Cornelius a Lapide

II Corinthios III


Index


Synopsis Capitis

Primo, asserit Paulus se non captare, nec indigere commendatione hominum, uti pseudoapostoli adulantes eamdem captabant: cum fructus suae praedicationis se satis commendet.

Secundo, vers. 6, causam hujus rei adfert, quod scilicet Apostoli aliique ministri novi Testamenti et spiritus majori honore et gloria a Deo decorati sint quam Moses, aliique ministri veteris Testamenti et litterae.

Tertio, vers. 13, docet quod Judaei velamen adhuc habeant super cor suum in lectione veteris Testamenti, ut Christum in eo non agnoscant, illum agnituri, cum velamen hoc in fine mundi per Christum auferetur.


Textus Vulgatae: II Corinthios 3:1-18

1. Incipimus iterum nosmetipsos commendare, aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis? 2. Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus. 3. Manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. 4. Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: 5. non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est, 6. qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti, non littera, sed spiritu: littera enim occidit, spiritus autem vivificat. 7. Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur: 8. quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9. Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium justitiae in gloria. 10. Nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. 11. Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. 12. Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: 13. et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur, 14. sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione veteris Testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur); 15. sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. 16. Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. 17. Dominus autem Spiritus est. Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. 18. Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.


Versus 1: Incipimus Iterum Nosmetipsos Commendare

1. INCIPIMUS ITERUM NOSMETIPSOS COMMENDARE. — Quia in fine praecedentis capitis visus erat Apostolus se laudare captareque Corinthiorum gratiam: hinc suspicionem cenodoxiae hic a se amolitur.

NUMQUID EGEMUS COMMENDATITIIS EPISTOLIS AD VOS AUT EX VOBIS? — «Ex», id est, a vobis scriptis epistolis, quibus apud alios commender?


Versus 2: Epistola Nostra Vos Estis

2. Epistola nostra vos estis. — Vos, o Corinthii, mea opera conversi, estis mihi instar epistolae commendatitiae ab omnibus lectae et intellectae, quam pro mea commendatione exhibeo, quibus volo; sicut enim opus commendat opificem, et sigillum rei signatae facit fidem: sic vos quasi epistola commendatitia a vobis obsignata me commendatis. Omnes enim sciunt quales fueritis ante conversionem, scilicet intemperantes, gulae, libidini aliisque vitiis et cupiditatibus addicti (erat enim Corinthus emporium celeberrimum, uti omnium mercium, ita et vitiorum). Jam vero vident vos per meam praedicationem et Pauli totos esse mutatos in alios homines, temperantes, castos, mites, humiles, pios, eleemosynarios. Haec ergo vestra conversio est mea epistola commendatitia, id est, testimonium et commendatio publica meae praedicationis apud omnes gentes.

Rursum: «Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris,» q. d. Vos a me conversi estis indelebiliter animo meo inscripti insculptique. Ubi nota: Paulus hanc epistolam bis scripsit. Primo, in seipsa, cum in Corinthiorum mente fidem et spiritum Christi inseruit et inscripsit. Secundo, eamdem scripsit et impressit in corde suo per eorum curam et amorem. Tertio, vos etiam estis epistola Christi, quorum scilicet in cordibus, ministerio meo quasi calamo inscriptus est Christus, ipseque Christus in iis per me et meam praedicationem, suam fidem, spem, charitatem et reliqua bona inscripsit non atramento, sed Spiritu Dei vivi, id est Spiritu Sancto ejusque afflata et aspiratione, qua spiritum charitatis et virtutum mentibus vestris inseruit. Ita Anselmus et passim Graeci et Latini.


Versus 3: Scripta in Tabulis Cordis Carnalibus

3. SCRIPTA IN TABULIS CORDIS CARNALIBUS. — Graece σαρκίναις, id est «carneis», puta in corde molli, ductili, docili, non in lapide duro, ut lex Moysis. Alludit ad Jeremiam, cap. xxxi, vers. 33. Ita Ambrosius.

Nota: Distinguit Apostolus haec duo σάρκινος et σαρκικός: σάρκινον vocat «carneum», constantem carne, sive naturali carnis conditione et teneritudine; σαρκικὸν vero vocat «carnalem», qui carnis habet vitia et corruptelas, ut Rom. vii, 14: «Ego autem carnalis (σαρκικός) sum, venumdatus sub peccato.» 1 Corinth. iii, 3: «Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales (σαρκικοί) estis?» Sic alibi «carnalia» vocat desideria. Alii tamen auctores hos non distinguunt. Unde Nazianzenus to σαρκικά τοῦ Χριστοῦ vocat incarnationem et humanitatem Christi.


