Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, ex eo quod docuit cap. III, tam nobile et gloriosum esse munus praedicandi Evangelium, hoc cap. IV infert, asseritque se caste, sincere et clare illud praedicare: ideoque illud omnibus cognitum esse et manifestum, praeterquam iis quorum mentes excaecatae sunt.
Secundo, vers. 7, asserit se et Apostolos pro Evangelio multa adversa pati, nec succumbere, sed fortiter semper mortificationem Jesu circumferre in corpore, propter spem melioris vitae et resurrectionis.
Tertio, vers. 17, docet, quod momentanea et levis sua nostraque tribulatio, aeternum gloriae pondus operetur.
Textus Vulgatae: II Corinthios 4:1-18
1. Ideo habentes hanc ministrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus; 2. sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. 3. Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum: 4. in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. 5. Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum: 6. quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. 7. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. 8. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: 9. persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: 10. semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. 11. Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. 12. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. 13. Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur: 14. scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. 15. Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. 16. Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur: tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. 17. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, 18. non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt.
Versus 1: Ideo Habentes Hanc Ministrationem
1. IDEO HABENTES HANC MINISTRATIONEM, — «τὴν διακονίαν ταύτην», tale ministerium, apostolatus scilicet novi Testamenti, de cujus excellentia hactenus dixi, ad quod per suam misericordiam nos indignos Deus gratis assumpsit.
NON DEFICIMUS, — «οὐκ ἐγκακοῦμεν», non cedimus, non frangimur malis et afflictionibus, non fatigamur, non segnescimus, ut vertit Erasmus; κακία enim subinde significat inertem et segnem.
Versus 2: Sed Abdicamus Occulta Dedecoris
2. SED ABDICAMUS (graece ἀπειπάμεθα, abnegamus, renuntiamus; Syrus, אסלינן aslinan, id est execramur) OCCULTA DEDECORA ET CRIMINA: turpitudo enim amat latebras, adeo ut etiam impudica quaerentibus illud sit in ore: «Si non caste, saltem caute,» q. d. Nihil admitto ne occulte quidem quod culpari possit, non sum hypocrita, uti multi pseudoapostoli. Ita Ambrosius. Pulchre idem, lib. II Officior., cap. III, alludens ad annulum Gygis, quo ipse omnes videns, et a nemine visus, stuprum reginae, necem regi intulit, itaque Lydiae regnum adeptus est: «Da,» inquit, «hunc annulum sapienti, ut beneficio ejus possit latere, cum deliquerit; non minus fugiet peccatorum contagium, quam si non possit latere. Non enim latebra sapienti spes est impunitatis, sed innocentiae. Denique lex justo non est posita, sed injustis: quia justus legem habet mentis suae et aequitatis, ac justitiae suae normam.» Hinc aurea illa vox Senecae: «Etiamsi scirem homines ignoraturos, et Deum ignosciturum, tamen peccare nollem ob peccati turpitudinem.» Adde, etiamsi peccantes lateamus homines, Deum tamen oculatissimum judicem et vindicem latere non possumus. Hinc quisque cum Paulo abdicet a se occulta dedecoris, itaque caste vivat castamque mentem servet, ac si coram Deo consisteret.
COMMENDANTES NOSMETIPSOS AD OMNEM CONSCIENTIAM, — q. d. Qui student conscientiae, et ex conscientia rem judicant, hi vident me vera dicere, ut, si velint dicere quod sentiunt, negare non possint me sincere praedicare, et quasi coram Deo, ac si ubique Deum inspectorem, testem et judicem intuear et reverear.
Versus 3: Si Etiam Opertum Est Evangelium Nostrum
3. SI ETIAM OPERTUM EST (ut non intelligatur, non credatur) EVANGELIUM NOSTRUM. — Alludit ad velamen Mosis, de quo cap. III, vers. 13; est occupatio, q. d. Dicet aliquis: Si tu, o Paule, manifestas, ut dicis, in veritate Dei verbum, commendans te ad omnem conscientiam: qui fit ergo quod hoc tuum Dei verbum non sit omnibus manifestum? Cur non omnes illi credunt? Respondet, illud bonis et fidelibus esse manifestum, impiis autem et infidelibus opertum et incognitum, utpote perditis et reprobis.
EVANGELIUM, — non scriptura Evangelii, ut volunt haeretici, quasi illa sit clara omnibus electis; sed mysteria Evangelii, seu articuli fidei cuivis Christiano obvii et cogniti, ut Christum esse natum, passum, resurrexisse, etc., quae evangelizabant Paulus et Apostoli, etiam antequam Evangelia essent conscripta: uti cum haec scriberet Paulus, quaedam necdum erant conscripta.
IN IIS QUI PEREUNT, — in reprobis et infidelibus, q. d. Illud est signum et causa reprobationis illorum, pro loco, tempore et personis aliud et aliud docent. Quae tria fecit egregie Lutherus. Primo, falsificavit illud Rom. III, 28: «Arbitramur hominem justificari per fidem,» addendo «solam;» illud II Petr. I, 10: «Magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis,» demendo, «per bona opera.» Secundo, traxit ad suas cupiditates Dei verbum, quando mulierculae cuidam persuadere tentavit, dormiente marito, secum eam posse concumbere, ita explicans illud I Cor. VII: «Quod si dormierit vir ejus, liberata est.» Tertio, pro loco, tempore et personis aliter et aliter exposuit verba consecrationis; ita ut Gasparus Querhamer Saxo in Tabula contradictionum Lutheri, triginta sex contradictiones ipsius de sola communione Eucharistiae vulgarit, collectas ex ejus operibus, etiam tum vivente Luthero.
NON AMBULANTES IN ASTUTIA, — ut aliud palam ostendamus, aliud occulte faciamus. Notat libidines pseudoapostolorum, et voluptates occultas. Nam, ut ait Ephes. V, 12: «Quae in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.»
NEQUE ADULTERANTES (graece δολοῦντες, cum dolo tractantes; Erasmus, falsificantes) VERBUM DEI, — uti faciunt pseudoapostoli, quia scilicet illud permiscent cum lege Mosis et Judaismo, aut quia rum, quod velamen caecitatis et infidelitatis habeant super cor, ut non videant nec credant Christo, ejusque mysteriis in Evangelio et novo Testamento propositis tam clare et evidenter.
