Cornelius a Lapide

II Corinthios V


Index


Synopsis Capitis

Primo, pergit inculcare futuram gloriam, ad eamque ex hoc exilio et tabernaculo suspirat, optans peregrinari a corpore, et praesens esse ad Dominum.

Secundo, vers. 9, ostendit se contendere, non ut hominibus, sed ut uni Christo, utpote nos judicaturo, per omnia placeat.

Tertio, vers. 14, docet se ad hoc urgeri charitate Christi, qui sua morte nos reconciliavit; itaque se jam neminem nosse secundum carnem, sed tantum si qua in Christo nova creatura.

Quarto, vers. 18, profitetur se esse ministrum et legatum Christi, ac pro Christo obsecrat ut reconcilientur Deo.


Textus Vulgatae: II Corinthios 5:1-21

1. Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis. 2. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de coelo est, superindui cupientes: 3. si tamen vestiti, non nudi inveniamur. 4. Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. 5. Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus spiritus. 6. Audentes igitur semper, scientes quoniam, dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino: 7. (per fidem enim ambulamus, et non per speciem). 8. Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. 9. Et ideo contendimus sive absentes, sive praesentes placere illi. 10. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. 11. Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. 12. Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur, et non in corde. 13. Sive enim mente excedimus, Deo: sive sobrii sumus, vobis. 14. Charitas enim Christi urget nos: aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. 15. Et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. 16. Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. 17. Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. 18. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. 19. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. 20. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. 21. Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.


Versus 1: Scimus Enim, Quoniam Si Terrestris Domus Nostra Hujus Habitationis Dissolvatur

1. SCIMUS ENIM, QUONIAM SI TERRESTRIS DOMUS (id est scimus, si corpus mortale, in quo brevi tempore quasi in tabernaculo, hoc enim Graecum σκηνή significat, tanquam peregrini et viatores moramur) DISSOLVATUR, QUOD DOMUM (et, ut Syrus, aedificium, puta firmum atque stabile) HABEMUS NON MANUFACTAM, — puta gloriam animae et vitam aeternam. Ita Photius, Anselmus, S. Thomas, Lyranus, et ita respondet versui 6 et 8, ubi ait: «Audemus peregrinari, et praesentes esse ad Dominum.» Unde ex hoc sensu et Patrum explicatione, et certius ex vers. 8, contra Tertullianum, Graecos, Armenos, Lutherum, Calvinum evincitur beatitudo animarum statim a morte, nec eas dormire sub altari usque ad resurrectionem.

Secundo et aptius: «Domum,» id est corpus resurrectione glorificatum, «habemus,» id est habebimus certo in resurrectione; et hoc magis respondet versui 4 et cap. praeced.; excitat enim Apostolus ad mortificationis et passionis corporalis tolerantiam per spem resurrectionis, in qua corpus recipiemus corpus gloriosum. Sic I Cor. xv, dicit: «Seminatur,» scilicet corpus, «in ignobilitate, surget in gloria,» id est gloriosum; et tale corpus proprie domus est animae beatae, sicut corpus mortale domus est animae hic viventis et patientis. Ita S. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, S. Ambrosius.

Dices: Ipsa gloria, in quam intrat anima beata, dici potest animae domus; sic enim dicit Christus: «Intra in gaudium Domini tui.» Respondeo, dici, «Intra in gaudium,» non quasi gaudium sit domus in quam intratur, ut volunt aliqui; sed gaudium metonymice dicitur locus ipse gaudii, q. d. Intra in nuptias coelestes, intra in coelum, ubi locus est gaudiorum plenissimorum et aeternorum: minus enim recte ipsa gloria, vel gaudium dicitur domus, in quam intrabunt Beati.

Moraliter Chrysostomus, hom. 5 in epist. ad Hebraos: «Eadem,» inquit, «facilitate corpus exuere debemus qua vestem, uti Joseph pallium reliquit Aegyptiae»; et B. Aloysius Gonzaga moriturus ita de morte sua loquebatur, quasi de una domo tantum in aliam migraret.


Versus 2: Nam et in Hoc Ingemiscimus, Habitationem Nostram, Quae de Coelo Est, Superindui Cupientes

2. NAM ET IN HOC INGEMISCIMUS, HABITATIONEM NOSTRAM, QUAE DE COELO EST, SUPERINDUI CUPIENTES, — id est, ut Syrus, ad hoc gemimus et suspiramus, scilicet ut domus haec terrestris et misera, id est corpus hoc mortale, dissolvatur, et habitationem, id est domum nostram, quae de coelo est, corpus videlicet beatum et gloriosum, superinduamus, ut sequitur. Secundo et melius: propter hoc, scilicet mortem et dissolutionem, quae intervenire debet, ut a vita hac transeamus ad aeternam, ingemiscimus: nam mors haec contra naturam est; optaremus enim superindui gloria, non spoliari vita, ut sequitur vers. 4. Hic sensus magis constabit ex vers. seq. Unde S. Gregorius, lib. XXXI Moral., cap. xxvi: «Ecce,» inquit, «Paulus et mori desiderat, et tamen carne exspoliari formidat. Cur hoc? quia, etsi victoria in perpetuum laetificat, ipsa nihilominus ad praesens poena perturbat. Sicut enim vir fortis cum vicino jam belli certamine armis accingitur, et palpitat et festinat; tremit et saevit; quasi pavere per pallorem cernitur, sed per iram vehementer urgetur: ita vir sanctus cum passioni se propinquare conspicit, et naturae suae infirmitate concutitur, et spei suae soliditate roboratur; et de vicina morte trepidat, et tamen quod moriendo verius vivat, exsultat. Ad regnum quippe non potest nisi interposita morte transire: et idcirco confidendo quasi ambigit, et quasi ambigendo confidit; et gaudens metuit, et metuens gaudet.»

Dices: Quomodo metaphora domus et habitationis congruit cum veste quae superinduitur? Respondeo: Apostolus duas hic metaphoras conjungit: una petitur a domo, secunda a veste. Solent enim Hebraei, quos hic imitatur D. Paulus, multas metaphoras simul implicare et convolvere. Id videre est tum in Prophetis, tum in Psalmis, tum in parabolis Christi.


Versus 3: Si Tamen Vestiti, Non Nudi Inveniamur

3. SI TAMEN VESTITI, NON NUDI INVENIAMUR. — Pro «vestiti» nonnulli legunt «exspoliati»: facilis enim lapsus est Graeci ν in ζ, ut pro ἐνδυσάμενοι, scribatur ἐκδυσάμενοι: itaque legit Augustinus et ex eo Beda hic, Ambrosius, Tertullianus et Paulinus mox citandi, sicque explicat Augustinus, q. d. Supervestiemur coelesti gloria, si quidem exspoliati hoc corpore, Christum fuerimus induti, eoque vestiti.