Versus 4: Fiduciam Talem Habemus per Christum ad Deum

4. FIDUCIAM TALEM HABEMUS PER CHRISTUM AD DEUM. — Pro «fiduciam», graece est πεποίθησις, quae est persuasio cum animi confisione et confidentia, qua animus se erigit tenditque in bonum aliquod arduum quod concupiscit, quasi certo idipsum consecuturus sit. Talis est fiducia qua suggeritur Sanctis a Spiritu Sancto ad facienda miracula, sive opera virtutum heroica, quam Deus non tantum in patrante, sed etiam in suscipiente miraculum, aliudve Dei donum, quasi congruam dispositionem exigere et praemittere, priusque donare et inspirare solet, ut anima per confidentiam hanc se dilatans et erigens, miraculi vel doni illius fiat capax, q. d. Persuasionem hanc et confidentiam, quod scilicet vos sitis epistola nostra scripta spiritu Dei vivi, habemus per gratiam Christi apud Deum, scilicet in Deum sperantes, et certo confidentes, quod ipse, uti coepit, ita perget epistolam hanc spiritu suo perscribere et perficere. Hinc secundo, «fiduciam», id est confidentiam, habemus ad Deum, quia confidenter gloriamur in Deo de hac Dei nostraque epistola, deque ministerii nostri dignitate et fructu prae ministerio Mosis et aliorum veteris Testamenti ministrorum. Ita Anselmus, et patet ex sequentibus.


Versus 5: Non Quod Sufficientes Simus Cogitare Aliquid a Nobis

5. NON QUOD SUFFICIENTES SIMUS COGITARE ALIQUID A NOBIS. — «Aliquid», scilicet boni, quod spectet et ordinetur ad fidem, gratiam, meritum et salutem aeternam, ut quis idoneus sit minister novi Testamenti, ut praecessit. Quod si ex se nemo potest cogitare tale aliquid, ergo multo minus operari. Ita Concilium Arausicanum, can. 7, et D. Augustinus, De Praedest. Sanctorum, cap. ii.

Hinc primo, contra Semipelagianos docet ibidem Augustinus et ex eo Scholastici, voluntatem credendi, et omne fidei salutisque initium ac desiderium non esse ex libero arbitrio, sed ex gratia praeveniente. Unde falso hic Beza impingit Scholasticis, quasi hinc doceant nos a nobis principium habere boni, sed infirmum et insufficiens: omnes enim docent principium bonae et sanctae vitae, cogitationis, actionis et salutis esse supernaturale, et a Dei gratia oriri, non a natura aut bonitate voluntatum.

Secundo, falso Calvinus ex hoc loco putat in libero arbitrio nullas esse vires quas exerat in operibus gratiae; sed omnem sufficientiam, id est omnes vires omnemque conatum et actionem esse gratiae: nam Apostolus tantum ait, liberum arbitrium ex se esse insufficiens, non autem nullas habere vires: sicut ergo homo infirmus debiles habet vires, sed insufficientes, ad ambulandum; sufficientes autem, si quis eas erigat, juvet et sustentet, sicque motui et ambulationi det initium et adjumentum: ita et liberum arbitrium ad bona opera ex se debile est et infirmum; sed sufficiens, si a gratia praeveniente excitetur, roboretur, adjuvetur.

Dices: «Sufficientia» hic capi potest pro virtute, viribus et potentia cum Theophylacto et Syro. Respondeo: Et hoc verum est; nam potentia et vires liberi arbitrii ad opus supernaturale et gratiae, quia supernaturale est, Deo gratum, et dignum ac meritorium vitae aeternae, non sunt ex libero arbitrio, sed ex gratia excitante et cooperante: qua habita sufficiens est liberum arbitrium ut libere credat, amet et quidvis supernaturale operetur. Nam liberum arbitrium in omne opus habet vires naturales, ut producat opus liberum; ergo duae hic concurrunt causae ad idem opus: una naturalis, scilicet liberum arbitrium; secunda supernaturalis, scilicet gratia; et cuique suus respondet effectus: gratiae respondet, quod sit opus virtutis supernaturalis; libero vero arbitrio, quod sit liberum et humanum: vide Can. 15.

Sic homo valde infirmus non tantum insufficiens, sed et impotens est ad ambulandum, quia supra vires ejus est ambulare; fit autem potens, si robur ei aliud a socio aut aliunde addatur, tuncque viribus ipse suis (licet infirmis) simul influit cum viribus socii vel roboris sibi additi in motum et ambulationem: sed ita ut robur additum eum praevenire, et quasi ambulationem inchoare debeat, omnisque vis et energia ad ambulandum hic et nunc sit in robore addito. Quod enim supra vires suas infirmus conetur ambulare, et ambulet, id habet non a se, aut viribus suis, ut patet, sed a robore addito: eo tamen addito ipse viribus suis simul connititur ambulare, et in ambulatione facit quod potest, nisumque et motum viribus suis respondentem et commensuratum efficit et producit. Ita plane simili modo liberum arbitrium gratiae cooperatur excitanti, ejusque influxui supernaturali in opus supernaturale concursum praebet naturalem, sibi suaeque naturae viribus commensuratum.