Versus 4: In Quibus Deus Hujus Saeculi Excaecavit Mentes Infidelium
4. IN QUIBUS DEUS HUJUS SAECULI EXCAECAVIT MENTES INFIDELIUM. — Quaeres, quis dicatur «Deus hujus saeculi?» Primo, Marcion apud Chrysostomum hinc docebat Deum quemdam esse justum, non tamen bonum, qui sit opifex saeculi. Secundo, Manichaei respondebant esse diabolum, hunc enim esse opificem saeculi rerumque corporalium. Tertio, Chrysostomus, Anselmus, Theodoretus et Theophylactus sic ordinant: Deus, scilicet verus, qui hujus saeculi infidelium mentes excaecavit; vel Deus verus, saeculi auctor et opifex, infidelium mentes excaecavit. Quarto, Œcumenius et S. Thomas: «Deus, inquiunt, hujus saeculi» est diabolus, qui Deus est saeculariter viventium, non creatione, sed sua perversitate, exemplo, imperio et suggestione; et hoc videtur simplicissimum: ideo enim non Deum vocat, sed alienando, «Deum hujus saeculi,» id est saecularium, qui temporalia et caduca praeferunt coelestibus et aeternis bonis. Simile est Ephes. cap. VI, vers. 12. Quinto, S. Thomas: «Deus hujus saeculi» est mammona, sive opes et pompae, in quibus saeculares ultimum finem et omne bonum quasi in Deo constituunt. Sic Philip. cap. III, vers. 19, dicitur: «Quorum Deus venter est.»
INFIDELIUM. — Refer ad «in quibus»; est hebraismus, q. d. «Infidelium, quorum Deus excaecavit mentes.» Hebraei enim saepe repetunt et jungunt antecedens cum relativo, quod praecessit. Sic ergo haec connecte: Evangelium in iis infidelium, qui pereunt, opertum est; in quibus, id est quorum, Deus hujus saeculi excaecavit mentes.
UT NON FULGEAT ILLIS ILLUMINATIO EVANGELII. — Pro «fulgeat,» graece est αὐγάσαι, irradiet; Syrus, oriatur; αὐγή, aiunt Chrysostomus et Theophylactus, est sublustre quiddam, et praegustus clarae lucis, sive φωτισμοῦ, hoc est, illuminationis et gloriae divinae, quae revelabitur in coelis. Sicut enim aurora et lucifer, sive stella Veneris, praeit et praelucet soli: sic fides in hac vita quasi lucifer praeit et praelucet clarissimae gloriae et visioni in coelis. Simile est II Petri I, 19.
EVANGELII GLORIAE CHRISTI. — Est appositio: Evangelium enim dicitur gloria Christi, quia illo glorificatur Christus, Christi redemptio, resurrectio, divinitas. Ita Anselmus.
QUI EST IMAGO DEI. — Nota primo: Filio proprium est quod sit et procedat a Patre quasi imago Patris. Secundo, imago dicitur, quia ita producitur a Patre, ut ex vi productionis suae simillimus sit Patri, eumque perfectissime repraesentet. Est enim Verbum divinum sive terminus intellectionis Patris, qua se Pater notionaliter intelligit; Verbum autem mentis est conceptus et imago rei intellectae, et sic distinguitur a Spiritu Sancto, qui licet Patri sit simillimus, tamen hoc non habet ex vi productionis suae; nam ex ea tantum habet quod sit amor notionalis, id est terminus voluntatis et amoris Patris et Filii. Tertio, Filius est imago Patris ratione essentiae divinae, quatenus scilicet eam Filius a Patre accipit: quatenus enim eam accipit a Patre, realiter ab eo diversus est, sicut imago diversa est a suo exemplari; quatenus vero eamdem habet cum Patre, illi simillimus est, eumque per omnia repraesentat. Vide Scholasticos, I part., Quaest. XXVII et XXIX.
Nota profunditatem Apostoli, q. d. Mundus ab Apostolis fidei lucem accipit; hi a Christo, uti Moses ab Angelo, qui Christi typus erat; Christus a Patre, quasi lumen de lumine, et radius a sole emanat.
DEI. — Complutensia addunt, «τοῦ ἀοράτου,» invisibilis.
Versus 5: Nos autem Servos Vestros per Jesum
5. NOS AUTEM SERVOS VESTROS PER JESUM, — διὰ Ἰησοῦν, propter Jesum (ita Syrus, Œcumenius, Ambrosius); supple, «exhibemus»; vel potius repete, «praedicamus nos servos vestros.» Licet enim graecum διὰ cum accusativo attice significet «per,» communiter tamen significat «propter.»
Versus 6: Quoniam Deus, Qui Dixit de Tenebris Lucem Splendescere
6. QUONIAM DEUS, QUI DIXIT DE TENEBRIS LUCEM SPLENDESCERE, IPSE ILLUXIT IN CORDIBUS NOSTRIS. — «Qui dixit,» scilicet Genes. I, 2: «Fiat lux.» Nota in Genesi et creatione mundi ante omnia formatam esse lucem, quia lux qualitas est nobilissima, jucundissima, laetissima, commodissima, efficacissima et potentissima. Vide Dionysium, De Divin. Nomin., cap. IV, ubi triginta quatuor proprietates lucis et ignis recenset, Deo divinisque rebus mire congruentes. Quae et qualis fuerit haec lux, dixi Genes. I, 2.
Allegorice, Hugo, lib. De Sacram., pag. 1, cap. X, et alii notant, primo die, cum facta est lux, et a tenebris divisa, bonos angelos esse in bono confirmatos, malos in malo, et a bonis esse segregatos; atque ita, quod agebatur in mundo sensibili, imago erat illorum quae in intelligibili agebantur; quin imo Augustinus passim vult hunc de angelis sensum esse litteralem.
Tropologice, lucem hanc explicat hic Apostolus, q. d. Uti Deus olim produxit de tenebris lucem, ita nunc ex infidelibus nos fideles fecit, fideique luce illustravit. Sic et Augustinus, lib. I Contra Advers. leg., cap. VIII, per hoc, quod tenebris, sive nocti, quae luce fuit prior, lux et dies successit, et huic successerunt rursum tenebrae; significari docet, quid in homine fiat spiritualiter, peccato scilicet gratiam, et gratiae peccatum, cum in illud recidimus, succedere. Vide S. Dionysium supra.
