Cornelius a Lapide

Galatas III


Index


Synopsis Capitis

Pergit probare quinque rationibus, nos justificari non per legem et opera legis, sed per fidem Christi.

Prima petitur ab experientia, vers. 2, quia scilicet experti erant Galatae se non in circumcisione, sed in baptismo Spiritum Sanctum ejusque dona accepisse.

Secunda, vers. 6, ab exemplo Abrahae, qui justificatus est, quia credidit Deo, id est ex fide.

Tertio, vers. 10, quia qui sub lege sunt, sunt sub maledicto, quod lex omnibus sui praevaricatoribus intentat, a quo Christus nos liberavit factus pro nobis maledictum.

Quarto, vers. 11, ex Habacuc, qui dicit: «Justus ex fide vivit.»

Quinto, vers. 16, quia Abrahae et posteris ejus promissa est benedictio, id est justitia et salus: ergo ex promissione, quam fide apprehendimus, non autem ex lege justificamur: lex enim, ut ait vers. 24, tantum data fuit ad hoc, ut quasi paedagogus Judaeos duceret ad Christum, ut ex fide Christi justificarentur, Christumque induerent, et unum cum eo omnes fierent.


Textus Vulgatae: Galatas 3:1-29

1. O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixus? 2. Hoc solum a vobis volo discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? 3. Sic stulti estis, ut, cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini? 4. Tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. 5. Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? 6. Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. 7. Cognoscite ergo, quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae. 8. Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat Gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes Gentes. 9. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. 10. Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. 11. Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. 12. Lex autem non est ex fide, sed, Qui fecerit ea, vivet in illis. 13. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno. 14. Ut in Gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. 15. Fratres (secundum hominem dico), tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. 16. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. 17. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. 18. Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. 19. Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est, donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. 20. Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. 21. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. 22. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. 23. Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. 24. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. 25. At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo. 26. Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu. 27. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. 28. Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. 29. Si autem vos Christi: ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.


Versus 1: O Insensati Galatae, Quis Vos Fascinavit

1. O insensati. — Graece ὦ ἀνόητοι, o stulti. Ita Augustinus. Syrus או חסירי רעינא «o chasere reina! o destituti mente!» «Quaeque provincia,» ait Hieronymus, «suas habet proprietates: Cretenses usque hodie mendaces notat Epimenides; vanos Mauros, feroces Dalmatas Latinus pulsat historicus; timidos Phryges omnes Poetae lacerant. Graecis,» inquit Tullius pro Flacco, «ingenita inest levitas, et erudita vanitas: in hunc modum arbitror Apostolum Galatas regionis suae proprietate pulsasse, quod vitio gentis indociles sint, vecordes, et ad sapientiam tardiores.» Idem Hieronymus, proœmio lib. II Comment. in epist. ad Galat.: «Sic,» inquit, «et Hilarius latinae eloquentiae Rhodanus, Gallus ipse et Pictavis genitus, in hymnorum carmine Gallos indociles vocat (sui scilicet aevi, cum plerique adhuc infideles essent, indeque barbari).» Et infra: «Scit mecum qui vidit Ancyram, Galatiae metropolim, quod nunc usque schismatibus dilacerata sit. Omitto Cataphrygas, Ophitas, Borboritas et Manichaeos. Quis unquam Passalorincitas, et Ascodrobos, et Artotyritas, et cetera magis portenta, quam nomina in aliqua parte Romani orbis audivit? Antiquae stultitiae usque hodie manent vestigia.» Ita Hieronymus, quibus verbis Galatas stolidos fuisse probat, ex eo quod tot stolidas invenerint vel admiserint haereses.

Nota: Est hoc convicium Apostoli non indignationis, sed charitatis, contumelia scilicet materialis, non formalis, quia non conviciandi animo prolata, sed ex amore et zelo, ut duros Galatas feriat, molliat, corrigat. Ait Gregorius, III part. Pastoral. cap. viii. Sic enim parentes, qui filios verberibus castigant, multo magis verbis eosdem castigare possunt, et convicio, eorum vitium quasi mordaci sale inurere. Sic Christus, Matth. cap. XXIII, vers. 13, scribas vocat hypocritas. Sic Paulus Elymam vocat filium diaboli, Act. cap. XIII, vers. 10.

Nota secundo: Convicium hoc emollit, cum dicit: «Quis vos fascinavit,» q. d. Vestram caecitatem non tam vestrae dementiae, quam fascino Judaeorum tribuo.

Quis vos fascinavit? Graecum βασκαίνων significat primo, invidere, q. d. Quis Judaeus vobis invidit Evangelii libertatem? Ita Theophylactus et Anselmus. Secundo, significat fascinare, incantare, et perstringere oculos, ut putes te videre, quod revera non vides, vel ut non videas quae coram te sunt, quaeque alii vident. Id aptius huic loco convenit. Unde sequitur: «Ante quorum oculos praescriptus est Christus»; oculis enim maxime teneris fascinum hoc imponi per oculos et intuitum fascinantis solebat, indeque Graeci βασκαίνειν dictum putant παρά τὸ φάεσσι καίνειν, quod oculis, et per oculos noceat. Unde Virgilius: «Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.» q. d. Quis oculus nequam et invidus vos in fide Christi teneros et novellos, o Galatae, in hanc fraudem, caecitatem et errorem judaismi induxit? Ita Hieronymus et Anselmus. «Dicitur enim fascinum,» ait Hieronymus, «proprie infantibus nocere, et aetati parvulae, et his qui firmo necdum vestigio figunt gradum.» Ait ergo Paulus: Quis vos, o Galatae, fascinavit, ut clarissimam Evangelii lucem ante oculos vestros radiantem non videatis? unde subdit:

Ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est in vobis crucifixus. — S. Anselmus et alii legunt, «proscriptus,» id est exhaereditatus, et, ut Ambrosius, spoliatus et condemnatus, q. d. Vos Christum Ecclesia vestra quasi sua haereditate privastis et expulistis: sed corrige cum Romanis «praescriptus.»

Quod primo, S. Augustinus, inquit Erasmus, accipit de praescriptione juris, qua bona per possessionem certi temporis, puta triennii in mobilibus, decennii in immobilibus, a possessore praescribuntur, et in ejus jus ac dominium transeunt; Christus ergo «praescriptus» est, id est, praescriptione legis veteris, quae per tot centenos annos nomen verae legis, veraeque Dei Ecclesiae possidens praescripsit, Christus exclusus est sua possessione, Ecclesia scilicet vestra, o Galatae, a Judaizantibus. Ita enim in Augustino toto hoc loco vult legi Erasmus, «praescriptus» pro «proscriptus,» sed fallitur: nam omnes codices, tam Basilienses, quam Lovanienses correctissimi hoc loco Augustini habent «proscriptus,» non «praescriptus»; atque sicque explicat Augustinus, cum ait: «Judaeis illam (scilicet haereditatem) auferentibus, eumque (scilicet Christum) expellentibus»: quod sane non praescribentium, sed proscribentium est.

Secundo, S. Hieronymus: «praescriptus,» id est, inquit, jam ante descripta sunt in Prophetis et Sacramentis legis veteris, o Galatae, passio, crux et mors Christi.

Tertio et optime, maximeque genuine, «praescriptus,» id est prae oculis vestris scriptus, et, ut Syrus, pingendo depictus est (Graecum enim commune est scripturae et picturae) in vobis, id est ante vos, in oculis vestris, Christus crucifixus. Est hyperbaton; sic enim verba ordinanda sunt: «Ante quorum oculos Christus in vobis est praescriptus crucifixus,» q. d. Christus velut depictus in cruce pendens vobis exhibitus est: neque enim vere apud Galatas fuit Christus crucifixus, sed illis per praedicationem et fidem repraesentatus est crucifixus. To enim «crucifixus» idem est quod «ut crucifixus»: subauditur enim vocula similitudinis «ut» vel «sicut,» more Hebraeorum.

Ubi nota, to «in vobis» per pleonasmum Hebraicum, quo antecedens cum relativo repetitur, interjici: idem est enim de κατ' ὀφθαλμοὺς, id est quibus coram oculis, et ἐν ὑμῖν, in vobis. Unde clarius illud omittens Syrus, ita vertit, «ecce quasi pingendo depictus fuerat coram oculis vestris Iescua Meschicho crucifixus»; nam multa alia interjicit et trajicit saepe Apostolus, ut dixi Can. 38.

Sensus ergo est, q. d. Licet Christus Hierosolymae crucifixus sit, tamen per praedicationem meam quasi vivam et expressam imaginem depicta vobis est, o Galatae, passio, vita et crux Christi, ut in illa praedicatione mea per fidem Christum crucifixum in vobis quasi praesentem ante oculos vestros intuiti sitis; ita ut fidei oculis videritis exactius crucem Christi, quam ipsi Judaei, qui Hierosolymae cruci astiterunt, Christumque in ea pendentem conspexerunt, inquit Theophylactus et Chrysostomus, q. d. Qui potuerunt oculi vestri fascinari, quibus ad vivum praedicatione mea depinxi et repraesentavi Christum crucifixum?