Nota: Distinguit hic tria Apostolus, primo, esse nudos et exspoliatos; secundo, esse indutos; tertio, superindui, ut clarius patet ex Graeco: sicut enim vers. praeced. gloriam caelestem vocavit domum et habitationem, sic etiam hic eamdem alia metaphora vestem vocat. Jam locum hunc sic explicant aliqui, q. d. Cupimus superindui coelestem habitationem, scilicet corpus coeleste et incorruptibile, sic tamen ut cum immortalitate gloria quoque donemur, gloriaque non nudi, sed vestiti inveniamur. Nam, ut ait Apostolus, I Cor. xv, 51: «Omnes quidem resurgemus ad immortalitatem, sed non omnes immutabimur ad gloriam.» Verum de solis reprobis et damnatis hoc verum est. Illi autem licet habituri sint corpus immortale, non tamen dici possunt habituri corpus coeleste: soli enim beati, hoc habituri sunt. Coeleste ergo corpus est, quod ita est immortale, ut pariter sit et gloriosum; ac consequenter qui illud habent, necessario vestiti et non nudi inveniuntur. Apostolus autem hic ab iis qui cupiunt habere corpus coeleste, excipit, et conditionate dicit: «Si tamen vestiti, non nudi inveniamur.»

Secundo ergo aliter explicant hunc locum S. Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, Ambrosius, q. d. Domus illa, id est coelestis gloria, nobis obtinget, si ea digni inter electos, non inter reprobos inveniamur; videlicet si gratia, charitate et bonis operibus vestiti, non autem iis nudi inveniamur, et, ut ait S. Paulinus, epist. 8 ad Severum Sulpit.: «Si dispoliatus a corpore, non inveniaris nudus ab opere;» si enim iis simus vestiti, tunc Deus nos superinduet, quasi nova veste induta, stola gloriae immortalis. Verum, quia vers. seq. nuditatem hanc explicat separationem animae a corpore; ait enim, «nolumus exspoliari,» scilicet corpore, ut anima nuda sola beetur, «sed supervestiri;» videtur potius, ut recte notavit Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, cap. xLII, nudos et exspoliatos nos vocare, cum mortui sumus, et anima corpore spoliata est; ac consequenter vestitos, cum anima corpori est conjuncta, illudque quasi vestem induit; superindutos vero, vel supervestitos, cum corpus gloria coelesti quasi veste induitur et ornatur; ut, sicut anima corpore, ita corpus gloria vestiatur; sic enim anima corpore vestitur, sed gloria supervestitur et superinduitur. Cupimus ergo ea superindui, si tamen vestiti, non nudi inveniamur.

Ubi nota secundo: Vox «si» aliquid peculiare exigit, non commune omnibus electis, sed aliquibus proprium, videlicet iis, qui in fine mundi vivi, et corpore vestiti invenientur; sicque vivi, vel ita morientes, ut mox resurgant, videanturque non esse mortui sed vivi, supervestientur immortalitate. Sensus itaque est, ut recte Cajetanus, q. d. Nobis continget non dissolvi, non mori, quod naturaliter abhorremus, et propter quod gemimus, sed gloria superindui, quod tantopere cupimus, si inveniamur in fine mundi residui, nondumque mortui, sed vestiti corpore, non eo nudati, ut non, vel non nisi brevissimo tempore, moriamur, sed transeamus ex hac vita ad aeternam. Patet ex sequentibus.


Versus 4: Nam et Qui Sumus in Hoc Tabernaculo, Ingemiscimus Gravati

4. NAM ET QUI SUMUS IN HOC TABERNACULO (corporis scilicet), INGEMISCIMUS GRAVATI (scilicet, ut Syrus, ob ejus corporis onus et pondus; ita tamen, ut cum S. Gregorio Nazianzeno dicamus: «Domine, aufer a me tunicam hanc ita gravem, corpus scilicet terrestre, ponderosum, aerumnosum, sed et da mihi leviorem»), EO QUOD NOLUMUS EXSPOLIARI. — Graece ἐκδύσασθαι, exui, scilicet corpore, sed ἐπενδύσασθαι, superindui, scilicet gloria; se tamen ἐνδεδυμένους, id est vestiti carne et corpore, non ea nudati per mortem inveniamur. Apostolus enim ita loqui solet de resurrectione et die judicii, quasi ea instet, et quasi eam ipse cum aliis tunc viventibus sit visurus. Unde I Thessal. IV, vers. ultim.: «Deinde,» inquit, «nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.» De quo ibi.

EO QUOD NOLUMUS EXSPOLIARI, — corpore scilicet. Erravit ergo Plato, qui σῶμα, id est corpus, quasi σῆμα, id est sepulcrum, dici putavit, et ex illo Platonicorum Origenes, qui animas ob peccata in corpus hoc quasi carcerem detrusas censuit: quis enim non cuperet suo carcere spoliari? anima autem non cupit corpore spoliari; est ergo corpus animae amicum, socium et compar, animaque corpus expetit, sicut forma materiam: et contra. Videtur ergo Platonis et Platonicorum, quorum scholae florebant Corinthi, errorem hunc perstringere hic Apostolus.

UT ABSORBEATUR QUOD MORTALE EST, A VITA, — mortalitas ab immortalitate.


Versus 5: Qui autem Efficit Nos in Hoc Ipsum, Deus

5. QUI AUTEM EFFICIT NOS IN HOC IPSUM, DEUS. — Graece ὁ δὲ κατεργασάμενος, qui operatus est, perfecit, formavit nos, scilicet «qui» primo, creavit «nos in hoc ipsum,» scilicet ad hanc beatitudinem et vitam immortalem, Deus est. Secundo, qui aeterno suo decreto paravit et destinavit nos ad eamdem illam beatitatem, idem Deus est. Tertio et optime, qui per suam gratiam voluntatem, intellectum, totumque hominem nostrum ita format, praeparat, componit, quique facit nos ita vivere, ut digni simus, qui hac immortalitate beemur, ille idem est Deus. Ita Ambrosius.

QUI DEDIT NOBIS PIGNUS SPIRITUS, — id est, ut Ambrosius legit, Spiritum, q. d. Non dedit nobis Deus pignus auri vel argenti, id est aurum vel argentum in pignus, sed dedit nobis Spiritum Sanctum, cum ejus charitatem, virtutes et sanctitatis spiritum, quo fiducialiter Deum Patrem invocamus, clamantes quasi filii, Abba Pater, nobis infudit. Hic enim Spiritus pignus est futurae gloriae et haereditatis nostrae coelestis: ad hoc enim dedit nobis Deus hunc Spiritum, ut per illum, quasi pignus et arrham, certos nos faceret de futura haereditate, si pergamus quasi morigeri filii Deum Patrem invocare, illique obedire, ejusque Spiritum quasi pignus retinere et conservare.