AD ILLUMINATIONEM (ut scilicet illuminemur a Deo: ita Graeci; et vicissim, ut illuminemus et alios, ut ait Ambrosius) SCIENTIAE (et cognitione) CLARITATIS (hoc est, clara et gloriosa) DEI (id est, quae est de Deo, quae resplendet) IN FACIE CHRISTI, — hoc est, in clara, vel per claram cognitionem Christi et redemptionis ejus; vulgo enim clare cognoscitur quisque per faciem. Hinc cognoscere in facie significat cognoscere clare et aperte. Sicut ergo noctu taeda vel fax accensa omnia tenebrosa illuminat, ideoque ambulantibus praefertur, ut viam praeeat et illustret: ita et Christus quasi fax nos illuminat in nocte hujus saeculi, ut Deum certo et manifeste cognoscamus, viamque ad eum videndum, ad beatam inquam vitam, in coelum meamus. Unde Glossa symbolice sic explicat: «In facie Christi Jesu, id est per Christum Jesum, qui est facies Patris; quia sine ipso non cognoscitur Pater.» Persistit in allusione velaminis et faciei Mosis velatae, et Christi apertae, de qua cap. III, vers. 15. Ita Chrysostomus. Graecum ἐν προσώπῳ, quod Noster hic et cap. praeced., vers. 8, recte vertit, «in facie,» potest verti cum Syro, «in persona,» id est nomine, vice et auctoritate Christi, quasi ejus vicarii, illuminamus alios. Ita Gagneius, Faber et alii. Unde S. Cyrillus, lib. De Fide ad Theod. Imperatorem: «illuxit,» inquit, «ipse cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Ecce aperte evidenterque illuminatio scientiae Dei Patris in persona Christi effulsit.»
Versus 7: Habemus autem Thesaurum Istum in Vasis Fictilibus
7. HABEMUS AUTEM THESAURUM ISTUM, — id est Evangelii ministerium et praedicationem mihi creditam a Deo. Patet initio capitis vers. 1, et quia de hac immediate ante egit vers. 5 et 6.
IN VASIS FICTILIBUS, — Graece ὀστρακίνοις, testaceis, id est in corpore luteo, fragili, caduco, q. d. Paulus: Vas fictile corpus nostrum est. Sicut enim vas fictile non est aliud quam lutum igne coctum; ita et corpus nostrum nihil est aliud quam lutum animae calore solidatum. Tolle animam, corpus in lutum ex quo formatum est, redibit: «Ipse cognovit,» inquit David, Psal. CII, «figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.» Ita Chrysostomus. Vel secundo, «in vasis fictilibus,» id est in nobis, qui, licet simus Apostoli, sumus tamen homines personaeque luteae et fragiles, tam anima, quam corpore, quique quasi testacea vasa viles sumus, ignobiles, inopes, abjecti, contempti, calcati, omniumque injuriis expositi.
Huic sensui favent sequentia. Sequitur enim: «In omnibus tribulationem patimur, angustiamur, aporiamur,» etc. Sic epist. I, cap. I, vers. 27, ait Deum Apostolos quasi infirma, ignobilia et contemptibilia mundi elegisse. Et cap. II, vers. 1, Paulus ait se ad Corinthios venisse non in sublimitate sermonis aut sapientiae, sed in infirmitate, timore et tremore. Et cap. IV, vers. 9, ait: «Puto quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit tanquam morti destinatos: usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur,» etc.
Symbolice, Origenes, hom. 9 in Numer.: Thesaurus hic est Spiritus Sancti gratia abscondita «in vasis fictilibus,» id est in sermonibus rudibus, impolitis et inelegantibus legis et Evangelii.
UT SUBLIMITAS SIT VIRTUTIS (δυνάμεως, id est potentiae et fortitudinis) DEI, ET NON EX NOBIS. — Pro «ut sublimitas,» Ambrosius legit, «ut eminentia»; sic et Augustinus saepe: graece enim est ὑπερβολή, q. d. Ideo vult Deus me thesaurum istum habere in vase fictili, ut excellentia quae in me est, et fructus quem facio in conversione tot gentium, non mihi, sed potentiae et efficaciae Dei, ac gratiae Christi adscribatur. S. Hieronymus in Dialog. contra Pelag., legit, «ut abundantia fortitudinis nostrae sit ex Deo.» Vide Chrysostomum hic in morali.
Versus 8: In Omnibus Tribulationem Patimur, sed Non Angustiamur
8. IN OMNIBUS TRIBULATIONEM PATIMUR, SED NON ANGUSTIAMUR. — Pro «non angustiamur,» graece est οὐ στενοχωρούμενοι, non coarctati, non anxii redditi; alioqui necessarium est ut qui premitur, is adigatur in angustum, et angustietur: sed Apostolo rebus in angustis mens erat lata, ampla et excelsa. Syrus vertit, premimur, sed non suffocamur. Ita canit et David, Psal. IV: «Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi (me).»
APORIAMUR, SED NON DESTITUIMUR. — Hoc est, ut Ambrosius, Theophylactus, Erasmus, Cajetanus, rerum omnium penuria premimur, at non opprimimur. Patet ex graeco ἀπορούμενοι, ἀλλ' οὐκ ἐξαπορούμενοι; est paronomasia, quam imitatur Budaeus dum vertit, «egentes, sed egestati non succumbentes.» Egestas enim in animo patienti, sapienti, tranquillo et in Deum defixo, quietem, sufficientiam, imo et copiam parit. Ut Christianos taceam, docuit hoc Favorinus philosophus apud Gellium, lib. IX, cap. VIII: «Verum est, inquit, quod observato rerum usu sapientes viri dixere, multis egere qui multa habeat; magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia. Multa enim desiderari ad multa quae habeas tuenda. Quisquis igitur multa habens cavere atque prospicere velit, ne quid egeat, neve quid desit, jactura opus esse, non quaestu, et minus habendum esse ut minus desit.»
Possunt secundo, Graeca jam dicta sic verti: Inopes consilii et perplexi sumus in mediis malis et difficultatibus; attamen nec iis, nec anxietate et taedio vincimur; non desperamus, sed in Deo consilium, remedium, exitum speramus, invenimus, et vincimus. Ita Theophylactus, Chrysostomus, Œcumenius, et hoc magis significat Graecum «aporiamur.» Est enim aporia inopia non tantum corporis, sed et animi, puta consilii inopia, dubitatio et perplexitas, cum mens undique se malis obseptam videns anxia haeret, nescitque quid consilii capere, quid aggredi debeat. Sed Deus Apostolis, suisque in hac aporia succurrit, suggeritque viam evadendi. Id se suosque in Indorum conversione experiri, testes sunt S. Xaverius et Gaspar Barzaeus, dictitantes in India plus in quavis re et dubio docere Spiritum Sanctum, quam apud nos omnes doctores et sapientes docere possint.
