Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet Paulus se suum Evangelium cum Petro, Jacobo et Joanne contulisse, illudque ab eis approbatum esse per omnia, ita ut nihil ab eis doctrinae illius additum aut demptum sit.
Secundo, vers. 7, docet se ab eis accepisse dextras societatis, ut ipsi Judaeis, Paulus vero Gentibus evangelizaret.
Tertio, vers. 11, narrat se palam Petrum reprehendisse, quod incaute judaismum simularet, itaque Gentes ad judaizandum incitaret.
Quarto, vers. 16, probat nos justificari non ex operibus legis, sed ex fide Christi, idque tribus rationibus: Prima est, vers. 17, quia alioqui Christus legem abolens esset peccati minister. Secunda, vers. 19, quia lex ipsa profitetur se in Christo desinere et mori. Tertia, vers. 21, quia alioqui gratis Christus mortuus esset.
Textus Vulgatae: Galatas 2:1-21
1. Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. 2. Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in Gentibus, seorsum autem iis, qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. 3. Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Gentilis, compulsus est circumcidi: 4. sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. 5. Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos; 6. ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit), mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. 7. Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis 8. (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes); 9. et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: 10. tantum ut pauperum memores essemus: quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. 11. Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. 12. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum Gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. 13. Et simulationi ejus consenserunt caeteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. 14. Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo Gentes cogis judaizare? 15. Nos natura Judaei, et non ex Gentibus peccatores. 16. Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. 17. Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. 18. Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico, praevaricatorem me constituo. 19. Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci. 20. Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. 21. Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
Versus 1: Post Annos Quatuordecim Iterum Ascendi Hierosolymam
Vers. 1. Post annos quatuordecim iterum ascendi Hierosolymam. — Petes: Unde hi anni inchoandi sint? an a conversione Pauli, de qua dixit cap. I, vers. 15, an a triennio post eam acto Damasci et in Arabia, de quo cap. I, vers. 18? S. Hieronymus numerat a triennio post vocationem exacto, cui adde hos quatuordecim annos, fiet annus a vocatione Pauli 17, Christi 54 (a Christi enim anno 36, quo conversus est Paulus, si 17 annos numeres, pertinges ad annum Christi 54), Claudii imperatoris 12, quo hic Pauli ascensus contigit. Verum cum Claudius sequenti anno 13 regnare desierit, eique statim successerit Nero, cujus anno 2 Paulus vinctus missus est Romam, ut describitur Actor. xxvii, hinc sequeretur, omnia gesta Pauli, quae describuntur ab Actor. xv (idem enim est iter Pauli hic, et Actor. xv, ut mox dicam) ad cap. Actor. xxvii, gesta esse biennio, ab anno scilicet Claudii 12 ad Neronis 2, quod non videtur verisimile; illa enim gesta tot et tanta plus temporis exigunt: cum praesertim ex Actor. xviii, 11, constet post haec acta Hierosolymis, Paulum permansisse Corinthi anno cum dimidio, rursumque tres annos egisse Ephesi, ut patet Actor. xx, 31. Quare Baronius et alii verius putant, hos quatuordecim annos inchoandos esse a Pauli vocatione, de qua dicit cap. I, vers. 15, eo enim respicit: a vocatione enim sua tam illustri annos numerat et consignat, sicuti nos vocationis ad papatum, episcopatum, Religionem, annos numeramus, et cuique hanc quasi aeram statuimus Pauli, puta anno 16 a passione Christi, qui fuit annus Claudii Imperatoris nonus, Christi 51. Ita Baronius.
Versus 2: Contuli Cum Illis Evangelium Quod Praedico
Vers. 2. Contuli cum illis Evangelium, quod praedico. — Ἀνεθέμην, contuli, communicavi, in medium proposui Evangelium meum Petro et Apostolis, illos quasi judices Evangelii mei constituens, ut quod illi de eo decernerent, ac communi consilio probarent, improbarent, adderent, demerentque, id ego sic credendum, sic docendum susciperem. Vide dicta cap. I, vers. 16.
Nota, Apostolum non contulisse cum Apostolis suum Evangelium, quod dubitaret de ejus veritate, vel integritate, aut certe an concordaret cum Petri aliorumque Apostolorum Evangelio: sciebat enim certissime, Deo revelante, se idem cum caeteris Apostolis Evangelium plenum et perfectum a Deo accepisse, ut patet cap. I, vers. 11 et 12. Contulit ergo cum Apostolis Evangelium non propter se, sed propter alios ad Christi fidem conversos, apud quos a pseudoapostolis judaizantibus diffamatus erat Paulus, quod apud Gentes legi Mosis detraheret, cum contrarium docerent et facerent Petrus, Jacobus et Joannes, imo ipse Paulus apud Judaeos judaizaret: Paulus ergo, ut contrarium ostendat, suamque doctrinam doctrinae Apostolorum consentientem, pariter et auctoritatem tueatur, confert cum eis Evangelium: «Ne forte,» inquit, «in vacuum currerem, aut cucurrissem.»
Cum illis. — Puta Hierosolymitanis primis ac primariis Christianis: nam illud adjectivum latens in substantivo «Hierosolyma» quod praecessit, more Hebraeo demonstrat pronomen «illis,» scilicet Hierosolymitanis, ad quos Hierosolymam ascendi.
Qui videbantur aliquid esse. — Id est qui videbantur esse columnae (ut ait vers. 9) Ecclesiae, ac primarii Apostoli. Ita Hieronymus. Graeca hic, et vers. 6, tantum habent, τοῖς δοκοῦσι, «qui videbantur,» id est, ut Oecumenius, qui habebantur in pretio. Graeci enim δοκοῦντες vocant eos, qui magnae sunt auctoritatis; ἀδοκοῦντες, quorum nulla vel parva est auctoritas.
Nota: Haec Pauli Hierosolymam profectio eadem est cum illa, qua Actor. xv, ad Concilium Hierosolymitanum profectus est: eadem enim causa, idem locus, eaedem personae sunt utrobique. Ita Patres, praeter Chrysostomum, cujus hoc est argumentum: Actor. xv missus est Paulus Hierosolymam ab hominibus, Christianis scilicet Antiochenis: hic vero vers. 2 ait se Hierosolymam ascendisse, secundum, id est, per revelationem; ergo hoc iter non fuit idem, sed diversum.
Respondeo, nego consequentiam: utrumque enim verum est, missum scilicet Paulum ab Antiochenis, et ascendisse secundum revelationem: quia scilicet, ut notat Beda, monitus fuit oraculo divino, ut missionem hanc et legationem ab Antiochenis delatam pro eis susciperet, idque tum communis illius quaestionis de servandis legalibus, ut habetur Actor. xv, decidendae, tum propria sui ipsius causa, ut scilicet cum Apostolorum principe, primariisque Apostolis conferret suam doctrinam et Evangelium, ut hic dicitur vers. 2.
Ex quo sequitur, Concilium Hierosolymitanum celebratum esse post 14 annos a conversione Pauli, puta anno 16 a passione Christi, qui fuit annus Claudii Imperatoris nonus, Christi 51. Ita Baronius.
