Cornelius a Lapide

II Corinthios XI


Index


Synopsis Capitis

Primo, ostenso suo erga Corinthios amore, pergit suum apostolatum contra pseudoapostolos tueri, vers. 1, quod ipsi nihil majoris spiritus vel doctrinae Christianae afferant, quam Paulus tradiderit.

Secundo, vers. 7, quod ipsi pro lucro, Paulus gratis evangelizaverit.

Tertio, vers. 22, quod aeque ut illi, Hebraeus sit, et plusquam illi minister Christi. Unde apostolatus sui insignia recenset, labores scilicet pro Christo, persecutiones, pericula, plagas, passiones, sollicitudines et curas pro Ecclesiis omnibus, in iisque gloriatur.


Textus Vulgatae: II Corinthios 11:1-33

1. Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me. 2. Aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. 3. Timeo autem, ne, sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo. 4. Nam si is, qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus; aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis; aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. 5. Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. 6. Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia. In omnibus autem manifestati sumus vobis. 7. Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? 8. Alias Ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. 9. Et cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. 10. Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae. 11. Quare? quia non diligo vos? Deus scit. 12. Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. 13. Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi. 14. Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. 15. Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae: quorum finis erit secundum opera ipsorum. 16. Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier): 17. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae. 18. Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. 19. Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. 20. Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. 21. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico), audeo et ego: 22. Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: Semen Abrahae sunt, et ego: 23. Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. 24. A Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi. 25. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, 26. in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: 27. in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, 28. praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. 29. Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? 30. Si gloriari oportet: quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. 31. Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior. 32. Damasci praepositus Gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: 33. et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.


Versus 1: Utinam Sustineretis Modicum Quid Insipientiae Meae

1. UTINAM SUSTINERETIS MODICUM QUID INSIPIENTIAE MEAE, — id est gloriationis, quae videtur esse insipientia; ego tamen sapientissime eam usurpo ex zelo, ut Evangelium meum et fidem apud vos tuear contra pseudoapostolos. Ita Anselmus et Chrysostomus. Est praeoccupatio; se enim laudaturus, praeoccupat et excusat, ne vanus vel ambitiosus videatur. Graeca habent, «ὄφελον ἀνείχεσθέ μου μικρόν ἐν ἀφροσύνῃ, ἀλλὰ καὶ ἀνέχεσθέ μου,» id est, utinam sustinuissetis, vel tolerassetis me paulisper in imprudentia! imo et suffertis, sive toleratis me; «ἀνέχεσθε» enim hic potius videtur esse indicativi modi quam imperativi. Corrigit enim id quod dixerat: Utinam sustineretis, vel sustinuissetis me: imo, inquit, sustinetis me, et quod opto factum, idipsum facitis.

Paulus hic seipsum laudare incipiens, iterum iterumque resilit, ac ter se excusat. Primo, cum ait: «Utinam sustineretis!» Secundo, cum vocat se insipientem. Tertio, cum subdit, «sed et supportate me, aemulor enim vos»: idque ut ostendat quantam sibi vim inferat, cum ad laudes suas descendit. «Sicut,» inquit Chrysostomus, «equus praecipitium aliquod praeruptumque clivum transiturus se colligit, quasi hunc uno saltu exsuperaturus; verum profundum despiciens hiatum obstupescit; deinde equite urgente rursum aggreditur, necessitatemque et vim judicans subsistit aliquandiu, tandem resumpto animo se ultro fidenter adigit: sic et Paulus quasi se daturus in praeceps in laudum suarum recitatione, semel, iterum ac tertio retrocedit, ac tandem adigit se ad suas laudes.»


Versus 2: Aemulor Enim Vos Dei Aemulatione

2. AEMULOR ENIM VOS DEI AEMULATIONE. — Graece «ζηλῶ,» zelor, zelotypus sum erga vos zelo Dei, q. d. Non patior aemulos pseudoapostolos, qui vos quasi virginem mecum ambiunt. Appellat enim Paulus zelum, ingentem et immodicum quemdam amorem: quasi ambiat, ut apud Corinthios in amore et zelo sit primus, nec quisquam sibi in eo praeferatur. Unde Maldonatus in Notis manusc. vertit, zelotypia laboro.

Notat Chrysostomus aemulationem, id est zelum, Dei dici, q. d. Non ambio mihi hanc sponsam, sed Christo et Deo; non meae gloriae, commodis, lucris, sed Christi, omnia haec adorno: Christus enim sponsus est, ego tantum sponso ductor et paranymphus.

DESPONDI ENIM VOS UNI VIRO, — «ἡρμοσάμην,» id est aptavi, ut legit Augustinus, lib. II De Gen. contra Manichaeos; Ambrosius, paravi: Theophylactus, agglutinavi; «ἁρμόζειν» enim est apte et concinne applicare et connectere, exempli causa, ea quae glutino, vel ferrumine committuntur. Potest ergo νοῦς aliter verti, primo, conciliavi; secundo, despondi; tertio, connubio junxi. Haec enim sunt tria munia paranymphi et pronubi: primo, ut virginem conciliet illi sponso, cui eam in matrimonium dare satagit; secundo, ut illi despondendam curet; tertio, ut desponsam matrimonio jungat. Noster optime vertit, despondi, quia sequitur, ut exhibeam, scilicet in matrimonio, cum nuptiae celebrabuntur, virginem castam, q. d. Ego quasi paranymphus spiritualium nuptiarum mea praedicatione, «despondi vos uni viro,» scilicet Christo, et despondendo persuasi «exhiberi,» id est, ut vos exhibeatis Christo quasi sponsam virginem. Vel potius, ut Anselmus et Theophylactus, per fidem, baptismum, Christianismum jam despondi vos Christo, ut ego ipse vos exhibeam in die judicii virgines, id est integros fide, spe et charitate nuptiali thalamo gloriae Christi.

Notat Chrysostomus, in hac vita sponsalia agi, thalamum in futura, quando Ecclesia sponsa, id est electi omnes, ad Agni nuptias et regnum aeternum inducentur, Apoc. xxi, 2.

Adverte: Ecclesia Corinthiorum, et quaevis anima est quasi virgo et sponsa Christi sponsi, cujus paranymphus est Paulus. Unde Christi ipsius sponsi zelotypiam in se transfert, nec patitur Christo sponsam surripi, et pseudosponsis, falsis apostolis et haereticis violandam tradi; sunt enim sinceri Apostoli et praedicatores, quasi Ecclesiae et Christi paranymphi, Joan. III, 29. Sicut e contrario pseudopraecones sunt lenones Satanae.

Est hic locus de virginis, id est Ecclesiae, et animae cujusque fidelis desponsatione illustris, maximaeque consolationis, et a plerisque Patribus egregie pertractatus, quique etiamnum saepe usuvenit, et in cathedris pulpitisque pertractatur. Ut ergo genuine et plene intelligatur, hic paulo fusius explicandus est. Unde nota primo: Desponsatio haec fit per fidem, spem aliasque virtutes. Nam, ut ait S. Augustinus, tract. 13 in Joan., tom. IX: «Virginitas mentis est integra fides, solida spes, sincera charitas.» Contra meretrix et adultera fit anima, cum infidelitati, peccatis, suggestionibus et voluntati daemonis consentit. «Si ergo,» inquit Origenes, hom. 12 in Levit., cap. II, «susceperis, o homo, in cubili animae tuae adulterum diabolum, meretricata est anima tua cum diabolo. Si spiritus irae, si invidiae, si superbiae, si impudicitiae, ingressus fuerit ad animam tuam, et receperis eum, et consenseris ei loquenti, et in corde tuo delectatus fueris his quae tibi secundum suam mentem suggerit, meretricatus es cum eo.»

