Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, hortatur ne oblatam reconciliationis (quam in fine cap. praecedentis commendavit) gratiam negligant.
Secundo, vers. 4, docet, quales esse debeant ministri, praesertim Apostoli, et praecones Evangelii.
Tertio, vers. 11, cor suum charitate in Corinthios dilatatum pandit, eosque ad similem charitatis dilatationem provocat.
Quarto, vers. 14, multis antithesibus docet quam cavenda sint fidelibus infidelium commercia et connubia.
Textus Vulgatae: II Corinthios 6:1-18
1. Adjuvantes autem exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. 2. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, 3. nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: 4. sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, 5. in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, 6. in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non ficta, 7. in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris, et a sinistris; 8. per gloriam, et ignobilitatem; per infamiam, et bonam famam; ut seductores, et veraces; sicut qui ignoti, et cogniti; 9. quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; 10. quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. 11. Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. 12. Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris; 13. eamdem autem habentes remunerationem, tanquam filiis dico: dilatamini et vos. 14. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? 15. Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? 16. Quis autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter vos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. 17. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus; et immundum ne tetigeritis: 18. et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
Versus 1: Adjuvantes autem Exhortamur, ne in Vacuum Gratiam Dei Recipiatis
1. ADJUVANTES AUTEM. — Graece συνεργοῦντες, id est cooperantes Deo, ut propositam reconciliationem, de qua dixi cap. praeced. vers. 18, 19 et 20, quod «Deus nos reconciliavit sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis,» etc., assequamini.
EXHORTAMUR, NE IN VACUUM GRATIAM DEI RECIPIATIS. — In vacuum gratiam recipit, qui cum ea non laborat, ait Anselmus, nec ei suum studium adjungit, quique per desidiam facit ut in se gratia sit otiosa, dum eam bonis explere operibus non satagit, q. d. Ne putetis quod sola fides sit reconciliatio, quia ad eam bona vita et opera sunt necessaria. Ita Theophylactus ex Chrysostomo.
Nota: «Gratiam» vocat generale beneficium reconciliationis mundi et redemptionis Christi: de illo enim egit in fine capitis praecedentis; sub illo tamen intelligit gratiam particularem, quam cuique meruit Christus, et quam cuique dat Deus, ut hujus generalis Christi redemptionis quisque particeps fiat.
Versus 2: Ait Enim: Tempore Accepto Exaudivi Te, et in Die Salutis Adjuvi Te
2. AIT ENIM (Deus per Isaiam, cap. XLIX, vers. 8): TEMPORE ACCEPTO EXAUDIVI TE. — Probat Apostolus nunc esse tempus gratiae et reconciliationis, ut hanc gratiam non in vacuum recipiamus, ex eo quod Isaias tempus hoc fore gratiae praedixerit. Estque tacita hic occupatio. Dicere enim quis poterat: Non est in mea potestate Dei gratiam recipere, nam gratiam dare vel non dare pendet a libera voluntate Dei: quomodo ergo, o Paule, ad eam recipiendam me hortaris? Respondet Paulus: En tibi tempus acceptabile, en tempus salutis, en tempus gratiae, quo, ut Isaias praedixit, Deus suam gratiam omnibus offert, omniumque preces et vota exaudit.
TEMPORE ACCEPTO, — id est placito, vel placabili, ut habet Isaias. Nota: Hoc tempus est legis gratiae, sive praesens Christianorum vita, in qua bene operandi merendique tempus est, et post illam non dicitur «placitum»; quia in hoc placuit Deo gratiam suam, benevolentiam, reconciliationem et salutem per Christum omnibus proponere. Dicitur «acceptum» et «acceptabile», id est acceptissimum, maxime acceptandum, dignumque quod ab omnibus plausu et exultatione mira suscipiatur, utpote salutem adferens mundo per Christum.
Nota secundo: Sunt haec verba Patris ad Filium, q. d. «Exaudivi,» id est exaudiam (prophetice enim ponitur praeteritum pro futuro) te, Fili mi, pro membris tuis, et in membris fidelibus deprecantem, opem, gratiam et salutem postulantem; «et in die salutis,» id est in illo tempore gratiae, quo omnes homines per te, o Christe, vocabo ad aeternam salutem, «adjuvi,» id est adjuvabo te, ut in tuis membris, scilicet Christianis, salutem eis a te propositam assequaris. Ita Ambrosius, Chrysostomus, Anselmus. Unde Christus, Isaiae LXI, 2, a Spiritu Sancto unctum et missum se dicit, «ut praedicarem,» inquit, «annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro, ut consolarer omnes lugentes.» Pro «annum placabilem», hebraice est שנת רצון schenat ratson, quod Septuaginta sudektoia (sic) vertere solent, q. d. annum divinae benevolentiae et liberalitatis, qualis erat jubilaeus, ad quem alludit; jubilaeus enim typus erat hujus anni Evangelici. Totum ergo tempus praedicationis Christi, et deinceps totum legis novae tempus, Christo obedientibus, ejusque liberalitatem acceptantibus, annus fuit et est jubilaeus, id est annus misericordiae, pacis, remissionis, salutis, libertatis: in quo post longam iram Dei in nos, restituimur in ejus gratiam, acceptationem, benevolentiam, haereditatem, gloriam, omniaque bona pristina, quae in paradiso in statu innocentiae habuimus. Idem tempus et annus hostibus fuit ultionis dies («dies» enim hic synecdochice ponitur pro «tempore»), quo scilicet Deus genus humanum ultus est de inimicis suis, puta daemonibus, illos sua tyrannide expellendo.
