Cornelius a Lapide

II Corinthios VIII


Index


Synopsis Capitis

Primo, hortatur Corinthios ad eleemosynam pro pauperibus Hierosolymitanis, exemplo Macedonum, qui tam liberales fuerunt erga eos.

Secundo, vers. 9, exemplo Christi, qui propter nos egenus factus est, ut nos sua paupertate ditaret.

Tertio, vers. 10, ex eorum proposito et quasi promissione, urget ut singuli illud nunc actu pro viribus impleant.

Quarto, vers. 13, ex eo quod per eleemosynam fiat aequalitas inter divites et pauperes, qui pro temporalibus bonis spiritalia rependant.

Quinto, vers. 16, ex eo quod misit Titum et alios Apostolos ad eam colligendam, ne, si parci essent, sibi et coram eis pudori sint et erubescant.


Textus Vulgatae: II Corinthios 8:1-24

1. Notum autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae: 2. quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum: 3. quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, 4. cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. 5. Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei; 6. ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. 7. Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et charitate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. 8. Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrae charitatis ingenium bonum comprobans. 9. Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. 10. Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore; 11. nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. 12. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. 13. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. 14. In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: 15. Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit. 16. Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, 17. quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. 18. Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias: 19. non solum autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram. 20. Devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. 21. Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. 22. Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, 23. sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli Ecclesiarum, gloria Christi. 24. Ostensionem ergo, quae est charitatis vestrae, et nostrae gloriae pro vobis, in illos ostendite in faciem Ecclesiarum.


Nota: Originem hujus eleemosynae, ad quam hoc cap. et seq. hortatur Apostolus, narrat Lucas, Actor. XI, 28: «Surgens,» inquit, «unus ex eis (Prophetis Antiochiae) nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio» (anno ejus 4, ut multi; vel, ut Baronius, anno ejus 2, qui fuit Christi 44). «Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judaea fratribus: quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli.» Ita Lucas. Ubi nota: Antiocheni Christiani ex fervore praevenerunt famem mittentes eleemosynam per Barnabam et Paulum: nam multis annis post, haec collecta, de qua hic Apostolus, facta est Corinthi et locis vicinis, anno Christi 58. Adde secundo, potiorem et magis durantem causam paupertatis Hierosolymitanorum fuisse, quod a nece Stephani persecutionem a Judaeis ibi passi sint Christiani et patria pulsi, ac bonis privati, Actor. VIII, 1, et Hebr. X, 34, ubi dicitur: «Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.» Itaque deinceps Christiani a Judaeis juratis Christi hostibus acerbissima assidue passi sunt; ideoque, et quia Hierosolymitana Ecclesia fuit prima et quasi matrix caeterarum, perduravit hic mos apud Christianos, ut, ad pauperes istius Ecclesiae fovendos, fideles ex toto orbe eleemosynas mitterent. Quem morem ad Theodosii tempora durantem cum carperet Vigilantius, ita eum confirmat et laudat Hieronymus, Contra Vigilantium: «Hac in Judaea,» inquit, «usque hodie perseverante consuetudine, non solum apud nos, sed et apud Hebraeos, ut qui in lege Domini meditantur die ac nocte, et partem non habent in terra nisi solum Deum, synagogarum et totius orbis foveantur ministeriis.» Hic ergo ad eleemosynam hanc excitat Apostolus Corinthios, utpote divites: erat enim Corinthus emporium Graeciae celeberrimum, et in ea mercatores opulenti, uti sunt jam Fuggeri Augustae Vindelicorum.


Versus 1: Notum Autem Facimus Vobis, Fratres, Gratiam Dei, Quae Data Est in Ecclesiis Macedoniae

1. NOTAM AUTEM FACIMUS VOBIS, FRATRES, GRATIAM DEI, — puta patientiam magnam, liberalitatem et misericordiam, quam Deus dedit Christianis Macedoniae. Hoc enim est quod explicans subdit:


Versus 2: Quod in Multo Experimento Tribulationis Abundantia Gaudii Ipsorum Fuit

2. QUOD IN MULTO EXPERIMENTO TRIBULATIONIS ABUNDANTIA GAUDII IPSORUM FUIT, — q. d. Cum in variis tribulationibus quasi experimentis probarentur, erant in magno gaudio, eoque abundabant. ET ALTISSIMA (κατὰ βάθος, id est profundissima, et quasi ad fundum usque exhausta) PAUPERTAS EORUM ABUNDAVIT IN DIVITIAS SIMPLICITATIS EORUM, — hoc est, in copiam et abundantiam benignitatis et eleemosynae eorum, q. d. Macedones copiosissime et benignissime sua elargiti sunt, cum essent pauperes. Nota: «Simplicitas» hic, et cap. IX, vers. 11 et 13, significat candidam, liberalem et alacrem elargiendi voluntatem: non enim ex donorum multitudine, sed ex animi promptitudine liberalitas aestimatur, ait Chrysostomus et Theophylactus. «Simplicitas,» ait Ambrosius, epist. 10, «nihil discutit, nihil contractum, nihil suspectum, nihil fraudulentum putat, sed puro se fundit affectu.» Vide dicta Rom. XII, 8.


Versus 3: Quia Secundum Virtutem Testimonium Illis Reddo, et Supra Virtutem Voluntarii Fuerunt

3. QUIA SECUNDUM VIRTUTEM, — secundum vires et opes suas, imo supra eas, ut sequitur. VOLUNTARII FUERUNT, — αὐθαίρετοι, non rogati, non provocati, motu proprio, sponte et ultro tam liberales fuerunt, ut supra vires facultatesque contribuerent.


Versus 4: Obsecrantes Nos Gratiam et Communicationem Ministerii, Quod Fit in Sanctos

4. OBSECRANTES NOS (intellige, quod addunt Graeca, δέξασθαι ἡμᾶς, ut susciperemus) GRATIAM ET COMMUNICATIONEM MINISTERII, — id est gratiosum hoc ministerium colligendi eleemosynas, ut scilicet in eo communionem et partem caperemus: hanc enim vocat «communicationem ministerii,» q. d. Obsecrarunt nos, ut in partem oneris veniremus, et participaremus in ministerio colligendi eleemosynas pro pauperibus Christianis Hierosolymitanis: hos enim vocat sanctos. Nota: χάριν, id est gratiam, Apostolus hic et alibi saepe vocat gratuitum munus, beneficium, munificentiam; et sic saepe Cicero sumit nomen gratiae: itaque hic ministerium ipsum et obsequium conquirendi eleemosynas, vocat gratiam; vers. vero 7 et alibi, ipsam eleemosynam vocat gratiam.


Versus 5: Semetipsos Dederunt Primum Domino, Deinde Nobis per Voluntatem Dei

5. ET NON SICUT SPERAVIMUS. — Supple, fecerunt. Q. d. Multo amplius dederunt quam speraveramus; sua largitate spem nostram superarunt. SEMETIPSOS DEDERUNT PRIMUM DOMINO, DEINDE NOBIS. — Q. d. Macedones resignarunt se primo Domini voluntati, deinde nostrae, parati facere et dare, quidquid voluissem. Nota hic, eos qui faciunt eleemosynam, ut cum gratia eam faciant, debere primo seipsos et cor suum dare Deo, atque in signum hujus, quod scilicet seipsos jam Deo tradiderint, facere eleemosynam, qua quasi profiteantur se jam cor suum resignare Deo, idque velle hac eleemosyna, quam in honorem Dei faciunt, quasi tributo quodam testari. PER VOLUNTATEM DEI. — Διὰ θελήματος Θεοῦ, ex voluntate Dei, id est Deo ita volente, ut scilicet Dei voluntatem circa hanc eleemosynam, per meam agnoscerent, interpretarentur et sequerentur: vult enim Deus nostrae quasi vicariorum suorum voluntati populum obedire, nosque esse interpretes suae voluntatis, ut quod nos volumus, idem Deus velit a nostris subditis fieri; ipse enim dicit: «Qui vos audit, me audit.» Ita Anselmus et Theophylactus.


Versus 6: Ita ut Rogaremus Titum, ut Quemadmodum Coepit, Ita et Perficiat in Vobis Etiam Gratiam Istam

6. ITA UT ROGAREMUS TITUM, UT, QUEMADMODUM COEPIT, ITA ET PERFICIAT IN VOBIS ETIAM GRATIAM ISTAM. — Syrus, hanc beneficentiam, colligendi scilicet eleemosynas, q. d. Rogavimus Titum, ut, sicut nos in Macedonia, ita ipse colligeret Corinthi eleemosynas; non dubitantes, quin vos divites et liberales Macedonibus pauperibus in promptitudine et liberalitate non cederetis. Stimulat exemplo Macedonum Corinthios, ut largi sint in contribuendo.