Versus 6: Audentes Igitur Semper, Scientes Quoniam, Dum Sumus in Corpore, Peregrinamur a Domino

6. AUDENTES, — θαρροῦντες, confidentes, id est audemus, confidimus, audacter et fidenter pericula et mortem pro Christo et Evangelio suscipimus, imo optamus. Ita Theophylactus. Hebraei enim participium praesens usurpant pro indicativo, juxta Can. 29.

IGITUR. — Quia scilicet hanc gloriam et vitam aeternam quasi haereditatem speramus; ejusque pignus Spiritum Sanctum accepimus: ideo audemus quaevis ardua et agere et pati.

SCIENTES QUONIAM, DUM SUMUS IN CORPORE, PEREGRINAMUR A DOMINO. — Hoc est, quandiu sumus in hoc corpore, tamdiu a Domini Dei Patris nostri conspectu et haereditate elongati et absentes, quasi peregre in terra aliena, scilicet in vita hac et corpore mortali, versamur, q. d. Hic peregrini sumus, quia conscripti sumus cives coeli et haeredes Dei; festinamus ergo ex peregrinatione hac tendere, et consequi patriam nostram coelestem, Deique Patris nostri haereditatem adire: unde audacter in pericula et necem ruimus, eaque quasi viam in coelum invadimus. Secundo, per metalepsin, peregrinamur, id est absentes sumus, a Domino (de quo vers. 9); festinamus ergo, et peroptamus illi praesentes esse.

Unde S. Bernardus, tract. De Praecepto et Dispens., cap. xxvii: «Illa,» inquit, «circa corpus occupatio quid est, nisi a Deo quaedam absentatio? et absentatio quid, nisi peregrinatio? Et peregrinamur ergo a Domino, et in corpore peregrinamur, cujus nostra nimirum et intentio praepeditur aerumnis, et curis charitas fatigatur.»


Versus 7: Per Fidem Enim Ambulamus, et Non per Speciem

7. PER FIDEM ENIM AMBULAMUS, ET NON PER SPECIEM. — quia scilicet necdum ipsam speciem, id est naturam et pulchritudinem Dei, in se contemplamur facie ad faciem. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius.

Perperam ergo hinc quis doceat videri Deum a Beatis non se solo per essentiam, sed per speciem mediam, quae essentiam repraesentet, sicut species coloris oculo impressa, oculo colorem, qui in pariete est, repraesentat: nec enim talem speciem hic intelligit Apostolus, sed speciem, qua res in se coram clare spectatur; opponit enim speciem fidei, qua non spectamus, sed obscure credimus futura et absentia.

8. AUDEMUS AUTEM, — audemus, inquam; repetit enim et inculcat id quod dixit vers. 6: «Audentes igitur.»

ET BONAM VOLUNTATEM HABEMUS (Graece εὐδοκοῦμεν, bene volumus; Syrus, peroptamus; Chrysostomus vertit, ἐπεδοκοῦμεν, omnibus votis cupimus) MAGIS (id est malentes) PEREGRINARI A CORPORE, ET PRAESENTES ESSE AD DOMINUM, — id est, eligentes potius abesse a corpore, ut liceat adesse Deo, ejusque praesentia, specie et facie perfrui.

Hinc probatur, animas a morte statim videre Deum: ideo enim ait nos malle peregrinari a corpore, ut praesentes simus ad Dominum, vel, ut Graecum ἐνδημῆσαι πρὸς τὸν Κύριον ad verbum proprie vertit Erasmus et Vatablus, ut domi simus apud Dominum, quasi in patria Patri nostro coelesti praesentes: si enim peregrinantes et separati a corpore, domum ad Deum Patrem nostrum statim non veniremus, sed alibi in via haerendum nobis et peregrinandum esset, non desideraremus peregrinari a corpore, imo in eo, utpote loco naturali animae, peregrinari mallemus, quam alibi loco incognito: sed de Graeco ἐνδημέω plura vers. 9.

9. ET IDEO CONTENDIMUS, — φιλοτιμούμεθα, certatim, omni studio, ministerio, conatu et nisu nostro contendimus, certamus et ambimus Deo placere, ut in hoc studio non patiamur nos a quoquam superari.

SIVE ABSENTES, SIVE PRAESENTES, — Deo scilicet, et consequenter corpori, sed per antithesin: hoc enim ipso, quo sumus absentes Deo, praesentes sumus corpori; et hoc ipso, quo praesentes sumus Deo, absentes sumus a corpore, uti praecessit vers. 6 et 8.

Ubi nota: Graecum ἐνδημεῖν proprie significat domi, in populo suo agere: δῆμος enim populum significat; hujus contrarium ἐκδημεῖν significat foris, extra populi sui fines agere, sive peregrinari. Unde Vatablus et Erasmus vertunt, sive domi praesentes, sive foris peregre agentes. Sed Apostolus paulo generalius haec sumere videtur; tam enim in corpore quam apud Deum nos dicit ἐνδημεῖν καὶ ἐκδημεῖν, non possumus autem proprie domi esse et in corpore existentes, et separati a corpore. Deoque praesentes: sicut vicissim non possumus dici esse peregre, et in corpore, et apud Deum. Itaque ἐνδημεῖν sumit pro incolere, inhabitare, esse praesentem; ἐκδημεῖν vero pro migrare, abire, absentem esse: dum enim corpus hoc praesentes incolimus, abimus et absentes sumus a Domino; et contra, dum coelum incolimus praesentes apud Dominum, tum abimus et absentes sumus a corpore. Unde Noster clare vertit, sive absentes, sive praesentes, scilicet sive a Deo, sive a corpore, ut praecessit.

Verum nil obstat quominus ἐνδημεῖν et ἐκδημεῖν proprie capiat Apostolus pro domi esse, et peregre esse.

Pro quo nota: Apostolus, vers. 1, dixit nos duas habere domos, unam terrestrem, aliam coelestem, et utrobique nos esse domi, scilicet tam in corpore, quasi domo naturali, quam in coelis apud Deum, quasi domo Dei gratuita, et gratis nobis data. Consequenter duplex est peregrinatio nostra, duobusque locis peregrinamur. Uno, cum in hoc corpore et exilio a patria coelesti et Deo semoti quasi peregre agimus et vivimus. Secundo, cum a corpore quasi domo, separati per mortem, peregre in aliam regionem et orbem, in coelum ad Deum concedimus. Hinc ergo Apostolus ait nos ἐνδημεῖν, domi esse, et in corpore apud Deum; ac rursum, ἐκδημεῖν, peregrinari, peregre agere, et in corpore, et apud Deum. Id patet ex verbis ipsis expressis Apostoli, vers. 6 et 8. Hoc vero, vers. 9, ubi simpliciter dicit, εἴτε ἐνδημοῦντες, εἴτε ἐκδημοῦντες, sive domi agentes, sive peregre agentes; licet non addat, nec exprimat τὸ «in corpore», vel «apud Deum», refert se tamen ad illa eadem quasi jam praemissa vers. 6 et 8, indeque hic eadem addenda et supplenda relinquit, q. d. Ideo, sive absentes a Deo et corpori praesentes, sive praesentes Deo et a corpore absentes, id est ubicumque et in quocumque statu simus, contendimus placere Deo, ut scilicet possimus praesentes esse apud Dominum, ejusque praesentia et facie perpetim frui: nisi enim Deo placeamus, nec hic corpori praesentes et a Deo absentes tendere poterimus ad ejus praesentiam; nec a corpore absentes et Deo praesentes poterimus in ejus praesentia permanere, eaque frui et beari: utrumque autem contendimus peragere et perficere, dum sumus in hac vita: quia scilicet in hac vita per omnia conando Deo placere, tendimus ad ejus praesentiam et visionem, ac secundo meremur, ut ejus praesentia semel donati in eadem perpetuo maneamus: qui enim hic Deo placet, illic non displicebit, ait Ambrosius et Anselmus.

