Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, increpat Galatas, quod ab Evangelio a se praedicato ad judaismum abduci se sinerent a Novantibus aliterque evangelizantibus, quibus dicit anathema.
Secundo, vers. 11, certitudinem sui Evangelii ostendit ex eo, quod a Christo illud immediate ipse acceperit.
Tertio, vers. 13, narrat quomodo a judaismo, quem acerrime propugnabat, conversus sit ad Christum, ab eoque segregatus ad evangelizandum, Arabiam, Damascum, Syriam et Ciliciam peragrarit.
Textus Vulgatae: Galatas 1:1-24
1. Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: 2. et qui mecum sunt omnes fratres. Ecclesiis Galatiae. 3. Gratia vobis, et pax a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo. 4. qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, 5. cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. 6. Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud Evangelium: 7. quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. 8. Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. 9. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. 10. Modo enim hominibus suadeo, an Deo? An quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. 11. Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: 12. neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. 13. Audistis enim conversationem meam aliquando in judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, 14. et proficiebam in judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. 15. Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, 16. ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in Gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini; 17. neque veni Hierosolymam ad antecessores meos Apostolos, sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum. 18. Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: 19. alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. 20. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. 21. Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. 22. Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo: 23. tantum autem auditum habebant: Quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: 24. et in me clarificabant Deum.
Versus 1: Paulus Apostolus Non Ab Hominibus
1. PAULUS APOSTOLUS NON AB HOMINIBUS. — Quia scilicet caeteri Apostoli missi sunt a Christo mortali adhuc homine, Paulus vero a Christo jam toto quasi deificato, hoc est, ex omni parte immortali. Ita S. Augustinus. Verum simplicius accipias: «Non ab hominibus,» scilicet puris, sed a Christo homine ac Deo.
Quadruplex est missio, ait Hieronymus. Alii a Deo solo mittuntur, ut Paulus; alii a Deo per hominem, ut Josue per Moysen; alii per hominem solum, ut qui hodie per amicos promoventur ad abbatias, decanatus, episcopatus; alii a seipsis, ut haeretici. Praepositio ergo ab hic causam principalem, per vero instrumentalem significat. Vult enim dicere se non ab homine, neque a Deo per hominem, sed immediate ab ipso Deo vocatum esse.
Versus 4: Qui Dedit Semetipsum Pro Peccatis Nostris
4. QUI DEDIT SEMETIPSUM, — in victimam piacularem, in lytrum et pretium redemptionis nostrae, in mortem et crucem. PRO PECCATIS NOSTRIS. — «Ut injustitiam, ait Hieronymus, quae erat in nobis, justitia ipse subverteret; tradidit se sapientia, ut insipientiam expugnaret; sanctitas et fortitudo sese obtulit, ut spurcitiam infirmitatemque deleret.»
DE PRAESENTI SAECULO NEQUAM. — Cur «saeculum» vocat «nequam?» Respondent Manichaei, quia mundus hic corporeus malus est et creatus a diabolo. Sed hoc stultum est. «Saeculum» ergo «nequam» est saecularis et carnalis vita et conversatio, qualem agit, et ad quam invitat hic mundus, mundanique homines, qui hujus tantum saeculi bona, opes videlicet, honores ac voluptates per fas et nefas aucupantur. Est metonymia, «saeculum» ponitur pro iis, quae sunt et fiunt in saeculo: hoc enim est Hebraeis עולם olam, et Graecis αἰών, id est saeculum. Sic, inquit Hieronymus, S. Joannes, epist. I, cap. V, ait: «Mundus omnis in maligno positus est: non quod mundus ipse malus sit, sed quod mala in mundo fiunt ab hominibus.» Et ipse Apostolus: «Redimentes, inquit, tempus, quoniam dies mali sunt.» Infamantur et saltus, cum latrociniis pleni sunt, non quod terra peccet et silvae, sed quod infamiam homicidii loca quoque traxerint: ita et saeculum, quod est spatium temporum, non per semetipsum, aut bonum, aut malum est, sed per eos qui in illo sunt, aut bonum appellatur aut malum. Ita Hieronymus, Anselmus, Theophylactus.
Nota: Pro nequam, graece est πονηροῦ, quod S. Hieronymus vertit, malo; Augustinus, maligno; Erasmus, versuto, vel misero et laborioso; Vatablus, aerumnoso, maxime scilicet ob peccata, quae admittimus in praesenti vita, quae tot peccandi occasiones habet, cum futura vita et saeculum, ad quod nos ducit Christus, a peccato sit immune et impeccabile.
Hinc suos aeones, id est saecula, confinxit Valentinus, dicens hos aeones esse animalia, et per quadradas, ogdoadas, decadas et duodecadas tot edidisse numeros saeculorum, quot Aeneia foetus scropha generavit, ait Hieronymus.
Versus 6: Miror Quod Sic Tam Cito Transferimini
AB EO QUI VOS VOCAVIT. — q. d. Apostatatis ab Evangelio, imo a Deo et Christo Jesu, idque in summam injuriam et contemptum Dei et Christi: qui vos vocavit sine meritis, imo cum demeritis vestris ex liberali amore ad gratiam, reconciliationem, amicitiam Dei et salutem. Unde pro eo, quod habemus, ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi, graece est, ἀπὸ τοῦ καλέσαντος ὑμᾶς ἐν χάριτι Χριστοῦ. Quod pressius et ordinatius sic invertens ordinat et vertit S. Hieronymus et Vatablus, miror quod a Christo, qui vos vocavit per gratiam (ex puro scilicet amore et gratuita benevolentia), tam cito transferamini in aliud Evangelium, q. d. Miror quod apostatatis tam facile a Deo et a Christo, qui vos vocavit tam gratiose et amanter, quod gratiae ejus sitis tam ingrati et immemores, eamque aspernemini.