Versus 9: Persecutionem Patimur, sed Non Derelinquimur
9. PERSECUTIONEM PATIMUR, SED NON DERELINQUIMUR. — Acute et pie S. Gregorius Nyssenus in lib. De Beatitudinibus, explicans ultimam beatitudinem, quae est: «Beati qui persecutionem patiuntur,» expendit vocem illam «persecutionem,» quae currentium, imo praecurrentium est. Ponit ergo ob oculos virum pium et tribulationem, quasi duos esse cursores qui simul currant; sed cum ille tribulationi non cedit, quasi victorem antecedere et praecurrere: tribulationem vero a tergo viri pii subsequi, et post eum currere, ideoque appellari persecutionem, non consecutionem, quia persequitur virum pium, sed eum non assequitur. Docet ergo hac voce indicari, Sanctos per patientiam velocissime currere ad bravium gloriae, et in persecutionibus maxime elucere Sanctorum in currendo vigorem et fortitudinem: «Martyrium,» inquit, «nobis stadium ostendit, et fidei cursum designat: nam persecutio vehemens studium celeritatis significat, imo vero etiam in currendo victoriam indicat: non enim aliter currendo quis vincere potest, nisi post se reliquerit eum qui simul currit? Quoniam igitur qui propter praemium ab inimico exagitatur, a tergo habet persequentem (hi autem sunt, qui martyrii cursum in certaminibus pro pietate susceptis conficiunt, quos inimici quidem persequuntur, sed non assequentur), videtur caput et summam in spem propositae beatitudinis, velut coronam quamdam in postremis proposuisse verbis: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.»
DEJICIMUR, SED NON PERIMUS. — Alludit ad vasa fictilia, de quibus dixit vers. 7, quae mirum est ex altissima turri dejici, et tamen non frangi, non perire, q. d. Licet simus vasa fictilia, et ex altissimis quasi persecutionum turribus dejiciamur, non tamen frangimur, nec perimus: quia igne charitatis decocti, durati et solidati a Deo, frangi et perire non possumus. Quidam addunt: «Humiliamur, sed non confundimur;» sed hoc non habent Graeca, nec Latina Romana.
Versus 10: Semper Mortificationem Jesu in Corpore Nostro Circumferentes
10. SEMPER MORTIFICATIONEM JESU IN CORPORE NOSTRO CIRCUMFERENTES. — Graece νέκρωσις, id est mors, ut legit Ambrosius; vel potius, ut Noster vertit, mortificatio Jesu est passio mortis similis passioni Jesu Christi, quae via est et inchoatio mortis, adeoque longa et viva mors, sive mori in fieri, non in facto esse. Passio haec est, de qua vers. 8 et 9, ait: «Tribulationem patimur, sed non angustiamur,» etc., scilicet externa, et ab alio illata, licet etiam extendi possit ad quamvis sponte assumptam mentis et corporis castigationem. Ita Anselmus. Dicitur ergo «mors,» vel «mortificatio Jesu,» quia illius exemplo toleratur; secundo, quia pro ejus fide et Evangelio subitur; tertio et optime, ut Ambrosius, quia ipsam Christi mortem et passionem nos ejus ministri in corpore nostro quasi repraesentatione quadam gestamus et circumferimus, ut servi gestant insigne et stigma domini sui, Galat. VI, 17. Sic Hebr. XI, 26, ait Mosen tulisse improperium Christi, illudque adamasse prae thesauro Aegyptiorum. Vide ibi dicta. «Dubium non est,» ait Ambrosius, «quin in Martyribus occidatur Christus, et in iis qui pro fide vincula aut verbera patiuntur, quin eadem in iis patiatur et Christus.»
Dat hic causam Paulus cur in tribulatione et mortificatione non angustietur et moriatur, sed dilatetur et vivat. Causa haec est, quod per tribulationem similis fiat Christo tam crucifixo et mortificato, quam suscitato et vivificato: itaque in ea gaudeat et sibi placeat.
Hinc moraliter Salvianus, lib. I De vero Judicio et Providentia Dei, docet neminem esse miserum, qui sua miseria est contentus; imo potius in ea esse beatum, quia ex voto suo in miseria vivit. Nam labor, jejunium, paupertas, humilitas, infirmitas, persecutio non sunt molesta patientibus, sed pati nolentibus. Ita gentilibus quoque Fabriciis, Fabiis, Regulis, Camillis, paupertas et afflictio onerosa non fuit. «Nemo,» inquit, «aliorum sensu miser est, sed suo; et ideo non possunt esse falso judicio miseri, qui sunt vere sua conscientia beati;» et rursum: «Nulli, ut opinor, beatiores sunt quam qui ex scientia sua atque voto agunt. Humiles sunt Religiosi, hoc volunt: pauperes sunt, pauperie delectantur: sine ambitione sunt, ambitum respuunt: inhonorati sunt, honorem respuunt: lugent, lugere gestiunt: infirmi sunt, infirmitate laetantur. Cum infirmor, inquit Apostolus, tunc potens sum. Itaque quidquid acciderit iis quicumque vere religiosi sunt, beati esse dicendi sunt: quia inter quantumlibet aspera nulli laetiores sunt, quam qui hoc sunt quod volunt.»
UT ET VITA JESU MANIFESTETUR IN CORPORIBUS NOSTRIS. — «Vita,» scilicet tum futura, ut nimirum cum Christo resurgamus ad gloriam, ut sequitur vers. 14; tum praesens, ut scilicet ad instar resurrectionis Christi corpora nostra, licet afflicta, vegetiora fiant ex Spiritu ob spem resurrectionis et opem Dei, qua nos a tot in dies periculis liberat et roborat. Unde sequitur:
Versus 11: Semper Enim Nos, Qui Vivimus, in Mortem Tradimur
11. SEMPER ENIM NOS, QUI VIVIMUS, IN MORTEM TRADIMUR. — q. d. In media hac quali quali vita perpetuis mortis periculis et aerumnis exponimur. Ita Chrysostomus.
Nota: Psalmus CXV, quem hic citat Paulus, est Eucharisticus, quo David Deo liberatori suo gratias agit. Unde incipit, «Credidi,» q. d. Ego David cum in mediis periculis et malis, hinc Saule me persequente, inde Achis et Philistaeis meum caput petentibus, constitutus essem, viderer omni humana ope destitutus et quasi desperatus; credidi tamen Deo, mihi salutem, imo et per Samuelem regnum promittenti: quare idipsum intrepide locutus sum, me scilicet credere, nec dubitare, quin Deus ab omnibus hisce malis me liberaret et ad regnum a se promissum proveheret, ut me de facto jam liberavit, et ad regnum vel provexit, vel disponit. Unde subdit: «Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus,» q. d. Rara et magni ponderis ac pretii apud Deum est mors mea, aliorumque Sanctorum; ideoque illi curae et cordi est, ut eam mihi aliisque Sanctis vix et raro, nec sine magna causa et lucro, permittat Deus, sed nos mire passim beet et tutetur: uti ego David in spelunca, et alias saepe, cum manibus Saulis aliorumque hostium concluderer, expertus sum, ideoque cum laude et gratiarum actione exclamo: «Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam;» vel, ut hebraice est, «calicem» ישועות iescuot, id est salutum, scilicet multarum; puta calicem qui testis sit et professio publica, me multas a Deo salutes consecutum esse, meque saepius a morte et mortis periculis, a Deo salvatum esse, «accipiam.»