Moraliter ex hoc loco discimus in omni opere bono agnoscere infirmitatem nostram, omnemque illius bonitatem et dignitatem tribuere gratiae Christi. Ita S. Gregorius, lib. XXII Moral., cap. xix: «Nemo,» inquit, «se alicujus virtutis aestimet etiam cum quid fortiter potest: quia si divina protectio deserat, ibi repente enerviter obruetur, ubi se valenter stare gloriatur.» Et S. Augustinus, lib. II Contra Julianum, cap. viii, laudat hanc S. Cypriani vocem, qua Pelagianos confutat, dicens: «Ipsi (Pelagiani) confidunt in virtute sua et clamant: Perfectio nobis virtutis a nobis est; tu (o Cypriane) autem reclamas: Nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est.» Idipsum canit Psaltes, Psal. lviii: «Fortitudinem, ait, meam ad te custodiam,» id est fortitudinem meam apud te quasi custodiae loco secure reponam, sperans non meis, sed tuis viribus fore me semper hostibus meis superiorem, quia tu es fons omnis virtutis et fortitudinis, ut ait ibidem S. Augustinus. Unde Cassiodorus sic exponit: «Fortitudinem meam per te custodiam;» Genebrardus vero sic: «Fortitudinem meam ad te referam,» eamque tibi acceptam feram. Peccavit in hoc Pharao, rex Aegypti, dicens, Ezechiel. xxix, 3: «Meus est fluvius (Nilus amandans, sepiens et tutans Aegyptum), et ego feci memetipsum (regem tam potentem Aegypti);» ideoque audivit a Deo, vers. 5: «Projiciam te: bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum.»

Rursum ex hoc Pauli loco discimus orare Deum assidue, ut nostras cogitationes dirigat, piasque et sanctas immittat. Illae enim omnium bonorum operum fons sunt et principium. Qua de re ita orat Ecclesia: «Largire nobis, quaesumus, Domine, semper spiritum cogitandi quae recta sunt propitius, et agendi: ut qui sine te esse non possumus, secundum te vivere valeamus.» Denique docte et pie S. Bernardus, serm. 32 in Cant.: «Non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis tanquam ex nobis (subaudi bonum), sed sufficientia nostra ex Deo est. Cum ergo mala in corde versamus, nostra cogitatio est; si bona, Dei sermo est: illa cor nostrum dicit, haec audit. Audiam, ait, quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam. Itaque pacem, justitiam, pietatem Deus in nobis loquitur: nec talia nos cogitamus ex nobis, sed in nobis audimus. Caeterum homicidia, adulteria, furta, blasphemiae, et his similia de corde exeunt, nec audimus ea, sed dicimus;» aut certe diabolus ea nobis immittit et suggerit.


Versus 6: Qui et Idoneos Nos Fecit Ministros Novi Testamenti

6. QUI ET IDONEOS NOS FECIT. — Graece ἱκάνωσεν, fecit nos sufficientes, ut vertit Noster vers. praecedent. Syrus, fecit nos dignos ministros novi Testamenti.

NON LITTERA, SED SPIRITU. — non lege, sed gratia, q. d. Minister sum novi Testamenti, non ita ut tabulas legis et foederis, ejusque verba et voces afferam, uti in veteri Testamento fecit Moses; sed ut per verba mea Deus spiritum suum sanctosque impulsus vobis immittat. Ita Ambrosius, Anselmus, Chrysostomus. Vide Augustinum, lib. De Spiritu et Litt., tom. III. Unde Graeca clarius habent, διακόνους καινῆς διαθήκης, οὐ γράμματος, ἀλλὰ πνεύματος, fecit nos ministros novi Testamenti, non litterae, sed spiritus.

LITTERA ENIM OCCIDIT. — Primo, Chrysostomus, et Ambrosius, Augustinus, lib. III De Doctr. Christ., cap. iv, sic explicant, q. d. Littera legis redarguit, et poena mortis condemnat eos, qui huic litterae, id est legis praeceptis justitiae et charitatis, non obsequuntur: haec enim littera legis dictat, itaque sancit: «Qui legem violarit, morte moriatur,» Levit. xx, et alibi. Secundo, idem Augustinus ibidem: «littera occidit,» si videlicet nudis verbis, neglecto vero Scripturae sensu, ad errores abutaris, uti faciunt haeretici et Judaei. Tertio, idem cap. v et vi: «littera occidit,» si quae metaphorice dicuntur, ad litteram ut sonant capiantur. Quarto, idem ibidem: «littera occidit,» si quae in lege veteri quasi typi novae legis dicuntur, tantum ad litteram servanda intelligantur. Et hoc sensu explicandi sunt Origenes, lib. III Contra Celsum; Didymus, lib. III De Spiritu Sancto, et alii veteres, dum aiunt litteram, id est litteralem legis sensum, occidere; spiritum vero, id est spiritalem et allegoricum, vivificare. Quia videlicet jam Christianis caeremonias et ritus lege veteri praeceptos ad litteram servare non licet sub poena mortis; sed id eis faciendum est quod illae caeremoniae allegorice significabant, ut vitam gratiae et gloriae assequantur. Quinto, idem Augustinus, lib. De Spiritu et Litt., cap. iv et seq.: «littera» tam legis novae quam veteris, «occidit,» si a spiritu separetur; sed ideo de sola lege veteri hic dicitur, «lex occidit,» quia Moses cum legem dedit, nihil nisi litteram dedit; Christus autem simul cum lege spiritum dedit. Unde hinc docet Augustinus legem non posse impleri solis naturae viribus, sed ad hoc Christi gratiam requiri. Sexto, Augustinus ibidem, et Anselmus hic: «littera occidit,» per occasionem: occasionaliter enim lex acuit et incitat concupiscentiam et peccatum, quod occidit animam. Hic sensus et primus maxime sunt litterales.