Potest quarto, accipi plane ut verba sonant, idque efficacius, q. d. Nuper vestra hac aetate, quasi ante oculos vestros, ac forte aliquibus vestrum Hierosolymae praesentibus et spectantibus, Christus descriptus et depictus est, cum scilicet «in vobis,» id est vestra aetate, vestro tempore et saeculo, vel «in vobis,» id est in vicinia vestra, scilicet in Judaea, pene inter vos et ante oculos vestros est crucifixus; in cruce enim Christus clavis, spinis, flagellis, lancea, quasi calamis; sanguine, quasi atramento descriptus et depictus est, quasi victima mactata pro peccatis nostris, ut ab eis justificaremur, id est depictus est quasi redemptor, justificator, propitiator et salvator noster, q. d. Fierine potest vestros sic oculos fascinari, ut Christum redemptorem vestrum pene adhuc ante oculos vestros pendentem non intueamini, ut tam vivi recentisque beneficii, redemptionis, inquam, vestrae obliviscamini? ut Christum non agnoscatis vivis adeo coloribus, imo sanguine proprio in cruce depictum? Quomodo enim ita pingitur, nisi quia peccati expiator et justificator est peccatoris? ita Chrysostomus.

Hoc sensu Christus ipse crucifixus quasi imago vel liber proponitur, in quo sanguineis litteris descriptus et depictus est ipse Christus. Vis scire quis qualisve sit Christus? librum hunc lege, crucem inspice, in ea scriptum leges libri titulum: Jesus Nazarenus, id est servator, vel sanctificator et consecrator, qui scilicet nos Deo consecravit et sanctificavit; Rex Judaeorum. Leges: «Christus factus est pro nobis peccatum, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso»; solus enim ipse peccatum nostrum in se suscepit et expiavit: quid enim est peccatum, nisi christicidium, nisi deicidium? Leges quoque in libro hoc, in Christi, inquam, vulnere, vibice, livore, amore: «Amor, amor tui, o homo, ita me pinxit, ita me rubricavit, ita me figuravit.» Cernis ut in toto corpore scriptus, imo sculptus amor? Hic denique liber omnem Christi sapientiam, ipsumque Christianae philosophiae apicem legenti et contemplanti demonstrabit.


Versus 2: Ex Operibus Legis Spiritum Accepistis, An Ex Auditu Fidei?

2. Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? — «Spiritum,» id est Spiritum Sanctum cum visibilibus suis donis linguarum, prophetiae, et aliis, quae olim in baptismo dabantur, quasi indices Spiritus Sancti, ejusque donorum invisibilium, scilicet gratiae, charitatis aliarumque virtutum, quas in baptismo infundit Spiritus Sanctus, q. d. Unde, o Galatae, accepistis spiritum gratiae, justitiae, et donorum Spiritus Sancti? clarum est, quod non ex circumcisione et operibus legis, sed ex auditu fidei, puta in baptismo Christi, non ante.

Ex auditu fidei, — id est ex praedicatione fidei, quam audistis, vel ex auditu, quo fidem audistis, eique obedistis: «auditus» enim et active et passive sumi potest hic, uti et Isaiae LIII, 1. Vide Can. 30.


Versus 3: Ut Cum Spiritu Coeperitis, Carne Consummemini

3. Ut cum spiritu coeperitis (cum spirituali Christi doctrina, baptismo, Sacramentis, spiritualibus gratiis ab eo acceptis, spirituali vita et conversatione coeperitis vivere), carne (id est circumcisione, et aliis carnalibus legis caeremoniis) consummemini. — Alii, «carne,» inquiunt, id est carnalibus vitiis, gulae, libidinis: sed hoc est praeter scopum et mentem Apostoli. Unde S. Bernardus, serm. 33 in Cant., haec explicat, vel potius applicat iis, qui indiscreto fervore per nimias orationes, poenitentias, labores, etc., ita vires exhauriunt, ut fiant inutiles: hi enim postea fiunt ignavi, et carne consummantur, dum toti student valetudini, itaque fiunt sensuales et carnales. Vide de carne dicta I Cor. III, 2.

Consummemini. — Graeca ἐναρξάμενοι πνεύματι, νῦν σαρκὶ ἐπιτελεῖσθε, «qui coepistis spiritu, carne consummamini»; Syrus, «absolvitis,» q. d. Carne finitis, et in eam desinitis. Notat Theophylactus, non dici active, «consummetis, perficiatis,» sed passive «consummemini, perficiamini,» ut innuat quod brutorum instar paterentur se concidi et circumcidi a Judaizantibus. Secundo, non dicit τελειοῦσθε, id est «consummamini,» sed per ἐπιτελεῖσθε, id est «post consummamini,» q. d. Post consummationem a Christo acceptam, aliam ex veteri lege, quasi quintam in curru rotam, vultis superinducere. Ita Chrysostomus.


Versus 4: Tanta Passi Estis Sine Causa

4. Tanta passi estis (scilicet ab infidelibus propter Christi fidem) sine causa, — id est frustra, si videlicet ab illa ad Mosen transeatis.

Si tamen sine causa, — id est, si tamen frustra; supple, «quod erit nisi resipiscatis,» q. d. Hortor ergo ut resipiscatis, et in Christi fide persistatis. Ita Hieronymus.


Versus 5: Qui Ergo Tribuit Vobis Spiritum, Et Operatur Virtutes

5. Qui ergo tribuit (ὁ ἐπιχορηγῶν, qui (scilicet Deus vel Christus) subministrat, suggerit, et, ut Syrus, indit) et operatur — ἐνεργῶν, qui inoperatur per intimam et divinam suam energiam, vim et potentiam. Vide dicta I Cor. XII, 6.

Virtutes, — miracula. Supple: facitne ea ex lege, an ex fide? q. d. Clarum est, et experientia scitis quod non ex lege, sed ex fide, id est per fidem Christi. Unde subdit:


Versus 6: Abraham Credidit Deo, Et Reputatum Est Illi Ad Justitiam

6. Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. — Est secundum argumentum petitum ab exemplo Abrahae, quo probat nos non justificari ex lege, sed ex fide; non a Mose, sed a Christo, q. d. Abraham incircumcisus, et ante legem accepit Spiritum, et justificatus est non ex operibus legis, quae necdum erat, sed ex fide Christi venturi: ita et vos ex Christi fide justificamini. Ita Anselmus.

Reputatum est illi ad justitiam, — id est, inde justificatus est. Vide de hac phrasi, deque ipsa Abrahae justificatione, dicta ad Rom. IV, 3.


Versus 7: Qui Ex Fide Sunt, Ii Sunt Filii Abrahae

7. Ergo qui ex fide sunt (graecismus, id est fideles, Abrahae fidem imitantes), ii sunt filii Abrahae, — spirituales scilicet, non per generationem, sed per imitationem, ac consequenter ad eos pertinet benedictio, justitia et salus Abrahae promissa. Ita Hieronymus.


Versus 8: Providens Scriptura, Praenuntiavit Abrahae

8. Providens Scriptura, — longe ante prospiciens: hoc enim est Graecum προϊδοῦσα.

Praenuntiavit Abrahae — προευηγγελίσατο, prae-evangelizavit, laetissimum ei tulit nuntium hoc de futura posterorum ejus, id est fidelium, benedictione per Christi fidem, q. d. Ergo non est novum Evangelium de Christo, fide, justitia fidei, sed Abrahae tempore notum.

Quia (quod) benedicentur in te omnes Gentes. — Notat Cajetanus, Genes. XII, Deum, cum Abrahamum evocaret, ut egrederetur de terra sua, scilicet Chaldea, et de cognatione sua, veniretque in terram, quam illi monstraturus erat, septem Abrahamo benedictiones, sive bona ingentia promisisse. Septenarius autem symbolum est universitatis, id est omnium bonorum.

Primum, quod promisit, fuit principatus, seu paternitas magnae gentis, cum ait: «Faciamque te in gentem magnam.» Secundum, frugum opumque copia, cum ait: «Et benedicam tibi.» Tertium, nominis celebritas et gloria, cum ait: «Et magnificabo nomen tuum.» Quartum, complexio omnium benedictionum et bonorum, cum ait: «Erisque benedictus.» Ubi hebraice est והיה ברכה hehie beracha, «sis benedictio,» id est, ita plene per omnia sis benedictus, ut ipsa videaris esse benedictio, utque homines cuipiam benedicere volentes te in exemplum statuant, dicentes: «Fiat tibi, benedicat tibi Deus, sicut fecit et benedixit Abrahae»; quemadmodum inaugurando Caesari acclamabant: «Sit Augusto felicior, sit Trajano melior.» Quintum, quod non solum tibi, o Abraham, sed et amicis tuis benefaciam, inquit Dominus, cum ait: «Benedicam benedicentibus tibi.» Sextum, quod inimicos tuos, tuasque injurias ulciscar, cum ait: «Maledicam maledicentibus tibi.» Haec sex fere corporalia sunt et temporalia. Septimum vero ac praecipuum, spiritale est et aeternum, cum ait: «In te benedicentur universae cognationes terrae.»