Nota secundo: Haec desponsatio communia facit utriusque conjugis bona, adeoque bona Christi sponsi immensa communicat sponsae, scilicet Ecclesiae et cuique animae fideli. Hinc quia sponsus est rex, sponsam animam, sive serva, sive vilis et pauper sit, facit reginam. «De qua,» inquit Basilius, lib. De Vera Virg., «dicitur Ps. xliv: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Quare quae nunc pannoso vestitu, ac servili habitu vilis putatur, in regno coelorum regina, et nobilis regi astans reperitur. Contemnat igitur quidquid oculis apparet, et nuda mente, amore sponsi satietur, totas vires suas proprii sponsi ancillas faciens, et in nulla parte oportet virginem adulteram esse: non lingua, non auribus, non oculo, non alio omnino sensu, imo neque cogitatione; sed corpus quidem velut templum quoddam aut thalamum sponsi habeat praeparatum: non enim latet aliqua adulterans illius conspectum, de quo dicitur Psal. xciii: Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat?»

Et Bernardus, serm. 2 Dom. 1 post Epiph., primo, hujus sponsae electionem, dignitatem et gloriam ita describit: «Propter aethiopissam istam Filius Dei de longinquo venit, ut sibi desponsaret illam. Moses quidem aethiopissam duxit uxorem, sed non potuit ejus mutare colorem: Christus vero quam adamavit ignobilem adhuc et foedam, gloriosam sibi exhibuit Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam. Unde tibi, o humana anima, unde tibi hoc? unde tam inaestimabilis gloria, ut ejus sponsa mercaris esse, in quem desiderant angeli prospicere? Unde tibi hoc, ut ipse sit sponsus tuus, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur, ad cujus nutum universa mutantur?»

Secundo, sponsae obligationem ad gratiarum actionem et amorem reciprocum ita prosequitur: «Quid retribues Domino pro omnibus quae retribuit tibi, ut sis socia mensae, socia regni, et socia thalami, ut introducat te rex in cubiculum suum? Vide quibus brachiis vicariae charitatis redamandus et amplectendus sit, qui tanti te aestimavit, imo qui tanti te fecit. Desere carnales affectus, seculares mores dedisce, consuetudines noxias obliviscere: quid enim putas? nonne stat angelus Domini, qui secet te mediam, si forte (quod avertat ipse) alterum admiseris amatorem?»

Tertio, harum nuptiarum prandium et coenam ita distinguit: «Jam enim desponsata es illi, jam nuptiarum prandium celebratur; nam coena quidem in coelo paratur, sed ibi vinum non deficiet: inebriabimur enim ibi ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus potabimur. Paratum est profecto illis nuptiis flumen vini, vini inquam, quod laetificat cor, siquidem fluminis impetus laetificat civitatem Dei.»

Nota tertio: Ex hac desponsatione et anima cum Deo connubio pulcherrimae concipiuntur et nascuntur proles, quas describit Origenes, homil. 20 in Numer., cum ait: «Dum igitur anima accessit sponso suo, et audit verbum ejus, et ipsum complectitur, sine dubio ab ipso semen suscipit, et sicut ille dixit: De timore tuo, Domine, in utero concepi et parturivi, et spiritum salutis tuae feci super terram: inde nascetur generosa progenies, inde pudicitia orietur, inde justitia, inde patientia, inde mansuetudo et charitas, atque omnium virtutum proles veneranda succedet.»

Deinde e contrario conceptionem et proles quas anima concipit e diabolo, explicat dicens: «Quod si infelix anima divini Verbi dereliquerit sancta connubia, et in adulterinos se complexus diaboli tradiderit, generabit sine dubio etiam inde filios, sed illos, de quibus scriptum est: Filii autem adulterorum imperfecti erunt, et ex iniquo concubitu semen exterminabitur. Omnia ergo peccata filii sunt adulterii, et filii fornicationis.»

Nota quarto: Licet, ut dixi, haec desponsatio fiat per quasvis virtutes, maxime tamen fit per charitatem: haec enim secum in Deum rapit omnes animae vires et affectiones, et quo magis crescit in homine charitas, eo magis crescit haec animae cum Deo unio et desponsatio, ita ut animae charitate flagrantes, in eaque se assidue exercentes, nuptiis cum Deo, et nuptialibus bonis ac gaudiis divinis fruantur. Est enim charitas connubium, conspiratio et confirmatio duarum voluntatum, humanae scilicet et divinae, in unam, qua sibi mutuo in omnibus consentiunt et conformantur Deus et homo. Hinc oritur communicatio et familiaritas animae cum Deo, oritur quies et mira voluptas animae, aestusque tantus divini amoris, ut eo absorbeantur, et in Deum immergantur omnes aliae animae affectiones. «Talis conformitas,» inquit D. Bernardus, serm. 38 in Cant., «maritat animam Verbo, cum cui videlicet similis est per naturam, similem nihilominus ipsa se exhibet per voluntatem, diligens sicut dilecta est. Ergo si perfecte diligit, nupsit. Quid hac conformitate jucundius? quid optabilius charitate? qua fit ut humano magisterio non contenta per temet, o anima, fiducialiter accedens ad Verbum, Verbo constanter inhaereas, Verbum familiariter percuncteris, consultesque de omni re, quantum intellectu capax, tantum audax desiderio. Vere spiritualis sanctique connubii contractus est iste. Parum dixi, Contractus; complexus est. Complexus plane, ubi idem velle et nolle idem, unum facit spiritum de duobus. Nec verendum, ne disparitas personarum claudicare faciat convenientiam voluntatum, quia amor reverentiam nescit. Amor sibi abundat; amor, ubi venerit, caeteros in se omnes traducit et captivat affectus. Propterea quae amat, amat, et aliud novit nihil. Sponsus et sponsa sunt. Quam quaeris aliam inter sponsos necessitudinem, vel connexionem, praeter amari et amare?»

Si dicas, animae conditionem et amorem longe inferiorem et imparem esse Deo, ac consequenter inter Deum et animam non posse esse amicitiam (haec enim est inter pares), multo minus connubium ac desponsationem, respondet S. Bernardus: «Non plane pari ubertate fluunt amans et amor, anima et Verbum, sponsa et sponsus, creator et creatura, non magis quam sitiens et fons. Quid ergo? Peribit propter hoc, et ex toto evacuabitur nupturae votum, desiderium suspirantis, amantis ardor, praesumentis fiducia, quia non valet ex aequo currere cum gigante, dulcedine cum melle contendere, lenitate cum agno, candore cum lilio, claritate cum sole, charitate cum eo qui charitas est? Non, nam etsi minus diligit creatura, quoniam minor est, tamen si ex tota se diligit, nihil deest, ubi totum est. Propterea dixi: Sic amare nupsisse est; nisi quis dubitet, animam a Verbo et prius amari, et plus. Prorsus et praevenitur amando, et vincitur. Felix quae meruit praeveniri in tanta benedictione dulcedinis!»

