Cornelius a Lapide

II Corinthios X


Index


Synopsis Capitis

Primo, hoc capite et duobus sequentibus, Paulus pro suo Apostolatu apologiam texit contra pseudoapostolos, qui Paulum quasi vilem et abjectum deprimebant, eumque nimiae severitatis, audaciae et insolentiae accusabant. Hic ergo docet Paulus arma sua non esse carnalia, sed spiritualia, eaque potentissima, utpote quibus tum omnes mundi munitiones, consilia et sapientiam prosternat, tum ulciscatur omnem inobedientiam.

Secundo, vers. 12, pseudoapostolis se opponit, quod illi falso provincias a se obitas et conversas jactarent, cum ipse verissime plurimas obivisset et convertisset.


Textus Vulgatae: II Corinthios 10:1-18

1. Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vobis. 2. Rogo autem vos ne praesens audeam, per eam confidentiam qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tanquam secundum carnem ambulemus. 3. In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. 4. Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, 5. et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, 6. et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. 7. Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. 8. Nam, et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit nobis Dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram: non erubescam. 9. Ut autem non existimer tanquam terrere vos per epistolas: 10. quoniam quidem epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes: praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis: 11. hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto. 12. Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes et comparantes nosmetipsos nobis. 13. Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos. 14. Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. 15. Non in immensum gloriantes alienis in laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, 16. etiam in illa, quae ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quae praeparata sunt gloriari. 17. Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. 18. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat.


Agit Contra Pseudoapostolos

Nota hos pseudoapostolos gloriae Pauli invidisse, eamque elevare, et sua eloquentia, jactantia, calumniis obscurare voluisse. Hos fuisse Judaeos patet cap. xi, vers. 22; fuisseque lucri et gloriae avidos, jactabundos ac importunos homines, patet cap. xi, vers. 20; Christum praedicasse saltem in speciem, patet cap. xi, vers. 4; sed sensim occulte et subdole Judaismum voluisse inducere, et errores suos ac haereses, patet cap. xi, vers. 3, 12, 13. Tales fuere Cerinthus, Ebion aliique judaizantes, qui Paulum quasi legis suae apostatam tam dire sunt insectati. Unde et contra Cerinthum Pauli adversarii toto cap. xv, epist. I, resurrectionem fore demonstravit, ut ibi diximus.


Versus 1: Ipse Autem Ego Paulus Obsecro Vos per Mansuetudinem et Modestiam Christi

1. IPSE AUTEM EGO PAULUS. — q. d. Hactenus aliorum, scilicet pauperum personam et negotium egi, jam meum ago, et ex meo affectu loquor.

OBSECRO VOS, — ut monita mea et jussa de recta et Christiana vita, quae praescripsi quasi vester Apostolus, observetis.

PER MODESTIAM («ἐπιείκειαν,» comitatem, lenitatem, humanitatem) CHRISTI. — Obsecrat per mansuetudinem et lenitatem Christi, ait Theophylactus, ut eam revereantur, ejusque reverentia et amore Paulum obsecrantem amanter audiant, excipiant, obediant. Secundo, ut significet se Christi mansuetudinem imitari, non severitatem, q. d. Non impero, cum ex Apostolatu id possem, sed obsecro per mansuetudinem Christi, quam imitor, et prae me fero; Christus enim in corripiendis, docendis dirigendisque hominibus, miram ostendit patientiam, clementiam, modestiam, ut cum Matthaeum, Magdalenam aliosque peccatores in gratiam recepit, omnem eis culpam et poenam sine ulla verberum aut verborum asperitate benignissime condonavit.

IN FACIE QUIDEM HUMILIS SUM (quando praesens sum, facie et specie externa humilis et abjectus videor, de quo vers. 10), ABSENS AUTEM CONFIDO IN VOBIS. — Graece «θαρρῶ,» liber et audax sum erga vos. Est mimesis; ita enim dicebant, ut vers. seq. colligitur, Pauli detractores pseudoapostoli: «Quid tanti facitis Paulum? humilis est, vilis, abjectus homuncio inter vos; Apollo vero et alii longe plus habent gratiae et eloquentiae; ipse coram illis comparere non audet; illis comparatus, imperitus videtur et barbarus: quid ergo sibi arrogat, quid praesumit absens, cum tam minaces ad vos mittit litteras, cum ita arguit, imperat, objurgat, excommunicat?» Sunt ergo haec pseudoapostolorum verba, quae usurpat, repetit et imitatur Paulus, q. d. Non sum tam imperiosus, tam audax, tam severus, tam minax, cum absens sum, ut ipsi me, mihi detrahentes, describunt: sed obsecro vos per mansuetudinem Christi. Simile vers. 9 et 10. Ita Chrysostomus.