Versus 7: Ut et in Hac Gratia Abundetis

7. UT ET IN HAC GRATIA ABUNDETIS. — Supple, rogo, vel curate, q. d. Curate, ut sicut fide, sollicitudine, charitate erga me abundatis, ita pariter et eleemosyna in pauperes abundetis. Ita Anselmus. Vide Can. 37.


Versus 8: Non Quasi Imperans Dico, Sed per Aliorum Sollicitudinem

8. NON QUASI IMPERANS DICO: SED PER ALIORUM SOLLICITUDINEM. — Scilicet per exemplum Macedonum, qui tam solliciti fuerunt subvenire pauperibus. ETIAM VESTRAE CHARITATIS INGENIUM BONUM COMPROBANS. — Pro «ingenium bonum,» graece est γνήσιον, id est, ingenuum (ut legit hic Primasius, Sedulius, Gagneius), germanum, genuinum, q. d. Haec dico, ut charitatis vestrae ingenuitatem, germanitatem, bonitatem comprobem, experiar, perspiciam, eamque aliorum exemplo acuam et accendam. Non ergo «ingenium» hic significat charitatem ingeniosam, ut vult Anselmus, q. d. Ut comprobem et ostendam vestram charitatem habere bonum ingenium, cum sine jussu meo, sua sponte, facit quod bonum illi ingenium suggerit, dictat et suadet. Graece enim γνήσιον non tale ingenium, sed ingenuum, seu germanam indolem significat: hanc enim Noster vocat ingenium. Secundo, pro «comprobans» graece est δοκιμάζων, quod primo verti potest proprie, ut probem, explorem, experiar, perspiciam germanam vestram charitatem. Ita Syrus et Vatablus. Secundo, ut eam quasi probatam et exploratam quod Macedonibus non cedat, imo superet, approbem, laudem et praedicem, et, ut inquit Theophylactus, probatiorem et fulgentiorem demonstrem. Unde Maldonatus in Notis manusc. vertit, probare aliis cupiens: δοκιμάζειν enim, inquit, hic non effectum, sed affectum significat.


Versus 9: Scitis Enim Gratiam Domini Nostri Jesu Christi, Quoniam propter Vos Egenus Factus Est, cum Esset Dives

9. SCITIS ENIM GRATIAM DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. — Novo argumento, Christi scilicet exemplo, ad eleemosynam incitat, q. d. Christus Rex regum propter vos egenus factus est, cum natus in stabulo, «quia non erat ei locus in diversorio,» pro throno regali habuit praesepium; pro culcitris, foenum; pro igne, halitum bovis et asini; pro peristromatis, aranearum telas; pro odoramentis, excrementa boum; pro purpura, viles panniculos; pro equitatu, bovem et asinum; pro procerum turba, Joseph et Mariam. Sic et tota deinceps vita egenus fuit Christus, et, ut graece ἐπτώχισε, hoc est, mendicavit, inquit Erasmus. Unde patet Christum non tantum pauperem fuisse, sed et vere mendicasse fuisseque mendicum. UT ILLIUS INOPIA VOS DIVITES ESSETIS, — spiritualibus divitiis, doctrina scilicet pietatis, peccatorum remissione, justitia, sanctimonia aliisque virtutibus, q. d. Ergo et vos, o Corinthii Christiani, exemplo Christi eleemosyna vestra pauperes ditate, imo vos depauperate, ut alios ditetis, si Christo esse vultis simillimi. Vide Anselmum, de divitiis et paupertate Christi, et Chrysostomum in morali homil. 17, ubi docet quam non sit erubescenda Christiano, nec extimescenda paupertas.

Pulchre etiam Gregorius Nazianzenus, orat. 1 in Pascha, haec Christi beneficia per antitheses oculis subjicit. «Pauper,» inquit, «factus est Christus, ut nos illius paupertate ditescamus; servi formam accepit, ut nos libertatem recipiamus; descendit, ut evehamur; tentatus est, ut vincamus; contemptus est, ut nos gloria afficiat; mortuus est, ut servet; ascendit, ut ad seipsum trahat humi provolutos in peccati lapsu.» Pulchre quoque S. Augustinus: «Quid facturae sunt, inquit, divitiae ejus, cujus paupertas nos divites fecit?» Denique ex hisce Apostoli verbis sic infert Beda: «Omnes ergo boni fideles sunt divites, nemo se contemnat: pauper in cella, dives in conscientia, securior dormit in terra, quam auro dives in purpura.»