Hoc est ergo quod nos in omni tribulatione animat, consolatur et roborat, scilicet quod cogitemus in ea nos conformari Christo patienti et morienti et resurgenti. Nam sicuti in corpore nostro tribulato et mortificato repraesentatur mors Christi; ita in eodem liberato, salvato et roborato repraesentatur vita et resurrectio Christi: ut cum objicimur leonibus aliisque bestiis, quasi certissimo ab iis devorandi, illae vero nobis parcunt et abblandiuntur: cum projicimur in ignem, ignis autem a nobis refugit, imo leni aura nos recreat: cum dejicimur in mare submergendi, sed mare nos sustentat, servatque incolumes; cum lapidarer Lystrae, et pro mortuo relinquerer, mox tamen inventus sum vivus, Act. XIV, 18. In hisce, inquam, et similibus plagis et afflictionibus particeps sum, conformor, et repraesento corpus Christi passum, mortuum et sepultum: quod tamen mox Dei virtute ad vitam eamque beatam et gloriosam revocatum fuit. Atque hac de causa in omni tribulatione fortis sum, imo laetor et glorior. Ex hisce enim spem certam concipio futurae vitae immortalis et gloriosae. «Propterea,» inquit Œcumenius, «a Deo permittitur tradi in mortem, ut manifestetur, quod a morte surrexit Christus. Qui enim in dies nos suscitat, certe seipsum quoque excitavit, nosque aliquando plane ad immortalitatem suscitabit.»
UT ET VITA JESU (tum sancta hic, fortis, laeta et alacris, ex forti vegetoque spiritu; tum beata in caelo; tertio, pacificum, sive salutare pro pace et coelis, ut dixi vers. praeced.) MANIFESTETUR IN CARNE NOSTRA MORTALI.
Versus 12: Ergo Mors in Nobis Operatur, Vita autem in Vobis
12. ERGO MORS IN NOBIS OPERATUR, VITA AUTEM IN VOBIS. — q. d. Vestra spiritualis vita per fidem et gratiam, id est salus animae vestrae, nostra corporali morte procuratur. Ita Ambrosius. Nam Apostolorum et martyrum passio et mors vita est Ecclesiae, «Sanguis martyrum semen est Christianorum,» ait Tertullianus. Aliter Chrysostomus, q. d. Vos quiete vivitis, nec illas pro fide persecutiones sustinetis, quas ego; itaque vos vivere videmini, ego vero mori quotidie videor.
Versus 13: Habentes autem Eumdem Spiritum Fidei
13. HABENTES AUTEM EUMDEM SPIRITUM FIDEI. — q. d. Sicut David tentationibus immersus et a solo Deo ereptus, dixit: «Credidi,» id est credo, quod Deus juxta promissa sua me a meis malis liberabit semper. Unde et idem audacter: «locutus sum, et etiamnum proloquor.» Ita et nos credimus et speramus, ac animose profitemur, opem, robur, liberationem et resurrectionem nostram a Deo uti promissam, ita et certissimo praestandam. Ita Theophylactus, Chrysostomus, Œcumenius.
Hoc est ergo quod nos in omni tribulatione confortat, scilicet pertinax conatus, ait Basilius in Ps. CXV, quo ad mortem usque peccato resistitur: Paulus enim, ait idem Basilius, martyrium ardenter sitiebat; unde non crucem, sed calicem salutaris vocat, q. d. Prompte hauriam quidquid mihi Dominus immiserit, etiamsi mortem et martyrium; ideoque sciens, ait Augustinus, martyrium non esse meae virtutis, sed gratiae Dei, hinc eam per nomen Domini invocabo, vel, ut aptius verti potest Hebraeam אקרא ecra, «vocabo,» publica voce praedicabo et celebrabo gratiam et nomen Domini. Pari modo Christus suam passionem et mortem calicem vocat, quem Apostolis, Martyribus, nobisque omnibus propinat, Matth. cap. XX, vers. 22, et Matth. XXVI, 42. Sicuti ergo Christianus quivis Christo liberatori in gratiarum actionem offert calicem et sacrificium Eucharisticum: ita Paulus hic passiones suas, mortificationes et mortem eidem Christo, quasi calicem gratissimum libat et sacrificat; uti Martyres, cordis fidem ore profitendo, pro eaque moriendo, omnes eidem Christo calicem sui martyrii libarunt et consecrarunt.
CREDIDI — האמנתי heemanti, id est credidi in praeterito, et credo in praesenti: Hebraei enim praesenti tempore carent, et pro eo utuntur praeterito. Secundo, «credidi,» vel «credo,» id est credere pergo; jam pridem enim Deo crediderat David. «Credo» ergo non tam actum inchoatum, quam continuatum significat, ut dixi Can. 32; maxime quia David non tantum in sua persona, sed et Pauli, ut hic patet, et nostra omnium dixit: «Credidi,» suumque «credidi» nobis imitandum et repetendum quovis tempore, proponit.
Versus 14: Constituet Nos Vobiscum
14. CONSTITUET NOS VOBISCUM, — in gloria cum vobis resuscitatis. Nota: Ex modestia ait, non, «Vos nobiscum,» sed, «Nos vobiscum,» quia vos causa et objectum uti Evangelii mei, ita et gloriae meae estis.
Versus 15: Ut Gratia Abundans per Multos in Gratiarum Actione
15. UT GRATIA ABUNDANS (refer ad abundet in gloriam Dei) PER MULTOS IN GRATIARUM ACTIONE, — id est, per gratiarum actionem multorum, vel dum multi propter illam gratiam gratias agunt Deo. Unde clarius Graeca sic habent: ἵνα ἡ χάρις πλεονάσασα διὰ τῶν πλειόνων τὴν εὐχαριστίαν περισσεύσῃ εἰς τὴν δόξαν τοῦ Θεοῦ, ut gratia illa copiosa per multorum gratiarum actionem exuberet in gloriam Dei; et Syrus, ut, cum abundet gratia per multos, multiplicetur pariter gratiarum actio ad gloriam Dei.
Versus 16: Propter Quod Non Deficimus
16. PROPTER QUOD NON DEFICIMUS, — non cedimus, non succumbimus afflictionibus; Syrus, «non est nobis taedium.» Vide dicta vers. 1.
SED LICET IS, QUI FORIS EST, NOSTER HOMO CORRUMPATUR: TAMEN IS, QUI INTUS EST, RENOVATUR DE DIE IN DIEM. — Id est, ut Theophylactus, Ambrosius, Anselmus, licet externus homo, id est corpus, corrumpatur pressuris, plagis, fame, siti, frigore, nuditate, flagellis et morbis; tamen «qui intus est,» id est anima et spiritus, renovatur et proficit fide, spe, charitate, animi alacritate, et fortior et fulgidior, quasi aurum in igne, evadit, ait Chrysostomus.
