Cornelius a Lapide

II Corinthios II


Index


Synopsis Capitis

Primo, asserit se ad eos non venisse, ne tam sibi quam illis esset occasio tristitiae.

Secundo, vers. 6, hortatur ut fornicarium a se excommunicatum epist. I, cap. v, jam paenitentem in gratiam recipiant, eumque vers. 10, ab excommunicatione et paenitentia absolvit.

Tertio, vers. 14, docet se ubique bonum Christi odorem spargere, eumque bonis et fidelibus esse ad vitam, malis et incredulis ad mortem.


Textus Vulgatae: II Corinthios 2:1-17

1. Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. 2. Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? 3. Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. 4. Nam ex multa tribulatione, et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam charitatem habeam abundantius in vobis. 5. Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. 6. Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio haec quae fit a pluribus: 7. ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. 8. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem. 9. Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. 10. Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, 11. ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus. 12. Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, 13. non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum; sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. 14. Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco; 15. quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: 16. aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus? 17. Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.


Versus 1: Statui Autem Hoc Ipsum apud Me

Vers. 1. STATUI AUTEM HOC IPSUM, — scilicet non venire ad vos et parcere vobis vestrisque delictis, ut dixi cap. I, vers. 23.


Versus 2: Si Enim Ego Contristo Vos

Vers. 2. SI ENIM EGO CONTRISTO VOS. — Hoc est, etsi contristavi vos per epistolam primam objurgatricem, tamen jam laetificor vobiscum in fornicarii et vestra paenitentia et tristitia. Nota: To si enim non causale est, sed συναπτικόν et explicativum.

ET QUIS EST QUI ME LAETIFICET, NISI QUI CONTRISTATUR EX ME? — q. d. Maxime me laetificat is qui ad meam objurgationem dolet et paenitet, scilicet incestuosus ille fornicarius quem excommunicavi, epist. I, cap. v. Ita Ambrosius.


Versus 3: Ut Non Cum Venero, Tristitiam Super Tristitiam Habeam

Vers. 3. UT NON CUM VENERO, TRISTITIAM SUPER TRISTITIAM HABEAM. — q. d. Volui per epistolam praemissam vos objurgare et corripere, ne coram vos cogerer objurgare: quod mihi valde triste foret.

CONFIDENS IN OMNIBUS VOBIS, — omnino confisus sum fore, ut quod mihi displicere intelligeretis, statim tolleretis: quia mea gaudia existimatis vobis esse communia, et consequenter dolores meos aestimatis esse vestros, ut quod mihi displicet, et vobis displiceat. Haec omnia eo spectant, ut interim Corinthii se praeparent ad Pauli adventum, seque emendent, ne, si videat eos necdum emendatos, tristetur plurimum.


Versus 4: Quam Charitatem Habeam in Vobis

Vers. 4. QUAM CHARITATEM HABEAM IN VOBIS, — sic huc, erga vos.


Versus 5: Non Me Contristavit, Sed ex Parte

Vers. 5. NON ME (scilicet solum) CONTRISTAVIT, — fornicarius, de quo epist. I, cap. v.

SED EX PARTE, — quia mecum multos alios bonos contristavit, ait Anselmus, qui eum excommunicatum a me e coetu suo cum objurgatione ejecerunt.

UT NON ONEREM OMNES VOS, — hac infamia et suspicione, quasi putem non esse multos qui doleant propter illum incestum. Priori enim epistola, cap. v, vers. 2, videbatur omnes culpasse, quasi consentientes vel dissimulantes illum incestum: «Et vos,» ait, «inflati estis, et non magis luctum habuistis.»


Versus 6: Sufficit Illi Objurgatio Haec

Vers. 6. SUFFICIT ILLI OBJURGATIO HAEC, — illa publica scilicet separatio et confusio, qua a tota Ecclesia ejectus est incestuosus. Hinc patet eum post excommunicationem paenituisse. Unde laxat et absolvit eum Apostolus hic.


Versus 7: Ita Ut Magis Donetis

Vers. 7. ITA UT MAGIS DONETIS, — hoc est condonetis illi incestuoso longiorem hanc suam paenitentiam canonicam, eum ad communionem vestram admittendo, et moras diuturnioris poenae relaxando; de quo plura vers. 10.


