Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, ostendit amorem, sinceritatem et confidentiam erga Corinthios.
Secundo, gaudium de eorum paenitentia et emendatione, vers. 6.
Tertio, vers. 10, dat signa et actus verae paenitentiae Corinthiorum.
Quarto, vers. 13, hujus paenitentiae, amoris et obedientiae Corinthiorum testem allegat Titum.
Textus Vulgatae: II Corinthios 7:1-16
1. Has ergo habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. 2. Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. 3. Non ad condemnationem vestram dico, praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. 4. Multa enim fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis, repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. 5. Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnae, intus timores. 6. Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. 7. Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem. 8. Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me paenitet: etsi paeniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit, 9. nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. 10. Quae enim secundum Deum tristitia est, paenitentiam in salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur. 11. Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam; in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. 12. Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit injuriam, nec propter eum, qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis, 13. coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis. 14. Et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est, 15. et viscera ejus abundantius in vobis sunt: reminiscentis omnium vestrum obedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis illum. 16. Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
Versus 1: Has Ergo Habentes Promissiones, Mundemus Nos ab Omni Inquinamento Carnis et Spiritus
1. HAS ERGO HABENTES PROMISSIONES, — nimirum Christianos fore templa Dei, ejusque filios et filias, atque habituros Deum in se inhabitantem et inambulantem, uti praecessit.
MUNDEMUS NOS AB OMNI INQUINAMENTO CARNIS ET SPIRITUS. — Hinc Theologi sumunt divisionem peccati: in carnale, quod versatur circa objectum carnale, facitque hominem quasi bestiam, uti est gula, libido, ebrietas; et spiritale, quod versatur circa objectum spiritale, facitque hominem quasi daemonem, ut est ira, superbia, invidia. Secundo, apposite S. Basilius, Reg. 54 inter breviores: «Inquinamentum,» inquit, «carnis est, carnalia agere: inquinamentum spiritus est, talia agentibus se miscere, cum iisque versari et communicare;» uti Corinthii hi miscebant colloquia, et communicabant cum fornicario, quem omnino vitari volebat Apostolus.
PERFICIENTES SANCTIFICATIONEM, — a procheim, sanctimonium, ut mens purgata omni inquinamento carnis et spiritus, perfecte sit sancta et pura, sanctisque operibus dedita in timore Dei: quia timor Dei, inchoatio et perfectio est verae sapientiae et sanctitatis, Eccli. I, 16, et XIX, 18; et quantum crescit timor Dei, tantum crescit et sanctimonia, adeoque perfectus Dei timor est perfecta sanctimonia. Praeclare S. Basilius, Reg. 53 jam citata: «Sanctificatio,» inquit, «est, Deo ex toto continenter dedicatum adhaerere, iis sollicite exquirendis, et in studio habendis, quae ipsi grata sint. Siquidem etiam in his quae dona Deo offeruntur, ea repudiantur ut minime grata, quae curta aut mutila sunt; aut quod semel Deo dedicatum donum est, id deinceps in communem usum humanum retrahere, nefarium est ac sceleratum.»
Versus 2: Capite Nos. Neminem Laesimus, Neminem Corrupimus, Neminem Circumvenimus
CAPITE NOS. — Graece χωρήσατε, id est, amplexamini nos latis visceribus charitatis, sicut ego vicissim toto vos animo complector. Ita Theophylactus; vide cap. VI, vers. 11, 12 et 13. Proprie χωρήσατε ἡμᾶς significat locate nos, facite locum nobis, ut scilicet apud vos locum inveniam, non arctum, sed amplum, ut excipiar lato sinu charitatis vestrae: quod Noster dixit, «capite nos»; Maldonatus in Notis manuscr. vertit, ferte nos aequo animo, si quid de me laudabilius dixero.
NEMINEM CIRCUMVENIMUS, — οὐδένα ἐπλεονεκτήσαμεν, nullius rem extorsimus, vel vi aut fraude occupavimus. Vide dicta cap. II, vers. 11.