Ne in vacuum currerem. — Ne pseudoapostolis jactantibus doctrinam meam ab Apostolis reprobari, mihi fideique meae fideles non credant, et sic meus omnis labor cassus reddatur. Ita Hieronymus, epist. 11 ad Augustinum, inter epistolas ejus Augustini; Tertullianus, lib. IV Contra Marcionem, et diserte Augustinus, lib. XXVIII Contra Faustum, cap. IV, ubi hinc contra Lutherum docet verbum Dei etiam sincerissimum, omnesque ejus praecones opus habere testimonio et auctoritate hominum. «Quis est,» ait S. Augustinus loco citato, «tam demens, qui hodie credat esse epistolam Christi, quam protulerit Manichaeus, et non credat facta vel dicta esse Christi, quae scripsit Matthaeus? Aut si etiam de Matthaeo, utrum ipse ista scripserit, dubitat, de ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod invenit in Ecclesia, quae ab ipsis Matthaei temporibus ad hoc usque tempus certa successionum serie declaratur: et credat nescio cui transverso de Perside, post ducentos vel amplius annos venienti, et suadenti, ut illi potius, quid Christus dixerit feceritve credatur: cum ipse Apostolus Paulus post ascensionem Domini de coelo vocatus, si non inveniret in carne Apostolos, quibus communicando Evangelium ejusdem societatis esse appareret, Ecclesia illi omnino non crederet?»
Notent haec, sibique applicent Novantes, qui Calvino post 1500 annos venienti et dogmata nova afferenti potius quam Ecclesiae, totque saeculorum consensioni credere malunt.
Nota, testimonium hoc non pertinere ad laicos etiam magistratus, sed ad Petrum et Apostolos, id est ad Romanum Pontificem et Episcopos, Apostolorum successores, sive seorsim, sive in communi eorum Concilio: hoc enim suae et doctrinae et apostolatus testimonium petiit Paulus ab Hierosolymitano Concilio, in quo judices erant Apostoli, Petrus quasi praeses praeloquebatur et sententiam dictabat. Sic a tempore Apostolorum hucusque orbis Christianus universus in fidei dubiis, novis dogmatibus, subnascentibusque haeresibus a Pontifice Romano et Conciliis, quibus vel per se, vel per legatos praeest Pontifex Romanus, veritatis decisionem et testimonium petit, ab eisque damnata dogmata, vel doctores, pro haeresibus ac haereticis habet. Soli haeretici, quia haeretici, ab ea damnandi, hoc judicium, hoc testimonium declinarunt, omnique aetate subterfugerunt. Unde non mirum si nostri Novantes idem defugiant: nimirum hoc ipsum novitatis, malae fidei, haeresis certum est argumentum.
Versus 3: Neque Titus, Cum Esset Gentilis, Compulsus Est Circumcidi
Vers. 3. Neque Titus, cum esset Gentilis, compulsus est circumcidi. Nota: ait, «compulsus est,» q. d. Urgentibus licet, et quasi impellentibus Judaeis ac falsis fratribus, nolui cedere et concedere, ut Titus, utpote Gentilis, circumcideretur: sic enim visus fuissem ipso facto Gentilibus asserere necessariam esse circumcisionem et legem Mosis. Unde quod postea Act. xvi, 3, Timotheum circumcidi, non id compulsus, sed sponte feci, ne Judaeos irritarem: erat enim Timotheus non pure Gentilis, sed ex Judaea matre semijudaeus, et ex Gentili patre semigentilis.
Gentilis. — Graece Ἕλλην, «Graecus,» id est Gentilis: nam tempore Alexandri Graeci inter Gentiles celeberrimi et notissimi erant Judaeis.
Versus 4: Sed Propter Subintroductos Falsos Fratres
Vers. 4. Sed. — Repete hebraismo «neque» ex vers. praecedenti, q. d. Ne quidem urgentibus Judaeis, qui erant falsi fratres, Titus est circumcisus. Ita Chrysostomus, Oecumenius. Secundo, S. Hieronymus tollit «sed,» ut cohaereat cum vers. preced., q. d. Neque Titus compulsus est circumcidi propter subintroductos falsos fratres. Tertio, aptissime et clarissime Graecum διὰ δέ, quod Noster vertit, «sed propter,» accipias pro διὰ vel διὰ καί, id est «nempe,» cujus enallages Budaeus habet exempla, q. d. Non compulsus est, nempe, vel, ut Gagneius vertit, etiam cum falsi fratres urgerent eum circumcidi. Quod enim aliqui cum Primasio voculam «sed» proprie et adversative accipiunt, quasi velit dicere Paulus, Titum ab Apostolis quidem non fuisse compulsum circumcidi, sed tamen propter importunitatem falsorum fratrum fuisse circumcisum, plane repugnat tum sequentibus verbis, cum ait: «Quibus neque ad horam cessimus;» tum sanae fidei. Jam enim abrogata circumcisione, et promulgato Evangelio ac baptismo, illicitum erat Gentilibus circumcidi: Titus autem plane et utroque parente Gentilis erat. Ita de Tito diserte praeter alios docet S. Augustinus, epist. 19 ad Hieronymum, et lib. De Mendacio, cap. v.
Subintroductos (παρεισάκτους, quod Vatablus vertit, «obiter ingressos»; melius Noster, «subintroductos,» id est subinductitios), qui (scilicet nobis aliud agentibus, quasi exploratores insidias molientes) subintroierunt, παρεισῆλθον, id est clanculo et insidiose irrepserunt: hoc enim innuit παρά, quod saepe in vitium accipitur; notatque fraudes et insidias, de quo dixi Rom. v, 20.
Explorare libertatem nostram (a servitute et onere tam multiplicium caeremoniarum et observantiarum legalium), quam habemus in Christo Jesu. — Per Christum, in Christi fide, Ecclesia, religione.
Versus 5: Quibus Neque Ad Horam Cessimus Subjectione
Vers. 5. Quibus neque ad horam cessimus subjectione. — Per subjectionem, subjiciendo nos Judaizantibus. Male quidam legunt in dativo, «subjectioni.»
Versus 6: Ab Iis Qui Videbantur Esse Aliquid
Vers. 6. Ab iis autem qui videbantur esse aliquid (supple, nihil doctrinae mihi collatum est; abripitur enim more suo Apostolus, et interjicit subdens), quales aliquando fuerint, nihil mea interest (et mox redit, sed priore casu mutato in eum, quo abreptus fuerat, dum subjicit); mihi enim qui videbantur esse aliquid (scilicet, Petrus, Joannes, Jacobus, primarii Apostoli), nihil contulerunt. — Ita Anselmus.
Quales aliquando fuerint. — Quod scilicet hi primarii Apostoli, qui videntur esse aliquid, fuerint indocti, piscatores, pauperes, abjecti, cum ego civis Romanus zelo et scientia legis excellerem. Ita Ambrosius et Anselmus; quia enim aliorum Apostolorum quasi judaizantium auctoritate premebatur Paulus, eam elevat, ut suam auctoritatem, et consequenter doctrinam erigat, modeste tamen. Unde subdit: «Deus personam hominis non accipit,» ut hic patet, cum piscatores in Apostolos elegit.
Secundo, Augustinus, «quales,» scilicet peccatores, q. d. Non est ergo quod mihi quis objiciat peccata persecutionis meae, aut certe et Petro objiciat, quod Christum in passione negarit.
Tertio, Chrysostomus et Hieronymus, «quales fuerint,» scilicet in doctrina et observatione circumcisionis et legalium, nihil ad me; Deo reddent rationem; Deus enim nullius personam accipit. Primus sensus maxime planus videtur esse ex mente Apostoli.
Deus personam hominis non accipit. — «Personam,» id est personae conditiones, quae impertinentes sunt ad gratuitam Dei vocationem: has enim attendere in conferendis beneficiis ac officiis, in homine vitium est oppositum justitiae distributivae, quod προσωποληψία, hoc est personarum acceptio, dicitur; in Deo non esset vitium, sed minus congruum ejus liberalitati et celsitudini, ut dixi Rom. II, 11.
Mihi nihil contulerunt. — Valla, nihil addiderunt: sed graece est, οὐδὲν προσανέθεντο, nihil communicarunt, contenti mea sufficienti communicatione et expositione doctrinae meae, quam evangelizo. Vide dicta cap. I, vers. 16.
