Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, pergit hortari Corinthios ad eleemosynam, ex humano pudore et laude, ne scilicet coram Macedonibus, qui tam liberales fuerant, erubescant.
Secundo, vers. 6, ex fructibus eleemosynae, quod scilicet ipsa suos eleemosynarios ditet bonis et praesentibus et futuris.
Tertio, vers. 11, ex gratiarum actione inde in Deum redundante, et laetitia pauperum Christianorum eam excipientium, atque pro Corinthiis suis benefactoribus obsecrantium.
Textus Vulgatae: II Corinthios 9:1-15
1. Nam de ministerio, quod fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere vobis. 2. Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. 3. Misi autem fratres, ut, ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis: 4. ne, cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia. 5. Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tanquam avaritiam. 6. Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. 7. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. 8. Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum. 9. sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi. 10. Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae: 11. ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo. 12. Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino: 13. per probationem ministerii hujus glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, 14. et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. 15. Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
Versus 1: Nam de Ministerio, Quod Fit in Sanctos, ex Abundanti Est Mihi Scribere Vobis
1. NAM DE MINISTERIO, QUOD FIT IN SANCTOS (q. d. Commendavi vobis in fine cap. praeced. Titum cum sociis, non autem eleemosynam, pro qua veniunt; «nam de ministerio,» id est subministratione hujus eleemosynae, quae fit in sanctos, id est pauperes Christianos,) EX ABUNDANTI EST, — id est, superfluum est scribere vobis, cum ad illam prompti sponte vestra procurratis. Ita Anselmus.
Nota artem emendicandi eleemosynas commodam esse, si laudes dantium liberalitatem: hanc callent egregie publici viarum et templorum mendici.
Versus 2: Quoniam et Achaia Parata Est ab Anno Praeterito, et Vestra Aemulatio Provocavit Plurimos
2. QUONIAM ET ACHAIA PARATA EST (refer ad «glorior,» q. d. Glorior apud Macedones, quod vos, o Corinthii, et reliqua Achaia parati sitis ad hanc contributionem eleemosynae, ita) ET VESTRA AEMULATIO (id est, zelus misericordiae vestrae, quem apud alios praedico, et de quo glorior) PLURIMOS (ad imitationem) PROVOCAVIT. — Videte ergo, ut ipso facto ostendatis, me vere gloriatum esse, ne et ego confundar et vos.
Versus 3: Ne Quod Gloriamur de Vobis, Evacuetur in Hac Parte
3. NE QUOD GLORIAMUR DE VOBIS, EVACUETUR IN HAC PARTE. — Graeca clarius, ἵνα μὴ τὸ καύχημα ἡμῶν τὸ ὑπὲρ ὑμῶν κενωθῇ, ne gloriatio nostra de vobis inanis fiat in hac parte, ne scilicet falsa appareat, ne inaniter videar gloriatus et falso, vos esse tam promptos et liberales, si parcos et imparatos vos inveniant Macedones.
Versus 4: In Hac Substantia
4. IN HAC SUBSTANTIA, — in hac materia laudis et vituperii circa eleemosynas et tenacem avaritiam.
Versus 5: Ut Praeveniant ad Vos, et Praeparent Repromissam Benedictionem
5. UT PRAEVENIANT AD VOS. — Ita Romana: hoc enim est Graecum προέλθωσι; male ergo passim, etiam Plantiniana, legunt, «perveniant.» «Praeveniant,» inquam, meum et Macedonum ad vos adventum.
ET PRAEPARENT REPROMISSAM BENEDICTIONEM, — beneficentiam et eleemosynam vestram.
PARATAM ESSE. — Ut parata sit: graecismus.
SIC, QUASI BENEDICTIONEM, — ut videatur spontanea et liberalis beneficentia, non vero ab avaris extorta. Ita Anselmus et Theophylactus ex Chrysostomo. Cur liberalis eleemosyna vocetur benedictio, dicam vers. seq. Graecum εὐλογία tum benedictionem, tum bonam uberemque collationem sive eleemosynam significat. Ita hic Erasmus; εὐλογία enim derivatur ab εὖ, id est bene, et λέγω, id est dico, vel colligo. Unde hasce eleemosynae collectiones et collationes λογίας vocavit Apostolus, I Corinth. xvi, 1 et 2. Utraque significatio hic locum habet, hortaturque Apostolus Corinthios tam ad ultroneam et hilarem (quod significat «benedictio»), quam ad uberem et liberalem λογίαν, sive collationem eleemosynarum. Docet hic Apostolus quo animo danda sit eleemosyna, nimirum alacri et liberali, non coacto, constricto, avaro et sordido.
Versus 6: Qui Seminat in Benedictionibus, de Benedictionibus et Metet
6. QUI SEMINAT IN BENEDICTIONIBUS (id est, largiter et liberaliter, ut scilicet multas benedictiones, id est beneficentias, quasi semina in pauperes effundat, hic easdem) METET. — Deus enim qui sibi factum putat quod pauperibus fit, non sinit se liberalitate nostra vinci, sed in liberales longe liberalior est, redditque eis majori copia bona tum corporis, tum animae.