Hinc consequenter quinto, haec desponsatio perfectissime fit per virginitatem, et vota castitatis ac Religionis. Ita S. Augustinus, tract. 9 in Joan.: «Quae virginitatem,» inquit, «Deo vovent, quamquam ampliorem honoris et dignitatis gradum in Ecclesia teneant, sine nuptiis non sunt: nam et ipsae pertinent ad nuptias cum tota Ecclesia, in quibus nuptiis sponsus est Christus.» Et ratio est, quia, sicut sponsa totum amorem omniaque sua secum tradit marito, ita virgo et Religiosus se suaque omnia consecrat et tradit Christo. Hinc Religio vocatur et est status perfectionis, sive perfectae charitatis. Secundo, sicut sponsa contrahens matrimonium cum sponso dicit: Accipio te in meum; ita Religiosus dicit: Voveo Deo paupertatem, castitatem, obedientiam; quibus ita astrictus et devinctus est Christo, sicut uxor obligata est marito. Hinc Tertullianus, De Velandis virginibus, cap. xvi: «Nupsisti,» inquit, «Christo, illi tradidisti carnem tuam, illi desponsasti maturitatem tuam, incede secundum sponsi tui voluntatem.» Hac de causa S. Hieronymus, epist. 27, matrem virginis Deo consecratae Dei socrum ausus est nominare: quod, Hieronymum carpere volens Rufinus, nimium criticus, inter alia ei objecit. In signum nuptiarum dabatur virginibus annulus, quo quasi desponderentur Christo: «Annulo,» inquit S. Agnes apud Ambrosium, serm. 90, «fidei subarrhavit me.» Ad haec velabantur virgines (sicut velantur illae, quae maritis nubunt), idque solemni pompa a sacerdotibus, et nonnisi certis diebus, ut docet Gelasius ad Episcopos Lucaniae, cap. xiv, et Optatus Milevitanus, lib. VI: «Spirituale,» inquit, «nubendi hoc genus est: in nuptias sponsi jam venerant voluntate et professione sua, et ut secularibus nuptiis renuntiasse monstrarent, spirituali sponso solverant crinem, jam coelestes celebraverant nuptias.» Et Ambrosius ad Virg. lapsam: «Caeterum,» inquit, «quae se spopondit Christo, et sanctum velamen accepit, jam nupsit, jam immortali juncta est viro, et jam si voluerit nubere communi lege, adulterium perpetrat, ancilla mortis efficitur.» Sic Cyprianus, epist. 62, easdem vocat sponsas Christi. Ex quibus omnibus patet recte Ecclesiam (quidquid ogganniat hic Marloratus) hunc Apostoli locum accommodare virginibus, illumque legere in Missa pro epistola sanctissimarum virginum.

Perpendant haec virgines, suamque dignitatem agnoscant, ut has nuptias religiose colant et tueantur, unique sponso Christo intendant. «Audi,» inquit Hieronymus ad Eustochium, «filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum. Non sufficit tibi exire de terra tua, nisi obliviscaris populi tui, et domus patris tui, ut carne contempta sponsi jungaris amplexibus. Dices: Exivi de domo infantiae meae, oblita sum domum patris mei, renascor in Christo. Quid pro hoc mercedis accipio? Sequitur: Et concupiscet rex decorem tuum. Hoc ergo magnum illud est Sacramentum: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo; jam non, ut ibi, in carne una, sed in spiritu uno. Non est sponsus tuus arrogans, aethiopissam duxit uxorem: statim ut audire volueris sapientiam veri Salomonis, et ad eum veneris, confitebitur tibi cuncta quae novit, et inducet te rex in cubiculum suum; et mirum in modum, colore mutato, sermo tibi ille convenit: Quae est ista, quae ascendit dealbata?» Et infra sponsam comparat areae foederis, dicens: «Sponsa Christi arca est testamenti, intrinsecus et extrinsecus deaurata, custos legis Domini. Sicut in illa nihil aliud fuit, nisi tabulae testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus. Super hoc propitiatorium quasi super Cherubim sedere vult Dominus. Curis te saecularibus solvere vult Dominus, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysem sequaris in eremo, et terram repromissionis introeas. Ubi in pectore virginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim velum templi scinditur, sponsus consurgit iratus, et dicit: Relinquetur vobis domus vestra deserta.» Et inferius sponsi et sponsae colloquia ita describit: «Tu semel saeculi onere projecto, sede ad pedes Domini, et dic: Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, nec dimittam. Et ille respondebit: Una est columba mea, perfecta mea. Semper te cubiculi tui secreta custodiant, semper tecum sponsus ludat intrinsecus. Oras, loqueris ad sponsum; legis, ille tibi loquitur. Et cum te somnus oppresserit, veniet post parietem, et expergefacta dices: Vulnerata charitate ego sum; et rursus ab eo audies: Hortus conclusus soror mea sponsa.»

VIRGINEM CASTAM EXHIBERE (S. Cyprianus legit, assignare) CHRISTO. — Nota quid mirum in hisce nuptiis. In mundo, ait Theophylactus ex Chrysostomo, sponsae post nuptias non manent virgines: Christi autem sponsae quasi prius virgines non fuerint, post nuptias cum Christo virgines fiunt, id est purissimae in fide ac moribus integrae et incorruptae; sic Ecclesia tota est virgo. «Virginitas carnis, corpus intactum; virginitas animae, fides incorrupta,» ait S. Augustinus in Sent., num. 79.

Ita nobilis illa virago et martyr sub Dunaan tyranno apud Homeritas, cum primo duas filias per virginitatem Deo despondisset, secundo easdem eidem per martyrium una secum despondit et consecravit. Cum enim eas ense confodi videret, earumque sanguinem sibi a tyranno porrigi, eum accipiens, gustans et in coelum suscipiens: «Tibi,» inquit, «Christe Domine, hoc meum offero sacrificium, et tibi martyres exhibeo castas virgines, quae egressae sunt ex utero meo, cum quibus me quoque connumeratam introduc in tuum thalamum, et ostende matrem propter filias laetantem.» Quare et ipsa per martyrium Christo copulata est. Rem fuse narrat ex Procopio Baronius, tom. VII, anno Christi 522, pag. 91.

Ita S. Paulus Iconii Theclam nobilissimam virginem ad Christum convertit, a conjugio avocavit, Christoque despondit. Testis est S. Gregorius Nyssenus, hom. 4 in Cantic.: «Talem,» ait, «myrrham olim Paulus infundebat ex ore suo, mixtam cum puro pudicitiae lilio, in sanctae virginis aures. Ea vero erat Thecla, quae praeclare animo suo defluentibus de lilio guttis hominem externum morte opprimit, omni cupiditate extincta.» Et S. Epiphanius, haeres. 78: «Thecla,» ait, «incidit in S. Paulum, et a nuptiis exsolvitur, cum sponsum haberet formosissimum, ditissimum, generosissimum et illustrissimum.» Et S. Augustinus, lib. XXX Contra Faust., cap. IV: «In vita,» ait, «contemnit terrena Sancta illa (Thecla) ut coelestium potens fiat, et oppignorata thalamo in amorem perpetuae virginitatis Pauli eloquio succensa est.» Quocirca Thecla ignes, leones, tauros et serpentes superavit; atque ob virginitatem in mediis flammis, quasi amiantus, illaesa permansit. Ita S. Paulus Poppaeam pellicem, et virgines contra Neronis illecebras armavit, ut ejus thalamo spreto, Christo se consecrarent: quocirca a Nerone ad gladium damnatus, virginitatis et martyrii laureas adeptus est, ideoque ex cervice ejus abscissa pro sanguine rubeo lac candidum et virgineum emanavit.


Versus 3: Timeo Autem ne Corrumpantur Sensus Vestri

3. TIMEO AUTEM NE CORRUMPANTUR (a pseudoapostolis quasi stupratoribus virginitatis vestrae) SENSUS VESTRI («νοήματα,» sensa, judicia vestra), ET EXCIDANT A SIMPLICITATE QUAE EST IN CHRISTO, — a nativa et germana doctrina Christiana, simplicem scilicet fidei veritatem errorum mixtione corrumpendo. Ita Anselmus et Theophylactus, q. d. Cavete pseudoapostolos quasi lenones Satanae, et quasi adulteros genuinae Christi doctrinae, consequenter et Ecclesiae, et animarum vestrarum.


Versus 4: Si Alium Christum Praedicat

4. SI ALIUM CHRISTUM PRAEDICAT, — id est, praedicaret. Est enallage: ponitur enim indicativus pro subjunctivo, q. d. Si pseudoapostoli aliam doctrinam perfectiorem de Christo, vel Christi praedicarent, quam ego non praedicavi; quasi praedicatio mea ad salutem et christianismi perfectionem non sufficiat. Est metonymia: Christus enim ponitur pro christianismo ejusque perfectione. Vide Can. 37. Eamdem mox vocat aliud Evangelium: nam alioqui non modo non tolerari, vel audiri, sed et anathemati devoveri jubet eum, qui contrarium afferat evangelium, Galat. cap. I, vers. 8. Aliud ergo Evangelium hic vocat aliam clariorem vel sublimiorem Evangelii explicationem.