Nota aliter haec accipi Rom. VII, 22; nam ibi exterior homo est concupiscentia, vel homo concupiscens; interior, est charitas et spiritus, vel homo spiritu renovatus; hic autem homo exterior est corpus, interior est mens. Vel apposite magis: homo exterior est ipse homo corporalis, sive quatenus corpore visibilis, tangibilis, passibilis, et injuriarum extrinsecus illatarum susceptibilis est; interior vero homo est idem homo animatus, sive quatenus anima et mente invisibili constat, qua afflictiones corpori inflictas fortiter et alacriter sustinet: homo enim quia duabus partibus adeo contrariis constat, corpore scilicet externo et anima interna, ipsaque anima in homine quasi duplex esse videtur (quatenus enim animat, seque in corpore exterius per operationes et passiones spectandam praebet, externa, animalis et corporata videtur; quatenus vero in se consistens, menti et mentalibus operationibus internis insistit, interna videtur et invisibilis), hinc et homo hac duplici parte constans, juxta priorem externus, juxta posteriorem internus est, et dicitur.
Hinc patet contra Illyricum, peccatum originale et concupiscentiam non esse substantiam malam ex homine a daemone formatam, hominisque substantiae conjunctam quasi formam: haec enim deberet esse interior homo, isque in se corruptissimus, ut renovari non possit; cujus contrarium dicit hic Apostolus.
Male etiam hinc Tertullianus, ait S. Thomas, censuit animam esse corpoream, suamque habere figuram et membra ad modum corporis, ut interior homo respondeat exteriori. Sic Joannes Huartus medicus nuper in suo Examine ingeniorum censuit damnatorum animas torqueri igne, quia, inquit, habent sua quasi membra sive membrorum simulacra, habent suos sensus et sensationes. Hinc dives Epulo dicit se lingua torqueri, Lucae XVI.
Verum hoc de membris falsum est: anima enim uti non est corporea, ita proprie nulla membra habet; sed de sensu et sensatione est probabile. Anima enim rationalis, cum simul sit sensitiva, habet in se radicem sensus et sensationis, v. g. tactus, ut calorem, ignem, ustionem ejusque dolorem sentiat: quam sensationem, licet naturaliter sine corpore exercere non possit, supernaturaliter tamen Deus potest in anima separata hunc sensum et sensationem educere: ejus enim radicem et inchoationem habet et retinet in se anima. Ita censent jam multi subtiles Philosophi; eaque ratione facile explicant, quomodo ignis agat in animam. Et favet ratio: quia tota sensatio est in anima; cum enim oculo videmus, aure audimus, manu tangimus, ipsa visio, auditio et tactus perceptio non est in oculo, aure, manu, sed in anima. Non enim corpus, sed anima est quae per oculum videt, per aures audit, sentitque per manum; cur ergo anima separata a corpore easdem sensationes per Dei virtutem et omnipotentiam elicere et recipere non possit? licet enim oculus, auris, manus sit organum et conditio requisita, ut naturaliter fiat sensatio, supernaturaliter tamen eam Deus supplere potest: sicut supplere potest praesentiam et approximationem objecti, ut quis oculo corporeo videat per murum ea quae in cubiculo clauso geruntur, vel ea quae remote fiunt in India; uti S. Anselmo aliisque Sanctis concessum legimus.
DE DIE IN DIEM. — q. d. Sicut externus homo, id est corpus, in dies per tot plagas et aerumnas deficit et senescit: ita interior, hoc est mens, in dies renovatur et juvenescit, idque ob spem resurrectionis. Unde subdit: «Id enim quod in praesenti,» etc. Ita Abbas Barnabas apud Sophronium in Prato Spir., cap. X, spinam infixit pedi, nec tolli voluit, hinc putruit pes; mirantibus ait: «Quanto magis homo exterior patitur, tanto magis interior viget.» Ibidem, cap. VIII, Myrogenes hydropicus: «Orate, ait, pro me, patres, ne interior homo hydropicus fiat; ego enim Deum oro, ut in hac infirmitate diutius durem.» Nimirum hi Sancti hanc Apostoli sententiam generalem recte adaptarunt morbis et mortificationi.
Ita admirabilis ille Martyr Clemens Ancyranus cum Agathangelo sub Imperatore Diocletiano, cum omnis generis tormentis cruciaretur, corpore licet confracto, animo tamen indies fiebat valentior et robustior, ut nova semper appeteret tormenta, ad eaque excipienda vitam sibi quam diutissime prorogari a Deo petierit et obtinuerit, scilicet ad viginti octo annos, quibus assidue tortus et excarnificatus fuit: cumque Diocletianus et praesides stuperent ad tantam Martyris fortitudinem et animi magnitudinem, rogarentque eum in tormentis qui sese haberet, quomodo illa tolerare posset? Respondit hanc Pauli sententiam: «Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur: tamen is qui intus est, renovatur de die in diem.»
Hoc cogitabat S. Joannes Chrysostomus cum in exilium Cucusum duceretur. Unde cum debili et infirmo corpore, febri aestuans, nocte et die a militibus cogeretur proficisci continuo per septuaginta dies (qui eum hac ratione conficere et occidere volebant, ut gratificarentur Eudoxiae Imperatrici, prout eum confecerunt et occiderunt, ita ut revera sit Martyr) in summa fame, siti, paupertate, Solis ardoribus, periculis Arabum; haec omnia alacriter et generose superabat, ita ut sui oblitus nobiles matronas, Olympiadem, Pentadiam aliosque amicos propter se afflictos consolaretur et erigeret, ad fortiter carceres, ac dura quaevis pro Christo toleranda. Scripsit tunc quoque tractatum illum divinum, «Quod nemo laeditur nisi a seipso,» in quo seipsum superavit. Vivis enim rationibus ostendit, omnem veri doloris causam et materiam non ab alio, sed a nobis ipsis proficisci. Eo quod veri doloris materia et causa tantum sit peccatum (hoc enim solum verum est malum, ideoque de eo solo dolendum), quod non nisi propria et libera voluntate quisque admittit. Cetera enim mala et dolores, quicumque in mundo sunt, si cum peccato comparentur, non veros, sed pictos tantum et fictos esse, utpote leves, exiles et breves; cum peccatum inducat gravissimos, plurimos et aeternos.
