Cornelius a Lapide

II Corinthios I


Index


Synopsis Capitis

Primo, ostendit Paulus, ex quantis in Asia tribulationibus eripuerit eum Dominus, ut ipse animetur.

Secundo, vers. 12, insinuat se Corinthiis, declarando cordis sui et doctrinae sinceritatem.

Tertio, vers. 17, amolitur a se levitatis et inconstantiae notam: quod ad eos, uti promiserat, non venerit, simulque asserit firmam et constantem esse suae praedicationis veritatem.


Textus Vulgatae: II Corinthios 1:1-24

1. Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, Ecclesiae Dei quae est Corinthi, cum omnibus Sanctis, qui sunt in universa Achaia. 2. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. 3. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, 4. qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo. 5. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. 6. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: 7. ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. 8. Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. 9. Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos: 10. qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus, quoniam et adhuc eripiet, 11. adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis. 12. Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. 13. Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis; 14. sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Jesu Christi. 15. Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis; 16. et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judaeam. 17. Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? Aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? 18. Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. 19. Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me, et per Sylvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. 20. Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. 21. Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos, Deus: 22. qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. 23. Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: 24. non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis.


Versus 1: Timotheus Frater

1. TIMOTHEUS FRATER. — «Frater,» id est coapostolus, uti Papa Episcopos, Episcopus Canonicos, Abbas Monachos «fratres» vocant.


Versus 3: Pater Misericordiarum et Deus Totius Consolationis

3. PATER MISERICORDIARUM — misericordissimus: est Hebraismus, de quo dixi Rom. xv, 5.

Docte et pie S. Bernardus, serm. 5 De Natali Domini: «Recte,» inquit, «non, Pater judiciorum, vel ultionum dicitur, sed, Pater misericordiarum: non modo quod pater videatur misereri potius, quam indignari, et quemadmodum pater filiorum misereatur timentium se: sed eo magis quod miserendi causam et originem sumat ex proprio; judicandi, vel ulciscendi, magis ex nostro (ex nostris scilicet peccatis). Sed si propter hoc Pater misericordiae, quare Pater misericordiarum? Apostolus nobis in uno Verbo, in Filio uno ipsam quoque misericordiam duplicem commendat, Patrem dicens, non unius tantum misericordiae, sed misericordiarum; et Deum non unius, sed totius consolationis: qui consolatur nos non modo in hac vel illa, sed in omni tribulatione. Misericordiae Domini multae, ait quidam: quia videlicet multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. Unus est Dei Filius, unum Verbum, sed miseria nostra multiplex non modo magnam misericordiam, sed multitudinem quaerit miserationum. Forte tamen propter substantiam duplicem, qua subsistit humana conditio, cum sit utraque tam misera, non incongrue duplex hominum dicatur esse miseria, licet sit multiplex in utraque. Siquidem corporis et cordis nostri tribulationes multiplicatae sunt: sed ab utrisque necessitatibus eruit, qui totum hominem salvum facit.»

Ubi adverte: S. Bernardus videtur Pater misericordiarum appropriare Filio, et recte; sed non ad mentem Apostoli. Apostolus enim illud tribuit Deo Patri, ait enim: «Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum,» etc. Pater ergo Christi est Pater misericordiarum.


Versus 5: Sicut Abundant Passiones Christi, Ita Consolatio Nostra

5. SICUT ABUNDANT PASSIONES CHRISTI IN NOBIS: ITA ET PER CHRISTUM ABUNDAT CONSOLATIO NOSTRA. — «Passiones Christi» vocat primo, quas pro Christo patimur: ita Ambrosius; secundo, «a Christi,» id est, quales passus est Christus; tertio, «Christi,» id est, quas ut suas reputat Christus, dicens: «Quodcumque feceritis uni ex minimis istis, mihi fecistis;» et Saulo, Actor. ix: «Quid me persequeris?» Ita Oecumenius; sic Christus patitur in membris suis. Theophylactus addit dici hic «abundant,» quia Christus plura in membris, quam in seipso passus est. Extensive hoc verum est, non intensive. Sic in Laurentio ignem passus est Christus, in Stephano lapides, in Ignatio bestias: Christi enim passio et dolor his omnibus fuit major in se et intensior. Sensus ergo est, q. d.