Nota duplicem hebraismum. Primo, εὐλογία hebraice ברכה beracha, id est benedictio, significat beneficentiam; et in plurali «benedictiones» significant multas et copiosas beneficentias: has enim opponit parcitati, sive parce seminanti. Sic Axa, Josue xv, 19, patri Caleb dicit: «Da mihi benedictionem;» eamque explicat subdens: «Terram Australem et arentem dedisti mihi, junge et irriguam.» Sic Abigail, I Reg. xxv, 27, offerens sua dona Davidi: «Suscipe,» inquit, «benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua.» Sic Jacob, Genes. cap. xlix, vers. 25, Joseph filio suo imprecatur dicens: «Benedicet tibi Deus benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae.»
Atque haec causa est, quam hic innuit Jacob, quare Hebraei beneficentiam vocent benedictionem. Quia nimirum sermone pio imitari et significare volunt Dei beneficentiam, quae omnis nostrae beneficentiae fons est et origo, ab ejusdem benedictione promanare: Dei enim benedicere est efficax, idemque in re quod benefacere, adeoque Deus solo dicto et jussu suo nobis bona cuncta largitur. Secunda causa est, quod Patriarchae et prisci fideles, uti et Eremitae aliique Sancti novi Testamenti, sua dona cum fausta apprecatione et benedictione communicarent; unde ea vocabant εὐλογίας. Tertia causa est, quod suavius et mollius tam dando quam petendo donum quodvis vocetur benedictio potius quam beneficentia. Sic enim et petentes et dantes donum suum modeste extenuant. Unde pauperes honesti eleemosynam petentes quasi rem facilem et exiguam, vulgo petunt benedictiones, et divites vicissim eam dantes quasi rem parvam, vocant pariter benedictionem. Addit Theophylactus, hac voce Paulum incitare ad eleemosynam hilarem, q. d. Benedictio est quod das: benedictio, inquam, tam pauperis quam tua. Nemo autem benedictionem dans contristatur, sed hilariter eam impertit.
Secundus hebraismus pariter et graecismus est, cum ait ἐν εὐλογίαις, in benedictionibus, vel beneficentiis, id est valde benefice, vel beneficentissime: Graecum enim ἐν cum nomine pro adverbio ponitur, ut «in justitia,» id est juste; «in sanctitate,» id est sancte.
Nota secundo: Apostolus hic alludit ad Prov. xxii, 9, ubi dicitur: «Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur,» q. d. Qui parce seminat, parce et metet; et e contrario, qui benefice seminat, benefice et metet. Idem suadet Sapiens, Eccles. xi, 1: «Mitte,» inquit, «panem (eleemosynam) tuum super transeuntes aquas,» id est pauperes, qui in hac vita viventes praeterfluunt ut aquae, II Reg. xiv, 14, «quia post tempora multa invenies illum,» q. d. Semina eleemosynam, ut metas ejus fructus: atque licet pauperes sint, aut videantur fore ingrati vel impotentes ad reddendum, ut beneficium tuum in eos quasi in aquas jactum ac proinde periturum videatur; benefac tamen eis, quia ingens et certa ab eisdem, vel certe a Deo tibi merces reddetur. «Da partem septem (id est multis), nec non et octo (id est pluribus),» q. d. Da multis, imo multo pluribus, da tot pauperibus quot potes, «quia ignoras quid futurum sit mali super terram,» a quo scilicet per eleemosynam poteris te liberare. Eccles. xi, 3: «Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent,» q. d. Uti nubes foecunda copiosam effundit pluviam: pari modo oportet ut cor plenum uti divitiis, ita et charitate, magnas et multas eroget eleemosynas. Ita Olympiodorus, Gregorius Neocaesariensis et Vatablus in illum locum.
Nota tertio, verba «seminat» et «metet,» q. d. Eleemosyna, uti et alia bona opera sunt semen, quod producit messem gratiae, imo et bonorum temporalium, ut explicat vers. 8 et 10. Unde infer contra Calvinum, bona opera efficere et mereri praemium; semen enim virtute sua naturali procax, idemque in re quod benefacere, adeoque ducit fructum et messem: ergo et eleemosyna vere parit praemium, non physice, ut patet, ergo meritorie.
Versus 7: Unusquisque Prout Destinavit in Corde Suo, Hilarem Enim Datorem Diligit Deus
7. UNUSQUISQUE PROUT DESTINAVIT IN CORDE SUO, NON EX TRISTITIA (quam parit avarus animus), AUT EX NECESSITATE — consulendi suae famae et pudori, q. d. Quisque det sponte quod vult, non inductus et quasi coactus mea vel Titi auctoritate; non quia pudet eum minus aliis dare, ut suo honori consulat.