Sic contra, Spiritus vivificat. — Primo, quia Spiritus gratiae et charitatis vitam supernaturalem dat animae. Secundo, quia impellit et indit motum et agilitatem ad bona opera, et ad legem implendam. Tertio, quia dirigit ad vitam aeternam, quam suis observatoribus lex promittit. Hujus vitae et spiritus ministri a Christo missi fuerunt Apostoli.


Versus 7: Si Ministratio Mortis et Damnationis Fuit in Gloria

7. SI MINISTRATIO MORTIS ET DAMNATIONIS (id est, si ministerium et promulgatio legis veteris mortem et damnationem comminantis et inferentis) FUIT IN GLORIA (vel ut Syrus vertit, vers. 9, fuit gloria, id est valde gloriosa; scilicet cum tonitru, tuba coelesti, terrae motu montis Sina, splendore vultus Mosis, gloriose magnificeque lex vetus promulgata fuit, et) DEFORMATA. — Graece ἐντετυπωμένη, impressa et inscripta tabulis lapideis, Exodi xix, 20 et 34.

Nota: Paulus hic legem veterem vocat mortis ministram et quasi lictorem; eo quod ipsius esset occidere quidem reos, non autem vivificare obsequentes. Ex hisce satis patet Paulum haec scribere contra pseudoapostolos, eosque fuisse Judaeos, atque judaismum voluisse inducere, et miscere cum christianismo. Hac enim de causa Judaeos ita hic deprimit et pungit Paulus, adeoque tam legem veterem, quam Mosem vocat ministros mortis et damnationis: se vero et Apostolos, legemque Evangelicam vocat ministros justitiae, spiritus et vitae. Idem magis patebit cap. x et xi, ubi aperto marte hosce Judaeos obtrectatores suos insectatur.

ITA UT NON POSSENT INTENDERE FILII ISRAEL IN FACIEM MOSIS, PROPTER GLORIAM VULTUS EJUS. — Nota: Exodi xxxiv, 29 et seq., Deus Mosi et Judaeis tabulas legis a se scriptas daturus, et cum Mose hac de re in Sina monte colloquens, quasi sol radiantissimus Mosi suam gloriam, id est radios suae lucis afflavit adeo fulgidos, ut Judaei in faciem Mosis quasi in alterum solem intueri non possent, sed ab eo facies suas avertere cogerentur. Hinc Moses, ut cum eis loqui posset, velamine suam velabat faciem et gloriam. Unde Exodi xxxiv, 29, dicitur: «Cum descenderet Moses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.» Ubi nota, «cornutum» metaphorice sumi; non enim cornua habebat in fronte Moses, ut ei affingunt pictores, sed ita lucida erat facies ejus, ut radios luminis vibraret, ejusque quasi cornua emitteret. Vide dicta Exodi xxxiv, 29.

QUAE EVACUATUR. — «Quae», scilicet gloria, auferenda erat a Mose: hi enim radii et hic splendor, uti et vita, Mosem morientem deseruerunt, ut significarent legem veterem desituram, ejusque gloriam, adveniente nova, emorituram.


Versus 8: Quomodo Non Magis Ministratio Spiritus Erit in Gloria

8. QUOMODO NON MAGIS MINISTRATIO SPIRITUS (et justitiae, id est ministerium et promulgatio legis Evangelicae, spiritum et justitiam afferentis) ERIT IN GLORIA? — Ita Chrysostomus, Ambrosius, Anselmus. Patet haec gloria legis novae in spiritu vehementi, ac linguis variis et igneis, quae in Pentecoste, cum lex nova est promulgata, Apostolos omnibus gentibus gloriosos effecerunt, Actor. ii. Rursum in dono linguarum, prophetiae et aliis, quae olim in baptismo visibiliter recipiebant Christiani, ut patet I Corinth. xiv, 26, uti jam invisibiliter gratias, virtutes et dona Spiritus Sancti accipiunt.