Versus 7: Creditum Est Mihi Evangelium Praeputii
Vers. 7. Creditum est mihi Evangelium praeputii (id est, Gentium praeputiatarum), sicut et Petro circumcisionis, — id est, circumcisorum Judaeorum. Ita Theophylactus. Vide Can. 21.
Dices: Ergo Petrus non fuit caput Ecclesiae, sed tantum Judaeorum Apostolus et papa. Ita Illyricus et alii. Respondent aliqui, haec tantum dici de cura et divisione patrocinii: Petrum scilicet esse constitutum, ut Judaeos; Paulum, ut Gentiles protegerent; sed quia subdit: «Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis,» id est, ut circumcisorum Apostolus foret, «operatus est et mihi inter Gentes,» ut scilicet Gentium essem Apostolus; munus haberem, gratias, charismata Apostolica inter Gentes —
Hinc melius respondet Hieronymus, illo tempore, initio scilicet Ecclesiae, quo Judaei a Gentibus naturaliter adhuc, ut patet vers. 12, abhorrebant, Petrus et Paulus partiti sunt non potestatem, sed operas, ut Paulus Judaeis exosus primo ac praecipue Gentibus praedicaret, Petrus Judaeis: nam alioqui et Paulum Judaeis evangelizasse, patet Act. ix; et Petrum Gentibus, patet Act. x, et quia sedem suam Romam ad Gentes transtulit, ut historici omnes, Patres, chronica et monumenta consentiunt. Vide illa apud Bellarminum: adeo, ut hac de re et traditione velle dubitare, non sani sit cerebri, sed mentis emotae, aut certe frontis perfrictae.
Versus 8: Qui Operatus Est Petro In Apostolatum Circumcisionis
Vers. 8. Qui operatus est Petro (ὁ ἐνεργήσας Πέτρῳ, qui inoperatus est Petro, qui in Petro suam energiam, vim et efficaciam ostendit) in apostolatum circumcisionis, — id est, ut fieret Apostolus Judaeorum circumcisorum; is eamdem in me Paulo ostendit apud et inter Gentes. Syrus vertit, qui efficax fuit in Petro, in me quoque efficax fuit in tot videlicet miris et miraculis patrandis, in tanta sermonis efficacia, in tot Gentium per me facta conversione.
Versus 9: Cephas, Et Dexterae Societatis
Vers. 9. Cephas. — Putavit Clemens Alexandrinus apud Eusebium, lib. II Histor., cap. XII, et Dorotheus in Synopsi, Cepham hunc non fuisse Petrum Apostolum, sed unum e 70 discipulis. Verum alium Cepham nec novit, nec celebrat Ecclesia, quam S. Petrum, eumque hic designari patet ex eo quod subdit: «Qui videbantur columnae esse;» erat ergo Apostolus, imo princeps Apostolorum. Unde illi, quasi primario prae Jacobo et Joanne opposuit se hic Paulus, vers. 14. Qui ergo syriace in Syria, nimirum Antiochiae, Cephas vocabatur, idem graece a Graecis dictus est Petrus. Unde quem hic Cepham, vers. 7 Petrum vocat. Ita Hieronymus, Anselmus, Baronius, Bellarminus et alii.
Dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis. — Id est, dextras sociales in societatis symbolum, quia in fide et dogmate utrique eramus concordes et associati. Ita Anselmus.
Ut nos in gentes (ad Gentes, erga Gentes; Syrus, inter Gentes, supple, apostolatu fungeremur), ipsi autem (Jacobus, Cephas et Joannes) in circumcisionem, — id est, apud circumcisos Judaeos. Ut, sicut Judaeis quasi primis et primariis promissus et datus est Christus, qui inde vocatur «minister circumcisionis,» id est circumcisorum, ad Rom. xv, 8: ita primarii Apostoli primas suas operas apud eosdem collocarent.
Versus 10: Tantum Ut Pauperum Memores Essemus
10. Tantum (supple, submonuerunt, vel rogarunt) ut pauperum memores essemus. — «Pauperum,» scilicet Judaeae, qui propter Christi fidem a Judaeis spoliati erant bonis, ad Hebr. x, 34. Ita Chrysostomus. Idipsum evincit particula «tantum,» quae alioqui non bene cohaereret. Vel, ut Hieronymus, voluntarie «pauperum,» qui possessiones suas vendiderant, pretiumque dederant Apostolis, inter fideles, maxime pauperes, quorum magna erat copia, distribuendum, Actor. ii, 45.
Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. — Redundat hebraismo «hoc ipsum»: Hebraei enim repetunt antecedens cum relativo.
Versus 11: In Faciem Ei Restiti
11. In faciem ei (Cephae) restiti. — «In faciem,» id est in speciem, exterius, simulate et ex composito. Ita aliqui cum Erasmo. Secundo, planius et verius, «in faciem,» id est, ut vulgo dicimus, in os, in barbam, aperte, palam Petro restiti, idque ut hac ratione scandalum ejus publicum publica correptione emendaretur. Ita Augustinus, Ambrosius, Beda, Anselmus et alii passim.
Quia reprehensibilis erat. — ὅτι κατεγνωσμένος ἦν, quia reprehensus erat, ab aliis scilicet fratribus, qui hoc Petri facto fuerant offensi, ignorantes legitimam Petri mentem et causam, ait Chrysostomus et Hieronymus. Unde et Syrus vertit, quia offendebantur in eo.
Secundo, ut Theophylactus et Oecumenius, reprehensus erat Petrus ab aliis Apostolis, quod cum Cornelio Gentili sumpsisset cibum Caesareae. Hinc veritus ne rursum ab eis aliisve Judaeis reprehenderetur, subduxit se a Gentium mensis et conversatione.
Tertio et melius, Ambrosius, reprehensus erat scilicet a veritate et libertate Evangelica, quae a judaismi umbris et servitute liberat et eximit.
Quarto, optime Noster vertit, «reprehensibilis»: hebraismo enim participia passiva sumuntur saepe pro verbalibus terminatis in «bilis,» quibus carent Hebraei. Ita Latini passim, et patet ex anteced. et consequentibus: dat enim causam cur restiterit ei, scilicet hanc, «quia reprehensibilis erat,» puta in simulatione judaismi, ut sequitur.
Quaeritur, an vere reprehensibilis et reprehensus fuerit Petrus a Paulo. Acris hac de re per multos annos fuit dissertatio inter S. Hieronymum et Augustinum, ut patet ex epistolis utriusque, tom. II operum Augustini, cap. viii, ix et seq. Negant Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, Baronius, putantque tantum utrimque simulatam fuisse reprehensionem: Petrus scilicet, qui Hierosolymis cum Judaeis judaice vixerat, idque licite, veniens Antiochiam cum Gentibus gentiliter vixit; sed supervenientibus Judaeis a Jacobo Hierosolyma Antiochiam missis, ne eos offenderet, utpote primos et primarios in fide et Ecclesia Christi, ut dixi vers. 9, a Gentibus ad Judaeos se subduxit; simul ut daret occasionem Paulo Gentium Apostolo se reprehendendi; utque, ei cedens, ipso facto doceret Judaeos, non esse amplius judaizandum. E contrario S. Augustinus asserit Petrum vere fuisse reprehensibilem et reprehensum a Paulo: id enim verba clare significant.