HILAREM ENIM DATOREM DILIGIT DEUS. — Citat Prov. xxii, 8, juxta Septuaginta. Pro «diligit» editio Septuaginta Caraffae legit, εὐλογεῖ, benedicit. De hilaritate vide dicta Rom. xii, 8. Pulchre S. Augustinus in Psal. xlii: «Si panem,» inquit, «dederis tristis, et panem et meritum perdidisti.» Idem, serm. 43: «Si bona semina sunt bona opera, quare seminantur cum lacrymis?» Et D. Chrysostomus, tom. IV, homil. in dictum Pauli, «Oportet haereses esse»: «Si alacriter,» inquit, «demus, duplex erit eleemosyna: et quia damus, et quia hilariter damus.» S. Gregorius quoque, lib. Moral. xxi, cap. xi, exponens illud Jobi, «Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci»: «Petentem viduam exspectare noluit, ut non solum ex munere, sed ex celeritate quoque muneris bonorum operum merita augeret,» inquit. Unde, Proverb. iii, 28, scriptum est: «Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare.» Et Ecclus. xxxv, 11: «In omni,» inquit, «dato hilarem fac vultum tuum.» Hilari ergo animo, non tristi, non torpido, non tardo, danda eleemosyna; itaque imitabimur Deum, qui hilariter sua bona communicat et effundit.
Charites, seu Gratias, deas pingunt Ethnici veluti tres sorores, mutuo se amplectentes, aliae alias respectantes. Qua pictura significabant dona quomodo sint distribuenda. Prima appellatur Aglaia, generositatem significans: melius est enim danti quam accipere. «Nam beneficium qui accipit, libertatem vendit,» ait P. Syrus mimus. Secunda Thalia nuncupatur, id est in medio florens cursu. Tertia autem Euphrosyne, gaudium indicans. Laetatur enim in beneficiis, qui dat, et qui accipit. «Hilarem quippe datorem diligit Deus.» Vide Senecam, De Beneficiis.
Versus 8: Potens Est Autem Deus Omnem Gratiam Abundare Facere in Vobis
8. POTENS EST AUTEM DEUS OMNEM GRATIAM ABUNDARE FACERE IN VOBIS. — Occurrit objectioni. Dices, inquit, mihi: Si multa dedero, fiam pauper, non potero deinceps domesticis aliisque magis indigentibus succurrere. Ita Theophylactus. Huic respondet Apostolus: Ne id metuas; crede et spera in Deum, qui «potens est omnem gratiam (id est, ut Syrus, beneficentiam) abundare facere in vobis,» ut semper sufficientiam bonorum habeatis, ex qua abundetis in omne opus bonum, ut scilicet assidue, continue et abunde facere possitis eleemosynas, aliisque et aliis benefacere, q. d. Deus eleemosynarios ditare potest, et assidue ditat, cum eis continuo sufficientia bona suggerit et tribuit, ut habeant semper quod erogent, sicque in beneficentia abundent. Id verum esse docet experientia, et patebit vers. 10. Ubi nota: Tὸ «potens est facere» non tantum potentiam Dei, sed et actum significat, q. d. Deus potens est facere, et faciet «abundare omnem gratiam et sufficientiam in vobis,» uti exigit vers. 10; est enim miosis et metalepsis. Sic dicere solet dux belli: Vade, bellum confice, illis parce compellere, ego potens sum et eis ferre, et te ditare, id est, ego eos feram, et te insuper ditabo ac promovebo.
Nota secundo: In Graeco pulchre et emphatice Paulus ludit in verbo πᾶς, illud duplicando, imo triplicando, ἵνα ἐν παντὶ πάντοτε πᾶσαν αὐτάρκειαν ἔχοντες, ut in omni, scilicet negotio, omni tempore, omnem sufficientiam habentes, q. d. Non in aliqua, sed in omni necessitate; non aliquo, sed in omni tempore occurrente; non aliquam, sed omnem sufficientiam, ex qua abunde cuivis succurratis, dabit vobis Deus.
Nota tertio: Non dicit, ait Theophylactus, abundantiam vel exuberantiam, sed αὐτάρκειαν, id est sufficientiam, habebitis; αὐτάρκεια est sufficientia, qua quis sibi suisque sufficit. Vel secundo, qua quis sua sorte contentus, sibique ac suis sufficiens plura non desiderat. Sic Deus solus proprie dicitur αὐτάρκης, ut qui nullo egeat, et totus in seipso acquiescat: talis est eleemosynarius. Avarus contra insatiabilis est: nam quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, sic et divitiae. Hinc semper avarus eget. Αὐτάρκεια, id est sufficientia, inquit Clemens, lib. II Paedag., cap. xii, est virtus per quam contenti sumus; sive, est habitus contentus rebus iis quibus oportet, et qui per se ea acquirit quae ad beatam vitam conferunt. Unde Hippias (teste Suida verbo Hippias) finem bonorum constituebat αὐτάρκειαν, id est animum sua sorte contentum. Quin et Epicurus dicere solebat: «Sufficientia res est omnium ditissima,» uti narrat Clemens Alexandrinus, lib. VI Stromatum. Quo sensu dixit Cicero, paradoxo 1, «virtutem ad beate vivendum seipsa contentam esse.» Et Socrates apud Platonem, dialogo 3 De Legibus, ita precatur et optat: «Tantum mihi sit auri, quantum ferre queat non alius quam vir temperans.» De hac sufficientia plura dicam I Timoth. vi, 6, et Philipp. iv, 11.
