, «gaudeo in praesentia,» quia scilicet hi viri mihi Paulo praesentes sunt), QUONIAM ID QUOD VOBIS DEERAT (circa meum ministerium), IPSI SUPPLEVERUNT (ut pro vobis mihi ministrarent, suisque opibus et facultatibus me remque Christianam juvarent et promoverent; hoc est enim quod subdit Paulus): REFECERUNT ENIM MEUM SPIRITUM, ET (consequenter) VESTRUM (quoque), — quia mea refectio, vestra quoque refectio et recreatio est. Putat Theophylactus hos viros a Paulo Corinthiis tam impense commendari, eo quod hi Corinthiorum schismata et vitia ad Paulum detulissent, ut eis nihil austerum vel triste ostendant, sed potius ut eos cognoscant, id est ament, colant, honorent.
Versus 22: Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran atha
22. SI QUIS NON AMAT DOMINUM NOSTRUM JESUM CHRISTUM, SIT ANATHEMA, MARAN ATHA. — «Anathema» est res quae cum execratione separatur, abjicitur et destinatur ad extremum exitium; quod in hominibus est aeterna damnatio. Non sunt ergo verba excommunicantis, sed execrantis et denuntiantis aeternam damnationem iis qui Christum non amant, et infidelibus. Hoc enim est Hebraeum חרם cherem, ut vertit Syrus, de quo dixi Rom. IX, 3. Anathemati proxima censura erat catathema, quae erat proprie eorum qui se damnatis conjungerent. Unde Justinus, Quaest. CXXI: «Anathema,» inquit, «dicitur id quod reconditum est, et secretum Deo, nec jam ad communem usum sumitur (ut Hebraeis cherem); aut quod vitii culpaeque causa a Deo abalienatum est. Catathema autem est assentiri iis qui anathematizant, id est diris se devovent.»
MARAN ATHA. — Ita Romana; non enim una est dictio maranatha (ut pleraque Biblia hic male legunt), sed duae, Maran atha, ut mox patebit.
Quaeres, quid sit Maran atha? Primo, Erasmus, Beza et Bullingerus, putant idem esse quod anathema, ut, sicuti dicitur abba Pater, ita e converso dicatur anathema, Maran atha, legendumque esse non Maranatha, sed מחרם מותא macharammota: ut sit idem quod Hebraeum חרם cherem, id est anathema, sive res addicta morti. Sed hoc tortum est, et longe distat macharam mota a Maran atha. Nam Maran atha hic constanter legunt omnes Latini, Graeci et Syrus.
Rursum patet linguarum peritis, Maran atha esse vocem Hebraeo-syriacam, esseque illud ipsum quod habet hic Syrus interpres מרן Maran, hoc est Dominus noster, אתא etha, hoc est venit, uti passim omnes hic vertunt; quod pure hebraice diceretur מורנו אתא morenu atha, hoc est, magister vel Dominus noster venit. Mor enim hebraice magistrum et dominum significat, pro quo Chaldaei dicunt mar, Arabes mir: inde mara vel maria, id est domina; mar ergo idem est quod sar, pro quo Arabes dicunt sir (unde Galli suum Sire acceperunt), id est dominus. Inde dicitur Sara, id est domina. Sic etiamnum Christiani S. Thomae in India et Babylonia Praelatos suos et Episcopos Chaldaeos vocant mar, ut Mar Abraham, Mar Joseph, mar Simeon, id est, ut Galli dicunt Monsieur, vel Sire Abraham, sire Joseph, sire Siméon.
Dices: Quid facit Maran atha, id est, Dominus noster venit, ad rem et scopum Apostoli? Respondet Chrysostomus et Theophylactus, Paulum hac voce uti, ut ex Christi ad nostram carnem adventu et charitate, nos ad omnem virtutis ingressum incitet, et ut «insinuet,» ait S. Hieronymus, quod superfluum sit odiis pertinacibus adversus eum velle contendere, quem venisse jam constat. Unde Graeci legunt ἦλθε, id est venit, in praeterito, q. d., ait Chrysostomus: Ratio cur anathema denuntiem eis, qui non amant Jesum, est quod ipse jam venit, videlicet in humilitate ad salvandum, ut nulla possit esse eum non diligentibus excusatio. Christi enim adventus et passio adeo amorem conciliat, ut venia dignus non sit, qui eum non amaverit.