Versus 8: Ut Confirmetis in Illum Charitatem

Vers. 8. UT CONFIRMETIS IN ILLUM CHARITATEM, — id est, ut publico Ecclesiae consensu declaretis vos denuo illum pro fratre complecti. Graece enim pro confirmetis, est κυρῶσαι, id est, ut ratum faciatis et decernatis quasi publicis Ecclesiae comitiis illius restitutionem: κύρια enim sunt comitia, et stati judiciorum dies. Ita Erasmus et Budaeus.


Versus 9: Ideo et Scripsi

Vers. 9. IDEO ET SCRIPSI, — scilicet hanc epistolam, ut confirmetis in illum charitatem, ut praecessit.

UT COGNOSCAM EXPERIMENTUM, — ut habeam obedientiae vestrae experimentum.


Versus 10: Cui Aliquid Donastis, et Ego, in Persona Christi

Vers. 10. CUI AUTEM ALIQUID DONASTIS (cui gratiam et remissionem fieri per Titum rogastis), ET EGO, — scilicet donari illi et condonari rogo: ita Theodoretus, et colligitur ex cap. VII, vers. 7. Vide Can. 36. Graece est, ᾧ δέ τι χαρίζεσθε καὶ ἐγώ, «cui donatis, et ego,» scilicet dono: nam condonationem hanc necdum fuisse factam patet vers. 7, ubi eam fieri imperat, q. d. Sicut congregatis vobis et meo spiritu, illum excommunicavi, epist. I, cap. v: sic nunc me vobis adjungo, ut quod me hortante ei condonabitis, et ego condonem.

Nota contra Lutherum, hoc scribi Ecclesiae praefectis, vel potius ipsi Ecclesiae, non ut per omnes, etiam laicos, sed ut per Praelatos hanc potestatem absolvendi exerceat; ita tamen ut ex quadam humanitate velit laicos huic absolutioni cooperari, et suo consensu, voto, desiderio, precibus, commiseratione, convictu quodammodo etiam ipsos condonare hoc scandalum sibi et Ecclesiae suae datum, illiusque justam poenam sive paenitentiam canonicam. Vide dicta epist. I, cap. v, vers. 4. Unde sequitur: «Nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi.» Ex quo patet Paulum proprie per potestatem et jurisdictionem quasi Christi vicarium condonasse; idque publice in Ecclesia Corinthiorum per Episcopum vel alium Praelatum declarari et promulgari jussisse; Corinthios vero condonasse tantum per preces, consensum et executionem sententiae et absolutionis Paulinae.

Id clare docet hic Chrysostomus: «Sicut,» ait, «cum juberet hominem resecari, non passus est penes illos esse auctoritatem condonandi, dicens: Decrevi tradere ejusmodi Satanae; ac rursus assumpsit eos in consortium, dicens: Congregatis vobis tradere illum, duas res curans, ut et proferretur sententia, et ne fieret absque illis, ne videretur hic illos hoc facto laedere; ac neque solus eam pronuntiat, ne videretur Apostolus esse praefractus, ipsosque contemnere: itidem et hic facit.»

EGO QUOD DONAVI, SI QUID DONAVI, PROPTER VOS IN PERSONA CHRISTI. — «Donavi,» id est donare statui et rogavi, vers. 7, et vero nunc per litteras has, perque harum latorem Titum, vel quem alium, dono: vide Can. 36; et est hebraismus, quo praeteritum ponitur pro praesenti, «donavi,» id est dono: Hebraei enim carent indicativo, proque eo praeterito utuntur.

Quaeritur quid donarit Apostolus? Respondeo: Absolutionem ab excommunicatione; et simul, imo magis, indulgentiam plenam illius incestus, scilicet remissionem omnis poenae illi debitae. Patet, quia hoc erat vinculum illi injectum, epist. I, cap. v, scilicet excommunicatio, et simul poena tum infamis ejectionis ex Ecclesia, tum carnis, qua scilicet corporaliter affligeretur a Satana. Hic autem ab omni vinculo quo eum alligarat, absolvit. Ita Ambrosius, Anselmus, Chrysostomus, S. Thomas, Primasius.