Versus 2: Rogo Autem Vos ne Praesens Audeam per Eam Confidentiam Qua Existimor Audere in Quosdam

2. ROGO AUTEM VOS (ut mea monita amanter accipiatis, uti vers. praeced. obsecravi), NE PRAESENS (quorumdam videns inobedientiam, rebellionem, contumaciam) AUDEAM (audacia ac potestate mea utar, eisque excommunicationem aliamve poenam spiritualem infligam) PER EAM CONFIDENTIAM (id est libertatem) QUA EXISTIMOR AUDERE IN QUOSDAM, — hoc est, quam putant me insolentius in quosdam exercuisse. Ita Anselmus. Sed Theophylactus Graecum «λογίζομαι» non passive, id est «existimor,» sed active accipit pro «existimo,» q. d. Cogito et in animum induco audere et audacter punire quosdam malevolos.

QUI ARBITRANTUR NOS TANQUAM SECUNDUM CARNEM AMBULEMUS, — tanquam carnaliter vivamus. Secundo, et genuine ad mentem Apostoli, tanquam carnalibus mediis, carnali scilicet, humanaque ac politica prudentia, industria, astutia utar, ut, cum non ausim praesens comparere, vel imperare, absens id faciam per audaces et minaces litteras.

Nota: Apostolus secundum carnem ambulare, militare, gloriari dicit eos, qui carnalium et polificorum hominum more animaliter vivunt, ambulant, gloriantur in specie et apparentia externa, in rebus et dotibus externis, videlicet in nobilitate, prosapia, eloquentia, gratia, prudentia, iisque quasi armis nituntur ad favorem et plausum hominum, ut omnes sibi concilient ac subjiciant; adversarios vero dejiciant, confundant, supplantent. Patet, quia armis hisce carnalibus opponit, vers. 4, spiritalia, id est internam ac spiritalem suam potestatem ac gratiam, quam a Christo accepit. Sic, cap. seq., vers. 18, ait pseudoapostolos gloriari «secundum carnem,» id est carnali, externa humana nobilitate, prosapia, eloquentia, gratia, etc. Sic, cap. v, vers. 15 et 16, dixit se neminem, ne Christum quidem, nosse secundum carnem. Sic, cap. ii, epist. I, animalem et carnalem philosophorum oratorumque sapientiam, Christi et Christianorum, ac maxime Apostolorum spiritali sapientiae opponit. Sic, ad Galatas iii, 3, ait: «Sic stulti estis, ut cum spiritu (id est spirituali doctrina et lege Christi) coeperitis, nunc carne (hoc est carnali circumcisione et lege Mosis) consummemini,» ait Chrysostomus.


Versus 4: Nam Arma Militiae Nostrae Non Carnalia Sunt, sed Potentia Deo ad Destructionem Munitionum

4. NAM ARMA MILITIAE NOSTRAE NON CARNALIA SUNT. — Carnalia vocat, quae serviunt militiae aut vitae carnali et corporali, ut honores, voluptates, potentia saeculi hujus; hisce enim non sunt usi Apostoli ut mundum expugnarent, Christoque subjicerent. Vel potius, ut dixi, «arma carnalia» sunt artes, scientiae, rationes, praxes humanae, facundia, adulationes, jactantia, simulationes, affectata gravitas et prudentia, quibus mundi homines utuntur, ut apud suos sibi auctoritatem parent, et reverentiam concilient; cum vera et seria auctoritas sit donum Dei, et non tam donis externis, vel assumpta gravitate, quam virtutis, prudentiae et sanctimoniae ostensione et opinione comparetur, ut Paulus et Apostoli sibi eam compararunt.

SED POTENTIA DEO, — valida et efficacia per Deum; et, ut Syrus, «אילי chaila,» id est virtus sunt Dei, quia Deus per ea potenter operatur in animis audientium, eosque ad fidem convertit, et praedicationem nostram persuadet, nobisque et Christo subjicit, ac dicto audientes facit, ut quidquid volumus, dicimus, suademus, eis persuadeamus, et ab eis impetremus. Haec arma, ait Anselmus, sunt primo, vehementia spiritus et zeli; secundo, efficacia praedicationis, ut Deus videatur verbis nostris pondus ac energiam indere et inflare; tertio, sapientia; quarto, comitas; quinto, sanctitas; sexto, miracula; septimo, crebra oratio; octavo, pura intentio; nono, patientia; decimo, charitas, scilicet cum vident homines nos innocentissimae vitae non opes eorum, non honores, sed salutem tantum quaerere, idque tot laboribus, impendiis, afflictionibus, quotidiana morte et martyrio; eisque concionari tanto zelo, tanto ardore, ut omnes Christum agnoscant cumque et Patrem glorificent: hisce omnibus quasi telo efficacissimo in conscientia feriuntur, penetrantur, vulnerantur, ut cedant credantque nostris dictis, doctrinis, concionibus. Hisce ergo armis vitia, diaboli regnum, totumque orbem expugnarunt Apostoli. Unde patet apostolatum et Evangelii praedicationem recte vocari militiam. De quo plura I Timoth. i, 18.