IN ALIUD EVANGELIUM, — in aliam doctrinam de Christi salute et Salvatore Christo, quasi mea non sufficiat, nec Christi; sed Christo addendus sit Moses, et Evangelio jungenda sit lex caeremonialis: licet ergo hi Judaizantes praedicarent Evangelium amplectendum esse cum lege Mosis, hoc ipso tamen aliud Evangelium praedicabant, et verum Pauli Evangelium destruebant, ut dicit vers. seq. Pauli enim et Christi Evangelium doctrina haec erat: Evangelium, sive lex Christi necessaria est et sufficit ad salutem, nec alia lex est admittenda; qui aliam inducit, vel admittit, Christo Christique legi, quasi insufficienti, injurius est, adeoque Christum sua Redemptoris unici dignitate dispoliat, aliumque Salvatorem inducit. Judaizantes vero contrarium praedicabant, scilicet: Lex Christi non sufficit, illi addenda est lex Mosis, sine ea salvari et beari non potestis; afferebant ergo aliud, imo contrarium Evangelium, et Pauli Christique Evangelium evertebant. Unde sequitur:
6. MIROR QUOD SIC TAM CITO TRANSFERIMINI. — Graece est μετατίθεσθε, quod ad verbum significat, transponimini, a christianismo scilicet in judaismum, a libertate Evangelii in servitutem legalium caeremoniarum, ab Ecclesia in Synagogam. Alludit, ait Hieronymus, ad radicem Hebraeam גלה gala, id est transmigravit, et גלל galal, id est volvit, revolvit, puta globum aut rotas, q. d. Estis Galatae, id est transmigrantes et volubiles instar globorum et rotarum, quod tam cito vos sinitis transferri et transponi ab Evangelio Christi cum, judaizans, mendax et fallax. Si Judaizantes, qui Evangelium et doctrinam Pauli atque Ecclesiae intactam relinquebant, solum ei addendo legem Mosis, evertebant Evangelium et Christi Ecclesiam; longe magis Novantes, qui nova dogmata afferunt contraria Ecclesiae Catholicae, eam evertunt.
Versus 7: Quod Non Est Aliud, Nisi Sunt Aliqui
7. QUOD NON EST ALIUD. — S. Hieronymus et Syrus legunt, quod non est, q. d. Transfertis vos ad aliud Evangelium, quod profecto non est Evangelium. Graeca tamen et Noster legunt, quod non est aliud, ut sit hebraismus, quo antecedens relativo superadditur, q. d. Transfertis vos ad aliud Evangelium, quale tamen aliud non est; nullum enim verum Evangelium aliud est ab eo quod ego vobis praedicavi. Addit Syrus: Sed prout sunt aliqui, illud est, q. d. Quales sunt doctores, videlicet apostatae, judaizantes, mendaces, fallaces, tale est et eorum Evangelium, scilicet apostaticum, ad legem Mosis. Alioquin idem Hieronymus, procemio in lib. II Comment. in epist. ad Galat., ex Lactantio: «Galli, inquit, antiquitus a corporis candore Galatae nuncupabantur (Graeci enim γάλα, lac vocant, inde Galli et Galatae, q. d. Lactei), quod significare voluit Poeta cum ait: Tum lactea colla / Auro innectuntur. Cum enim dicere posset Candida, maluit dicere Lactea, ut insinuaret fuisse Gallos sive Galatas.»
NISI SUNT ALIQUI. — Refer ad miror, q. d. Miror quod tam cito deficitis ab Evangelio, nisi quod sunt aliqui qui vos conturbant: quod dum cogito, ex parte mirari desino, nec tam vobis, quam illis hanc defectionem imputo: non enim defecissetis, nisi ab illis illecti et decepti.
QUI VOS CONTURBANT, ET VOLUNT CONVERTERE EVANGELIUM CHRISTI. — «Convertere,» id est subvertere, ut Graecum μεταστρέψαι ponatur pro καταστρέψαι. Ita Chrysostomus. Secundo, proprie «convertere,» id est invertere, sicut vestis exterius detrita convertitur dum invertitur, ut pars interior et integrior fiat exterior; vel, ut Hieronymus, dum id quod in facie est, post tergum ponitur, et ea quae post tergum sunt, in faciem vertuntur. Sic Ecclesia est quasi vestis una, cujus pars anterior, vel extima et jam detrita erat Ecclesia vetus, sive Synagoga cum sua lege Mosis: pars posterior, vel interior et integrior erat Ecclesia nova et Evangelium Christi. Christus ergo eam transposuit, ut extimam, utpote detritam, interiori supponeret, et posteriorem vel interiorem, scilicet Evangelium, faceret anteriorem et exteriorem, illamque omnibus quasi justitiae ac salutis vestem spectandam et amplectendam proponeret. Hi pseudodoctores contra vestem hanc a Christo inversam rursum volebant convertere, et legem praeferre, illique Evangelium supponere, denique spiritum pietatis, quam aspirat Evangelium, ad Judaicas caeremonias invertere. Sic ergo Judaizantes convertebant, id est invertebant, Christi Evangelium, dum pro eo legem Mosis substituebant, eamque Evangelio praeponebant, ac consequenter Evangelium aliud invehebant. Ita Hieronymus.
Versus 8: Sed Licet Nos, Aut Angelus De Coelo Evangelizet Vobis
8. SED LICET NOS, AUT ANGELUS DE COELO EVANGELIZET VOBIS, PRAETERQUAM QUOD EVANGELIZAVIMUS VOBIS, ANATHEMA SIT. — Supple, si id fieri posset, nam de facto hoc est impossibile: angeli enim uti in beatitudine, ita et in omni veritate confirmati sunt. Est hyperbole similis illi I Corinth. XIII, 1: «Si linguis hominum loquar et angelorum.» Hinc, ut ait Hieronymus, eleganter Tertullianus adversus Apellem et ejus virginem Philumenem, quam angelus quidam diabolici spiritus et perversus impleverat, hunc esse scribit angelum, cui multo ante quam Apelles nasceretur, Spiritus Sancti vaticinio anathema per Apostolum prophetatum.
Talis fuit angelus, qui Lutherum docuit, et qui Zuinglium de Eucharistia instruxit, de quo ipsemet lib. De Supplemento Eucharistiae scribit, nescire se an albus, an ater fuerit: sed hinc certum est atrum fuisse, illique quasi novum Evangelium, novam fidem, nova dogmata receptori fidei contraria afferenti, ab Apostolo intentatum esse anathema.