SI ALIUM SPIRITUM ACCIPITIS (q. d. Si alia dona Spiritus Sancti, quae per me non accepistis, acciperetis a pseudoapostolis istis), RECTE PATEREMINI. — Taxat pseudoapostolorum fastum, qui se majus quiddam quam Paulus afferre jactabant. Ita Theophylactus, q. d. Ubi est ille alius Spiritus, alia dona, quae jactant? Sane nusquam comparent. Testes vos appello, qui nihil aliud quam ventosa verba ab eis accepistis.


Versus 5: Existimo Enim Nihil Me Minus Fecisse a Magnis Apostolis

5. EXISTIMO ENIM NIHIL ME MINUS FECISSE (graece «μηδὲν ὑστερηκέναι,» in nullo inferiorem fuisse, «τῶν ὑπερλίαν ἀποστόλων,» iis qui sunt supra modum excellentes et eximii apostoli: quod Noster vertit) A MAGNIS APOSTOLIS, — id est prae magnis, vel, quam magni Apostoli. Objicit Beza, si in nullo Paulus inferior est eximiis Apostolis, ergo nec Petro in potestate et auctoritate; ac consequenter Petrus non est primus Apostolorum et Ecclesiae. Respondeo: In nullo, scilicet dictorum vers. praeced., scilicet in praedicatione Christi, in donatione Spiritus, in sinceritate Evangelii, puta in laboribus et in gratiis Apostolicis nulli cedo, ut explicat vers. 23. Non ergo agit de potestate et primatu: sic enim eum sibi arrogaret. Quod est vanissimae ambitionis. Adde: licet per magnos Apostolos Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius, intelligant Petrum, Jacobum, Joannem, idque simplicius videatur et verius; recentiores tamen plerique accipiunt pseudoapostolos, qui se quasi magnos jactabant, ut sit ironia.


Versus 6: Imperitus Sermone, sed non Scientia

6. IMPERITUS SERMONE, — scilicet graeco, polita nempe et verbosa eloquentia Graecorum, qualis est Isocratis, Demosthenis, Luciani. Unde in Paulo tot sunt hyperbata, ellipses, quin et solœcismi graeci. Ita Chrysostomus, Theophylactus et Hieronymus, epist. 151, Quaest. X ad Algasiam, ubi sic ait: «Illud quoque quod crebro diximus, Et etsi imperitus sermone, non tamen scientia, nequaquam Paulum de humilitate, sed de conscientiae veritate dixisse, etiam nunc approbamus. Profundos enim et reconditos sensus lingua non explicat: et cum ipse sentiat quid loquatur, in alienas aures plura non potest sermone transferre.» Idem asserit epistola ad Hedibiam, ubi addit, quod hac de causa Paulus Titum graece doctum penes se habuerit, sicut et B. Petrus Marcum. Vide dicta Epist. I, cap. II, vers. 1 et 4. Contra S. Augustinus, lib. IV Doctr. Christ., cap. VII, putat Paulum hic vocare imperitum sermone, non ex sua, sed ex obtrectatorum sententia: ibi enim fuse Augustinus ostendit eloquentiam Apostoli, scilicet nervosam artis et rerum, suaque habere schemata; quod etiam verum est: Rhetorica enim Apostoli non verbosa est, sed seria, efficax, mascula, divina, adeoque Apostolus imperitus fuit non tam Rhetoricae, quam Grammaticae: patet enim Apostolum sua Rhetorica omnes commovisse, Dei metu perculisse, ad fidem, pietatem, misericordiam, adeoque quocumque voluisset, miro artificio ac dicendi vi pepulisse.

Praeclare S. Augustinus in Sententiis, num. 266: «Bonorum,» ait, «ingeniorum clara est indoles, in verbis disserentium verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus, nisi patere quod clausum est?»


Versus 7: Aut Numquid Peccatum Feci, Meipsum Humilians

7. AUT NUMQUID PECCATUM FECI? — Graecum «ἢ» significat an et aut. Hic aptius vertas cum Syro et aliis, an peccatum feci meipsum humilians, dejiciens ad scenopegiam et labores manuum, quibus victum mihi pararem, humiliter nempe et tenuiter, sumptu meo victitans, ne vobis essem oneri, sed vos potius exaltarem et honorarem hac mea humiliatione? q. d. An hoc ipsum quod gloriae est et beneficentiae, improperatis mihi? Patet ex seq. Ita Anselmus. Est ironia aut potius sarcasmus. Exprobrat enim Paulus Corinthiis in faciem eorum ingratitudinem, quod, cum potuisset evangelizando petere et accipere ab eis stipendium alimoniae, nec tamen fecerit, sed ab aliis Ecclesiis pauperioribus sustentari voluerit agens et praedicans Corinthi: ipsi nihilominus Corinthii haec Pauli beneficia parvipenderint, magisque auscultarint pseudoapostolis Pauli aemulis, qui ipsorum bursas emungebant.


Versus 8: Alias Ecclesias Expoliavi

8. ALIAS ECCLESIAS EXSPOLIAVI, — «ἐσύλησα,» depraedatus sum, accipiens scilicet ab eis stipendium et subsidia vitae, ut vobis inservirem, et aliunde accepto sumptu, gratis vobis praedicarem. Utitur «ἐπιτάσει» juxta Can. 36, ut gravius pungat Corinthios, q. d. Videte continentiam meam et charitatem; alias Ecclesias etiam pauperes quasi dispoliavi, ut vobis parcerem, vosque ditarem, idque ne putaretis (uti divites et mercatores, quales erant Corinthi, saepe putant) me non vos, sed vestra quaerere, utque pseudoapostolis os clauderem: agnoscite ergo me vestrum sincerum et germanum Apostolum.


Versus 9: Nulli Onerosus Fui

9. NULLI ONEROSUS FUI. — Graece «κατενάρκησα οὐδενός»; quod verbum ductum est a torpore et otio; nam otiosi premunt et imminent aliis assidue precando: quod est onerosum esse; «ναρκᾶν» enim est torpere. Unde et «νάρκη» dicitur torpedo, piscis. Ad verbum vertas «κατενάρκησα οὐδενός,» non obtorpui in aliquem, ut scilicet mea torpedine incumberem in aliquem, qui me aleret, eique essem oneri, sed strenue meis manibus laboravi: nec tamen in praedicatione obtorpui, sed aeque diligenter omnibus et singulis, docendo, monendo, consulendo me impendi, atque si nihil aliud, nulla vitae sustentandae necessitas curaque mihi incubuisset.


Versus 10: Est Veritas Christi in Me

10. EST VERITAS CHRISTI IN ME, — in veritate Christi loquor, testor Christi veritatem; verius ego per Christum (Ambrosius, sub Christi testimonio) vere sancteque affirmo et juro, me nihil pro sumptu a vobis accepturum. Ita Theophylactus.

HAEC GLORIATIO (quod gratis vobis evangelizaverim) NON INFRINGETUR (Graece «οὐ σφραγίσεται,» id est, non sigillabitur, non occludetur) IN ME, — «εἰς ἐμέ»; Vatablus, contra me, vel potius circa me, ista mea, scilicet libertas et liberalitas, ac consequenter nec os meum, quin de ea glorier. Metaphora a fontibus et fluminibus, quae obice occludi non possunt. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Unde Maldonatus in Notis manuscr. vertit, nemo os meum obstruere poterit, quo minus vere de hac re gloriari possim.