Theophylactus: Ne despondeas animum, quia pateris afflictiones et mala, quia quantum exuberant mala, tantum exuberant consolationes.

Ubi nota primo, cum Theophylacto, non dici aequatur consolatio passionibus, sed exuberat et longe major est consolatio ipsis afflictionibus, ut qui affligitur, eas patienter, imo lubenter et hilariter ferat, iis gaudeat et dominetur. Secundo, id habent passiones Christi, ut pro earum mensura det Christus et mensuram consolationum, ut quantum crescit passio, tantum crescat et consolatio. E contra passiones mundi sunt fel sine melle, et quantum illae crescunt, tantum crescunt et desolationes, moerores, angores. Tertio, hinc sequitur, quod non fugienda, sed ambienda sit crux et passio (utpote tot divinis consolationibus et gaudiis condita) cum S. Andrea, Ignatio, Xaverio, qui quotidie orabat pro cruce, nec ulla liberari volebat, nisi Deus illi graviorem immitteret.


Versus 6: Sive Tribulamur, pro Vestra Exhortatione

6. SIVE TRIBULAMUR, PRO VESTRA EXHORTATIONE. — q. d. Tribulationes patimur, ut vos consolemur et salvemus, et ut patientia nostra, spe in Deum, ejusque consolatione vos animemus, ad afflictiones nobiscum pro fide fortiter ferendas. Ita Ambrosius. Vide Chrysostomum in morali hom. 4 De Spe et Fortitudine in tentationibus servanda.

QUAE (scilicet salus, quasi finis exoptatus) OPERATUR TOLERANTIAM. — Sic graece etiam Erasmus legit, τῆς ἐνεργουμένης ἐν ὑπομονῇ, «quae operatur in tolerantia,» vel hebraismo, «tolerantiam,» ut sit a בעת contactus. Alii passim legunt, τῆς ἐνεργουμένης ἐν ὑπομονῇ, id est, ut Theophylactus, «quae,» scilicet salus, «efficitur in tolerantia»; Ambrosius, «per patientiam,» meritorie scilicet, ac proinde efficit tolerantiam in genere causae finalis: efficiens enim et finis invicem sibi sunt causae; sic ergo salus quasi finis imperat et operatur patientiam, et vicissim patientia quasi efficiens operatur salutem. Adde, ἐνεργεῖσθαι, licet terminatione sit passivum, significatione tamen, quasi verbum medium, saepe est activum, ut patet I Thess. ii, 13, Galat. v, 6, et sic cum Vatablo optime vertit Noster, «quae operatur in tolerantia, id est tolerantiam.» Sic enim Hebraei loquuntur: «Tango in baculo,» id est, «tango baculum.» Sensus ergo est: Quae, scilicet tum exhortatio, tum salus, operatur tolerantiam, q. d. Exhortatio nostra excitat et animat vos ad spem salutis, ut propter eam nobiscum pro fide Christi adversa quaeque fortiter toleretis. Exhortatio ergo operatur tolerantiam effective ad eam excitando; salus vero inde sperata operatur tolerantiam objective: perinde ac intentio finis operatur amplexum et executionem mediorum.


Versus 8: Quae Tribulatio Facta Est in Asia

8. QUAE (tribulatio) FACTA EST IN ASIA. — Ephesi de qua a Demetrio, argentario Dianae, qui seditionem populi contra Paulum excitavit, qua pene oppressus fuit Paulus, Act. xix, 29. Ita S. Thomas et alii passim, unico excepto Cajetano, qui putat hujus tribulationis nusquam alibi in Scriptura fieri mentionem.

SUPRA MODUM GRAVATI SUMUS SUPRA VIRTUTEM. — Hoc est, supra vires naturae et corporis, non gratiae et animi; nam ope gratiae invicto animo tribulationem hanc Paulus pertulit et superavit. «Fidelis enim Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis (per vires et auxilium non naturae, sed gratiae),» inquit ipse I Cor. x, 13. Adde, non dicit, «Tentatio,» sed «Gravamen,» sive afflictio fuit supra virtutem, quia haec corpus obruit et extinguit, licet animus servet patientiam, et patientia tentationem vincat.