Nota, quanta sit certitudo fidei ab Apostolis traditae, tot signis, tot miraculis a Deo confirmatae, et ad nos per continuam tot jam saeculorum traditionem transmissae, quamque in illa firmi et constantes esse debeamus; ut scilicet id potius negemus, quod sensus, quod ratio, quod demonstratio, quod auctoritas omnium hominum et angelorum (etiamsi facerent miracula ad id probandum, quod tamen est impossibile) suggerit, quam id negemus quod fides docet: quia fides primaeva Dei revelatione, qui prima est et immutabilis veritas, nititur; reliqua omnia falli et fallere possunt. Imo si per impossibile Deus revelaret contrarium fidei nostrae, quam jam primo revelavit, primae ejus revelationi credendum foret, non secundae: quia si revelaret contrarium, mutaretur, et consequenter desineret esse Deus et prima ac infallibilis veritas; quae omnia cum sint impossibilia, sequitur Deum contrarium revelare non posse, ac consequenter qui contrariam doctrinam afferunt, non illam Dei, se cerebri sui, vel daemonis revelatione accepisse.
Hic est ergo canon fidei, quem tradit hic Apostolus: Si novum dogma oriatur alicubi, examinetur, an concordet cum recepta et antiqua Ecclesiae Catholicae fide, quam primitus praedicavit Paulus et Apostoli: quod si inveniatur ab ea dissentire, habeatur haereticum et anathema. Hunc canonem sequuntur Patres omnes.
B. Irenaeus, lib. III, cap. IV: «Si de aliqua modica quaestione disputatio orta fuerit, nonne oportebit in antiquissimas recurrere Ecclesias, et ab eis sumere de praesenti quaestione quod certum et liquidum est?»
Tertullianus, De Praescript., cap. XXI: «Quid praedicaverint Apostoli, quid illis Christus revelarit, et hic praescribam, non aliter probari debere, nisi per easdem Ecclesias, quas ipsi Apostoli condiderunt. Si haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam, quae cum illis Ecclesiis Apostolicis et matricibus originalibus fide conspiret, veritati deputandam, reliquam vero omnem de mendacio praejudicandam.» Et cap. XXXI: «Ex ipso ordine monstratur id esse Dominicum et verum, quod sit prius traditum; id autem extraneum esse et falsum, quod sit posterius immissum.»
Origenes, hom. 19 in Matth.: «Haereticus habendus est omnis ille, qui Christo quidem credere se profitetur, aliud tamen de fidei veritate credit, quam habet definitio traditionis Ecclesiae.»
S. Hieronymus, epist. ad Pammachium et Oceanum: «Quisquis assertor es novorum dogmatum, quaeso te, ut parcas humanis auribus, parcas fidei, quae Apostolico ore laudata est. Cur post quadringentos annos (dicamus nos, Cur post mille quingentos annos, o Luthere, o Calvine, o Menno) docere nos niteris, quod ante nescivimus? Usque in hanc diem, sine vestra illa doctrina, Christianus mundus fuit.»
Vincentius Lirinensis aureo illo libello Praescriptionum adversus profanas haeresum novitates non aliud facit, quam ut regulam hanc sanciat: Retinenda est antiquitas, explodenda est novitas. «Cum tales quidam (Novantes, inquit cap. XII, 1) circumeuntes provincias et civitates, atque errores venalitios circumferendo, etiam ad Galatas devenissent; cumque iis auditis Galatae nausea quadam veritatis affecti, Apostolicae Catholicaeque doctrinae manna revomentes, haereticae novitatis sordibus oblectarentur, ita sese Apostolicae potestatis exeruit auctoritas, ut summa cum severitate decerneret: Sed licet aut nos, inquit, aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Quid est quod ait, Sed licet nos? cur non potius, Sed licet ego? Hoc est, etiamsi Petrus, etiamsi Andreas, etiamsi Joannes, postremo etiamsi omnis Apostolorum chorus evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Tremenda districtio: propter asserendam primae fidei tenacitatem, nec sibi, nec caeteris coapostolis pepercisse, parum est. Etiamsi angelus, inquit, de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Non sufficiebat ad custodiam traditae semel fidei humanae conditionis commemorasse naturam, nisi angelicam quoque excellentiam comprehendisset. Licet nos, inquit, aut angelus de coelo. Non quia sancti coelestesque angeli peccare jam possint; sed hoc est, quod dicit: Si etiam, inquit, fiat quod fieri non potest, quisquis ille sit qui traditam semel fidem mutare tentaverit, anathema sit.»
S. Joannes Damascenus quasi leo rugiens contra Leonem Isaurum Imperatorem Iconoclastam, orat. 2 De Imaginibus: «Audite, inquit, populi, tribus, linguae, viri, mulieres, pueri, senes, adolescentes, infantes, gens Christianorum sancta: Si quis evangelizaverit vobis praeter id quod Ecclesia Catholica a sanctis Apostolis, a Patribus atque Conciliis acceptum ad hunc usque diem servavit, eum non audieritis, neve serpentis consilium acceperitis, sicut fecit Eva, ex quo mortem est assecuta. Licet angelus, licet rex evangelizet vobis praeter id quod accepistis, aures occludite. Vereor enim illucusque progredi, quo progressus est Paulus, Anathema, inquiens, sit.» Id ideo dicit, quod sciret esse Episcoporum, non monachorum (qualis ipse erat) inferre anathema, uti docte observavit Cardinalis Baronius in fine anni Christi 730.
S. Augustinus, lib. II Contra Cresconium, cap. XXXI et XXXII: «Non accipio quod de baptizandis haereticis B. Cyprianus sensit: quia hoc Ecclesia non accipit, pro qua B. Cyprianus sanguinem fudit.» Ita et reliqui Patres, estque ratio evidens, quia «Ecclesia, ut ait Apostolus, I Tim. III, 15, columna est et firmamentum veritatis.»
Qui ergo novi aliquid contra ejus sententiam ac dogmata comminiscitur, a domo veritatis, ipsaque veritate abscedit et aberrat, ut nervoso dilemmate concludit S. Augustinus, lib. II Contra Gaudentium, cap. VIII: «Responde, inquit, utrum Ecclesia (oriente Donato) perierit, an non perierit? Elige quod putaveris. Si jam tum perierat, Donatum quae peperit? si autem tot in eam sine baptismo aggregatis perire non potuit, responde quaeso, ut ab ea se, tanquam malorum communionem devitans, pars Donati superaret, quae dementia persuasit?»