Versus 3: Nemini Dantes Ullam Offensionem, ut Non Vituperetur Ministerium Nostrum
3. NEMINI DANTES (nemini date, vel demus; est enim hebraismus: ponitur enim participium pro praesenti conjunctivi vel imperativi) ULLAM OFFENSIONEM (ullum scandalum, q. d. Cum illum diem agamus, quo omnes ad salutem a Christo vocantur, caveamus ne cui scandalum demus, ne quis licentiori vita, aut morositate, vel impatientia nostra offensus, viam salutis, scilicet christianismum, suscipere, aut in ea progredi recuset): UT NON VITUPERETUR MINISTERIUM NOSTRUM, — quo nos Apostoli praedicatione, verbo, vita omnes ad hanc salutem pellicere satagimus.
Versus 4: Sed in Omnibus Exhibeamus Nosmetipsos sicut Dei Ministros, in Multa Patientia
4. EXHIBEAMUS NOS. — Graece συνιστῶντες, quod Erasmus vertit, «commendantes»; alii, «declarantes»; optime Syrus, «praestantes», sive «exhibentes». Rursum hoc participium capitur pro verbo sive indicativo modi, praestantes, id est praestamus, exhibemus; et, ut legit Ambrosius, commendamus, ut his omnibus Paulus se contra pseudoapostolos commendet et laudet, sive potius pro optativo modo praestantes, id est praestemus; exhibentes, id est exhibeamus et commendemus nos. Haec enim omnia sunt adhortantis, simul tamen et tacite laudantis se suumque apostolatum. Nam exhortatur hic Paulus omnes Christianos, sed maxime Evangelii praecones, quales multi erant Corinthi, ad vitam Evangelicam et Apostolicam; et simul hoc ipso tacite se, suam vitam, passiones, patientiam et virtutes hic describit, ut illas imitentur, easque pseudoapostolorum arrogantiae, mollitiei, impatientiae et vitiis opponant: contra hos enim suos aemulos et calumniatores sese hac epistola laudare cogitur, ut patebit cap. XI.
Proponit ergo hic vivam veri et genuini Apostoli et doctoris Evangelici imaginem, quam omnes Doctores et Pastores imitentur, et ad quam quisque doctores de fide et integritate suspectos examinet; ut videant Corinthii, quam inique ventosos suos pseudoapostolos et thrasones praetulerint Paulo ejusque sociis verbi Dei Apostolis, utpote in quos solos omnes sequentes genuini Apostoli notae apprime conveniant.
SICUT DEI MINISTROS IN MULTA PATIENTIA. — Exhibitio enim et ostensio patientiae, non unius, sed multae, est demonstratio, quae hominibus clare ostendit et demonstrat nos esse ministros Dei. Nota vi «in patientia» referri ad sequentia, q. d. Exhibeamus nos quasi Dei ministros patientes in multis tribulationibus, necessitatibus, angustiis, plagis aliisque quae sequuntur: hanc enim patientiam quasi altiorem se philosophiam mirantur homines (qui in vexationibus irasci, indignari, verbis et verberibus ulcisci se solent), ex eaque colligunt veram doctrinam, fidem, religionem, Dei spiritum. Ita S. Xaverius et socius ejus J. Fernandez in Japone diu concionantes nihil profecerunt, donec a Japone sputo in faciem appetiti, modeste deterso sputo, quasi nihil passi in concione sua perrexerunt, probra, irrisiones, aliaque plurima patientissime pertulerunt: hanc enim patientiam admirati Japones ingenio acres, quasi homines caelo lapsos colere, eorumque doctrinam et fidem certatim amplecti coeperunt. Idem intellexit Gentilis Epictetus, suosque docuit, ut se suamque sapientiam non tam per verba quam per opera, praesertim patientiae et constantiae, in ostenderent et docerent. Ita enim praescribit suis Enchiridii cap. XXIX: «Et tu igitur ne verba celeriter ostendas imperitis, sed opera quae verborum concoctionem sequuntur. Nam et oves non faenum afferunt opilionibus, ut demonstrent quantum comederint, sed pastu intra se concocto extra ferunt lanam et lac.» Ita Christus, Matth. VII, 16, de falsis Prophetis ait: «A fructibus eorum cognoscetis eos.» Et Luc. viii, 15, loquens de Evangelii semine, quod in terram bonam cadit: «Hi sunt,» inquit, «qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.»
IN NECESSITATIBUS, — egestatibus scilicet, cibi, potus, vestium, ait Anselmus. Secundo, generalius Theophylactus: «Necessitatem», inquit, vocat tribulationis intensionem et exaggerationem; cum illa adeo invalescit, ut inextricabilis videatur, hominemque in extremam necessitatem adigit et quasi suffocat.