ITA UT TAEDERET NOS ETIAM VIVERE. — «Taederet,» per se scilicet, seu naturaliter, ita ut natura maluisset mori, quam tantas afflictiones pati; non autem taedebat spectando charitatem et gratiam Dei, qua fortissime et libentissime ad Dei obsequium quasvis afflictiones tolerabat Paulus. Tale taedium fuit in pluribus Sanctis, uti S. Job, x, 1: «Taedet, inquit, animam meam vitae meae.» Et fuit in Elia in persecutione Jezabelis, III Reg. xix, 4, ubi sic orat: «Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam: neque enim melior sum quam patres mei.» Graecum ἐξαπορηθῆναι significat «taedere,» significat et «anxium et perplexum esse.» Hinc Chrysostomus vertit, «ut dubitaremus»; Vatablus, «ut de vita desperaremus.» Unde sequitur: «In nobismetipsis responsum mortis habuimus.»

Nota: Pro «nos,» graece est ἡμᾶς, «vos»; sic et vers. 11: facile ex ipsis corruptum ὑμᾶς, nam sensus exigit «nos,» non «vos.» Graecus enim textus multis in locis corruptus est, ut alibi ostendi.


Versus 9: In Nobismetipsis Responsum Mortis Habuimus

9. SED (ἀλλά, id est «sed,» ponitur pro ἀλλὰ καί, id est «quin etiam») IPSI IN NOBISMETIPSIS RESPONSUM MORTIS HABUIMUS, — ut natura et animus aliud nihil praesagiret et exspectaret, quam mortem; mihique de vitae statu cogitanti responderet mens et cogitatio mea, esse (ni Deus mire succurreret) moriendum. Ita Ambrosius et Theophylactus.

Graece est ἀπόκριμα, quod primo, «responsum» significat. Secundo, Photius accipit pro crisi medicorum, q. d. Adeo afflicti fuimus, ut a natura et ab aliorum opinione, a viris, inquam, rerum peritis, quasi a medicis, ex morbi et afflictionis crisi desperatae vitae judicati simus. Tertio, ἀπόκριμα potest capi pro κρίμα, id est sententia damnationis, q. d. Damnationis sententiam visi sumus accepisse, tanquam essemus a judice damnati et destinati ad certam mortem. Ita Syrus.


Versus 10: Qui de Tantis Periculis Nos Eripuit

10. QUI (Deus) DE TANTIS PERICULIS NOS ERIPUIT. — Graece, ἐκ τηλικούτου θανάτου, «ex tali tantaque morte,» id est, mortis periculis tam patentibus et evidentibus. Ita Theophylactus. Ambrosius legit, «de tantis mortibus.» Est hebraismus. Hebraei מות mavet, id est «mortem,» vocant ingentia discrimina, vehementissimas afflictiones, luctas et agones morti proximos, ipsamque mortem jamjam affore denuntiantes. Ita Chrysostomus. Sic Psalm. xvii, vers. 5 et 6: «Circumdederunt me dolores mortis et inferni, praeoccupaverunt me laquei mortis.» Et Paulus, II Cor. xi, 23, ait se fuisse «in mortibus,» id est mortis periculis frequenter.


Versus 11: Ut ex Multorum Personis

11. UT EX MULTARUM PERSONIS FACIERUM. — Ita legunt multa Biblia. Primasius vero ita legit, «ut ex multarum comitatu personarum» (videlicet infantium, juvenum, senum) «pro eo quod vobis donati sumus, Domino gratiae referantur»; sed corrige cum Romanis et Graecis, «ut ex multorum personis»: vel, ut graece, ἐκ πολλῶν προσώπων, «ex multis personis,» id est ut multae personae gratias agant Deo pro dono in nos collato: Graecum enim πρόσωπον et «faciem» et «personam» significat; hic magis «personam.» Ambrosius legit, «ex multorum facie,» id est, ut multae facies et ora multa Deo gratias agant, q. d. Ut per multos in magna hominum frequentia publice agantur gratiae Deo pro liberato et recepto Paulo, communi omnium parente et Apostolo.