Pari modo jam concludam: Oriente Luthero, Calvino, Mennone, et quovis alio Novatore, vel Ecclesia veraque fides periit, vel non periit: haec enim duo necessario connexa sunt, vera fides et vera Ecclesia, adeo ut, si vel in uno puncto, verbi gratia, Sanctos esse invocandos, a vera fide aberraret Ecclesia, haeretica sit oportet, nec Ecclesia Dei, sed Satanae: sicut privatus quisque, qui vel unam haeresim tuetur, licet in caeteris articulis recte credat, et aliis orthodoxis consentiat, non orthodoxus est, sed haereticus. Dico ergo: Oriente Calvino, vel periit Ecclesia, vel non periit; si periit, adeoque periit a tempore Gregorii Magni, ut aiunt Novantes: ergo per 900 annos extincta fuit Ecclesia; ergo mundus per annos 900 vera fide, religione, Sacramentis, Ecclesia, saluteque caruit; ergo Christus per annos 900 sponsam suam deseruit; ergo aeternum Christi regnum concidit (regnat enim Christus in Ecclesia); ergo adversus Ecclesiam portae inferi praevaluere; ergo Calvinus natus est extra Ecclesiam, nec Ecclesiae membrum fuit, sed infidelis, haereticus, vel paganus; ergo a populo, a mundo quasi fidelis recipi audirique non debuit; sed tanquam infidelis ad Ecclesiam non pertinens, contemni ac rejici. Si non periit, sed in vera fide et Ecclesia natus, baptizatus, educatus, institutus est Calvinus: ergo cum in Catholica, Apostolica, Romana Ecclesia natus, baptizatus, educatus, institutus fuerit, illa utique vera erat Ecclesia, veram habens fidem; ergo cum ab ea discessit, ac segregavit se per nova dogmata Calvinus, a vera se fide et Ecclesia separavit, atque ab ea apostatavit; ergo cum aliam Ecclesiam reformatam instituit, non veram et Apostolicam, sed apostaticam, schismaticam, haereticam, non fidei, sed novorum dogmatum, sed haeresum magistram et scholam instituit. Aequus lector, qui fidem veram, extra quam salvari non potest, sincere quaerit et fluctuat, consideret ac perpendat hoc dilemma, an non haec recte consequantur? an non concludat ac convincat haec ratio? an non haec regula sit Lydius lapis veri dogmatis veraeque fidei?
PRAETERQUAM QUOD EVANGELIZAVIMUS VOBIS, ANATHEMA SIT. — Inferunt Novantes: ergo Conciliorum decreta et Pontificum canones sunt anathema, quia multa afferunt quae non habentur in Evangelio, et consequenter sunt praeter Evangelium.
Respondeo: «Praeterquam» hic idem est quod contrarium fidei acceptae et receptae, qualia afferunt haeretici. Id patet primo, quia loquitur Paulus contra Judaizantes, qui judaismum praeter, id est contra, Evangelium inducere volebant: non secus ac si quis christianismo vellet ingerere calvinismum, vel turcismum, is praeter christianismum, id est contra christianismum novam legem et sectam induceret. Unde vers. 6, vocat hoc aliud Evangelium, ejusque praecones, vers. 7, dicit «convertere,» id est, ut Chrysostomus, evertere, «Evangelium Christi.» Secundo, quia Judaizantes, contra quos hic agit proprie, praeter Evangelium inducebant judaismum, Judaica sacra et Sacramenta, quae tamen hoc ipso erant contra Evangelium et legem novam Christi, ut dixi. Evangelizavimus, — scilicet verbo vel scripto: non ergo excludit, sed includit traditiones solo verbo traditas, quas diserte servari jubet II Thessal. II, 14, et alibi. Sic Apostolus, I Corinth. III, 11, παρά, id est praeter, accipit pro contra, cum ait: «Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter (id est contra) id quod positum est, quod est Christus Jesus;» qui enim alium Christum induceret, Antichristum induceret: sicut qui alium Papam inducit, antipapam inducit; qui alium in regno regem inducit, veri regis hostem inducit et tyrannum. Sic ad Roman. XI, 24: «Si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam,» graece παρά φύσιν, hoc est praeter naturam, «insertus es in bonam olivam.» Imo sic latine saepe loquimur per miosin cum Terentio in Andria: «Praeter civium morem atque legem,» id est contra morem ac legem. Sic et Graeci, uti Aristoteles, lib. I De Caelo, cap. 1, loquuntur παρὰ φύσιν, praeter, id est contra, naturam, παρὰ νόμον, praeter, id est contra, legem. Simili modo Deuter. IV, 2, dicit Dominus: «Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo,» id est ad praecepta quae ego praecepturus sum, non addetis aliquid eis repugnans, novi praesertim numinis, vel idoli cultum et religionem inducens; haec enim excludere toto illo capite, et passim in Deuteron. intendit. Secundo, «non addetis,» ut dicatis esse verbum meum, quod est vestrum; nam nulli hominum licet scripta, aut praecepta sua venditare pro praeceptis a Deo datis, aut Scripturis sacris. Similis est phrasis Apocal. cap. ult., vers. 18: «Contestor enim audienti verba prophetiae hujus: si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae.» Alioqui enim Prophetae et Apostoli huic Scripturae et praecepto multa addiderunt. Imo secum pugnaret Moyses: nam infra cap. XVII, vers. 10, jubet sub poena mortis, sacerdotis decreto obediri. Quare praeclare S. Augustinus, tract. 99 in Joan., hunc locum ita explicat: «Non ait (Apostolus): Plusquam accepistis, sed praeterquam quod accepistis. Nam si illud diceret, praejudicaret sibi ipsi, qui cupiebat venire ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei defuerunt. Sed qui supplet quod minus erat, addit; non quod inerat, tollit: qui autem praetergreditur regulam fidei, non accedit in via, sed recedit de via.»
Dices: Cur ergo Apostolus non dicit, Contrarium, sed «praeterquam?» Respondet Chrysostomus, ut ostendat anathema esse eum qui vel indirecte minimum Evangelii dogma labefactat. Secundo, quia clarum est et certum non angelum modo, sed et Paulum plura scivisse, et consequenter evangelizare potuisse quam fecerit, ut patet II Cor. XII, 1 et 6. Tertio, quia Paulus passim, uti et Christus, jubet servari praecepta Apostolorum et Superiorum, Act. XVI, 4; Hebr. XIII, 17, et alibi. Denique ita explicant hunc locum Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, Chrysostomus, Oecumenius.