Versus 10: Nam Nec Glorificatum Est, Quod Claruit in Hac Parte

10. NAM NEC GLORIFICATUM EST, QUOD CLARUIT IN HAC PARTE. — «Nam» hebraismo hic assertivum est, non causale, juxta Can. 24 et 25, q. d. Atque adeo gloria Mosis in Sina non est dicenda gloria hac in parte, si videlicet comparetur cum Apostolici muneris gloria, propter ejus gloriam excellentem, qua longe praecellit Mosi. Ita Chrysostomus. Sicut, ait Theodoretus, lux lucernae noctu fulget, sed in meridie a sole obscuratur: sic gloria Mosis a Christo obscurata est. Hoc enim significat to «propter excellentem gloriam», scilicet Christi et novi ejus Testamenti.

Ubi nota: Pro to «propter», graece est ἕνεκεν, quod perperam Beza vertit, «quod attinet». Melius Maldonatus vertit, «respectu», ut ἕνεκεν respondeat Hebraeo «neged», id est «coram», «respectu», q. d. Lex vetus claruit, sed tantum ex parte, si respicias et conferas ejus gloriam cum gloria legis novae: illa enim exigua fuit et obscura, haec vero excellens est et illustris. Proprie ἕνεκεν significat causam: unde Noster optime vertit, «propter», juxta sensum datum.


Versus 11: Si Enim Quod Evacuatur, per Gloriam Est

11. SI ENIM QUOD EVACUATUR (Moses scilicet et lex evacuanda et abolenda per Christum), PER GLORIAM EST (in gloria est, gloriosa est): multo magis QUOD MANET (scilicet lex nova Christi), IN GLORIA EST.


Versus 12: Habentes Igitur Talem Spem

12. HABENTES IGITUR TALEM SPEM. — Quod Dominus per nos Apostolos spiritum gratiae diffundat, nosque ita glorificabit deinceps prae Mose, uti fecit hactenus. Ita Chrysostomus.

MULTA FIDUCIA UTIMUR, — confidenter evangelizamus, cum libertate, ingenue, aperte. Ita Chrysostomus. Graecum enim παρρησία, alii fiduciam, alii libertatem, alii evidentiam vertunt: omnia enim haec significat, omniaque huic loco conveniunt.


Versus 13: Et Non sicut Moyses Ponebat Velamen

13. ET NON SICUT MOYSES PONEBAT VELAMEN. — q. d. Moses velabat faciem suam, nos contra non velamus faciem Christi, sed illum magna libertate omnibus proponimus. Nota: Exodi xxxiv, 33, dicitur de Mose: «Impletisque sermonibus (id est praeceptis quae audierat a Domino in Sina, ut praecessit), posuit velamen super faciem suam.» Ex quo loco colligitur, quod Moses praecepta Dei populo promulgavit primo colloquio aperta facie et radiante ob majestatem, reverentiam et testimonium legis; sed post primam illam promulgationem deinceps quando loquebatur cum populo, velabat faciem, ut colloquii liberioris daretur copia; quando vero tabernaculum adibat, de quo cap. xxxiii, 8, collocuturus cum Domino, velum auferebat.

Allegoricam hujus velationis causam dat Apostolus hic vers. 14, 15, 16. Judaeis enim vetus Testamentum est velamine obductum, ut non videant internam ejus lucem novi Testamenti et Christum eo contentum: hoc velamen nobis in lege nova abstulit Christus, et auferet in fine saeculi a Judaeis ad fidem convertendis.

Tropologice Gregorius, part. III Pastoralis, cap. v: Necesse est, inquit, ut praedicator (instar Mosis) auditoribus se attemperet: alta etenim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri.

UT NON INTENDERENT FILII ISRAEL IN FACIEM EJUS. — «In faciem.» Ita legunt jam constanter Latini: alioqui videri posset «faciem» pro «finem» hic irrepsisse: nam Graeca hic, Syrus et veteres etiam Latini, ut Ambrosius, legunt εἰς τέλος, «in finem,» id est Christum, mystice significatum per faciem revelatam et splendentem Mosis, uti explicant Ambrosius et Theodoretus. Alii vero magisque ad litteram: «in finem,» inquiunt, id est, in perfectionem et consummationem splendoris faciei ejus, scilicet Mosis; vel «in finem,» id est extremitatem, sive extremam superficiem faciei Mosis intendere non poterant filii Israel. Unde Noster clarius vertit, «in faciem ejus.» Tertio, aliter Theophylactus: Rudes, inquit, Israelitae videre non potuerunt quod finem haberet lex, essetque abroganda. Sed hoc mysticum est; secundus ergo sensus litteralis est.