Alii planius vertunt, εἴτε ἐνδημοῦντες, εἴτε ἐκδημοῦντες, sive incolentes, sive migrantes a corpore ad Dominum, q. d. Tota vita usque ad mortem et ultimum halitum, quo anima migrabit a corpore, Deo placere satagimus. Unde et Tertullianus, lib. De Resurrect. carn., cap. xliii, legit: «Et ideo gestimus sive peregrinantes, sive immorantes, placibiles illi esse.» Sed hic verba Apostoli generalia, et tam Deo quam corpori communia, ut dixi, restringunt ad solum corpus; prior ergo sensus, quem dedi, genuinus videtur.


Versus 10: Omnes Enim Nos Manifestari Oportet ante Tribunal Christi

10. OMNES ENIM. — Vox «enim» dat causam praecedentium, q. d. Contendimus placere Deo in omni opere nostro, ut in tribunali Christi, cui sistendi sumus, donemur gloria corporis, et beata Dei praesentia (ut dixit vers. 8) ac visione; non autem ea privemur cum illis, qui Deo per opera mala displicuerunt.

NOS MANIFESTARI OPORTET (tum judici Christo, tum omnibus hominibus) ANTE TRIBUNAL CHRISTI. — ut quisque singulorum et bona et mala videat. Hinc patet Paulum quoque et Apostolos judicandos esse, sed ita, ut simul ipsi aliorum sint judices, et condemnent eos qui sibi credere noluerunt, Matth. xix, 28.

UT REFERAT UNUSQUISQUE PROPRIA CORPORIS (scilicet gesta et facta) PROUT GESSIT — πρὸς ἃ ἔπραξεν. Secundum ea quae fecit et gessit per corpus proprium; Vatablus, pro eorum, quae fecit, portione, id est pro disparitate meritorum demeritorumque, disparem quisque gloriam recipiet, vel poenam.

Nota: Quae propria sunt corporis, sunt et animae propria; nam anima in hoc statu et vita in hac nihil agit, nec agere potest sine corpore: adeo ut ad cogitationem et intellectionem ipsam corporali phantasmate indigeat; itaque propria corporis sunt, quae anima proprie per corpus gerit et operatur.

Notat secundo Chrysostomus, dici «propria,» quia aliena et parentum merita in tribunali Christi filios non juvabunt, adeoque, ut ait Ezech. cap. xiv, vers. 14 et 20, Noe, Daniel et Job non liberabunt filium et filiam, sed tantum animas suas. Si tribunal hoc cogitaremus, cum a sociis, a libidine, a fastu, a gula tentamur, facile omnia superaremus, nulloque metu aut cupiditate a Dei lege et obedientia nos abduci pateremur. Vide Chrysostomum in morali homil. 10.

Hinc inferebant Pelagiani, infantes nullum habere peccatum, nec esse peccatum originale; quia Christus in judicio tantum examinabit peccata propria quae quisque gessit in corpore; atqui infantes nihil gesserunt, nec gerere potuerunt quasi proprium: ergo peccatum non habent, quod Christus examinet et judicet.

Respondet S. Augustinus, epist. 107, hanc Apostoli sententiam etiam ad infantes pertinere: peccatum enim originale habituale esse eis proprium et inhaerens; ipsum vero actuale Adami, ex quo propagatur in singulos ex Adamo nascentes peccatum originale habituale, licet Adamo fuerit proprium, id est, physice inhaerens (fuit enim esus pomi vetiti, quod comedit Adam), tamen et parvulis moraliter dici proprium, quia actus hic Adami ad eos pertinuit, censeturque eorum actus proprius fuisse, sicque peccatum hoc gesserunt et commiserunt, non per se, sed per Adamum: voluntas enim Adami censebatur omnium posterorum etiam parvulorum esse voluntas.

Sed planius magisque ad Apostoli mentem responderi potest, Apostolum non loqui de infantibus, sed adultis: illos enim exhortatur ut satagant Deo per omnia placere, ut referant praemium a Deo, quisque pro gestis: infantes enim, licet in Christi judicio comparaturi sint, operum tamen examine non indigebunt, nec demeritis, sed soli originali peccato debitam poenam recipient, ut docet S. Augustinus, serm. De omnibus Sanctis, tom. I, et Nazianzenus, orat. 60, quae est de sancto Lavacro.


Versus 11: Scientes Igitur Timorem Domini, Hominibus Suademus

11. SCIENTES IGITUR (haec quae dixi de Christi tribunali, a quo quisque referet prout gessit; secundo et simplicius «scientes») TIMOREM DOMINI (id est, quia scimus timendum esse Dominum judicem et vindicem, hinc eumdem hunc timorem) HOMINIBUS SUADEMUS, — ut eo Dominum timeant.

TIMOREM DOMINI. — Timor capi potest duobus modis: primo, active, quo Dominum timemus; secundo, passive, quo Dominus est timentibus quasi judex terribilis. Unde Syrus et Vatablus vertunt, scientes igitur terrorem illum Domini, suademus hominibus. Sic Jacob Deum vocat timorem patris sui Isaac, id est timoris objectum, seu, quem timuit Isaac pater suus, Genes. xxxi, 42. Ita hic timor vocatur objectum timoris, res timenda, terror, q. d. Scientes timendum, id est terribilem, esse Deum; sive, scientes timendum et formidandum esse Dominum. Vide Can. 30. Sic Isaiae VIII, 13, dicitur: «Dominum exercituum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester.»

DEO AUTEM MANIFESTI SUMUS. — q. d. Deus scit me sincere Deum timere, et timorem hunc aliis suadere: quia enim Paulus ex hoc timore et cupiditate Deo placendi et fruendi, quam hic prae se fert, aliquibus, maxime aemulis et pseudoapostolis, qui occasionem eum calumniandi quaerebant, videri potuisset se quasi sanctum laudare; hinc vanitatem hanc laudisque cupiditatem hic et in sequentibus a se amolitur.