ANATHEMA. — Syrus cherem, de quo vide dicta ad Rom. IX, 3.
Versus 10: Modo Enim Hominibus Suadeo, An Deo?
10. Modo enim hominibus suadeo, an Deo? — Graece ἄρτι γὰρ ἀνθρώπους πείθω ἢ τὸν Θεόν, num homines suadeo, an Deum? id est, ut Theophylactus, Vatablus, Erasmus, an humana suadeo, an divina? quasi velit Apostolus ostendere, non cui, sed quid suadeat, id est, quid credendum proponat, neque de auditoribus, sed de doctrina ipsa loquatur: jactabant enim Judaizantes se sequi Petrum, Joannem, Jacobum, qui legem veterem servandam suo exemplo docere videbantur. Contra clamat Paulus se non homines, hominumve doctrinam, sed Deum Deique doctrinam sequi, ac aliis suadere, quasi dicat: A Deo accepi quod evangelizavi, Deus mihi Evangelium meum revelavit; Dei, non hominum dogmata praedico; non humana, sed divina doceo.
Secundo, non male, quidquid obstrepat Beza, imo melius vertit Noster: «Modo (id est, nunc) hominibus suadeo, an Deo?» id est, ut Chrysostomus vertit, «an apud homines causam dico, an apud Deum?» Graecum enim πείθω (id est, suadeo, ut etiam notavit Erasmus) verbum est forense et advocatorum, quo dicuntur πείθειν κριτάς, hoc est, suadere judices, in accusativo personae, dum eis suam causam, suum jus persuadere conantur. Unde S. Augustinus hic «suadeo» interpretatur, ut idem sit quod probatum me reddere cupio. Et S. Ambrosius «suadeo» interpretatur pro satisfacio. Sic Xenophon, Hellen. VI: Καὶ μάλα τοὺς περὶ τὸν Ἀγησίλαον, erant, inquit, qui Agesilaum, id est Agesilao, suadebant. Unde Henricus Stephanus in Lexico docet, πείθω, cum significat suadeo, recipere et regere accusativum personae. Adde: Graecum πείθω, ut docent Graeci, et fatetur Beza, cum significat persuadeo, construitur cum accusativo non rei, sed personae. Hic autem πείθω ἀνθρώπους, hoc est, homines suadeo, idem est quod persuadeo, hoc est persuadere conor, in actu scilicet inchoato, juxta Can. 32. Hoc autem idem est quod suadeo, ut vertit Noster. Hic sensus aptior est, primo, nam suadere Deum et homines significat non rem, quae suadetur (sic enim obscura valde et intricata foret haec phrasis), sed proprie personas, quibus persuadetur. Secundo, quia explicans subdit: «An quaero hominibus placere?» q. d. Hominibus uti placere, ita et suadere non quaero. Unde S. Hieronymus: «Suadere, inquit, quis dicitur, cum id quod ipse habet et semel imbibit, caeteris etiam conatur inserere.»
Sensus ergo est: Ego Paulus ita audacter et sincere loquor, et Judaizantibus, aliudque evangelizantibus, anathema intento: quia licet olim acerrime pro Judaeis ac judaismo Evangelium impugnarim, modo tamen, id est nunc, Evangelii luce illustratus, non hominibus, praesertim Judaeis, me et causam hanc meam, meumque hocce Evangelium probare satago, sed Deo, cui uni placere contendo: ut in illius tribunali sincere et fidenter illius reddam rationem, q. d. Non curo quid de me Judaei aliive homines censeant, quasi rigidior sim, aut patriae et judaismi hostis: quaero enim uni Deo placere; cum enim illis olim placui, Deo displicui: quod si adhuc eis placere vellem, Deo displicerem, quia legem Mosis statuerem, Christique gratiam destruerem.
SI ADHUC HOMINIBUS PLACEREM, CHRISTI SERVUS NON ESSEM. — Notant S. Hieronymus et Anselmus, ἀνθρωπαρέσκειαν, id est studium placendi hominibus, vitium esse, quo quis ita hominibus assentatur, hominum favorem et gloriam captat, ut paratus sit Dei legem violare, Deumque offendere: qui enim hominibus placere studet hoc modo et fine, ut eos ad Deum Deique cultum trahat, non tam hominibus, quam Deo placere studet. «Homo, inquit S. Augustinus hic, non placet utiliter, nisi cum propter Deum placet, id est ut Deus placeat et glorificetur, cum dona ejus attenduntur in homine, aut per ministerium hominis accipiuntur. Cum autem sic placet homo, non jam homo, sed Deus placet.» Sic Paulus, I Cor. IX, 21, omnibus omnia factus est, ut omnes Christo lucrifaceret. Vide Chrysostomum in morali homil. 29 in epist. I ad Corinth., quam favor et gloria mundi hujus umbratica sit et contemnenda. Pie et cordate S. Hieronymus ad Asellam: «Gratias, inquit, ago Deo quod dignus sim, quem mundus oderit.»
Versus 11: Quia Non Est Secundum Hominem
11. Quia non est secundum hominem. — q. d. Non est humanum, sed divinum Evangelium meum; non est hominis, sed Dei, et, ut Syrus, non est ab homine: non est scilicet ab hominum opinione vel inventione profectum, sed Dei; unde explicans subdit:
Versus 12: Neque Enim Ego Ab Homine Accepi Illud
12. NEQUE ENIM EGO AB HOMINE ACCEPI ILLUD, SED PER REVELATIONEM JESU CHRISTI. — Tunc scilicet cum ab eo raptus fui in tertium coelum, ut dixi II Corinth. XII, 1.