Pro quo nota: «In te,» id est in semine tuo, ut exponitur Genes. XXII, 17, hoc est in Christo, qui ex Abraham natus est, ut hic exponit Apostolus vers. 16, q. d. Per Christum Filium tuum, perque fidem in Christum omnes gentes benedicentur, id est justificabuntur, fientque amici et Filii Dei, ac consequenter haeredes regni Dei, ut aliquando audiant: «Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.» Est ergo quod gaudeas, Abraham, quia per Christum filium tuum pater eris omnium credentium, justorum et electorum. Ita Hieronymus, Anselmus et alii.

Posset secundo, etiam sic accipi: «in te,» id est instar tui, ad tui imitationem et exemplum, q. d. Sicut tu per fidem, ita et omnes Gentes per fidem, non per opera legis, «benedicentur,» id est justificabuntur. Hebraei enim litteram ב bet, id est «in,» saepe sumunt pro affini servili littera כ caph, quae est nota similitudinis et comparationis.

Adverte hic: Sicut «dicere» Dei, utpote efficax, idem est quod «facere» (ipse enim dixit, et facta sunt): ita «benedicere» Dei, idem est quod «benefacere,» et bona largiri, quae quo majora sunt, eo major est benedictio. Jam quia maximum bonum est gratia et justitia, per quam simus divinae consortes naturae, amici, filii haeredesque Dei et gloriae coelestis, hinc benedictio absolute posita eamdem per antonomasiam significat. Haec ergo Abrahae benedictio proprie hanc Abrahae justificationem significat, ac posterorum ejus, hoc est, fidelium, qui per Christum renati Abrahae fidem imitantur. Unde recte explicant Patres: «benedicentur,» id est, inquiunt, justificabuntur; «benedictionem,» id est justitiam assequentur; nec enim majus bonum benedictionemve Deus nobis donare potest, quam suam justitiam, amicitiam, filiationem.

Denique hinc patet, non bene Pagninum vertisse, «in te benedicent se omnes gentes,» dicendo scilicet: Utinam sim tam felix et benedictus, quam Abraham fuit. Hebraeum enim נברכו nibrechu, pure passivum est, conjugationis scilicet passivae niphal, proprieque significat «benedicentur»; non ergo significat actionem reflexam agentis in seipsum, scilicet, «benedicent se»: haec enim significatur ultima conjugatione hitpael. Rursum versionem ac sensum Pagnini plane hic excludit versio ac sensus S. Pauli.


Versus 9: Qui Ex Fide Sunt, Benedicentur Cum Fideli Abraham

9. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. — Infert hanc conclusionem ex antecedente praemisso vers. praeced., q. d. A Deo praedictum et promissum est Abrahae: «In te,» id est in semine tuo, scilicet Christo, id est per Christum ac Christi merita, «omnes Gentes,» quae illi credent et obedient, hac Christi fide et obedientia, «benedicentur,» hoc est, justificabuntur; igitur vere haec eis benedictio et justitia obveniet. Probatur consequentia: quia Dei praedictio ac promissio falli aut fallere non potest.

Ex secundo sensu jam dicto, vers. 8, simile est argumentum: Praedictum et promissum est Abrahae: «In te,» id est instar tui, «benedicentur omnes Gentes»; atqui tu, o Abraham, ex fide justificatus es, ut vers. 6 probavi ex verbis Genes. cap. XV; ergo et Gentes per fidem justificabuntur, ac consequenter, qui ex fide sunt, id est fideles, «benedicentur,» hoc est justificabuntur, «cum fideli Abraham.» Hunc secundum sensum magis innuit τὸ «cum fideli Abraham,» q. d. Instar fidelis Abrahae Gentes per fidem aeque ipsae justificabuntur.

Nota rursum graecismum: «Qui ex fide sunt,» hoc est fideles; sic «qui ex circumcisione sunt,» id est Judaei circumcisionis legisque veteris sectatores. Eosdem vers. sequent. vocat eos «qui sunt ex operibus legis,» hoc est, qui opera legis sectantur, iis nituntur, ex iis sperant et arrogant sibi justitiam. Secundo, pro «benedicentur» graece est εὐλογοῦνται, id est «benedicuntur,» in praesenti.


Versus 10: Quicumque Ex Operibus Legis Sunt, Sub Maledicto Sunt

10. Quicumque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. — Quaesivit vers. 5, unde justitia obtingat, an ex lege, an ex fide? tacite respondit ex fide, idque hucusque probavit exemplo Abrahae; jam idem probat tertio, alteram adversamque partem destruendo, videlicet quod non ex lege: «Quia,» inquit, «quicumque ex operibus legis sunt (id est qui iis nituntur, fidunt, justificari volunt), sub maledicto sunt,» hoc est, maledictioni et execrationi, puta aeternae damnationi, sunt obnoxii; ergo lex non benedictionem, sed maledictionem adfert.

Antecedens probat hoc syllogismo: Quicumque non facit totam legem, est maledictus a lege: atqui nemo sine fide et gratia Christi facit totam legem, uti suppono, tanquam vobis experientia notum; scitis enim legem sine gratia impleri non posse, et legem non dare gratiam, sed Christum, legemque tantum docere, minari et punire: ergo sine fide nemo est immunis a maledicto legis, quod lex sui violatoribus intentat, sed omnes maledicti sunt a lege, q. d. Ergo lex maledicit, sola fides benedicit.

Magis dialectice, videlicet in prima figura in barbara, ita hoc argumentum dispones: Quicumque aliquam legem violat, est maledictus a lege; atqui omnes, qui sub lege sunt seclusi a fide et gratia Christi, legem violant: ergo omnes qui sub lege sunt, sunt ab ea maledicti. Majorem probat verbis sequentibus, sententia scilicet Deut. xxvii, 26. Minorem, ut dixi, supponit ut certam et notam; infert ergo conclusionem aeque certam et infallibilem. Ubi nota, necessario hanc minorem supplendam esse: si enim sola major ponatur, nihil concludet, potuissentque dicere Galatis Judaizantes: Nos sumus tam sub benedictione quam sub maledictione; sicut enim lex sui violatores maledicit, ita sui observatores benedicit, Deut. xxviii, 2: si ergo legem veterem servaveritis, eritis nobiscum benedicti; sed hoc necessario minore jam dicta suppleta corruit.

Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis. — Aquila vertit, maledictus, qui non statuerit; Symmachus, qui non firmaverit; Theodotion, qui non suscitaverit verba legis hujus, ut faciat ea, id est, ut Syrus, qui ea non praestiterit. Septuaginta non verbum, sed sensum reddunt: ἐπικατάρατος, inquiunt, qui non immanserit. Sed major vis est in Hebraeo הקים hekim, id est, stare fecerit; qui enim firmiter et constanter per omnia legem observat, eam facto et exemplo quasi stabilit, statuit, erigit, firmat et sancit. Unde ut vim vocis exprimant, Septuaginta et Paulus addunt τὸ «in omnibus,» quod non est in Hebraeo. Haec est major syllogismi supra dicti.

Nota: Relinquit minorem ut experientia notam; non hanc, ut vult Calvinus: Atqui nemo potest facere legem; ergo lex impossibilis est, et omnes necessario sunt sub legis maledicto: hoc enim impium est; sed istam: Atqui nemo sine fide et gratia Christi facit universam legem: ergo sine fide Christi, omnes sunt sub maledicto. Ita Hieronymus. Sic enim lex non est impossibilis, et Deus non praecipit impossibilia; licet enim per naturae legisque vires tota impleri non possit, potest tamen tota impleri per vires gratiae, quam Deus credentibus et orantibus omnibus, tam Judaeis quam Gentibus, per mediatorem Christum paratus est dare.

Nota secundo, non omnes, qui aliquam legem violabant, fuisse maledictos: quaedam enim leges etiamsi divinae essent et a Deo latae, tamen ob materiae parvitatem tantum obligabant sub peccato veniali, ut lex vetans in nido capi matrem simul cum pullis, Deuter. xxii, 6; et lex vetans vineam seri altero semine, ibid. vers. 9, et lex vetans vestem ex lana linoque contextam, vers. 11. Loquitur ergo lex, Deuter. xxvii, quam citat hic Paulus, de legibus Decalogi, quae graves sunt, ac de rebus magni momenti, ideoque obligant sub peccato mortali: quarum qui vel unam violat, maledictus est. Inspice citatum cap. xxvii Deuter., ac ita esse videbis. Supponit Apostolus sine gratia Christi totum Decalogum a nemine impleri posse: ideoque concludit, omnes qui sub lege sunt, esse ab ea maledictos.


Versus 11: Justus Ex Fide Vivit

11. Quoniam autem. — Est nova et quarta ratio, probans nos non ex lege, sed ex fide Christi justificari; conglomerat enim Apostolus rationes et Scripturae loca, ut Galatis id persuadeat. Unde sicut vers. 6, usus est argumento petito ab exemplo Abrahae, et vers. praeced. idem probavit ex maledictione quam lex suis intentat, Deut. xxvii, ita hic idem probat ex Habacuc, cap. ii, vers. 4, ubi dicitur: «Justus non ex lege, sed ex fide vivit,» quem locum explicavi Rom. i, 17.