Secundo, et melius ex hebraismo, ponitur simplex pro composito, «σφραγίζω» pro «ἀνασφραγίζω,» vel «ἀποσφραγίζω,» id est, signo vel sigillo, pro resigno, signum tollo; quod Noster vertit, infringo. Hebraei enim carent compositis, sed illa per simplex exprimunt, q. d. Conclusi firmo decreto me nihil a vobis accepturum, illudque constantiae et juramenti mei sigillo ita communivi, ut nunquam sigillum hoc sim resignaturus, nec propositum hocce meum infracturus, quaecumque egestas aut necessitas mihi ingruat.


Versus 11: Deus Scit

11. DEUS SCIT, — an vos non diligam.


Versus 12: Quod Autem Facio et Faciam, ut Amputem Occasionem

12. QUOD AUTEM FACIO («ὃ δὲ ποιῶ,» sed quod facio) ET FACIAM (etiam deinceps faciam, non quia vos non diligo, sed) UT AMPUTEM OCCASIONEM — carpendi me, quod nihil singulare, nihil aliis amplius afferam.

UT IN QUO GLORIANTUR, INVENIANTUR SICUT ET NOS. — Gloriantur in praedicatione se esse mihi pares, cum sint inferiores; ego enim gratis, ipsi lucri causa evangelizant. Patet vers. 21. Ita Anselmus, Chrysostomus et Theophylactus.


Versus 13: Transfigurantes Se in Apostolos Christi

13. TRANSFIGURANTES SE IN APOSTOLOS CHRISTI. — Hinc patet hos obtrectatores Pauli fuisse non fideles, qui sola vanitate, aut Pauli invidia laborarent, sed fuisse haereticos: vocat enim eos «pseudoapostolos,» et «ministros Satanae,» vers. 15.

Secundo, notat eorum dolum, quod scilicet, ut Christianis imponerent, assumebant sibi figuram, speciem et nomen Apostolorum Christi, quasi Christi forent Christianaeque pietatis praecones, uti nostri Calvinistae, qui omnia sacra, ritus, Sacramenta, templa, monasteria, sacerdotia, altaria, pietatem, Dei cultum et religionem deformant ac profanant, reformatores tamen haberi dicique volunt.


Versus 14: Ipse Enim Satanas Transfigurat Se in Angelum Lucis

14. IPSE ENIM SATANAS TRANSFIGURAT SE IN ANGELUM LUCIS. — Dicit «lucis»: solent enim angeli boni, utpote beati, lucidi et gloriosi apparere, cum se ostendunt hominibus. Secundo, «lucis,» id est, veritatis, justitiae, pietatis; haec prae se fert Satanas, haec promittit hominibus, quorum vel oculis visibiliter apparet, vel phantasiae sua que consilia insinuat, ostendit, imprimit, cum tamen sit angelus tenebrarum, quia nonnisi peccata, errores, dolos suggerit: quem ut detegas, ejusque dolos agnoscas, non sanius (ut Patres, ut viri sancti, utque ipsa docet experientia) consilium est, quam si tuas cogitationes et suggestiones viro prudenti, pio, docto, praesertim Superiori aut confessario aperias, ejusque judicium sequaris. Sed Satanas lucifuga, qui prodi non vult, hoc odit, hoc suis dissuadet et prohibet. Unde hujus consilii neglectu multi, etiam Eremitae, ab eo gravissime decepti sunt. In Vitis Patrum multa et luctuosa hujusce rei exempla exstant: uti inter alia, Hieronis monachi, cui diabolus persuasit ut in puteum se praecipitem daret, affirmans fore ut inde eum Deus ob sua merita gloriose educeret. Sic quam foeda, horrenda et abominanda diabolus persuaserit Ophitis, Archontitis, Cajanis, Circumcellionibus aliisque haereticis, videre est apud S. Epiphanium, Irenaeum et Augustinum in eorum haeresibus.

Ita daemon, boni angeli specie, decipere conatus fuit S. Abraham eremitam, teste S. Ephrem in ejus Vita. Cum enim media nocte psalleret, lux instar solis in cella ejus refulsit, et vox audita est dicens: «Beatus es, Abraham, nullusque tui similis, qui omnes voluntates meas explesti.» Sed vir humilis, agnoscens dolum diaboli, exclamavit: «Obscuritas tua tecum sit in perditionem, o plene dolo atque fallacia. Ego enim homo peccator sum; sed nomen Domini mei Jesu Christi, quem dilexi et diligo, mihi murus est, in quo te increpo, immunde canis.» Et mox ut fumus ab oculis ejus evanuit.

Simili modo daemon fulgens in splendore cum equis igneis et quasi currus igneus apparuit juxta columnam, in qua stabat S. Simeon Stylites, dicens: «Dominus misit me angelum suum, ut rapiam te, sicut rapui Eliam. Ascende ergo mecum in currum, et eamus in coelos: optant te videre sancti Angeli, Apostoli, Martyres et Prophetae cum Maria matre Domini.» Cumque Simeon elevans dextrum pedem ut ascenderet in currum, faceret signum crucis, mox daemon disparuit. Testis est Antonius, ejus discipulus, in ipsius Vita.

Alius quoque audiens a daemone: «Ego sum Christus,» clausit oculos, dicens: «Ego in hac vita Christum nolo videre, sed in altera vita.» Hinc Patres monebant dicentes: «Etiamsi angelus in veritate tibi appareat, non suscipias facile, sed humilia te dicens: Non sum dignus angelum videre, vivens in peccatis.»

S. Joannes, qui Theodosio Imperatori praedixit victoriam contra tyrannos, vidit daemones instar exercitus et currus ignei, dicentes: «In omnibus te, o homo, recte gessisti; de cetero me adora, et quasi Eliam te assumam.» Cui Joannes: «Dominum meum et Regem habeo Deum, quem semper adoro; tu autem non es rex meus.» Mox ille evanuit. Testis est Palladius in Lausiac., cap. XLVI.

S. Pachomio apparuit diabolus specie Christi, dicens: «Pachomi, ego sum Christus, et venio ad te fidelem amicum meum.» Agnovit inspiratione divina fraudem Pachomius, cogitans intra se: «Adventus Christi tranquillus est, ego autem nunc turbatus variis cogitationibus aestuo.» Ergo formans signum crucis, et exsufflans in eum dixit: «Discede a me, diabole, quia maledictus es tu et visio tua, et artes insidiarum tuarum, nec habes locum apud famulos Dei.» Mox ille, relicto foetore, discessit, dicens: «Lucratus te fuissem, nisi praecelsa virtus Christi impediisset: verumtamen quantum possum, vos impugnare non desinam.» Ita Dionysius in Vita Pachomii.

Valentem monachum decepit daemon, crebro ei apparens quasi angelus. Inde enim superbia intumuit Valens, quasi qui cum angelis versaretur. Tandem daemon apparuit ei fingens se esse Christum, cum mille angelis lampades tenentibus, et rotam igneam; dixitque ei unus: «Christus dilexit tuam vivendi libertatem et confidentiam, et venit ut videat te: egredere ergo et adora eum.» Egressus est, et pro Christo diabolum adoravit: unde factus est ita emotae mentis, ut Ecclesiam ingressus diceret: «Ego non opus habeo communione: Christum enim vidi hodie.» Quare Patres eum vinxerunt, et in ferreas compedes conjecerunt. Testis est Palladius, cap. XXXI.


Versus 16: Alioquin velut Insipientem Accipite Me

16. ALIOQUIN VELUT INSIPIENTEM ACCIPITE ME. — q. d. Quod si aliud impetrare non possum, accipite me velut insipientem, tantum ut mihi paululum gloriari liceat: nam, ut ait Cato, «Non te collaudes, nec te culpaveris ipse: Hoc faciunt stulti, quos gloria vexat inanis.» Nota: Valde praemollit, ut ostendat quam invitus, et nonnisi coactus, descendat ad laudes suas. Ita Chrysostomus.