Versus 13: Persequebar Ecclesiam Dei, Et Expugnabam Illam
13. Persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam. — Hoc est, expugnare et evertere satagebam, sive expugnabam in actu inchoato, id est impugnabam illam, juxta Can. 32. Sic Psalm. CXXVIII, dicitur: «Saepe expugnaverunt me a juventute mea,» id est, saepe oppugnaverunt me, non autem re ipsa expugnaverunt; sequitur enim: «Etenim non potuerunt (id est praevaluerunt) mihi.» S. Hieronymus et Syrus vertunt, vastabam, vel devastabam, illam, quasi videlicet quidam grassator et praedo, inquit S. Hieronymus. Unde Graecum ἐπόρθουν venit a πέρθω, quod affine est, et, ut aliqui volunt, deducitur per metathesin a πρήθω, id est, incendo, quod hostis urbes expugnans et agros vastans, omnia circumquaque populetur incendiis: licet alii, inquit Erasmus, πέρθω, dictum velint quasi πορθέω, id est circumcurso, uti facit hostis omnia vastans: sic et Paulus cursitabat per urbes et Synagogas, ut Christianos caperet, vinciret, occideret. Dicit haec Paulus, ut amoliatur a se suspicionem odii Judaeorum, q. d. Impingunt mihi quod sim hostis Judaeorum et judaismi, sed falso, ut patet ex vita mea anteacta. Nam ego ipse Judaeus sum, et pro judaismo acrius quam ipsi pugnavi, donec Deus vocatione sua cor meum immutavit, et Christi fide ac luce illustravit.
Versus 14: In Genere Meo Abundantius Aemulator
14. IN GENERE MEO (in gente mea, scilicet inter Judaeos; Syrus, in cognatione mea) ABUNDANTIUS AEMULATOR, — id est, ardentior amator et imitator. Secundo, et melius, q. d. Ardentior zelator fui pro patriis institutis mihi a majoribus traditis; graece enim est ζηλωτής; zelotem ergo se vocat legis, eo quod, ut vertit Syrus, majorem in modum zelaverit doctrinam patrum suorum: nimirum, uti zelotes fuit legis per ignorantiam, putans se recte facere, ita multo magis, cognita veritate, zelotes fuit Evangelii, et zelum falsum zelo vero, eoque ardentiore expiavit. Hinc videtur Paulus natura et ingenio acri fuisse prae aliis Judaeis coaetaneis suis, eaque fuit illi administra et cos virtutis: fervida enim natura non humi repit, sed ad magna se ignis instar extollit, arduaque molitur.
Pulchre et solerter S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. LXX: «Animae, inquit, virtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe vitia, quibus hoc ipsum indicent, cui virtuti sint potissimum accommodatae, si fuerint praeceptis excultae. Sic ille animi motus, quo Moses peregrinum fratrem a cive improbo injuriam perpetientem inultum esse non pertulit, non servato ordine potestatis, vitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. Sic cum Saulum Ecclesiam persequentem Deus de coelo vocavit, prostravit, erexit, implicuit, tanquam percussit, amputavit, inseruit, foecundavit: illa namque Pauli saevitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam, putans officium Deo se facere, tanquam silvestre erat vitium, sed magnae fertilitatis indicium.» Hactenus Augustinus.
Versus 15: Cum Autem Placuit Ei, Qui Me Segregavit Ex Utero Matris Meae
15. CUM AUTEM PLACUIT EI. — ὅτε εὐδόκησεν ὁ Θεός. Vatablus, cum Deo visum est: sed plus significat εὐδοκία, benevolentiam scilicet, amorem et beneplacitum Dei, quo Deo complacuit in nobis, ut gratis et benevole nos vocaret ad suam gratiam ac salutem. Hoc enim significat Hebraeum חפץ chapets, quod Septuaginta vertunt εὐδόκησεν. Unde subdit:
15 et 16. QUI ME SEGREGAVIT EX UTERO MATRIS MEAE (Deus scilicet, qui per dictam suam benevolentiam segregando me ex utero matris in hunc mundum nasci me fecit, et in hanc lucem edidit, eo scilicet fine) UT REVELARET FILIUM SUUM IN ME, — ut dicitur, vers. seq.; eo enim hic praecedens totus versus refertur, ut indicant Graeca, quod scilicet Deo placuit, et quod me Deus ex utero segregavit, et quod vocavit me hoc scilicet fine, «ut revelaret Filium suum in me,» q. d. Deus ante omne meum meritum, me needum natum praedestinavit, et praedestinatum segregavit ex utero, nascique fecit, ac natum vocavit, «ut revelaret Filium suum in me,» hoc est, ut me ad Christi et Evangelii agnitionem adduceret, et consequenter ad apostolatum, ut evangelizarem Christum in Gentibus. Ita Ambrosius, Anselmus, Theophylactus. Sic de Jeremia, ait Hieronymus, dicitur cap. 1: «Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in Gentibus dedi te,» eoque alludit hic Paulus: fuit enim Jeremias typus Pauli. Unde pro «sanctificavi» est קדשתי cadasti, quod et sanctificavi et segregavi significat; res enim sancta dicitur quasi segregata a patre, matre rebusque terrenis, ut Deo dicetur et consecretur. Sic Paulus ab utero per Dei praedestinationem fuit quasi Deo segregatus, et consecratus Evangelio, ut esset Propheta doctorque Gentium.
Mystice, ait Anselmus, «ex utero matris,» id est, ex caecitate Synagogae, «segregavit me Deus,» ut vocatus ab eo Evangelii lucem intuerer. Nota: «Segregatus» dicitur, quia est e grege selectus. Sic praedestinati ex hominum grege Deo seliguntur: sic multo magis Apostolus et praeco verbi Dei segregatur a vulgo, itaque vulgaribus praestare debet sicut gregem universum pastor excellit, inquit alibi Chrysostomus. Hac de causa Isaias propheta, cap. VI, vers. 5, gemens exclamat: «Vae mihi, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito,» q. d. Miserum me, qui nihilo sum civibus sanctior, cum ipsi sint mere profani. Alludit hic Paulus ad etymon sui nominis פלא pele, id est excellens, eximium, mirabile, ideoque a vulgo segregatum, ut dixi Rom. 1, 1.