Versus 12: Lex Autem Non Est Ex Fide

12. Lex autem non est ex fide (lex non docet, non affert fidem et gratiam, qua legem impleamus, justificemur, juste, sancte ac beate vivamus), sed (supple, tantum de lege dicitur, Ezech. xx, 11, Levit. xviii, 5): Qui fecerit ea (videlicet quae lex jubet), vivet in illis, — id est, non punietur morte, quam lex transgressoribus intentat; sed donabitur vita et bonorum temporalium abundantia, quam lex sui observatoribus promittit. Idem dixi Rom. x, 5; est enim haec epist. ad Galatas, epistolae ad Rom., ut dixi, quasi compendium.

Ubi nota antithesin fidei et legis. De fide dicitur: quia justus, qua scilicet talis, ex ea vivet, et puta vita justitiae, gratiae et gloriae, quae absoluta, perfecta et beata est vita. De lege vero non dicitur absolute, quod qui eam fecerit, vivet, sed, vivet in illis, q. d. Vivet ea vita iisque bonis, quae praecepta legis suis promittunt, scilicet in abundantia frumenti, vini et olei.


Versus 13: Christus Factus Est Pro Nobis Maledictum

13. Christus factus (est) pro nobis maledictum. — Graece κατάρα, maledictio, execratio. Nota: Christus in se suaque persona benedictus, factus est maledictio, quatenus personam subiit peccatorum, quorum peccata et execrationes in se luendas et expiandas suscepit: non secus ac si quis debitum tertii in se suscipiat, debitor fit et dicitur; sic et hic Christus pro nobis fit et dicitur maledictum et peccatum, licet non tam proprie: nam debitum pecuniarium vere in alium transferri potest, peccatum vero in alium proprie transferri nequit, sed dicitur transcribi aestimatione et denominatione civili in eum, qui poenam peccati subit. Est ergo catachresis et metonymia. Quemadmodum ergo, II Cor. v, 21, Christus dicitur factus pro nobis «peccatum,» id est, hostia pro peccato, cui olim manuum impositione peccata omnia imponebantur: sic dicitur hic factus «maledictum pro nobis,» hoc est, maledictus, execrabilis: quia, ut Rupertus, maledictiones humani generis Deus in Christum transposuit, ut videlicet pro nobis infame et execrabile crucis supplicium subiret, idque tum ad ostendendam peccati enormitatem, quamque peccatum sit res execranda, tum ad patientiae omniumque virtutum exemplum, «ut non solum nullam mortem, sed etiam nullum mortis genus Christiana libertas, sicut Judaica servitus, formidaret,» ait S. Augustinus, lib. Contra Adimant. xxi; et Tertullianus, lib. De Patientia, cap. viii: «Dominus,» ait, «ipse maledictus in lege est, et tamen solus est benedictus. Igitur Dominum servi consequamur, et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus.»

Quia scriptum est (Deut. xxi, 23): Maledictus omnis qui pendet in ligno. — Deut. xxi, 23, dicitur: «Maledictus a Deo est, qui pendet in ligno,» hebraice קללת אלהים תלוי killat elohim talui, id est, ut Aquila et Theodotion, maledictio Dei est suspensus; Symmachus, in blasphemiam Dei est suspensus; Ebion haeresiarches semijudaeus et semichristianus, ait Hieronymus, vertit, ὕβρις θεοῦ, id est injuria, sive contumelia, Dei est, qui pendet; alius vertit, λοιδορία, hoc est, convicium Dei est suspensus. Hebraea enim radix in piel, scilicet קלל killel, significat conviciari et blasphemare. Addit Hieronymus: «Dicebat Hebraeus qui me docuit (Barhanina nomine), etiam sic posse verti, Contumeliose Deus suspensus est.» Paulus omittit nomen Dei. Unde S. Hieronymus putat Dei nomen in Deuteronomio olim non fuisse, sed postea ab aliquo Judaeo insertum, ut infamiam nobis inureret, qui in Christum a Deo maledictum credimus. Sed hoc non videtur probabile: omnes enim codices Hebraei, Latini, Graeci, et Septuaginta (teste S. Hieronymo, quos sequi solet Paulus) habent in Deuter. nomen «Dei,» vel «a Deo.» Paulus ergo studio Dei nomen omisit propter Judaeos ac propter Galatas a Christo semiaversos, ne eos magis ab ipso averteret, si audirent eum a Deo fuisse maledictum.

Nota primo: Hinc et aliis locis, ut Num. xxv, 4; Josue, viii, 29; II Reg. xxi, 9, patet Judaeos, ut lapidatione, gladio, igne, ita et crucis poena in plectendis sontibus uti potuisse, quod male negarunt nonnulli.

Secundo: Poena crucis utebantur in summis sceleribus puniendis, videlicet blasphemiae, idololatriae, tyrannidis, uti Christum quasi Judaeae regnum affectantem crucifixerunt. Hinc prae aliis sontibus suspensi habebantur execrabiles, et maledicti a Deo et hominibus, ut hic dicitur, eratque non solum Romanis, sed et Judaeis hac ex lege crux supplicium summe infame, ignominiosum et execrandum.

Hinc tertio nota: Loco Deut. citato, ita de cruce et suspensis sancit Deus: «Quando,» inquit, «peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo, non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam.» Quod licet Abulensis argumento a simili extendat ad lapidatos, gladio, aliove instrumento peremptos, quasi lex velit omnes occisos quolibet supplicio tanquam maledicta sepeliri ante vesperam; tamen contrarium longe verius est: lex enim praecise tantum suspensis hoc assignat et irrogat; hi enim prae aliis habebantur execrabiles.

Quaeres, quae fuerit causa hujus legis, cur videlicet voluerit Deus corpora suspensorum ante vesperam sepeliri? Respondet Andreas Masius in Josue viii, 28: «Quia,» inquit, «cadaver hoc censetur contaminare terram: imbuit enim homines terrae habitatores impiissima et perniciosissima mortalitatis animae opinione, dum scilicet humana corpora bestiarum instar honore sepulturae carere, negligi et projici vident.» Haec ratio sublimior est, quam germanior: nec enim est adaequata suspensis, sed omnibus quacumque morte peremptis: lex autem jubens cadavera sepeliri, tantum de suspensis loquitur. Melius ergo Cajetanus et alii causam dant, quod scilicet vellet Deus suspensos, utpote facinorosissimos, omnino deleri de terra, adeo ut nec eorum cadavera superessent: in poenam scilicet et infamiam tantorum scelerum, ob quae omnino interimi et quasi annihilari merebantur, utpote toti execrabiles et indigni terram tangere et afflare: sic veneficae, incendiarii, sodomitae flammis puniuntur, et in cineres rediguntur, quasi sceleratissimi et abominabiles, ideoque omnino de terra eradendi ac in nihilum redigendi.

Ubi notanda est Scripturae phrasis: solet enim dicere terram sceleribus pollui, gemere, clamare, irasci, vindictam expetere, imo habitatores suos evomere, uti de Chananaeis dicit Levit. xviii, 28. Per prosopopoeiam enim ad majorem emphasim rei inanimae, scilicet terrae, tribuitur vita, sensus, gemitus, ira, vomitus; ut significetur enormitas criminum incolarum terrae, quae tanta fuit, ut ipsa terra, elementa aliaeque creaturae irrationales suo semper creatori obedientes, et pro illo pugnantes, tantos peccatores detestarentur, eosque quasi evomerent, cum illi ab ea per Deum ac Hebraeos expulsi sunt: detestarentur, inquam, appetitu naturali, quo natura pondere in ordinem suum ac totius universi bonum, Deique vindicis voluntatem implendam feruntur, et aversantur ea quae his sunt contraria, puta peccata: idem facturae appetitu rationali, ac humana detestatione, si eam haberent, ejusque capaces ac compotes essent.

Denique juxta hanc legem Deut. Christus, utpote suspensus, eadem die qua crucifixus est, ante vesperam, quia sabbatum et requies ab operibus incipiebat, a cruce depositus et sepultus est, quanquam nec Christus, utpote innocentissimus ac injustissime ad crucem et suspendium condemnatus, hac lege Deuter. contineretur. Unde Hebraeus ille jam dictus, S. Hieronymi praeceptor, ex Hebraeo prophetice ita verti posse censuit: «Non permanebit cadaver ejus (Christi) in ligno, quia contumeliose Deus suspensus est.» Nec etiam Judaei hanc legem Christi de cruce depositioni praetexuerunt, sed potius indecori speciem, ne scilicet sabbati insequentis celeberrimi, utpote paschalis, decorem tam infami spectro Christi crucifixi funestarent, ut patet Joan. cap. xix, vers. 31.

Ubi adverte: Haec Deuter. lex judicialis fuit, ideoque jam per Christi legem et mortem abrogata est, uti et aliae omnes judiciales et caeremoniales leges veteres. Hinc jam nec prae aliis sontibus suspensi sunt maledicti, nec eadem die sepeliuntur, sed per dies, menses et annos pendent in patibulo ad terrorem caeterorum malefactorum.