Versus 12: Ut Habeatis ad Eos, Qui in Facie Gloriantur, et Non in Corde

12. UT HABEATIS — occasionem scilicet gloriandi (hoc enim repetendum relinquit) de me. AD EOS (contra eos) QUI IN FACIE GLORIANTUR, qui externa se specie jactant, cum sibi non sint in conscientia bene conscii, sintque hypocritae et pseudoapostoli.


Versus 13: Sive Enim Mente Excedimus, Deo: Sive Sobrii Sumus, Vobis

13. SIVE ENIM MENTE EXCEDIMUS, DEO: SIVE SOBRII SUMUS, VOBIS. — Aliqui manuscripti codices legunt, si mente excidimus. Graecum enim ἐξέστημεν significat raptum, quo mens emota extra se abripitur, sive vehementia naturae, morbi, cholerae, melancholiae aut apprehensionis in objecta nova et insolita, sive a Deo in contemplationem et extasin, sive a furore et insania in delirium. Omnibus his modis accipi hic potest. Imo Syrus, Chrysostomus, Theophylactus, Vatablus, Erasmus vertunt, sive insanimus: huic enim opponit εἴτε σωφρονοῦμεν, sive sana mente sumus, q. d. Sive desipimus, sive sapimus.

Nam, ut ait Plato, lib. I De Republica., τὸ σωφρονεῖν ἐναντίον ἐστὶ τῷ μαίνεσθαι, id est, sapere, sive sana mente esse, contrarium est illi quod est desipere vel insanire; sic μανίαν, sive insaniam, opponit τῷ σωφρονεῖν. Paulus, Actor. xxvi, 25: «Non insanio,» inquit, «optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.» Sic de Christo dicunt consanguinei, Marci III, 21: «Quoniam in furorem versus est,» ubi graece est idem verbum ἐξέστη, quod hic.

Rursum raptus hic et insania accipi potest, vel laudis propriae, vel amoris divini et contemplationis. De laude propria proprie et genuine loqui videtur Apostolus, ut sentit Ambrosius et Chrysostomus: de ea enim praecessit. Verum quia haec laus est de excellentia ministerii novi Testamenti, deque excessu amoris et clarae speculationis Dei, hinc consequenter et secundo, de illo etiam intelligendus est, videturque alludere ad raptum Mosis, quo in Sina legem accepturus vidit gloriam Dei, ut dixit cap. III, vers. 7. Laudavit enim se Apostolus prae Mose Mosisque raptu, cap. III, vers. 18: «Nos vero,» inquit, «omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem.» Hinc, cap. IV et V, laudat se a tribulationibus et laboribus pro Evangelio susceptis, quibus ad hanc gloriam Deique praesentiam aspirat.

Sensus ergo est, primo, q. d. Si nostri obliti vehementia aliqua aut zelo abripimur, quem mundani putant insaniam, ut scilicet quasi insani abripiamur in laudes ministerii nostri, ac gloriosius diviniusque de nobis loquamur (superbia enim et jactantia videtur, et est insania, ait Ambrosius, seipsum laudare), «Deo,» hoc est, ad Dei honorem id facimus. «Sive sobrii sumus,» in sermone scilicet laudibusque nostris, «vobis» id fit, ut nimirum vos modestiam doceamus. Ita Chrysostomus. Hinc consequenter, ut dixi, secundo, S. Augustinus, Anselmus, Theophylactus et alii sic explicant, q. d. Si rapimur in excessum vel extasin divini amoris, contemplationis et locutionis, dicentes: «Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes;» et: «Contendimus, sive absentes, sive praesentes placere illi;» et: «Bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum;» qua in re gloriari, et nos laudasse visi sumus. Vel, ut vertit Chrysostomus, si insanimus, hoc est, si videmur quandoque amore et contemplatione ebrii et insani, uti Apostoli, Actor. II, 13, et Actor. XXVI, 24, «Deo,» id est ad Dei gloriam, id facimus, etc.

Nam Plato, in Phaedro, quadruplicem docet esse furorem sive insaniam: primum, vatum; secundum, mystarum; tertium, poetarum; quartum, amantium, huncque quartum esse optimum et felicissimum. «Divinae,» inquit, «insaniae sive maniae quatuor species statuuntur, quibus totidem praesunt dii. Et vaticinii quidem inspirationem tribuunt Apollini; mysteriorum vim atque efficaciam Libero; poeticam vero Musis; amatorum furorem Veneri et Amori. Optimum illud praestantissimumque furoris genus quarto loco attribuimus.» Hunc quartum furorem fuisse in Paulo docet hic Theophylactus, utpote qui non in se, sed quasi raptus et mente emotus in Christo dilecto suo vixerit (amantis enim anima non tam est ubi animat, quam ubi amat), quique pro fratribus optarit fieri anathema. Sic enim habet Theophylactus. «Si insanimus Dei causa, ita insanimus ut vos ad ipsum perducamus. Insaniebat itaque Paulus amatoria quadam insania Deum amans, ac amatoris instar illi vivens, nempe ab amato extra seipsum raptus, ac totus in Deum translatus, nec suam ipsius vitam vivens, sed illius quem amat, amatoriam, plane dilectam et valde charam.»

Pulchre piam hanc Pauli insaniam describit S. Bernardus, lib. De Natura et dignitate amoris, cap. III: «Audi,» inquit, «sanctam insaniam: Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. Vis ad haec audire insaniam? Si dimittis, inquit, eis peccatum, dimitte: sin autem, dele me de libro vitae, Exod. XXXII. Vis aliam? Ipsum audi Apostolum: Optabam, inquit, anathema esse a Christo pro fratribus meis. Nonne mentis bene affectae sana quaedam videtur insania, cum impossibile sit effectu, habere fixum in affectu, pro Christo anathema velle esse a Christo? Haec ad Sancti Spiritus adventum Apostolorum fuit ebrietas, hac Pauli insania, cum diceret ad eum Festus: Insanis, Paule.» Rationem subdit: «Mirumne erat si insanire pronuntiabatur, qui in ipso mortis periculo ipsos judices suos, a quibus pro Christo judicabatur, ad Christum convertere nitebatur? Non hanc insaniam multae litterae in eo faciebant, sicut dicebat rex veritatem intelligens, sed dissimulans, sed (ut dictum est) Sancti Spiritus ebrietas, in qua et in parvo et in magno similes eos sibi facere gestiebat, qui eum judicabant. Et ut cetera omittam, quae major, quae magis inopinata insania, quam hominem relicto saeculo desiderantem et ardentem inhaerere Christo, pro Christo rursum necessitate obedientiae et charitatis fraternae inhaerere saeculo; tendentem in caelum, semetipsum mergere in coenum? Hic est Benjamin adolescentulus, qui in mentis excessu nec se, nec suum aliquid sentit, sed eum solum in quem totus excessit. Hac insania insani erant Martyres inter tormenta ridentes. Ita insanire libet.»