Quod evacuatur. — q. d. Qui Mosis splendor abolendus erat; vel quae facies Mosis, tam scilicet gloriosa, abolenda erat. Graecum enim τοῦ καταργουμένου tam ad πρόσωπον, id est faciem, quam ad κάλυμμα, id est velamen, referri potest; sed Noster aptius retulit ad κάλυμμα, velamen, non ad faciem: sic enim vertere debuisset «quae», non «quod», q. d. «Quod», scilicet velamen Mosis abolendum erat per Christum: de velaminis enim hujus revelatione per lucem et legem novi Testamenti agit in sequentibus. Ita Anselmus, Ambrosius, Theophylactus.

Nota cum Theodoreto: Splendor vultus Mosis instar solis significabat claritatem et gloriam Christi et legis novae; velamen vero significabat umbram, crassas caeremonias obscuritatemque legis Mosis. Judaei non nisi velatam faciem Mosis videre potuerunt, quia increduli suis umbris caeremoniisque insistunt, et a luce Evangelii excaecantur. Unde subdit:


Versus 14: Sed Obtusi Sunt Sensus Eorum

14. SED OBTUSI SUNT SENSUS EORUM, — id est, ut habent Graeca, ἐπωρώθη, occaluerunt, hoc est, obduruerunt, occaecati sunt Judaeorum oculi a splendore vultus Mosis, et allegorice excaecati sunt a splendore Evangelii. To enim «sed obtusi sunt» refertur et opponitur tum litteraliter, tum allegorice illi quod dixit: «Ut non intenderent in faciem ejus,» Mosis.

USQUE IN HODIERNUM ENIM DIEM IDIPSUM VELAMEN IN LECTIONE VETERIS TESTAMENTI MANET. — Prosequitur hic Apostolus allegoricum sensum et causam velaminis Mosis ejusque splendoris, quo repercussi et quasi obtusi excaecatique sunt Judaeorum oculi, q. d. Moses et vetus testamentum usque hodie Judaeis est velatum, ut Christum illo testamento per tot figuras, prophetias, caeremonias et sacrificia significatum non intelligant, non videant, non agnoscant. Rursum, vetus testamentum eis velatum est, quia illud legunt, sed non intelligunt, nec ejus sensum, finem, scopum, lucem et splendorem, qui Christus est, pervident, quasi obtusos et hebetatos haberent mentis oculos, uti olim obtusos habuerunt corporis oculos, cum in fulgentem Mosis faciem intenderent.

Quoniam in Christo evacuatur. — q. d. Per gratiam et fidem Christi evacuatur et tollitur hoc velamen, ut clare vetus testamentum, Christumque eo significatum intelligamus et videamus.


Versus 15: Cum Legitur Moyses, Velamen Positum Est super Cor Eorum

15. SED USQUE IN HODIERNUM DIEM, CUM LEGITUR (a Judaeis in Synagoga) MOYSES — lex et vetus testamentum.

VELAMEN POSITUM EST SUPER COR EORUM. — Hoc velamen est pertinax et crassa ac obstinata inhaesio, qua Judaei mordicus adhaerent carnalibus sacrificiis et ritibus legis veteris, itaque excaecantur, ut non videant Christum per illos ritus adumbratum. Hoc ergo est Judaeorum velamen: nam legis velamen est ipsa ejus obscuritas et umbra.


Versus 17: Dominus autem Spiritus Est

17. DOMINUS AUTEM SPIRITUS EST. — Primo Pater, Filius et Spiritus Sanctus, non corpus, sed spiritus sunt; ut «spiritus» sumatur essentialiter, sitque communis toti sanctissimae Trinitati. Ita S. Ambrosius. Secundo, notionaliter sumi potest pro Spiritu Sancto: unde Graeca habent articulum τὸ πνεῦμα, q. d. Ille spiritus; et Biblia Romana, aliaque, «Spiritus» per magnum S scribunt, quasi proprium nomen. Nam Judaei agnoscunt unum Deum et Dominum, sed negant plures personas, et Spiritum Sanctum esse Deum, q. d. Cum Judaei, ablato hoc velamine legis, conversi fuerint ad Dominum, ut credant SS. Trinitatem, adeoque Spiritum Sanctum esse Dominum et Deum: tunc huic Deo et Domino servient non littera, crassis corporalibusque caeremoniis, sed spiritu; hic enim Dominus ad quem convertentur, est Spiritus, et Spiritus Sanctus dabit eis legem spiritus et libertatis, ut spiritualibus oculis et sensibus videant Christum in lege velatum et absconditum, illumque adorent et colant in spiritu et veritate. Hoc est enim quod dicit Christus, Joan. iv, 23: «Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.» Quem locum S. Athanasius ad Serapionem sic explicat: Oportet, inquit, adorare Patrem in veritate, id est in Filio et Spiritu Sancto, q. d. Oportet adorare tres personas SS. Trinitatis, Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum. Verum hoc mysticum est.