Versus 3: Non ad Condemnationem Vestram Dico: In Cordibus Nostris Estis ad Commoriendum et ad Convivendum
3. NON AD CONDEMNATIONEM VESTRAM DICO, — quasi damnem, culpem et arguam vos talia de me suspicari, quod scilicet aliquem laeserim aut circumvenerim. Ita S. Anselmus.
IN CORDIBUS NOSTRIS ESTIS AD COMMORIENDUM ET AD CONVIVENDUM. — q. d. Ita vos amo, ut vobiscum et pro vobis et mori et vivere paratus sim. Quomodo haec cohaereant cum praecedentibus, patebit vers. 4. Alludit ad arctissime amantes et amasios, quibus uti vita communis erat omniaque in vita communia, ita communis erat et mors, ut uno occumbente, occumberet et alter: quales fuerunt Nisus et Euryalus apud Virgilium, IX Aeneid., ubi capto Euryalo inclamat Nisus:
Me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum,
O Rutuli; mea fraus omnis, nihil iste nec ausus,
Nec potuit..... Tum super exanimem sese projecit amicum
Confossus, placidaque ibi demum morte quievit.
Quales etiam in bellis fuerunt illi, quos Galli Soldurios vocant, Caesar devotos interpretatur, lib. III De Bello Gallico. Talis quoque erat apud Thebanos ἱερὸς λόχος, sacra cohors, cujus meminit Plutarchus in Pelopida. Addit Erasmus et alii, Apostolum alludere ad illud veteris amicitiae genus, quo amico forte extincto, amicus alter ultro sibi mortem consciscebat: quod Soldurios etiam fecisse narrat Caesar; quale amicitiae genus significat Horatius sibi fuisse cum Maecenate. Unde dicti sunt συναποθνήσκοντες, commorientes, uti et hic habet Paulus. Sic etiamnum in Peru et Mexico uxores et famuli chariores, marito, vel domino defuncto, in rogum, vel sepulcrum vivi se cum domini cadavere injiciunt. Et apud Japones, nobiles morte damnati, sibi cum intimis suis ventrem dissecando, mortem consciscunt. Quorum sui nomicidium damnat Apostolus, amicitiam laudat et amplexatur, q. d. Sicut illi invicem ad mortem usque diligunt, ita et ego vos, o Corinthii, usque ad mortem amo, cupioque vobiscum vivere, vobiscum mori, non autem ut illi, cupio mihi mortem consciscere. Sed necesse non est tam longe Apostoli verba et amorem, praesertim ad illicitas et parricidales amicitias extendere; horum enim amicitia in simultanea morte, suique interemptione maxime consistebat, ac proinde a parricidio separari non potest: scelesta ergo fuit, non laudanda, sed damnanda.
Versus 4: Multa Mihi Fiducia Est apud Vos, Multa Mihi Gloriatio pro Vobis
4. MULTA MIHI FIDUCIA EST APUD VOS. — Graece παρρησία, id est libertas, confidentia, quae oritur ex amore, q. d. Liberrime me apud vos effundo, admoneo, corripio; quia intime vos amo, uti jam dixi. Unde glorior pro vobis, id est, de vobis mihi tam addictis et obsequentibus. Ita Theophylactus et Ambrosius. Haec omnia dicit Paulus, ut Corinthiis eximat diffidentiae suspicionem, ne scilicet ex diffidentia videatur dixisse: «Neminem laesimus,» etc., q. d. Hoc non dixi quasi diffidens vestrae de me bonae opinioni, sed ex animi quadam libertate et confidentia, quam parit ingens amor vestri. Hinc soleo de vobis gloriari. Discant hic a S. Paulo Superiores cavere, ne subditi sibi diffidant, putantes Superiorem sibi non credere, non fidere, vel non audentes se et sua Superiori committere, quasi minus sibi faventi; curentque potius, ut fidenter secum agant, ac sciant se amari; ostendant illos sibi esse curae et cordi, bonamque se de eis ac eorum virtute habere opinionem: ita eorum animos sibi devincient, et quocumque volent, inflectent.