Et idem, serm. 83 in Cantic., in fine: «Pergat, inquit, quis forsitan quaerere a me, verbo frui quid sit? Audi expertum: Sive, inquit, mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis, hoc est: Aliud mihi cum Deo, solo arbitro Deo; aliud vobiscum mihi. Illud licuit experiri, sed minime loqui: in hoc ita condescendo vobis, ut et ego dicere, et vos capere valeatis. O quisquis curiosus es scire quid sit verbo frui, para illi non aurem, sed mentem. Non docet hoc lingua, sed gratia. Absconditur a sapientibus et prudentibus, et revelatur parvulis.»

«Excessus,» inquit Anselmus, «mentis, est intentio ad superna,» ita ut quasi de memoria labantur infima, in hoc mentis excessu Sancti omnes fuere, quibus arcana Dei, mundum istum excedentia, revelata sunt. Sic Apostolus hic excedens mente omnem humanam fragilitatem, et saeculi temporalitatem, omnia quae nascendo et occidendo vanescunt, transeuntia, habitabat corde in ineffabili quadam contemplatione eorum de quibus dicit, quod audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui; sed propter alios descendit. Unde ait: «Sobrii sumus vobis,» q. d. Licet alta contemplemur, sobrie tamen de iis loquimur, ut vos ea capere possitis. Ita Anselmus.

Sanctus vero Augustinus, Beda et Anselmus, qui hunc locum accipiunt non de insania, sed de raptu et extasi Pauli, sic explicant: «Quid est,» inquit Augustinus apud Bedam, «Mente excedimus Deo?» ut illa videamus quae non licet homini loqui. «Quid est, Temperantes sumus» (sic legit Augustinus pro eo quod nos habemus, Sobrii sumus), «vobis? Non,» inquit, «judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.» Idem S. Augustinus, in Psal. CXIII: «Quid est, mente excessimus Deo? Excessimus omnia ista carnalia, et quod vidimus, effari non possumus. Quid est, Temperantes sumus vobis? Sic loquimur ut capere possitis: quia et Christus humilem se fecit nascendo et patiendo, ut possent de illo homines loqui.»


Versus 14: Charitas Enim Christi Urget Nos

14. CHARITAS ENIM CHRISTI (non tam passiva, quam activa, qua scilicet Christus homines dilexit, seque totum iis impendit) URGET NOS, ut et nos Christi exemplo et amore idem faciamus, nosque totos hominibus impendamus, ut eos faciamus salvos a morte; ideoque, prout eis expedit, nunc mente excedamus, nunc sobrii simus. Unde sequitur:

QUONIAM SI UNUS (scilicet Christus) PRO OMNIBUS MORTUUS EST, ERGO OMNES MORTUI SUNT. — Pendet hic totus versus a seq., qui ejus sensum et connexionem cum vers. 13 significat et explet. Sensus vero est, q. d. Tanta fuit Christi charitas, ut pro omnibus moreretur. Unde sequitur nos fuisse mortuos: ideo enim mortuus est, ut nos a morte, et corporis, et animae, quam per peccatum incurreramus, eam in se suscipiendo, liberaret. Ex quo magis patet Christi miseratio et charitas, quod scilicet e tanta mortis miseria, eam in se suscipiens nos eripuerit, quae profecto urget nos, ut Christum redamemus, ejusque amore in proximi salutem modis omnibus incumbamus, et neminem excludamus, sed pro omnibus, etiam miseris et pauperibus, laboremus, uti fecit Christus. Aliter S. Thomas, «mortui sunt,» id est, inquit, omnes mortui esse debent vitae veteri, seseque mortuos aestimare, ut non sibi, sed Christo vivant. Sed hoc obscurius est et remotius, idemque cum eo quod clare dicit versu sequenti, quem ab hoc distingui verba indicant.

OMNES MORTUI SUNT — dempta B. Virgine, ait Anselmus, quae peccatum originale et animae mortem nunquam incurrit. Secundo, et potius, «omnes mortui sunt,» scilicet in Adamo, quia in eo peccati et mortis necessitatem contraxerunt omnes, etiam Deipara, ita ut et ipsa, et omnes omnino homines Christo redemptore ejusque morte eguerint: peccavit ergo et mortua est B. Virgo in Adamo, sed in seipsa peccatum et animae mortem non contraxit, quia a Deo Deique gratia fuit praeventa, ut dixi Rom. V, 12.


Versus 15: Et pro Omnibus Mortuus Est Christus

15. ET (repete ex vers. praeced. Aestimantes quoniam) PRO OMNIBUS MORTUUS EST CHRISTUS, UT ET QUI VIVUNT, JAM NON SIBI (non suae gloriae, voluntati, voluptati) VIVANT, SED (Christo) EI, QUI PRO IPSIS MORTUUS EST ET RESURREXIT, — quique nos omnes jure redemptionis sibi servos effecit, ut sicut servus non sibi laborat et vivit, sed Domino, ita et Christo singuli nostrum possint dicere: «Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus; et: Anima mea illi vivet. Debet enim,» ait Anselmus, «anima humana in se deficere, et proficere in Christo, qui mortuus est ut nos moreremur peccatis, et resurrexit ut ad justitiae opera resurgeremus; et quid est aliud, Non sibi, sed ei vivant, quam ut non secundum carnem vivant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae jam ex ipsis in Christo facta est?» hactenus Anselmus.


Versus 16: Itaque Nos ex Hoc Neminem Novimus Secundum Carnem

16. ITAQUE NOS EX HOC NEMINEM NOVIMUS SECUNDUM CARNEM. — q. d. Quia Christi tanta in nos est charitas, nosque urget, idcirco nihili aestimamus carnalia, id est externa et praesentia, extra Christum, puta famam, valetudinem, amicitias, cognationes. Ita Chrysostomus, ut sit persona pro re; «neminem,» hoc est nihil, ait Vatablus; ita pariter to «neminem» accipit S. Augustinus, lib. II Contra Faust., cap. VII. Sed per carnem intelligit carnis corruptionem et mortalitatem, q. d. «Neminem novimus secundum carnem,» hoc est non novimus amplius vitam hanc carnalem et mortalem: quia certa spe meditamur et ambimus vitam futuram, spiritalem et beatam post resurrectionem, in qua jam est Christus nobisque locum parat. Hic sensus aptus est, sed paulo remotior; Apostolus enim opponit carni, sive homini carnali, novam creaturam, quae in hac vita est, et vivit per fidem et gratiam in Christo; ait enim: «Si quae ergo in Christo nova creatura.»