AD DESTRUCTIONEM MUNITIONUM. — Munitiones vocat omnes rationes, syllogismos, sophismata, eloquentiam, virtutes philosophicas, saecularem potentiam, gratiam, amicitiam et quidquid Gentiles ac daemones objecerunt et opposuerunt Apostolis et Evangelio. Ita Chrysostomus, Anselmus et alii.

CONSILIA DESTRUENTES. — Quibus, scilicet armis, consilia destruimus: hoc enim duplici hebraismo saepe utitur Apostolus. Primo, ut intelligat Hebraeum relativum «אשר ascher,» id est qui, quae, quod, quibus, quos, etc. Secundo, ut participium ponat pro indicativo, «destruentes,» pro «destruimus.» Simile vidimus cap. iv, vers. 13, et hoc cap., vers. 5, 6, 12, 15. Vide Can. 29. Nisi quis referri velit ad arma, dicatque esse antiptosin, non casus, sed generis masculini pro neutro: «destruentes» pro «destruentia,» q. d. Arma nostra potentia sunt, et consilia destruentia. Verum tertio, facillime et planissime haec referas ad vers. 3, «non secundum carnem militamus,» q. d. Militamus nos ipsi «consilia destruentes,» hoc est destruendo, ut to «nam arma militiae,» etc., usque ad «munitionum,» quasi per parenthesin inseratur, ad hoc, ut militiae jam dictae arma explicet.

Nota: Pro «consilia» graece est «λογισμούς.» Quod Theophylactus vertit, «syllogismos,» et humanas philosophorum rationes; Syrus et Erasmus, «cogitationes»; Noster, «consilia,» q. d. Nostris armis destruimus omnia prudentium hujus saeculi consilia, quibus Evangelium nostrum evertere, suum gentilismum, suos doctores et philosophos statuere et stabilire, Christoque et nobis praeferre moliuntur.


Versus 5: Et Omnem Altitudinem Extollentem Se Adversus Scientiam Dei

5. ET OMNEM ALTITUDINEM, — omnem celsitudinem tum sapientiae humanae et philosophicae, tum magiae diabolicae Simonis Magi et similium, tum nobilitatis et potentiae, etiam regalis, vel imperialis. Nota: Duas has machinas quasi turres Ethnici Christo opposuerunt et Apostolis, consilia scilicet, et altitudinem, quarum illa, callida sua machinatione, arte, dolo; haec sublimitate et robore suo videbatur inexpugnabilis: utraque tamen Apostolorum armis cessit et expugnata est.

EXTOLLENTEM SE ADVERSUS SCIENTIAM DEI. — «Scientiam,» graece «γνῶσιν,» id est cognitionem Dei, quam attulit et docuit Christus, quamque nos Christi Apostoli toto orbe docemus, fidem scilicet de Deo trino et uno, de Dei Filio ejusque incarnatione, morte, cruce, redemptione.

ET IN CAPTIVITATEM REDIGENTES. — Refer, quemadmodum et to «consilia destruentes,» ad «militamus,» vers. 4, q. d. Hac militia nostra vincimus et captivamus omnes hostes nostros. Graece «αἰχμαλωτίζοντες πᾶν νόημα εἰς τὴν ὑπακοὴν τοῦ Χριστοῦ,» id est, ut Syrus, captivum ducimus omnem intellectum, vel ad verbum, omnem cogitationem ad obedientiam Christi, ut scilicet omnis cogitatio, omnis intellectus quantumcumque in consiliis versutus, quantumcumque in sapientia altus et sublimis, quasi hostis nostris devictus armis, se dedat obediatque Evangelio Christi.

Nota: Per hoc quod dicit «omnem cogitationem, omnem intellectum,» non vult significare omnes philosophos, sapientes, potentes, qui praedicationem Apostolorum audiverunt, fuisse conversos: hoc enim falsum est; sed quod arma Apostolorum fuerint tam potentia, ut quasvis cogitationes et rationes naturalis intellectus quantumvis artificiosas, quantumvis sublimes, fidei Christi subjicere potuerint, et de facto subjecerint in illis qui haec arma exceperunt, et in cor ac mentem admiserunt, quique iis conversi sunt. Est ergo commoda acceptio, «omnem intellectum,» id est quemlibet intellectum, quantumvis validum ac sublimem, eorum scilicet; vel in iis, qui ex gentilismo ad christianismum traducti, ex infidelibus fideles facti sunt. Multi enim ex quolibet genere sapientum et oratorum prudentia et sapientia illustres Apostolicis armis captivati Christo credidere: quales fuerunt Dyonisius Areopagita, Clemens Romanus, Paulus Proconsul, Justinus Philosophus, Athenagoras et alii.