SUPERABUNDO GAUDIO IN OMNI TRIBULATIONE. — Quia scilicet vos correxistis ea, quae priori epistola condemnavi, replestis me tanta consolatione, ut ea non solum abundem, sed superabundem; graece est ὑπερπερισσεύομαι, id est superexubero, et haec gaudii exuberantia omnem afflictionum sensum, non secus ac copia aquarum modicum ignem extinguat. Ita Theophylactus.
Nota, amicitiam in animis amicorum quatuor affectus gignere. Primus affectus est fiduciae, de quo Paulus hic ait: «Multa mihi fiducia est apud vos.» Secundus est gloriationis, de quo subdit «Multa mihi gloriatio pro vobis.» Tertius est consolationis, de quo subjungit: «Repletus sum consolatione.» Quartus est exuberantis gaudii, de quo sequitur: «Superabundo gaudio in omni tribulatione.»
Versus 5: Foris Pugnae, Intus Timores
5. FORIS PUGNAE, — ab infidelibus aperta inimicitia mihi fuit.
INTUS TIMORES, — in animo habui anxietates et sollicitudines tum ob falsos fratres, tum pro infirmis Christianis, ne ob tot meas et suas persecutiones a fide abducerentur. Ita Anselmus et Ambrosius.
Versus 7: Referens Nobis Vestrum Desiderium, Vestrum Fletum, Vestram Aemulationem pro Me
7. (CONSOLATIONEM ACCEPIT TITUS) IN VOBIS. — Τὸ consolatus capitur hic passive: Graecum enim παρεκλήθη passivum est.
REFERENS NOBIS VESTRUM DESIDERIUM (emendationis), vestrum fletum (pro peccatis paenitentem), ITA UT MAGIS GAUDEREM (quam scilicet ante tristatus fueram ob schismata vestra et peccata, videns audiensque tantam) AEMULATIONEM VESTRAM PRO ME, — qua scilicet me meumque honorem et apostolatum zelatis contra obtrectatores tueri et propugnare.
Versus 8: Contristavi Vos in Epistola, Etsi ad Horam
8. 8. CONTRISTAVI VOS IN (priori) EPISTOLA (vitia vestra arguens), VIDENS QUOD EPISTOLA ILLA (ETSI AD HORAM) VOS CONTRISTAVIT. — Est ellipsis; supplendum enim est: Tamen profuit vobis, vosque commovit ad agendam paenitentiam, quae vobis conscientiae pacem et laetitiam conciliavit.
ETSI AD HORAM, — etsi ad breve tempus, q. d. Epistola mea tantum ad breve tempus vos contristavit et excitavit ad paenitentiam. Unde gaudeo et de epistola mea, et de vestra paenitentia.
Versus 9: Contristati Estis ad Poenitentiam
9. CONTRISTATI ESTIS AD POENITENTIAM, — tristitia haec adduxit vos ad paenitentiam, ad fletum, vers. 7, ad indignationem et vindictam, vers. 11; ergo paenitentia non est nuda resipiscentia, uti mox pluribus ostendam.
Versus 10: Quae Enim Secundum Deum Tristitia Est, Paenitentiam in Salutem Stabilem Operatur
10. QUAE ENIM SECUNDUM DEUM TRISTITIA EST. — Nota: Apostolus ponit hic et distinguit duplicem tristitiam, unam «secundum Deum,» secundam saeculi. Tristitia saeculi, vel carnalis est, quae nascitur ex nimio amore et amissione bonorum saeculi, uti propter opes et voluptates amissas, amicos vel potentes offensos. Haec saepe mortem animae operatur, quia incitat ut per Dei offensam haec bona recuperes. Non raro etiam operatur morbos et mortem corporis: multi enim dum nimis sua vel suos lugent, luctu opprimuntur, tabescunt et moriuntur. «Multos,» inquit Eccli. XXX, 25, «occidit tristitia, et non est utilitas in ea.»