Versus 9: Sicut Scriptum Est: Dispersit, Dedit Pauperibus; Justitia Ejus Manet in Saeculum Saeculi
9. SICUT SCRIPTUM EST (Psal. cxi, 9): DISPERSIT, — scilicet ubique, omni necessitate, loco, tempore, vir misericors (qualis fuit S. Laurentius, uti de eo canit Ecclesia) sua bona et suas eleemosynas: sicut qui seminat, undique spargit suum semen. Vult enim Apostolus probare quod Deus in eleemosynariis faciat abundare omnem gratiam, id est beneficentiam, et ad illam det omnem sufficientiam, uti praecessit. Id probat, quia ex hac sufficientia eleemosynarius «dispersit,» id est, undequaque sparsit et spargit, suum eleemosynae semen, non in convivas, non in venationes, sed in pauperes. Unde Oecumenius: Verbo «dispersit,» inquit, significat exuberantiam eleemosynae. Secundo, ita «dispersit,» ut tamen non abjecerit aut perdiderit, quia, ut sequitur:
JUSTITIA EJUS MANET IN SAECULUM SAECULI. — «Manet,» scilicet in Dei memoria et aeterna mercede, quasi segete et messe. Sicut agricola dum spargit semen, non perdit illud, sed terrae mandat, ut cum foenore decuplum recipiat. Immortalis ergo est eleemosyna, et eleemosynarium immortali gloria beat. Unde et subjicit: «In memoria aeterna erit justus, ab auditione mala non timebit, et cornu ejus,» id est dignitas, robur, ut ait ibidem Theodoretus, ac potentia ejus, «exaltabitur in gloria,» id est gloriose accrescet indies, usquedum summe exaltetur in gloria coelesti.
JUSTITIA. — Id est, beneficentia ejus non perit, sed manet coram Domino, ut eam remuneretur praemiis et praesentibus et aeternis. «Mercatura et negotiatio, coelum est: da panem, et accipe paradisum; parva da, et magna suscipe; da mortalia, et recipe immortalia,» ait S. Chrysostomus, homil. 9 De Paenitentia.
Nota, in Scriptura eleemosynam, quae est actus misericordiae, vocari «justitiam,» tum quia magna pars est justitiae generalis, quae est complexio omnium virtutum; tum quia justitiae et sanctitatis indicium est: sancti enim sunt misericordes; contra, «viscera impiorum crudelia,» inquit Sapiens, Proverb. xii, 10. Tertio, quia ad justitiam disponit, eam meretur (primam quidem de congruo, secundam autem, hoc est, augmentum justitiae, de condigno), conservat et auget. Unde solis misericordibus Christus dat coronam justitiae, Matth. xxv, 35. Hinc duris et obstinatis in malo suadenda est quasi ultimum remedium eleemosyna, uti Daniel superbo Nabuchodonosori suasit: «Peccata illa eleemosynis redime,» Dan. iv, 24.
Versus 10: Qui Autem Administrat Semen Seminanti, et Panem ad Manducandum Praestabit, et Multiplicabit Semen Vestrum
10. QUI AUTEM ADMINISTRAT SEMEN SEMINANTI, ET PANEM AD MANDUCANDUM PRAESTABIT, ET MULTIPLICABIT SEMEN VESTRUM. — Occurrit secundae objectioni ortae ex versu psalmi jam citato: «Dispersit, etc., justitia ejus manet in saeculum,» etc., q. d. Objiciet rursum aliquis ex illo versu psalmi: Bene probas, Paule, eleemosynam manere in mercede coelesti; sed nondum video, quomodo inde probes nos per eleemosynam non fore depauperandos; manet ergo prior objectio nostra: Si largam dem eleemosynam, fiam pauper, nec potero aliis deinceps succurrere. Huic respondet, respicit ad δυνατὸς δὲ ὁ Θεός vers. 8, ut idem hic repetendum relinquat, q. d. «Potens est Deus» χορηγῆσαι, πληθῦναι, αὐξῆσαι (qui sunt infinitivi) praestare, multiplicare, augere semen vestrum, etc.