Versus 5: In Plagis, in Carceribus, in Seditionibus, in Laboribus, in Vigiliis, in Jejuniis
5. IN SEDITIONIBUS. — ἐν ἀκαταστασίαις, in agitationibus et expulsionibus crebris, ut locum non habeam ubi pedem figam, sed cogar huc illucque discurrere. Ita Theophylactus. Secundo tamen verti potest, in tumultibus, confusionibus, seditionibus: ita enim capitur ἀκαταστασία, Luc. xxi, 9.
Versus 6: In Castitate, in Scientia, in Longanimitate, in Suavitate, in Spiritu Sancto, in Charitate Non Ficta
IN CASTITATE, — ἐν ἁγνότητι, in puritate, scilicet omnibus in rebus, tum quod munerum corruptelam Paulus non admiserit, et a suis admitti vetuerit, tum quod citra sumptum aliorum praedicarit, ait Theophylactus. Noster pressius vertit, «in castitate:» pura enim et plena castitas, scilicet omni libidinis usu abstineas, et castitatem angelicam colas, ut fecit Paulus et Apostoli, signum est hominem esse divinum Deique ministrum: omnis enim haeresis et infidelitas putat, et vere putat, sibi esse impossibilem castitatem: solis enim Catholicis, fide vera Deique gratia praeditis, possibilis est. Hinc apud haereticos non est invenire virgines, et virginum contubernia, nec monachos et monasteria, imo nec sacerdotes, aut caelibes ministros, uti a Paulo et Apostolis quasi ducibus et magistris didicit et habuit omni aetate Ecclesia Catholica et Romana.
IN SCIENTIA, — q. d. Demus operam, ne videamur nonnullis rudes et indocti rerum Christianarum agendarum et vitandarum: sed potius ostendamus nos haec scire docendo alios, quae bona agere, quae mala vitare debeant, ut salutem assequantur: ex quo omnes agnoscant nos esse Dei ministros, praecones et Apostolos. Ita Ambrosius. Non male etiam Anselmus per «scientiam» intelligit cognitionem sacrae Scripturae.
IN SUAVITATE, — ne per rancorem iis, qui nos vexant, simus asperi, sed per suavitatem mentis, verborum et operum iis simus dulces, benigni, benefici: sic dicent omnes nos esse ministros Dei. Adamantini enim plane animi est, ait Theophylactus, si quis, cum undique exacerbatur et pungitur, non solum longanimis sit, verum etiam mitis et benignus; supra hominem hoc est, christianum est, divinum est.
Talis fuit S. Athanasius, de quo Nazianzenus, orat. in laudem ejusdem: «Athanasius,» inquit, «vita sublimis erat, verum animo humilis: ea erat comitate, ut ad eum aditus omnibus pateret, clemens, ab ira alienus, miseratione praeditus, sermone jucundus, moribus jucundior, forma angelicus, animo magis angelicus, in objurgando placidus, in laudando erudiendi vim habens, ne aut mollities dissoluta, aut severitas fastidiosa et importuna esset: erat denique percutientibus adamas, dissidentibus magnes.»
IN SPIRITU SANCTO, — in donis et operibus opera et instinctu Spiritus Sancti factis, q. d. Omnia tam pio, benigno, sincero, incenso spiritu agamus, ut pateat nos non vanitate, aut superbia agi, sed a Spiritu Sancto. Ita Anselmus, Theophylactus, Chrysostomus.
Versus 7: In Verbo Veritatis, in Virtute Dei, per Arma Justitiae a Dextris et a Sinistris
7. IN VERBO VERITATIS, — ut veritatem Evangelicam vere et sincere praedicemus.
IN VIRTUTE DEI, — ἐν δυνάμει, in potentia, faciendo scilicet miracula; aut potius, ut Chrysostomus, in constantia Christiana et fortitudine in tot adversis totque laboribus, et in vehementia sermonis et concionis efficacia: haec enim per Dei potentiam nobis aspirata, probant nos veri Dei ministros esse potentes et admirabiles.
PER ARMA JUSTITIAE A DEXTRIS ET A SINISTRIS. — Refer ad vers. 4: «Exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros;» inde enim omnia sequentia pendent usque ad vers. 11, q. d. «A dextris et a sinistris,» hoc est, tam in prosperis, quam in adversis, ubique justitiae, id est justae ac sanctae vitae, virtutumque actionibus tanquam armis utamur, ut nec prosperis elevemur, nec turbemur adversis, aut desperemus. Ita Anselmus. Aliter Chrysostomus et Theophylactus: Arma, inquiunt, sinistra sunt adversa, dextera sunt prospera, quae alternando Dei servos quasi arma communiunt, ut nec in superbiam erigantur, nec in pusillanimitatem deprimantur.
Versus 8: Per Gloriam et Ignobilitatem, per Infamiam et Bonam Famam
8. PER GLORIAM, ET IGNOBILITATEM, — q. d. Sive honoremur et laudemur, sive inhonoremur et vituperemur: ut cum Lycaonii voluerunt Paulum ut Deum adorare, et mox ut impostorem lapidare, Actor. xiv; τὸ enim «per» capitur pro «in»: de quo plura I Timoth. ii, 15.