Versus 6: Et in Promptu Habentes Ulcisci Omnem Inobedientiam

6. ET IN PROMPTU HABENTES ULCISCI OMNEM INOBEDIENTIAM. — Dixit Paulus arma sua potentia esse ad debellandum quosvis Ethnicos et sapientes Gentium; hic eadem potentia esse ostendit ad ulciscendum quosvis fideles inobedientes et haereticos, q. d. Promptum quoque mihi est et facile ulcisci rebellium et pseudoapostolorum, qui mihi detrahunt, inobedientiam, scilicet eos excommunicando.

CUM IMPLETA FUERIT VESTRA OBEDIENTIA. — Nolo enim vos eadem poena involvere; malo ut vosipsi quae corrigenda sunt, corrigatis, exspecto ut plene impleatis quod jussi; eousque vindictam differo, donec vos plane correcti et obedientes sitis, tum denique in contumaces illos obtrectatores ostendam et exeram gladium excommunicationis, quem nonnisi in inobedientes et praeviis monitionibus rebelles et contumaces exerendum esse; hinc docent Doctores.


Versus 7: Quae Secundum Faciem Sunt, Videte

7. QUAE SECUNDUM FACIEM SUNT, VIDETE, — videte quae aperto et manifeste sunt vera vestrisque oculis evidenter subjecta, me scilicet non tantum esse Christi discipulum, sed et Apostolum cum tanta gratiae efficacia ac potestate, quantam ipsi oculis vestris videtis. Ita Anselmus. Est catachresis: nam quae in facie videntur, clare videntur; homines enim per faciem dignoscuntur.


Versus 8: De Potestate Quam Dedit Nobis Dominus in Aedificationem

8. DE POTESTATE (ulciscendi; puniendi et excommunicandi) QUAM DEDIT NOBIS DOMINUS IN AEDIFICATIONEM. — Hinc Concilium Tridentinum, sess. xxv, cap. iii, monet gladium excommunicationis sobrie et caute ad aedificationem esse exerendum; alias enim videmus eum magis contemni quam formidari, et perniciem parare potius quam salutem, non excommunicati modo, verum etiam aliorum fidelium totiusque Ecclesiae.


Versus 10: Quoniam Quidem Epistolae, Inquiunt, Graves Sunt et Fortes

10. QUONIAM QUIDEM, INQUIUNT (mei obtrectatores et pseudoapostoli), EPISTOLAE (quas ad vos scribit Paulus, o Corinthii) GRAVES SUNT ET FORTES (hoc est durae et acres, severae et minaces): PRAESENTIA AUTEM (graece ergo legendum «παρουσία» non «παρρησία,» id est «libertas,» ut habent Regia) CORPORIS INFIRMA, — vilis, abjecta, pusilla, contracta. Staturam et figuram Pauli ita Nicephorus, lib. ii, cap. xxxvii, ex traditione et priscis imaginibus describit: «Paulus,» ait, «corpore erat parvo et contracto, atque incurvo, et paululum inflexo, facie candida, annosque plures prae se ferente, capite modico: oculis multa inerat gratia, supercilia deorsum versus vergebant, nasus pulchre inflexus, idemque longior, barba densior et satis promissa, eaque non minus, quam capitis coma canis erat respersa.» Unde patet, Paulum parvo et abjecto corpore fuisse. Hinc et Chrysostomus, hom. «De Princip. Apost.,» tom. v: «Paulus,» ait, «tricubitalis est, et coelos transcendit.» Lucianus insuper Paulum quasi recalvastrum ridet in «Philopatro.»

ET SERMO CONTEMPTIBILIS, — rudis, inconcinnus, inelegans. Vide dicta epist. I, cap. i, vers. 1 et 4.


Versus 11: Quales Sumus Verbo per Epistolas Absentes, Tales et Praesentes in Facto

11. HOC COGITET QUI EJUSMODI EST (obtrectator, qui jactat de me: «Epistolae Pauli graves sunt et fortes; praesentia autem corporis infirma;» cogitet hoc), QUIA (id est quod) QUALIS SUM VERBO PER EPISTOLAS ABSENS, TALIS SUM ET PRAESENS IN FACTO.