Versus 17: Quod Loquor, non Loquor Secundum Deum

17. QUOD LOQUOR, — quod loqui propono et intendo, meas scilicet laudes. Vide Can. 32. NON SECUNDUM DEUM — erit, si secundum se spectetur; erit tamen «secundum Deum,» si charitas et necessitas spectetur, ne videlicet, me contempto, pseudoapostolos glorificetis. IN HAC SUBSTANTIA (in hoc subjecto, in hac materia) GLORIAE, — qua gloriari de meis laboribus in sequentibus intendo.


Versus 18: Quoniam Multi Gloriantur Secundum Carnem

18. QUONIAM MULTI GLORIANTUR SECUNDUM CARNEM (in rebus carnalibus et externis, puta in nobilitate, divitiis, sapientia, circumcisione, parentibus Hebraeis gloriantur pseudoapostoli: hinc) ET EGO (iisdem) GLORIABOR. — Ita Chrysostomus. Vide dicta cap. X, vers. 2.


Versus 19: Libenter Enim Suffertis Insipientes, cum Sitis Ipsi Sapientes

19. LIBENTER ENIM SUFFERTIS INSIPIENTES, CUM SITIS IPSI SAPIENTES. — Est ironia, q. d. Sustinuistis insipienter jactantes se gloriabundos illos pseudoapostolos, sustinebitis, spero, et me apud sapientes sapienter et utiliter gloriantem. Theophylactus tamen et Anselmus serio hoc dictum putant ad exaggerationem et increpationem, q. d. Cum sitis in Christo sapientes, deberetis pseudoapostolorum insipientiam explodere, quomodo ergo libenter eos suffertis?


Versus 20: Sustinetis Enim si Quis Vos in Servitutem Redigit

20. SUSTINETIS ENIM SI QUIS VOS IN SERVITUTEM REDIGIT. — Notat pseudoapostolorum insatiabilem arrogantiam, avaritiam, tyrannidem, q. d. Sustinetis pseudoapostolos, qui imperiose vobis utuntur ut mancipiis, quique vos devorant, id est bona vestra extorquent; quique extolluntur, hoc est seipsos laudant, se suaque magni faciunt et depraedicant; quique vos in faciem caedunt, non alapis, sed contumeliis. Unde sequitur: «Secundum ignobilitatem dico,» de quo mox. Est ergo hic acris objurgatio, q. d. Illi emungunt vestras opes, libertatem et honorem auferunt, vos insuper quasi servos onerant conviciis: ego autem humiliter me gessi, meo sumptu vixi, leve jugum Christi vobis imponere volui; et tamen illos praefertis mihi, quasi non satis nobilis, non satis potens, non satis facundus prae illis tam imperiosis dominis, imo tyrannis, forem. Unde S. Bernardus, lib. I De Consid., cap. III: «Sustinetis, si quis vos in servitutem redigit. Non bona,» inquit, «patientia, cum possis esse liber, servum te permittere fieri. Nolo dissimules servitutem, in quam certe indies dum nescis redigeris. Hebetati cordis indicium est, propriam non sentire continuam vexationem. Vexatio dat intellectum auditui, sed si nimia non fuerit: nam si sit, non intellectum dat, sed contemptum.»


Versus 21: Secundum Ignobilitatem Dico

21. SECUNDUM IGNOBILITATEM DICO, — «κατ' ἀτιμίαν λέγω»: quod proprie vertas, quantum ad ignominiam et contumeliam dico; sic enim Graeci usurpant «κατά.» Haec referenda sunt ad ea quae praecedunt, q. d. Cum dico pseudoapostolos in faciem vos caedere, non simpliciter dico, sed quoad ignominiam et convicia, quae in vos jactant, et in faciem exprobrant: quae sane non minor est injuria, quam si vos instar mancipiorum alapis caederent. Nota: Per «ignobilitatem» Noster intelligit ignominiam, contumeliam: hanc enim significat Graecum «ἀτιμία.» Alii sic explicant, quasi dicat: Ad vestram ignominiam et contumeliam hoc de illorum tyrannide et avaritia dixi dicoque, ut vos pudeat, qui me legitimum Apostolum vestrum tam modestum contemnitis prae illis spuriis et tyrannis. Ita Chrysostomus. Sed tunc, non «κατά,» id est secundum, sed «πρὸς ἀτιμίαν,» id est ad ignominiam, potius dixisset. Unde Maldonatus, in Notis manusc. «κατ' ἀτιμίαν λέγω,» sic vertit, ignominiose de me loquor, quasi ego vos in servitutem redegerim, quasi devoraverim, quasi acceperim, id est spoliaverim, etc. Nam quae vers. 20 dixerat de ipso, dixerat ex adversariorum persona, qui S. Paulum esse talem criminabantur. Ita ipse.

QUASI NOS INFIRMI FUERIMUS IN HAC PARTE. — Refert haec ad sustinetis, etc., q. d. Sustinetis fortes, audaces, minaces et imperiosos pseudoapostolos; me vero non sustinetis, sed contemnitis tanquam infirmum, pusillanimem et timidum, quasi qui imperiosius agere non potuerim quam feci. Est mycterismus, sive ironica naso velut contracto subsannatio, qualis erat illius qui aiebat: «Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis,» q. d. Paulus: Potui sane eadem licentia et imperio in vos uti, quo pseudoapostoli usi sunt; sed nolui ex humilitate, modestia et charitate eximia. Ita Chrysostomus.

IN QUO QUIS AUDET (supple gloriari), IN INSIPIENTIA (id est quasi insipiens, vel insipienter) DICO, AUDEO ET EGO, — scilicet gloriari. Sic enim Hebraei adverbia per nomen et praepositionem exprimunt, ut dicant, in justitia, id est juste; in sanctitate, id est sancte.


Versus 22: Hebraei Sunt, et Ego

22. HEBRAEI SUNT, ET EGO. — Nota: Hebraei dicuntur vel a radice «עבר abar,» id est «transivit,» quia scilicet ex Chaldea oriundi transierunt Euphratem, ut habitarent in Palaestina, q. d. «Transamnani,» uti nos dicimus «transmarinos» vel «transalpinos.» Unde primus Abraham, post transitum Euphratis, Gen. XIV, 13, dicitur Hebraeus: ubi Septuaginta et Aquila vertunt, «περάτην,» id est «transitorem»; S. Augustinus, Quaest. XXXIX in Gen., vertit «transfluvialem»; ita et Chrysostomus, Origenes, Theodoretus ibi. Vel certe Hebraei dicti sunt, quia posteri fuerunt Heber atavi Abrahae, qui in confusione linguarum in Babel, Gen. X, 21, et XI, 1 et sequentibus, solus cum suis cum vera fide, religione, pietate, linguam Hebraeam primaevam retinuit. Male ergo quidam Hebraeos quasi Abrahaeos dictos putant. Ita sensit aliquando S. Augustinus, lib. I De Consensu Evang., cap. XIV, sed id retractat, lib. II Retract., XIV. Sensus ergo est, q. d. Apostolus: Pseudoapostoli hi gloriantur de sua nobili stirpe, se videlicet Hebraeos esse posteros Heber, Abrahae, Isaac, Jacob, ac sanctae patrum illorum et avitae religionis et vocationis, aeque ut linguae tenaces et sequaces: sed et ego Hebraeus sum, et Abrahaeus prosapia, idiomate, fide, religione.


Versus 23: Ministri Christi Sunt, Plus Ego

23. MINISTRI CHRISTI SUNT. — Per concessionem hoc dicit: esto vocent se Christi ministros, et ego sum, imo plusquam ipsi. UT MINUS SAPIENS DICO. — Hoc est, quasi insipiens, ut dixi vers. 21; interpres Chrysostomi vertit, delirans loquor.

IN LABORIBUS PLURIMIS, — «ἐν κόποις περισσοτέρως,» in laboribus abundantibus, id est pluribus, quam pseudoapostoli. Notent hoc Pauli exemplum Praelati et doctores, ut auctoritatem apud suos non pompa externa, sed cum Paulo laboribus et vita concilient. Ita suadet et discernit Concilium Carthaginense IV, cap. XV: «Episcopus,» inquit, «vilem supellectilem, mensam ac victum pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fide ac vitae meritis quaerat.»