PER INFAMIAM, ET BONAM FAMAM, — sive infamemur, sive fama simus celebres.
UT SEDUCTORES, — quasi seductores aestimati, cum veraces simus. Ita Ambrosius.
SICUT QUI IGNOTI, ET COGNITI, — quasi qui in fidelibus et improbis habemur ignoti et obscuri, cum noti simus Deo et conscientiis vestris. Ita Ambrosius.
Versus 9: Quasi Morientes, et Ecce Vivimus; ut Castigati, et Non Mortificati
9. QUASI MORIENTES, — quasi qui videmur propter quotidiana pericula, flagella et aerumnas semper mori; cum Deus ecce nos vivos conservet, illaesos et vegetos.
UT CASTIGATI, ET NON MORTIFICATI — ὡς παιδευόμενοι, καὶ μὴ θανατούμενοι, ut correpti, vel castigati, et non occisi; sive, ut qui corripiamur et castigemur, sed non occidamur; omnia enim pendent a versu 4: «Exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros,» ut dixi.
Versus 10: Sicut Egentes, Multos autem Locupletantes; tanquam Nihil Habentes, et Omnia Possidentes
10. SICUT EGENTES, MULTOS AUTEM LOCUPLETANTES, — tum divinis et coelestibus, tum terrenis bonis: colligebat enim Paulus eleemosynas pro pauperibus, maxime Hierosolymitanis.
TANQUAM NIHIL HABENTES, ET OMNIA POSSIDENTES. — Necessaria enim habeo, nec plura opto, imo quasi ima, mihique subjecta, contemno: unde perinde habeo ac si omnia possiderem. Secundo, quia licet pauperes simus nos Apostoli, principes tamen sumus fidelium, qui ditissimi ad nostros pedes omnia deponunt. Ita Ambrosius et Anselmus. Vide Chrysostomum hic, et in morali. Posset tertio, sic accipi: «omnia possidentes,» scilicet libros, vestes omniaque necessaria, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum; «omnia,» id est aliqua ex omnibus, puta ex cibo, calceis, vestibus aliisque omnibus, quantum sufficit. Alii: Deum, qui est omnia, et in Deo omnia possidentes. Sed hoc mysticum est et symbolicum.
Notat Anselmus in tristibus hic addi «quasi», non in prosperis, quia omnis tristitia Sanctorum hic «quasi» habet; nam brevi et in somnis quasi transit, videturque esse quasi umbra et somnium, nec esse tristitia, sed quasi tristitia: gaudium autem Sanctorum non habet «quasi», quia solidum est ob spem certam aeternae beatitudinis. Contra vero impiorum gaudium hic habet «quasi», quia breve et umbraticum videtur esse somnium; sed tristitia eorum non habebit «quasi», quia solida erit et aeterna.
Nota secundo hic, qualis fuerit vita Pauli et Apostolorum, nimirum talis, qualem Coenobitarum et Religiosorum (quales quorumque parentes fuerunt Apostoli) vitam esse scribit Nazianzenus, orat. 1 De Pace, dum ait: «Vita eorum sunt opes in egestate, possessio in peregrinatione, gloria in contemptu, patientia in infirmitate, proles egregia in caelibatu: qui delicias aspernari pro deliciis habent; qui regni coelestis causa humilitatem amplectuntur; qui in mundo nihil habent, et mundo superiores sunt; qui cum in carne sint, extra carnem tamen vivunt; qui pro portione Deum habent; qui propter regni spem inopia laborant, et propter inopiam regnant.» Talis fuit vita Episcoporum et virorum Apostolicorum.
S. Martinum laudat Sulpitius, quod ita impleret Episcopi dignitatem, ut monachi propositum, paupertatem et officium non desereret. De S. Augustino memorat Possidonius, eum in mensa tam frugalem fuisse, ut ad panem olera semper, carnem vero raros et nonnisi propter hospites adhiberet: cumque morti esset proximus, nullum testamentum condidisse: «Quia,» inquit, «unde conderet, pauper Christi non habebat.» Hic tamen vir Arianos, Manichaeos, Donatistas, Pelagianos debellavit, et ex primis fuit Ecclesiae columnis et Doctoribus. De Exuperio, Tolosae Episcopo, ita scribit S. Hieronymus: «Esuriens,» inquit, «pascit alios, et ore pallente jejuniis fame torquetur aliena.»
Haec ergo est norma et forma vitae Apostolicae praescripta a S. Paulo, quam omnes sectantur perfectionis et salutis animarum studiosi: ex qua desumptum est breviarium Instituti Societatis nostrae, quod typis cusum singuli nostrum circumferre, jugiterque oculis et menti praefigere solent, quasi domesticum monitorem, et tanquam acrem virtutis et zeli stimulum, imo quasi vivum vocationis et professionis suae speculum. Estque tale: «Homines mundo crucifixos, et quibus mundus ipse sit crucifixus, vitae nostrae ratio nos esse postulat: homines, inquam, novos, qui suis se affectibus exuerint, ut Christum induerent; sibi mortuos, ut justitiae viverent. Qui, ut D. Paulus ait, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, se Dei ministros exhibeant: et per arma justitiae a dextris et a sinistris; per gloriam, et ignobilitatem; per infamiam, et bonam famam; per prospera denique et adversa magnis itineribus ad coelestem patriam et ipsi contendant, et alios etiam quacumque possunt ope studioque compellant, maximam Dei gloriam semper intuentes. Haec est summa, hic scopus nostrarum Constitutionum,» Jesus.