Secundo, quia donare, id est condonare, et, ut Syrus, remittere, proprie dicimur culpam vel poenam; nam de excommunicatione sola melius dicitur, Absolvo. Ita Ambrosius. Id clarius significant graeca ᾧ δέ τι χαρίζεσθε, «cui aliquam gratiam et indulgentiam praestatis.»

Tertio, quia in gratiam et ob zelum Corinthiorum, obque fornicarii contritionem, poenam ejus et confusionem, et, ut ait vers. 6, objurgationem relaxat, ne nimia tristitia desperet, ut patet vers. 6 et 7, et cap. VII, vers. 7 et 11; ergo dat ei indulgentias, et has significat vox aliquid, cum ait. «Cui aliquid donastis, et ego,» q. d. Aliquam poenae partem, quam ei condonari rogastis, et ego dono et condono.

Quarto, quia non tantum coram Ecclesia, ut vult Calvinus, sed in judicio divino coram Deo, ei poenam remittit: hoc enim significat «in persona Christi»; quia alioqui non fuisset hic indulgentia, aut misericordia fornicario exhibita: praestat enim hic infamia, et quavis poena corporali puniri, quam ad Dei tribunal et ignem vel inferni vel purgatorii remitti.

Hinc ergo D. Thomas et alii recte docent Apostolum et Ecclesiam dare Indulgentias. Sic olim Martyres in carcere detenti lapsos mittebant ad Episcopos, orantes ut poenam eis relaxarent, ut patet ex Tertulliano ad Martyr., cap. 1, et Cypriano, epist. 11, 21 et 22; et Concilium Nicenum, cap. xi et xii, concedit ut lapsis pro animi ardore, quo injunctam poenam suscipiunt, possit Episcopus indulgentiam praestare: vide Baronium, tom. I, pag. 592. Nota, causam dandae indulgentiae esse ne paenitens desperet. Hinc olim non dabatur indulgentia, nisi bona pars paenitentiae esset expleta, idque ne satisfactionis, quae tertia paenitentiae est pars, et disciplinae vigor laxaretur: ita S. Cyprianus ad Martyr., lib. III, epist. 6. Et Concilium Tridentinum, sess. XXV, in decreto de Indulgentiis, jubet in Indulgentiis moderationem adhiberi juxta veterem Ecclesiae usum, ne nimia facilitate Ecclesiastica disciplina enervetur.

SI QUID DONAVI. — Modeste extenuat suam liberalitatem. Unde Graeca addunt: εἴ τι κεχάρισμαι ᾧ κεχάρισμαι, «si quid donavi cui donavi, in persona Christi,» scilicet hoc feci, et donavi.

IN PERSONA CHRISTI. — Graece ἐν προσώπῳ, quod primo verti potest, «in facie Christi, coram Christo.» Ita Theodoretus, Vatablus, quod avide arripit Calvinus et Beza, q. d. «Coram Christo,» ex animo, vere et non fucate condono. Secundo, et proprie, πρόσωπον est vera persona, q. d. Condono vice et auctoritate Christi, cujus personam gero, qui dixit: «Quidquid solveritis super terram, erit solutum et in coelo,» inquit Ambrosius, Anselmus, Syrus, Theophylactus et Theodoretus. Hinc pulchre et nervose vertit Theophylactus, ὡς ἀντιπρόσωπος ὢν Χριστοῦ, quod interpres ejus, vel teste Erasmo, recte vertit, «ac si Christus ei donasset,» cum proprie ad verbum sonet, «quasi persona existens Christi»; uti prorex dicitur regis esse prorex et propersona, quia vice, auctoritate et quasi in persona regis mandat, sancit, regit, imperat, absolvit et remittit. Sicut enim Paulus, epist. I, cap. v, vers. 4, hunc fornicarium excommunicavit in nomine et virtute Jesu Christi, ut ibidem ait: ita hic eumdem absolvere non potuit, nisi in nomine, virtute et persona Christi, perinde ac damnatus a prorege, nonnisi a prorege absolvi potest.