Tristitia «secundum Deum,» vel divina est, quae concipitur propter Deum offensum (inquit S. Basilius in Reg. brev., interrog. 192 et 194); haec est contritio, et parit «paenitentiam,» id est sui castigationem, «in salutem stabilem,» id est salutarem, firmam, solidam, graece ἀμεταμέλητον, impaenitibilem, et, ut Augustinus, impaenitendam. Unde recte Chrysostomus et Erasmus «stabilem» referunt ad paenitentiam, non ad salutem.
Nota secundo: Tristitiam hanc distinguit Apostolus a paenitentia, tanquam causam ab effectu: tristitia enim, id est contritio, efficit paenitentiam, id est, sui castigationem.
Hinc patet tristitiam hanc et paenitentiam non esse nudam resipiscentiam et novam vitam, ut volunt haeretici; nec, ut Erasmus, nudam esse retractationem praeteritorum peccatorum; sed esse contritionem suique castigationem.
Patet secundo, non sola fide, sed etiam paenitentia peccatores justificari et salutem assequi.
Patet tertio, paenitentiam hanc includere contritionem, peccati agnitionem sive confessionem, et satisfactionem: hasque esse tres partes paenitentiae. Unde vers. 11, paenitentiam explicans Apostolus: «Operatur,» inquit, «sollicitudinem,» scilicet reconciliandi et satisfaciendi Deo, «vindictam,» etc., de quo vers. 11.
Quare notanda est aurea sententia D. Chrysostomi, hom. 5 ad Populum de usu, fine et fructu tristitiae: «Tristitia,» ait, «ob id nobis data est, non ut in morte, aut alia re deleamus, sed ut deleamus peccatum, quasi morbi illius remedium; sicuti ergo remedium lippitudinis illam tollit, non alios morbos: sic tristitia peccatum tollit, non alias aegritudines: verbi gratia, pecunia quis mulctatus est, doluit, non emendavit; filium amisit, doluit, non resuscitavit mortuum; contumeliis affectus est, doluit, non revocavit contumeliam; infirmatur, dolet morbum non aufert, imo auget: at peccavit quis, tristatus est, peccata delevit: nam quae secundum Deum tristitia est, paenitentiam in salutem stabilem operatur; ergo tristitia tantum facta est propter peccatum, a quo nata est, ideo ut tinea ipsum corrodit et absumit.»
UT IN NULLO DETRIMENTUM PATIAMINI EX NOBIS. — Praeceptor enim, ait Theophylactus, tum discipulo damnum infert, quando delinquentem non objurgat: lucrum vero adfert, si eumdem increpet et corrigat.
QUAE ENIM SECUNDUM DEUM TRISTITIA EST. — Distinguit, ut dixi, «tristitiam secundum Deum» a tristitia saeculi. Priorem ex S. Chrysostomo magistro suo ita describit Cassianus, lib. IX, cap. X, cum ait: «Utilis nobis una re tantum tristitia judicanda est, cum hanc vel paenitudine delictorum (de hac proprie agit hic Apostolus), vel desiderio perfectionis accensi, vel futurae beatitudinis contemplatione concipimus.» Deinde, cap. XI, ejus notas, signa et effecta ita describit: «Haec,» inquit, «tristitia, quae paenitentiam ad salutem stabilem operatur, obediens est, affabilis, humilis, mansueta, suavis ac patiens, utpote ex Dei charitate descendens, et ad omnem dolorem corporis ac spiritus contritionem infatigabiliter semetipsum desiderio perfectionis extendens, et quodammodo laeta, ac spe profectus sui vegetata, cunctam affabilitatis et longanimitatis retinet suavitatem, habens in semetipsa omnes fructus Spiritus Sancti, quos enumerat idem Apostolus: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia.» Tristitiae vero saeculi haec dat emblemata: «Asperrima est, impatiens, dura, plena rancore et moerore infructuoso, ac desperatione poenali; eum quem complexa fuerit, ab industria ac dolore salutari frangens ac revocans, utpote irrationabilis, et intercipiens non solum orationum efficaciam, verum etiam universos quos praediximus fructus spiritales evacuans, quos novit illa (prior) conferre.»