Versus 11: Os Nostrum Patet ad Vos, O Corinthii, Cor Nostrum Dilatatum Est
11. OS NOSTRUM PATET AD VOS, O CORINTHII, — q. d. Os meum patet, hiat, plura vult dicere, totumque meum in vos affectum expromere, nec valet; quidquid enim et quantum dicam, minus est affectu meo, nec illum dicendo aequare et expromere, illive satisfacere possum.
Dicit hoc Apostolus, ut ostendat se ea quae jam dixit de sua patientia, tribulationibus et virtutibus, non ex philautia, sed ex amicitia, confidentia, intimoque gaudio et amore Corinthiorum dixisse. Solent enim amici invicem sua secreta gaudia, intimaque omnia tam bona quam mala communicare, et in amici sinum confidenter effundere, itaque internum benevolentiae affectum testari et patefacere: quem, cum ingens est, exprimere magis magisque satagunt, nec tamen dicendo exaequare possunt. Ita facit hic Paulus.
COR NOSTRUM DILATATUM EST, — amore erga vos, q. d. Vehementissime vos amo.
Nota: Hebraei opponunt passim haec duo צרה tsara, et רחב rochab, id est στενοχωρία καὶ εὐρύτης, angustias et latitudinem, vel dilatationem. Per «latitudinem» intelligunt cor laetum, amicum, liberale, munificum; per «angustias», cor triste, pusillanime, suspiciosum, avarum. Sicut enim tristitia et avaritia cor, frontem et manus arctant et contrahunt; ita laetitia, alacritas et charitas eadem dilatant et diffundunt. Sic Psal. cxviii, dicitur: «Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.» Sic, III Reg. iv, 29, dicitur Deus Salomoni dedisse latitudinem cordis, id est, cor latum, liberale, regium, magnificum et magnanimum, «quasi arenam quae est in littore maris,» ut scilicet instar arenae in maxima esset quantitate, copia et abundantia.
Versus 12: Non Angustiamini in Nobis: Angustiamini autem in Visceribus Vestris
12. NON ANGUSTIAMINI IN NOBIS, — sed plene et spatiose in corde meo habitatis, latissima vos cordis charitate complector. Loquitur de corde et animo, quasi domicilio.
ANGUSTIAMINI AUTEM IN VISCERIBUS VESTRIS, — angustam vos et exiguam charitatem habetis in corde et visceribus vestris, praecordia vestra angusta sunt, ut parum in eis loci habeam, q. d. In amore et benevolentia mihi non respondetis.
Videntur Corinthii obtrectatione pseudoapostolorum nonnihil aversi fuisse a S. Paulo; unde tantam charitatem in eos ostendit, ut vicissim eorum in se amorem provocet et accendat.
Rursum, videbatur Paulus priore epistola arctasse Corinthios prohibendo eis idolothyta, litigium coram judice infideli, agapes et convivia opulentiora; et vers. 14, erat eos arctaturus ad matrimonium cum fideli (licet impari) ineundum: praemunit ergo et excitat eos ut latis charitatis Christi visceribus haec in speciem arcta, non tam sua, quam Christi praecepta excipiant.
Versus 13: Eamdem autem Habentes Remunerationem, tanquam Filiis Dico: Dilatamini et Vos
13. EAMDEM AUTEM HABENTES REMUNERATIONEM (parem amorem rependentes mihi) DILATAMINI ET VOS, — Graece, τὴν αὐτὴν ἀντιμισθίαν, eandem remunerationem, scilicet amoris; supplet Theophylactus εἰσενέγκατε, adferte; vel, ut Noster, habentes. Secundo, Chrysostomus refert ad sequentia, ὡς τέκνοις λέγω, tanquam filiis dico, edico, praecipio et exigo a vobis hanc charitatis remunerationem. Tertio, et planissime, ut intelligatur κατὰ, id est, secundum eamdem remunerationem charitatis, πλατύνθητε καὶ ὑμεῖς, dilatamini et vos, q. d. Eamdem charitatis mensuram et latitudinem mihi reddite et reponite, pari mensura cor et charitatem vestram in me extendite et dilatate. Aliter etiam Vatablus, nam subintelligit «propter», itaque vertit, «propter eamdem remunerationem dilatamini et vos», hoc est, propter repensionem benevolentiae nostrae amplificate cor vestrum, ut nos aequa latitudine capiat et diligat.
Nota: Loquitur de remuneratione et redditione amoris, non praemii coelestis, ut volunt aliqui, qui hunc dant sensum, q. d. Cum idem praemium et mercedem in coelum mecum sitis habituri, dilatate et vos charitatem vestram in me. Sed aliam esse genuinum sensum patet ex dictis.