Versus 10: Et Consilium in Hoc Do: Hoc Enim Vobis Utile Est

10. ET CONSILIUM IN HOC DO. — Graece γνώμην, quod Beza vertit, sententiam meam edo, sed perperam; non enim fert sententiam, sed consulit. Nam consilium hoc opponit praecepto, de quo dixit vers. 8: «Non quasi imperans dico.» Adde, si sententiam significaret, non dixisset δίδωμι, id est do; sed λέγω, id est dico. HOC ENIM VOBIS UTILE EST, QUI NON SOLUM FACERE, SED ET VELLE COEPISTIS. — Velle, ultro scilicet, ac nemine impellente: hoc enim, ut insinuat Paulus, plus est, quam facere, scilicet rogatum. Ita Anselmus. Sic Gregorius, hom. 48 in Ezech.: «Habet,» inquit, «improperium haec ipsa consolatio, dum dicitur: Ab anno priore. Bonum quippe, sed tarde fecerant; atque ideo hoc magister non sine reprehensione laudat. Medicus quippe est qui medicamentum vulneri apponit, quod et ea quae purgata sunt, refovet, et ea quae putrida inveniuntur, mordet.»


Versus 11: Ut, Quemadmodum Promptus Est Animus Voluntatis, Ita Sit et Perficiendi ex Eo Quod Habetis

11. UT, QUEMADMODUM PROMPTUS EST ANIMUS VOLUNTATIS, ITA SIT ET PERFICIENDI EX EO QUOD HABETIS. — Nota: Cum ait: «Promptus animus voluntatis,» graecizat; graece enim est, προθυμία τοῦ θέλειν, quod latinius et clarius vertas, ut, quemadmodum inest vobis promptitudo volendi, sic insit et exequendi: id est, ut Syrus, ut, sicut incessit vobis voluntatis hujus cupido, sic et facto exequamini ex eo quod habetis, id est pro facultate vestra et opibus. Scitum est illud Luciani: Celeres gratiae dulciores: quod si tardior fuerit, cuivis gratia vana, neque gratiae nomine digna. Et illud: Bis dat qui cito dat.


Versus 12: Si Enim Voluntas Prompta Est, Secundum Id Quod Habet, Accepta Est

12. SI ENIM VOLUNTAS PROMPTA EST SECUNDUM ID QUOD HABET, ACCEPTA EST, NON SECUNDUM ID QUOD NON HABET. — «Secundum id quod habet,» ut scilicet det secundum facultates et opes suas, q. d. Date quod potestis. Ita Ambrosius, Chrysostomus, Anselmus. Graece est καθὸ ἐὰν ἔχῃ τις, εὐπρόσδεκτος, id est, secundum id quod habet quis, acceptus est, non secundum id quod non habet. Et ita in Latinis Bibliis legendum censet Maldonatus in Notis manuscr. Verum Romana et alia Biblia passim legunt, secundum id quod habet, accepta est, scilicet προθυμία, id est prompta voluntas; idque significantius est et nervosius, ac proinde germanius. Nota hic, perfectionem et meritum eleemosynae omnisque virtutis consistere in promptitudine voluntatis, non in multitudine donorum et magnitudine; ita ut coram Deo, ubi promptitudo haec major est, ibi major sit et virtus, etiamsi ob paupertatem, aut aliam causam, in actum externum, sive donationem, exire non possit. Unde ait: Promptitudo accepta est, non donum. Idem patet Marci XII, 43. Secundo tamen, ut haec promptitudo sit accepta Deo, ait D. Thomas, quasi vera, seria et efficax, debet exire in actum, secundum id quod habet, id est, ita ut pro viribus et opibus det quod potest. Alioqui tantum velleitas esset, non seria et prompta voluntas; non ergo exigitur ab ea, ut det id quod non habet, ut ait Apostolus, q. d. inquit Theophylactus: Qui habet, opus impleat; qui non habet, jam sua voluntate opus implevit. Hinc S. Leo, serm. 4 De jejunio 10 mensis: «Subinde,» ait, «aequatur merito, qui distat impendio: quia potest par esse animus, ubi dispar est census.» Et Anselmus: «Hic omnes,» ait, «tam pauperes quam divites aequaliter dant, si quisque ex tanto det, quantum habet.» Hinc tertio, inter aeque divites, vel aeque pauperes liberalior est et plus meretur, qui plus dat; inter inaequales vero, hoc est, inter ditiores, vel pauperiores, plus meretur, qui proportionaliter secundum suas opes plura dat, licet geometrice minus det quam is qui ditior est. Patet Marci XII, 43. Sensus ergo est, q. d. ut vers. 11 diximus: «Facto perficite ex eo quod habetis,» quia προθυμία, promptitudo et voluntas accepta est et meritoria «secundum id quod habet, non secundum id quod non habet,» id est, si det id quod habet; non enim requiritur ut id det quod non habet. Ita Tobias, cap. IV, vers. 9, filio suo praecipit: «Quomodo potueris,» inquit, «ita esto misericors: si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.» Et S. Augustinus in Psal. CXXV: «Si potes,» ait, «dare, da; si non potes, affabilem te fac. Coronat Deus intus bonitatem, ubi non invenit facultatem. Nemo dicat: Non habeo; charitas de sacculo non erogatur.» Unde et subdit hic Paulus:


Versus 13: Non Enim ut Aliis Sit Remissio, Vobis Autem Tribulatio, Sed ex Aequalitate

13. NON ENIM UT ALIIS SIT REMISSIO, VOBIS AUTEM TRIBULATIO. — «Remissio,» id est relaxatio, q. d. Non impero ut tantam eleemosynam detis, qua pauperes lautius vivant, vos necessitatem subeatis: sed ut quisque pro viribus ita alienae consulat necessitati, ut suam non negligat. Ita Theophylactus. Dico, non impero, quia id consulere possum: est enim consilium Evangelicum, dicit D. Thomas et Anselmus, ideoque majoris perfectionis, si omnia bona des pauperibus, ipseque omnino fias pauper. Ita enim consulit Christus, Matth. cap. XIX, 21: «Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus;» idque non tantum si Religionem ineas, sed etiam si maneas in saeculo, uti fecit vidua illa dans duo minuta, Marci XII, quae vivebat labore quotidiano totumque lucrum dabat templo, ut ipsa cum Christo pauper fieret, et paupertatis incommoda forti animo subiret. Intellige quae dixi: dummodo tamen quis in extremam necessitatem se non conjiciat, nec familiam habeat cui providere teneatur. Addit Theophylactus, vers. seq., Apostolum hortari Corinthios ut dent supra vires, cum ait: «In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat,» q. d. Si vis non parvam, sed abundantem mercedem habere, da abundanter; si totam, da totum: ut abundantia significet eleemosynam profusam, et supra vires abundantem, qualem in Macedonibus laudavit Paulus, vers. 3. Ratio est, quia hic est actus summae et heroicae eleemosynae, paupertatis, fortitudinis et spei in Deum. Ita fecit S. Paulinus Nolanus Episcopus, qui suis omnibus in pauperes erogatis, seipsum demum pro viduae filio in servitutem Wandalis tradidit; cujus liberalitatem laudat S. Augustinus, lib. I De Civit. Dei, cap. X, et gratam Deo fuisse exitus declaravit, cum servus existens, Dei monitu declaratus et agnitus a Wandalis, honorifice cum suis omnibus domum remissus est. Idem fecit S. Paula Romana, quae ita profusa fuit in pauperes, ut, quod toties Deum oraverat, ex voto ei contigerit, nimirum ut moriens debuerit aliena veste et sumptu sepeliri, cum ne tantillum quidem quod ad funus necessarium esset, sibi reliquum fecisset: qua de causa mire eam laudat S. Hieronymus in ejus Vita. Idem fecerunt S. Martinus, S. Joannes Eleemosynarius et alii multi.

Verum «abundantia» hic magis et aptius significat abundantes opes Corinthiorum: hasce enim opponit Paulus inopiae Hierosolymitanorum, quam ex iis levari et suppleri cupit.

13 et 14. SED EX AEQUALITATE. IN PRAESENTI TEMPORE VESTRA ABUNDANTIA ILLORUM INOPIAM SUPPLEAT — q. d. Non impero tantam eleemosynam, qua fiat vobis res angusta domi, pauperibus ampla et laxa; sed qua superflua (haec enim sunt propria eleemosynae materia, quam ipsa erogare in pauperes non tantum suadet, sed etiam praecipit) quibus abundatis, eis communicando, suppleatis eorum inopiam, ut utrique habeatis vitae necessaria, neutri nimis angusta, vel nimis laxa, sicque utrique inter duo extrema inopiae et abundantiae ad mediocritatem quamdam et aequalitatem redigamini: ut et dantium copiae nihil supersit, quasi superfluum; et accipientium inopiae nihil desit, quasi necessarium. Ita Theophylactus. UT ET ILLORUM ABUNDANTIA (in fide, spe et omni gratia) VESTRAE INOPIAE (spiritualis) SIT SUPPLEMENTUM — dum oratione et meritis suis eam apud Deum sublevant in hac vita, in altera vero vos morientes recipient in aeterna tabernacula: pauperum enim Christi est regnum coelorum. Ita Anselmus.