Moraliter ac pie S. Hieronymus hic: «Domini (Christi) injuria,» inquit, «nostra est gloria. Ille mortuus est, ut nos viveremus. Ille descendit ad inferos, ut nos ascenderemus in coelum. Ille factus est stultitia, ut nos sapientia fieremus. Ille se de plenitudine et de forma Dei evacuavit, formam servi accipiens, ut in nobis habitaret plenitudo divinitatis, et domini fieremus e servis. Ille pependit in ligno, ut peccatum, quod commiseramus in ligno scientiae, ligno deleret appensus. Crux ejus amaras aquas vertit in dulcem saporem, et securim perditam, in profundumque demersam, missa in fluenta Jordanis levavit. Ad postremum factus est ille maledictio, factus, inquam, non natus, ut benedictiones quae promissae fuerant Abrahae, ipso auctore et praevio transferrentur ad Gentes, et spiritus repromissio per fidem illius compleretur in nobis.» Vide et Chrysostomum et Anselmum.


Versus 14: Ut In Gentibus Benedictio Abrahae Fieret

14. Ut in Gentibus benedictio Abrahae fieret. — Pendet ex vers. praeced. Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, ut pro maledictione illuceret in Gentes benedictionem Abrahae promissam: nimirum) ut pollicitationem Spiritus (id est, Spiritum Sanctum nos justificantem et sanctificantem, filiis Abrahae, id est credentibus, promissum) accipiamus per fidem, — qua credimus in Christum, Abrahae filium, in quo hanc benedictionem constituit et consignavit Deus, dicens Abrahae: «In te,» id est in semine tuo, quod est Christus, «benedicentur omnes gentes,» ut dixi vers. 8.


Versus 15: Secundum Hominem Dico

15. Secundum hominem dico, — id est juxta morem et consuetudinem hominum loquor. Tὸ enim «secundum» respondet Hebraeo caph, quod est nota similitudinis, significans sicut, juxta, secundum, ad instar. Sic Job xxxi, 33, dicitur: «Si abscondi quasi homo (hebraice כאדם caadam, id est, secundum vel juxta hominem, instar hominis, uti homines facere solent) peccatum meum»; et Psalm. lxxxi, vers. 7: «Vos autem sicut homines (hebraice caadam, id est juxta hominem, more hominum) moriemini»; et Osee vi, 7: «Ipsi autem sicut Adam (hebraice caadam, id est secundum Adam vel hominem, uti Adam fecit, et homo facere solet) transgressi sunt pactum.»

Sensus ergo Pauli est, q. d. In hac spirituali divinaque re, humano ac vulgari utor exemplo testamenti et testatoris, ut probem nos benedictionem Abrahae jam dictam haereditare non per legem, sed per fidem Christi, juxta Dei pactum cum Abraham initum; ut merito pudere vos debeat, o Galatae, quod minus tribuatis Dei, quam hominis testamentis et pactis. Est hic nova et quinta ratio, petita ex Dei pacto et promissione, qua probat nos justificari, non ex lege, sed fide.

Tamen (tametsi, non nisi) hominis testamentum (id est pactum, sit) confirmatum, nemo (illud) spernit aut superordinat, — id est immutat, aliter ordinat, et disponit ultra quam a testatore ordinatum et dispositum est, hoc est, nec demit, nec addit, nec derogat, nec arrogat. Nota: Graecum ὅμως, id est «tamen,» subinde «tametsi» significat. Unde Vatablus et alii passim vertunt, «hominis licet testamentum, tametsi sit comprobatum, nemo illud rejicit, aut aliquid illi addit.»


Versus 16: Abrahae Dictae Sunt Promissiones, Et Semini Ejus

16. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus, — scilicet Genes. xxii, 16 et seq., ubi dicitur: «Quia fecisti hanc rem (ut mihi obediens velles immolare filium tuum Isaac), benedicam tibi, etc., et benedicentur in semine tuo omnes gentes.» Unde colligunt interpretes Abraham hac obedientia filiique victima meruisse, ut ex sua potius stirpe, quam alia, imo ex eodem Isaac, quem immolare voluerat, nasceretur Christus, per quem omnes gentes benedicerentur, et implerentur benedictiones et promissiones Abrahae factae. Unde recte Apostolus docet hic promissiones has factas Abrahae et semini, id est filio, videlicet Christo ex Abrahae semine nascituro. Licet enim Genes. cap. xxii, tantum dicatur eas Abrahae factas in semine, non autem et semini ejus: hoc ipso tamen, quo factae sunt Abrahae in semine, non tam Abrahae, quam semini ejus factae sunt; non secus ac si rex Comiti promittat ac dicat: «In filio tuo exaltabo familiam tuam, faciamque eum Ducem et Principem»; non tam Comiti, quam Comitis filio benedicit, et Ducatum familiaeque exaltationem pollicetur: ita et hic Deus dicens Abrahae: «In semine tuo benedicentur omnes gentes,» non tam personae Abrahae, quam Christo hanc benedictionem, hoc est justificationem ac salutem gentium omnium, pollicetur, illarum scilicet, quae Christi fidem amplectentes Christo credent et obedient.

Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. — Dices: Semen idem est, quod posteritas et posteri; ergo multos significat numero etiam singulari: est enim collectivum nomen sicut populus; quomodo ergo Apostolus concludit: Dicit Scriptura «semini,» non «seminibus»; ergo in uno, scilicet Christo, non in multis, Abrahae promissiones implentur?

Respondeo: Semen subinde collectivum est, et posteros omnes significat, ut cum dicitur: «Erit semen tuum sicut stellae coeli»; subinde vero certam tantum personam significat, idque ex adjunctis colligi debet: sic sumitur Gen. cap. xxi, vers. 13: «Sed et filium ancillae tuae (Ismael) faciam in gentem magnam, quia semen tuum,» id est filius tuus, «est»; sic et hic debere sumi patet, tum ex S. Pauli hoc loco, et communi omnium interpretum, veterumque Rabbinorum expositione, qui omnes per «semen» hoc intelligunt Christum, per quem Deus omnes gentes benedicet; tum quia alioqui, si «semen» priore significatione ut collectivum acciperetur hic, falsa esset haec prophetia et promissio: constat enim in posteritate Abrahae, id est, in populo Judaico, omnes gentes non esse benedictas, imo Judaeos aliae omnes gentes aversabantur, erantque Judaei probrum et maledictum Gentium.


Versus 17: Testamentum Confirmatum A Deo

17. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. — q. d. Si, ut dixi vers. 15, hominis testamentum et pactum nemo irritare audet aut potest: multo ergo minus testamentum, id est pactum Dei cum Abrahamo initum, «in Christum» (ut addunt Graeca), id est de Christo omnes gentes benedicturo, irritare potuit lex longe posterior, utpote quae demum post 430 annos ab hac promissione data est in Sina. Ita Œcumenius.

Nota: Hic et alibi haec tria, scilicet Hebraeum berit, Graecum διαθήκη, et Latinum testamentum, idem sunt, significantque quodvis pactum. Hoc enim adaequate in Scriptura significat Hebraeum berit, quod Septuaginta vertunt διαθήκη, scilicet ut sit idem quod συνθήκη. Ita Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius. Idem ex Aristophane et Demosthene ostendit Budaeus, de quo plura dixi I Cor. xi, 25. S. Augustinus tamen proprie capit hic testamentum Dei: «Quia,» inquit, «quod mors testatoris valet ad confirmandum testamentum, hoc incommutabilitas promissionis Dei valet ad firmandam suam promissionem.»

Quae post quadringentos et triginta annos facta est lex. — Gravis hic quaestio est de hisce annis, unde inchoari debeant: nam de fine et termino illorum satis constat, terminari scilicet illo anno, quo data est lex Judaeis in Sina per Mosen, ut hic dicitur. Videtur enim hic Pauli annorum computus pugnare cum Exod. xii, 40, ubi dicitur: «Habitatio autem filiorum Israel, qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum»; habitare enim coeperunt in Aegypto cum Jacob, urgente fame, vocatus a Joseph filio eo descendit. Ab hoc Jacobi in Aegyptum descensu usque ad exitum Hebraeorum ex Aegypto, sunt 430 anni, quomodo ergo Apostolus ab Abraham totidem tantum numerat, cum ab Abraham usque ad descensum hunc Jacobi effluxerint plusquam ducenti anni, et consequenter ab Abraham usque ad exitum Hebraeorum ex Aegypto non tantum 430, sed 630 numerare debuisset?

Dico breviter cum Augustino, Quaest. xlvii in Exod., cum Athanasio, vel potius Anastasio in Synopsi S. Scripturae, in Exod., cum Eusebio in Chronico, cum Ruperto, Abulensi, Cajetano in Exod. xii, eosdem esse annos quos Paulus hic numerat, cum illis quos Moses computat loco Exod. citato, scilicet cap. xii, vers. 40, ac utrosque inchoandos esse non a descensu Jacobi in Aegyptum, sed ab anno 75 Abrahami, quo anno Abraham evocatus a Deo coepit a domo ac patria sua, Haran scilicet, peregrinari versus terram Chanaan: hoc enim anno 75 vitae suae benedictiones et promissiones illas, de quibus hic Apostolus, accepit, ut patet Gen. xii, initio capitis.