Versus 11: Ecce Enim Hoc Ipsum Secundum Deum Contristari Vos, Quantam in Vobis Operatur Sollicitudinem
11. ECCE ENIM HOC IPSUM, SECUNDUM DEUM CONTRISTARI VOS, QUANTAM IN VOBIS OPERATUR SOLLICITUDINEM: SED DEFENSIONEM, SED INDIGNATIONEM, SED TIMOREM, SED DESIDERIUM, SED AEMULATIONEM, SED VINDICTAM. — Ponit hic, teste Calvino, septem effectus tristitiae secundum Deum et verae paenitentiae, videlicet quod operetur primo, «sollicitudinem» expiandi offensam, et in gratiam cum Deo redeundi. Secundo, «sed defensionem.» «Sed» idem est quod «sed et,» ut legit Anselmus, id est, imo, q. d. Paenitentia operatur in vobis «sollicitudinem,» imo et defensionem, ut me scilicet defenderetis contra pseudoapostolos et obtrectatores. Pro «defensionem» graece est ἀπολογίαν, quod Ambrosius vertit, «excusationem»; Erasmus, «satisfactionem»; Maldonatus, «refutationem objecti criminis,» quae, inquit, non verbis, sed factis, puta bene vivendo fit. Tertio, «sed,» id est imo et, «indignationem,» ut jam agnoscentes vestra schismata, dissimulationem incestus aliaque peccata, quae prima epistola redargui, dolentes et paenitentes vobisipsis indignemini, vosque ipsi redarguatis dicentes: Quid feci? quem offendi? quo prolapsus sum? ubi fuit mens mea, ubi sensus? an demens fui? Quarto, «sed,» id est imo, «timorem,» ut timeatis deinceps non tam me, quam Deum offendere. Quinto, «sed,» hoc est imo, «desiderium,» ut desideretis vos corrigere, mihique ac potius Deo satisfacere. Sexto, «sed,» id est imo, «aemulationem,» hoc est zelum Dei, ut Dei honorem zelantes, incestuosum illum ex Ecclesia ejiceretis, ait Anselmus et Chrysostomus. Septimo, «sed,» id est imo, «vindictam,» ut desidiam et peccata vestra vindicaretis, tum dolore et lacrymis, ut dixit vers. 7, vos affligendo, tum aliis modis corpora animasque vestras macerando et puniendo. Ita Theodoretus, Theophylactus, Ambrosius, S. Thomas, imo et Calvinus, lib. III Instit., cap. XIII, § 16: «Postrema,» ait, «est vindicta; quo enim severiores in nos sumus, et acriore censura quaestionem habemus de peccatis nostris, eo sperare debemus magis propitium ac misericordem Dominum. Et certe fieri non potest, quin anima divini judicii horrore perculsa, partes ultionis in exigenda de se poena occupet.»
Nota: In hisce septem effectis et fructibus paenitentiae est gradatio. Gradatim enim a minoribus ad majores ascendit Apostolus, idque indicat vocula «sed,» quae ponitur pro «imo,» q. d. Tristitia haec de Deo offenso, non tantum induxit sollicitudinem reconciliationis, sed et defensionem Pauli; imo indignationem contra peccatum; imo super timorem sanctum cavendi deinceps peccata; quin imo desiderium satisfactionis; imo vero aemulationem et zelum contra peccatores; adeoque tandem vindictam et castigationem peccatorum, qui summus est paenitentiae gradus et fructus.
Hic ergo locus aperte docet paenitentiam non esse nudam vitae mutationem et propositum novae vitae, sed et veteris detestationem, castigationem, satisfactionem. Unde Concilium Tridentinum, sess. XIV, cap. VIII, ex veteri Ecclesiae usu jubet, ut confessarii in taxanda satisfactione non tantum respiciant ad novae vitae custodiam, sed etiam ad peccati admissi ultionem, licet per absolutionem remissi quoad culpam.