UT FIAT AEQUALITAS, — tam in remuneratione et eleemosyna spiritali, quam temporali, eo modo quo explicui vers. 13. SICUT SCRIPTUM EST. — Exodi XVI, 18, juxta Septuaginta. Ex quo loco probat Paulus per exemplum collectionis et comestionis manna, Deum velle ut homines in communione bonorum quamdam colant aequalitatem.


Versus 15: Qui Multum, Non Abundavit; et Qui Modicum, Non Minoravit

15. QUI MULTUM (scilicet manna collegerat), NON ABUNDAVIT (prae eo qui minus collegerat), ET QUI MODICUM (manna collegerat), NON MINORAVIT, — id est non minus habuit illo qui plus collegerat. Nota ex hoc Exodi XVI, 18, ita continuo miraculo, per 40 annos Deum in deserto pro tot centenis millibus Hebraeorum pluisse manna, ut, licet maxima ejus esset copia, singuli tamen illud colligentes, sive avariores multum, sive pigriores parum, cum domum reversi illud metiebantur, unam tamen mensuram gomor, quae ad diurnum victum cuique sufficeret, omnes reperirent, Deo vel angelo invisibiliter addente, si minus quam gomor; demente, si amplius quam gomor collegissent. Sic ergo una tunc cibi mensura erat parvulis, viris, feminis, scilicet gomor, quae mensura tantum continebat, quantum communiter homo per diem comedere solet. Ita Nyssenus, De Vita Moysis; Chrysostomus hic, Anselmus, Vatablus, Theophylactus. Causa erat primo, ut Judaeorum avaritiam, gulam, nimiamque cibi et rerum terrenarum curam Deus hac ratione compesceret, ait Chrysostomus et Theophylactus. Secundo, ut hoc continuo miraculo testaretur Deus in omni necessitate ad ejus providentiam esse recurrendum, Deumque suam cuique sufficientem victus mensuram comparare, etsi laboribus minus consequi posse videatur, ut, cum assidemus mensae, cogitemus Deum nobis pluere e coelo manna. Sic enim et hodie non divitibus modo, sed et pauperibus, aegris etiam et debilibus, insuperque multa prole oneratis quotidianam tamen annonam, quae satis sit vitae omnium tuendae, Deus suppeditat; quae res consideranti mirabilis et incredibilis videtur, si censum et lucrum exiguum quod faciunt, cum sumptu tanto et expensis tot capitum familiae conferat, ut vel ex hoc solo experimento colligere liceat suavem et miram Dei in omnes providentiam. Hinc pauperes suam sortem non doleant, nec multa desiderent. «Nam cum omnes,» ait Chrysostomus, «unum ventrem impleamus, et uno tempore vivamus, et unum corpus tegamus, nihil magis habet dives ex abundantia, neque ex paupertate minus habet pauper; sed uterque victum habet, et amictum, et in hoc sunt aequales.» Nota secundo: Ex allegoria manna. Exodi XVI, 18, juxta Septuaginta, pulchre invitat Apostolus ad eleemosynam, q. d. Deus aequalem omnibus mensuram dabat manna; ergo par est ut et Christiani paritatem quamdam colant, ut qui abundant opibus, egentibus tribuant, itaque illos in vitae necessariis sibi aequent, ut ita omnes suis contenti et necessaria habentes aequaliter vivant. Ita Theophylactus ex Chrysostomo.

Ubi adverte: Sicuti divites superflua dando pauperibus, eos sibi pares faciunt, ita et pauperes communione meritorum divites sibi adaequant non omnino et geometrice, sed proportionaliter; ita ut neutri in neutro deficiant, vel nimis prae aliis abundent. Nam alioqui nec divites dando pauperibus tantum dant, ut eos sibi aeque divites faciant; nec pauper reddendo diviti preces et spiritualia, dat aequale, sed multo amplius quam temporale quod accepit: nec rursus tantum dat spiritualium, quantum habet. Ita D. Thomas. Anagogice, Chrysostomus et Anselmus haec referunt ad gloriam coelestem, in qua omnes erunt aequales: quod intellige de beatitudine objectiva: omnes enim eumdem Deum videbunt, illoque erunt saturi et beati; sed in hac visione, ac consequenter in gaudio et gloria gradus erunt et disparitas pro ratione meritorum: sicut idem erat manna, imo aequale et aequaliter omnes satians, aliter tamen his, aliter illis sapiebat.