Versus 12: Non Enim Audemus Inserere aut Comparare Nos Quibusdam, Qui Seipsos Commendant

12. NON ENIM AUDEMUS INSERERE (id est annumerare) AUT COMPARARE NOS QUIBUSDAM, QUI SEIPSOS COMMENDANT (pseudoapostolis, qui se suaque supra veritatem extollunt, q. d. Non ea jacto, quae non habeo, ut ipsi); SED IPSI IN NOBIS METIENTES, ET COMPARANTES NOSMETIPSOS NOBIS, — id est metior me meo pede, meis dotibus, et Dei donis, rebusque a me per Dei gratiam gestis, ait Photius; illis me comparo, confero et adaequo, ut non amplius mihi arrogem quam revera a Deo acceperim et gesserim. Pro «non enim audemus,» graece est «οὐ γὰρ τολμῶμεν,» quod Maldonatus in Notis vertit, «nihil audacter, aut arroganter facimus, dum nos cum illis comparamus, qui sese magnopere commendant.» Verum magis apte et magis proprie vertit Noster, «non enim audemus inserere,» etc.

Est ironia, et primum quasi scomma in pseudoapostolos. Elevabant illi Pauli dicta et facta, quasi in eo nihil esset grande praeter epistolas, quae nescio quid magniloquum spirarent; sed cum ad rem ventum esset, ac praesens compareret Paulus, sermone, vultu, forma nihil illo esse abjectius: se in hac parte illi longe praestare. Ergo, inquit Paulus, fastum illorum ridens, non ausim ego homuncio istos inter gigantes comparere, eis me inserere, nedum me cum illis comparare: sed nimirum falso se tantos jactitant; ego vero de me quidquid praedico, vere praedico, meque mea magnitudine, mea gratia et factis, quae vere gessi, metior.

Nota: Graeca addunt «οὐ συνιοῦσιν,» «non intelligunt.» Unde Syrus, Vatablus et alii haec non de Paulo, sed de pseudoapostolis accipiunt, ut sit hyperbaton, quod, «οὐ συνιοῦσιν» praeponendo, sic ordinant et vertunt: pseudoapostoli seipsos commendant, sed non intelligunt quod seipsi seipsis metiantur, et se sibi comparent, q. d. Inepte ipsi se attollunt, et gigantes faciunt; nam perinde faciunt ac si quis sese non externa aliqua mensura (puta ulna), sed seipso vellet metiri: ut si quis pumilio jactet se gigantem esse, nec aliam jactantiae suae causam rationemve adferat, quam quod ita sit, ita asserat, ita sibi persuadeat. Unde Photius supplet: Non intelligunt, quam scilicet omnibus sint ridiculi; vel, ut S. Augustinus, in Psal. xxxiv, «non intelligunt,» ea scilicet, quae loquuntur, quae affirmant, quae jactant.


Versus 13: Nos Autem Non in Immensum Gloriabimur, sed Secundum Mensuram Regulae

13. NOS AUTEM NON IN IMMENSUM GLORIABIMUR. (Est secundum scomma et antithesis Pauli et pseudoapostolorum: pseudoapostoli in immensum se suaque jactant, adeoque, ait Theophylactus, se usque ad fines orbis evangelizasse; sed falsissime jactant. Ego autem glorior, non falso, non in immensum), SED SECUNDUM MENSURAM REGULAE, QUA MENSUS EST NOBIS DEUS (id est, ego me vera mensura ac regula metior, donorum videlicet et provinciarum, quam mihi sua designatione quasi mensoria regula admensus est et attribuit Deus: mensura, inquam, vel secundum) MENSURAM PERTINGENDI USQUE AD VOS, — id est evangelizandi a Judaea per interjacentes omnes provincias, Corinthum usque, q. d. Glorior, et vere glorior, de mea mensura ac magnitudine, id est multitudine provinciarum, quas Christo et Ecclesiae adjeci, quod scilicet a Judaea Corinthum usque me meamque praedicationem extenderim. Sicut ergo gloriantur principes, si longissime latissimeque imperium propagaverint; ita Christi doctor Paulus gloriatur, quod eousque principis sui ditionem propagaverit, sperans fore, ut longius etiam imperium proferat.

Nota: «Regulam» hic intelligit mensuram qua limites agrorum et locorum mensurant geometrae, ut dicam vers. 16. «Mensura» vero significat, primo, illud quo quippiam metimur, uti est regula, ulna, cubitus, pes, etc. Secundo, significat hujus mensurae mensurantis quantitatem: alia enim est mensura, id est quantitas ulnae, alia cubiti. Tertio, ipsam mensurandi actionem. Quarto, ipsum mensuratum, seu id quod per mensuram nobis admensum est, ut cum modium frumenti, jugerum terrae, id est, frumentum ad modium, terram ad jugerum admensam, frumenti et terrae certam mensuram vocamus. Hic tribus ultimis modis accipi potest, sed optime in secunda acceptione.