Hinc secundo, inter Hieronymum et Augustinum orta est quaestio de simulatione et mendacio. Hieronymus enim asserit licere subinde simulare instar Petri hic. Negat Augustinus Petrum simulasse, docetque nunquam licere mentiri aut simulare, praesertim in negotio fidei et religionis. Sed in hac secunda quaestione non videntur Hieronymus et Augustinus satis se invicem intellexisse; non enim dixit Hieronymus Petrum mentitum esse, aut simulasse judaismum exterius, quem interius in corde detestaretur, uti Hieronymum videtur intellexisse Augustinus, cum in eum tam acriter invehitur, quasi doceret Petrum licite judaismum simulasse: sic enim cuilibet fideli licita foret falsae fidei haereseosque professio, qui est error in fide. Sed tantum docet Hieronymus, ut et Chrysostomus, non veram, sed simulatam fuisse reprehensionem Petri a Paulo: ex composito enim utriusque consensu Paulum reprehendisse Petrum incautae, non simulationis, sed dissimulationis jam dictae, Petrumque reprehensionem hanc admisisse ex composito, ut Petro in speciem reprehenso judaizantes vere reprehenderentur, et cum Petro agnoscerent non esse judaizandum: quod licitum esse non negat Augustinus; negat tamen ita accidisse, cum ex ejus sententia, vera, et non simulata fuerit haec reprehensio.
Quare male ex hoc loco Cassianus, collat. 17, cap. xvii usque ad xxv; Origenes, Clemens, Erasmus et alii apud Sixtum Senensem, lib. V, annotat. 103, putant licere subinde mentiri, approbantque illud Platonis axioma: «Licet res mala sit mendacium, eo tamen aliquando utendum est, perinde ac utimur helleboro, vel alio medicamine.» Hic enim jam certus est error damnatus ab Innocentio III, tit. De Usuris, cap. Super eo; imo ab Eccli., cap. vii, vers. 14: «Noli,» inquit, «velle mentiri omne mendacium.» Et contra eum diserte scripsit Augustinus librum De Mendacio, et lib. Contra Mendacium. Neque est, quod quis objiciat Hieronymum et Chrysostomum hic: quia illi, ut dixi, non mendacium in Petro, sed facti, puta reprehensionis simulationem, vel potius occultam compositionem tantum admittunt et excusant: haec enim subinde licita est, ut patet in stratagematibus militum quibus hostes, fugam simulando, in latentes insidias pelliciunt.
Fuit et tertia quaestio inter S. Hieronymum et Augustinum, quando cessarit lex vetus, et legalia praecepta. Sed haec alio spectat, de qua tamen dico breviter: Quoad obligationem lex vetus cessavit in Pentecoste; tunc enim promulgata fuit lex nova, coepitque obligare; ac proinde abolita est lex vetus, desiitque obligare: non tamen ita cessavit, quin adhuc ad tempus servari posset, donec Judaei sensim et suaviter ab ea abducerentur, eamque cum honore sepelirent. In hoc dissidio Augustini et Hieronymi, verior videtur S. Augustini sententia.
Dico ergo primo: In hoc Petri facto fuit aliquod peccatum, non erroris in fide, ut quidam temere asseruerunt; sed in facto, incautae videlicet simulationis et professionis judaismi, quodque scandalum daret Gentibus ut secum judaizarent, subducendo scilicet se a Gentibus, quibus hactenus convixerat, et ad Judaeos advenientes subito transiens, cum eisque judaice vivens. Unde Gentes jure opinari poterant judaismum tam sibi, quam illi esse necessarium ad salutem, et Christianos obligare: licet enim necdum mortiferae essent lex et caeremoniae veteres, servarique possent ad legem suaviter et cum honore sepeliendam, et Judaeorum animos ad Christi fidem alliciendos; erant tamen mortuae, et insuper mortiferae, si quis eas servaret, putans, vel ita se gerens, quasi ad eas teneretur, et quasi lex vetus Christianos obligaret. Petrus autem licet id non putaret, ita tamen incaute se gessit, ut Gentibus hoc suspicandi justam occasionem dederit.
Patet, quia id clare secundo et tertio hic docet Paulus: «Ei,» inquit, «restiti, quia reprehensibilis erat.» Et vers. 14: «Cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae: Quomodo Gentes cogis judaizare?» scilicet simulatione, et, ut Graece, hypocrisi: quae omnia Petrum peccasse evincunt; vel (quod absit) mentitur Paulus, ait S. Augustinus, epist. 8, 9 et 19 ad Hieronymum; Cyprianus, epist. ad Quintum.
Respondeo: Nego consequentiam; nam ab inferioribus corrigi posse superiores cum humili charitate, pro veritate tuenda, hinc docet Augustinus, epist. 19, Cyprianus, Gregorius, S. Thomas et alii supra, qui clare docent Petrum superiorem a Paulo inferiore correptum esse. Unde infero: cum Paulus caeteris Apostolis fuerit par, hos etiam Petro inferiores fuisse, ac consequenter Petrum Apostolorum totiusque Ecclesiae, cujus Apostoli sunt capita, caput esse. Unde apte Gregorius, homil. 18 in Ezech.: «Tacuit Petrus, ut qui primus erat in apostolatus culmine, primus esset in humilitate.» Et Augustinus, epist. 19 ad Hieronymum: «Rarius,» ait, «et sanctius exemplum Petrus posteris praebuit, quo non dedignarentur a posterioribus corrigi, quam Paulus, quo confidenter auderent minores majoribus pro defendenda veritate, salva charitate, resistere.»
Dico secundo: Hoc tamen peccatum Petri leve fuit et veniale, aut materiale tantum, ex inconsideratione nimirum vel defectu luminis et prudentiae: putabat enim bona fide Petrus se Judaeorum, quorum praecipue hactenus fuerat doctor et Apostolus, offensionem cavere debere potius quam Gentium, et Gentes idipsum scire, aut facile cogitare posse. Sed in hac sua opinione erravit Petrus; licet enim, ait D. Thomas, Spiritus Sanctus in Apostolos descendens in Pentecoste, eos deinceps confirmaverit in prudentia et gratia, ut evitarent omnia peccata mortalia, non tamen ut omnia venialia effugerent.
Nota, uti in verbis, ita et in factis esse mendacium. Verbi gratia, si quis exterius se gerat ut amicum vel probum, cum sit inimicus vel improbus, hic mentitur, estque hoc mendacium facti, quod proprie dicitur hypocrisis. Sic si quis Christianus Romae gestet pileum flavum, mentitur se esse Judaeum.
Ubi tamen adverte cum Cajetano, facta facilius quam verba excusari a mendacio vel hypocrisi. Ratio est, quia verba proprie et expresse sunt signa conceptuum mentis, et ad illos significandos sunt instituta: facta non item, sed latiorem patiuntur interpretationem. Unde si milites metum et fugam simulent, ut hostem pelliciant in insidias, non est proprie hypocrisis vel mendacium; esset tamen mendacium, si idipsum verbo enuntiarent dicentes: «Nos fugimus, quia timemus vestrum, o hostes, robur.»
Ubi nota secundo, hanc regulam: cum in facto aliquo justa est causa veritatem tegendi et dissimulandi, nulla in eo est hypocrisis vel mendacium. Sic in hoc facto et dissimulatione sua Petrus ex parte justam habuit causam, scilicet metum ne offenderet Judaeos: abducere enim se a Gentibus, et accedere ad Judaeos, non est dicere absolute: «Ego sum Judaeus, et judaizo;» sed est dicere: «Ego malo Judaeis servire et adhaerere, quam Gentibus; hujus enim rei justam habeo causam, scilicet quod sum Apostolus et doctor Judaeorum potius quam Gentium.» Dico, «ex parte aliqua»: nam omni ex parte et in totum non fuit justa haec causa: debebat enim Petrus ita curare Judaeos, ut tamen non negligeret, nec offenderet Gentes; erat enim omnium tam Judaeorum, quam Gentium pastor et rector. Unde hac ex parte, quod scilicet Gentes offenderet, peccavit Petrus ex inconsideratione et venialiter. Vix enim potest humanae mentis infirmitas in rebus perplexis omnes circumstantias ita considerare et librare, ut non aliquando coecutiat eligatque id quod sibi bonum videtur respectu unius, non considerans id malum esse respectu alterius.