Versus 16: Gratias Deo, Qui Dedit Eamdem Sollicitudinem pro Vobis in Corde Titi

16. GRATIAS DEO QUI DEDIT EAMDEM SOLLICITUDINEM PRO VOBIS IN CORDE TITI, — ut scilicet Titus sollicitus pro vobis vestroque profectu ac lucro spiritali viva voce exhortetur ad beneficentiam in pauperes, ut sequitur. Nota: «Eamdem,» scilicet mecum, qua videlicet et ego sollicite ad hanc contributionem vos exhortor.


Versus 17: Quoniam Exhortationem Suscepit, Sua Voluntate Profectus Est ad Vos

17. QUONIAM EXHORTATIONEM (puta munus exhortandi vos ad eleemosynam, Titus) SUSCEPIT. — Ita Anselmus. SUA VOLUNTATE (αὐθαίρετος, sponte sua, me non jubente, aut rogante) PROFECTUS EST AD VOS, — ut ad hoc opus tam pium viva voce exhortaretur.


Versus 18: Misimus Etiam cum Illo Fratrem, Cujus Laus Est in Evangelio

18. MISIMUS ETIAM CUM ILLO FRATREM, CUJUS LAUS EST IN EVANGELIO — praedicando, scilicet Barnabam: hic enim Act. XIII, 3, ordinatus est socius Pauli. Ita Theodoretus, Chrysostomus, Oecumenius. Verum, quia jam Paulus a Barnaba secesserat, asciveratque sibi Silam, Act. XV, 40, hinc melius cum Baronio Silam accipe, aut simpliciter cum Anselmo et Hieronymo Lucam: hic enim non Apostolus, sed frater vocatur, scripsitque Evangelium, et individuus fuit Pauli comes. Unde et S. Ignatius ad Ephesios scribens hoc idem elogium Lucae tribuit dicens: «ut testatur Lucas, cujus laus est in Evangelio.»


Versus 19: Non Solum Autem, Sed et Ordinatus Est ab Ecclesiis Comes Peregrinationis Nostrae in Hanc Gratiam

19. NON SOLUM AUTEM (supple, hoc idem habet in Evangelio), SED ET ORDINATUS EST AB ECCLESIIS COMES PEREGRINATIONIS NOSTRAE IN HANC GRATIAM, — hoc est, ad gratuitum hoc ministerium colligendi eleemosynas, ut dixi vers. 4. Nota: Pro «ordinatus est» graece est χειροτονηθείς, manus ei impositae sunt, id est consecratus est diaconus, vel etiam sacerdos. Diaconi enim erat habere curam pauperum, iisque distribuere eleemosynas; sacerdotis vero erat juvare Apostolum peregrinantem in praedicatione et Sacramentorum administratione: χειροτονία enim a Graecis vocatur ordinationis Sacramentum, eo quod in illo Episcopus ordinandis manus imponat, ut patet I Timoth. IV, 14, et V, 22. Ita Act. XIV, 22, ubi Noster vertit, et cum constituissent illis per singulas Ecclesias presbyteros; graece est χειροτονήσαντες πρεσβυτέρους κατ' ἐκκλησίαν, id est, cum manus imposuissent presbyteris per singulas Ecclesias. Unde patet quod manus imponere presbyteris, idem sit quod ordinare, et ordinando constituere presbyteros. Pro «comes» graece est συνέκδημος, id est socius, collega.

QUAE MINISTRATUR A NOBIS AD DOMINI GLORIAM, ET DESTINATAM VOLUNTATEM NOSTRAM. — Hoc est ad alacritatem animi nostri declarandam in hoc tam pio Dei et pauperum obsequio: graece enim est προθυμία, id est animi promptitudo, ut dixi vers. 11. «Destinatam» ergo non significat hic praedestinatam a Deo, ut exponit S. Thomas, sed promptam, paratam, alacrem. Nota: Pro ἡμῶν, id est nostram, jam Graeci legunt ὑμῶν, id est vestram promptitudinem, q. d. ait Theophylactus: Hanc gratiam, hoc ministerium eleemosynarum suscepimus ad hoc, ut Deus hac eleemosyna glorificetur, et vos ad eam promptiores reddamini per exhortationem Titi et Lucae.