Versus 17: Id Enim, Quod in Praesenti Est Momentaneum et Leve Tribulationis Nostrae
17. ID ENIM, QUOD IN PRAESENTI EST MOMENTANEUM ET LEVE TRIBULATIONIS NOSTRAE. — Graece τὸ γὰρ παραυτίκα ἐλαφρὸν τῆς θλίψεως ἡμῶν, quod in momento est leve, vel, potius ad verbum, momentanea levitas afflictionis nostrae; ut τὸ ἐλαφρὸν ponatur pro nomine substantivo, sitque idem quod «levitas»; et τὸ παραυτίκα fungatur vice adjectivi, sitque idem quod «momentanea»: quod Graecis est perfamiliare. Sic Demosthenes ait: ἡ παραυτίκα ἡδονή, id est, momentanea voluptas.
Ubi nota: To «in praesenti» non est in Graeco expresse, sed tacite includitur in «momento,» vel «momentaneo.» Secundo, ἐλαφρὸν, ait Erasmus, id est levitas, hic dicitur de afflictione, non quasi levis sit toleratu, sed quod leviter et cito transeat. Sic et βάρος, id est pondus, quod levitati opponit; non vocat id quod gravat, sed quod solidum est, et permanet. Sic enim Graecis ἐλαφρὸς dicitur quasi ἔλαφος, ab ἔλαφος, id est, cervus, q. d. Levis et celer instar cervi. Verum sic tautologiam committeret Apostolus, et quod clarius dixit: «Momentaneum et aeternum,» idem obscurioribus verbis repeteret, dicens et explicans «momentaneum» per «leve,» «aeternum» per «pondus.» Unde aptius ἐλαφρὸν significat hic, uti et alibi saepe, id quod in se facile est et leve; opponitur enim gravi, sive ponderi. Sic dicitur ἐλαφρὰ κάβις, levis vestis, non ponderosa, apud Xenophontem. Sic dicunt Graeci ἐν ἐλαφρῷ ποιεῖσθαι, hoc est, leve ducere, parvi aestimare, q. d. Omnis nostra tribulatio momentanea est et levis, si cum aeterno illo et gravissimo gloriae pondere conferatur, perinde ac si plumam unam, vel favillam levissimam cum plumbo totius universi conferas.
Hinc pulchre S. Augustinus in Psal. LIX, explicans illud Christi: «Jugum enim meum suave est, et onus (pro quo Augustinus legit, sarcina) meum leve,» sic ait: «Alia (mundi) sarcina premit et aggravat te, Christi autem sarcina sublevat te; alia sarcina pondus habet, Christi sarcina pennas habet. Nam et avi si pennas detrahas, quasi onus tollis, et quo magis onus abstulisti, eo magis in terra remanebit: redeat onus, et volat. Talis est Christi sarcina.»
Apostolus momentaneum et leve perhibet esse quod tolerat: et certe necdum a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepisti, necdum plus omnibus laborasti, postremo necdum usque ad sanguinem restitisti: vide ergo quam non sunt condignae passiones ad gloriam.
SUPRA MODUM IN SUBLIMITATE, — q. d. Ait Anselmus: Ut sublimetur ad coelorum angelorumque celsitudinem. Sed nota: Graece est καθ' ὑπερβολὴν εἰς ὑπερβολήν, secundum excellentiam ad excellentiam, id est excellenter excellens, ait Theophylactus; sive mire et supra modum celsum, sublime et immensum, gloriae videlicet pondus. Ita Œcumenius. Sic enim Hebraei per geminationem vocis significant vehementiam et superlativum, ut מאד מאד meod meod, id est valde valde, hoc est, supra modum, et plurimum, q. d. Incomparabiliter majus et excellentius est pondus gloriae futurae tribulatione quam hic patimur.
Notant Chrysostomus et Theodoretus pulchra antithesi, momentaneo opponi aeternum, levi pondus, τὸ «in praesenti» τῷ «in sublimitate,» tribulationi non quietem tantum, sed insuper et gloriam. Sic vers. seq. opponit τὰ βλεπόμενα καὶ τὰ μὴ βλεπόμενα, ea quae videntur, et ea quae non videntur; πρόσκαιρα καὶ αἰώνια, temporalia, sive ad tempus duratura, et aeterna. Sic Machabaeis, Vincentio, Laurentio, Stephano, lapides, sartagines, equulei et tormenta omnia prae gloria caelesti erant quasi momentum respectu infiniti temporis; quasi pluma, vel bulla levissima, respectu coeli, vel universi alicujus plumbei, aut potius aurei; quasi punctum, respectu totius mundi.
Pulchre S. Augustinus in Psal. XCIII, Deum dicere ait: «Venale habeo; quid, Domine? Regnum coelorum; quo emitur? paupertate regnum, dolore gaudium, labore requies, vilitate gloria, morte vita.» Scriptum est enim: «Beati pauperes, quoniam ipsorum est regnum coelorum: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur: beati qui esuriunt, quoniam ipsi saturabuntur,» etc. Apposite ergo Paulus gloriae pondus attribuit, tribulationi levitatem: huic, momentaneam durationem, illi aeternitatem: huic, praesens tempus et locum, illi sublimitatem et perennitatem: huic, nostram esse tribulationem, quippe quam quasi manu apprehendimus, et pugno concludimus; illi vero, ut supra modum supraque omnem mensuram, sine ulla intermissione operetur in nobis.
AETERNUM GLORIAE PONDUS (Syrus, gloriam infinitam in saecula saeculorum) OPERATUR, — non physice et efficienter, sed moraliter et meritorie. Hinc patent merita bonorum operum. Negat id Calvinus et ex eo Beza, tantumque ait hic significari ordinem, vel quo itinere ad gloriam perveniatur, scilicet per tribulationes. Sed hoc nimis est frigidum: nec enim iter, sive via dicitur operari ipsum itineris terminum, nisi per «iter», non viam, sed ipsam itinerationem, sive profectionem accipias: quae sane termini est causa, non tantum moralis, sed et physica, proprieque efficiens: quam si concedat Calvinus in operibus bonis et meritis respectu mercedis aeternae, plus iis dabit, quam dent Catholici, qui non physicam et propriam, sed moralem tantum et meritoriam eis dant causalitatem et efficientiam. Deinde non tantum ordinem hic significari patet ex Graeco κατεργάζεται, id est peroperatur, conficit, perficit: quod utique causam non qualem qualem, sed potentem efficacemque significat. Ita Ambrosius et maxime Chrysostomus in morali: «Deus,» ait, «justus judex, eo modo reddit justis beatitudinem, quo malis infernum;» atqui malis reddit infernum quasi meritas scelerum poenas: ergo et justis reddit beatitudinem quasi meritam bonis operibus mercedem et praemium. Et S. Bernardus, in Psal. XC, serm. 17: «Non dixit,» inquit, «Remunerabitur, sed, Aeternum pondus gloriae operatur in nobis. Latet gloria, fratres mei, abscondita nobis est in tribulatione: in momentaneo hoc latet aeternitas, in hoc levi pondus sublime et supra modum,» q. d. In levi tribulatione latet et continetur pondus gloriae, sicut messis latet et continetur in semine: unde cum hoc suam vim exerit, tunc illam operatur et producit. Unde subdit: «Interim ergo festinemus nobis emere agrum istum, emere thesaurum istum, qui absconditus est in agro. Omne gaudium existimemus, cum in varias inciderimus tribulationes. Dicamus ex animo: Bonum magis ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.»