MULTIPLICABIT SEMEN VESTRUM, — id est bona temporalia. «Sicut enim semen,» ait Basilius, hom. 13 De eleemosyna, «in terram jactum fructum fert centuplum: ita et eleemosyna data pauperi. Si ergo,» ait, «unus tantum tibi sit panis, et ad fores rogatur, deprome illum, et tollens manus in coelum dic: De modico do fratri, et tu, Domine, da mihi periclitanti; nec dubita, quin panis, quem in hac dabis penuria, agriculturae semen ad copiam ministrabit.» Idem Basilius in illud Luc. xii, «Destruam horrea mea»: «Sicut putei continuo exhausti, et copiosiores et pulchriores fluunt aquae; dimissi vero et quieti, facile putrent: sic et opes reconditae inutiles sunt, translatae in pauperes fructum pariunt,» ait. Idem eadem putei similitudine confirmat Clemens Alexandrinus, lib. III Paedagogi, cap. vii, qui et aliam adhibet uberum similitudinem: Sicut, inquit, ad ubera quae suguntur, vel mulgentur, lac solet confluere: ita et opes confluent ad eos qui erogant illas.
Idem docet S. Cyprianus, tract. De Opere et Eleemosyna, additque optimam haereditatem, quam parentes liberis relinquunt, esse eleemosynam, et quo plures sunt filii, eo majorem faciendam eleemosynam; idque probat exemplo viduae Sareptanae, III Reg. xvii; Tobiae iv, 7. Hinc Sapiens ait, Proverb. xxviii, 27: «Qui dat pauperi, non indigebit; qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam.» Et David, Psal. xxxvi, 26: «Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit.»
Exempla sunt plurima et stupenda apud Leontium in Vita S. Joannis Eleemosynarii, qui cum Tito Imperatore diem se perdidisse deflebat, quo non dedisset eleemosynam. «Et si totus,» ait, «orbis veniret Alexandriam, non arctaret nostram liberalitatem et opes;» idque didicit ex visione quadam virginis, id est misericordiae, quae Deo astans omnia ab ipso visa est sibi impetrare. Hinc sanctus hic Joannes, cum non haberet quod erogaret, suo eleemosynae studio non raro per miraculum stannum et mel in aurum mutabat, et quo plus dabat, eo plus ei offerebatur quod erogaret, adeoque tam ipse cum Deo, quam Deus cum ipso de liberalitate decertare videbatur. Tandem moriens cum dimidium nummi illi restaret: «Hoc,» ait, «fratribus ac dominis meis, meis pauperibus, dari jubeo, ut totum Christo reddam.»
Tiberium Imperatorem Christianum ab eleemosyna mire laudat Gregorius Turonensis, lib. V Hist. Galliae, cap. xxxix, ejusque ait fuisse hanc vocem Imperatore dignam: «Non deerit fisco nostro, tantum pauperes eleemosynam accipiant, aut captivi redimantur. Hic est enim magnus thesaurus, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesauros in coelo. Ergo de quo Deus dedit, congregemus per pauperes in coelo, ut Dominus nobis augere dignetur in saeculo.» Hinc Deus ejus opes mire adauxit: cum enim crucem in pavimento sculptam, ex veneratione attolli juberet, ingentem sub ea reperit thesaurum, in quo erant plus quam mille auri centenaria. Cumque inde copiosius solito largiretur pauperibus, Deus alium majorem thesaurum a Narsete, duce Italiae, olim paratum, ei dedit. Inventus fuit in cisterna quadam, quam, dum effodiunt, tantum auri argentique repererunt, ut per multos dies vix evacuari posset. De hoc thesauro lege Baronium, tom. VII, anno Christi 582, num. 6 et 7.
PRAESTABIT. — Graece est χορηγήσει, πληθυνεῖ, αὐξήσει, quod Theophylactus, Erasmus et Vatablus vertunt per optativum, praestet, multiplicet, augeat; Noster cum Syro vertit in futuro praestabit, multiplicabit, augebit, idque melius; nam vult eis metum eximere paupertatis, ut dixi: hunc autem nemo eximet optando, sed asserendo et promittendo panem, semen et fruges. Videtur ergo Noster legisse χορηγήσει, πληθυνεῖ, αὐξήσει, in futuro: aut, ut Erasmus, intellexit μέλλει, futurus est praestare, id est, praestabit; vel potius, ut Vatablus, contrarium tacite significari et educi ex eodem versu psalmi citato: sicut enim herus, qui colono suo semen administrat, ut suum agrum seminet, eidem panem ad manducandum praestat; et in messe, cum messis eum facit participem, multiplicat ei semen, id est grana seminata, ut pro uno modio quem seminavit, tres recipiat, quos rursum seminare possit, ut rursus longe plura in messe recipiat, et ita deinceps seminando semper amplius, semper longe plus metat: ita multo magis Deus, qui eleemosynariis dat bona quae dispergant in pauperes, dabit et panem caeteraque vitae necessaria; insuper et multiplicabit semen, id est bona, quae rursum seminent et dispergant in pauperes: est enim Deus quasi herus noster; nos, coloni ejus; ager Dei, sunt pauperes; semen, eleemosyna. Deus itaque nos quasi colonos suos vult hoc semen, id est eleemosynam, in hunc agrum, hoc est in pauperes, dispergere; multo ergo magis dabit nobis ipsis alimoniam et messem, id est bona, quae rursum et assidue in hunc agrum vult seminari. Notent hic divites opes sibi datas a Deo quasi semen, quod assidue in pauperes disseminent, non ut iis areas impleant, vel in vestium, domorum ac conviviorum luxum profundant. «Est liberale officium,» inquit Cicero, «serere beneficium, ut possis metere fructum.»