Dices: Ergo Paulus, utpote corripiens ac corrigens Petrum, Petro auctoritate par fuit, vel superior, ac consequenter Petrus Pauli et Apostolorum caput et princeps non fuit.
Vers. 11. Cum Gentibus edebat, — sine delectu suillam aliosque cibos, quos Judaeis vetuit Moses, Levit. xi, hoc facto docens, hujus delectus totiusque legis observationem non esse necessariam. Ita Anselmus.
Versus 13: Et Simulationi Ejus Consenserunt Caeteri Judaei
Vers. 13. Et simulationi ejus consenserunt caeteri Judaei, — q. d. Caeteri Judaei simulabant cum Petro. Ita Graeci.
Quaeritur, quae et qualis fuerit haec simulatio? Respondent Hieronymus, Chrysostomus, Oecumenius, fuisse dispensationem, prudentiam et cautionem, ne scilicet Judaeos offenderent, prudenterque texisse immunitatem a lege. Melius Augustinus, Anselmus et Latini censent vitium fuisse hypocrisis, quod simplicitati ac veritati opponitur. Unde Graece est συνυπεκρίθησαν αὐτῷ, «hypocritice egerunt cum ipsis.» Simulabant enim legis observationem, cum vere non intenderent eam servare: sciebant enim eam abolitam esse, se tamen aliis Judaeis accommodare intendebant. Hos secutus Barnabas et ipse finxit, id est, ita se gessit, ac si cibos cum Judaeis discerneret, et Gentium conversionem abhorreret, quasi Judaei praeferendi essent Gentibus conversis, et quasi lex vetus ad salutem esset necessaria: ita enim se gerebant, ut jure ex eorum facto id opinari possent Gentes, licet id non intenderent, imo forte non adverterent Petrus et Barnabas.
Versus 14: Dixi Cephae Coram Omnibus
Vers. 14. Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii. — Pro «recte ambularent,» significantius graece dicitur ὀρθοποδοῦσι, quod respondet Hebraeo אשר isscher et iaschur, significatque recto pede incedere, recta dirigere gressum, ut non cespites, neque ad dextram, vel sinistram deflectas.
Dixi Cephae: Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice, quomodo Gentes cogis judaizare? — «Gentiliter vivis,» id est, communi cibo et mensa indifferenter cum Gentibus hactenus vixisti, sciens nimirum abolitas esse legis caeremonias per Christum, et mortuas esse, licet necdum mortiferas, donec solemniter promulgetur Evangelium. Ita Anselmus, q. d. Si tu, o Petre, cum sis Judaeus, cum Gentibus gentiliter vivere soles, et hactenus vixisti: quare jam eos fugis, vivisque judaice, ac tuo exemplo cogis Gentes judaizare?
Versus 15: Nos Natura Judaei
Vers. 15. Nos natura (naturali generatione, origine, prosapia) Judaei (sumus), non ex Gentibus peccatores, — non gentiles peccatores. Judaei enim Gentes, quia idolatrae erant, vocabant arroganti contemptu «peccatores;» quasi ipsi essent justi, aiunt Augustinus et Anselmus.
Versus 16: Non Justificatur Homo Ex Operibus Legis
Vers. 16. Non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi. — «Nisi,» id est sed; Graecum enim ἐὰν μή respondet Hebraeo כי אם, id est «verum, verumtamen»; sic etiam Latini usurpant voculam «nisi», ut Cicero, lib. XIII epist. Famil.: «De re,» inquit, «nihil judicare possum, nisi (id est sed) mihi certo persuadeo te talem virum nihil temere fecisse.» Ita Syrus, et passim alii, Beza quoque et Oecumenius, et patet ex antithesi: vult enim justificationem non tribui operibus legis, sed fidei Christi. Cum ergo hanc antithesin significet per «nisi» eoque opponat fidem operibus, sequitur «nisi» hic esse adversativum, idemque esse quod «sed.» Secus esset, si simpliciter sine antithesi poneretur. Verbi gratia, cum dico: «Homo non vivit, nisi per animam,» «nisi» hic idem valet quod «tantum»: haec enim propositio exceptiva idem valet, quod hae duae, per quas exponi debet: scilicet, homo vivit per animam, et per nullam aliam rem vivit homo, quam per animam. Male ergo Novantes hic exponunt «nisi per fidem Christi», id est, inquiunt, «sed tantum per fidem Christi.» Adde: licet id vellet ac diceret Apostolus, nihil tamen diceret pro eorum fide sola justificante; hanc enim propositionem hic admittit D. Thomas et Adamus Sasbout: «Homo non justificatur ex operibus legis, sed tantum ex fide Christi»: hic enim vocula «tantum» solum excludit opera legis, non spei, timoris, charitatis, poenitentiae, quae fides gignit et producit; haec enim sub fide quasi filiae sub matre intelliguntur, ut dixi Can. 3.
Nos in Christo Jesu credimus. — Graece εἰς Χριστὸν Ἰησοῦν, «in Christum Jesum.» Nota: Idem est Hebraeis «credere Deo,» «credere in Deo,» et «credere in Deum»; sic idem est credere Christo, credere in Christo, et credere in Christum, credere scilicet illum esse Christum, id est Messiam, salvatorem et redemptorem mundi: est enim hebraice ב contactus, mentalis scilicet. Itaque dicunt Hebraei האמין באדני, heemin badonai, «credidi in Domino,» vel «in Dominum,» id est, «credidi Domino.» Id pluribus exemplis demonstrat Franciscus Ribera in Jonam III, num. 29.
Credimus ut justificemur. — Graece ἐπιστεύσαμεν, «credidimus ut justificaremur.» Ita Hieronymus, Vatablus et alii. Et hoc aptius respondet vers. seq., qui hinc pendet, quasi ex conditione jam posita et praeterita. Propter quod (sive, id est quia, propterea quod) ex operibus legis non justificabitur omnis caro, — id est, nullus homo; «non omnis» enim Hebraeis idem est quod «nullus,» et «caro» synecdochice idem est quod «homo.»
Versus 17: Numquid Christus Peccati Minister Est?
Vers. 17. Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? — q. d. Si adhuc sumus in peccato, quia peccati remissionem et justitiam quaesivimus in Christi fide, cum ibi non sit quaerenda, sed in lege, ut volunt Judaizantes, ergo Christus peccatum fovet; sustulit enim legem quae sola peccatum tollit. «Numquid ergo Christus peccati minister est,» q. d. An Christus peccato inservit illud fovendo et conservando, hoc ipso quo legem tollit ad justificationem, et peccati deletionem, ut ipsi aiunt, necessariam, et suam statuit legem gratiae quasi quae sola justificet, cum, ut ipsi aiunt, sine lege justificare non possit? ac si dicat: minime. Ita Hieronymus, Chrysostomus, Primasius, Anselmus, Theophylactus.
Secundo, Vatablus: peccatorem, ait, inveniri, est, docere cum lege Evangelica Mosaicae legis observationem esse necessariam ad justificationem: hoc enim docere, peccatum est et error in fide, q. d. Si ita aliquando (ut nobis imponunt Judaizantes, sed mendaciter et per calumniam) falso nos docuimus, numquid propterea Christus peccati minister est? numquid Christi lex et doctrina Evangelica ministra est peccati? ut scilicet idem doceat, puta legem Mosis necessariam esse ad justitiam; hoc enim docere, peccatum est.