Versus 14: Nolite Jugum Ducere cum Infidelibus
14. NOLITE JUGUM DUCERE (participationem et commercium habere) CUM INFIDELIBUS, — in iis quae ad religionem pertinent, aut ita arcte et familiariter, ut vos sensim inclinemini ad eorum infidelitatem et vitia, quale est in matrimonio jungi, q. d. Separate vos ab infidelium coetibus, templis, sacrificiis, conviviis, conjugiis, omnique eorum commercio, vel per se impio aut injusto, vel periculoso aut scandaloso. Nonne tacere de aliis, de quibus dicitur Psalm. cv, vers. 35: «Commixti sunt inter Gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum.» Ita Chrysostomus, Ambrosius, Theophylactus. S. Hieronymus vero, lib. I Contra Jovin., accipit de matrimonio cum infidelibus cavendo. Videtur Apostolus alludere ad Psalm. cv, 28: «Initiati sunt Beelphegor;» ibi enim hebraice est יצמדו iitsamedu, id est, jugati sunt Beelphegor; צמד tsemed enim idem est quod par vel conjugatio duorum boum, v. g., vel hominum. Sicut enim Hebraei Num. xxv, fornicando cum Madianitis in honorem Beelphegor, illi quasi jugati, et jugo religionis copulati sunt; ita et qui arcto commercio, v. g. conjugio, copulatur cum infideli, videtur quasi Beelphegor, id est daemoni, qui infidelium est praeses, copulari. Aliter Anselmus; «infideles» enim (graece ἀπίστους, id est, ut vertit Syrus, incredulos) intelligit pseudoapostolos judaizantes, qui fidem Christi evacuare, et legis Mosis caeremonias statuere conabantur; ut horum societatem velit vitari Apostolus: hi enim magis perniciosi Christianis sunt magisque vitandi quam Gentiles ipsi et infideles. Hic sensus bonus est, sed partialis; Apostolus enim quorumvis infidelium et incredulorum commercia vitari vult.
Transit hic Apostolus more et licentia epistolari ad aliud punctum Corinthiis tum necessarium, scilicet, ut vitent arctas familiaritates infidelium. Frustra ergo quis quaerat, quomodo haec cum praecedentibus connexa sint.
Nota: Graece est μὴ γίνεσθε ἑτεροζυγοῦντες, quod probe, ait Erasmus, Noster vertit, ne jungamini eodem jugo cum infidelibus. Nam si Christianus ducat uxorem Ethnicam, aut Christianus in gerendo magistratu collega sit Ethnico, dicetur ἑτεροζυγεῖν. Hujusmodi matrimonia S. Hieronymus «imparia» vocat.
Ubi adverte, ἕτερον apud Graecos interdum significat alterum e duobus, interdum diversum, sive e duobus, sive e pluribus. Sic dicitur ἑτερόφθαλμος, qui altero caret oculo; ἑτερόδοξος vero, qui diversae est opinionis. Unde incertum est an Paulus dicat ἑτεροζυγοῦντας, qui alteram jugi partem sustinent, an qui cum diversae conditionis homine jugum ducunt.
Priorem ἕτερον acceptionem, scilicet communem, sequitur Budaeus, qui ἑτεροζυγοῦντες interpretatur per διαζυγοῦντες, qui simul cum socio alteram jugi partem trahunt, q. d. Nolite cum infidelibus alteram jugi partem trahere, uti in Campania eamdem carrucam trahunt duo boves, in idem jugum unus a dextera, alter a sinistra parte, caput inserentes.
Secundo, posteriorem acceptionem ἕτερος sequuntur alii, et proprie vertunt: Nolite aliud, diversum, vel impar, jugum trahere, quod fit, quando junguntur diversae conditionis homines aeque ac jumenta, ut equus et asinus in eodem curru, quod olim lege veteri, Deuter. xxii, 10, vetitum erat: quo forte alludit Apostolus. Et hic secundus sensus est probabilior ex his quae sequuntur: «Quae enim participatio justitiae cum iniquitate?»
Tertio, Theophylactus vertit, nolite in alteram jugi, vel lancis (de libra enim ipse accipit) partem vos inclinare, conjugi vestro, scilicet infideli, impio et injusto, vos inclinando et accommodando: nam ἑτεροζυγεῖν, ait, est alteri lanci incumbere, et de injusta libra dicitur, quando videlicet altera lanx gravior est, ut libra in alteram partem magis pendeat, q. d. Sic pariter injusto conjugi et compari infideli nolite vos inclinare.
QUAE ENIM PARTICIPATIO JUSTITIAE CUM INIQUITATE? — id est, justis cum iniquis, puta fidelibus cum infidelibus.
Nota: Durum erat Corinthiis in tanta paucitate Christianorum arctari ad commercia et conjugia cum fidelibus ineunda. Multi enim inter eos sibi nec genere, nec opibus, nec statu, nec aliis dotibus pares inveniebant: itaque vel conjugio eis abstinendum erat, aut ducenda conjux nobilitate, gradu et divitiis impar et inferior. Rursum jure naturae et divino eis aliisque fidelibus simpliciter et absolute prohibitum non erat ducere infidelem conjugem: erat tamen id indecens et periculosum, ideoque ab Apostolo hic prohibetur. Apostolus ergo ut hanc duritiem emolliat, eisque legem hanc suam persuadeat, quinque utitur rationibus sive antithesibus ab ipsa rei repugnantia petitis.