Versus 14: Non Enim Quasi Non Pertingentes ad Vos, Superextendimus Nos

14. NON ENIM QUASI NON PERTINGENTES AD VOS, SUPEREXTENDIMUS NOS. — Est tertium scomma et sales, quibus pseudoapostolos aspergit. Ipsi, inquit, se extendunt et superextendunt suis verbis et bombis, sed age, in re quid afferunt? quos convertunt? quas urbes, quas provincias obiverunt? nullas sane, cum e patria et vestris finibus nunquam excesserint. Forte vos Corinthios ad fidem et Ecclesiam adduxerunt? Atqui vos non illorum, sed meum opus estis in Domino; vos ego cepi, vos debellavi; vos mea sors, mea possessio estis mihi a Domino attributa; de vobis reliquisque provinciis, Judaeam usque, a me subactis triumphare possum; et sicut Imperatores gentium bello domitarum nomina sibi assumebant, verbi gratia, ut P. Scipio diceretur Africanus, L. Scipio Asiaticus: ita et ego Paulus dici possum Corinthiacus, Achaicus, Macedonicus, Thracicus, Asiaticus, etc. «IN EVANGELIO» — praedicando, et, ut Anselmus, propagando.

NON IN IMMENSUM. — Graecum «τὰ ἄμετρα,» et «immensum» significat, et «ea quae non sunt nostrae mensurae,» regiones scilicet, quas Deus nostrae praedicationi non destinavit nec admensus est. Rursum notat pseudoapostolos, qui falso gloriabantur de regionibus multis a se obitis et conversis.

GLORIANTES IN ALIENIS LABORIBUS. — Est quartum scomma in pseudoapostolos, qui Corinthi, ubi Apostolus fundamenta fidei jecerat, subintrarunt in ejus labores. Ita Chrysostomus. Sic notant Doctores, quod haeretici nunquam zelo Evangelii et martyrii infideles adierint, eosque primo ad haeresim converterint, sed tantum fideles, eosque perverterint.

Dices: Valens Imperator, Gothis cupientibus ad christianismum converti, submisit Arianos Episcopos, qui eos Arianos fecerunt, teste Freculpho, tom. ii, lib. iv, cap. xx.

Respondeo: Verum est, sed ipsi Ariani sua sponte Gothicam barbariem non adierunt zelo fidei, ut Apostolorum more in fame, siti, persecutionibus, mortibus fidem plantarent: vocati enim a Gothis volentibus Valenti Imperatori Ariano reconciliari, venerunt: nulla autem difficultas est volentibus venenum instillare. Adde, Gothos plerosque antea orthodoxos fuisse, sed ab Ulphila suo Apostolo ab Arianis decepto, pariter deceptos et ipsos, factosque Arianos, ut expresse docet Theodoretus, lib. iv «Hist.,» cap. ult.

SPEM AUTEM HABENTES CRESCENTIS FIDEI VESTRAE. — Spero quod, cum fides vestra crescet, me ulterius non egebitis, quodque per vos aditus mihi fiet ad vicinas gentes, ut possim ulterius evangelizare, et superextendere me meamque praedicationem. Ita Chrysostomus.

IN VOBIS MAGNIFICARI, — ut per vos majorem laudem et meritum apud Deum consequar. Unde Gagneius vertit: «Spero, crescente fide vestra, nos non parum ex vobis magnificatum iri, et spero in illis etiam regionibus, quae ultra vos sunt, praedicare ac multam inde reportare gloriam.» Tunc enim magni fit praeceptor, ait Theophylactus, cum discipuli proficiunt et in sapientia crescunt.

Secundo, et aptius, refer «magnificari» ad sequentia, «secundum regulam nostram in abundantiam,» q. d. Spero per vos in fide crescentes magnificari secundum regulam nostram, id est majorem facere et extendere regulam nostram, puta fines et terminos apostolatus mei ultra vos in vicinos vestros; ut scilicet illi videntes vestram fidem, sanctimoniam, gratiam, provocati vestro exemplo avide me expetant, et Evangelium excipiant.

Unde Graeca sic habent: «Ἐλπίδα δὲ ἔχοντες αὐξανομένης τῆς πίστεως ὑμῶν ἐν ὑμῖν μεγαλυνθῆναι κατὰ τὸν κανόνα ἡμῶν εἰς περισσείαν,» quae clarius sic verti possunt, «spem habentes fore, ut crescente fide vestra in vobis amplier (hoc est, amplius et ulterius me extendam) in assignata mea mensura et regula in abundantiam (hoc est, admodum), ad evangelizandum iis regionibus, quae ultra vos sunt.»