Idem clarissime docet vetustissimus Tertullianus, lib. De Paenit., IX: «Exomologesis,» inquit, «est prosternendi et humilificandi hominis disciplina, conversationem injungens misericordiae illicem: de ipso quoque habitu et victu mandat sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus dejicere; illa quae peccavit tristi tractatione mutare, pastum et potum pura nosse, non ventris, sed animae causa; jejuniis preces alere, ingemiscere, lacrymari et mugire dies noctesque ad Dominum; presbyteris advolvi, et caris Dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae injungere.»
Sic et Climacus, De Paenitentia, gradu 5: «Paenitentia,» ait, «est seipsum condemnans cogitatio, est consolationis corporeae perpetua repudiatio, est voluntaria rerum omnium quae affligunt toleratio, est cruciatuum sibi semper opifex, est valida ventris afflictio, animaeque in sensu firmissimo jugis reprehensio, est abyssus humilitatis.»
Hinc docti censent dici paenitentiam quasi paenae tenentiam. Unde Ausonius inducens Metanoeam, id est paenitentiam, loquentem, sic ait:
Sum dea, quae facti non factique exigo poenas,
Ut te paeniteat, sic Metanoea vocor.
Adverte quam haec repugnent genio molli Lutheri et Calvini, qui pro omnibus peccatis quantumvis plurimis et enormibus non aliam paenitentiam injungunt, quam fidem. Crede, inquiunt, Deum tibi condonasse peccata per merita Christi, et hoc ipso omnem tibi culpam et paenam condonabit. Scilicet crede te esse in campis Elysiis, crede te esse regem, et hoc ipso eris; utique si non re ipsa, certe per tuam imaginationem et phantasiam. Ita sane et amantes sibi somnia fingunt. Credat ita, qui non tam fide, quam cerebro et elleboro indiget, quique non arctam paucorum viam, quae ducit ad vitam, sed latam et spatiosam multorum, quae ducit ad perditionem, inire suo malo et periculo cupit ac destinat. Nimirum, ut Sibylla canit apud Virgilium:
Facilis descensus Averni:
Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras,
Hoc opus, hic labor est; pauci, quos aequus amavit
Jupiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,
Diis geniti potuere.
Audiant Novantes Hieronymum, vel auctorem epistolae (quisquis est, certe gravis est et antiquus, imo Erasmus et Marianus ex stylo suspicantur esse S. Augustinum) ad Susannam lapsam, antiquis illi et cuivis paenitenti lamentationis et paenitentiae prescribentem: «Quis consolabitur te, virgo filia Sion, quia magna facta est sicut mare contritio tua? Effunde cor tuum sicut aquam coram facie Domini, extolle ad eum manus tuas pro remedio peccatorum tuorum. Accipe igitur lamentum, et primo quidem nullo die quinquagesimus psalmus praetermittatur, qui in negotio tali cantatur, quem usque ad versiculum illum, Cor contritum et humiliatum Deus non despicies, gemitu lacrymisque percurre (Nota: paenitenti quotidie psalmus Miserere cum gemitu et lacrymis recitandus est). Insuper hanc lamentationem, non sine compunctione cordis, in conspectu Dei judicis funde: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut defleam vulnera animae meae? Heu me, quia facta sum sicut Sodoma, et combusta sicut Gomorrha! Quis miserebitur cineri meo? Durius offendi quam Sodoma, quia legem nesciens illa deliquerat, ego accepta gratia peccavi. Si homo peccet in hominem, erit qui interveniat; ego peccavi in Dominum, quem propitiatorem inveniam? O quam acerbus fructus luxuriae, amarior felle, crudelior gladio! Quomodo facta sum in desolationem? subito defeci, perii propter iniquitatem meam, velut somnium surgentium. Ideo in civitate Domini vilificata est imago mea, deletum est de libro nomen meum. Vae diei illi, in quo me infelicem genuit uterus, et lux ista crudelis accepit! Oportuerat me potius fuisse non natam, quam sic in gentibus fabula fierem. Propter me confusio et improperium factum est famulis Domini, et eum digne colentibus. Lugete me, montes et flumina, quia fletus filia ego sum. Meum peccatum et mea iniquitas non sunt similia offensis hominum, quia horribilis est haec impietas, carne polluere virginem et castitatem professam. Mentita sum in Dominum altissimum, verumtamen clamabo ad Dominum: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Quoniam sagittae tuae,» etc. Similia praescribit Ambrosius virgini lapsae; Cyprianus, serm. De Lapsis; Chrysostomus, hom. 41 ad Populum.