Sic Sophronius in Prato spirituali (qui liber citatur et laudatur in Synodo Nicaena II generali, actione 4), cap. clxxxv, narrat marito cuidam rem suam augere volenti consilium ab uxore datum, ut id quod habebat in pauperes erogaret: fore enim ut cum lucro illud reciperet. Hoc ipse secutus solidos suos distribuit in egenos, et pro quinquaginta recepit trecentos.
Pulchrius vero exemplum habet idem Sophronius, cap. excv, de Evagrio philosopho, qui cum audisset in ecclesia, centuplum dari in coelo pro eleemosyna, libras sexaginta dedit Synesio Episcopo distribuendas pauperibus, accepta ab eo syngrapha quod pro una centum in coelo esset accepturus, jussitque moriens filiis, ut syngrapham hanc manui suae dum sepeliretur insererent. Quo facto die tertio a morte apparuit Evagrius in somniis Episcopo dicens: Vade ad sepulcrum meum, et recipe chirographum tuum, nam debitum omne recepi, imo centuplum a Christo et a te promissum. Mane Episcopus cum clero ivit ad sepulcrum, ex manu Evagrii syngrapham accepit, cujus hic erat tenor: «Evagrius philosophus Episcopo suo. Noluerim te, pater, ignorare quod pecuniam omnem quam tibi vivens dedi, centuplicatam, sicut promiseras, recepi: quare nulla debiti ratione mihi astringeris.»
Similia sunt in Vita S. Liduinae, et aliorum sanctorum. Hinc Chrysostomus: «Eleemosyna,» ait, «dicitur semen, quia non est sumptus, sed reditus.» Quod probe intellexisse credibile est S. Deusdedit, qui, ut refert Martyrologium Romanum, 10 die augusti, cum ipse inops esset, tota tamen hebdomada quaestum omnem, quem fecerat labore manuum suarum, erogabat in pauperes die sabbati, spe reditus illius coelestis adipiscendi.
«Si prolis tuae curam geris, relinque eis chartulam scriptam (bona scilicet pauperibus testamento relicta) in qua Deum debitorem habes,» inquit S. Chrysostomus. Cujus rei exemplum illustre exstat in Sophronio, cap. cci, de nobili quodam patricio Constantinopolitano, qui moriens bona sua relinquens pauperibus, filio dedit curatorem Christum; nec spes eum fefellit: Christus enim filio nobilem et divitem aeque ac piam sponsam procuravit. Et homiliam 33 ad Populum Chrysostomus scripsit hoc titulo: «Quod eleemosyna est ars omnium quaestuosissima.» Si vis ergo foenerari, foenerare Deo dando eleemosynam, quia, ut scriptum est Prov. xix, 17: «Foeneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.»
ET AUGEBIT INCREMENTA FRUGUM JUSTITIAE VESTRAE, — augebit proventus justitiae et charitatis vestrae, scilicet dabit incrementum gratiae hic, et gloriae in coelo. Ita Theophylactus. Fruges enim intelligit divinae et aeternae remunerationis, ait Anselmus. Triplicem enim eleemosynae fructum hic videtur assignare Apostolus. Primum, cum ait: «Panem ad manducandum praestabit;» secundum, cum subdit: «Et multiplicabit semen (opes) vestrum;» tertium, spiritalem, cum concludit: «Et augebit incrementa frugum justitiae vestrae.» Hoc sensu S. Anselmus (ut refert Eadmerus in ejus Vita), cum Cantuariensium urbem ingressus ad visitandum Lanfrancum Archiepiscopum, magno honore et amore a civibus exciperetur, eis charitatis laudem et meritum explicans et rependens dixit, «eos qui charitatem faciunt, aliquid majus habere quam is cui charitas fit et exhibetur. Hic enim,» inquit, «recipit aliquid temporale tantum; illi vero recipiunt spiritalia, et aeternas gratias a Deo exspectant.» Hoc significat Christus illo suo apud mundanos divites paradoxo, cum ait: «Beatius est magis dare quam accipere,» Actor. xx, 35.