Quare tertio, sic magis vicine et proprie explices: «Ex hoc,» id est amplius, «neminem novimus, secundum carnem,» id est speciem externam, scilicet quod nobis sit cognatus, amicus, Judaeus, nobilis, elegans, doctus; his affectibus naturalibus mortuus sum, quia in Christo regeneratus illi soli vivo, ipsum solum, et omnes in ipso secundum charitatis spiritum, non secundum carnem amo, q. d. Ego non quaero placere hominibus, aut laudes et gloriam hominum, sed Dei. Quia enim pseudoapostoli Judaei, aemuli Pauli, ut patebit cap. XI, gloriabantur se esse Hebraeos, et semen Abrahae, quod cap. XI, 18 vocat «secundum carnem gloriari,» hinc eos tacite perstringens, ait se neminem nosse notitia amoris et gloriationis, id est, in nemine gloriari secundum carnem, seu carnalis propinquitatis et amicitiae causa, ne quidem in ipso Abraham. Sic Philipp. III, 3: «Gloriamur,» inquit, «in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,» q. d. Aliquando gloriati sumus nos esse Hebraeos, et nobiles secundum carnem, jam illis affectibus mortui sumus, quia laus omnis nostra et gloriatio est Christus. Ita Gagneius.

ET SI COGNOVIMUS SECUNDUM CARNEM CHRISTUM. — Hoc est, si aliquando Christum aestimavimus et vidimus (si non ego Paulus, certe alii Apostoli nostri) praesentem, mortalem, carnis passionibus, fami, frigori obnoxium, hominem nobis similem; nunc non novimus nisi immortalem et impassibilem. Ita Chrysostomus, Theodoretus, et Synodus VII generalis, act. 6, et favent sequentia. Secundo, et potius Gagneius, ut dixi: Si olim novimus, hoc est, magni aestimavimus, et gloriati sumus de Christo secundum carnem, hoc est Christum carnali generatione esse Judaeum, contribulem nostrum, et nos esse Hebraeos Christi cognatos secundum carnem, uti pseudoapostoli gloriantur, quodque cum Christo praesente vixi mus, aut etiam familiariter conversati sumus; jam illis terrenis affectibus mortui sumus, et per Christum recreati augustius de eo sentimus, et Christum tantum novimus secundum spiritum, id est, ut hominem divinum, orbis redemptorem, doctorem, auctorem gratiae et salutis, atque ut tali vivimus et servimus, talemque orbe toto praedicamus.

Tertio, alii non improbabiliter putant Paulum de se loqui pro eo tempore, quo Christum persequebatur, q. d. Etsi aliquando secundum carnem, id est carnaliter judicantes, indignam de Christo aestimationem habuimus, v. g. quod Christus futurus esset rex temporalis, qualem Messiam Judaei exspectant: Jam tamen non ita novimus vel existimamus.

Hinc quarto, perperam Faustus Manichaeus explicabat sic, q. d. Ego Paulus in principio putavi Christum veram habuisse carnem; sed errorem postea correxi. Unde et Philipp. II, ait, «In similitudinem hominum factus,» q. d. Similem et phantasticam, sive apparentem nobis habuit carnem, non veram, non humanam. Rursum Eutyches sic ad suam haeresim hunc locum torquebat: «Non novimus,» inquit, «Christum secundum carnem,» quia incarnatione caro et humana natura Christi absorpta fuit a divinitate: ponebat enim ipse in Christo unam naturam aeque ac personam, eamque divinam.

Vides hic quam haeretici Scripturam, quasi nasum cereum, quovis ad sua phantasmata flectant trahantque. Sic olim Iconomachi, et nuper Calvinus Admonitione De Reliquiis, haec Apostoli verba detorserunt contra venerationem reliquiarum et imaginum Christi et Sanctorum; quasi diceret Apostolus: Jam post resurrectionem non novimus Christum secundum carnem, id est quidquid in Christo carnale fuit, oblivioni tradendum est, et missum faciendum, ut in eo secundum spiritum quaerendo et possidendo omne studium ponamus. Sed hoc non velle Apostolum, clarissimum est: quia sic vellet nos oblivisci carnis, mortis et passionis Christi, ejusque esse immemores et ingratos, cujus contrarium voluit et sanxit Christus, quando in mortis suae memoriam perpetuam instituit Eucharistiam. Unde ipsemet Paulus, I Corinth. XI: «Quotiescumque,» inquit, «manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.» Non ergo hoc quod vult Calvinus, sed illud quod dixi, intendit hoc loco Apostolus. Ita Concilium II Nicaenum, act. 6, ex Epiphanio et Cyrillo.


Versus 17: Si Qua Ergo in Christo Nova Creatura, Vetera Transierunt

17. SI QUA ERGO IN CHRISTO NOVA CREATURA (q. d. Si quis ergo mecum est in Christo regeneratus, et quasi in alium hominem et novam creaturam recreatus et transmutatus (uti ego jam non sum ille qui fui, puta Saulus, sed Paulus), in hoc) VETERA TRANSIERUNT, — veteres scilicet, tum judaismi ritus, tum potius affectus et judicia, quale est novisse aliquem secundum carnem, quod praecessit. Ecce enim in tali facta sunt omnia nova, ut novos habeat affectus, nova judicia, re et spe Christiana, novam vitam, novam spem resurrectionis, novam gratiam, sanctitatem, justitiam. Vide de hac novitate Anselmum et S. Augustinum, tract. De Cantico novo, tom. IX.

Causam dat S. Bernardus, serm. De Assumptione B. Mariae: «Facta,» inquit, «sunt omnia nova, id est, novum est castellum veteri everso. Sublato quippe cupiditate, expanditur ingens sinus desiderii, ut ad ejus adventum multo magis anhelet mens ad caelestia, quam prius terrenis incubuerat. Jam ponitur murus continentiae, antemurale patientiae. Surgit autem hoc opus a fundamento fidei, et crescit per dilectionem proximi usque ad charitatem Dei.»


Versus 18: Omnia autem ex Deo, Qui Nos Reconciliavit Sibi per Christum

18. OMNIA AUTEM (nova jam dicta) EX DEO (ex Dei donatione et gratia facta et data sunt), QUI NOS RECONCILIAVIT SIBI PER CHRISTUM ET DEDIT NOBIS MINISTERIUM RECONCILIATIONIS, — ut per nostram praedicationem persuadeamus hominibus Christi fidem et paenitentiam, novam et christianam vitam, itaque ipsos Deo reconciliemus.


Versus 19: Quoniam Quidem Deus Erat in Christo Mundum Reconcilians Sibi

19. QUONIAM DEUS ERAT IN CHRISTO, — quasi Filio per unitatem essentiae. Ita Ambrosius et Primasius: unde S. Ambrosius, lib. III De Fide ad Gratian., cap. V: Deus, ait, id est, sempiterna divinitas, erat in Christo, q. d. Christus reconciliavit mundum, quia erat Deus. Secundo, et melius, «Deus erat in Christo,» id est per Christum, mundum reconcilians sibi. Ita Graeci. Tertio, Cajetanus, mundum in Christo, hoc est mundum Christo credentem, reconciliavit sibi Deus. Sed hoc coactum et distortum videtur.