Ubi nota: «Regulam,» ut dixi, vocat regiones sibi suaeque praedicationi addictas, et quasi ad regulam admensas a Deo: cuique enim Apostolo suas Deus in orbe provincias quasi ad mensuram diviserat attribueratque. Adeoque sicut duodecim tribubus, et filiis Jacob partitus erat olim certis finibus et mensuris terram sanctam; qua de re dicitur Psalm. LXXVII, 54: «Sorte divisit eis terram in funiculo distributionis»: ita pariter eorum antitypo duodecim Apostolis diviserat, quasi per mensuram totum orbem terrarum, ut eum sibi et Christo subjugarent. Ita Thomas Indiam, Andreas Achaiam, Joannes Asiam, alii alias provincias subjecerunt Evangelio.

IN ABUNDANTIAM. — Id est abunde, ut scilicet amplius semper et ulterius regulam et terminos Evangelii proferret, q. d. Necdum mihi certum terminum provinciarum constitui, nec Deus ipse praestituit, sed ulteriora semper specto et molior.


Versus 16: Etiam in Illa Quae Ultra Vos Sunt, Evangelizare

16. ETIAM IN ILLA QUAE ULTRA VOS SUNT («Ὑπερέκεινα ὑμῶν,» quae ulteriora sunt vobis, «quae ultra vos sunt,» id est longius in alias gentes ac populos), EVANGELIZARE, — spero. Haec enim referenda sunt ad to «spem habentes.»

NON IN ALIENA REGULA, — non attingo limites et terminos, id est provincias et plagas, quae admensae sunt et assignatae, vel occupatae ab aliis Apostolis, ut in ea quae ab aliis «praeparata sunt,» subintrem, et sic de alienis laboribus quasi meis glorier: «praeparata» enim vocat regiones ab aliis praeparatas et excultas praedicatione Evangelii ad ferendum fructum, q. d. Nolo aliorum novalia excolere, sed prius mea ipse novalia facio, deinde excolo, ipse primus ubique fidem planto et praedico, Rom. xv, 20.

Nota: «Κανών» Graeci vocant regulam mensoriam, qua geometrae et agrimensores agros dimetiuntur: ita hic Apostolus «regulam» suam vocat omnes suas regiones, seu quidquid terrarum Deus velut ad regulam illi admensus erat, ut totum illud spatium excoleret, sereret verbo Dei, suaeque praedicationi et Christo adjiceret. Secundo, hanc regulam et mensuram in dies protendebat Apostolus, cupiens ubique praedicare, «quasi ad possessionem terrarum et opimam haereditatem accessisset,» ait Chrysostomus, et tanquam fabricator, ait Theophylactus, orbis terrarum esset Paulus, ut illum sua regula dimetiretur, et ad suam regulam aedificaret. Graecum enim «κανών» regulam significat, ad quam architecti muros, trabes et opus suum exigunt et metiuntur, atque talem regulam hic intelligit Theophylactus; magis tamen genuine videtur ad regulam agrimensorum Paulus alludere, ut dixi.


Versus 17: Qui Autem Gloriatur, in Domino Glorietur

17. QUI AUTEM GLORIATUR, IN DOMINO GLORIETUR. — «In Domino,» id est in veritate, et coram Domino. Secundo, et melius, «glorietur in Domino,» id est, cum illa gloria illi fuerit a Domino delata et approbata. Subdit enim rationem: «Non enim qui se ipsum commendat,» sua falso jactando, ut faciunt pseudoapostoli, «ille probatus est, sed quem Deus commendat,» id est commendabilem facit et ostendit ex miris, quae per eum operatur. Hic sensus est genuinus: opponit enim haec duo, gloriari in se, et gloriari in Domino. Gloriari in se, est seipsum commendare; in Domino autem gloriari, est a Domino commendari, et in Domini commendatione gloriari. Unde tamen consequenter tertio, sequitur, ut qui vere gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur, illi scilicet, cujus dona sunt, omnia accepta ferendo, illi omnem gloriam dando, et ad illius laudem et gloriam omnia dirigendo. Ita Chrysostomus.

Nota: His verbis ostendit ubi, quando, qua in re sit gloriandum; simul tamen secundo, amolitur a se Apostolus ostentationis et vanae gloriae cupidinem, q. d. Haec tam ampla et speciosa de me dico, non quod in me rebusque meis, sed quod in Domino gloriari velim, a quo omnem gloriam et gloriae materiam accepi. Vide dicta I ad Corinthios, I, 31.