S. Bernardus citans hunc locum, lib. II De Consid. ad Eugenium Pontif., cap. VI, exclamat: «O praeclarum ministerium! Quo non id gloriosius principatu? Si gloriari oportet, forma tibi Sanctorum praefigitur, Apostolorum proponitur gloria. Parvane tibi illa videtur? Quis mihi tribuat similem fieri in gloria Sanctorum? Clamat Apostolus: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Agnosce haereditatem tuam (o Eugeni Pont.) in Christi cruce, in laboribus plurimis. Felix qui dicere potuit: Plus omnibus laboravi. Gloria est, sed nil in ea inane, nil molle, nil resupinum. Si labor terret, merces invitet. Etsi ille plus omnibus laboravit, non tamen totum elaboravit, et adhuc locus est; exi in agrum Domini tui, et considera diligenter quantis hodie de veteri maledicto silvescat spinis ac tribulis. Exi, inquam, in mundum: ager est enim mundus, isque creditus tibi. Exi in illum non tanquam dominus, sed tanquam villicus, videre et procurare unde exigendus es rationem.»

IN PLAGIS SUPRA MODUM, — «ὑπερβαλλόντως,» excessive, supra quam dici vel credi potest.

IN MORTIBUS, — mortis periculis, ubi comites mei, aut alii vel a latronibus, vel a seditiosis caedebantur, aut jugulabantur: simile habes cap. I, vers. 10, et I ad Cor., XV, 31.


Versus 24: A Judaeis Quinquies Quadragenas, una Minus, Accepi

24. A JUDAEIS QUINQUIES, QUADRAGENAS, UNA MINUS, ACCEPI. — Jusserat Dominus Deut. XXV, 3, ut plagarum numerus quadragenarium non excederet: cui ut certius et plenius satisfacerent Judaei, non 40. sed unam minus, scilicet 39 reis infligebant. Ita Talmudici.


Versus 25: Ter Naufragium Feci, in Profundo Maris Fui

25. TER NAUFRAGIUM FECI, — «ἐναυάγησα,» naufragatus sum, naufragium passus sum. IN PROFUNDO MARIS FUI. — Graece «ἐν βυθῷ,» «in profundo,» quod tam de puteo et carcere, quam de mari dicitur. Unde primo, aliqui, ait Theophylactus, intelligunt de puteo, cui a profunditate nomen erat Bythus, in quo tradunt Paulum, postquam periculum apud Lystrios effugerat, latuisse, Act. XIV, 18. Secundo, Baronius, anno Christi 58, ex Beda et Theodoreto, per «profundum» intelligit profundissimum et teterrimum omnium carcerem Cyzicenum, in quem conjectus sit Paulus, famosissimo illi carceri similem, qui Athenis dictus est Barathrum; illique Romano, quem Tullianum appellabant. Tertio, melius Noster vertit, «in profundo maris»: explicat enim naufragii aerumnas, quod scilicet, facto naufragio, «νυχθήμερον,» inquit, «ἐν βυθῷ πεποίηκα,» «noctem et diem in profundo egi,» q. d. Tam immani tempestate jactatus sum, ut dies ac noctes sub profundo maris viderer esse, ait Maldonatus in Notis manusc. Aut, post naufragium non in navi aut tabula, sed natans in profundo, id est alto et medio mari, diem noctemque undis jactatus egi. Ita Theophylactus, Ambrosius, S. Thomas. Imo Anselmus hinc docet sub aquis in profundo, id est maris alveo, diem noctemque egisse Paulum, et miraculo non praefocatum aquis, non devoratum a piscibus, sed vivum inde a Deo quasi alterum Jonam in littus eductum: haecque, inquit Haymo, est traditio SS. Patrum.

Nota: De fustigatione, de naufragio hucusque, scilicet usque ad tempus quo haec scripsit Paulus, nihil habetur in Actis Apostolorum: nam Melitense naufragium, Act. XXVII, diu post contigit, cum scilicet vinctus Paulus Romam missus est; flagellationem tantum unam invenimus, Act. XVI; lapidationem pariter unam Lystris, Act. XIV. Multa ergo silentio praeterit Lucas in Actis.


Versus 26: Periculis ex Genere

26. PERICULIS EX GENERE, — ex gente mea. Insidias intelligit, quas saepe ipsi Judaei struxerunt. Ita Anselmus.


Versus 27: In Labore et Aerumna

27. IN LABORE, — «ἐν κόπῳ,» in fatigatione. IN AERUMNA, — «καὶ μόχθῳ»; Ambrosius et Vatablus, in molestia. «Aerumna,» ait Cicero, est «aegritudo laboriosa,» veluti cum delassatus aliquis pro quiete cogitur labores novos capessere. Unde «μοχθηροί» vocantur calamitosi. En quibus in rebus glorietur Apostolus, iis scilicet, de quibus jam multi non modo Christiani, sed et clerici Ecclesiaeque ministri erubescerent, uti multis deplorat B. Bernardus in declamatione in illud: «Ecce nos reliquimus omnia.» Quo abiimus? quo abiit spiritus Apostolicus? quo simplicitas Christiana? quo humilitas, labores, passiones, zelus primitivae Ecclesiae? Apostoli, Principes Christi, primates Ecclesiae, non in palatiis, non in rhedis, non in sericis togis, non in nobilium, famulorum, militum, equorum, canum venaticorum turba, non in conviviis et symposiis, non in opimis beneficiis, non in molli, delicata ac splendida vita triumphant: sed exultant et gloriantur in fame, in siti, in labore et aerumna, frigore et nuditate, in perenni ad barbaras gentes peregrinatione, persecutione, praedicatione, fustigatione, flagellatione, lapidatione, morte, martyrio, fatigationibus nocturnis et diurnis; omnibus omnia fiunt, neminem aspernantur; patres sunt pauperum et afflictorum; barbaros, rudes, inopes docent, evangelizant, solantur, eleemosynas corrogant. Haec Apostolorum fuit vocatio; haec Principum Ecclesiae dignitas, de qua ita gloriatur Paulus; hic spiritus fuit primorum Ecclesiae tum ministrorum, tum Christianorum: nec adhuc (Deo laus) hoc aevo deferbuit. Habuit et habet nostra aetas suos Borromaeos, Pios, Xaverios, Menesios, Gaspares, Hosios.

Non ergo te pudeat, o Antistes, o Praeposite, o Doctor, o Pastor, hosce imitari, horum exemplo pauperes adire, hospitalia et carceres invisere, rusticorum audire confessiones, miseris consulere, simplices ac rudes instruere, omnibus omnia fieri, omnium salutem zelari. In his non pigeat laborare, fatigari, desudare usque ad mortem, pro hac causa ludibria, quin et verbera perpeti libeat et delectet: haec ipsa fecit et passus est Christus, fecit Paulus, fecerunt Apostoli. In his eorum virtus, sanctitas, apostolatus constitit. In ultimo illo et decretorio mundi die, cum princeps ille Pastorum et doctorum Doctor judex considebit singulorum facta examinaturus, et singulis aeternitatis vel felicissimae, vel miserrimae, sententiam laturus, non te rogabit quot beneficia, quot opes, quot famulos, quantum scientiae habuisti; sed quomodo iis usus es, quot iis convertisti, quot pauperes cibasti, potasti: quot in carcere visitasti; quantum Evangelium, fidem, gloriam meam propagasti; quot pro ea labores, pericula, quot irrisiones et persecutiones, quantum famis aut frigoris, quantum aerumnarum pro ea toleraSti. Faxit Deus haec, dum tempus habemus, cogitemus, haec agamus, ut primaevum Ecclesiae et Apostolorum spiritum in nobis nostrisque omnibus exsuscitemus, Christum ducem, Apostolos principes sequamur, mundum senescentem et frigescentem ignita charitate et zelo succendamus; ut cum apostolis aliquando audiamus: «Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel.»