EJUS QUAE IN NOBIS EST DONATIONIS. — Refer ad «gratiae agantur,» scilicet «donationis,» id est, ut Vatablus, «pro dono in nos collato gratiae agantur per multos pro nobis.» Sicut enim sunt creationis, redemptionis, justificationis, educationis, promotionis, et quorumlibet beneficiorum gratiae, quae pro quolibet beneficio benefactori ex gratitudine sunt debitae: ita et «donationis» sunt gratiae, quae pro donatione, sive dono liberationis, vel cujuslibet rei alterius donanti agendae et referendae sunt.


Versus 12: Gloria Nostra, Testimonium Conscientiae Nostrae

12. NAM GLORIA NOSTRA HAEC EST, TESTIMONIUM CONSCIENTIAE NOSTRAE. — Vocula nam dat causam praecedentium, cur scilicet Corinthii pro Pauli liberatione Deo gratias agere, pro eoque orare debeant. Causa haec est, quod Paulus sit eorum Apostolus, qui sincere, magnaque gratia et efficacia eis evangelizavit, eosque convertit; atque hujus rei conscientiam tum suam, tum ipsorummet in testem vocat.

Nota hic, quanta sit vis et quies bonae conscientiae. «Nullum theatrum,» inquit Cicero in Tusculanis, «virtuti conscientia majus est.» Et Juvenalis, Satyr. 13: «Hoc est summa boni, mens quae sibi conscia recti est.»

Atque S. Augustinus, lib. Contra Secundinum Manichaeum, cap. 1, tom. VI: «Senti,» inquit, «de Augustino quidquid libet, sola me in oculis Dei conscientia non accuset.» Vide de hac re plura I Timoth. 1, 5.

NON IN SAPIENTIA CARNALI, — non humana philosophia aut eloquentia praedicavi, sed gratia, zelo, efficacia ac spiritu divino.


Versus 14: Gloria Vestra Sumus, in Die Domini

14. GLORIA VESTRA SUMUS, SICUT ET VOS NOSTRA — (id est, materia et objectum gloriae vestrae sumus, sicut vos nostrae estis; ut scilicet gloriemini nobis magistris, et nos gloriemur vobis tam bonis et morigeris discipulis, quod maxime patebit) IN DIE DOMINI, — id est in die judicii, quo Dominus judicium exercebit in omnes.


Versus 15: Volui Venire ad Vos, Ut Secundam Gratiam Haberetis

15. VOLUI VENIRE AD VOS, UT SECUNDAM GRATIAM HABERETIS. — Vocat «secundam gratiam» duplex beneficium et geminatum: unum per priorem epistolam, secundum per suum ad eos adventum praestita, et praesentiam. Ita Theophylactus. Vel prima gratia est primus Pauli adventus Corinthum, quo eos convertit; secunda gratia est secundus ejus adventus Corinthum ad eos in fide et gratia confirmandos.


Versus 16: Per Vos Transire in Macedoniam

16. PER VOS TRANSIRE IN MACEDONIAM, — scilicet obiter, ut iterum ex Macedonia venirem ad vos, diutius vobiscum mansurus et omnia visitaturus: et hoc est quod ait I epist. cap. xvi, vers. 5, se venturum ad eos postquam Macedoniam pertransisset, scilicet venturum ut apud eos moraretur: hic vero ulterius addit se etiam in transitu ad Macedoniam voluisse eos salutare. Ita Graeci. Aliter Lyranus et D. Thomas haec loca conciliant, sed non satis probabiliter. Vide quales gyros, cursus et recursus (quos Lucas in Actis tacet) Evangelii causa solitus sit facere Apostolus, ut dixi in argumento Epistolae.


Versus 17: Numquid Levitate Usus Sum?