Versus 11: Ut Non Circumveniamur a Satana

11. UT NON CIRCUMVENIAMUR A SATANA. — Ne decipiamur, ne scilicet fornicarius ille ob nimium rigorem a Satana in desperationem impellatur. Graece ἵνα μὴ πλεονεκτηθῶμεν, ne occupemur et usurpemur velut ab injusto possessore Satana. Nam πλεονεκτεῖν est fraudare, extorquere, occupare quod tuum non est, ut faciunt avari, faeneratores et tyranni. Vide Chrysostomum et Theophylactum. Unde Ambrosius vertit, ne possideamur a Satana; non enim, ait Theophylactus, Satanas ad se pertinentia, sed nostra et quae Christi sunt, rapit, cum animas et capit et decipit. Unde pro eo quod sequitur: «Non enim ignoramus cogitationes ejus,» Tertullianus, lib. De Pudicit., cap. XIII, legit: «Non enim ignoramus injectiones ejus,» puta rapinas ejus.

NON ENIM IGNORAMUS COGITATIONES EJUS. — Ita olim, teste Plutarcho in Lacon., Chabrias, et vere: «Optimus est imperator, qui maxime cognitas res habet hostium.» Pari modo optimus est dux pariter et miles Christianus, qui optime novit consilia et machinationes hostium, praesertim Satanae: ipse enim transfigurat se in angelum lucis, ut videatur nobis esse amici et angeli consilium et suggestio, quae est inimici et diaboli. Experimur saepe nobis suggeri suspiciones sinistras, amaritudines animi, iras, tristitias noxias, pusillanimitates, etc., putamusque nos justa causa et ratione moveri, haecque a nobis provenire, cum proveniant et suggerantur a diabolo in nostram perniciem. Quare Christianus in talibus reflectat, an tales suggestiones sint secundum charitatem, humilitatem, patientiam, gratiam et legem Christi; sique videat eis esse contrarias, sciat esse diaboli: si dubitet, cum Superiore, confessario, aut viro prudente conferat. Longa experientia id didicit et docuit S. Antonius, qui proinde assidue has diaboli cogitationes et technas suis discipulis detegere et explicare, modumque eas dissipandi suggerere solebat, uti patet ex ejus Vita apud S. Athanasium. Idem saepius fecit S. Franciscus, itaque multos e suis a diabolica tentatione liberavit, uti refert S. Bonaventura, lib. I Vitae ejus, cap. XI.

Ita ergo Satanas hic concitabat primores Ecclesiae Corinthiorum ad iram et indignationem in hunc fornicarium, quasi qui primum nitorem suae Ecclesiae hac tam turpi nota maculasset, ut ei se duros et rigidos praeberent; itaque ipse omni consolatione et spe destitutus, animum abjiceret, et desperaret. Hoc Satanae consilium vidit Paulus, illudque hic discutit, monens ut in gratiam eum recipiant, eique jam paenitenti veniam et remissionem indulgeant.


Versus 12: Cum Venissem Troadem, et Ostium Mihi Apertum Esset

12. CUM VENISSEM TROADEM, ET OSTIUM (additus magnus) MIHI APERTUM ESSET IN DOMINO (in negotio Domini, scilicet ad propagandum ejus Evangelium: ita Anselmus), 13. NON HABUI REQUIEM SPIRITUI MEO (in spiritu, id est in animo meo) EO QUOD NON INVENERIM TITUM, — interpretem meum, ait Hieronymus ad Hedibiam, qui divinorum sensuum meorum majestatem graeci eloquii dignitate explicaret sermone. Fuit et alia causa cur Paulus Troade perrexerit in Macedoniam ad occurrendum Tito: quod scilicet a Tito quem Corinthum submiserat, avebat cognoscere statum Corinthiorum, antequam Corinthum, uti promiserat, rediret. Unde cap. VII, vers. 6, dicit se in Macedonia consolatum fuisse in adventu Titi referentis Corinthiorum fletum et desiderium Pauli. Videtur autem Titus renuntiasse Paulo necdum esse maturum tempus redeundi Corinthum. Unde Paulus iter suum ad Corinthios distulit, et hanc ad eos praemisit epistolam, quae viam sibi ad eos sterneret, defectusque Corinthiorum corrigeret.