Secundo, idem Anselmus simpliciter hic accipit fruges bonorum temporalium, q. d. Deus fruges et opes vestras crescere faciet, ut semper magis ac magis eleemosynam dare sufficiatis, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae. Id est multo abundantiora dabit incrementa frugibus, quas promeretur justitia vestra; justitia enim est, ut quia Deus homini dat, retribuat ex eo homo et det illi cui deest, et quia vos hujusmodi justitiam servatis, ut, sicut Deus vobis non habentibus tribuit, ita et vos aliis qui non habent tribuatis, idcirco divinitus augentur incrementa frugum vestrarum. Hinc recte eleemosyna dicitur semen, quia semel eam seminans bis metet, in hoc scilicet saeculo, temporalium; in futuro caelestium bonorum copiam. Hactenus Anselmus et recte: videtur enim Apostolus explicare quod dixit, «multiplicabit semen vestrum,» illudque inculcare, quod scilicet eleemosyna dantem non depauperet, sed ditet, ut omnem paupertatis timorem, qui passim homines ab eleemosyna avertit, quemque passim concionatoribus et monitoribus objiciunt, ex animis Corinthiorum omniumque Christianorum evellat.
Ubi tamen nota: Simplicius «fruges» justitiae hic intelliguntur fruges beneficentiae, sive natae ex beneficentia, videlicet opes, quas beneficis Deus quasi messem seminantibus reddit. Incrementa enim frugum non sunt aliud quam seges et messis quae ex semine jam dicto succrescit. Cum ergo clarum sit Apostolum dum dixit: «Multiplicabit semen vestrum,» per «semen» intellexisse opes in pauperes erogandas; clarum quoque esse videtur, dum mox subdit: «Et augebit incrementa frugum justitiae vestrae,» eum per hoc non aliud intelligere quam segetem et messem similium opum, bonorum temporalium, ex semine eleemosynae Dei nutu succrescentem. Quale enim est semen, talis est et seges, sive messis. Hanc enim semini quasi correlativam opponit Apostolus; perinde ut merces merito opponitur et correspondet. Atque hic videtur esse genuinus sensus et mens Apostoli; idque patet tum ex jam dictis, tum ex eo quod hoc, ut dixi, respondeat objectioni avarorum, qui se ab eleemosynis excusant, quod per eam redigendi sunt ad paupertatem bonorum temporalium. Eos asserit hic Paulus eleemosynam non depauperare, sed potius eos qui eam dant, ditare bonis temporalibus; tum denique ex eo quod de bonis spiritualibus quae affert eleemosyna, jam egerit vers. 8 et 9, eaque rursum resumat vers. 11.
Idem clarius significant Graeca hoc versu: καὶ πληθύναι τὸν σπόρον ὑμῶν, καὶ αὐξήσαι τὰ γεννήματα τῆς δικαιοσύνης ὑμῶν, «multiplicabit semen vestrum, et augebit fruges, vel fructus, justitiae vestrae»: γέννημα enim est fructus, qui a justitiae, id est beneficentiae, semine generatur, semen scilicet ipsum in messe cum foenore auctum et redditum, dum pro uno seminato semine viginti aut triginta succrescunt et renascuntur. Idem ergo in eleemosyna solere Deum facere, et rependere docet hic Paulus.
Nota secundo: Alludit ad divitum possessiones et latifundia, q. d. Beneficentia est quasi ager et praedium fertilissimum, quod eleemosynariis copiosas et perennes fruges profert et progerminat ex semine suae eleemosynae. Primo enim dat panem, id est victum, eleemosynario; secundo, multiplicat semen, id est opes seminandas in pauperes; tertio, auget insuper incrementa frugum, dando copiosam messem et opes, quibus eleemosynarius in se suaque familia et statu accrescat et locupletetur. Haec enim tria herus temporalis praestat colono suo fideli et sedulo: multo ergo magis eadem praestabit Deus eleemosynario, qui est quasi Dei colonus, ut dixi supra.
Versus 11: Ut in Omnibus Locupletati Abundetis in Omnem Simplicitatem, Quae Operatur per Nos Gratiarum Actionem Deo
11. UT IN OMNIBUS LOCUPLETATI ABUNDETIS. — Tὸ «ut» non est in Graeco, sed tantum ἐν παντὶ πλουτιζόμενοι, «in omnibus locupletati,» quod referendum est et connectendum cum vers. 8 (versum enim nonum et decimum quasi per parentheses interjicit Apostolus), q. d. Ut abundetis in omne opus bonum, πλουτιζόμενοι, locupletes et copiosi, abundetis, inquam, «in omnem simplicitatem.» Simile hyperbaton est cap. viii, vers. 20, et cap. ix, vers. 4. Vide Can. 38.
SIMPLICITATEM (candidam liberalitatem, ita Chrysostomus. Vide dicta cap. viii, vers. 2) QUAE OPERATUR PER NOS GRATIARUM ACTIONEM DEO. — q. d. Haec vestra simplicitas et liberalitas facit, ut ego, omnesque mei, imo et Christiani, apud quos eam depraedico, gratias agant Deo, quod vobis tam pium misericordiae affectum indiderit.