Primam affert cum ait: «Nolite jugum ducere,» scilicet impar et dispar (hoc enim est Graecum ἑτεροζυγεῖν, ut dixi) «cum infidelibus,» q. d. Conjugium dispar ingens est onus et jugum, perinde ac si bos et equus idem currus jugum subeant, ingens uterque ob disparem et incongruum socium, jugum et laborem subit. Ergo nolite illud jugum vobis ipsis imponere. Secundam affert cum ait: «Quae societas luci ad tenebras?» q. d. Lux et tenebrae in eundem locum aut subjectum convenire simul nequeunt: ergo congrue fieri nequit ut fidelis habens lucem fidei in idem jugum conveniat cum infideli, qui plenus est tenebris infidelitatis. Tertia est: «Nulla,» inquit, «est conventio Christi ad Belial;» atqui fideles pertinent ad Christum, infideles ad Belial: ergo hi convenire nequeunt. Quarta, fidelis cum infideli nullam habet partem aut communicationem, sed ab eo toto genere dissidet, tantumque distat quantum fides distat ab infidelitate, coelum ab inferno. Ergo hi conjungi non possunt. Quinta, templum Dei non potest associari idolis et templis daemonum: ergo nec fidelis infideli. Fidelis enim est templum Dei, infidelis vero est templum et simulacrum diaboli.
Versus 15: Quae autem Conventio Christi ad Belial? Aut Quae Pars Fideli cum Infideli?
15. QUAE CONVENTIO CHRISTI AD BELIAL? — Graece τίς συμφώνησις, id est, quae consonantia, quis concentus, quae concordantia, quod conjugium Christi, qui est omnis disciplinae, obedientiae, justitiae pater, cum Belial, id est diabolo ejusque asseclis infidelibus?
Nota: Non Beliar, ut Graeci corrupte legunt, sed Belial hebraice dicitur, ut vult R. Kimchi. quasi בלי יעל beli iaal, id est, sine utilitate, qui non prodest, qui inutilis est: quo alludit noster Interpres, Proverb. vi, 12: «Apostata homo Belial (ita enim est in Hebraeo, id est) vir inutilis.» Vel potius a בלי על beli ol, id est, sine jugo: ita enim vertit S. Hieronymus et Aquila. Hinc Belial significat primo, inobedientiam, rebellionem, impietatem; secundo, inobedientes, rebelles, impios; tertio, significat diabolum, qui princeps fuit omnis apostasiae et inobedientiae, quique primus apostata, legis, fidei et obedientiae Dei jugum excussit. Hinc viri, vel filii Belial vocantur apostatae, q. d. Filii diaboli, vel filii inobedientiae, rebellionis, impietatis, hoc est improbissimi et impiissimi.
QUAE PARS FIDELI CUM INFIDELI? — Quid commune habet fidelis, quod participet cum infideli? Sic, III Reg. xii, 16, dicitur: «Quae nobis pars in David? vel quae hereditas in filio Isai?» q. d. Nulla communicatio, nulla participatio nobis est cum Davide, nihil commune, nullam partem aut hereditatem cum eo communem habere volumus. Haec antithesis explicat tres praecedentes; vult enim dicere, non convenire, ut fidelis jungatur infideli, sicut non convenit, justitiam iniquitati, lucem tenebris, Christum Belial, templum Dei idolis jungi et sociari.
Versus 16: Quis autem Consensus Templo Dei cum Idolis? Vos Enim Estis Templum Dei Vivi
16. VOS ENIM ESTIS TEMPLUM DEI VIVI, — per fidem, gratiam, sanctitatem. Praeclare S. Cyprianus, tract. De Orat. Domin.: «Conversemur,» ait, «quasi Dei templa, ut Deum in nobis constet habitare, ut qui coelestes et spiritales esse coepimus, non nisi spiritalia et coelestia cogitemus et agamus.»
Nota: «Templum» hebraice dicitur היכל hechal, a radice יכל iachol, id est potuit, praevaluit, q. d. Hechal, id est basilica, dominica, regia, palatium, in quo Dominus aut rex praepotentem se ostendit, quodque illius majestatem et potentiam ostentat, tum aedificii apparatu, tum auri copia, tum instrumentorum supellectile, numero, tum ministrorum dignitate et sanctitate. Hinc Chrysostomus, homil. 17 in epist. ad Hebr.: Jussit, inquit, Deus templum Salomonis cum magna magnificentia fieri, ut Hebraei, qui corporalibus magis attrahebantur et alliciebantur, per illud Dei majestatem conciperent et agnoscerent. Quidni ergo Christiani ornent templa, ut domum Dei, Deumque honorent, ac Christi praesertim corpus praesens; aliosque excitent ad Dei reverentiam et devotionem? Tale templum, talis basilica regia, imo divina, allegorice est Ecclesia, tropologice quaevis anima sancta, ut hic docet Apostolus, in qua Deus per magnificam gratiam, magnifica et honorifica virtutum opera, magnifica Sacramenta, magnificam gloriam, magnificentiam suam ostendit.