Unde ad litteram nota, haec dicere Christum contra Samaritanos et Judaeos. Samaritani enim falso et a se conficto cultu Deum adorabant, adeoque Deum cum idolis adorabant, ac consequenter Deum non verum, sed falsum et fictitium, utpote qui esset idolorum socius, adorabant. Judaei vero colebant quidem verum Deum, sed certis et corporeis signis, quae erant umbrae futurorum. His utrisque opponit Christus Christianos, qui pro signis corporeis, in spiritu; pro umbris, falsitate et ignorantia, in veritate Deum, qui incorporeus et purissimus est spiritus, adorant. «Spiritus» ergo ibi significat spiritalem cultum fidei, spei, charitatis et aliarum virtutum, quibus non per umbras, sed in veritate, id est verissime, rectissime et propriissime Deus colitur. Quare Sacramenta novae legis et caeremoniae, cum non sint umbrae legis veteris, sed ornamenta et adjumenta spiritus, ad spiritum pertinent. Ita hunc locum explicant Theophylactus, Theodoretus, Chrysostomus, qui ex eo probant contra Macedonium Spiritum Sanctum esse Deum.

Dices: Idem Spiritus mox dicitur «Spiritus Domini;» quomodo ergo est Dominus? Respondeo: Est Dominus, quia Deus; est Domini, quia a Patre et Filio procedit, q. d. Est Spiritus Domini Patris et Domini Filii.

UBI AUTEM SPIRITUS DOMINI, IBI LIBERTAS. — Pro S. Augustinus, lib. XV De Trinit., cap. viii. Et «libertas,» graece non est παρρησία, ut ante, sed ἐλευθερία, id est spontanea, ingenua, libera; unde nota: «libertas» hic opponitur non obligationi legis humanae aut etiam divinae, ut volunt haeretici, sed partim velamini Mosis, id est obscuritati et crassitiei legis veteris; partim litterae, id est servili coactioni, timori et torpori legis, de qua dixit vers. 6: «Fecit nos idoneos ministros novi Testamenti, non litterae, sed spiritus;» et consequenter haec libertas est duplex.

Prima, ut Chrysostomus, est intellectus, estque clara notitia mysterii Trinitatis, incarnationis, etc., quae Judaeis obscura erant: item, verae religionis et divini cultus, quem Judaei putabant consistere in mactatione boum et arietum, cum Deus coli velit et adorari in spiritu et veritate, Joan. IV, 23. Ubi adverte: sicut crassities, hebetudo, obscuratio, ignorantia intellectus, qua mens quasi tenebris, vinculis et carcere constricta tenetur, recte dicitur servitus et servilis conditio; ita e contra, illuminatio, claritas et clara intellectus cognitio recte dicitur libertas, quia mens ignorantia, erroribus crassisque rerum speciebus libera, libere veritati, Deo rebusque divinis et spiritualibus vacat et intendit. Unde Aristoteles, Plutarchus, Seneca et alii dixerunt solos sapientes esse liberos.

Secunda libertas, ut docet S. Augustinus, est affectus, estque amor justitiae, non timor vindictae, ut scilicet sponte et libere legem impleamus ex amore virtutis, non ex formidine poenae. Haec enim libertas et spiritus amoris Christianorum opponitur servituti et timori servili Judaeorum. Patet ex antecedentibus et sequentibus hic.

Tam ergo impie quam imperite et insulse ante 300 annos Begardi, et jam Suencfeldiani et Libertini hinc, et ex versu 6, respuunt verbum Dei scriptum, quasi litteram occidentem, soloque spiritu interno dictante nos regi volunt. Secundo, hominem sanctum et perfectum liberum esse a lege, nec peccare etiam fornicando. Tertio, hinc male alii passim abolent leges humanas. Vide Bellarminum, lib. IV De Justific., cap. III et IV; Belliolanum, libris XV, quos scripsit De Libert. Christi. Praeclare Augustinus, lib. De Continentia, cap. III: «Non sumus,» ait, «sub lege bonum quidem jubente, non tamen dante; sed sumus sub gratia, quae id, quod lex jubet, faciens nos amare, potest liberis imperare.» Vide eumdem De Spiritu et Litt., cap. X, et De Natura et Gratia, cap. LVII.


Versus 18: Nos Vero Revelata Facie Gloriam Domini Speculantes

NOS VERO REVELATA FACIE (Christi scilicet incarnati et mysteriorum fidei) GLORIAM DOMINI (gloriosam divinitatem et gratiam, opusque nostrae redemptionis in Mose et veteri Testamento adumbratum) speculantes. — «A speculo, non autem a specula dixit speculantes,» id est per speculum videntes, non de specula prospicientes, inquit S. Augustinus, lib. XV De Trinit., cap. VIII. Et patet ex graeco: nam graece est κατοπτριζόμενα, id est quasi in speculo intuentes. Erasmus vero vertit, illuminata voluntas: ut scilicet, ablato legis Mosis velamento, clara et spontanea voluntate ambulemus secundum legem Dei.