17. CUM ERGO HOC (venire scilicet ad vos) VOLUISSEM (nec tamen id praestiterim), NUMQUID LEVITATE USUS SUM? — Pro «levitate,» graece est ἐλαφρία, quae ab ἔλαφος, id est «cervus,» deducitur. Nota est enim cervorum levitas et mobilitas, aeque ac serpentis astutia, columbae simplicitas, asini tarditas, elephantis gravitas.

AUT QUAE COGITO (quae delibero, statuo: graece enim est ἃ βουλεύομαι), SECUNDUM CARNEM COGITO? — Id est statuo, humana prudentia et levitate, quae ob carnis commoda, lucra, personas nobiliores, imo ob solam naturae et ingenii mobilitatem, mutabilitatem et inconstantiam facile consilia mutat. Ita Ambrosius.

UT SIT APUD ME EST ET NON, — ut in promissis instabilis sim et vanus, ut modo affirmem me ad vos venturum, modo revocem et negem, ut pueri facere solent. Ita Anselmus; ναί affirmantis, οὔ negantis est.

Nota: Concionatori levitas morum et inconstantia cavenda, ne ex ea populus fidei et veritatis, quam praedicat, inconstantiam inferat et redarguat.


Versus 18: Fidelis Deus, Sermo Noster Non Est Est et Non

18. FIDELIS DEUS, QUIA SERMO NOSTER QUI FUIT APUD VOS, NON EST IN ILLO EST ET NON, — q. d. Deum veracem testor, vel novit Deus, qui fidelis et verax est testis, me vos docendo non fefellisse, ac proinde nec jam non veniendo ad vos, uti statueram, fallere voluisse.

Non est in illo (sermone qui praecessit) EST ET NON, — id est affirmatio et negatio, ut scilicet mutem, et quod promisi, negem.


Versus 19: Dei Filius Non Fuit Est et Non, Sed Est in Illo Fuit

19. DEI ENIM FILIUS (q. d. Doctrina et praedicatio mea de Christo Dei Filio. Vide Cap. 37) NON FUIT EST ET NON (id est varia, inconstans et sibi contraria), SED EST IN ILLO FUIT. — q. d. Fuit constans asseveratio: quia idem semper de Christo affirmavi et docui.


Versus 20: Quotquot Promissiones Dei in Illo Est, Ideo et Amen

20. QUOTQUOT ENIM PROMISSIONES (in veteri Testamento de Messia) SUNT, IN ILLO EST, — in Christo constantes et veraces fuere, in eoque impletae sunt.

Nota: Apostolum pro «Est, est; Non, non,» usum paronomasia Hebraea כן כן, אן אן ken, ken, en, en; vel eo, eo; lo, lo; et sic habet Evangelium Hebraeum nunc, Matth. v, 37, quod noster interpres vertit: «Sit sermo vester Est, est; Non, non.» Ken autem, cui respondet Graecum ναί, et Latinum est, significat primo, «sic, etiam»; secundo, «rectum, verum.» Itaque triplex est ejus usus. Primo, notat constantem asseverationem, uti hic passim vers. 17, 18 et 19, opponiturque inconstantiae et fallaciae. Secundo, notat veritatem, seu id quod res est, opponiturque falsitati. Ita hoc vers. 20. Tertio, notat simplicem affirmationem, opponiturque juramento. Ita capitur Matth. cap. v, 37: «Sit sermo vester Est, est; Non, non; quod autem his abundantius est (juramentum scilicet), a malo est.» Sic et Jacobi v, 12. Rursum nota: «Est» significat affirmationem, quia «est» affirmatum in enuntiatione facit et significat eam esse affirmantem; ut enim sit propositio negans, debet «est» copula propositionis negari. Secundo, «est» significat veritatem, scilicet id quod res est, reique constantiam.