Potest secundo, ut docet Villalpando in Ezech., tom. II, pag. 256, per metathesim היכל hechal, dici quasi חליך halich, a radice חלך halach, id est ambulavit, ingressus est; quia tabernaculum letus erat quasi templum mobile, in quo habitans Deus ambulabat cum Hebraeis per desertum in terram promissam; additque Vilalpando, hechal proprie dici sanctum, quia per illud ibatur in Sanctum sanctorum, ut huc alludat Psaltes, Psalm. lxvii, 25: «Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.» Et Paulus hic, cum subdit: «Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo.» Sic latine, «templum,» primo, ut vult Isidorus, lib. XV, cap. IV, dicitur quasi «tectum amplum», q. d. Basilica. Secundo, ut Varro, «templum» dicitur a «tuendo», quia Deus templum quasi domum suam intuetur, tuetur et curat; et in templo, Dei tutela protegimur ab omnibus injuriis; homines etiam in eo quasi Deum intuentur, illudque quasi Dei domum tuentur ab injuria. Sic coelum, ait Varro, quod tuemur, id est intuemur, dicitur templum. Huc alludens Paulus, cum dixisset: «Vos estis templum Dei,» causam assignans subdit: «Sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus,» quem scilicet inter eos, quasi in templo meo inhabitans, intuear, tuear et protegam.
INAMBULABO. — Anthropopathos, id est undique vos protegam, quasi undequaque custos inambulans, et spiritualiter per potentias et virtutes animae inambulabo.
Nota cum Anselmo: Citat Apostolus litteraliter Ezech. xxxvii, 27; tropologice, Levit. xxvi, 12, ubi sic dicitur: «Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.» Ubi ad litteram loquitur de tabernaculo foederis, quod erat quasi mobile templum et domus Dei ambulantis cum Hebraeis per desertum, q. d. In hoc tabernaculo praesens vobis adero, et illo per desertum ambulante, vobiscum et ego ambulabo, tantamque vestri curam geram, ac si inter vos corporaliter ambularem undequaque, ut nullis hostibus vos eppugnandi locus detur, cum circumquaque vos protegens inambulem.
Allegorice, hoc tabernaculum significabat Christi Ecclesiam, ut explicat Ezech. xxxvii, 27, quem citat et sequitur hic D. Paulus: «Et erit (in diebus Messiae) tabernaculum meum,» id est Ecclesia mea, «in eis,» inquit Ezechiel, «et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.» Consequenter tropologice hoc tabernaculum est anima sancta, quae templum est Dei, et ab hoc exilio in coelum perambulat.
Ubi nota: Deus inambulat in anima quasi in tabernaculo suo, cum ex memoria in intellectum, inde in voluntatem transit per actus fidei, spei et charitatis: est enim anima sancta quasi templum, imo coelum, in quo sol est intellectus, vel zelus justitiae; luna, fides et continentia; astra, reliquae virtutes, ait Bernardus, serm. 27 in Cant. Secundo, Deus inambulat in anima, id est, inambulare eam facit per virtutes, cum scilicet sua gratia efficit, ut eamus de virtute in virtutem, ait Anselmus et Theophylactus; et sicut in tabernaculo ibatur in Sancta sanctorum per Sanctum, scilicet per altare thymiamatis, mensam et candelabrum; ita facit ut eamus in coelum per vitae sanctitatem, scilicet per orationem, eleemosynam, castitatem et puritatem vitae: altare enim thymiamatis symbolum erat orationis, mensa eleemosynae, candelabrum puritatis et splendoris vitae. Tertio, Deus in anima inambulat contemplatione, quia facit ut mente sequamur sua templa, scilicet Christum salientem e templo coeli in templum et uterum Virginis; inde in templum et montem Calvariae, inde in infernum, inde in coelum. Quarto, corporaliter, ait S. Ambrosius, «Verbum caro factum habitavit» et ambulavit «in nobis,» et quotidie per sanctam communionem habitat, et per membra nostra omnemque locum nobiscum inambulat.
Versus 17: Propter Quod Exite de Medio Eorum, et Separamini, Dicit Dominus
17. PROPTER QUOD DICIT: EXITE DE MEDIO EORUM, — Nota, Isaiam cap. lii, vers. 11, jubere ad litteram, ut Apostoli et fideles exeant de infideli et immunda non Babylone, ut aliqui, sed Jerusalem per Titum vastanda. Verum Apostolus tropologice, vel a pari, hinc fidelibus jubet, ut infidelium nimia commercia vitent, et «immundum,» id est immundos infideles, non tangant, hoc est, cum eis non conversentur, ne eorum immunda vitia, puta crapulam, luxuriam, fastum, impietatem et improbitatem sibi affricent, ipsoque tactu et conversatione contrahant. Ita Hieronymus cum Cyrillo in Isaiae lii, et Chrysostomus, Ambrosius, Anselmus hic.