Vide has passiones, victorias et animos Pauli laudantem Chrysostomum in morali hom. 25 et 26, ubi inter cetera: «Paulus,» ait, «luctator orbis et pugil omni luctae genere certat et vincit: hic est Apostolicus character, hisce luctis contexitur Evangelium; et quasi flamma inextinguibilis ignis, si in mare lapsa fluctibus undique mergitur, et iterum fulgida ascendit: sic et S. Paulus undique pressus, nec oppressus, cedere nescius, clarior semper redit patiendo victor, et millies martyr.»

Idem Chrysostomus, hom. 2 De Laud. S. Pauli, in fine tom. III: «Paulus,» ait, «prae devotionis abundantia dolores pro virtute susceptos quodammodo non sensit; quin etiam virtutem ipsam pro mercede pensavit: quotidie celsior, quotidie assurgebat ardentior, ovans in omni impugnatione referebat victoriam, verberibus et injuriis affectus triumphabat, mortem potius appetens, quam vitam; paupertatem potius, quam opulentiam; multo amplius laborem desiderans, quam alii requiem; urbes, gentes, provincias, potestates, quasi arenam vilia reputabat; horum, quae hic habentur, nihil asperum, nihil etiam suave aestimabat; tyrannos quasi culices quosdam reputabat; mortem, cruciatus, mille supplicia, quasi ludum putabat esse puerorum, dummodo propter Christum aliquid sustineret; adamas erat, imo adamante durior et fortior; tanquam pennatus totum docendo pervolavit orbem, et velut incorporeus labores omnes periculaque contempsit, et quasi jam coelum possidens cuncta prorsus terrena despexit.» Hactenus Chrysostomus.


Versus 28: Praeter Illa Quae Extrinsecus Sunt, Instantia Mea Quotidiana

28. PRAETER ILLA QUAE EXTRINSECUS SUNT, INSTANTIA MEA QUOTIDIANA. — «Instantia,» hoc est, negotiorum moles mihi instans, circumstans et incumbens. Patet ex sequentibus: Graecum enim «ἐπισύστασις,» teste Budaeo, significat agmen cogere, factionem ciere, v. g. cum plebs agmine facto coit, et in nobiles ac magistratus involat. Inde «ἐπισύστασις» hic vocat Apostolus curas multiplices, quae quasi agmine facto undique irruebant, ipsumque pene obruebant, idque non semel, sed assidue. Unde Augustinus in Psal. XCVIII, legit «incursus in me quotidianus,» scilicet sollicitudinum omnium Ecclesiarum; et Ambrosius: «Urgentes, inquit, omnium Ecclesiarum cura.» Aliter explicant Chrysostomus, Theophylactus et Syrus, q. d. Factiosa conspiratio in me, seditiones, tumultus, turbationes, obsidiones populorum, urbium insidiae undique in me concitantur: hoc enim, ut dixi, significat etiam Graecum «ἐπισύστασις» et «ἐπισυσταί.» Sed haec satis jam enarravit vers. 26, in tot undequaque periculis suis. Prior ergo sensus melior est. Unde explicans subdit: «Sollicitudo omnium Ecclesiarum.» Pulchre Anselmus et Theophylactus: «Docet ubique Paulus, sed et tanta patitur: patitur sua, et simul aliorum infirmitates tolerat et solatur: tolerat infirmitates singulorum, et simul de communi salute et de toto orbe sollicitus est.»

Praeclare S. Chrysostomus hic, homil. 18, suo exemplo docet nihil esse hac sollicitudine, cura, studio, labore et dolore boni Pastoris pro Ecclesia suavius. «Nam et mater,» inquit, «pro filio dolore dolens delectatur, sollicita gaudet: cura in se amara licet sit, pro liberis tamen impensa voluptatis multum habet.» Avent viri magni et coelestes perpetuis laboribus curisque agitari, atque instar cordis aut coeli semper moveri, et quod Vespasianus, teste Suetonio, dixit, «stantes mori.» Quocirca Pacatus, in Panegyr. Theodosii: «Gaudent,» ait, «divina perpetuo motu, et jugi agitatione se vegetat aeternitas, et quidquid homines vocamus laborem, vestra natura est; ut indefessa vertigo coelum rotat, ut maria aestibus inquieta sunt, et stare sol nescit: ita tu, Imperator, continuis negotiis, et in se quodam orbe redeuntibus, semper exercitus es.»


Versus 29: Quis Infirmatur, et Ego non Infirmor?

29. QUIS INFIRMATUR (dolet, affligitur), ET EGO NON INFIRMOR (non doleo, non affligor)? QUIS SCANDALIZATUR, ET EGO NON UROR. — Graece «πυροῦμαι,» hoc est, ut Theophylactus, ignesco, incendor, ardeo, tum dolore, quasi meum esset malum, quod subit proximus cum scandalizatur; tum zelo, ut illum curem, et scandalum tollam. Unde S. Gregorius, homil. 12 in Ezech., in illud cap. IV, «Sume tibi sartaginem ferream,» putat per sartaginem significari animum Ezechielis, qui conspecta Hierosolymae eversione, per compassionem quasi in sartagine frigeretur, ejusque rei a Deo admoneri, cum jubetur inter se et urbem sartaginem ponere, talemque fuisse Paulum cum dixit: «Quis scandalizatur, et ego non uror?» «ipsum suum cor,» inquit Gregorius, «quod animarum zelo succenderat, sartaginem fecerat Paulus, in quo amore virtutum contra vitia ardebat,» et proximorum miseriis per compassionem frigebatur.


Versus 30: Quae Infirmitatis Meae Sunt, Gloriabor

30. QUAE INFIRMITATIS MEAE SUNT (id est de afflictionibus, flagellis, persecutionibus et passionibus pro Christo susceptis), GLORIABOR, — ob quae videor infirmus, hoc est, abjectus, afflictus, imbecillis et contemptibilis. Ita Chrysostomus. Nota: Gloriatur Paulus, non in suis miraculis, sed infirmitatibus, quia in his relucet potentia et efficacia gratiae Dei. Secundo, quia his superabat pseudoapostolos. Tertio, quia haec sunt signa verae virtutis et Apostoli.


Versus 32: Praepositus Gentis Aretae

32. PRAEPOSITUS GENTIS ARETAE. — Graece «ἐθνάρχης Ἀρέτα,» satrapa Aretae regis: fuit hic socer Herodis, ait Theophylactus. Herodes enim Antipas, qui Joannem Baptistam occidit, filiam Aretae uxorem duxerat, teste Josepho.


Versus 33: Per Fenestram in Sporta Dimissus Sum

33. PER FENESTRAM IN SPORTA DIMISSUS SUM. — Nota: Contigit haec Pauli fuga per sportam Damasci, Actor. IX, 25, anno Christi 39; tunc enim Aretas, rex Arabiae et vicinae Damasci dominus, ait Josephus, intulit bellum Herodi, quia Herodes repudiaverat Aretae filiam, ut duceret Herodiadem. In bello hoc succubuit Herodes; ergo caesus ab Areta, in eum incitavit Tiberium Caesarem, qui misit Vitellium, Syriae praesidem, ut Aretam caperet vel occideret, teste Josepho, lib. XVIII Antiquitatum, cap. VII. Hac occasione usi Judaei infensi Paulo, eum apud praefectum Aretae accusasse videntur, quod per speciem et praetextum Evangelii turbas moveret, et cives a gentilismo, et consequenter ab Areta averteret, foreque ut ille Damascum Judaeis et Vitellio proderet. Hinc praefectus timens et credulus Paulum quaerit: ille monitus per sportam e muro dimissus dilabitur. Ita D. Baronius, tom. I, pag. 304, et alii.