Tertio alii, q. d. Quod si nos quoque, qui nos jactamus per Christum justificatos, inveniamur peccatores, quia scilicet non minus indulgemus cupiditatibus nostris, quam Judaei vel Gentes a Christo alienae: num idcirco dicendum erit falsam esse hanc doctrinam de justificatione ex fide Christi? quasi Christus nisi legi conjunctus peccatores, non autem justos, nos reddat. Absit; quod enim aliqui Christi fidem sequentes carni indulgent et peccant, non id Christi, nec fidei, sed eorum qui Christi gratia abutuntur, vitium est.
Primus sensus, qui est Patrum, pressior est et melior, quia nihil aliunde supplet, uti secundus supplet, «peccatores dici,» quod doceant legem cum Evangelio servandam esse; tertius, quia cupiditatibus indulgent. Deinde, quia magis est ex mente et scopo Apostoli: vult enim probare ex fide Christi, non ex lege Mosis nos justificari: alioqui si fidem Christi sectantes adhuc invenimur peccatores, sequitur quod Christus nos decepit, promittens justitiam ex fide, quam praestare non potuit; eritque peccati non victor, nec destructor, sed fautor et minister, praesertim quia legem, ut ipsi aiunt, justificantem, et peccati victricem abolevit, et consequenter peccati regnum restituit et stabilivit.
Nota hebraismum. Hebraei enim consequentiam enuntiant per interrogationem, praesertim cum absurdum quid inferunt. «Numquid Christus peccati minister est?» id est, ut Syrus et alii, «ergo Christus peccati minister est,» quod est absurdum. Unde id explicans subdit: «Absit.» Sic «numquid» pro «ergo» capitur Rom. III, 5; Joan. VIII, 53; Jerem. xviii, 20. Adde: ἆρα, si non circumflexo, sed acuto notetur accentu, significat «utique, ergo, igitur,» ut patet hic vers. ult.; cum circumflexo enim significat «numquid,» «nonne,» ut legit et vertit hic Noster et Graeci.
Versus 18: Si Enim Quae Destruxi Iterum Haec Aedifico
Vers. 18. Si enim quae destruxi (si vim justificandi, quam detraxi legis observantiae) iterum haec aedifico (id est, rursum legi eam assero, ut calumniantur Judaei me occulte judaizare, ergo) praevaricatorem me constituo, — quia quasi Proteus ad omnem ventum fidem muto. Est aliud argumentum probans perstandum esse Christianis in abolitione legis, vel potius occurrit tacitae objectioni et mentali calumniae. Dicetis, inquit, vel cogitabitis id quod Judaei, sed falso, vobis inculcant, me apud Judaeos et secreto judaizare; sed absit haec a me hypocrisis: si enim quae publice destruo, haec eadem privatim vel apud meos reaedifico, sane praevaricator sum, quia hypocrita et impostor: quod nemo dixerit.
Versus 19: Ego Enim Per Legem Legi Mortuus Sum
Vers. 19. Ego enim per legem (ostendentem Christum, in eoque desinentem et mortuam) legi mortuus sum, — id est, desii legi obnoxius esse: caeremoniali quidem absolute et omnino, morali vero et decalogo non absolute, sed quatenus lex illa desiit, paedagogus tantum, accusator ac vindex erat scelerum. Per legem ergo legi mortuus sum, quia lex ipsa dictabat moriendum esse legi, vivendum autem Christo. Ita Augustinus. Vide Chrysostomum. Est haec secunda (prima enim fuit vers. 16) ratio probans nos justificari non ex lege, sed ex fide Christi, q. d. Lex ipsa mihi Christum indicavit et ostendit, ipsa me ad Christum remisit, imo deduxit, ipsa se in Christo desinere, mori et iniri testata et professa est. Cur ergo, o Judaei, legem sponte sua mortuam, Christoque cedentem resuscitare et restituere vultis invitam? Hinc tamen nullo modo sequitur, legem decalogi quoad obligationem per Christum desiisse, esseque abrogatam. Est enim lex illa hac parte non vetus, non Mosaica, sed naturalis, aeterna et immutabilis. Vide dicta Rom. vii, 1.
Quare impie Lutherus in hunc locum, et rursum in cap. iv hujus epistolae: «Legi,» inquit, «mori, nihil aliud est, quam ad legem non esse obligatum, ab eaque liberum esse, sive caeremonialis sit, sive moralis; certum enim est decalogum solis Judaeis esse datum, et non nobis.» Idem lib. De Libertate Christiana: «Christiano,» inquit, «neque opera, neque lex necessaria est, quia per fidem liber est ab omni lege.» Idem rursum, tom. I Wittenbergensis editionis, fol. 189 et 190: «Oportet,» inquit, «cor humanum legem Dei, atque adeo Deum ipsum supra modum odisse.» Audite haec, qui ab eo ejusque asseclis misere decepti estis, et exhorrescite vocem non hominis, sed Satanae: quid enim Satanas, Dei et hominum juratus hostis, de Deo magis blasphemum et horrendum dicere, ac hominibus in suam perniciem suggerere posset?
Non absimilis est Calvinus, cujus hic est dialogismus, lib. III Instit., cap. xix, § 2, 4, 7: «Conscientia dicente, Peccasti; responde, Imo peccavi: ergo Deus puniet et condemnabit? Non; at lex hoc dicit? Sed nihil mihi cum lege. Quare? Quia libertatem habeo.»
Hoccine est purum putum Evangelium? Hoccine sensit docuitve Paulus? «Legem,» inquit ad Rom. III, 31, «destruimus per fidem? absit: sed legem statuimus.» Audi S. Augustinum, lib. III Contra epist. Pelag., cap. iv: «Quis,» inquit, «ita impius est, ut dicat se propterea praecepta non servare, quod Christianus sit non sub lege, sed sub gratia?» Quis credat Lutherum et Calvinum doctores et reformatores Ecclesiae a Deo missos, qui jugum omne, legem omnem, non modo humanam, sed et divinam ac naturalem, excutiunt, enervant, abolent?
Vers. 19 et 20. Christo confixus sum cruci: vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. — q. d. Ego per baptismum cum Christo crucifixus, atque peccato et veteri vitae, caeremoniis, ac legi, ut jam dixi, mortuus sum, indeque quasi ab arbore veteri resectus sum, ut arbori novae crucis Christi novus quasi ramus inserar, ab eaque vitam ac succum gratiae sugam, ita ut non tam ego quam vivat in me Christus: quia non lex, non natura, non concupiscentia, non voluntas propria, sed Christus ipse suae gratiae quasi animae, et virtutum quasi potentiarum motibus me agit ad omne bonum, et ad vitales virtutum actiones, ut Christi humilitas, fortitudo, sapientia, gaudium, pax, aliaeque virtutes in me vivant et vigeant. Ita Hieronymus, Chrysostomus, Anselmus, et S. Gregorius, homil. 32 in Evang., quem audi: «Tunc,» inquit, «nos ipsos relinquimus, tunc nos ipsos abnegamus, cum mutamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur ad quod per novitatem vocamur. Pensemus quomodo se Paulus abnegaverat, qui dicebat: Vivo autem, jam non ego. Extinctus quippe fuerat saevus ille persecutor, et vivere coeperat pius praedicator. Si enim ipse esset, pius profecto non esset. Sed qui se vivere denegat, dicat unde est quod sancta verba per doctrinam veritatis clamat. Protinus subdit: Vivit vero in me Christus. Ac si aperte dicat: Ego quidem a memetipso extinctus sum, quia carnaliter non vivo; sed tamen essentialiter mortuus non sum, quia in Christo spiritualiter vivo.»