Exempla vero et mores paenitentium Climacus loco citato enarrans haec habet, quae merito cuivis peccatori acres compunctionis stimulos admoveant. «Cum pervenissem,» inquit, «ad paenitentium monasterium, imo vero ad Religionem fugientium, vidi revera res et verba quae Deo vim inferre possent: quosdam ex reis illis vidi noctibus totis usque sub diem stare pervigiles, pedesque immobiles tenere, contra somnum vim naturae inferre, nullam sibi ipsis requiem indulgere, sed seipsos increpare; alios in oratione reorum more, vinctis post terga manibus, humi luridas facies suas inclinantes, indignos se, qui caelum aspicerent, vociferantes, nihil petentes, sed tacitam mutamque Deo mentem offerentes confusione plenam. Nonnullos in pavimento strato cilicio et cinere sedentes, et faciem genibus operientes, et frontem in terram collidentes. Alios pectora jugiter tundentes, animamque suam ac vitam suspirio ingenti revocantes; alios lacrymantes, alios quod id non possent, lamentantes. Vidi nonnullos veluti aeneos ex maerore effectos, et insensibiles ad omnia. Alios fixis obtutibus in terram caput assidue movere, et leonum rugitum edere.» Et paulo post, cum multa eorum verba et facta vere admirabilia retulisset, subjungit, vidisse se in illis «aestuantes linguas instar canum ex ore procedentes. Ex his alii sub ardentissimo solis aestu seipsos cruciabant, alii acerrimo frigore se affligebant; quidam modicum aquae gustantes, ne omnino siti arescerent, ita quiescebant; aliqui cum panis exiguum quid accepissent, reliquum tanquam illo indigni projiciebant. Quem locum apud illos risus habuit? quem sermo otiosus? quem iracundia? quem furor? ubi tenuis vini cogitatio, ubi pomorum degustatio? Jugiter ad Dominum clamabant, solaque orationis vox audiebatur.» Qui plura desiderat, apud eumdem leget rara et mira ad stuporem usque. Concludit ibidem: «Vidi, et feliciores existimavi, qui post lapsum ita lugent, quam qui nunquam lapsi sunt, et seipsos non sic deflent.»
Audi denique nobilis illius S. Paulae ob parva delicta paenitentiam et planctum apud Hieronymum in ejus Epitaphio: «Mollia, etiam in gravissima febre, lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum stratis ciliciolis, quiescebat; si tamen illa quies dicenda est, quae jugibus paene orationibus dies noctesque jungebat, illud implens Psalmistae: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. In qua fontes crederes lacrymarum, ita levia peccata plangebat, ut illam gravissimorum criminum crederes ream. Cumque a nobis crebrius moneretur, ut parceret oculis, et eos servaret Evangelicae lectioni, aiebat: Turpanda est facies, quam contra Dei praeceptum purpurisso et cerussa et stibio saepe depinxi. Affligendum est corpus, quod multis vacavit deliciis. Longus risus perpeti compensandus est fletu. Mollia et serica pretiosissima, asperitate cilicii commutanda. Quae viro et saeculo placui, nunc Christo placere desidero.»