Moraliter: Disce hic veram laudem et gloriam non esse nisi apud Deum, eamque omni humanae longe praestare. Nam primo, laus et gloria hominum et parva est et exilis. Quid enim sunt homines nisi culices terrae? Gloria vero Dei immensa est, quia ipse immensus est. Secundo, gloria hominum externa est et in speciem tantum: intus enim inanis est et evanida; gloria vero Dei interna est et solida; hinc animam replet et satiat. Tertio, gloria hominum infida est, fucata et larvata: laudant multi te in facie, a tergo irrident te. Gloria Dei fidelis est et sincera. Quarto, gloria hominum instabilis est, et minima rumoris aura mutatur quasi arundo. Qui hodie te laudant, cras vituperabunt; qui hodie tibi applaudunt, cras subsannabunt. Gloria vero Dei stabilis est et constans. Quinto, gloria hominum brevis est et momentanea, laudant te mortales cras morituri, et cum morientibus morietur laus tua. Ubi sunt laudes Caesaris, Pompeii, Augusti? Transierunt, ut fumus evanuerunt. Laus vero Dei perpetua est et aeterna. Deus coram sanctis angelis et Beatis in omnem aeternitatem laudabit te, quod vanam mundi gloriam contempseris, quod veram et perennem apud Deum consectatus sis.

Sexto, gloria hominum manca est, mutila et mixta. Qui enim laudatur ab his, culpatur ab illis. Quot enim sunt homines, tot sunt sensus, tot judicia. Gloria vero Dei integra est, omnimoda et perfecta. Quem enim Deus laudat, hunc omnes coelites laudant. Septimo, gloria hominum erronea est et mendax. Homines enim glorificant nobiles, divites, potentes, imo saepe scurras, sceleratos et tyrannos. Gloria vero Dei verissima est et certissima: Deus enim non laudat nisi vera sapientia et virtute praeditum. Rursum gloriantur homines in seipsis, in sua prudentia, virtute, fortitudine, quae nullae sunt; ac proinde gloriantur in falso, in eo quod est nihil, quod non est; gloria vero Dei, est in Deo, cujus omne est bonum, et a quo omnia in nos dimanant, gloriari, ac dicere: «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: in te laudabimur tota die.»

Octavo, gloria hominum consistit in ore laudantium, nihilque tibi confert, nihil boni imprimit: quare non est in te, sed in glorificante: sicut honor non est in honorato, sed in honorante. Gloria vero Dei est in Deo et in te: est enim efficax et foecunda. Nam beat te in animo lumine gloriae, et in corpore dotibus gloriosis, adeoque Deus Beatis ipsissimam suam gloriam divinam et increatam fruendam et possidendam communicat. O caeci et insensati filii Adae, natura avidi laudis, creati et nati ac gloriam, sed fumos et umbras gloriae sectamini? quid gloriam non veram, sed falsam et fallacem captatis? quid ambitis, quid quaeritis gloriam ubi ipsa non est? quaeritis eam in terra: ipsa non est in terra, sed in coelo; quaeritis eam apud homines: ipsa non est apud homines, sed apud Deum et angelos; quaeritis eam in tempore et saeculo: ipsa non est in tempore, sed in aeternitate.

Tu ergo, o Domine, es gloria mea, tu exultatio cordis mei: in te gloriabor et exultabo tota die: pro me autem nihil nisi in infirmitatibus meis. Quaerant Judaei, quaerant mundani gloriam quae ab invicem est: ego hanc requiram quae a solo Deo est. Omnis enim gloria humana, omnis honor temporalis, omnis altitudo mundana aeternae tuae gloriae comparata, vanitas est, stultitia est, vituperium est. O veritas mea, misericordia mea, gloria mea, Deus meus, Trinitas beata, tibi soli laus, decus et gloria; tibi soli benedictio, claritas, sapientia et gratiarum actio; tibi Deo nostro honor, virtus et fortitudo in saecula saeculorum, Amen.


Versus 18: Non Enim Qui Seipsum Commendat, Ille Probatus Est, sed Quem Deus Commendat

18. NON ENIM QUI SEIPSUM COMMENDAT, ILLE PROBATUS EST: SED QUEM DEUS COMMENDAT. — Dices: Quomodo ergo Sancti subinde seipsos commendarunt? ut Ezechias, Isaiae XXXVIII, 3: «Obsecro,» inquit, «Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.» Et S. Paulus, cap. sequent. sua enarrans praeclare gesta, seipsum commendat. Et II Tim. IV, 7: «Bonum,» inquit, «certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi corona justitiae.»

Respondeo: Hi quidem seipsos commendant; sed omnem commendationem in Deum Deique gratiam quasi primam causam tacite simul referunt, dicuntque: «Gratia Dei sum id quod sum.» Secundo, haec ipsorum sui commendatio non ab ipsismet, sed a Spiritu Sancto, qui per os illorum loquebatur, manabat, eisque suggerebatur. Sic enim Spiritus Sanctus singulis scriptoribus Sanctae Scripturae ea quae scriberent, suggessit.