Versus 20: Devitantes Hoc, ne Quis Nos Vituperet in Hac Plenitudine

20. DEVITANTES HOC, NE QUIS NOS VITUPERET IN HAC PLENITUDINE — eleemosynarum et pecuniae collectae. Graece ἐν τῇ ἁδρότητι, in abundantia, in exuberantia, nummorum scilicet, q. d. Misi Titum et Lucam ad eleemosynas tam largas colligendas, ne quis suspicetur eas me mihi ad privatos usus avarities colligere. Ita Anselmus. Solet enim magna pecuniarum vis obnoxia esse fraudis suspicioni, quia ex tanta copia facile multa clam demi possunt, ita ut nemo sciat, vel persentiscat.


Versus 21: Providemus Bona Non Solum coram Deo, Sed Etiam coram Hominibus

21. PROVIDEMUS BONA NON SOLUM CORAM DEO, SED ETIAM CORAM HOMINIBUS. — Graecum καλά significat et bona et honesta, ut vertit Vatablus, q. d. Procuro et satago honeste agere non tantum coram Deo, sed et coram hominibus, ne homines etiam suspicaces occasionem habeant aliquid mali, vel inhonesti de me suspicandi. Quapropter ut juste et honeste me hanc collectam administrare ostendam, testes mihi adscisco Titum et Lucam, illis pecuniam bursamque committo, ego eam tractare nolo. Hinc nota, et disce hoc practicum axioma: Conscientiam Deo, proximo famam debemus; et qui famam negligit, in proximi salutem crudelis est. Vide Anselmum.


Versus 22: Misimus Autem cum Illis et Fratrem Nostrum

22. MISIMUS AUTEM CUM ILLIS ET FRATREM NOSTRUM. — Incertum quis hic. Aliqui suspicantur esse Apollo, ait Anselmus. Sed suspicantur tantum, quia Paulus eum nec nominat, nec describit, sed Corinthiis ex praesentia cognoscendum relinquit.


Versus 23: Sive pro Tito, Qui Est Socius Meus, Sive Fratres, Apostoli Ecclesiarum, Gloria Christi

23. CONFIDENTIA MULTA IN VOS (q. d. Confidens multum et sperans, illos, uti par est, a vobis honeste et amanter excipiendos, idque) SIVE PRO TITO, — id est partim ob amorem et venerationem Titi, qui socius est meus et adjutor apud vos; hinc patet Titum, cum haec scriberet Paulus, fuisse Corinthi: eo enim ad eleemosynas hasce aliaque peragenda miserat eum Paulus.

Porro Maldonatus, supplens verbum «ostendite,» id est «ostenderitis,» sic vertit, sive pro Tito aliquid charitatis ostenderitis, erga me ostenderitis; socius enim meus est. Verum non est necesse hic quippiam supplere: sensus enim per se constat, uti jam ostendi.

SIVE FRATRES. — Hoc est, sive pro fratribus caeteris qui sunt Apostoli; est antiptosis: Hebraei enim carent casibus. Vide Can. 37. Ita Theophylactus, q. d. Partim propter fratres cum Tito submissos, qui sunt Apostoli Ecclesiarum; partim propter Titum ipsum confido, quod illos digne, ut par est, suscipietis.

GLORIA CHRISTI. — Q. d. Qui Apostoli sunt gloria Christi, id est, promovent et illustrant gloriam Christi. Sive ergo, inquit Chrysostomus, eos ut fratres volueritis excipere, sive ut Apostolos Ecclesiarum, sive ut aliquid in gloriam Christi facientes, multas habebitis occasiones benevolentiae erga illos.

Est metonymia: «gloria,» id est causae et curatores gloriae Christi.


Versus 24: Ostensionem, Quae Est Charitatis Vestrae, et Nostrae Gloriae pro Vobis, in Illos Ostendite

24. OSTENSIONEM, QUAE EST CHARITATIS VESTRAE, ET NOSTRAE GLORIAE PRO VOBIS, IN ILLOS OSTENDITE. — Pronomen «quae» habet epitasin, q. d. Charitatem ostendite insignem in Titum et socios, scilicet eam, quae decet vos, vestramque tam liberalem charitatem pariter et gloriam, id est gloriationem nostram de vobis, ut habent Graeca. Noster Interpres solet ad verbum vertere, «pro vobis,» quod nos latinius vertimus, «de vobis»; graece enim est ὑπὲρ ὑμῶν.

OSTENDITE IN FACIEM (in conspectum scilicet omnium) ECCLESIARUM. — Ita Anselmus; significantius tamen dicitur «ostendite in faciem» quam «ostendite in conspectum.»