Verum haec ratio frigidior videtur. Ergo nota, Maran atha esse Syro-hebraicum, Hebraeis usitatum, sicut Graecis anathema, et sicut Hebraeis usitatum erat, Amen, Osanna, Alleluia, quae proinde apud Latinos manserunt. Vide S. Hieronymum, epist. 137 ad Marcellam, et S. Augustinum, epist. 178. Subjicit itaque Paulus post anathema, Maran atha, quia Hebraei quempiam condemnantes solebant id facere sub comminatione et contestatione praesentis divini judicii, ut patet Dan. XIII, 55 et 59; Psal. IX, 20, q. d. Maran atha, id est Dominus venit, scilicet vindex ad judicium: aut potius Maran atha, id est veniat Dominus judex, ut eum qui Christum non amat, anathemate feriat, damnet et puniat.
Ubi adverte: Per euphemismum, boni ominis causa, solent Hebraei punitionem hanc tacere et subaudire. Sic dicunt jurando per execrationem: «Haec faciat mihi Deus, et haec addat,» non addentes, nec exprimentes, quam poenam, ignem, aut mortem sibi addi velint, sibique imprecentur, si juramentum violarint, idque ex summa juramenti religione et reverentia, atque ex sacro quodam horrore timentes verentesque ne execratio haec vel nominata quoquo modo eos afflet et invadat: sicuti apud nos qui excandescunt, dum execrantur, vel gravem poenam aut cladem alicui sibi amico imprecantur, solent mox addere: Deus hoc avertat, Deus prohibeat, Deus custodiat nos. Pari modo et hic cum dicitur, Maran atha, hoc est, Dominus noster venit, sive veniat, supple et subaudi, ad judicium, ut scilicet extremam et aeternam cladem et calamitatem infidelibus Christique hostibus afferat et infligat. Est enim Maran atha, sicut et anathema, vox execrantis et condemnantis; unde Anselmus: «Si quis,» inquit, «non diligit Dominum Jesum, sicut ei non est utilis adventus ejus, qui jam completus est; sic ad damnationem sit ei secundus, qui adhuc futurus est.» Huc pertinet et illa Titelmanni expositio: «sit anathema,» id est execratus, maran atha, id est in adventu Domini, vel cum Dominus venit ad judicium. Unde et S. Clemens ita videtur interpretari Maran atha, cum huc alludens ita ait, in fine epist. 2: «Haec, frater Jacobe, de ore S. Petri jubentis audivi: si quis praecepta haec integra non custodierit, sit anathema, usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi.» Quibus ultimis verbis quid aliud explicat, quam Petri et Pauli Maran atha?
Alludit Paulus ad illud Malachiae cap. ultim. vers. 6: «Ne forte veniam, et percutiam terram anathemate;» et primitus ad prophetiam Henoch, quam citat Judas, vers. 14 et 15: «Ecce,» inquit, «venit Dominus in sanctis millibus suis, facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios.» Simile anathema est apud Rabbinos השם אתא hasschem atha, et contracte שמתא scamatha, id est Dominus venit: licet enim אתא atha, id est venit, sit praeteritum, tamen hic accipitur pro optativo veniat; Hebraei enim saepe commutant tempora, ut praeteritum pro praesenti, vel futuro, aut optativo capiant.
Ex hoc Maran atha Hispani Christiano-Judaeos et Mauros, cum a christianismo apostatarunt, et resilierunt ad suum judaismum vel mahometismum, vocant Maranos, quasi anathemata. Ita ex diplomatibus antiquorum regum docet Joannes Mariana, lib. VII Historiae Hispaniae, et Baronius, tom. IX, in fine anni Christi 775. Maranus ergo idem est quod κάθαρμα, et excommunicatus ob apostasiam, qui scilicet a christianismo recidit in judaismum, vel mahometismum. Errat ergo vulgus, quod dici putat, Maranus quasi Mauranus, id est Maurus vel Judaeus, qui abstinet porcina, quam vulgus Hispanorum inde vocat marana.
Versus 24: Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu
24. CHARITAS MEA (qua vos diligo) CUM OMNIBUS VOBIS SIT (ut simili charitate sincera vicissim me et invicem diligatis) IN CHRISTO (et propter Christum. Ita Ambrosius et Anselmus). AMEN.
Doxologia Conclusiva
AETERNITATEM cogita, Anathema, Maran atha!