«Vide,» inquit S. Chrysostomus, «exactam vitae rationem, et admirare. Quoniam enim seipsum Christo et cruci totum praebuerat, et ad illius voluntatem omnia faciebat, non dixit: Vivo ego Christo; sed, quod longe majus est, Vivit vero in me Christus.» «Non vivit,» ait S. Hieronymus, «ille qui quondam vivebat in lege, quippe qui persequebatur Ecclesiam. Vivit autem in eo Christus sapientia, fortitudo, pax, gaudium, caeteraeque virtutes, quas qui non habet, non potest dicere: Vivit autem in me Christus.»
Unde S. Bernardus, serm. 7 in Quadragesima: «Vivo,» inquit, «jam non ego, vivit vero in me Christus. Ac si diceret: Ad alia quidem omnia mortuus sum, non sentio, non attendo, non curo: si quae vero sunt Christi, haec vivum inveniunt et paratum. Nam si non aliud possum, saltem sentio: placet quod ad ejus honorem fieri video, displicent quae aliter fiunt. Imo vivo non tam ego, quam Christus in me.»
Christus ergo in me docet, concionatur, orat, laborat, patitur, omniaque opera mea in me operatur: ita ut Paulus non tam Paulus quam Christus, et Paulus in Christum, ac vicissim Christus in Paulum transformatus videatur. «Talis enim quisque nostrum est, qualis est ejus dilectio: terram diligis, terra eris; Deum diligis, Deus eris,» ait S. Augustinus, tract. 2 in epist. I Joan. Amor enim transformat amantem in rem amatam, ut ait S. Dionysius. Unde et Osee, cap. ix, vers. 10: «Facti sunt,» ait, «abominabiles sicut ea quae dilexerunt.»
Est metaphora, vel allegoria: Lex vetus est quasi arbor vetus, lex nova et crux quasi arbor nova; ab illa praecisi sumus, et huic inserti, novam ab ea gratiae vitam sugeremus. Sic Rom. vi, dixit nos complantatos, consepultos, concrucifixos, commortuos, conresurgentes Christo, ut ibi dixi. Unde clarius ad verbum vertas ex Graeco, Χριστῷ συνεσταύρωμαι, «Christo concrucifixus sum,» quasi arbori crucis Christi insertus et complantatus, ut communem arboris succum et vitam hauriam, gratiam videlicet et charitatem. Hinc S. Ignatius, epist. ad Rom., ἔρως ἐμὸς ἐσταύρωται, «amor,» inquit, «meus crucifixus est,» Christus scilicet, qui est amor meus, vita mea, anima mea, ita nimirum, ut cum Christo simul quasi amor meus, anima mea, ipseque ego totus crucifixus sim.
Nota hic amoris et charitatis proprietates. Prima est, quam tradit S. Dionysius, De Divin. Nomin., cap. iv: «Amor,» inquit, «est virtus faciens unionem.» Hanc significat Apostolus hic cum ait: «Christo confixus sum cruci,» q. d. Unitus sum et quasi unus cum Christo crucifixo.
Secunda proprietas amoris est, mutua inhaesio qua se mutuo amant et redamant Deus et homo sibique vicissim bona volunt et procurant, ut dicant cum sponsa in Cant.: «Dilectus meus mihi, et ego illi.» Hanc significat hic Paulus, cum ait se in Christo, et Christum in se vivere.
Tertia charitatis proprietas est, cogitare assidue et in oculis mentis habere Christum et Deum: est enim amor nexus animorum; jam nectere non potest animos, si non jungat cogitationes. Hanc significat Paulus per verba «vivo» et «vivit» utique vita rationali memoriae, intellectus et voluntatis.
Quarta est, exstasis: «Exstasin,» inquit Dionysius loco citato, «facit divinus amor, amatores suo statu dimovet, et sui juris esse non sinit, sed in ea quae amant penitus transfert. Idcirco et Paulus ille magnus, cum divino amore flagraret, excessive illius virtutis particeps factus, vivo, inquit, jam non ego, vivit vero in me Christus; tanquam verus amator, mentis excessum patiens. Audebimus et id loqui, quod ipse quoque auctor omnium pro amatoriae bonitatis magnitudine extra se sit, ad omnia quae sunt pertingendo multiplicis providentiae ratione.» Nimirum exstaticus amor rapuit Deum, tum ut se suaque bona communicaret creaturis per creationem, tum potius ut suam Verbi hypostasin communicaret humanae creaturae quam assumpsit per incarnationem: «exinanivit enim semetipsum pro nobis formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.» Exstasis ergo Verbum transformavit in hominem, eumque crucifixum, ac habentem speciem peccatoris, quia nos peccatores eramus, reique mortis et crucis: nostram enim formam, excepto peccato, quoad omnia hominem Christus assumpsit ex ingenti et exstatico nostri amore.
Haec exstasis amoris Pauli cor in cor Christi dilatando transmutavit, et Paulum in Christum quasi transformavit: perinde ut de Catharina Senensi legimus, eam ex vehementia amoris Christi ab eo flagitasse, ut cor suum, proprio sublato, ei communicaret: Christumque ei annuentem cor exemisse, novumque christiforme ei indidisse. Hoc est quod ait S. Chrysostomus, hom. 23 in epist. ad Rom., in morali, ubi citans haec verba Pauli: «Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus,» subdit: «Cor itaque Christi erat cor Pauli, tabulaque Spiritus Sancti, atque charitatis volumen.» Unde idem paulo superius cor Pauli vocat «cor orbis,» datque rationem: «Cor enim istud adeo fuit latum, ut in se susceperit et integras urbes, et populos, et gentes. Cor enim meum,» inquit, «dilatatum est. Verumtamen ut latum fuerit, tamen saepe occupavit et pressit illud, quae ipsum dilatabat dilectio. Ex multa quippe tribulatione,» inquit, «et anxietate cordis scripsi vobis. Et dissolutum etiam vellem videre cor istud, erga unumquemque pereuntium accensum et ignitum, secundo parturiens filiorum abortus, cor Deum videns, coelis ipsis sublimius, orbe latius, radiis solaribus exhilaratius, igne ferventius, adamante solidius, fluvios emittens aquae vivae, ubi erat fons exiliens, et irrigans non terrae superficiem, sed animas hominum.»
Hanc Christi exstasin Sancti in Christi amorem abrepti persenserunt. S. Dominicus in Missa Christi corpus elevans in altum sublatus est, et ab igne quo intus ardebat, corpus ejus subvectum velut in ignem conversum, terram deserens in coelum ferebatur, ut Christo amori suo jungeretur et immergeretur. S. Franciscus ab illo Seraph, qui sibi in nocte apparuerat, mirabilem in mente, ut ait S. Bonaventura, recepit ardorem, et in carne non minus mirabilem admisit effigiem, ut jam non tam terrestris homo quam coelestis Seraphicus et imago crucifixi crederetur, cum quinque Salvatoris vulnera, quasi totus in Christum transformatus, et quinque ignis charitatis Christi ustiones de monte detulit, toti mundo prodigium et portentum factus.
Audi et Gregorium Nyssenum, homil. 15 in Cant.: «Mihi vita Christus est: Hisce verbis,» ait, «tantum non clamat Apostolus, nullam in se affectionem humanam vivere, non fastum, non tumiditatem, non voluptatem, non dolorem, non iram, non metum, non audaciam, non injuriarum memoriam, non invidiam, non vindictae, avaritiae, honoris aut gloriae cupidinem; sed his omnibus abrasis, solus (inquit) ille mihi superest, qui nihil est horum, qui est ipsa sanctificatio, et puritas, et immortalitas, et lumen, et veritas, qui pascitur inter lilia in splendoribus Sanctorum.»