Nota: Apostolus speculum hic vocat verbum Dei carne vestitum, et spectabile factum, quodque in Evangelio et Ecclesia spectandum proponitur, et Mosi velato opponitur. Unde cap. seq. vocatur imago Dei: Christus enim, qua Deus, est Verbum et speculum Patris; qua homo, est speculum deitatis ejusque gratiae et gloriae; ac consequenter Evangelium Christi non est aliud quam speculum gloriae Dei, idque clarissimum et lucidissimum. Hinc S. Augustinus suas sententias ex Evangelio et Sacra Scriptura collectas de vita et moribus Christianis vocat Speculum, quod extat tom. III operum Augustini.

Potest secundo, per speculum hoc accipi fides, per quam quasi speculum, sed aenigmaticum et obscurum, Deum et divina contemplamur, de quo speculo dixi I Cor. XIII, 12.

IN EAMDEM IMAGINEM TRANSFORMAMUR. — «Transformamur,» non essentialiter, quasi essentia nostra transformetur in essentiam divinam, sive in suum esse ideale, quod habuit antequam crearetur, in Deo ab aeterno: de quo dicit S. Joannes cap. I: «Quod factum est, in ipso vita erat.» Hic enim est error Almarici et aliorum Fanaticorum, quos refellit Gerson epistolis duabus contra Ruisbrochium scriptis, et ipse Ruisbrochius, lib. De Vera contemplatione. Sed transformamur accidentaliter, ut scilicet, quasi per reflexionem radiorum lucis Christi quasi speculi in nos, fiamus lucidi luce fidei et gratiae Christi (hoc enim significat κατοπτριζόμενα), adeoque fiamus quasi specula jubar divinum emittentes, et quasi soles quidam alios illuminantes, inquit Chrysostomus et Theophylactus; imo fiamus quasi dii, divinae consortes naturae, ut ait S. Petrus; «quos,» ut ait Paulus, Rom. VIII, «praescivit et praedestinavit (Deus) conformes fieri imaginis Filii sui.» Alludit ad Mosem, qui intuens Deum, cum eoque colloquens, reflexos a Deo lucis radios accepit, ut dixi vers. 7; nec enim Moses Deum in se vidit, sed in corpore glorioso assumpto quasi in speculo. Tertullianus, lib. V Contra Marcion., pro «transformamur» legit, «transfiguramur»: quasi alludat Paulus ad Christi transfigurationem in monte Thabor, qua Christus sua gloria et luce coruscus, eadem Mosem, Eliam et Apostolos aspersit, et quasi transfiguravit.

Pari enim modo nos per Evangelium, fidem et gratiam Christi transformamur et transfiguramur, dum per eam fimus divinae veritatis, splendoris et gloriae participes, adeo ut eamdem aliis aspergamus et communicemus, tandemque in Deum ipsum a quo primo manavit, eamdem reflectamus.

Tota vita Christi, ait S. Augustinus, per hominem quem in terris gessit, morum disciplina et speculum fuit. Vide eum lib. De Vera Religione, cap. XVI, tom. I. Quam sapientes sunt qui hoc speculum assidue intuentur, illique mores suos conformare satagunt, itaque transformantur in alios viros, coelestes, angelicos et divinos!

A CLARITATE IN CLARITATEM, — «a claritate» Christi «in claritatem» nostram, ut fiamus clari et lucidi sapientia et gratia ad instar Christi. Secundo, «a claritate» fidei «in claritatem» speciei et visionis. Tertio, Anselmus, «a claritate» creationis «in claritatem» justificationis. Quarto et optime, ut dixi Rom. I, 17, «a claritate in claritatem,» id est clarius in dies ac clarius, et usque ad claritatem visionis beatificae. Ita Ambrosius. Porro Maldonatus, in Notis manuscript., sic explicat, q. d. Progredientes «a claritate,» id est a gloria veteris Testamenti, «in claritatem,» id est gloriam novi. Simili modo dixit Rom. I, 17: «Ex fide in fidem.»

TANQUAM A DOMINI SPIRITU, — id est, idque per Spiritum Domini. Vox «tanquam» redundat hebraismo; vel potius cum Chrysostomo et Ambrosio significat causam congruam et dignam tantae transformationis, q. d. «Tanquam,» id est sicut decet Spiritum Dei nos transformare. S. Basilius, lib. De Spiritu Sancto, et Chrysostomus hic legunt, «tanquam a Domino Spiritu»; sic enim verti possunt Graeca ἀπὸ Κυρίου Πνεύματος. Unde hinc contra Macedonium probant Spiritum Sanctum esse Deum, eumque auferre velamen, dareque intellectum Scripturarum. Denique Tertullianus, lib. V Contra Marcion., cap. XI, legit, «tanquam a Domino spirituum.»