IDEO ET AMEN, — supple, «dicimus,» id est confirmamus, et veras illas fuisse declaramus; «Amen» enim Hebraeis vox est confirmantis. Ita Chrysostomus et Ambrosius. De «Amen» dixi epist. I, cap. xiv, vers. 16. Quibus adde, «Amen» communiter esse adverbium et significare «vere, firmiter, fideliter, stabiliter»; subinde tamen esse nomen, ut sit idem quod «veritas, firmitas, fidelitas, stabilitas.» Sic accipitur Isai. lxv, 16: «Jurabit in Deo amen,» id est veritatis, puta, in Deo vero: hoc enim exigit Hebraeum regimen genitivi באלהי אמן belohe amen, id est «in Deo veritatis,» q. d. Tempore Christi, Gentilis quisque non jurabit per Jovem et deos falsos, sed per verum Israelis Deum.


Versus 21-22: Qui Unxit Nos Deus, Qui et Signavit et Dedit Pignus Spiritus

QUI UNXIT NOS DEUS, QUI ET SIGNAVIT NOS, ET DEDIT PIGNUS SPIRITUS IN CORDIBUS NOSTRIS. — Hoc signaculum, sive sigillum, ait Calvinus, est fides specialis et divina, qua quisque certo scit et credit se esse praedestinatum: sed hoc sigillum incertum est et fallax, et haec fides mendax est, et stulta praesumptio. Nam Apostolus, qui maximam habebat fidem, reprobari timet, I Cor. IX, 27; non ergo fide divina credebat certo se esse praedestinatum. Unde et passim inculcat, ut omnes fideles et sancti sollicite, cum metu et tremore suam salutem operentur: adimit ergo eis salutis suae fidem et certitudinem.

Adde: nemo certus est talem se fidem divinam habere, et semper habiturum; imo multi a fide etiam hac Calvini defecerunt, qui antequam deficerent, putabant et credebant cum Calvino se esse praedestinatos.

Dico ergo, signavit, id est confirmavit quasi sigillo impresso promissiones suas Deus, dando juxta eas pignus futurae haereditatis, scilicet gratiam, qua nos unxit et signavit in filios Dei, discrevitque a filiis diaboli. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Oecumenius; quod sigillum Deo omnino certum est et notum, nobis tantum probabile ex conjecturis. Sic ergo confirmatio haec, unctio et signatio fit per unam eamdemque gratiam. Ita enim Ephes. I, 13, ait nos esse signatos Spiritu Sancto quasi pignore.

Secundo, accipi potest hic locus de baptismo: nam primo, in baptismo unxit nos Deus oleo gratiae suae; secundo, dedit pignus Spiritus, testimonium scilicet bonae conscientiae; tertio, signavit nos charactere baptismi. Vide Bellarminum, lib. II De Effectu Sacrament., cap. xx. Huc refertur expositio Theophylacti et Chrysostomi. «Unxit,» ait, «nos, et signavit in reges, prophetas et sacerdotes.» Vide Chrysostomum in morali hic homil. 3, quomodo Christiani, qui cupiditatibus suis imperant, sint reges a Deo uncti.

Tertio, et maxime apposite dici potest, respicere hic Paulum ad sacramentum Confirmationis, quod statim a Baptismo omnes fideles olim suscipiebant ad se roborandum contra persecutiones; ait enim: «Confirmavit nos, dedit pignus Spiritus, unxit, signavit,» quae singula distinguit Apostolus: haec autem alibi, quam in sacramento Confirmationis, distingui non possunt.

Hisce ergo verbis sacramenti Confirmationis quatuor significat effectus. Primus est fidei, qua firmamur in Christo, q. d. Ideo, ut dixi vers. 18 et 19, fides et praedicatio nostra de Christo firma est et constans, quia in ea per sacramentum Confirmationis roboravit nos et confirmavit Deus in Christo, id est, per Christum et Christi merita.

Secundus effectus est charitatis et gratiae, qua copiose ungimur quasi chrismate spirituali. Hinc graece pro «unxit,» est ἐχρίσας, unde deducitur Chrisma, Christus et Christiani, id est uncti. Hinc S. Augustinus, in Sententiis, num. 342: «Christi,» ait, «nomen a chrismate, id est ab unctione. Quia ideo omnis Christianus sanctificatur, ut intelligat se non solum sacerdotalis et regiae dignitatis esse consortem, sed etiam contra diabolum fieri luctatorem.»