Patet hoc primo: nam clarum est Hebraeos a descensu Jacobi non habitasse 430 annos in Aegypto, ex eo quod Caath descendit cum avo suo Jacob in Aegyptum, Caath autem vixit 133 annos, cujus filius Amram 137 annos vixit. Hic Amram genuit Mosen, Mosis autem anno 81 egressi sunt Hebraei ex Aegypto. Quae omnia patent Exod. vi, 18 et 20, et Exod. vii, 7; quos annos si simul omnes jungas, non summam 430, sed 354 tantum conficient. Ab hisce vero annis demendi sunt anni Caath, quibus vixit postquam genuit Amram, et anni Amram, quibus vixit postquam genuit Mosen: illi enim anni Caath in annis Amram, et reliqui anni Amram in annis Mosis, quibus patri suo Amram convixit, continentur. Hinc sequitur hos annos 430 Exodi, non a descensu Jacob, sed longe anterius, a peregrinatione scilicet Abrahae ex Haran versus Chanaan, arcessendos et inchoandos esse, idque diserte exprimunt Septuaginta, Exod. cap. xii, cum vertunt: «At habitatio filiorum Israel, quam habitarunt ipsi et patres eorum in terra Aegypti et Chanaan, fuit quadringentorum triginta annorum.»

Prob. secundo, quia Apostolus hic post 430 annos non a Jacobi, sed ab Abrahae vocatione, peregrinatione et promissione numerandos, factam ait legem: atqui lex eodem anno est data, quo egressi sunt Hebraei ex Aegypto, mense videlicet tertio post egressum, ut dicitur Exod. xix, 1. Vide quae dixi Exod. xii, 40.


Versus 18: Nam Si Ex Lege Haereditas

18. Nam si ex lege haereditas (si ex lege Mosis haeredes efficimur benedictionis Abrahae, hoc est justitiae et salutis, ergo) non ex promissione. — Sed hoc est falsum, quia hanc benedictionem donavit Deus per repromissionem, promittens scilicet Abrahae semen, id est Christum, in quo, et per quem omnes gentes quae in eum crederent, benedicerentur; si ex promissione Christi, ergo ex fide Christi, non ex lege Mosis haec benedictio Abrahae promissa gentibus omnibus obtigit: promissio enim jam dicta fidem Christi involvit, uti patet eam perlegenti.


Versus 19: Quid Igitur Lex?

19. Quid igitur lex? — Ad quid lex post promissionem subinducta fuit, si Dei non explet promissionem, si promissam Abrahae benedictionem non complet? Respondet, legem a Deo positam et datam esse propter transgressiones, scilicet puniendas et coercendas, ait Hieronymus et Chrysostomus; hoc enim directe intendit legislator Deus, cum legem tulit; indirecte vero, ut ait Augustinus, propter transgressiones, scilicet declarandas, posita est lex, ut nimirum populus superbus, visa lege, agnosceret peccata sua quae contra legem committit, sibique Christi gratia opus esse ad eam implendam; itaque lex tacite homines ad Christum transmittebat. Unde subdit:

Donec veniret semen (hoc est Christus) cui promiserat, — Deus scilicet, per eum benedicendas esse gentes, hoc est justificandas, ut pie deinceps ac juste vivere, legemque implere possint. q. d. Data est lex quasi paedagogus noster, usque ad Christum; ergo Christo jam praesente, officio suo perfuncta est, quid ergo ulterius eam prorogare vultis, o Judaei? Ita Chrysostomus.

Propter transgressiones posita est, — διαταγείς, «disposita est» suo ordine, uti miles suo loco et ordine in acie a duce disponitur: sic et lex suo et apto ordine, tempore, loco, modo disposita, et quasi in acie ordinata fuit.

Primo, suo ordine, quia inter legem naturae et Evangelium, quasi media intercessit: quia perfectior fuit lege naturae, sed imperfectior Evangelio, fuitque via et praeparatio ad Evangelium.

Secundo, suo tempore, quia populo illi rudi, ac mox ut Aegypto eductus in unam gentem rempublicam et ecclesiam ab aliis gentibus separatam coalescere coepit, data est lex, ne ad idololatriam et libertatem aliarum gentium difflueret.

Tertio, suo loco, quia in Sina ante ingressum in Chanaan facta est quasi conditio foederalis: promisit enim Deus se Hebraeos in Chanaan inducturum, eamque illis in possessionem traditurum, si legem quasi praevium ducem sequerentur, eamque quasi pacti ac foederis conditionem observarent.

Quarto, suo modo, quia legem illam angelus ex Sina voce tubali, cum terrifico terrae motu, fulguribus ac tonitru toti populo proclamavit et promulgavit, quasi legem timoris et terroris, ad duros ac rebelles Judaeos quasi servos ejus metu et poenis in officio continendos. His quatuor modis exterius ordinata fuit lex.

Quinto, interius ordinata fuit, quia ipsa legis praecepta rectissime ordinata sunt, ordinabantque Hebraeos primo, ad Deum per caeremonias et sacrificia rite colendum; secundo, ad proximum non laedendum, vel, si laesus esset, ad ei juste satisfaciendum per leges judiciales; tertio, ad hominem in seipso rite componendum per leges morales decalogi.

Consequenter simili modo longe ordinatior fuit lex nova Christi, quae veteri successit. Primo, quia data fuit suo ordine, ultimo scilicet loco quasi perfectissima, et apex legum omnium.

Secundo, suo tempore, ultima scilicet mundi aetate, cum venit Christus ejus legislator, data est et promulgata in Pentecoste, quinquagesima scilicet die a Paschate, quae plenae remissionis, libertatis, felicitatis, aeternitatis aeternique jubilei est symbolum.

Tertio, suo loco, scilicet non in Sina, sed in Sion, quae typus est ac quasi specula gloriae caelestis, ad quam haec lex nos inducit, de quo cap. sequenti.

Quarto, suo modo, quia cum spiritu vehementi, et linguis igneis, Spiritusque Sancti efficacia ac zelo praedicandi, et convertendi gentes quaslibet, data et lata est, quasi lex igniti amoris et incensae charitatis.

Quinto, quia in se ordinatissima est per praecepta fidei, spei, justitiae, charitatis et Sacramentorum.

Ordinata per angelos. — Hinc patet, Deum non per se locutum fuisse Mosi, sed per angelum, qui tamen Dei personam sustinuit, loquiturque quasi Deus, cum ait: «Ego sum Dominus Deus tuus,» Exod. xx, 2: sicut legatus regis loquitur in persona, nomine et auctoritate regis sui. Angelus ergo vice Dei immediate legem decalogi ex Sina promulgavit toti populo, Exod. xx. Alias vero caeremoniales leges de fabrica tabernaculi, arcae, Cherubim, de sacrificiis, de lustrationibus, quae Levitico enarrantur, et judiciales, quae Exod. xxi, 22, et sparsim in Pentateucho praescribuntur, angelus cum Mose in Sina colloquens Mosi tradidit, ut ipse eas populo promulgaret.

In manu mediatoris. — Nota hebraismum «in manu,» id est «per,» q. d. Per mediatorem: quia enim manus est membrum per quod operatur homo, et quasi organum organorum, hinc manum Hebraei vocant quodvis instrumentum per quod Deus, vel angelus, vel homo operatur: sic dicitur verbum Domini factum in manu Eliae, Isaiae et aliorum Prophetarum, id est per Eliam, Isaiam et alios Prophetas tanquam Dei organa et instrumenta.

Mediatoris. — Μεσίτου, Vatablus, «intercessoris»; Erasmus, «conciliatoris»; Noster ad verbum et adaequate vertit, «mediatoris»: mediator enim latius patet quam conciliator; qui enim mediat inter duos et intervenit, sive quasi internuntius, sive quasi interpres, sive quasi conciliator, utriusque dicitur mediator.

Quaeritur, quis hic intelligatur mediator? S. Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus, Ambrosius, intelligunt Christum Dominum: licet enim Christus tempore Mosis necdum esset actu, ac consequenter necdum mediator esset, erat tamen in decreto et destinatione Dei, q. d. Lex vetus data fuit potestate et auctoritate Christi mediatoris jam praedestinati a Deo: ergo sicut in Christi potestate fuit legem per Mosen dare, ita et in ejusdem potestate fuit eamdem per se jam natum abrogare.

Secundo et melius Cyrillus, lib. xii Thesauri, cap. x; Nazianzenus, orat. 6 coram Gregorio Nysseno; Catharinus, Adamus et alii, immo et Beza, intelligunt Mosen, qui Deut. v, 5, dicit se sequestrum fuisse et medium inter Deum et populum.