Versus 14: Deo Gratias, Qui Semper Triumphat Nos in Christo

14. DEO GRATIAS, QUI SEMPER TRIUMPHAT NOS IN CHRISTO. — «Triumphat,» id est triumphare facit, vide Can. 32. Ita Ambrosius, Anselmus. Huc pertinet versio Syri et Theophylacti: «triumphat nos,» id est conspicuos facit et ostendit; triumphus enim dicitur, per mediam urbem cum trophaeis aliisque victoriae signis progressio imperatoris victoris: sic et Deus nos victoria et trophaeis de diabolo relatis conspicuos quasi triumphare facit; quae enim videntur passiones esse et contumeliae, sunt gloria et triumphus noster, ait Theophylactus. Secundo, idem Anselmus, «triumphat nos Deus,» id est de nobis, vel per nos triumphum agit de daemone, Coloss. II, 15. Ita et Graeci.

Videtur Apostolus in Macedonia acres persecutiones pertulisse; unde cap. VII, 5, dicit se ibi omnem tribulationem passum: foris pugnas, intus timores; sed Dei gratia haec omnia superavit cum gloria et triumpho. Pulchre S. Hieronymus, epist. 150 ad Hedibiam, Quaest. XI, docet Apostolum hic agere gratias Deo, quod dignum se elegerit, in quo ageret triumphum Filii sui in victoria tot persecutionum et malorum, quae subibat in Gentium conversione ad Christum. «Triumphus enim Dei est,» inquit Hieronymus, «passio Martyrum pro Christi nomine, cruoris effusio, et inter tormenta laetitia. Cum enim quis viderit tanta perseverantia stare martyres atque torqueri, et in suis cruciatibus gloriari, odor notitiae Dei disseminatur in Gentes, et subit tacita cogitatio, quod, nisi verum esset Evangelium, nunquam sanguine defenderetur.» Sic ergo triumphat in Apostolis praedicatio Evangelii, in qua fides vincit infidelitatem, veritas mendacium, charitas Christi malevolorum odia, patientia cruces omnes, persecutiones et mortes.

ET ODOREM (famam et suavissimam cognitionem) NOTITIAE SUAE MANIFESTAT.


Versus 15: Christi Bonus Odor Sumus

15. CHRISTI BONUS ODOR SUMUS, — bonam Christi famam verbo et exemplo spargimus in honorem Dei.

Nota: Bonus odor ex praestantibus herbis, vel pretiosis aromatibus exhalatur. Talis est Apostolorum et praedicatorum fama, gloria et decus ex virtutibus ipsorum ortum, et meritis ipsorum debitum. Hinc Sponsa, id est Ecclesia, Cant. VII, 1, seipsam comparat areolis aromatum, in quibus videre est venustatem, amoenitatem et pulchrum ordinem vernantium herbarum et odoratorum florum, ex quibus fragrantes spiritus exhalantur. Et hoc est quod jubet Christus, Matth. v, 16, cum ait: «Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum,» ubi alia metaphora gloriam et bonam famam appellat splendorem ex bonorum operum luce manantem et productum.

Praeclare S. Bernardus, serm. 12 in Cantic.: «Paulus,» ait, «vas electionis, revera vas aromaticum, vas odoriferum, et refertum omni pulvere pigmentario; Christi enim erat bonus odor in omni loco. Multae profecto suavitatis fragrantiam longe lateque spargebat pectus illud, quod sic affecerat sollicitudo omnium Ecclesiarum. Vide enim quales species et aromata coacervarat sibi: Quotidie, inquit, morior propter vestram gloriam. Et rursum: Quis infirmatur, et ego non infirmor?»

Ubi nota secundo: Sicut aromata quo magis conteruntur, eo majorem spirant fragrantiam: ita Christus, Apostoli, Martyres omnesque Sancti, quo magis persecutionibus et tribulationibus pressi et quasi contriti fuerunt, eo suaviorem virtutis suae sparserunt odorem.