Haec paulo fusius in gratiam tum Novantium, tum Lutheranorum et Calvinistarum, qui paenitentiae nomine nudam fidem aut levem resipiscentiam obtrudunt, dicta sunto. Ubi nota quod ait, «ex consolatione vestri,» id est, quia vos paenitentes et consolationis lacrymis in paenitentia vestra perfusi, spirituque ferventes, ut dixi vers. 11, audivi. «Lacrymae paenitentium vinum sunt angelorum,» ait S. Bernardus; imo et vinum sunt ipsorum paenitentium: nihil enim sic exhilarat animam ac compunctio. O quam suave est paenitenti, cum Magdalena ad pedes Jesu flere, lacrymis rigare, tergere et osculari, ibique audire: «Remittuntur tibi peccata!» Nemo scit hoc, nisi experiendo. REFECTUS EST SPIRITUS EJUS — renovatus est per correctionem, fletum, zelum vestrum, ut dixi vers. 7.
IN OMNIBUS EXHIBUISTIS VOS INCONTAMINATOS ESSE NEGOTIO. — Syrus: Ostendistis vos puros esse in negotio illo, id est alienos et immunes a peccato fornicarii: licet enim primum in eo puniendo negligentes fueritis, nunc tamen displicentiam vestram erga illud ostendistis vindicando et paenitendo. Ita Anselmus et Theophylactus.
Versus 12: Scripsi Vobis, Non Propter Eum Qui Fecit Injuriam, nec Propter Eum Qui Passus Est
12. SCRIPSI VOBIS, NON PROPTER EUM QUI FECIT INJURIAM (non propter fornicarium), NEC PROPTER EUM QUI PASSUS EST — ἀδικηθέντος, id est, eum qui laesus est, nimirum patrem, cujus uxore, id est, noverca sua, ille incestuosus abusus est. Hinc patet patrem ejus adhuc vivere, q. d. Cum priore epistola acrius scripserim, nolui prosequi particulares injurias incestuosi vel parentis ejus; sed ostendere sollicitudinem, quam habeo pro communi salute Ecclesiae vestrae, ut scilicet ab ea hoc commune scandalum et publicam infamiam depellerem.
Versus 13: Ideo Consolati Sumus: Refectus Est Spiritus Ejus ab Omnibus Vobis
13. IDEO CONSOLATI SUMUS — propter paenitentiam, zelum, aemulationem vestram, etc., ut dixi vers. 6, 7, 9, 11. Graeca exemplaria nunc plerumque (dico plerumque, quia nonnulla habent ut Noster, uti ipse Beza testatur) haec verba aliter dividunt, et sic habent: Διὰ τοῦτο παρακεκλήμεθα ἐπὶ τῇ παρακλήσει ὑμῶν, περισσοτέρως μᾶλλον ἐχάρημεν ἐπὶ τῇ χαρᾷ Τίτου, ὅτι ἀναπέπαυται τὸ πνεῦμα αὐτοῦ ἀπὸ πάντων ὑμῶν, id est, ideo consolationem accepimus ex consolatione vestra; imo abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis.
Versus 14: Gloriatio Nostra, Quae Fuit ad Titum, Veritas Facta Est
14. GLORIATIO NOSTRA, QUAE FUIT AD TITUM, VERITAS FACTA EST — Tito patuit veram esse gloriationem nostram, qua de vobis tanquam tam bene affectis et bonis discipulis apud eum gloriari soleo.
Versus 15: Viscera Ejus Abundantius in Vobis Sunt
15. VISCERA EJUS ABUNDANTIUS IN VOBIS SUNT — cor et viscera ejus magis quam antea in vos inclinant; Titus magis quam antea vos diligit.
Versus 16: Gaudeo Quod in Omnibus Confido in Vobis
16. CONFIDO IN VOBIS. — Graece θαρρῶ, q. d. Audeo et libere vobiscum loquor et ago, sive laudando, sive accusando; semper enim mihi obeditis, ut consequenter etiam audeam optima de vobis sentire ac de vobis secure gloriari. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Ambrosius. Notat Anselmus prudentiam Pauli quasi medici, qui jam fere sanata vulnera mollissimis consolationis et laudis medicamentis tractat, ut prioris objurgationis aestus sanetur.