Probatur primo, quia Christus dici non potest mediator ut Deus, sed ut Deus homo factus; atqui tempore Mosis necdum erat homo: ergo necdum dici poterat mediator. Major patet, quia Christus, qua Deus tantum, sicut et qua homo tantum, pars est et alterum extremorum: ergo ut sic, mediator non est, sed ut est Deus homo: ut enim est Deus homo, sic utramque partem et extremum, scilicet tam Deum, quam hominem in se quasi medio junxit et univit, atque qua Deus, mediatoris auctoritatem et dignitatem; qua homo, mediatoris opera, passiones et merita exercuit. Dices: Tempore Mosis Christus erat non actu, sed potestate et praedestinatione Dei. Contra, Apostolus mediatorem hic intelligit non potestate, sed actu; quia per mediatorem hunc dicit ordinatam esse legem veterem, actu scilicet cum illa lex data est Hebraeis; atqui Christus, utpote nondum existens, non potuit illam legem ordinare cum data est Hebraeis in Sina: ergo non potuit tunc esse mediator illius legis; quod enim non est, operari non potest, aut quidquam ordinare. Secundo, τὸ «per angelos in manu mediatoris» significat angelos per ministerium mediatoris dedisse legem; atqui Christus dici non potest minister angelorum, sed angelorum dux est et princeps, ad Hebr. i: ergo hic mediator non est Christus.

Tertio, lex vetus proprie data est per Mosen, sicut nova per Christum: ergo sicut Christus novae legis et novi Testamenti est mediator, ita Moses veteris.

Quarto, id docet Apostolus ad Hebr. cap. viii, vers. 5 et 6, et cap. ix, vers. 15, 19 et 20.

Quod nota contra Novantes; si enim Moses dicitur μεσίτης, id est mediator, sine Christi mediatoris injuria, ut etiam Beza fatetur, mediator, inquam, non quia conciliator, pacificator et redemptor Hebraeorum fuit, sed quia eorum internuntius fuit apud Deum: cur non magis Sancti mediatores nostri, sine Christi mediatoris et redemptoris injuria, dici possint, qui suis meritis et precibus gratiam Dei nobis conciliant? Mirum sane est Novantes ita de hoc nomine tricari, et plebi fucum et umbras facere, cum de sensu et re ipsa, imo et de nomine, ut hic patet, constet.

Sensus ergo Apostoli est, q. d. Lex vetus ab angelis data est, et lata per Mosen, nova vero per Christum ipsum, qui Deus est et homo, quique uti qua Deus legem veterem per Mosen tulit, ita potuit eamdem, cum natus est homo, per se abrogare, ut juxta promissiones Abrahae factas, in semine ejus, hoc est, in seipso ex Abraham nato, Gentes omnes benediceret, id est justificaret et salvaret.


Versus 20: Mediator Autem Unius Non Est, Deus Autem Unus Est

20. Mediator autem unius non est, — sed duorum, scilicet populorum, puta Judaeorum et Gentium mediator est Christus, ait Ambrosius.

Secundo, «mediator Christus unius non est,» naturae scilicet, sed duarum, puta humanae et divinae.

Tertio, «mediator (Moses) unius non est,» scilicet voluntatis, decreti et consilii, sed est mutabilis, quia homo est; Deus autem in sua voluntate et promissione est immutabilis. In hanc propendet Adamus; sed haec omnia remota sunt a phrasi Scripturae, et mente ac scopo Apostoli: ergo, etc.

Quarto, et melius, «mediator est Christus, non unius,» sed duorum, non Deorum, quasi unus sit Pater, alter sit Filius, uti commenti sunt Arius et Nestorius: Deus enim unus est et idem, non duo. Non etiam Christus mediator est duorum, scilicet Dei et angelorum ut videlicet angelos Deo conciliet, quia angeli sancti eo non indigent, daemones vero, utpote damnati, eo juvari non possunt: sed mediator duorum, vel inter duos, videlicet Deum et homines. q. d. et inferat: Ergo non lex, sed Christus nos homines redimit, justificat Deoque reconciliat. Ita Augustinus, Theophylactus, Anselmus.

Quinto et planissime, haec videtur Apostoli esse mens, ut mediatoris nomen explicet, q. d. Mediator, quem dixi, Moses, «non est unius,» sed duorum certorum et determinatorum, Dei scilicet et Hebraeorum, non autem Christianorum (ad quos vel maxime spectat benedictio, id est justitia et salus, Abrahae promissa) Moses fuit mediator et interpres: Deus vero unus est, non duo. Itaque in hisce verbis vim argumenti non ponit Apostolus, nisi oblique et inchoate, sed tantum in iis explicandis ludit per antithesin, ut scilicet opponat mediatorem, qui duorum est, Deo, qui unus est, in quo facit praecipuam vim, uti jam dicam.

Deus autem unus est, — q. d. Non sunt duo dii, quorum unus sit Deus legis et Judaeorum, alter sit Deus Abrahae et Christianorum, uti voluerunt Manichaei et Judaei: sed unus est Deus Judaeorum et Christianorum, idem auctor legis et Evangelii, ac consequenter hic unus et idem Deus per legem, quam dedit Judaeis, noluit promissionem suam Abrahae factam revocare, de benedictione nimirum et justitia acquirenda per semen Abrahae, id est per Christum Christique fidem et Evangelium: alias enim fuisset inconstans et sibimet contrarius: quod vel cogitare est impium; sed potius legem dedit, ut per eam quasi paedagogum ad Christum nos perduceret, ut a Christo benedictionem et justitiam Abrahae promissam consequeremur. Unus ergo idemque Deus fecit Mosen mediatorem inter se et Hebraeos; modo eo revocato alium, puta Christum, fecit mediatorem inter se et Christianos omnium gentium, atque per Christum benedixit et justificavit omnes Gentes, uti promiserat Abrahae.

Hunc esse sensum Apostoli patet ex simili loco I Tim. II, 5, ubi ex eo quod unus est Deus omnium gentium et hominum, probat illum velle omnes homines salvos fieri, et ex eodem principio deducit quod unus sit mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, q. d. Deus vult non solos Judaeos, sed et omnes Gentes salvas fieri. Rursum non soli Judaei, sed et omnes Gentes in peccatum prolapsae indigent redemptore et mediatore. Is autem non potest esse Moses, utpote qui tantum Judaeorum fuit mediator; ergo is sit Christus oportet: illi ergo Moses cedere debet. Christus enim est semen illud Abrahae, in quo promisit Deus benedicendas esse omnes Gentes. Ita Gennadius apud Œcumenium, et ex eo Salmeron.


Versus 21: Lex Ergo Adversus Promissa Dei?

21. Lex ergo adversus promissa Dei? — Occurrit objectioni, ut recte Hieronymus, cujus occasionem dedisse videtur vers. 19, cum ait: «Lex propter transgressionem posita,» vel, ut graece προσετέθη, «adjuncta est, donec veniret semen»; inde enim quis colligat: Si lex promissioni adjuncta est, et quasi adrepsit, videtur quod sibi usurparit officium vivificandi et justificandi homines, ut scilicet illud, quod promissio continebat, exequeretur, eoque fungeretur donec veniret Christus; ad quid enim aliud adjungeretur promissioni? ad quid aliud praeverteret Christum? nisi, ut tu ipse ais, propter transgressiones, scilicet abolendas per viva virtutum opera, quae lex praescribit, ut iis justificemur. Quod si ita est, ergo lex adversatur promissis Dei: Deus enim hanc vivificationem et justificationem promisit fidei in Christum, non legi, imo hoc ipso ab ea legem exclusit.

Hunc esse sensum, patet ex sequent. Hanc enim interrogationem et objectionem excludens subdit: «Absit,» id est hoc de lege dici non potest. «Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia,» q. d. Lex non potest vivificare; ergo non est contra Dei promissa, quae vitam spiritalem promittunt dandam per Christum. Antecedens probatur, quia si lex vivificare posset, posset et justificare: hoc autem non potest, quia «conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.» Lex itaque tantum data est, ut esset paedagogus noster ad Christum, ut ex fide justificemur, q. d. Cum dixi legem positam propter transgressiones, intellexi, ut scilicet eas metu poenae coerceret, ne in opus externum prorumperent, non autem quasi internam concupiscentiam potuerit sola lex compescere, suggerendo spiritum vitalem gratiae, quo vivaci amore, gratia et spiritu legem impleamus.

Absit, q. d., ait Anselmus: Fieri hoc nequit ut dederit Deus legem, quae adversaretur promissis suis, quia jam in hoc sibiipsi Deus foret contrarius; nunquam lex subsequens adversata est praecedentibus promissis, sed ut homines digne se praepararent ad ea a Christo Christique fide accipienda, jugiter admonuit: hactenus Anselmus. Ergo lex non est contraria promissioni, sed potius eam juvat, stabilit et firmat.

Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. — «Vivificare,» hoc est, animae vitam, nempe justitiam, tribuere: sed quia ex vita hac infert justitiam quasi distinctam, hinc secundo et melius, «vivificare» est facere ut viva sint hominis opera: quod fit dum homo vitalia opera et actiones virtutum ex interno charitatis et gratiae spiritu exercet. Argumentatur ab effectu ad causam, a vitali scilicet opere ad vitam, sive animam; sicut enim recte sequitur: «Hic homo comedit, loquitur, discurrit; ergo habet animam et vitam,» — ita similiter, si lex posset in nobis vitalia spiritus opera edere, sequeretur posse eumdem nobis spiritum charitatis et gratiae, ipsamque justitiam tribuere; nec enim opera spiritus edi exercerive possunt sine spiritu, sicut nec opera vitae sine anima.


Versus 22: Conclusit Scriptura Omnia Sub Peccato

22. Sed (ex lege non est justitia, quia) conclusit (id est declaravit, et sententiae suae auctoritate pronuntiavit) Scriptura omnia (id est omnes concludi) sub peccato, — hoc est, omnes esse peccatores, peccati reos, peccato obnoxios. Est hebraismus: verbum reale ponitur pro mentali vel vocali, juxta Can. 36. Scripturam hoc concludentem et pronuntiantem citat Rom. III, 9. Nota: ad auxesin pro «omne» dicit «omnia.»

Ut promissio (promissa Abrahae benedictio, id est justitia, salus et haereditas) ex fide (hoc est per) Christi (fidem) daretur credentibus. — Ita Anselmus.


Versus 23: Prius Autem Quam Veniret Fides, Sub Lege Custodiebamur

23. Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi (quasi servi in disciplina, in custodia et carcere onerosae legis, quae suis poenis quasi cancellis et septis nos a peccato continebat et coercebat) in eam fidem, quae revelanda erat, — ut scilicet per legis reprehensionem, minas et ostensionem poenarum formaremur, praepararemur, aspiraremus ad fidem, libertatem et justitiam per Christum dandam. Ita Anselmus et Theophylactus.


Versus 24: Itaque Lex Paedagogus Noster Fuit

24. Itaque lex paedagogus noster fuit. — «Paedagogus,» id est puerum agens et ductans, ait Hieronymus. Graecis dicebatur servus, qui puerum quocumque iret, ducebat, curabat, regebat, quique primam ejus aetatem lascivientem, et in vitia proclivem, virgis coercebat, formabat, disciplinis puerilibus imbuebat, et ad altiora praeparabat. Talis fuit lex, quae Hebraeos quasi pueros instituit, coercuit, formavit, praeparavit.

In Christo (graece εἰς Χριστὸν, «ad Christum») ut fide (ejus renati) justificemur. — Pulchre per prosopopoeiam paedagogi personam tribuit legi et Mosi; fidei vero et Christo personam Patris, quia Christi fide renascimur, fimusque Christi ac Dei filii, atque ex parvulis, quales eramus sub lege, subito quasi transformamur in aetatem, staturam et formam virilem.


Versus 26: Omnes Enim Filii Dei Estis Per Fidem

26. Omnes enim (sive Judaei, qui fuistis sub lege, quasi paedagogo; sive Gentiles, qui hoc paedagogo caruistis, hoc ipso, quo credidistis per fidem Christi) filii Dei estis. — Nota: Conjunctio «enim,» causalis enim causam significat cur non simus sub lege, quasi paedagogo, quia scilicet sumus filii Dei. Pueri enim cum sint quasi servi, ut ait cap. IV, vers. 1, imo quasi animalia et bestiolae, quae solo sensu reguntur, paedagogo egent; qui vero sunt pueritiam hanc transgressi per fidem Christi, factique filii Dei, creverunt in virum perfectum: ridiculum ergo esset eos quasi infantes adhuc et pueros paedagogo, id est legi, subjici: perinde enim esset, ait Theophylactus, ac si, cum dies illuxerit, solem quis videre nollet, sed lucernam. Id magis explicat Apostolus initio cap. sequent. Pungit Judaizantes, q. d. Christus quasi pater nos quasi filios adultos regit et provehit, quid ergo ad legem et Mosem quasi paedagogum recurritis? quid rursum tanquam pueri ferulae manum subditis?

Per fidem quae est in Christo, — in Christum; idem enim est credere Christo, in Christo et in Christum, ut dixi cap. II, vers. 16.

Omnes enim estis filii Dei per fidem. — Non solam, sed baptismo, ut patet vers. seq., et aliis fidei actibus declaratam et protestatam. Vide Can. 3.


Versus 27: Quicumque In Christo Baptizati Estis, Christum Induistis

27. Quicumque enim in Christo (hoc est, in fide ac baptismo Christi, non Mosis, non Joannis Baptistae baptismo) baptizati estis. — Nota: Mutat personam primam in secundam; vers. enim praeced. dixit, «non sumus,» scilicet nos Judaei, sub paedagogo: hic autem in secunda dicit, «omnes enim estis,» quia a se et Judaeis transit ad alios, Galatas videlicet et Gentes.

Christum induistis, — copiosam Christi gratiam, dona, virtutes accepistis in baptismo, iis quasi veste circumfusi et amicti estis (Hebraeis enim «induere» significat copiose et abunde aliqua re perfundi et imbui, ut dixi Can. 28), ita scilicet ut facti sitis consortes divinae naturae et filiationis, ac consequenter divinarum operationum, per quas Christus in vobis moribusque vestris reluceat, «ut conversatio vestra quasi vestis splendida sit sanctitas Christi et christianitatis,» ait Anselmus.

Hinc secundo et melius: sicut materia formam, corpus animam quasi vestem substantialem induit, ut ea suam deformitatem, nuditatem et ruditatem tegat et ornet; ita vos in baptismo Christum per gratiam induistis, ut Christi spiritus sit quasi forma et anima vestra; ac consequenter ad unam cum Christo cognitionem, compositionem et filiationem reducti estis, ut, sicut Christus Filius Dei est per naturam, ita vos sitis filii Dei per gratiam et adoptionem. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Vult enim (ut patet ex rationali «enim») probare eos esse filios Dei ex eo quod Christum, qui Filius Dei est naturalis, induerint, sintque unum cum ipso, et quasi ipse Christus: de quo dixi I Cor. XII, 12.

Nota efficaciam baptismi, quod non tantum gratiam et dona, sed et ipsum Christum nos induat, ut ait Apostolus, eoque nos vestiat et ornet. Quid ad haec Novantes, qui docent baptismum nudum esse signum justitiae per fidem acceptae?

Pulchre de hac veste baptismali Christi tum interna et spiritali, tum externa et corporali, quae pulcherrima adultis olim, in baptismo dabatur in signum et symbolum internae, S. Agnes apud S. Ambrosium, serm. 90: «Ornavit me,» inquit, «inaestimabili dextrocherio, dextram meam et collum meum cinxit lapidibus pretiosis, tradidit auribus meis inaestimabiles margaritas, et circumdedit me vernantibus atque coruscantibus gemmis; posuit signum in facie mea, ut nullum praeter ipsum amatorem admittam; induit me cyclade auro texta, et immensis monilibus ornavit me.» Et infra: «Jam mel et lac ex ore ejus suscepi; jam amplexibus ejus castis astricta sum; jam corpus ejus corpori meo sociatum est, et sanguis ejus ornavit genas meas,» scilicet Eucharistia, quae olim baptizatis dabatur, ut perfecte unirentur et incorporarentur Christo: iisdem dabatur lac et mel in symbolum suavitatis Christi et legis Christianae, quam inibant.


Versus 28: Non Est Judaeus, Neque Graecus

28. Non est Judaeus, neque Graecus. — Supple, «in Christo,» ut sequitur, id est in christianismo, ait Hieronymus. In baptismo et fide Dei jam dicta nulla apud Deum est differentia generis, conditionis aut sexus: sed omnes, sive Judaei, sive Graeci, id est Gentiles; sive servi, sive liberi; sive masculi, sive feminae, unum sunt corpus mysticum, scilicet Ecclesia, cujus caput est Christus.

Secundo, et aptius, «unum,» vel, ut Chrysostomus legit, «unus estis,» id est unam formam, unam vitam et animam, quasi vestem jam dictam, unam eamdemque figuram, scilicet non angeli alicujus, sed Christi, induistis et habetis omnes, puta fidem, charitatem Christique mores, ut videamini omnes esse unus homo, esse unus Christus. Ita Chrysostomus, Theophylactus et Anselmus, qui inquit: «Unum estis unitate fidei et charitatis Christi,» q. d. Apostolus: Nihil ergo Judaei ex judaismo peculiare habent, quo ipsi vos Galatas aliosque Gentiles invitent ad judaismum, cum tantum ex Christo et christianismo participent Gentes, quantum Judaei.


Versus 29: Si Autem Vos Christi, Ergo Semen Abrahae Estis

29. Si autem vos Christi (scilicet quasi capitis estis membra, et quasi animae estis corpus mysticum jam dictum), ergo (uti Christus, ita et vos) semen (id est filii) Abrahae estis, — ac consequenter benedictionis Abrahae promissae, id est, justitiae et salutis, estis haeredes. Unde clarius et apertius sic praecedentia legit Ambrosius: «Si ergo vos unum estis in Christo, ergo semen Abrahae estis.»