Vide Ambrosium et Anselmum, vide et Bernardum, serm. 71 in Cant. de spirituali colore et odore virtutum, in illud, «Ego flos campi, et lilium convallium.» «Habent,» inquit, «mores colores suos, habent et odores; odorem in fama, colorem habeant in conscientia. Colorem operi tuo dat ejus bonitas et cordis intentio; odorem, modestiae et virtutis exemplum. Justus lilium est in se candidum, sed proximo odoratum: proximo enim famam, nobis debemus et providemus conscientiam.» Huc alludens S. Hieronymus: «Ea,» inquit, «debet esse conversatio et vita Pontificis (Pastoris et doctoris), ut omnes motus et gressus, atque universa ejus opera coelestem redoleant gratiam.»

Quin et ita subinde profani scriptores, odoris metaphora in moribus taxandis utuntur. Sic Martialis: «Postume non bene olet, qui bene semper olet»: insinuans, eum de pudicitia esse suspectum, qui peregrino semper odore, morbi sui pudendi foetorem moliebatur dissipare. Certe de S. Catharina Senensi virgine accepimus, eam solitam nares occludere, cum sibi forte quis obscoenior, et venereis criminibus obnoxius occurrisset, tam scilicet gravis ei erat etiam ipsorum scelerum odor, Deo id in virgine illa castissima permittente.

D. Basilius refert epist. 175, aucupes quosdam consuevisse columbarum cicurum pennas inficere odore quodam qui columbis aliis gratissimus sit, quo pellectae pleraeque in decipulam abducuntur. Ita faciendum Christiano, ut suarum virtutum odore perditos ad Christum abducat. Quemadmodum Caecilia virgo Valerianum sponsum suum lucrata est Christo, cum ille prima nuptiarum nocte fragrantissimum castitatis odorem instar vernarum rosarum, in conclavi sponsae suae esset odoratus.


Versus 16: Aliis Odor Mortis in Mortem, Aliis Odor Vitae in Vitam

16. ALIIS QUIDEM ODOR MORTIS IN MORTEM, ALIIS AUTEM ODOR VITAE IN VITAM. — q. d. inquit Theophylactus: «Sumus vera acerra (thuribulum) regia, et quocumque abierimus, odorem spiritalis unguenti circumferimus, cognitionis videlicet Dei bono suffitu in omni loco homines afflamus.» Rursum, «sicut fragrantia unguenti columbam vegetat, scarabaeum necat,» inquit ex Niceno Oecumenius; «et sicut lumen solis oculos sanos recreat, debiles offendit; ignis aurum purgat, stipulam absumit: sic Christus malis in ruinam, bonis in resurrectionem.» Apostoli bonis odor vitae fuerunt; malis, odor mortis; et Eucharistia «mors est malis, vita bonis.» Nota hebraismum: Odor mortis in mortem, id est, odor mortifer, mortem afferens; odor vitae in vitam, id est, odor vitalis, vitam afferens. Fragrantia enim et fama vitae, praedicationis et conversionis Apostolorum, bonis aspirabat vitam, improbis mortem: quia tantum sanctitatis fulgorem improbi non ferentes, in sua improbitate, invidia, odiove sese magis obfirmabant. Porro Clemens Alexandrinus, lib. II Paedagogi, legit, «odor ex morte, et odor ex vita,» q. d. Praedicatio crucis et mortis Christi est odor ex morte incredulis, qui oritur ex morte Christi, et cedit in eorum exitium qui mortem Christi tantum ut mortem considerant, quibus illa videtur esse stultitia vel scandalum: credentibus vero est odor ex vita, quia ipsi vitam in hac morte propositam amplectuntur. Haec enim mors in Christo fuit causa resurrectionis ad vitam gloriosam, in nobis vero est causa resurrectionis ad vitam gratiae in hoc saeculo, et ad vitam gloriae in futuro.

ET AD HAEC QUIS TAM IDONEUS? — q. d. Quam pauci tam idonei ministri, qui ubique sint bonus odor Christi! Ita Ambrosius.


Versus 17: Non Enim Sumus sicut Plurimi, Adulterantes Verbum Dei

17. NON ENIM SUMUS SICUT PLURIMI, ADULTERANTES VERBUM DEI. — Significat vox enim, Paulum cum paucis aliis Apostolis per Dei gratiam idoneum esse ministrum Christi, qui Evangelii bonum odorem passim dispergat, uti praecessit, cum plurimi alii sint Evangelii praecones inidonei, mali odoris et famae.