Versus 16: Ut Revelaret Filium Suum In Me; Non Acquievi Carni Et Sanguini
16. UT REVELARET FILIUM SUUM IN ME. — «In me,» id est mihi, in anima mea. Est hebraismus: bet enim Hebraeis est adhaesivum. Nota: Dicit potius in me, quam mihi, ut significet se non nudam auribus vel oculis revelationem excepisse, sed Christum Christique doctrinam et spiritum intimo totoque corde imbibisse, ita ut Christus in eo esset, et per eum loqueretur. Ita Theophylactus. Unde secundo, Hieronymus et Vatablus apte vertunt, ut revelaret Filium suum per me. Addit tertio, S. Hieronymus, non dici mihi, sed in me, quia in Paulo jam erat Christus: erant enim in ipso principia virtutum et Dei ac fidei semina; sed haec non agnoscebat, nec iis credebat Paulus, donec haec in ipso ejusque corde revelaret Deus. Hoc subtilius est, quam germanius.
NON ACQUIEVI CARNI ET SANGUINI. — q. d. Non adjunxi me ulli homini, non contuli de hac mea vocatione et revelatione, modoque eam exequendi, nec in consilium adhibui consanguineos vel ullum hominem; sed certo sciens me a Deo vocari et doceri, Deum unum doctorem et ductorem secutus sum. Graece est προσανεθέμην, quod Noster, cap. II, vers. 2 et 6, vertit non contulerunt; προσανατίθεσθαι, ait Budaeus, est consilia et arcana communicare, et in sinum amicorum effundere, ut illi quasi consiliarii ac sinceri judices, ea probent, improbent, addant, demant, suadeant ac dissuadeant, prout eis e re nostra esse videbitur. Sic et S. Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus et Syrus, qui vertit, non patefecit carni et sanguini, id est, ulli homini. Nota: Caro et sanguis significant synecdochice hominem carne et sanguine constantem. Sic Matth. XVI, 17: «Caro et sanguis non revelavit tibi,» id est, nullus homo, «sed Pater meus qui in coelis est,» q. d. Ab homine Evangelium non sum edoctus, quia cum nullo homine illud contuli, sed a Deo solo illud per revelationem accepi. Videte ergo, o Galatae, ne illud repellendo, et judaismi mixtione contaminando, contaminetis et repellatis Dei verbum, Deumque ipsum, qui illud mihi revelavit, et praedicandum demandavit.
Dices: Cur ergo postea Paulus venit Hierosolymam videre Petrum, vers. 18, imo cum eo Evangelium contulit, cap. II, vers. 2? Respondeo, contulisse non quasi dubium, aut non satis instructum, ut plenius ac certius instrueretur, sed ut fideles quos docebat, cernerent eum in fide et doctrina communicare et consentire cum Petro aliisque Apostolis, sicque plus fidei ejus Evangelio tribuerent. Aliter respondet Hieronymus, illud «continuo» referendum esse ad praecedentia; sicque esse dispungendum: «Ut revelarem illum in Gentibus continuo, non acquievi carni et sanguini,» q. d. Cum statim juberer a Deo Gentibus evangelizare, statim acquievi, ita ut tum cum nullo mortalium conferrem, aut consilium inirem, postea tamen contuli cum Petro, Jacobo, Joanne. Sed prior solutio solidior est. Rursum «non acquievi carni et sanguini,» sic exponi potest, q. d. Non invisi, non adjunxi me parentibus carnalibus et consanguineis, sed illis relictis, Deum vocantem secutus sum. Ita Augustinus et Oecumenius.
Moraliter, hoc S. Pauli exemplum sequatur is, qui a Deo ad apostolatum, ad religionem, ad perfectionem Evangelicam, ad heroica opera vocatur, ut non acquiescat carni et sanguini, sed statim abeat ad id, ad quod vocari se sentit. Audiat S. Hieronymum ad Heliodorum: «Quid facis, ait, in domo paterna, delicate miles? ubi vallum? ubi fossa? ubi hiems acta sub pellibus? Recordare tirocinii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus, in sacramenti verba jurasti, pro nomine ejus non te patri parciturum esse, non matri. Ecce adversarius in pectore tuo Christum occidere conatur. Ecce donativum quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera quibus te nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater jaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est, in hac re esse crudelem.» Et infra: «Facile rumpit haec vincula amor Dei et gehennae timor. Si credunt Christo, faveant mihi pro ejus nomine pugnaturo: si non credunt, mortui sepeliant mortuos suos.»
Idem ad Furiam, viduam nobilissimam: «Contristabitur pater, sed laetabitur Christus: lugebit familia, sed angeli gratulabuntur. Faciat pater quod vult de substantia sua: non es cui nata es, sed cui renata, qui te grandi pretio redemit sanguine suo. Cave nutrices et gerulas, et istiusmodi venenata animalia quae de corio tuo satiare ventrem suum cupiunt: non suadent quod tibi, sed quod sibi prosit.»
Audiat et S. Bernardus, serm. Ecce nos reliquimus omnia: «Quantos, ait, mundi sapientia maledicta supplantat, et in eis conceptum extinguit spiritum, quem voluerat Dominus vehementer accendi? Noli, inquit, praecipitanter agere, diu considera, magnum est quod proponis, experire quid possis, amicos consule, ne post factum poenitere contingat. Haec sapientia mundi terrena, animalis, diabolica, inimica salutis, suffocatrix vitae, mater tepiditatis, quae solet Domino vomitum provocare.»
Versus 17: Neque Veni Hierosolymam Ad Antecessores Meos Apostolos
17. Neque veni Hierosolymam. — Dices, Act. cap. IX, vers. 26, mox a conversione cum Damasco fugeret Paulus, venisse Hierosolymam. Respondet Hieronymus et Lorinus in Act IX, venisse Hierosolymam statim a conversione necessitate fugae compulsum, non autem ut Petrum videret, cum eoque conferret Evangelium; hoc enim tantum hic negat. Aliter respondet Baronius, Act. IX non dici Paulum statim a conversione venisse Hierosolymam, sed post dies multos: puta triennium, partim in Arabia, partim Damasci exactum; cum scilicet eo venit videre Petrum, ut hic dicit vers. 18, indeque venit in partes Syriae et Ciliciae, ut hic dicit vers. 21, quod Lucas, Act. IX, declarat dicens vers. 30: «Deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tarsum,» quae est metropolis Ciliciae. Ita ut Lucas, Act. IX, taceat Pauli profectionem in Arabiam, quia in ea nihil memorabile acciderat. Utraque sententia est probabilis. Priori favet id, quod subdit Lucas: «Omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos, et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum.» Conversio enim tam miraculosa Pauli non videtur potuisse per triennium latere Apostolos et alios fideles Hierosolymis; quod si ita est, vide et admirare cum Chrysostomo gratiam Dei quae ex Paulo persecutore tanto tantum subito doctorem effecit, ut statim a conversione publice docere et disputare cum Judaeis inciperet.