Ita in cruce Christi gloriabatur, eamque ambiebat S. Andreas Apostolus. Dum enim crucem ad crucem ab Aegea Proconsule Achaiae damnatus, accedens ad crucem sibi paratam exclamavit, et dixit: «O bona crux diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita, et aliquando concupienti animo praeparata, securus et gaudens venio ad te: et tu exultans suscipias me discipulum ejus, qui pependit in te magister meus; ut per te me recipiat, qui per te me redemit.» Cruce ita salutata et oratione facta, expoliavit se vestibus, easque tradidit carnificibus, qui accedentes, levaverunt eum in crucem, et extendentes funibus totum corpus ejus (quasi in equuleo) suspenderunt. In qua cruce suspensus populum docens biduo supervixit: et rogato Domino, ne eum sineret de cruce deponi, circumdatus magno splendore de coelo, abscedente postmodum lumine, emisit spiritum. Ita habent Acta ejus fidelissima.
Ita S. Petrus ad crucem a Nerone damnatus, petiit et impetravit, ne capite sursum ut Christus, sed deorsum inverso corpore suspenderetur. Apud Hierapolim, Asiae civitatem, Claudio imperante, S. Philippus Apostolus Scythis fidem annuntiavit, multisque baptizatis, ab infidelibus tandem crucifixus, et lapidibus obrutus, felici martyrio obiit. Ita Eusebius, et ex eo Baronius, anno Christi 54.
In majori Armenia sub Astyage rege, S. Bartholomaeus Apostolus, per Lycaoniam verbo Dei disseminato, templo Astaroth in inferiore India vero Deo dicato, et rege Polemio cum universa regia civitate baptizato, paucis post diebus comprehensus, fustibus primum caesus, deinde cruci suffixus, e vivo corpore detracta pelle, die vigesimaquarta sequenti, abscisso capite, extinctus est.
Romae Decio et Valeriano Imperatoribus, S. Sixtus Papa in Tullianum carcerem conjectus, deinde cruci affixus est, teste Prudentio, περὶ στεφάνων, hymno 2 de S. Laurentio, ubi sic ait: «Fore hoc sacerdos dixerat, jam Sixtus affixus cruci, Laurentium flentem videns crucis sub ipso stipite: Desiste decessu meo fletum dolenter fundere. Praecedo, frater, tu quoque post hoc sequeris triduum.»
Parisiis sub Adriano Imperatore, S. Dionysius Areopagita, flagellis primum contusus, deinde igni ferisque objectus non laeditur, mox in crucem tollitur, e qua sublatus et caesus iterum, amputatum caput suum ad duo millia passuum propriis manibus gestavit. Ita Baronius in Martyrol., 9 octobris.
S. Calliopius, pius adolescens, ad convivium in deorum celebritatem paratum invitatus, respondit: «Christianus sum, et Christum jejuniis celebro, nec quae sunt flagitiosis atque impuris idolis immolata, licet in os eorum qui Christum colunt, ingredi.» Quod cum audisset Praeses, jussit eum immaniter caedi, et tandem dixit post multa verbera et increpationes: «Nunc saltem ab insania discede, et Imperatorum decretis obtemperans, diis sacrifica, ut vivas: alioquin ut magister tuus, suffigeris in crucem.» «Admiror, inquit Calliopius, impudentiam tuam, qui cum saepe ex me audieris Christianum me esse, et Christianum esse moriturum, et in Christo victurum, tam impudenter pergis veritatem oppugnare. Festino eamdem, quam magister meus pertulit, mortem oppetere.»
Haec cum ille dixisset, Praefectus ex responsis Martyris animadvertens eum a proposito deduci non posse, sententiam tulit, ut quinta sabbatorum paschae in crucem ageretur. Quod mater ejus intelligens, quinque nummos ministris dedit, ut eum contraria ratione, quam Christus Dominus crucifixus fuit, affigerent cruci. Quinto igitur sabbatorum pronus in caput crucifixus est, et die parasceves animam egit. Et vox de coelo audita est, ita sonans: «Veni, civis Christi, et cohaeres sanctorum angelorum.» Ita habet ejus Vita apud Surium, 7 aprilis.
Mirus vero fuit S. Wernheri pueri crucis amor, et in ea martyrium: hic enim confessus, et communione sacra percepta, furtim captus a Judaeis, in die parasceves instar Christi, in ejus odium, ab eis ad columnam ligneam suspensus, acriter flagellatus, cultro per totius corporis venas barbara immanitate incisus, forficibus quoque summo cruciatu in pedibus, manibus, collo et capite insectus fuit, ut omnem sanguinem exprimerent, ita ut totus vulneribus confectus videretur. Mansit autem sanctus puer ita triduo ad columnam suspensus, donec sanguis fluere desineret. Hos cruciatus tolerans summa patientia, in laudibus Dei spiritum Christo crucifixo reddidit. Ita habet ejus Vita apud Surium, 2 aprilis. Similia de pueris a Judaeis crucifigi solitis scribit Socrates, lib. VII Hist., cap. xvi.
Ado in Martyr., 22 maii, et ex eo Baronius, anno Christi 440, narrat simile de Julia ancilla sancta: haec capta fuit a Felice principe, cumque ei Felix blanditiis non posset suadere ut idolis sacrificaret, praecepit eam alapis caedi, deinde crinibus torqueri, flagellari, et tandem crucifigi, et sic in cruce sanctum efflavit spiritum, de cujus ore columba exivit et in coelum evolavit. «Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.»
Nuper in Japone a Taicosama rege sex Fratres Franciscani, tres e nostra Societate, septemdecim laici Japones, inter quos erat Aloisius, puer annorum duodecim, et Antonius, annorum tredecim, singuli singulis crucibus affixi, mucrone dextero latere transverberati, hilares et exultantes martyrii agonem peregerunt.
Versus 20: Qui Dilexit Me Et Tradidit Semetipsum Pro Me
Vers. 20. Qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. — Nota «se» et «me,» non «nos,» vel «nobis»; ita enim loquitur, primo, ex vehementia et deliciis amoris. Secundo, quia prae omnibus judicabat se peccatis obnoxium, ac mortis Christi reum. Tertio, ut Chrysostomus, quia quisque Christo pro sua passione ac morte gratias eas agere debet, ac si pro se solo passus fuisset, quia singulis tantum profuit quantum omnibus, et pro uno solo redimendo aeque mori debuisset Christus. «Beatus multumque felix,» ait Hieronymus, «qui vivente in se Christo per singulas cogitationes et opera potest dicere: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.» Christus se totum tibi, tu te totum da, imo redde Christo.
Versus 21: Non Abjicio Gratiam Christi
Vers. 21. Non abjicio gratiam Christi. — οὐκ ἀθετῶ, «non rejicio, non repello, non aspernor»; Ambrosius, «non sum ingratus gratiae Dei»; Augustinus, «non irritam facio gratiam Dei,» ut faciunt illi, qui volunt statuere legem et justitiam ex lege, ait Hieronymus, ut et illi, inquit, qui post baptismum peccatis sordidantur. Sed hoc morale est, prius vero litterale et ex mente Apostoli.
Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. — Quia mortuus est Christus ad justitiam suae mortis pretio nobis comparandam: hoc autem pretium frustra dedit, frustra impendit, si ex lege eamdem justitiam habere poteramus. Est argumentum tertium ab impossibili, q. d. Nemo tam vecors est, ut dicat Christum frustra tot et tanta passum, ac mortuum; atqui haec omnia passus, et mortuus est pro justitia nobis promerenda: ergo haec justitia non contingit nobis a Moyse, sed a Christo; non ex lege, sed ex fide.