NON REPUTANS ILLIS DELICTA IPSORUM. — q. d. Non imputans, sed gratis remittens delicta per justitiam Christi, non imputationem, ut volunt haeretici, sed realem infusionem. Ita Chrysostomus et Anselmus.

Nota Hebraismum: Scriptura dicit Deum statuere, imputare ad peccatum, vel non imputare, non quasi in re ita non sit: sic enim falleretur Deus; sed potius, quia sincerissimum est Dei judicium, reputatque res et peccata vere ut sunt. Secundo, quia ex Dei judicio, puta ex lege aeterna quae est in mente Dei, pendet omnis lex, ac consequenter peccatum contra legem. Tertio, et maxime, quia omnis peccati remissio pendet ex Dei condonatione; condonare autem est quasi non imputare: peccatum enim ens morale est, offensa scilicet Dei, quae pariter morali causa, scilicet condonatione, tollitur; sed Dei liberalis clementia cum hac simul gratiam, charitatem et virtutes omnes infundit, ut iis quasi realibus Dei donis ornemur, justificemur fiamusque digni amicitia Dei.

ET POSUIT IN NOBIS VERBUM RECONCILIATIONIS, — praedicationem scilicet verbi Dei, quo Deo homines reconciliemus, ut dixi vers. praeced. Posset secundo, «verbum» pro re metonymice, quasi signum pro signato, accipi: sic «verbum reconciliationis» esset ipsa reconciliatio, sive potestas et ministerium, ut dixi vers. praeced., reconciliandi homines Deo.


Versus 20: Obsecramus pro Christo, Reconciliamini Deo

20. OBSECRAMUS PRO CHRISTO, RECONCILIAMINI DEO, — q. d. Obsecramus vice Christi, quasi legati Christi, et quasi Christus per nos vos obsecret, ut velitis Deo reconciliari. En qua industria, efficacia, zelo utitur Apostolus, ut Corinthios convertat.


Versus 21: Eum, Qui Non Noverat Peccatum, pro Nobis Peccatum Fecit

21. EUM QUI NON NOVERAT PECCATUM, — scilicet per experientiam, qui tamen noverat illud per simplicem notitiam, ait D. Thomas, id est Christum, qui peccatum nunquam fecerat.

PRO NOBIS PECCATUM FECIT, — qui eramus peccatum, ait Illyricus; quia peccatum, inquit, est substantia et forma animae nostrae. Sed hoc de nobis dicere, delirium est; de Christo, blasphemia. «Peccatum» ergo, id est hostiam pro peccato nostro, fecit Deus Christum pro nobis, ne nos quasi victimae piaculares, illum aeterna morte et igne lueremus. Ludit ergo Apostolus in voce «peccatum,» quia dum ait: «Eum qui non noverat peccatum,» peccatum proprie; dum vero addit: «Pro nobis peccatum fecit,» peccatum metonymice accipit, juxta Can. 3. Ita Ambrosius, Theophylactus, Anselmus. Hinc Christus, Psal. XXI, 2, nostra delicta sua vocat. Ita Theodoretus et Chrysostomus. Dicit «justitia,» non «justi,» ait Theophylactus, ut excellentiam gratiae significet, qua fit ut nullus in justo sit naevus, nulla peccati macula, sed omnis et tota gratia ac justitia. Secundo, «peccatum,» ait D. Thomas, id est in similitudinem carnis peccati, ut esset Christus passibilis, uti peccatores ex Adae peccato passionibus sunt obnoxii. Tertio, «peccatum,» id est, ut Christus aestimaretur ab hominibus peccatum, id est peccator insignis, dum quasi infamis latro suspensus et crucifixus est. Ita Graeci.

Ex hisce tribus sensibus primus ceteris plenior, significantior et nervosior est, magisque ex usu et phrasi Scripturae, quae saepe «peccatum» vocat ipsam victimam piacularem sive expiatricem peccati; ut Osee IV, 8: «Peccata (id est hostias pro peccato oblatas) populi mei comedent (sacerdotes).» Levit. IV, 24: «Quia אות חטאה chattat hu, peccatum est, id est hostia pro peccato,» uti vertit noster Interpres. Ibidem vers. 21, חטאת chattat, peccatum, id est victima pro peccato multitudinis est. Ezech. cap. XLIV. vers. 29, חטאתם chattatam peccatum suum, id est victimam pro peccato suo ipsi comedent (peccatum enim in se comedi nequit: est enim cibus nimis durus, nec ulli stomacho digestibilis). Cujus phrasis et metonymiae ratio haec est, quod in hostiam piacularem tota peccati poena, noxa et ultio transcribatur, itaque in eamdem peccatum ipsum transcribi et transponi videatur. Noxa enim caput nocens sequitur. Hujus rei symbolo solebat sacerdos hostiae manus imponere, illique peccata populi imprecari. Per manus enim significantur actiones et peccata, utpote quae manibus plerumque peraguntur, inquit Theodoretus in Levitici cap. I. Manuum ergo impositio super victimam, et symbolum erat oblationis, et testimonium reatus in hostiam translati, ut hostia fieret piaculum, itaque peccatum ipsum, id est omne pondus, poenam et vindictam peccati, in se susciperet. Hoc modo in die solemni expiationis pontifex hirco emissario peccata totius populi imprecabatur, eumque deinde quasi peccatis onustum per certum hominem extra castra deducebat, et dimittebat in desertum a feris devorandum. De quo ita scribitur Levit. XVI, 20: «Offerat hircum viventem, et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta atque peccata eorum: quae imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum in desertum. Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto, revertetur Aaron,» etc.

UT NOS EFFICEREMUR JUSTITIA DEI IN IPSO, — q. d. Ut nos efficeremur justi apud Deum, justitia a Deo infusa per merita Christi. Vide Can. 21 et 30. Ita Theophylactus, Anselmus. Secundo, «justitia Dei,» id est ut effectus, vel similitudo justitiae Dei increatae nobis per creatam et infusam justitiam communicaretur. Ita Cyrillus, lib. XII Thesauri, cap. III. Tertio, «justitia Dei,» quia Deus debet non nobis, sed Christo et Christi meritis, ut justitiam nobis infundat, et peccata remittat. Ita Augustinus, Enchirid. cap. XLI. Simile I Cor. I, vers. ult.

Objiciunt haeretici: Christus factus est pro nobis peccatum, quia peccatum nostrum illi imputatum est, et in illo punitum: ergo nos efficimur justitia Dei, quia illa nobis imputatur.

Respondeo, non esse simile, nec enim Christus vere potuit esse peccator, uti nos vere possumus esse justi; neque hanc analogiam urget Apostolus; sed tantum quod Christus ideo suscepit hostias piaculares peccata, ut nos per eum justificaremur. Acce: Christus vere factus est peccatum, id est hostia pro peccato (hanc enim significat hic «peccatum»), ergo et nos vere fimus justitia Dei: sic enim apte et solide hoc argumentum in ipsos Novatores retorquemus.