AD ANTECESSORES MEOS APOSTOLOS. — πρὸς τοὺς πρὸ ἐμοῦ ἀποστόλους, ad eos qui ante me fuerunt Apostoli, id est qui ante me vocati sunt a Christo ad apostolatum.
Versus 18: Deinde Post Annos Tres Veni Hierosolymam Videre Petrum
18. DEINDE POST ANNOS TRES VENI HIEROSOLYMAM VIDERE PETRUM. — Graece, ait Chrysostomus et Theophylactus, non est ἰδεῖν, sed ἱστορῆσαι, quod dicitur de iis, qui visunt et lustrant splendidas urbes, v. g. Romam, et cum observatione intuentur ejus reliquias, Pontificem, Cardinales, clerum virosque sanctos, q. d. Paulus: Veni Hierosolymam «videre Petrum,» non ut ab eo aliquid discerem (licet id quoque Graeco ἱστορῆσαι significari velit Erasmus), qui divinitus eram edoctus; sed ut tantum virum, Apostolorum scilicet principem, viderem ac honorarem. Ita Theodoretus, Chrysostomus, Ambrosius, Hieronymus.
Aliam etiam causam suae Hierosolymam profectionis dat Apostolus, cap. II, vers. 2: «Petrus, inquit Chrysostomus, homil. 87 in Joan., os erat Apostolorum et princeps, propterea et Paulus eum praeter alios visurus ascendit.» Et Hieronymus hic: «Venit Paulus videre Petrum, non ut oculos, genas vultumque ejus aspiceret: utrum macilentus an pinguis, adunco naso esset an recto, et utrum frontem vestiret coma, an (ut Clemens in Periodis ejus refert) calvitiem haberet in capite. Nec puto Apostolicae fuisse gravitatis, ut post tantam triennii praeparationem aliquid humanum in Petro voluerit aspicere. His oculis Paulus vidit Cepham, quibus nunc a prudentibus quibusque Paulus ipse conspicitur. Quod si cui non videtur, cum superiori sensu jungat haec omnia, quod nihil sibi Apostoli contulerint. Nam et quod visus sit ire Hierosolymam, ad hoc isse, ut videret Apostolum; non discendi studio, qui et ipse eumdem praedicationis haberet auctorem, sed honoris priori Apostolo deferendi.» Hinc patet Paulum non vidisse Petrum, ut ab eo doceretur, ut volunt Erasmus et Vatablus, hoc enim negat cap. II, vers. 6: «Mihi, inquit, nihil contulerunt.» Et hic vers. 11 et 12, diserte asserit se non ab homine, sed a solo Deo edoctum esse.
Versus 19: Alium Autem Apostolorum Vidi Neminem, Nisi Jacobum Fratrem Domini
19. ALIUM AUTEM APOSTOLORUM VIDI NEMINEM, NISI JACOBUM FRATREM DOMINI, — Christi scilicet consobrinum, vel cognatum; Hebraei enim cognatos vocant fratres. Addit S. Hieronymus, prae aliis Apostolis etiam Christo cognatis, Jacobum vocari fratrem Domini ob egregios mores, incomparabilem fidem et sapientiam, quibus videbatur Christo similis quasi frater. Unde et Jacobus hic cognomento dictus est Justus. Secundo, quia filios matris suae, primos scilicet in Judaea credentes, huic Jacobo quasi fratri Christus ad Patrem vadens commendavit, ait Hieronymus. Fuit enim Jacobus hic Jacobus Alphaei, filius Mariae, uxoris Cleophae, unus e duodecim Apostolis, primus Episcopus Hierosolymorum. Unde et in primo Concilio Hierosolymitano primus post Petrum sententiam dixit, Act. XV, 13. Hujus Jacobi extat Epistola Canonica. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus.
Innuit tamen S. Hieronymus tam hic, quam libro De Scriptor. Eccles., in Jacobo, hunc Jacobum non fuisse ex duodecim Apostolis, dici vero hic Apostolum, quia Christum viderat, eumque praedicarat. Ita ut tres fuerint Jacobi: primus, frater Joannis, quem Herodes occidit; secundus, Alphaei, ambo Apostoli; tertius, hic frater Domini. Sed cum hic frater Domini vocetur Apostolus, nihil cogat alium hunc facere a Jacobo Alphaei Apostolo, imo multa, multique eumdem esse suadeant; hisce de causis prior sententia verior videtur.
Versus 20: Coram Deo, Quia Non Mentior
20. CORAM DEO (supple, affirmo et assero), QUIA (id est quod) non mentior. — Unde brevius et planius vertit Vatablus, quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, scilicet scribo, non mentior: Graecum enim ὅτι tantum habet vim asseverandi, non ita Latinum quia: unde omisso quia facilius nuda haec asseveratio intelligitur apud Latinos. Ita Theophylactus. Ambrosius tamen et Augustinus putant esse formulam jurantis: «coram Deo,» id est Deum testor. Nota: Tam serio et graviter asserit se alios Apostolos non vidisse, ne quis dicat Paulum secreto eos adiisse, et ab eis, non a Deo edoctum esse. Ita Hieronymus.
Versus 22: Eram Autem Ignotus Facie
22. ERAM AUTEM IGNOTUS FACIE, — Secundum faciem non viderant me Christiani, qui erant in Judaea. Id dicit, ait Chrysostomus, ut probet se in Judaea non docuisse, nec praedicasse circumcisionem et legem veterem, sicut illi Judaizantes objectabant.
Versus 23: Quae Erant In Christo; Auditum Habebant
23. QUAE ERANT IN CHRISTO, — in Christi fide et religione, id est quae erant Christianae. Vide Can. 37.
AUDITUM HABEBANT, — rumorem habebant, Graece ἀκούοντες ἦσαν, audientes erant, auditum ab illis erat, id est audierant.
Versus 24: Clarificabant Deum
24. Expugnabat, — oppugnabat. Vide dicta vers. 13.
CLARIFICABANT. — Graeca ἐδόξαζον, glorificabant; Ambrosius legit, magnificabant.