Versus 12: Quoniam Ministerium Hujus Officii Non Solum Supplet Ea Quae Desunt Sanctis, Sed Etiam Abundat per Multas Gratiarum Actiones in Domino
12. QUONIAM MINISTERIUM HUJUS OFFICII NON SOLUM SUPPLET EA QUAE DESUNT SANCTIS, SED ETIAM ABUNDAT PER MULTAS GRATIARUM ACTIONES IN DOMINO. — «Ministerium hujus officii,» administratio scilicet hujus collectae eleemosynarum; graece est ἡ διακονία τῆς λειτουργίας, hoc est diaconia hujus liturgiae: quasi in hoc officio, id est in collecta eleemosynarum, sit liturgia, id est Missae seu Dei sacrificium, scilicet mysticum, in quo Corinthii quasi offerentes victimam eleemosynae, sint sacerdotes; altare, sint pauperes; sacrificium, sit eleemosyna; Paulus, sit diaconus, hoc est, minister exhortans, procurans, colligens, deferens, distribuens eleemosynam, per quem omnes tum pauperes eleemosynam recipientes, tum divites eam dantes, Christique gratiam et spiritum videntes et collaudantes, excitentur ad gratiarum actionem in Domino, id est apud Dominum. «Quoniam dum gratiarum actio ad Deum pro eleemosynis atque operationibus nostris pauperum oratione dirigitur, census operantis Dei retributione cumulatur,» ait S. Cyprianus, tract. De Opere et Eleemosyna. Ita Chrysostomus, qui in morali hom. 20: «Cum vides pauperem, corpus Christi, aram Christi te videre puta, et reverere, ac eleemosynae sacrificium offer, ex quo gloria et gratiarum actio quasi fumus ascendat ad Deum,» inquit. Sic eleemosyna est εὐχαριστία, id est gratiarum actio, et sacrificium Eucharisticum non proprie dictum, ut patet, sed metaphoricum et mysticum: sic praedicationem Evangelii et Gentium conversionem vocat sacrificium, ut dixi Rom. xv, 16. Hinc pulchre Nazianzenus, orat. De Cura Pauperum: «Nulla,» inquit, «ex omnibus re Deus perinde ac misericordia colitur: quoniam nihil aliud tam peculiare est Deo, quam illa, utpote ante quem misericordia et veritas gradiuntur.» Mox idipsum probat exemplo Christi, qui factus est pauper, ut nos ejus deitate locupletemur. Deinde ostendit nos per misericordiam Deum imitari, et quasi deos fieri. «Fias,» inquit, «infortunato Deus, misericordiam Dei imitando. Nihil enim adeo divinum habet homo, quam benefacere. Discas ergo viscera aperire indigentibus. Da pro magno promptitudinem (si nihil aliud habes), vel lacrymulam. Magnum enim remedium afflicto est misericordia.»
13. IN OBEDIENTIA CONFESSIONIS VESTRAE, IN EVANGELIUM CHRISTI. — Est hypallage, pro «in confessione obedientiae vestrae,» q. d. Glorificant Deum, quia vos factis et eleemosynis confitemini et profitemini obedientiam erga Evangelium Christi, id est vos obedire Evangelio, praeceptis scilicet et consiliis Christi, qui tantopere suadet et praecipit charitatem et misericordiam. Ita Chrysostomus. Secundo, si quis proprie, eo quo ordine quo posita sunt, verba haec accipere velit, sensus erit: glorificant Deum in obedientia vestra, qua confitemini et profitemini Evangelium Christi. Unde Syrus, glorificant Christum quod subditi sitis confessioni Evangelii Christi.
Nota hebraismum, «in Evangelium,» id est erga Evangelium, vel Evangelii. Hebraeum enim ב bet, id est «in,» saepe ponitur pro regimine genitivi.
ET SIMPLICITATE COMMUNICATIONIS IN ILLOS, ET IN OMNES. — q. d. Non solum in obedientia vestra glorificant Deum, sed etiam in eo quod vos simpliciter, id est tam candide et liberaliter, communicatis vestra bona ipsis, omnibusque aliis egentibus. Quid sit simplicitas, dixi cap. viii, vers. 2.
Versus 14: Et in Ipsorum Obsecratione pro Vobis
14. ET IN IPSORUM OBSECRATIONE PRO VOBIS. — Refer ad «glorificantes Deum,» q. d. Pauperes Hierosolymitani, qui vestram eleemosynam recipiunt, dum pro vobis orant et obsecrant, glorificant etiam Deum; sicque «dum gratiarum actio,» ait S. Cyprianus, serm. De Opere et Eleemosyna, «ad Deum pro eleemosynis pauperum oratione dirigitur, census operantis Dei retributione cumulatur.»
DESIDERANTIUM (refer ad «ipsorum,» nimirum pauperum Hierosolymitanorum) VOS, — scilicet videre, vobisque frui.
Versus 15: Gratias Deo super Inenarrabili Dono Ejus
15. GRATIAS DEO SUPER INENARRABILI DONO EJUS, «Dono» scilicet charitatis et eleemosynae vestrae, ex quo tam multa bona, totque Dei laudes undequaque redundant, ut merito dicatur inenarrabile. Vide Chrysostomum.