Dices, quomodo ergo passiones vocat leves, et alibi ait: «Non sunt condignae?» Respondeo: Non sunt condignae, quatenus passiones seu quatenus opera poenalia naturae, quia sic proportionem non habent cum tanta gloria: condignae tamen sunt, quatenus passiones hae tolerantur ex gratia et charitate; sic enim sunt opera gratiae et charitatis; haec enim gratia semen est gloriae. Sicut ergo semen messi condignum est et commensuratum, ita et gratia gloriae. Secundo, condignae sunt, quatenus sunt passiones Christi, id est ex Christi meritis profectae, eisque subordinatae: Christus enim meruit nobis hanc patientiam passionum et afflictionum, itemque meruit ut hac patientia nostra quasi sua, et ex se suisque meritis manente, aeternam gloriam mereremur.
Praeclare S. Bernardus, serm. 1 De Diversis, singula verba Apostoli perurgens: «Perge ergo,» inquit, «murmurare et dicere: Longum est, grave est, non possum tam immania et tam diuturna portare. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepisti, necdum plus omnibus laborasti, postremo necdum usque ad sanguinem restitisti: vide ergo quam non sunt condignae passiones ad gloriam. Primo, quid in incertum dies et horas numeras? transit hora, transit et poena: nec accedunt sibi, sed cedunt potius et succedunt. Non sic gloria, non sic remuneratio, non sic merces ipsa laboris: nescit vicissitudinem, nescit finem, manet tota simul, et manet in aeternum. Secundo, guttatim poena bibitur, liquando sumitur, per minutias transit. Nam in remuneratione torrens est voluptatis, et fluminis impetus, torrens inundans laetitiae, flumen gloriae, et flumen pacis. Tertio, non enim nobis gloriosa vestis, non gloriosa domus, sed ipsa gloria promittitur. Nam in veritate justorum exspectatio, non aliquod laetum, sed ipsa laetitia est. Gaudent in cibis, gaudent in pompis, gaudent in divitiis, gaudent et in vitiis homines: sed luctus extrema occupat ejusmodi gaudiorum. Nobis autem non favum mellis, sed purissimum et liquidissimum mel reposuit Deus, ipsam plane laetitiam, vitam, gloriam, pacem, voluptatem, amoenitatem, felicitatem, jucunditatem et exultationem thesaurizavit nobis Dominus Deus noster: et haec omnia unum, ut sit participatio Jerusalem in idipsum. Et hoc unum et idipsum non nisi ipse, dicente Apostolo: Quoniam erit Deus omnia in omnibus. Haec merces nostra, haec corona nostra, hoc bravium nostrum: ad quod utinam sic curramus, ut comprehendamus!»
Moraliter Auctor libri De Anima et Spiritu, qui extat tom. III operum S. Augustini (Trithemius putat esse opus Hugonis Victorini, nam non esse S. Augustini patet ex cap. XXXVII, ubi citat Boetium, qui Augustino fuit posterior), graphice gloriae pondus, et haec gaudia Beatorum, cap. LVII et seq. depingit: ac primo, describit mutuam omnium Beatorum charitatem, et exinde mutuum gaudium, quo quisque non sua solius, sed et singulorum aliorum beatitudine gaudebit, eritque beatus non semel, sed centies millies. Secundo, describit delectationem quam Beati percipient ex visione Dei. Tertio, ob oculos ponit plenissimam eorum pacem et suavitatem. Quarto, cap. LXIV, exaggerat possessionem immensi boni, quod est ipse Deus. Quinto, affert pulchritudinis, sanitatis, sapientiae, melodiae, honoris, divitiarum et omnium bonorum, quae hic vel gustare, vel concipere possumus, copiam et affluentiam. «In coelo,» inquit, «est quidquid amatis, quidquid desideratis. Si delectet pulchritudo, fulgebunt justi sicut sol; si velocitas aut fortitudo, erunt similes angelis Dei; si longa et salubris vita, ibi est sana aeternitas, et aeterna sanitas; si satietas, satiabuntur cum apparuerit gloria Domini; si ebrietas, inebriabuntur ab ubertate domus Dei; si melodia, ibi angeli sine fine concinunt Deo; si quaelibet mundi voluptas, torrente deitatis suae potabit eos Dominus; si sapientia, omnes erunt docibiles Dei; si concordia, cibus erit illis voluntas Dei; si potestas, introibunt in potentias Domini, et omnipotentes erunt suae voluntatis, uti Deus suae: nam sicut poterit Deus quod volet per seipsum, ita poterunt illi quod volent per illum; si honor et divitiae, Deus servos suos bonos et fideles super multa constituet; si vera securitas, certe ita certi erunt nusquam illud bonum sibi defuturum, sicut certi erunt nec se sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud dilectoribus suis invitis ablaturum.» Ex quibus omnibus recte infert S. Gregorius, hom. 32 in Evangel.: «Ad magna,» inquit, «praemia perveniri non potest nisi per magnos labores. Unde et Paulus egregius praedicator dicebat: Non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Delectet igitur mentem magnitudo praemiorum, sed non deterreat certamen laborum.» Tempus enim praesens, ut quidam Sanctorum ait, est laboris et poenitentiae: futurum vero erit quietis et laetitiae.
Versus 18: Quae Enim Videntur, Temporalia Sunt
18. QUAE ENIM VIDENTUR, TEMPORALIA SUNT: QUAE AUTEM NON VIDENTUR, AETERNA SUNT. — Praeclare S. Augustinus in Sententiis, num. 270: «Inter temporalia,» ait, «atque aeterna hoc interest, quod temporalia plus diligantur antequam habeantur, vilescant autem cum advenerint. Non enim satiat animum, nisi incorruptibilis gaudii vera et certa aeternitas. Aeternum vero ardentius diligitur adeptum quam desideratum. Nemo enim plus de illo aestimat quam de se habet, ut fiat vilius quia speratum est amplius. Sed tanta est ibi excellentia, ut multo plus adeptura sit charitas, quam vel fides credidit, vel spes desideravit.» Vide S. Gregorium, homil. 36 in Evangel., initio, ubi idem discrimen inter voluptates carnales et spirituales assignat fusiusque pertractat.